Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 7.15.1
Choose a text
More by Sicardus Cremonensis
—
11810 Misisud
7.15.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XIV. IN SABBATO SANCTO.
7.15.1
Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Sicut Deus operibus creationis mundi sexta die completis, septima requievit ab omni opere quod patrarat, sic in sexta aetate recreationis operibus consummatis, juxta quod Dominus dixit pendens in cruce:« Consummatum est,» in septima requievit aetate. Cum enim anima ejus passibilitatem corporis exivit, quodammodo in requie fuit. Sicut etiam hominis creatione in sexta feria facta, in die proxima requievit, sic ejusdem recreatione in eadem feria celebrata, Dominus in sepulcro dormivit. Ideoque dies ista Sabbatum appellatur, quod requies interpretatur, antonomasia Sabbatum sanctum, propter requiem Jesu Christi, in cujus morte sanctificati sumus, vel propter fontem baptismi, qui hodie benedicitur, ubi constat novam prolem Ecclesiae sanctificari. In quo circa vesperam noctis, quae lucescit in prima Sabbati, officii solemnitas inchoatur, et quasi per totam noctem usque ad diei claritatem continuatur, ut illud adimpleatur:« Nox illuminatio mea in deliciis meis, et nox sicut dies illuminabitur.» Tribus enim de causis haec dies illuminata refulget in deliciis nostris. Propter redemptionem animarum, quae licet sit in die Parasceves morte Domini reparata, ejus tamen gaudium et laetitia est ad hanc noctem praemissa ratione translata. Propter resurrectionem corporum, quae, Domino resurgente, prima Sabbati speratur futura; ideoque vigilamus, et resurgenti vigilando concinimus. Propter baptismi sacramentum, quod hodie celebratur; quoniam ab illis causis sumpsit exordium, et illarum nobis tribuit fructum. Celebratur enim hac die catechumenorum officium, ut catechumeni Christo consepulti per baptismum in morte, cum eo resurgant, Haec ergo nox Pascha dicitur quod transitus interpretatur, quia transivit Dominus de mundo ad Patrem, de morte ad vitam. Transimus et nos(« Pascha enim immolatus est Christus») de hoste ad Patrem, de tenebris ad lucem, de reatu ad gratiam, de poena ad gloriam, de pugna ad victoriam. Haec nox in plenilunio celebratur, luna jubar luminis a sole mutuatur. Luna est Ecclesia, sol Christus, qui, dum occidit, occiditur; sed ejus occasu Ecclesia gratiae plenitudine illustratur. Haec nox, aequinoctio transacto, cum dies noctem superat, celebratur; quia post ignorantiam prolongatur de Deo scientia; et ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia. Haec nox celebratur in vere, cum post hiemis asperitatem flores vernant, volucres jubilant; quia, pulso perfidiae gelu, mundus floruit pulchritudine virtutum, et in omnem terram exivit sonus apostolorum. Haec nox est utriusque diei communis: nam usque nunc dies naturaliter praecedebat noctem; significans lapsum primi Adae, qui ad tenebras de luce descendit; sed ex nunc artificialiter nox diem praecedit, insinuans reparationem secundi Adae, qui nos ad lumen de tenebris reparavit. Haec nox quadragenarium terminat afflictionis et quinquagenarium inchoat absolutionis, quia per resurrectionem de servitio captivitatis ad jubileum transibimus libertatis. Haec nox mediat inter septimam et octavam alterius Testamenti alpha et omega; nunc officium, et ejus ordinem, prosequamur. In principio igitur officii totus in Ecclesia debet ignis exstingui, et novus de lapide, calybe percusso, vel crystallo soli objecta debet elici et de sarmento foveri; ignis vetus veterem significat legem, cujus in morte Christi figurae completae fuere, et ideo velut exstinctae cessare debuerunt, sed de lapide, id est Christo, qui est lapis angularis, qui verbere crucis percussus, Spiritum sanctum nobis effudit; vel de crystallo inter solem et escam mediante, id est Christo qui fuit mediator inter Deum et nostram infirmitatem, qui, sicut testatur, ignem in terram mittere venit. Novus ignis elicitur, dum per ejus passionem, resurrectionem Spiritus sanctus nobis infunditur, cui praebet alimenta idem Christus, qui est vitis vera. Non est vana religio solemni processione ad hujus ignis benedictionem exire:« Eamus, inquit Apostolus, ad eum extra castra, improperium ejus portantes.» Procedentes igitur ad illum ignem, meminisse debemus, exeundum nobis ad illum, quem Judaei extra castra projecerunt, et benedicimus illum cum cruce et aqua, ut nos vi passionis ejus, per quem Spiritum sanctum accipimus, lotos esse significemus. Et attende quod sicut his singulis diebus, coena Domini Parasceve, et Sabbato sancto, ignis exstinguitur; sic, aiunt quidam, ut novus ignis in memoriam passionis, ut praediximus, accendatur; cum igne solemniter benedicto, exeat diaconus ad fores Ecclesiae dicens ter: Lumen Christi, cui respondet chorus: Deo gratias.
7.15.2
Exinde veniens in chorum, cereum benedicat. Benedictionem cerei Zosimus, Ecclesiae Romanae pontifex vicesimus octavus instituit, ut Christus ad memoriam visibiliter reduceretur. Qui, sicut ait Augustinus, est in omnibus rebus ad memoriam reducendus, a cujus dulcedine benedictionis inchoantur praeconia Dominicae resurrectionis. Nam cereus renovatus et illuminatus Christum significat, qui in carne gloriosa resurrexit a mortuis, et verus Deus apparuit, et vere in eo splendor exstitit divinitatis, qui tristitiam discipulorum, imo totum mundum serenavit sua laetitia charitatis, quem contristaverat exstinctio lampadum, id est prophetarum, et majoris lampadis, id est passio Salvatoris, cujus ceram apis sine concubitu mater eduxit; quia Christi carnem virgo Maria concepit et peperit, et Deum in carne quasi mel in cera proferens inviolata permansit. Cum itaque per cereum Christus significetur, merito annus ab incarnatione Domini consequenter inscribitur; vel quia Christus est maximus annus antiquus et plenus dierum, in quo est plenitudo bonorum omnium. Sicut in anno fertilitas fructuum, cujus duodecim menses, apostoli, dies fideles, horae sunt pueri baptizati. Indictio quoque et epacta nihilominus inscribuntur; quoniam actiones hominum, et successiones temporum, Christo disponente, ordinantur. Et attende quod indictio spatium quindecim annorum, et singulus eorum vocatur aera; aera vero tributum, quod annis singulis solvebatur.
7.15.3
Cereum diaconus benedicit, non sacerdos vel episcopus; quia Christi resurrectionis praeconium, per minorem sexum fuit apostolis manifestatum, scilicet mulieres, non per apostolos mulieribus. Nam, quia mulier a diabolo missa viro mortem obtulit, pulchre sexus idem a redivivo Christo missus, virili sexui vitam evangelizavit. Accedens ad benedicendum frustula secum portat incensi, ut ea cruciculae cereo insculptae offerendo infigat: illae namque mulieres emerunt aromata, ut venientes Jesum ungerent crucifixum. Benedicens ait: Exsultet. Cum post salutat populum, eum reddit benevolum et attentum, dicens: Dominus vobiscum.
7.15.4
In columnae illuminatione, hujus columnae praeconia novimus, quam in honore Domini rutilans ignis accendit; ubi quidem innuitur, quod idem per cereum praesentatur, quod per columnam, quae praecedebat filios Israel, praefigurabatur; columna quippe nubis figuram tenuit humanitatis; columna vero ignis, divinitatis, columna filiis Israel in tertia mansione, post esum agni, concessa, ut Hieronymus ait: Praecessit populum ad mare Rubrum, et per desertum, quousque Jordanem transiret, et terram promissionis intraret. Inde est quod cereus tertia die post coenam Domini ante baptismum, est secundum quosdam, benedictus, ante neophytos, ad baptisterium, et in officiis usque in octavam solemnitatis, vel ante pontificem, qui est caput populi, deportatur. Columna tria populo faciebat, obumbrabat a sole, protegebat ab hoste, illuminabat in nocte, sic Christus obumbrat contra aestum vitiorum, protegit a suggestionibus daemonum, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, donec eum perducat ad regnum coelorum, offerens, etc. Quam rutilans ignis accendit, haec est divinitas quae humanitatem in sepulcro jacentem iterum animavit, id est animam corpori copulavit, vel novam ignis novam ipsius doctrinam, qui ait.« Mandatum novum do vobis,» aut novam gloriam in resurrectione exhibitam figuravit. Sequitur: Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit; ex eodem igne cerei consecrati omnes, qui sunt in ecclesia, cereoli accenduntur, misit enim Dominus ignem in terram, et quid voluit nisi eum vehementer accendi? et de plenitudine ejus omnes accepimus; stans etiam in die, qua resurrexit in medio discipulorum, ait illis:« Accipite Spiritum sanctum,» quos apostolos binos ad praedicationis officium delegatos, duo minores cerei repraesentant, vel prophetas et apostolos, vel omnes Ecclesiae doctores, gemina charitate ardentes, aut etiam verbo et opere praefulgentes.
7.15.5
Si autem non fuerit nisi unus cereus minor, significat ordinem apostolorum, quibus sicut de se dixerat:« Ego sum lux mundi, sic de eis adjunxit:« Vos estis lux mundi.» Ambo catechumenos praecedunt, quia Christus per se et per apostolos Ecclesiam illuminavit. Offerens incensum dicit: Suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum; vespertinum legis sacrificium significabat in mundi vespera Dominum immolandum; cum ergo crux insculpitur, crucifixi statua designatur. Quam, etc.
7.15.6
Cereus benedictus in octava Paschae secundum quorumdam consuetudinem ad fumigandas domos populo distribuitur, eo quod in ultima resurrectione Christus fidelibus in praemio tribuetur, ad quod expressius significandum Romani agnos faciunt de cera oleo mista; in agno enim cereo, agnus praefiguratus, et in Pascha immolatus ad memoriam reducitur, cui sanctus Gregorius oleum infudit, quando Paschalis agni mysteria reseravit. Sequitur de baptismo quem hodie celebramus; quoniam hac nocte fortem fortior superveniens alligavit et paradiso spolia reddidit. Item« quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.» Mors Christi nostrae mortis fuit abolitio, sed mors Christi simpla, nostra vero dupla; nam per unam Christi mortem, ejus mortis in baptismo nanciscimur abolitionem, quae mortis Christi suscipit in baptismate similitudinem, haec est mors animae, quam statim salvatrix gratia depellit; aliam vero, quae corporis est, censurae justitiae reservavit, sed et hoc mortale absorbebitur. Et rationis erat ut sicut mors animae causa fuerat corporeae mortis, sic etiam justificatio spiritus causa fieret gloriosae corporeae mutationis. Baptismum Dominus instituit, cum de latere suo sanguinem et aquam produxit, quem postea edictali lege firmavit, dicens:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum.» Baptizatus est Dominus in sua passione, unde:« Baptismo habeo baptizari.» et quomodo coarctor usque dum perficiatur, in quo fluvium sanguinis, et aquae profudit, et totum corpus, quod est Ecclesia lavit, et super nivem dealbavit; sic de latere Christi nascitur Ecclesia, sicut de latere Adae fabricatur Eva. Ille ergo fuit baptismus Abrahae et aliorum universalis et latronis in cruce pendentis. Paulum vero legimus baptizatum; quia nondum erat in corpore universalis Ecclesiae, sed in synagoga Satanae. De aliis apostolis utrum fuerint aqua baptizati, reperire non potuit Augustinus, sicut ait in epistola quam scribit ad Seleucianum; quidam aiunt eos fuisse aqua baptizatos, cum Dominus lavit pedes eorum. Alii non dubitant eos fuisse baptizatos aqua, forma Joannis aut Christi, per quorum ministerium Christus alios baptizavit. Baptizaverunt enim alios ante passionem, ut quidam arbitrantur, in forma Joannis, post resurrectionem in forma Salvatoris, dicentis:« Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Haec est sacramenti forma substantialis; caetera vero solemnitatis, in quibus diabolus adjuratur, et quasi judiciali sententia condemnatur. Quae quo leguntur ordine prosequemur. Leguntur igitur in quibusdam ecclesiis viginti quatuor lectiones. Duodecim Graece propter auctoritates Septuaginta Interpretum, quorum auctoritas floruit in Graecia; Latine propter auctoritatem Hieronymi, cujus translatio praevaluit in Italia; unde, licet sint viginti quatuor lectiones, non tamen sunt nisi duodecim in sententiis lectiones, quae Graece et Latine leguntur propter auditorum diversitatem, ut praediximus, cum de Sabbatis quatuor temporum loqueremur. Duodecim autem leguntur, quia baptizandi catechumeni duodecim apostolorum doctrina imbuuntur; qui duorum dierum varietatibus instruuntur, scilicet in quarta feria et hodie, ut si forte per oblivionem dilapsum est, quod in quarta feria post mediam Quadragesimam didicerunt, aut si aliqui abfuerunt, nunc perfectius et plenius instruantur; vel his duobus duorum dierum varietatibus instruuntur, non ut doctrinam intelligant variare; sed, secundum Bedam, vitam praesentem sciant in fide et operatione consistere. In quibusdam vero ecclesiis sex tantum lectiones leguntur; quia catechumeni ad opera misericordiae invitantur. Quotcunque legantur, tituli subticentur, vel quia Christus caput nostrum nondum nobis redditur; vel potius, quia baptizandi, ad quos pertinet officium, in Scripturarum ignorantia detinentur. Cum enim Scripturam non intelligant, non expedit eis auctores nominare. Tituli namque in lectionibus recitantur, ut auctores coelestis doctrinae, et cives supernae Hierusalem intelligantur, et sapientes, qui audiunt, amore dulcedinis nominis concivium suorum avidius lectionem intelligant. Quia ergo neophyti cives illius cantantes ignorant, ideo lectionis titulos non pronuntiant. Propterea quoque in nocte, et sine tono leguntur; quoniam in eis insipientes, et catechumeni simplices instruuntur, vel idcirco duodecim lectionibus, quae catechumenis leguntur, tituli subtrahuntur; quia neophyti nondum sunt inter duodecim millia signati. Lectiones typum gerunt Eliezer servi Abrahae, qui jussu domini sui, mortua Sara, Isaac Rebeccam duxit in uxorem, quam invenit ad fontem, cui dedit armillas, et inaures ad ornandam faciem, nec mora relinquit patris domum, et hilariter festinat ad sponsum. Sacerdotes antiqui dierum legati Dei Patris venientes ad fontem baptismi novae plebi, Christo nostro, risui vel gaudio conjungendae porrigunt, legendo lectiones, in aures fidei et doctrinae quae armillas induitur, dum obediens operatur. Isaac conjungitur, dum obliviscens populum suum et domum patris sui per dilectionem Christo copulatur, et haec fiunt, mortua Sara; quia synagoga, quae illum genuit, sanguine suffocata, cum dixit:« Sanguis ejus super nos et super filios nostros,» sponsa de gentibus acceleravit Ecclesia.
7.15.7
Prima lectio scilicet: In principio creavit Deus coelum et terram, convenit baptizandis, ex eo quod in ea dicitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas, et infra: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ad imaginem est, in quantum rationalis est, ad similitudinem est in quantum bonus est, imago namque respicit naturalia sed similitudo gratuita, imagine homo carere non potuit, sed similitudinem ob culpam amisit, quam, ut recuperaret, Spiritus Domini fertur super aquam baptismi, ergo ideo legitur, quia in ea Trinitatis mentio innuitur, et Spiritus sancti virtus ostenditur, item convenit baptizandis ex distinctione dierum et operibus eorumdem. Sicut in principio creavit Deus coelum et terram, sic et nunc creat in Baptismo novam Ecclesiae prolem, et dividit aquas ab aquis, spirituales a carnalibus, et ex aquis producit pisces et volucres; id est eos qui saecularibus innatant curis et eos« quorum conversatio est in coelis.» terra quorum, id est caro, aliis producit herbam virentem, et pomiferum, et ligna virtutum, aliis germinabit spinas et tribulos vitiorum; omnibus tamen in firmamento Scripturae, sol et luna, et caetera luminaria praesunt, doctores videlicet majores et minores, qui relucent super bonos et malos, sapientibus et insipientibus, et sicut postmodum hominem creavit, et denique requievit, sic in baptismo recreat, et regenerat, et requiem dat hic a culpa, sed futuram exspectamus, quae erit simul perfectius a culpa et poena.
7.15.8
Secunda lectio, scilicet: Noe cum quingentorum esset annorum, per hoc convenit sacramento baptismi; quia loquitur de inundatione diluvii, in qua sicut peccatores pereunt et justi salvantur; sic in baptismo peccata delentur, et animae liberantur.
7.15.9
Tertia scilicet tentavit Deus Abraham, per hoc accedit ad baptismum, quoniam Isaac denuntiat immolandum. Hic est Christus, in cujus morte baptizati sumus, in quo benedictionem accipimus.
7.15.10
In quarta lectione factum, manifesta est figura baptismi; nam per sacerdotem Moysen repraesentamus, per baptismum mare Rubrum; per cereum columnam, per catechumenos Aegyptios, per jam baptizatos, Haebraeos, unde illorum voce mox sequitur canticum victoriae: Cantemus, cantandum est enim quoniam in morte nostri agni Aegyptiorum primogenita moriuntur et in mari Rubro Aegyptii submerguntur, peccata enim originalia et actualia in baptismo sanguine Christi rubenti penitus absorbentur.
7.15.11
Quinta quoque lectio scilicet: Haec est haereditas, manifeste baptisma pronuntiat, ubi dicitur: Omnes sitientes, venite ad aquas.
7.15.12
Sexta, scilicet: Audi Israel, indicat incarnationem, dicens: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
7.15.13
Septima, scilicet: Facta est super me, nostram insinuat resurrectionem.
7.15.14
Octava, scilicet: Apprehendent septem mulieres virum unum, septem innuit dona, quae in sacramento baptismatis conferuntur. Christi etiam, et Ecclesiae continet conjunctionem, quae facta in Salvatoris incarnatione, plenius fiet in resurrectione. Ideoque illae duae praemittuntur lectiones, conjungitur etiam Ecclesia Christo in lavacri sacramento, unde et hic subditur: si abluerit sordes filiarum Sion, propterea, sequitur canticum: Vinea facta est dilecto. Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est.
7.15.15
Nona scilicet: Dixit Dominus ad Moysen, immolationem praecipit agni Paschalis, id est Christi, cujus sanguine redimimur et aqua lavamur.
7.15.16
Decima, scilicet: Factum est verbum, manifeste quoque declarat passionem Domini, quae fuit origo baptismi.
7.15.17
Undecima quoque renatis congruit, scilicet: Scripsit Moyses, ubi legem Dei renatis praeponit, et in cantico superna promittit. Ideoque sequitur canticum: Attende.
7.15.18
Duodecima, scilicet: Nabuchodonosor, etiam baptisma declarat, in quo Spiritus sanctus peccata consumit, sicut angelus flammam fornacis exstinxit. Unde catechumeni canticum: Sicut cervus, cum gaudio resonant; quia fontem vitae desiderant. Qui quatuor legunt lectiones, istis utuntur. In principio, Factum est in vigilia, Apprehendent septem mulieres, Haec est haereditas, vel scripsit Moyses, quae quatuor hodie leguntur, quia quatuor fidelium genera, scilicet simplices, intelligentes, provecti et sapientes, quatuor modis videlicet per historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen erudiuntur. Hodie namque neophytis nostris quadruplex mensa proponitur. Nam prima lectio simplices de sua formatione erudit, ubi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et item masculum et feminam creavit eos. Unde sacerdos orat ut imaginem catechumenis, quam in hominibus creavit, restituat. Secunda lectio, intelligentes, de modo restitutionis per allegoriam instituit, dicens: Aegyptios in mari submersos, Hebraeos liberatos, significans daemones et peccata submergi, et animas in baptismate liberari. In persona igitur Hebraeorum, et eorum, qui a vitiis liberantur in fonte, sequitur canticum victoriae: Cantemus. Postea sacerdos orat, ut sicut illi ab Aegyptiis, sic isti a daemonibus liberentur. Tertia lectio provectos, per tropologiam edocet, ubi dicitur quod sordes filiarum Sion laventur in spiritu judicii et sanguis Hierusalem in spiritu ardoris; quia quod leve est, lavant lacrymae, quod grave asperitas poenitentiae, quae omnia per septiformem Spiritum lavantur in fonte. Haec sunt septem mulieres, quae apprehenderunt virum unum. Hanc canticum sequitur: Vinea; quia bonos mores laetitia comitatur aeterna, et pertinet hoc canticum ad Synagogam, quae conjungetur viro, cum intraverit gentium plenitudo. Postmodum sacerdos orat, ut post praesentia, aeterna bona percipiant. Quarta lectio sapientes per anagogen erigit ad coelestia, dum haereditatem promittit aeternam; hanc duo cantica sequuntur, quoniam in illa haereditate baptizati corpore, et anima gratulabuntur, vel quia in lectione, duo conjunguntur, scilicet mores praesentis vitae et haereditas futurae, de quibus Propheta:« Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.» Ideoque verba lectionis et canticorum conveniunt. Ibi dicitur: Omnes sitientes, hic vero: Sitivit anima, ibi: David fidelis: hic: Deus fidelis, ibi: Descendit imber, hic,« Descendit sicut ros» verba mea, sed post canticum: Attende coelum, sacerdos orat, ut firma sit haereditatis promissio. Post aliud canticum: Sicut cervus, iterum orat, ut fontem vitae catechumeni sitiant; lectiones autem cantica subsequuntur in persona catechumenorum, quia catechumeni futuri sunt de numero centum quadraginta quatuor millium, qui cantant canticum novum, vel quod potius est, exsultant, quoniam ab Aegyptiorum oneribus liberantur. Sed quia quandiu sumus in corpore, haec exsultatio debet esse in tremore et laboriosa carnis mortificatione, ideo cantus efferimus in tractus, qui sunt lugentium, et significant praesens exsilium. Item prima lectio lapsum narrat humanum, unde nullum sequitur canticum: quia lapsus homo ignarus Deo gratias non cantavit, sed obmutuit et obsurduit. Ideo baptizando dicitur: ephpheta, quod est adaperire. Tres sequentes tria tempora mundi respiciunt, ante legem, sub lege, sub gratia, quibus ad restitutionem lapsi, proponitur esse necessarium sacramentum baptismi. Unde in secunda lectione, de his quibus nondum erat lex data, dicitur: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. In tertia de his qui erant sub lege, dicitur: Si laverit Dominus sordes filiarum Sion. In quarta: Omnes sitientes, invitat ad bibendum aquas de fontibus Salvatoris, qui dixit Samaritanae:« Qui biberit aquam quam ego dedero, fiet in eo fons aquae vivae salientis in vitam aeternam.» Quia igitur in singulis temporibus remedium agnovere baptismatis, ideo tribus lectionibus singula cantica succinuntur, et quartum sine praecedenti lectione concluditur, ut taciturnitati primae vicem rependant neophyti, ut qui de lapsu siluerant, certificati de restitutione gaudia geminent; vel doctrinam ulterius non exspectant, quoniam gaudentes festinant ad lavacrum: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Illud sciendum est quod quisquis fuerit ordo, quatuor sunt cantica per quatuor pedes, ut de lectionibus supradiximus; et dicuntur cantica, quia cantantur, vel quia in libris authenticis cantica nominantur. Nam de primo dicitur: Cecinit Moyses carmen Domino, de secundo: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei, de tertio: Scripsit Moyses canticum, de quarto dicitur in praefatione cantici. Illud notabile est quotcunque fuerint lectiones, quod semper orationes sequentes ad lectiones, et tractus respiciunt praecedentes, et est praeposterus ordo; alias primo sacerdos orat, secundo legit lector, exinde succinit cantor. At hic primo legitur, ut neophytis doctrina fidei proponatur. Secundo cantatur in persona illorum, ut cognoscatur quanta sit devotio, et hilaritas baptizandorum, qua cognita, sacerdos orat confidenter ut eorum devotio non deficiat, sed incrementa suscipiat; et sicut lectionibus tituli supprimuntur, sic eadem ratione orationibus Dominus vobiscum subtrahitur. Dum lectiones leguntur, duodenarius adimpletur numerus litaniarum, per tres quaternarios clericorum, quibus oratur, ut in baptizandis doctrina capiat apostolorum fide Trinitatis et quatuor virtutibus praeditorum; vel septenae fiunt ad impetrandam septiformem gratiam, et quinae ad obtinendam quinque sensuum custodiam, et quia per nos ad hoc impetrandum non sufficimus, sanctorum suffragia postulamus. At illud non est silentio praetereundum, quia in lectionibus et litaniis, senes praecedunt, et juvenes subsequuntur, vel quia senex servus adduxit Rebeccam, ut Isaac juvenis apprehenderet eam, vel quia in baptismate juvenescit Ecclesia, et renovatur, ut aquilae juventus nostra.
7.15.19
His rite completis solemniter, ut in processionibus, ad fontes accedimus cantantes hos versus: Rex sanctorum, et non debent esse fontes nisi in Ecclesia quia mater est, ex qua nova progenies generatur, baptismus dicitur unctio, vel lotio. Baptismum Noe in diluvio, Moyses in mari Rubro. Salomon in mari Aeneo praefiguravit. Joannes officio demonstravit, Dominus baptismo confirmavit, passione consecravit, mandato praecepit. Episcopus vel sacerdos Deum Patrem orat, et per Jesum Christum, Spiritum sanctum implorat. Ideoque prius legit in modum orationis, sed postmodum gaudens Spiritum sanctum advenisse, gratias agens, cantat in modum praefationis. Fontis consecratio, in nomine sanctae Trinitatis, et maxime in sancti Spiritus invocatione perficitur; sancta namque Trinitas sic opera sua divisit, ut Pater hominem conderet, Filius redimeret, Spiritus sanctus illuminans regeneraret, et regenerans illuminaret; et tamen indivisibilia sunt opera Trinitatis; spiritum adoptionis sacerdos implorat ut aquam sanctificet et fecundet: cum in modum crucis manu dividit aquam, recolit quod Moyses aquam tactu ligni dulcoravit, et aqua illa baptismum, lignum vero crucem praefiguravit.
7.15.20
Per insufflationem in transversum, immundi spiritus expulsionem insinuat. Ideoque dicitur: Spiritus immundus abscedat, in quo adimpletur verbum Domini:« Princeps mundi hujus ejicietur foras;» per trinam in altum eam fieri in sanctae Trinitatis invocatione demonstrat. Egresso diabolo, aqua munitur crucis signaculo cum dicitur: Sit haec sancta, ut sit libera ab impugnatoris incursu, ne ulterius locum habeat redeundi; et rursus ad idem, per invocationem sanctae Trinitatis munitur, cum subditur, sit fons vivus. Per trinam, etenim manufactam divisionem trinam sanctae Trinitatis accipimus operationem, quod ex ipsis adjectivis in oratione convincitur; quia fons vivus ad Patrem; aqua regenerans ad Filium, unda purificans refertur ad Spiritum sanctum; sicut enim in baptismo Christi Trinitas adfuit ut Pater in voce, Filius in persona, Spiritus sanctus in columba, sic et nostra benedictio per invocationem debuit fieri Trinitatis; cum ergo dicitur: Per Deum vivum, Pater innuitur, deinde Filius cum subditur Per Jesum Christum; exinde Spiritus sanctus cum additur Virtus Spiritus tui. Et attende quod in hujus serie benedictionis miracula facta in aqua ponuntur, scilicet quod in creationis primordio« spiritus super aquas ferebatur,» quod in diluvio, per aquam nocentis mundi crimina purgabantur, quod in principio ab arida separatur, quod in convivio in vinum convertitur; ut sicut tunc miraculose Domini jussis aquae paruerunt, ita nunc praeter naturalem mundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam miraculose purificandis mentibus efficaces. Vocis mutatio est sancti Spiritus adventatio, vel potius mentis quaedam humilis praeparatio ad impetrandum adventum Spiritus sancti in aquam. Quem post alta voce, et hilari sacerdos invitat, dicens: Descendat in hanc. Unde cum protinus cereos in aquam mittimus, Spiritum sanctum in aquam descendere non dubitamus, et secundum hoc unum duntaxat immittimus; una enim fuit columna in nocte fulgida, in die nubecula; hic est Christus, qui venit, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant; sed quasi duo leguntur; sicut enim cereus illuminatus columnam rememorat ignis, et personam significat Filii, sic cereus exstinctus columnam nubis et personam Spiritus sancti. Unde secundum quosdam rationabiliter in aquam duo cerei deponuntur. Cereus cum a cereo illuminatur, significat apostolos, columnas Israeliticas Spiritu sancto repletos, a Christo fuisse illuminatos. Quidam vero differunt utrumque cereum neophytorum illuminare, quousque lampades illuminentur ecclesiae. Vel duo cerei dilectionem significant Dei et proximi: qui vertitur ad dexteram dilectionem Dei, qui vero ad sinistram dilectionem proximi; per chrismatis et aquae commistionem, significamus Christi et Ecclesiae conjunctionem; exinde pueri baptizentur, ita prius interrogentur de fide, et si abrenuntient Satanae, et operibus ejus, et pompis ejus, ut eis oris confessio fiat ad salutem.
7.15.21
Et vide quod hoc officium praelibatum est in scrutinio, sed forsitan ideo repetitur; quoniam aliqui abfuerant, vel quia per negligentiam quod acceperant amiserunt, et quod per abrenuntiationem primus hospes expellitur, per confessionem, secundus ingreditur. Propter hanc abrenuntiationis et confessionis repetitionem, titulatur in sacramentario, In sabbato Paschae ad reddentes; reddunt enim quod in scrutiniis acceperunt. Deinde in pectore et inter scapulas oleo liniuntur, ut ad fidem et operationem roborentur: per pectus fidem, per scapulas operationem; per haec duo salvatur homo. Vel ut mente et corpore tuti abrenuntient operibus diaboli, spiritualibus et carnalibus; vel in pectore ut capaces sint ad intelligendum verbum Dei, in scapulis, ut robusti sint ad portandum jugum Domini. Postea baptizantur his verbis: Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et quia in nomine Trinitatis baptizantur, ideo tertio immerguntur, vel, ut per fidem sanctae Trinitatis a tribus mortibus eripiantur, scilicet, cogitationis, locutionis et operationis, vel ut a tribus praevaricationibus liberentur, scilicet legis naturalis, Mosaicae et Evangelii, vel ut trinae morti Christi conformentur, quoniam in morte ipsius baptizati sumus. Est autem in hunc modum mersio facienda. Primo recta facie versus aquam, et verso capite ad orientem. Secundo verso capite ad aquilonem. Tertio verso capite ad meridiem, ut crux in mersione formetur; quia qui baptizatur, mundo crucifigitur, et cruci Christo configitur. Quod vero pueris nomen imponitur in baptismo, inde est quia baptismus est vicarius circumcisionis, in qua nomina pueris imponunt Hebraei, eo quod tempore circumcisionis Abrahae nomen fuerit immutatum: cum enim prius diceretur Abram, postea dictus est Abraham. Cum puerum de fonte sacerdos extraxerit, illum patrini suscipiant, quibus eum in manu tenentibus, eum in vertice chrismate sacerdos inungat, in quo quasi desponsatur, et ei Spiritus sanctus pro arrhabone tribuitur, quod papa Silvester instituit. Cum enim gremium dilataretur Ecclesiae, nec omnibus episcopi valerent per confirmationem occurrere, ne sine chrismatis unctione perirent, instituit ut a sacerdotibus in vertice supra cerebrum, ubi est sedes sapientiae ungerentur, et quod hic datur spiritus pro Arrhabone, in confirmatione vero sequenti, quae fit per episcopum, datur ad robur et augmentum gratiae, si decesserit pro rata gratia, dat augmentum et gloriae. Verumtamen et sine unctione credimus solo baptismo salvari, sed stella differt a stella in claritate. Sacerdos inungens his verbis utitur: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrismate salutis in vitam aeternam; episcopus vero confirmans similibus utitur verbis dicens: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hunc famulum, vel hanc famulam tuam ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem peccatorum omnium, emitte in eum septiformem Spiritum tuum Paracletum de coelis. Orat episcopus pro confirmandis, quod sumptum est de Actibus apostolorum, ubi dicitur: Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepit Samaria Verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui, cum venissent, oraverunt pro eis ut acciperent Spiritum sanctum. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum sanctum. Ex quo colligitur quod illuc ire debent episcopi, ubi sunt, quibus necesse sit manus imponi. Cumque illuc venerint, orent pro eis, dicentes: Emitte in eos Spiritum septiformem, Spiritum sanctum tuum Paracletum de coelis. Nullus enim discipulorum, ut ait Augustinus, dedit illis Spiritum sanctum, sed orabant ut veniret in eos, quibus manus imponebant. Quare septiformem Spiritum dixerit subdit: spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et adimplevit eum spiritu timoris Domini. Propheta, sicut ait Gregorius, de Christo loquebatur, qui de coelestibus ad ima descendit; nos autem qui a terrenis ad caelestia tendimus, hos gradus ascendendo numerare debemus, ut a timore ad sapientiam perveniamus:« Initium ergo sapientiae est timor Domini.» Hic est primus ascensionis gradus. Sed timor ante Omnipotentis oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem, qui proximo non miseretur, qui ejus tribulationibus non compatitur; ideoque secundus gradus est pietatis. Sed quia pietas, quandoque per inordinatam vel dissolutam misericordiam erat, si forte parcit quae parcenda non sunt, parcit temporalem poenam, sed aedificat ad gehennam, ideo tertius gradus est scientia quae docet quid ex justitia puniat, quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere debeat, sed virtutem recte agendi non habeat? Crescat itaque scientia in quartum fortitudinis gradum, ne timore trepidet, sed defendat bona quae sentit. Sed si fortitudo provida non fuerit, et minus circa vitia circumspecta, ipsa praesumptione in casum ruit; ascendat igitur ad quintum gradum scilicet ad consilium, ut provideat, quo se praemuniat. Sed consilium non adest, ubi intellectus deest; ascendamus igitur ad sextum gradum, scilicet intellectum. Sed quid si intellectus magno acumine vigilet? Ascendamus ad septimum gradum scilicet sapientiam, ut quae acute intellectus invenerit, mature sapientia moderetur. Sapientia namque pertinet ad vitam, sicut scientia pertinet ad doctrinam.
7.15.22
Sequitur: Consigno eum signo crucis in vitam propitiatus aeternam. Consigno, inquam, ut Spiritum non amittat. Hac oratione completa, ut dicit Romanus libellus, faciat crucem episcopus cum pollice et chrismate in frontibus singulorum, ita dicens: Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Tam sacerdos quam episcopus ungit signaculo crucis, ad ostendendum signum quo redempti sumus; illud enim exterminatori ostendimus in praesenti, ut domos nostras pertranseat, et ostendemus Domino in futuro, ut nos inter redemptos enumeret. Ideoque in frontibus hoc signum ponitur ab episcopis, tum quia tutius videtur, quod in fronte figitur, tum quia ibi aurea lamina cum ineffabili nomine a pontifice portabatur. Chrismalis unctio ad vitam pertinet, et doctrinam quae duo connexa in septem donis, ut praediximus, inveniuntur. Cum pollice fit unctio, quia in consecratione pontificis est ad hoc spiritualiter consecratus, vel quia omne datum optimum descendit a Patre luminum. Ut haec manus impositio a solis fiat episcopis, Beda super Actus apostolorum ab eis probat assumptum sic: Philippus fuit unus de septem diaconis; si enim apostolus fuisset, manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum; hoc enim solis pontificibus debetur. Inunctum salutat episcopus, dicens: Pax tibi. Hic enim modus salutationis ad novum pertinet hominem, qui secundum Deum creatus est, in sanctitate et veritate. Septem diebus haec unctio conservetur, et non lavetur; quia Spiritus sanctus per hanc unctionem in septem donis venit ad hospitem; nam et ad hospites primitivos ejus adventus diebus totidem observatur. Vel quia per septenarium praesentis vitae curriculum intelligimus. In septem diebus unctio non lavetur, ut in nobis adimpleatur, quod Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.» Baptizatus, mitra coronatur et alba veste induitur; quia Christi regis et sacerdotis membrum efficitur, nam per mitram regis coronam, per albam sacerdotalem accipimus dignitatem. Vel per albam, significamus innocentiae stolam, quam in primo parente perdidimus, sed per Christum in baptismo recipimus.« Amicti stolis albis,» ut dicit Apocalypsis, et item:« Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in libro vitae..» Est autem haec alba vestis de lino ad similitudinem cappae facta, cui secundum quosdam fimbria supersuitur rubricata, quae repraesentat funem, quam Raab per fenestram dimisit, ad cujus signum salvata est, et domus ejus tota, et significat passionem Domini, quae est salvantis origo baptismi.
7.15.23
Secundum quosdam, baptizandis dantur et calceamenta, quae sunt Dominicae mortis insignia, ut exemplo ejus, qui propter nos mortuus est, carnem suam vitiis et concupiscentiis mortificet baptizatus. Ecce minor filius, scilicet gentilis populus, qui substantiam suam vivendo luxuriose consumpserat, et porcos in longinqua regione paverat alienos, nunc revertitur, cui pater vitulum saginatum occidit; annulum, id est fidei signaculum, tribuit, quam, dum profitetur se credere, constat in tabulis cordis scriptam habere. Primam quoque stolam Pater induit, juxta illud: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hae sunt vestes sine quibus, qui convivium regis ingreditur, audiet vocem terribilem:« Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?» Illud notandum est quod cum sacerdos omnes de baptismate levat, omnium pater est et omnes docere tenetur: sic dicitur Marcus fuisse filius Petri. Sed quia non posset omnibus vacare, et debita jura persolvere, ideo curae patrinorum, vel competentium illos commendat, qui dicuntur competentes, quasi cum puero baptismum, vel fidem petentes, qui pro eis spondeant, eosque Symbolum et Orationem Dominicam doceant, quae omnes Christiani, aut lingua Latina, aut paterna scire tenentur, et qui haec ignorat, Christianus non esse convincitur. Cumque illos illa docuerint, eos pro suo posse custodire debent, ne a fide vel justitia devient, utpote fidejussores illorum fidei, responsuri de omni excessu eorum in die judicii. Nec dubitandum est alterum in alterius fide salvari, et per confessionem fidelium catechumenos a daemonibus liberari; quia legimus filiam Syrophenissae per confessionem maternam, ab immundo spiritu liberatam; cujus rei causam Augustinus ostendit, dicens:« Ut quis regeneretur per officium alterius, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus; non enim scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex voluntate parentum aut fide offerentium, sed ex aqua et Spiritu sancto, ergo aquae fortis sacramentum, et Spiritus intus operatur gratiae beneficium.» Numerus patrinorum hic est: unus ad omnia sacramenta sufficere potest; sed quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, ideo tres ad plus debent esse, ut carnalis copula per spiritualem impediatur. Et aiunt quidam quatuor genera hominum a patrinatu esse prohibenda, scilicet monachos vel monachas, item infideles, item semifideles, ut qui non sunt confirmati. Item simul vir et uxor nisi voto praestito castitatis, sed et cognati a quibusdam prohibentur, quoniam expedit, ut per baptismum charitatis dilectio propagetur.
7.15.24
Et attende quod bis in anno canonice baptizatur, scilicet duntaxat in Sabbato quod requies interpretatur; quoniam aeterna requies per baptisma tribuitur. Igitur in Sabbato paschali baptisma celebremus, ut Christo mortuo consepeliamur, et Sabbato Pentecostes, ut Spiritum sanctum in baptismo recipere mereamur. Sed nullus nisi sacerdos baptizare praesumat; quia canones contradicunt. Verum frequens est aliquid extra canones inveniri, nam qui necessitate aegritudinis, persecutionis, obsidionis et naufragii coarctantur, omni tempore, et a quovis etiam laico, dummodo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et aqua simplici baptizentur; et si supervixerint, ut volunt quidam, post haec a sacerdote catechizentur. Quidquid tamen sit de catechismo, in fronte chrismentur ab episcopo. Nam et in hac simplicitate baptizabant apostoli, scilicet in stagnis et fontibus, et duntaxat in nomine Trinitatis explicito vel implicito, utpote in nomine Christi, sed Clemens ex doctrina Petri addidit unctionem chrismatis et olei. Leo, Damasus et Ambrosius solemnitates alias addiderunt, ut exorcismos, et similia, et quaeritur non otiose si in cervisia vel medone, oleo, vino, aut alio liquore liceat baptizare? Respondent quidam, non nisi in aqua pura licere. Praeterea si esset aqua turbida, vel lixivium, dicunt quidam quod potest baptizari. Quando autem alius liquor scilicet, vinum, vel oleum, vel alius humor blavae vel gomi mistus aqua, ipsi aquae praedominatur, non potest baptizari, et si non immergitur cum verbis, non fit, id est si prius vel ante dicantur verba, quando mergatur. In aqua baptizatur, quia copiosius invenitur, et hanc Spiritum in principio fovisse legitur, et quia sordes abluit, sitim comprimit, imaginem reddit, ignem exstinguit; sic in baptismate a peccatorum sorde lavamur, a fonte vitae potamur, in imaginem perditam restauramur, unde ignis poenarum exstinguitur. Quod autem in Evangelio legitur:« Ille vos baptizabit Spiritu sancto et igne,» sic intelligitur spiritu sanctificationis et igne tribulationis in praesenti, vel purgationis in futuro, vel igne ardoris, quo accensi sunt apostoli in die Pentecostes; et nos accendimur in manus impositione, qui consumit lignum, fenum et stipulam; quia Deus noster ignis consumens est, et calorem praestat vitae aeternae, et lumen, videndi ea, quae sunt mortalibus oculis clausa. Haec quam diximus, canonica baptismi solemnitas in hora nona celebratur, quoniam in eadem Christus exspirasse legitur, in cujus morte baptizati sumus; hac etiam hora venit angelus ad Cornelium nuntians ei baptismum; hac hora linteum Petro apparuit, animalibus plenum. Neophytis baptizatis lampades ecclesiae, et eorum cerei protinus accendantur, ut bonorum operum lampadibus Christo reverenter occurrant filii Ecclesiae per Christum illuminatae; nec debuerunt cerei neophytorum antea illuminari quam Spiritus sanctus eorum corda purgaverit. Solemus hanc illuminationem differre usque ad officium missae, sive ut credamus per impositionem manus episcopi eos illuminari, sive quia in nocte celebratur, quae sicut illustrata est gloria resurrectionis, sic illuminetur cereorum luminibus. Solemnitate baptismi completa, campanae pulsantur secundum quosdam, et ad fontes itur cum triplici litania. Et vide quod ante baptismum, et post litaniae circa baptisterium peraguntur, quia legitur in Apocalypsi:« Iris erat in circuitu sedis.» Iris significat intercessiones sanctorum, sedes Ecclesiam, pro qua praecedentes adventum Christi, et sequentes sancti devotissime oraverunt, et orant. Fit autem haec litania circa fontes usque ad Sancte Joannes, ora pro nobis, eo quod primus fuit baptista. Deinde similiter cum terna litania reditur usque ad Omnes sancti, orate pro nobis, ad ostendendum quod omnes sancti orant pro Filio baptizato, qui mortuus fuerat, et revixit, perierat et inventus est, ut in vera fide Trinitatis participet sacramento baptismatis, vel ut Dominum quem confessus est, diligat toto corde, tota mente, totis viribus. Baptismo celebrato possunt presbyteri missam celebrare, quia statim convivium sacrificii vespertini construitur, et pro filio invento vitulus saginatus adjicitur. Hic est Christus qui dicitur vitulus, quia pro nobis est immolatus; et ideo saginatus, quia plenitudine divinitatis impletus; cui convivio senior Filius, id est Judaicus populus non vult interesse, sed stans foris detrahit; exibit autem Pater ad eum, et ut ingrediatur ad epulas suadebit, quando reliquiae Israel convertentur et salvae fient. Interim non est plenum paternae domus, id est praesentis Ecclesiae, gaudium, quia licet Judaicus populus semper oderit salutem gentium, Ecclesia tamen Christianorum dolet quod sua salus fratri pariat scandalum, ideoque nonnulla ornamenta in tam festivo subtrahuntur officio, ut introitus, gradualis, offertorium et Agnus Dei, et communio; vel ideo introitus subticetur, quia caput nostrum adhuc est apud inferos, et nondum nobis redditur; vel antiquus mos repraesentatur, quando missae non habebant introitus, igitur hoc officium per Kyrie eleison inchoatur, ut de venatis laetitia declaretur; et memento quia fuit haec, ante Coelestinum papam, incipiendi missam consuetudo. Gloria in excelsis Deo subjungitur, quia pax hominibus bonae voluntatis in baptismo tribuitur; unde gaudent angeli, quoniam de ipsis ordo angelorum decimus restaurabitur. Quod enim Gloria in excelsis, canticum sit angelorum nulli dubium est, cum quibus chorus exsultat, personant symphoniae, et signa concrepant, quae hactenus secundum quosdam fuerunt muta.
7.15.25
Sequitur: Dominus vobiscum, non Pax vobis, et ita dicitur oratio: Deus, qui hanc sacratissimam noctem; hic constat quod haec missa, vel in nocte, vel saltem in solis occasu debet celebrari, nec ut Hieronymus ait: Usque ad noctis medium licet dimittere populum exspectantem adventum Christi, ut infra dicetur:« Et celebrantem diem festum in condensis usque ad cornu altaris.» Sed nec in hac die Sabbati, sicut nec in praecedenti missa fuit celebranda; quia constat apostolos his diebus siluisse et in tristitia fuisse. Simile est in Sabbatis ordinationum; quoniam tam in hac die quam in illis missa non est de Sabbato, sed pertinet ad diem Dominicam. Exinde renatos Paulus alloquitur, dicens:« Si consurrexistis cum Christo,» qui baptizantur, id est ad similitudinem mortis ejus, simul etiam in Christo resurgunt, in quo est eorum vita abscondita, cum quo apparebunt in gloria, ad quam repraesentandam ministri altaris solemnes vestes induunt, vel ut renatorum stolam innocentiae demonstrarent; graduale non canitur, quia baptizati per opera nondum in virtutibus gradum fecerunt; vel quia data est per Cyrum licentia revertendi, idcirco sine mora prorumpunt in vocem confessionis et laudis dicentes: Alleluia, Alleluia, quod a Septuagesima conticetur, modo redditur; quia sicut spes libertatis fuit per Cyrum exhibita captivatis, sic in baptismo et in resurrectione Christi nobis jucunditas futurae vitae promittitur, et est hic alleluia, angelorum de baptizatis exsultatio, qui misericordiam Domini consecuti sunt.
7.15.26
Unde sequitur: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; quod enim alleluia, canticum sit angelorum, Joannes in Apocalypsi demonstrat, dicens:« Audivi quasi vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia.» Vel est communis resurrectionis gratulatio: hic enim psalmus proprie ad diem pertinet resurrectionis, unde ibi dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus. Sed quoniam revocatis a captivitate Babylonica magna superfuit sollicitudo, et renatis, qui resurrexerunt in resurrectione prima, grandis superest labor bonorum operum, ut partem habeant in resurrectione secunda, in quo labore super est metus et fletus, propter periculum gehennae, et praesentis excessus, et desiderium vitae aeternae, ideo post alleluia, quod significat laetitiam de spe, tractus sequitur, quod significat luctum de excessibus et incolatu a regno. Sicut enim homo de gaudiis paradisi transivit ad tristitiam mundi, de quiete ad sudorem, sic renati de laetitia remissionis ad solitudinem laboris, et ad lacrymas irrigui superioris et inferioris; non enim expedit hic sine fletu gaudere, et est hic ordo praeposterus, et inconsuetus. Non enim consuevimus alleluia cantare cum tractibus, sed cum gradualibus, sed et tunc gradualia praeponimus, et postea succinimus alleluia, ut in die crastina; sed hic alleluia praecedit tractum propter gaudium revertentium; in aliis praecedit graduale, propter profectum proficientium; vel praeponitur alleluia, in memoriam prioris status Adae, subsequitur tractus in memoriam sequentis status; vel alleluia neophythorum significat praecedentem purificationem, tractus sequentem coinquinationem; vel alleluia verbum Hebraeum erudiendis dignitate praecedit, quoniam haec lingua primo Deum laudavit. Hucusque fuit sacrificium neophytorum, et ad eos fuere voces officialium; sed dehinc resurrectio ad memoriam revocatur, nam in Evangelio legitur de sollicitudine mulierum quaerentium Dominum, ante quod Evangelium lumen non portatur; quia nondum venit hora, qua Dominus resurrexerat, sed apud inferni tenebras latitabat; vel quia mulieres, solummodo mortalem esse credebant, et occulte ad tumulum ibant; vel pro caecitate ignorantium posse resurgere. Portatur autem incensum; quia mulieres emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum: Credo in unum Deum subjungitur, et per totam sequentem hebdomadam frequentatur, quo renati asseverant, se in Deum tendere, et ea quae de Christo dicta sunt in Evangelio, firmissime credere. Offertorium vero non cantatur, quia mulieres offerentes aromata propter legis mandatum silenter et latenter venerunt ad monumentum. Praefationem: Te quidem omni tempore, constat ad resurrectionem Domini pertinere, ideoque tam in hac missa, quam in diebus sequentibus usque ad Ascensionem cantatur, excepto quod hic dicitur: In hac potissimum nocte, cras, et infra octavam dicetur: In hac potissimum die, transacta octava dicatur: Te quidem omni tempore, sed in hoc potis simum gloriosius praedicare.
7.15.27
Sanctus, sanctus, sanctus non omittitur, quoniam angeli resurgentis laudes non omiserunt, sed resurrectionem mulieribus annuntiaverunt. In canone quoque cum dicitur: Communicantes, additur: Et hanc noctem sacratissimam celebrantes, ubi similiter fit supradicta mutatio, in quo etiam fit mentio de renatis, cum dicitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus, pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto.
7.15.28
Agnus Dei non cantatur, quoniam apostoli vel mulieres conticebant, et non esse Agnum qui tolleret peccata mundi credebant. Quidam vero ter dicunt: Agnus Dei, cum miserere nobis: Non enim dicendum, Dona nobis pacem, nec pax est tribuenda, vel propter vitandum osculum proditoris, vel quia Christus qui est vera pax nostra nondum pacem annuntiavit, quia nondum resurrexit, quare in die resurrectionis apostolis ait:« Pax vobis.» Unde forte hic modus salutationis ab episcopo in principio missae hujus differtur, ut novam salutationem in die suae originis populus affectuosius amplectatur; nostrae tamen consuetudinis est ut pax detur ea ratione, qua Gloria in excelsis Deo cantatur, secundum quosdam. Hic cerei accenduntur, quia per Agnum qui tollit peccata, quasi tenebras mundi, lumen accipiunt baptizati. Communio quoque non cantatur, forte quia baptizati non communicant usque in diem crastinum, vel quia vicem ejus supplent vesperae quae sequuntur. Tacentibus tamen cantoribus nihilominus sacerdos suum implet officium, quia mulieribus et apostolis timentibus et dubitantibus de resurrectione, Dominus operatus est nostram salutem. Facta communicatione, vice communionis vesperae decantantur ita: Antiphona, alleluia cum unico et brevissimo psalmo: Laudate Dominum omnes gentes, et antiphona vesperae autem, cum hymno evangelico: Magnificat: ambo sine Gloria Patri et Filio; quia nondum est Filius gloriosus. Ideo tam breves vesperae decantantur, ne neophyti, qui nondum consueverunt audire officium, taedio afficiantur, demum cum oratione missa concluditur. Vesperae ante missae orationem cantantur, ne finita missa populus abeundi licentiam habere videretur, vel totum officium in una oratione completur, quoniam in Christi passione sacramentum baptismatis consummatur, vel dies hic in missam non in vesperam terminatur, ut Christus qui nos morte redemit, sine fine laudetur, qui est in saecula benedictus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).