Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 7.1
Choose a text
More by Sicardus Cremonensis1155–1215
—
11810 Misisud
7.1
LIBER SEXTUS. PROLOGUS.
7.1
Ordine praepostero nobis ab ecclesia generis humani proponitur error, et deviatio, a qua sicut superius egimus, quia non decuit inchoare, post primum specialis tractatus opusculum, in quo de revocatione tractavimus; pulsat animum debitum ordinis naturalis, et auris prurit exigere, unde nos studuerit medicus revocare. Ideoque in hac secunda specialis tractatus parte operae pretium est de ipsa generis humani deviatione proponere capitula.
7.2.1
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM. DE DOMINICA IN SEPTUAGESIMA.
7.2.1
Circumdederunt me gemitus mortis. Haec Dominica LXXma nominatur eo quod hic habet exordium LXXta dierum, quae incipit hodie, et terminatur in sabbato Paschalis hebdomadae, quae LXXma est rememorativa praeteritorum, et significativa praesentium. Rememorat enim tempus LXXta annorum, quibus Israel fuit sub servitute Babyloniorum. Legitur enim, Nabuchodonosor, rex Babylonis, Hierusalem bellica manu destruxit, populum captivavit, et LXXta annis operibus duris affecit; unde Jeremias:« Servient regi Babylonis septuaginta annis,» verumtamen annis LXta transactis, Cyrus, qui et Christus dictus est, regnum Babylonicum subjugavit, populoque redeundi licentiam dedit; unde pars cum Zorobabel ad patriam rediens templum Hierosolymis cum gaudio raeedificavit, pars autem in captivitate remansit usque ad completionem LXXta annorum. Quibus completis, sub Dario et Assuero feliciter reversi sunt, et tunc duplex gaudium habuere. Mystice Nabuchodonosor diabolus, Babylonia mundus, Hierusalem est paradisus. Nabuchodonosor populum a Hierusalem in Babyloniam captivavit, cum diabolus genus humanum de paradiso in confusionem et exsilium hujus mundi seduxit, ubi LXXta annis affligitur. Vel quia praesens vita septem dierum curriculo volvitur; vel quia septem millibus annorum includitur. Ab initio mundi usque ad ascensionem Domini VI millia computamus, ex tunc quidquid temporis sequitur usque ad finem saeculi VII millenario comprehendimus, cujus terminum solus Deus novit. Ecce duas annorum septuagesimas unam historialem, alteram mysticam, utramque praesens dierum LXXma quam celebrat Ecclesia, repraesentat; historialem rememorat, mysticum significat et figurat. Sicut enim filii Israel in illa captivitate organa deposuere, dicentes:« Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?» de quibus Jeremias:« Perdam ex eis vocem gaudii et laetitiae, vocem sponsi et sponsae;» sic et nos in vita praesenti non gaudere, sed lugere debemus. Quod repraesentamus in hoc tempore, cum deponimus signa laetitiae in cantibus, vestibus et cibis. In cantibus ut Alleluia. Causa est quod Alleluia non quamvis laudem, sed illam gloriam significat de qua dicitur in Psalmo:« Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium cum cithara, exsurgam diluculo.» Gloria Patris est Filius, qui citharam nostrae humanitatis assumpsit, quam in passione fractam, per resurrectionem in psalterium reformavit. Hanc prophetae voluere videre, et non viderunt. A nobis quoque sponsus abiit et recessit. Cum igitur statum Ecclesiae nondum redemptae recolimus et nostrum incolatum plangimus, merito Alleluia deponimus. Quod quidam sepeliunt in Sabbato ad sextam, quidam ad nonam, quidam in vesperis, quidam in matutinis, quidam in prima diei Dominicae, quae varietas provenit ex diei varia inchoatione. Quidam enim diem incipiunt a meridie, quidam a nona, quidam a vespera, quidam a media nocte, quidam ab aurora. Ecclesia vero inchoat a vesperis; quia« nox praecessit, dies autem appropinquavit,» ideoque rectius in vesperis Alleluia deponitur, et hoc statuit Alexander papa secundus, ut ejus geminatio ad finem praecedentis temporis poenitentiae, quia laus sequetur angelica, ut superius diximus, referatur, vel ejus depositio luctui sequentis assignetur. Unde et quaedam ecclesiae Alleluia deponunt cum magno tripudio; quaedam vero cum gemitu et suspirio; illi repraesentant futuram reparationem, isti de paradiso ejectionem; sic Alleluia licentiantes frequentamus, sicut recessuris a nobis collum et os, frontem et oculos osculamur. Pro deposito alleluia utitur in principio horarum Ecclesia: Laus tibi, Domine, rex aeternae gloriae, non quod aequipolleant: illa enim vox est angelica, ista humana; illa Hebraica, et ideo dignior; ista Latina, et ideo minus digna. In antiphonis et responsoriis utimur: In aeternum. In missa pro Alleluia dicimus tractum. Non fit commutatio in Hebraica lingua, quae, sicut Hieronymus ait super Isaiam, Graeco sermone opulentior est, nec fit in Graeca, quae Latina ditior est; sed pro Alleluia commutat omnibus pauperior lingua Latina, ad significandum paupertatem vitae praesentis. Item laetitiam in cantibus intermittimus, ut Te Deum laudamus, excepto secundum quosdam, quod in cathedra Beati Petri cantetur, eo quod sit hymnus inthronizandorum, et eo die Petrus fuit in Antiochena cathedra inthronizatus. Item laetitiam in cantibus intermittimus, ut Gloria in excelsis, excepto in Coena Domini, si episcopus adfuerit, et missam celebraverit, propter olei reverentiam; et merito Te Deum laudamus, et Gloria in excelsis subticemus; quia cum nos merito peccatores repraesentemus, in ore peccatoris non bene personant praeconia Salvatoris, vel quia, ut praediximus, status repraesentatur Ecclesiae, nondum per Christum redemptae. Haec autem cantica sunt ad Christum specialiter pertinentia.
7.2.2
Et vide quia triplex est cantus Ecclesiae: unus tristitiae, ut in hoc tempore; alius laetitiae, ut in Pascha; tertius gloriae consummatae, ut in die Pentecoste. In vestibus laetitiam intermittimus; quia, sicut illi vestes nuptiales deposuere, sic et nos dalmaticam, et subdiaconales quae sunt vestes solemnes similiter, et usuales lugubres in hoc tempore debemus inducere vestes. In cibis quoque tristitiam repraesentamus, tum quia jejuniis affligimur, tum quia delicatis non utimur.
7.2.3
Jejunandum quidem esse Zacharias ostendit, dicens:« Cum jejunaretis per hos septuaginta annos, nunquid jejunium jejunastis mihi?» Ideoque proximam hebdomadam jejunio Graeci sanctificant. Jejunemus itaque saltem ab amicitia hujus mundi; verum sicut illi in LXo anno per Cyrum a Babylonica servitute sunt liberati, sic nos in sexta aetate saeculi per Christum sumus a diaboli servitute redempti, nobisque reddita est innocentiae stola per remissionem baptismi, ideoque in Sabbato sancto unum alleluia cantamus, jam spe quietis aeternae et recuperationis patriae gratulantes. Et sicut pars cum Zorobabel repatriavit, pars vero in captivitate remansit, sic et pars fidelium defunctorum cum Christo surrexit, pars in exspectationis consolatione permansit; pars quoque viventium pervenit ad fidei gratiam, pars perstitit in perfidia; sed et illi qui Hierusalem sunt reversi, quamvis laetitiam habuere, tamen pro uxoribus et filiis, et pro sociis, pro apparatu, sollicitudine non caruere, sic et nos in praesenti Ecclesia laboramus et ingemiscimus, et quamdam corporis sollicitudinem gerimus: propterea cum Alleluia tractum in Sabbato et in hebdomada graduale cantamus. Completo LXXmo anno, omnes sunt reversi, et ideo gaudium geminavere, propterea in Sabbato albarum alleluia duplicamus, significantes quod, finito nostro exsilii tempore, captivitas absolvetur, stola geminabitur. Moraliter etiam quilibet in paradiso per aquam baptismi generatur, post baptisma per peccata in Babyloniam captivatur, ubi cum dierum septenario conversus et agit septenarium in luctu poenitentiae, ut in die resurrectionis ad coelestem Hierusalem cum gaudio revertatur. Et vide quod alleluia in Sabbato deponitur in declivo, in Sabbato inchoatur, in Sabbato geminatur; quoniam in lapsu Adae, qui erat in magna quiete, gaudium perdidimus, sed animabus in requie recuperamus, et corporibus in resurrectione denique geminabimus. Illud etiam notabile est quod LXXma incipit a moerore, et terminatur in laetitiam, per quod significat poenitentiam; haec est namque natura poenitentialium psalmorum. Item partem habet in tristitia, partem in laetitia semiplena; quoniam qui cum poenitentia transeunt, percipiunt animarum beatitudinem, vel saltem certam in purgatorio exspectationem. Item LXta diebus repraesentamus viduitatem Ecclesiae, scilicet usque ad sanctam quartam feriam; postea tribus mortificationem carnis nostrae, usque ad sanctum Pascha; deinde sex diebus opera misericordiae quae si facimus post baptismum, in Sabbato consequimur requiem et geminam laetitiae stolam. Item incipit a Dominica et terminatur in Sabbato, eo quod a mansione paradisi nostra captivitas inchoavit, et usque ad futuram requiem perdurabit, vel quia qui per peccatum a Domino nostro recessimus, per misericordiam ad requiem revertemur. Rursus incipit a Februario juxta Zachariam, qui dicit in XImo mense Sabat:« In secundo anno Darii factum est ad eum verbum Domini:» Sabat nostra lingua vertitur in virgam, sonat enim austeritatem et correctionem; quia in hoc tempore LXXmae de peccatis nostris per quae sumus a diabolo captivati, nos corripere et emendare debemus. Item per decem hebdomadas extenditur; quia per Decalogum ad laetitiam pervenitur. Igitur quia per LXXmam tempus deviationis et culpae significamus, et nostram praesentem captivitatem recolimus; ideo Genesim incipimus, et Heptaticum, et Ruth legimus usque ad Dominicam Palmarum. Ubi humani generis error et deviatio, et notatur expulsio, quam etiam flebiliter canimus, et canendo flemus, imo et antiquam historiam prosequimur, in qua miseriae veteris vitae narrantur, ejectio Adae, diluvium Noe, et exitus Abrahae. In matutinis laudibus omittitur Dominus regnavit; quia psalmus est laetitiae, et perfectos informat, sed dicimus: Miserere mei, Deus, et Confitemini; quia per poenitentiam venitur ad laudis confessionem, et per timorem ad spem: primus enim psalmus inculcat nobis timorem de poena peccatorum; sed quia per contritionem innascitur fiducia nobis ad Dominum accedendi, ideo Deum laudantes dicimus ad alterutrum: Confitemini. De his duobus, scilicet timore et spe, dicit Moyses:« Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam,» id est a peccatore, qui debitor est, timorem et spem. In prima vero cantatur: Deus, in nomine tuo, cum sequentibus, et Dominus regnavit, ne aliquid de psalterio praetermittatur, quod totum in septimana legatur, cum totum olim singulis diebus legeretur; ea de causa dicitur et Confitemini, vel ut instruantur pueri, ut sciant in ramis palmarum Domino confiteri. Hujusmodi enim psalmus proprie ad illam diem pertinet, propter istum versum: O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare; Benedictus qui venit in nomine Domini. Quod in missa cantatur: Circumdederunt me gemitus mortis, vox est primitivae Ecclesiae plorantis in Abel protomartyre praecentore, cujus sanguis de terra clamavit ad Dominum, qui aperuit os suum, et suscepit eum de manu Cain fratris sui. Unde statio est ad Sanctum Laurentium, cujus mors pretiosa novo et inaudito genere passionis clamavit in coelum, et audita est per universum mundum. Unde et in Romana Ecclesia prae caeteris martyribus est authentica. Vox est etiam humani generis ingemiscentis quod gaudium et laetitiam perdidit, tribulationem et dolorem invenit. Languidus enim homo descendens de Hierusalem in Jericho incidens in latrones, spoliatus, vulneratus, semivivus relictus, a felicitate paradisi, a facie sui Creatoris ejectus, plorans ait: Circumdederunt me gemitus mortis. Sed quia divinum de recuperatione salutis accepit oraculum, dicente Domino ad serpentem:« Inimicitias ponam inter te et mulierem, semen tuum et semen illius; tu insidiaberis calcaneo ejus, et ipsa conteret caput tuum;» hujusmodi enim verbis victoria promittitur Redemptoris, qui, cum sit semen duntaxat mulieris, inimicitias contra serpentem in tantum exercuit, ut caput ejus contereret, et ejus vasa diriperet et ei omnem potestatem auferret. Ideo subdit: In tribulatione mea invocavi Dominum, et exaudivit de templo sancto suo vocem meam, more prophetico prae nimia certitudine praeteritum ponitur pro futuro; ideoque dilectionem Redemptori promittit subdens: Diligam te.
7.2.4
Sed quia longa via restabat ab Adam usque ad nativitatem Christi, LXXVII etenim generationes in Evangelio computantur, ideo legitur epistola de longo stadio: Nescitis quod ii qui in stadio currunt, ubi invitamur ad bellum, quia,« non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates,» et monemur de militiae disciplina, scilicet abstinere ab his quae pugnam impediunt, ut victores bravium accipiamus, et torque victoriae coronemur. Et quia hoc stadium sex aetatibus distinguitur, et quia qui mane conducti sunt, pondus et aestum portavere murmurantes, quia novissimi primitus intravere, ideo legitur evangelium de sex aetatibus et de murmurantibus. Consolantur se tamen longanimes in spe, dicentes in graduali: Adjutor, et cum se esse in profundo delictorum agnoscant, a similitudine Jonae, clamant, gemunt et orant, dicentes in tractu: De profundis. Et attende quod omnes fere tractus authentici gravibus vocibus componuntur, et omnes fletum et tristitiam sanctorum in praesenti vita, seu activa seu contemplativa degentium, per lacrymabilem cantum et gravitates sonorum insinuant: unde tractus dicuntur, vel quia prae gravitate sui tractim cantantur, vel quia sancti suspirantes gemitum ab imo pectoris trahunt. Licet enim aliquando gaudeant, vel pro beneficio gratiae jam perceptae, vel pro spe percipiendae gloriae, unde aliquoties prorumpunt in melos et verba laetitiae, tamen in lacrymarum valle morantes, praesertim cum incolatum nostrum Ecclesia repraesentat, lacrymas effundunt super flumina Babylonis pro suis, et aliorum excessibus, dum ex vicinitate Babylonici fluvii, alios vident aspergi, alios jam immersos ex rapacitate fluminis deorsum ferri. Sed quia praesens ploratus quandoque fit pro irriguo superiori, quandoque pro inferiori, modo pro dilatione supernae beatitudinis, unde:« Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est,» modo propter maculas vitae praesentis, unde:« Poculum meum cum fletu miscebam;» ideo licet tractus graves habeant voces, tamen in verbis quandoque laetitiam exprimunt, ut Laudate, quandoque tristitiam repraesentant, ut De profundis; vel quod tractus tractim cantatur, et suaviter insonat auribus, significat quod cum Apostolo in longanimitate et suavitate perseveremus. In offerenda, Bonum est, modo qui languet, sed redemptionem exspectat, Deum confitetur et laudat, modo perturbatur et miratur quod boni laborant et mali floreant, subdens: Quam magnificata, modo interitum peccatorum et exaltationem bonorum per unicornem christum futuram praedicit; communio, Illumina, vox est servi spoliati gloria vultus Dei, qui positus in tenebris orat, ut inimicitiarum paries dissolvatur, ut jubare veri solis irradiatus non confundatur; vel omnis planctus officialis insinuat, cui affectui debitores esse debemus, scilicet quod per planctum, et humilitatem perveniamus ad Domini passionem.
7.3.1
LIBER SEXTUS. CAPUT II. DOMINICA DE SEXAGESIMA.
7.3.1
Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et non repellas in finem. Haec Dominica LXma nominatur eo quod hic habet exordium LXta dierum, quae incipit hodie, et terminatur in quarta feria paschalis hebdomadae, ubi cantatur: Venite, benedicti. Sexagesimus numerus viduitatem significat, eo quod claustrum ingreditur continentiae, sicut trigesimus conjugium, eo quod se blandis digitis osculetur. Haec ergo LXma significat tempus viduitatis Ecclesiae, scilicet quo viduata fuit per mortem, id est lapsum protoplasti, vel per absentiam sponsi, qui peccatoribus abest per gratiam, et viatoribus per humanitatis praesentiam. Licet enim Christus nobis sit praesens secundum divinitatem, juxta illud:« Ero vobiscum usque ad consummationem saeculi,» tamen absens est secundum quod peregre profectus est; et dicitur LXma a sexies decem. Ad remedium etenim et ad consolationem data sunt in praesenti sex opera misericordiae et decem praecepta Decalogi, ut se in eis exerceat, et per eorum observationem sibi sui sponsi mereatur januam aperiri. Haec qui observaverit audire merebitur: Venite, benedicti, quod cantatur in ultimo die LXmae; vel senarius numerus perfectus est suis partibus; computatus denarius mercedem significat operum. Si quis ergo per denarium, scilicet per perfectionem operum, mercedem quaerit, ipse percipiet regnum in feria quarta promissum. Hujus diei nocturnum officium est eadem quae in LXXma cantatur historia de lapsu primi hominis, per quem viduatur et peregrinatur Ecclesia.
7.3.2
In officio vero diurno exsilium deplorat, et per liberationem Deum exorat, dicens: Exsurge, quare obdormis, Domine; dubitative loquitur, quia peccata separant inter Deum et hominem. Humiliata est enim in pulvere anima nostra, et haesit in terra venter noster, sed exsurge et redime nos propter nomen tuum, non propter nostrum meritum; tu enim dignatus es redimere nos, non sumus digni suscipere: cujus liberationis in officio diurno modus exprimitur, et effectus; modus, quia facienda erat per eum, qui formam servi accipiens, exivit seminare semen suum, sicut legitur in evangelio, et quia seminaturus erat per aratores, scilicet apostolos, quorum fuit unus vas electionis, spermologus, qui plus aliis seminavit, per quem gentes gratiam cognovere, ideo statio est ad Sanctum Paulum, ideoque de ipso mentio fit in collecta, ubi dicitur: Deus, qui conspicis, quia ex nulla nostra virtute subsistimus, vendidimus enim nos sub peccato, et in nobis non est virtus solvendi, ideoque oramus, ut Dominus se intromittat ad solvendum; ob id quoque labores et pericula Pauli numerantur in epistola: Libenter suffertis, et attende quod saepe suum stationes ordinantur officium, ut hodie; quia statio est ad Sanctum Paulum, agitur in oratione et epistola de laboribus Pauli, similiter intuitu stationis mentio fit de martyribus Cosma et Damiano in quinta feria, et de Susanna in Sabbato ante mediam XLmam. Rursus Paulus, bonus athleta, modum evadendi exprimit in epistola confortans, ut despiciamus insipientes dominos, qui nos in servitutem redigunt, qui nos devorant. Effectus exprimitur in graduali et in tractu; quia disseminatio verbi quibusdam fuit odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem, quidam enim positi sunt, ut rota, et stipula ante faciem venti; quidam cognovere nomen Dei, et ad poenitentiam sunt commoti, ut fugiant a facie arcus, scilicet judicii, et liberentur electi. Post commotam terram semen inducitur, ut in evangelio sequitur, et attende quod in LXXma vinea colitur, et ager in LXma seminatur. Offerenda: Perfice gressus, consonat evangelio; timendum est, ne semen verbi Dei secus viam expositi a volucribus, scilicet immundis spiritibus, diripiatur, aut a sollicitudinibus et divitiis hujus saeculi suffocetur, aut honorem, scilicet pinguedinem charitatis non habens arescat in nobis, et sic non perficiantur gressus nostri. Oremus itaque singuli, oremus universi, ut Dominus gressus nostros perficiat, mirificet super nos misericordias suas, custodiat semen ut pupillam oculi, ne a spinis suffocetur; protegat sub umbra alarum, ne solis ardore desiccetur; eripiat ab impio, ne de nostris cordibus auferatur, ut bona terrae fructificet, et fructum afferens in patientia, dicat: Ego cum justitia apparebo in conspectu tuo, et sic in communione cantatur: Introibo ad altare Dei; cum terra simus, in horrea coeli non ascendemus, nisi verbo Dei portemur, sed per ipsum sublevabimur portantes manipulos justitiae laetificando Deo juventutem nostram in vigore vernalitatis aeternae.
7.4.1
LIBER SEXTUS. CAPUT III. DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.
7.4.1
Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii ut salvum me facias. Haec Dominica Lma nominatur eo quod hic habet exordium Lta dierum, quae incipit hodie, et terminatur in die sancto Paschae. Decebat enim ut sicut tres fuerant illius populi reversiones, prima sub Zorobabel, secunda et tertia sub Esdra, sic nos nostra peccata deflentes et de peccatis misericordiam implorantes tres faceremus terminationes, scilicet in Sabbato, in quarta feria et in Pascha reverteremur ad gloriam triumphantes. Haec ergo Lma significat tempus remissionis; Lmus etenim annus jubileus in veteri lege dicebatur, scilicet remissionis, vel poenitentiae, et Lmus psalmus: Miserere mei, Deus, psalmus est remissionis et poenitentiae, et eo maxime utimur in hoc tempore, et dicitur Lma a quinquies decem, et septem in se perfectas continet septimanas; quinarius ergo significat quinque vulnera Christi, aut quinque opera sensus humani, et denarius decem praecepta Decalogi, et septenarius septiformem gratiam Spiritus sancti. Si ergo firmiter passionem Domini crediderimus et per exteriorem administrationem Decalogum in sancto Spiritu compleverimus, consequemur a Domino remissionem et perveniemus ad beatam et gloriosam resurrectionem. Vel Lta dies in poenitentia ducimus, ut in sequentibus Lta diebus, scilicet a Pascha usque ad Pentecosten, quos in laetitia sumus acturi, non excedamus, quin die Pentecostes Spiritus sancti gratiam suscipere mereamur. In hujus diei nocturnali officio legitur, et canitur de diluvio; quia per ipsum poenitentia designatur, sicut enim diluvium per ter quinquaginta dies extenditur, sic poenitentia pro cogitatu, pro verbis et pro factis injungitur. Et est notandum quod prius de diluvii poena, quam de Abrahae obedientia canitur, et demum in antiphonis evangelicis de caeco illuminato subjungitur; quia qui se a peccatorum sordibus per poenitentiam laverit, et Dei mandatis obedierit, a Christo illuminari gaudebit. Officium vero diurnum sumit a caeco, scilicet humano genere fundamentum. Nam ut legitur in Evangelio: Cum appropinquasset Dominus Jericho, caecus sedebat secus viam mendicans et dicens: Fili David, miserere mei, licet a turbis increparetur; cui Dominus: Respice, fides tua te salvum fecit. Hic caecus est humanum genus quondam ignorans Deum, se ipsum, natale solum et concupiscentiam esse peccatum; qui licet a turbis invisibilium hostium impediretur, praeveniens tamen adventum illuminationis, ab eo, in quem sperabat, petit in introitu protectionem, refugium et ducatum in via, salutem et liberationem, dicens: Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii. Populus revertens planctu, fuga et orationibus utebatur. Sic et nos per poenitentiam revertentes, modo plangimus, dicentes: Circumdederunt et Exsurge; modo fugimus et oramus, dicentes: Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ubi etiam innuimus, quod in expeditione simus, et in LXXma plangebamus, et in LXma dubitabamus, nunc de protectione confidimus. Epistola consonat evangelio non solum ex eo verbo, quod ibi dicitur: Videmus nunc per speculum et in aenigmate; sed ex eo quod excellentiorem viam demonstrat, scilicet charitatem. Haec est per quam fides salvificans operatur, haec est oculus cordis, qua quisquis caret, caecus est, in tenebris ambulat, et nescit quo vadat; nam cum Dominus illuminare genus humanum incoepit, oculos ejus hoc collyrio prius inunxit, dicens:« Diliges Dominum Deum tuum.» In hac epistola ponuntur monumenta nostrae militiae necessaria, fides, spes et charitas, tria haec.
7.4.2
In graduali triumphatori militiae gratias exsolvimus de certa spe triumphi, dicentes: Tu es Deus qui facis mirabilia; et quia generis humani duo sunt populi, et ambo sunt per Christum illuminati, et participes triumphi, ideo dicitur: Notam fecisti in gentibus virtutem tuam, et subditur: Liberasti filios Israel et Joseph, ideoque in tractu: Omnis terra ad illuminatoris et triumphatoris praeconia invitatur, cum dicitur: Jubilate, quasi dicat:« Accedite ad eum, et illuminamini,» Servite Domino qui fecit nos, non ei cui vendidimus nos; ideoque in Evangelio caecus petitionem congeminat, dicens: Fili David, miserere mei; ideoque in offerenda gratias de illuminatione utriusque populi duplicat, dicens: Benedictus es, Domine; Benedictus es, Domine; et aliis verbis magis ac magis dupliciter illuminari postulat, dicens: Doce me justificationes tuas, doce me justificationes tuas, vel bis dicit justificationes propter viam testimoniorum veritatis et mandatorum. Sed quia non satis est ad viam pervenisse et illuminationem scientiae percepisse, nisi abjiciamus opera carnis, congrue terremur illorum exemplo, de quibus dicimus in communione Manducaverunt. Et quia in magno corpore caeci hujus, princeps Petrus est illuminatus, dicente ad eum Filio Dei:« Beatus es, Simon Bar- Jona, quia caro et sanguis;» ideo convenienter ad eum haec statio deputatur; et nota evangeliorum consequentiam rationabiliter ordinatam: in LXXma vineam colimus, in LXma semen spargimus, in Lma fructum lucis in caeco illuminato colligimus.
7.5.1
LIBER SEXTUS. CAPUT IV. IN CAPITE JEJUNII.
7.5.1
Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Haec dies Caput jejunii nuncupatur; hac etenim quarta feria quadragesimale jejunium inchoatur; exceptis sex Dominicis diebus, triginta sex in jejunio remanebant. Unde sanctus Gregorius triginta sex dies abstinentiae duntaxat nobis insinuat. Forte nondum erant hi quatuor additi, quos oportuit addi ad supplementum quadragesimalis jejunii, et recte incipientes a quarta feria quadraginta sex dies continuamus in abstinentia. Legitur enim quod Salomon in quarta aetate aedificavit Domino templum; ideoque nostra jejunia a quarta feria incipiunt ut in Pascha Dei templum esse possimus; vel ideo a feria quarta jejunare incipimus, quia Christum eadem die suum jejunium inchoasse didicimus, cum in quarta feria baptizatus fuerit, et in eadem baptismatis die jejunium inchoaverit; vel quia quaternarius est numerus laterum aequalitate perfectus. Unde fortitudo quartum tenet locum in numero virtutum, et hoc nomen fortis quartum est in nominibus Christi. Ideoque eadem feria vocantur catechumeni, et ad ordines ordinandi, et sicut legitur quadraginta sex annis templum aedificatum, sic praesens jejunium quadraginta sex diebus in abstinentia continuatur.
7.5.2
Unde in Evangelio:« Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?» Si quis dixerit, a primo anno Cyri, in quo fuit coepta aedificatio templi usque ad sextum annum Darii, in quo apud Esdram legitur consummata, quadraginta quinque annos solummodo computari, sciat quod secundum Josephum in XLVI ejus eminentiora fuere completa. Templum etiam corporis Christi XLVI annis creditur aedificatum; quia Virgo XII annorum exstitit cum Unigenitum genuit, qui anno XXXIV, secundum quosdam, mortis calicem bibit. Unde nomen Adam, quod ex quatuor compaginatur, ei merito convenit. Litterae vero nominis ejus, cujus corpus ex quatuor elementis conficitur, non immerito ex quatuor mundi climatibus assumuntur, scilicet Anatole, quod est oriens, Dytis quod est occidens, Arctos quod est septentrio, Mesembria quod est meridies, quae alphabetali calculo, in eumdem numerum surgunt; nam A in numero Graecorum significat unum, D vero quatuor, item A unum, M vero quadraginta, quae simul juncta XLVI fiunt. Eapropter quadraginta sex dies observamus in abstinentia, ut qui carnaliter per quatuor mundi partes a primo parente conspergimur, illo numero afflicti secundi Adae corpori conformemur, ut illum in sancto Pascha digne percipere mereamur. Vel quia puerperium XLVI diebus in utero jacet informe, ideo tot diebus jejuniis et orationibus vacamus, ut informe nostrum Domino reformemus. Qui ergo usque nunc in expeditione fuimus, nunc pugnam sanctis jejuniis inchoamus. Unde in collecta: Concede, quaesumus, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis.
7.5.3
Et quia Quadragesimale jejunium hodie, secundum ecclesiasticam institutionem, habet initium; idcirco in nocturno et diurno officio frequentantur cantus et lectio de jejunio, quae de epistola, Convertimini, et evangelio, Cum jejunatis, potius assumuntur. Sed jejunium infructuosum est sine cordis contritione, lacrymarum effusione, eleemosynarum largitione, vigiliis et oratione, quae omnia sunt fructus poenitentiae, quae sunt arma nostrae pugnae. Idcirco et de istis quaedam in nocturnis et diurnis officiis inseruntur, ut in introitu: Misereris, et in graduali: Miserere mei, et in tractu: Domine. Et attende quod hoc tractu usque ad Passionem utimur, in secunda quarta et sexta feria, ut in diebus arctiori jejunio deputatis incoeptae poenitentiae memores, oratione et jejunio combinemus. Offerenda: Exaltabo te, est gratiarum actio de impetrata remissione; communio: Qui meditatur, est aliorum exhortatio de legis meditatione: et consonat Evangelio, quia meditari in lege est thesaurizare in coelo; haec autem missa cantetur in nona, et mox vespera sequatur, ut in Quadragesima. In hac missa, et in omnibus Dominicis diebus usque ad Passionem Domini dicenda est praefatio: Qui corporali jejunio. Quidam tamen in Dominicis quotidiana utuntur, eo quod ab arcto jejunio excipiuntur.
7.5.4
Illud non est silentio praetereundum quod Samaritanus ille, qui dolorem agnovit, dicens: Circumdederunt me, ideoque orationes ingeminavit, dicens: Exsurge, et Esto, videns non posse curari sine cataplasmate poenitentiae, hodie per medicinam salutis induit cinerem humilitatis et cilicium asperitatis, quia cinis et cilicium sunt arma poenitentium. Hodie namque capitibus nostris cineres imponimus, ad memoriam reducentes quod dictum est Adae:« Pulvis es, et in pulverem reverteris.» Hoc etiam habitu confitentes, quia non sumus dii neque de coelo, qui dii esse cupivimus, sed homines et de terra principium habemus, Job quoque favillam et cinerem ad memoriam revocamus. Hodie cilicia vestimus, protoplasti perizoma recolentes, Ninivitarum poenitentiam ad memoriam revocantes, Joannis habitum recolentes. Hodie pedes nudamus, nuditatem repraesentantes Adae, et significantes quod indigemus ornatu gratiae. Hodie processionem facimus, innuentes quod repatriare contendimus, sed quoniam hostes nobis in itinere scimus obsistere, ideo armati virtutibus nitimur ad pugnam« contra spiritualia nequitiae» obviam ire. Hodie quoque diem expulsionis nostrae de paradiso recolentes, de ecclesia peccatores ejicimus, et ejectis poenitentiam septennem, aut alias, pro criminum quantitate, injungimus, quia genus humanum in Adam lapsum, judicio Dei, in hoc exsilio septem millibus damnatur annorum. Maria quoque leprosa septem diebus exstitit extra castra. Exsilium quoque indicimus, quia Cain in manifestam Dei vindictam factus est vagus et profugus super terram: carcer vero poenitentiae a Joseph habet initium. Tam in carcere quam in exsilio comam et barbam nutriunt; cujus incultus a Joseph, vel David Ecclesia coepit exemplum. In hoc exsilio baculum portant in signum correctionis, per quam reditur ad gratiam communionis. Est autem hic baculus cubitalis, quia in qua mensura mensi fuerint, remetietur eis. Formam vero ejectionis in concilio reperies Agathensi; canones autem poenitentiae in libro poenitentiali.
7.5.5
In quinta feria legitur epistola de Ezechia, et evangelium de puero centurionis. Illi dies adjecit Dominus, isti sanitatem restituit: per quae monemur jactare cogitatum nostrum in Domino, ad eum clamare, in eum credere, eum perseveranter orare. In sexta feria legitur epistola, Clama, et evangelium, Audistis. In utroque Dei testimonia, quae a carnalibus carnaliter intelligebantur, spiritualiter exponuntur; nam in epistola dicitur non esse jejunandum ad lites et contentiones, in evangelio dicitur, quod non diligamus, non eleemosynas faciamus, non oremus, ut ab hominibus videamur. Igitur in utroque a vana gloria dehortamur, et ad spiritualem intelligentiam, et opera misericordiae invitamur, ne de via pereamus, sed veniam a Domino consequamur. In Sabbato legitur epistola: Si abstuleris, ubi nobis lux, et requies promittuntur; et evangelium: Cum sero, ubi apostoli de conflictu maris ad portum accedunt securitatis, et de tenebris ignorantiae ad notitiam perveniunt Salvatoris. Hoc Sabbatum, licet habeat epistolam et evangelium sicut nonnulla per anni circuitum, non tamen est in cantibus officiatum, quoniam secundum quosdam nondum erat solemni jejunio deputatum: hodie vero jejunemus, ut ad Sabbatum perveniamus.
7.6.1
LIBER SEXTUS. CAPUT V. PRIMA DOMINICA DE QUADRAGESIMA.
7.6.1
Invocabit me, et ego exaudiam eum, eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum adimplebo eum. Haec Dominica Quadragesima nominatur, eo quod habet hic exordium quadraginta dierum, quae incipit hic et terminatur in Coena Domini: per quos quadraginta poenales dies rememoramus quadraginta annos, quibus populum ab Aegypto ad patriam redire cognovimus. Legitur enim quod filii Israel in Aegypto sub Pharaone longo tempore serviere, sed per Moysen liberati quadraginta annis eremum transiere, pastum de coelo, potum de saxo durissimo percipientes, et sic ad terram lacte et melle manantem denique pervenere. Mystice numerus iste, ut ait Augustinus, laboriosi hujus temporis est sacramentum, quo adversus diabolum dimicamus. Tempora enim quadripartitis vicibus currunt, et mundus quatuor partibus terminatur: nos ergo qui longo tempore in hoc mundo sub diabolo servivimus, sed per Christum liberati, cujus corpore pascimur, et sanguine potamur, per observantiam decem praeceptorum, et quatuor Evangeliorum, quae multiplicata quadragenarium faciunt, ad terram lacte et melle manantem, scilicet ad paradisum redire debemus. Itaque celebrantes hanc Quadragesimam, et illos annos quadraginta recolimus, et nostram reversionem ad patriam significamus. Sed quoniam exeuntes ab Aegypto per XLII mansiones terram promissionis intravere, et mox Pascha celebravere, ideo duos dies addentes post XLII dies Pascha Domini celebramus, et in die quam fecit Dominus exsultamus. Si quis ergo festinat ad patriam, hunc numerum satagat adimplere. Eodem quoque numero genealogia Domini a Matthaeo describitur, Jechonia bis computato; si quis ergo desiderat per baptismum pervenire ad Christum, illo numeri sacramento perveniat, sicut Hieronymus ait, quo Dominus a patriarcha pervenit ad virginem, quasi ad Jordanem, qui pleno gurgite fluens Spiritus sancti gratiis redundabat. Ex his autem XLII diebus, sex Dominicae a jejuniis excipiuntur, nam per quadraginta sex hebdomadas habentem totum hujus vitae tempus accipimus, vel quia surget in quinquagenarium calculo multiplicationis, vel quia sit tempus afflictionis, vita vero sex aetatibus mundi vel hominis variatur, in qualibet licet universaliter sint afflictiones, aliquid tamen habuimus consolationis, ubi in prima delectabatur Adam in paradiso. In secunda Noe consolabatur in cataclysmo. In tertia Joseph Israelem a fame liberavit. In quarta Salomon in pace regnavit. In quinta de Babylonia reversi sumus. In sexta de sponsi praesentia exsultavimus; vel, licet in singulis nostris aetatibus delinquamus, unde et in singulis hujus temporis hebdomadibus, et plangendo canimus, et canendo plangimus, et carnem criminum incentivam jejuniis affligimus; tamen per sex opera misericordiae peccata corrigimus, et peccatorum veniam promeremur, unde sex Dominicis afflictionem jejuniorum absolvimus. Vel forte in memoriam Dominicae resurrectionis, et pro spe nostrae resurrectionis hoc tantillum in nostro fletu percipimus consolationis. Sex itaque diebus a jejunio de XLII exceptis, XXXVI duntaxat remanent in jejunio, hi sunt decima dierum nostrum CCCLXV numero decurrentium; dignum enim fuerat, ut qui de aliis rebus decimas damus, etiam de diebus decimam solveremus, ut quidquid aliis temporibus contra Dei praecepta peregimus, hac dierum decima corrigamus, unde forte hoc tempus debet potius decima quam quadragesima nominari. Sed sicut Haebraei decimam suorum bonorum Deo summo Regi dabant, sic ethnici suis diis et regibus suorum bonorum quadragesimam persolvebant, quam et hodie Veneti navalibus in teloneis extorquent, et ideo forte a ritu gentilium hoc tempus non decimam, sed quadragesimam nominamus. Huic tamen Xmae in XXXVI diebus in jejunio quatuor praecedentes dies adduntur, in memoria eorum quatuor, quae nos incurrisse lugemus, scilicet quod propter escam de paradiso sumus ejecti, quod bestiali cibo addicti, quod his poenis afflicti, quod apud tartara durius affligendi, vel ad intelligentiam quatuor ordinum quos in judicio futuro videbimus. Primus erit judicantium, hi sunt perfecti; secundus per judicium judicandorum, hi sunt conjugati; tertius est damnatorum, hi sunt increduli; quartus est damnandorum, hi sunt fideles bonis operibus vacui, vel potius moraliter, ut quidquid ex lascivia quatuor elementorum, quidquid praeterea in quatuor temporibus anni, quidquid in quatuor curriculis diei, contra observantiam quatuor Evangeliorum commisimus, horum quatuor dierum jejuniis emendemus, vel ut per quatuor virtutes nos ad jejunium fulciamus, ut anima, quae quatuor mortibus cogitationis, locutionis, operationis, consuetudinis vel impoenitudinis moritur, earum auxilio sublevetur, et sic verius hoc jejunium quadragesima nominatur, in quo quidquid contra legem et Evangelium delinquimus, emendare tenemur, vel denarium Deo quater offerimus, ut pro quotidianis peccatis nostram disciplinam memoriter et devotius observemus. Quaternario numero, ut ait Augustinus, diurna et annua curricula peraguntur; dies enim matutinis, meridianis, vespertinis et nocturnis defluit horis; annus vero labitur vernis, aestivis, autumnalibus et hiemalibus mensibus, in quibus omnibus ab amore retrahimur aeternorum, et ideo per quaternarium quotidianum excessum intelligimus delictorum. Denarius vero totam nostram continet disciplinam. Nam, ut idem asserit Augustinus, Creatoris et creaturae scientia significat quae ad homines pertinet erudiendos; nam scientia et disciplina est ut creatura serviat Creatori. Creator Deus est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus hic colitur ab animo, qui eum diligit ex toto corde, tota anima et tota mente.
7.6.2
Haec tria sunt: animo corpus subjicitur ad regendum ex elementis quatuor compaginatum. Ergo quadraginta diebus jejunare, est hunc denarium quater ducere, scilicet nobis temporaliter confirmare, et temporalia commissa per hunc denarium, id est servitium, quod creatura Creatori exhibeat emendare. Vel ideo quadraginta diebus jejunamus orationibus praevenientes ut in sequentibus quadraginta, scilicet a Pascha usque ad Ascensionem, quos in laetitia sumus acturi, non excedamus quin caput nostrum ad coelos sequi valeamus. Vel quadraginta diebus jejunamus, ut eo numero, quo a Deo recessimus, eidem reconciliemus, nam per quaternarium corporis vel anni, mundi vel diei, praecepta Decalogi violavimus. Hoc numero Ninivitae poenituere; hoc spatium dabitur eis, qui sub Antichristo apostatabunt, hae sunt cortinae sacerdotum in atrio tabernaculi quadraginta cubitorum; vel potius quadraginta diebus jejunamus, ut scientia legis, et prophetarum, et maxime Domini nostri Jesu Christi imitationem et gratiam mereamur; jejunavit enim Moyses ad accipiendam legem quadraginta diebus, similiter et Elias, Daniel quoque tribus hebdomadibus jejunavit, Dominus noster quadraginta diebus absque cibo post baptismum statim, ubi tentatus est in deserto a diabolo, jejunavit. At illi jejunavere pro merito, sed Dominus pro institutione, jejunavit etiam et pro exemplo, unde nonnulli unam quadragesimam duntaxat observant. Communius est tres observare, eo quod Moyses, ut tradunt Hebraei, ter ascendens ad Dominum jejunavit, vel potius, quia tres in tribus leguntur jejunasse quadragenis, Moyses, Elias, Dominus, sed cum Dominus cujus imitatores esse debemus post baptismum illico jejunaverit.
7.6.3
Cur Ecclesia post Epiphaniam non statim, sed ante Pascha jejunandum instituit? Solutio. Primo: quoniam Christi passioni resurrectio continuatur; jejunamus ergo ante Pascha rogantes, ut cui per afflictionem carnis compatimur, cum illo in gloria resurgamus. Et est ad instar aegroti, qui magis affligitur, cum approximat sanitati. Secundo: quoniam hoc tempore filii Israel terram promissionis intraverunt, vel de Babylonia reversi sunt, et mox Pascha celebravere. Jejunamus ergo ut, peracto labore, cum Christo resurgamus, et de hac vita ad aeternam transitum faciamus. Tertio: quoniam verno tempore naturali motu caliditatis et humiditatis cuncta viventia lasciviunt in libidinem: jejunamus igitur hoc tempore, ut jumentum nostrum castigantes in servitutem redigamus, et ab impetu luxuriae refrenemus. Hanc igitur Ecclesia Quadragesimam praedictis ex causis instituit jejunandum. Sed quia clerici sicut praecedunt populum ordine, sic deberent praecedere sanctitate: ideo Telesphorus papa VIImam addidit septimanam, vocans hoc tempus quinquagesimam, quod nec etiam mysterio caret; nam, sicut per sex hebdomadas VI intelligimus misericordiae opera, sic per VII hebdomadas, VII modi significantur, quibus crimina remittuntur, scilicet per baptismum, per martyrium, per eleemosynam, per indulgentiam, per praedicationem, per charitatem, per poenitentiam; procedente vero tempore, quoniam ex praemissione quorumdam pontificum bis in Sabbato comedebatur, ne propter jejunium VI feriae natura debilitaretur. In redemptione Sabbatorum hujus temporis addidere hebdomadam octavam, vocantes hoc tempus sexagesimam. Demum propter venerationem Dominicae ascensionis statuere sancti Patres, ut quinta feria sicut Dominica celebris haberetur; unde et adhuc eadem die lautius procuramur; pro illis nonam hebdomadam addidere, et sic septuagesimam instituere; totam secundum Graecos jejunio sanctificantes, de quibus superius satis copiose tractavimus. Nunc ad Quadragesimam revertamur, quod tempus, quia poenitentiae solet et debet ascribi, poenitentiae vero fructus sunt jejunium, et vigiliae, et aliae carnis afflictiones, eleemosyna corporalis, et spiritualis, et alia opera misericordiae, oratio et deprecatio, et aliae species contemplationis, fletus et lacrymae, et alia insignia contritionis, ideoque de his et similibus, ad poenitentiam pertinentibus in diurnis et nocturnis officiis, in hac die, et sequentibus copiose legit, et cantat Ecclesia. Et est notandum quod propter jejunii principium ordo intercipitur historiarum, cum in septuagesima et sexagesima cantatum fuerit de Adam, et in quinquagesima de Noe, et Abraham. In hac prima interponitur de fructibus poenitentiae; in secunda vero de Jacob, in tertia de Joseph, in quarta cantabitur de Moyse; hodiernum vero diurnum officium pugnaturos per jejunia contra diabolum hortatur viriliter ad dimicandum. Mos est ducis pugnaturi tironibus dimicaturis proponere, qui juste pugnant, quod praemium exspectant, qua cautela, et quibus armis utantur, quorum exempla sequantur, quorumve auxilium praestolentur, causam praedicat Evangelium, et cautelam, quae omnia ex praesenti colliguntur officio. Sed colligere lectori relinquo, et quidem jam pars pugnae peracta est; quia dicit ille, quem invocavimus protectorem: Invocabit me, et ego exaudiam eum, et in epistola: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. In graduali nos angeli custodiunt, in tractu veritatis scuto circumdamur; in evangelio ad triumphum tendimus, inimico dicentes: Vade retro, Satana. Et attende quod ab hac die hunc psalmum: Qui habitat, frequentat Ecclesia, quia sit his diebus in magno certamine constituta. Hic autem psalmus informat eos qui in certamine positi suam in Domino ponunt spem, et ab ipso postulant adjutorium.
7.6.4
Rursus ab hac die usque ad Parasceven cruces operiuntur, et velum ante altare suspenditur; quod a veteri lege derivatum esse creditur. Velum namque, secundum legem, miro opere contextum et pulchra varietate distentum, inter sancta sanctorum suspendebatur, per quod arca populo velabatur, quod in passione Domini scissum est, hoc est coelum, quod dividit inter corporalia et spiritualia, quo nobis celatur Christus, et civitas illa superna, quod postmodum, ut liber complicatur, et ut tentorium colligetur, et tunc facies Domini revelabitur. Vel haec est rhomphaea, quae fuit ante januam paradisi, quae sublata est in passione Domini, vel potius haec est littera legis, scilicet carnalis observantia, quam et velamen super faciem Moysi positum significavit, quod est super corda Judaeorum usque in hodiernum diem; ideoque non vident faciem Moysi gloriosam, scilicet legis spiritualem intelligentiam. Haec est tenebrositas aquarum in nubibus aeris, scilicet obscura sententia in prophetis.
7.6.5
Quia igitur in hoc tempore designatur tempus deviationis et culpae et praesertim illorum qui adventum Domini praecesserunt, et velamen ante oculos habuerunt, idcirco, sicut his diebus Vetus legitur Testamentum, in quo littera continetur obscura de incarnatione, et passione et resurrectione Domini, et de futuri gloria regni; sic cruces operiuntur et latent, et velamina suspenduntur et pendent. Sed quoniam etiam tunc fuere animalia ruminantia, et ungulas scindentia, et boves arantes, scilicet Scripturarum mysteria discernentes, et spiritualiter intelligentes, ideo post velum ingrediuntur sacerdotes pauci, quibus« datum est nosse mysterium regni Dei.» Haec velamina in passione Domini removentur, tum quia velum templi scissum est, tum quia gladius igneus remotus est, tum quia coelum reseratur, et liber clausus septem signaculis aperitur. Evidentius apertus est in Christi resurrectione, cum sensus apostolorum aperuit, et ejus Scripturas exposuit: evidentissime aperietur in nostra resurrectione, cum nobis coelestis gloria denudabitur. Et est hodie statio ad Lateranas, quae constructa est in honore Salvatoris, et plusquam prophetae Joannis, eo quod officium hodiernum Salvatoris nostri prophetice resonat felicitatem, qui prae omnibus, et pro omnibus super aspidem et basiliscum ambulavit et leonem et draconem conculcavit.
7.6.6
Feria secunda legitur evangelium quo Filius hominis in sua majestate venturus et gentes ante se positas separaturus ostenditur, sicut pastor oves ab hoedis, statuens oves a dextris, hoedos a sinistris, inquiens illis: Venite, et intonans istis: Discedite. Hic nimirum sermo propheticus, juxta eumdem sensum, praevenit in Epistola, dicente Domino: Ecce ego requiram oves meas, et educam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israel, in rivis, in sedibus, in pascuis pinguibus. Quae in epistola posita non sunt nisi regnum, de quo in evangelio dicitur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Item, ut inter oves computemur, et hoc regnum percipere mereamur, oculi nostri sint ad Dominum Deum nostrum, et oremus ut misereatur nostri, ut respiciat super servos, et exaudiat preces eorum, et det nobis intellectum, ut non timeamus millia populi circumdantis nos.
7.6.7
Et non est silentio praetereundum quod, quia praeceptum habemus, ut pro regibus et omnibus qui in sublimitate positi sunt, et pro his, qui in pressuris et ignis camino laborant, oremus. Idcirco preces hoc die facimus, et de tertio in tertium duntaxat diem, ne populus afficiatur taedio facimus. Ut autem nos sub potenti manu Domini humiliemus, in hoc die et omnibus sequentibus, orationibus deputatis in principio primae orationis vice totius officii, Flectamus genua, dicimus. Et attende quod ob plures causas nos ad terram prosternimus: tum, quia Christum adorantes eum ad terram descendisse et carnem de terra credimus induisse; tum quia reducimus ad memoriam, cum in paradiso quasi angelici creati fuerimus, corpora nostra propter lapsum nostrum inter animalia bruta jacere et animam corporali mole gravari; tum ut ipso actu confiteamur nos peccatores esse, et terrenis desideriis inhaerere, dum vultum terrae et animam pavimento infigimus; tum ut cordis contritionem significemus et erubescentiam, eo quod oculos ad Deum levare non audemus; tum quia de pulvere sumpti sumus; tum quia per nos non erigimur; tum quia videmus ubi sumus, et quare cadimus; tum ut quia Christo omne genu flectitur, innuamus. Unde nec est unum tantum, sed utrumque flectendum, ne Judaeis similes videamur, vel ut inter duliam et latriam in hoc differentiam assignemus. Hic autem ritus a gentilibus sumpsit exordium, qui honorem regibus exhibentes, eos genu flexo adorant, imo potius ab ipso Abraham, qui cadens in terram Dominum adoravit, quem prophetae fuere imitati, et Apostolus, dicens:« Flecto genua mea ante Patrem Domini nostri Jesu Christi.» In privatis quidem orationibus, quando nos ad terram sternimus ob praemissas causas, quandoque, flexis genibus, elevata facie oramus, quasi dicentes: Trahe me post te; quandoque« stantes» oramus, quasi laetantes quod« in domum Domini ibimus,» in primo exprimimus conditionem, in secundo vero desiderium, in tertio spem, in tantum hoc die et in sequentibus oratio super populum dicitur, quae est vicaria sanctae communionis.
7.6.8
Olim omnes communicabant, et communicaturos diaconus ad flectendum genua invitabat; nunc vero, quia multi suscipiunt Domini corpus indigne, pro communione utimur oratione, diacono sicut prius suo fungente officio, et dicente: Humiliate capita vestra Deo; quia« quicunque se humiliaverit exaltabitur,» et quisquis his bonis actibus benedicetur, aeternae benedictioni ascribetur. In hac sacerdos milites Christi pugnae commendat ad dimicandum contra hostem antiquum, et insidias inimicorum, et ideo munit eos per ministrum armis humilitatis dicens: Humiliate capita vestra Deo, et sic tandem infundit super eos protectionem suae benedictionis; et hoc magis in Quadragesima, quando adversarius noster sollicitus circuit quaerens quem devoret, et in prima quidem collecta genua flectimus in postulatione justitiae, quae est necessaria in praesenti vita, in ultima vero conquiescimus in gratiarum actionem pro diurno denario vitae futurae: haec autem faciemus per totam Quadragesimam, nisi in Dominicis diebus et in missis festivis usque ad Coenam Domini.
7.6.9
Feria tertia legitur evangelium de his qui vendebant et emebant in templo, quos Dominus potenter ejecit, et verbo redarguit et relictis calumniatoribus, in Bethaniam abiit, scilicet in domum obedientiae, scilicet ad gentes quae in auditu auris factae sunt obedientes. Bene ergo in prophetica lectione praemittitur: Quaerite Dominum, dum inveniri potest, et loquitur ad calumniatores Judaeos, ut quaerant eum, dum prope est; quia veniet tempus, quando prope eos non erit, scilicet cum in Bethaniam, id est ad gentes transiverit. Et quod sequitur,« prosperabitur in his, ad quae misi illud,» Evangelio congruit, in eo quod potenter, et prospere venditores ejecit, et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit. Caetera quae in introitu, graduali, offerenda et communione cantantur, sunt quaerentium Dominum orationes, consolationes et gratiarum actiones.
7.6.10
Feria quarta solemnitas jejunii duplicatur, unde poenitentium asperius jejunantium corpora desiccantur; in his non habitat, sicut in Evangelio dicitur, Spiritus immundus, qui ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit; quia corpora jejuniis desiccata, fastidit; ad jejunia ergo libentius appetenda Moysi et Eliae praemittuntur exempla, quorum uterque in singulis lectionibus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunasse perhibetur. Propter itaque jejunii geminationem duo versus in graduali ponuntur; et attende quod ad priorem orationem dicimus: Flectamus genua, ad secundam vero Dominus vobiscum, non autem Flectamus genua; dicitur enim sitam in duorum testamentorum memoriam. Ea quae in introitu, graduali, tractu, offerenda, communione cantantur, sunt consolationes, et orationes, ut jejunantes a tribulationibus eripiantur, et ne his qui jejuniis affliguntur, inimici dominentur.
7.6.11
Feria quinta, legitur evangelium in quo Judaei gloriantes, quod essent filii Abrahae, convincuntur non esse filii Abrahae; quia non faciunt opera ejus, sed ex patre diabolo, ejus opera faciendo. Vel ut quibusdam moris est, legitur evangelium de divite qui apud inferos cruciatur, patremque vocans et deprecans Abraham, non ut filius exauditur. His consonat illud propheticum, quod in epistola praemittitur, quod si vir justus genuerit filium sanguinem effundentem, et universa detestanda facientem, ipse quidem in justitia sua vivet; filius autem ejus, qui operatus est iniquitatem, morte morietur; et caetera, quae sunt in introitu, graduali et offerenda sunt laudes et orationes justi. Communio: Panis quem ego dedero declarat, unde justus vivat, scilicet de carne Christi. Et attende, quod feriae quintae olim propria non habebant, sed a Dominicis aestivalibus, in offerebatur, et eorum evangelia non sunt de jejuniis instituta, sed de divite et Lazaro, et viduae filio suscitato. Olim etenim, ut praediximus, non jejunabant, sed uti in Dominicis solemnizabant, sed postmodum a Gregorio juniore Quadragesimae fuerunt adjunctae jejunio, et in offeratae. Inde est quod varietas epistolarum et evangeliorum in quintis feriis reperitur.
7.6.12
Feria sexta legitur evangelium in quo baptismi gratia significatur, qua juventus animae sicut aquilae renovatur, et redimitur de interitu vita ejus, et coronatur in misericordia et miserationibus; nam piscina significat Judaicum populum, vel beatam Virginem, in quam Angelus magni consilii descendit, cum formam servi accipiens, se ipsum exinanivit; motus aquae turbatio Judaeorum, sanitas unius conversio gentium in unitate fidei convenientium, in sacramento baptismi humiliter descendentium. Huic congruit prophetica lectio, ubi dicitur: Si averterit se impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. Sed a diuturno languore sanabitur. In introitu et graduali orat aegrotus in aquam descendens; in offerenda et communione agit gratias de sua liberatione, et increpat Judaeos incredulos de sua obstinatione. Sabbato ordinatis, et caeteris altaris Christi ministris hoc evangelium competenter legitur: Assumpsit Jesus Petrum, Jacobum et Joannem, et duxit eos in montem excelsum. Sacerdotes enim et caeteri altaris ministri cum ad tantum ministerium promoventur, quasi in montem altissimum cum Domino ascendunt ut, revelata facie, splendidam ejus faciem speculentur, et intelligant quid cum ipso, vel de ipso Moyses et Elias, scilicet lex et prophetae loquantur, et populo inferiori annuntient fidem catholicam, et moralem doctrinam. Congrue igitur praemittitur apostolica lectio: Rogamus vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes; ipsorum est enim hoc officium, qui ad hoc ordinati sunt, ut pastores sint animarum. Canticum: Benedictus es, et tractus: Laudate, laudes sunt ordinatorum, caetera sunt orationes, aut eorumdem, aut universaliter poenitentium, unde ad orationes prophetiarum flectere genua non obliviscuntur. Quidam aiunt quod ob reverentiam apostolicae lectionis, quae hodie legitur, ad orationem super populum capita non humiliamus.
7.7.1
LIBER SEXTUS. CAPUT VI. DOMINICA SECUNDA IN QUADRAGESIMA.
7.7.1
Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea ab illis finibus egressa clamabat, dicens: Domine, miserere mei, Fili David. Haec Dominica antiquitus intitulatur Dominica vacat, non quod omni vacat officio, sed aliquo: non enim vacat nocturno, nec epistola, nec evangelio, sed solo cantu diurno. Ideoque nec in antiphonario, nec epistolario, nec in evangeliario, sed duntaxat in graduali Dominica vacat debet intitulari. Nocturnum officium ad historias redit, ubi cantatur de Jacob, qui patrem cibavit, fratrem supplantavit, scalam vidit, lapidem erexit, oleum infudit, Deum vidit, cum angelo pugnavit. Haec omnia conveniunt poenitentibus, et vitia supplantantibus. Diurnum officium capit ab evangelio, sicut et caetera, fundamentum, ubi de Chananaea legitur, cujus a daemonio filia vexabatur. Mulier Chananaea mater est Ecclesia, filia peccatrix anima, orat Ecclesia fidem servans in simplicitate, patientiam in humilitate, constantiam in stabilitate pro qualibet anima peccatrice, ut detur ei facultas resistendi peccato, et fundetur in ea sanctificatio, de qua dicit Apostolus in Epistola: Haec est voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione. Caetera quae sunt in introitu, graduali, tractu, offerenda et communione, clamores sunt Chananeae quae aliunde sumuntur. Romanus enim pontifex cum praestandis ordinibus esset intentus, quos a vespera incipiens in Dominica die praestabat officium ordinare nequivit, ideoque inscribitur Dominica vacat, et officium aliunde suscepit. Suscipitur autem a die jejunii; quia passiones mali desiderii, quae per daemonium significantur, pro quibus ejiciendis orat mulier in Evangelio:« Non ejiciuntur nisi oratione et jejunio.»
7.7.2
Feria secunda legitur evangelium: Ego vado et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini, ubi insinuat se ad gentes transiturum, et Judaeos propter peccatum infidelitatis deserturum, quod Daniel praevidens lacrymosa conquestione deplorat, et postulat Domini furorem et iram avertere, et faciem super sanctuarium desertum ostendere. Ea quae in introitu, graduali, offerenda, communione cantantur, sunt orationes et consolationes, et laudes conversae gentilitatis conversarumque gentium, quibus Dominus tribuit intellectum.
7.7.3
Feria tertia legitur evangelium de supercilio Scribarum et Pharisaeorum, qui sedebant super cathedram Moysi dicentes et non facientes, quos tandem percutit, concludens: Qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; eo quod illi superbi a magisterio scientiae Dei removendi, et humiles magistri de gentibus illorum erant cathedram etiam accepturi, quod etiam per illam Sareptanam viduam designatur, de qua in lectione praemittitur, ad quam perrexit Elias, cum multae essent viduae in Israel, quibus fimbrias magnificantibus, et in sterilitatis superbia permanentibus dicitur.« Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus; et alibi:« Mandabo nubibus meis,» scilicet praedicatoribus,« ne pluant super illam imbrem;» Sareptanae vero viduae quae Dominum in fidei suscepit hospitio et duo crucis ligna collegit, et subcinericium poenitentiae panem fecit, humilitatis suae merito, nec farina defecit in hydria, nec oleum in lecytho; quoniam et legis habet scientiam et Evangelii spiritualem observat intelligentiam. Sareptana itaque mulier in introitu suum erga Christum affectum ostendit dicens: Tibi dixit cor meum; et in graduali se ipsum consolatur et hortatur, dicens: Jacta cogitatum tuum; in offerenda misericordiam petit, in communione quasi secura se mirabilia narraturam promittit.
7.7.4
Feria quarta legitur Evangelium in quo Dominus discipulis suam passionem revelans ait: Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur. Quae passio fuit humani generis redemptio, unde in fine concluditur: Filius hominis veniet dare animam suam redemptionem pro multis. Bene ergo praemittitur oratio Esther, quae orat Dominum pro haereditate quam redemit, et bene convenit historia de qua sumitur haec oratio Passioni; quia sicut Aman crucem Mardochoeo paravit, et in ea captus est, sic diabolus Christo, et in ea deceptus est. Orans igitur Esther dicit in introitu: Ne derelinquas me; et in graduali: Salvum fac populum, et quasi de salute secura, subdit in offerenda: Ad te, Domine, et in communione concludit: Justus Dominus, vel potius sunt verba Christi patientis, qui dicit in versu graduali: Ero similis descendentibus in lacum, pendens igitur in cruce, sibi et suis adjutorium petit, qui de Patris justitia et gratia confidit.
7.7.5
Feria quinta legitur evangelium, in quo docet Dominus non in hominis, sed solius Dei testimonio confidendum, dum de se ipso loquens, ait secundum carnis fragilitatem: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum; et infra: Ab homine testimonium non accipio; et infra: Habeo testimonium majus Joanne. His consonat lectio de Jeremia praemissa: Maledictus qui confidit in homine; et ita: Benedictus vir qui confidit in Domino; confidens igitur orat in introitu, et graduali, et offerenda, in persona Moysi, in qua fit verborum repetitio; quia saepe pro populo ad Dominum intercessit. Communio: Qui manducat, ostendit quid utilitatis proveniat confidenti, scilicet quod in Christo maneat, et Christus in eo. Haec communio bene congrueret Sabbato ante Dominicam Palmarum.
7.7.6
Feria sexta, legitur in evangelio de patrefamilias, qui vineam locavit agricolis, qui non tantum servos, sed haeredem proprium occiderunt, dicentes: Hic est haeres, venite occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus, cui parabolae consonat lectio, quae praemittitur de Joseph, de quo fratres dixerunt: Ecce somniator venit, venite occidamus eum. Haeres et Joseph typum gerunt Domini, qui venditus, morti traditus, et sepultus est, et sic ejectus est de vinea sua, et tanquam lapis inutilis ab aedificantibus reprobatus, cum regno Dei transmigravit ad gentes facientes fructum ejus, sicut Joseph translatus a suis ad alienos pavit Aegyptios, qui quoniam justitiam dilexit, et tam fratrum quam aliorum insidias multas evasit, ideo cantat in introitu: Ego autem cum justitia apparebo; et in graduali: Ad Dominum cum tribularer, et in offerenda: Domine, in auxilium, et in communione: Tu, Domine, servabis.
7.7.7
Sabbato tam in evangelio, ubi legitur de homine, qui duos filios habuit, quam in epistola, ubi legitur de Jacob, et Esau, duorum populorum, Judaici videlicet et gentilis, significatio continetur. Quorum prior, quoad cultum unius, scilicet Judaicus, junioris, id est gentilis populi poenitentiam patre suscipiente, invidia torquetur, foris stans, quem gaudere potius oportuerat; quia frater suus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est, quia sicut in introitu canimus: Lex Domini irreprehensibilis convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis, et quidem bene consonat. Evangelio praecurrens epistola, cum illic juniore fratre epulante cum patre, major foris permanet in agro, sic Jacob epulas offerente, et consilio Rebeccae, quae Spiritum sanctum significat, ad benedictionem festinante, Esau foris in venationibus occupatur; terrenis enim sensibus et carnalibus observationibus detentus Judaicus populus gratiam spiritualem amittit. Gentilis vero conversus ad poenitentiam de lege Domini in introitu gloriatur et cantat; in graduali, Domino confitetur et laudat; in offerenda, oculos suos petit illuminari, ne dormiat, aut inimicus ei praevaleat. Et attende quod rationabiliter, in secunda Quadragesimae septimana legitur evangelium de filio prodigo ad patrem revertente; quia gentilis populus per doctrinam legis et Evangelii ad Creatoris cultum revertitur, et quivis poenitens per fidem et operationem, vel per duo praecepta charitatis Domino reconciliatur.
7.8.1
LIBER SEXTUS. CAPUT VII. DOMINICA TERTIA IN QUADRAGESIMA.
7.8.1
Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Nocturnum officium hujus tertiae Dominicae ordinem comitatur historiae. Cum enim in Dominica praecedenti cantatum fuerit de Jacob, in hac succinitur de Joseph qui, venditus a fratribus, fratres in fame ditavit; et Christus a Judaeis crucifixus genus humanum sua morte redemit, et redimendo a daemonio liberavit, ut in hodierno legitur Evangelio, super quo diurnum fundatur officium: Erat enim Jesus ejiciens daemonium et illud erat mutum, et secundum alium evangelistam, etiam surdum, hoc est genus humanum in diaboli potestate ligatum, et mutum, et surdum, loqui et audire verba Dei; sed cum forti armato fortior supervenit, et vasa ejus diripuit, foras misso principe mundi, surdus audivit, et mutus Verba Dei narravit. Qui ergo fuerat mutus, nunc facundus et gratulabundus dicit in introitu: Oculi mei semper ad Dominum; et ne iterum deficiat, implorat subdens: Respice in me, et in graduali: Exsurge, Domine. Deinde vox quondam muti fecunda facundia, cujus os aperuit Sapientia, preces suas ingeminat, et decenti similitudine, in tractu perorat dicens: Ad te levavi; in offerenda, jam eloquens praedicat justitias Domini rectas, eo quod a se humiliato daemonium exierat, sed ad Judaicum populum superbientem spiritus immundus redierat. In communione de muto factus orator gratulatur quod, sicut passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ne autem reddamus vires hosti qui assumat septem spiritus secum nequiores se, qui ingressi habitent in nobis, exaudiamus Paulum, militem illius fortioris egregium, qui docet in Epistola, ut simus imitatores Dei, sicut filii charissimi, ne sit in nobis fornicatio, vel immunditia. Sequamur in martyrio Laurentium, apud quem hodie statio celebratur, sicut ille fortem armatum, scilicet diabolum de atrio suo, quod Roma fuit, ejecit, unde Prudentius in persona martyris: Discede, adulter Jupiter, Stupro sororis oblite, Romam relinque liberam. Sic nos vitiorum flammas exstinguentes, de diabolo triumphemus.
7.8.2
Feria secunda. Significat Dominus in evangelio se ad gentes transiturum, cum dicit: Nemo propheta acceptus est in patria sua, ac si dicat: Quia me non honoratis, transibo ad eos qui me honorabunt. Item cum subdit Eliam non ivisse ad viduas Israel, sed duntaxat ad viduam Sareptanam, et Elisaeum non sanasse leprosos Israel, sed duntaxat Naaman Syrum; amplius in eo quod ejecerunt eum extra civitatem, et duxerunt in supercilium montis, super quem fundata erat civitas illorum, ut praecipitarent eum; ipse autem transiens per medium illorum ibat, significatur ab illis transitura salus. Cum enim ex supercilio superbiae, in qua unanimiter habitabant, eum in profundum oblivionis praecipitare vellent, ipse pedibus suis, id est sanctis praedicationibus suis per medium eorum ivit ad gentes. Bene ergo huic evangelio praemittitur lectio de Naaman Syro: Elisaeus enim Christum, Naaman leprosus significat gentilem populum, idololatram et immundum, qui venit ad Christum fide; sed Christus non ivit ad illum corpore, sed mandavit illi dicens: Vade, et lavare septies in Jordane, hoc est quod ait apostolis:« Euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Septies leprosus lavatur, quoniam in baptismo Septiformis gratias Spiritus sancti operatur, ex quo renascimur, et remissionem peccatorum accipientes in novitatem innocentiae sicut parvuli restituimur. Caetera quae in introitu, graduali, offerenda, communione cantantur, sunt orationes, consolationes et gratiarum actiones Naaman Syri, id est gentilis populi, exhibitae Christo, qui dedit ex Sion salutare Israel, et avertit captivitatem plebis suae.
7.8.3
Feria tertia. Commendatur in evangelio opus misericordiae, dicente Domino: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum; et infra: Dimitte peccanti in te, non dico septies, sed usque septuagies septies. Corripere et dimittere opera sunt misericordiae. Pulchre ergo praemittitur lectio de mulieris oleo multiplicato; mulier enim quaedam viro mortuo ad Elisaeum clamabat; quia creditor ejus filios in servitutem redigere contendebat, cui praecepit Eliseus vasa vacua mutuari, ostia claudere, oleum infundere, de quo multiplicato solveret creditori, et viveret de reliquo. Haec est Ecclesia, quae generat filios in baptismate, quos defuncto sanae cognitionis intellectu, diabolus improbus foenerator pro nummis perniciosae voluptatis et pravae actionis trahere conatur in servitutem perpetuae mortis, sed Christus data potestate ligandi, et solvendi pastoribus, sicut in evangelio hodierno legitur, praecipit ostia claudere et vacuis vasis oleum infundere, scilicet peccatores private corrigere, et vacuos scientia replere, et eis misericorditer nondum septies, sed septuagies septies, scilicet de universis transgressionibus indulgere, et quidem saepe redundat oleum, ut in Magdalena. Sed quem non ungit oleum indulgentiae, sit tanquam ethnicus et publicanus, et asperioris secetur cauterio poenitentiae. Mulier itaque pro filiis orans, ait in introitu: Ego clamavi; in graduali: Ab occultis; demum precibus exaudita gratias agit in offerenda: Dextera Domini; et docet in communione quales se debeant exhibere, qui volunt oleum misericordiae. Qui volunt requiescere in monte, ingrediantur sine macula, et operentur justitiam.
7.8.4
Feria quarta. Legitur evangelium, in quo Dominus Pharisaeos calumniantes quod discipuli Domini transgrediantur traditiones seniorum, versa vice redarguit, et criminationis spiculum in actores caute retorsit, scilicet quod propter traditiones hominum transgrediantur Dei mandata, illud maxime: Honora patrem et matrem. Bene ergo praemittitur lectio, ubi ab honore patris inchoatur, et alia Dei mandata sequuntur. Item quod in Evangelio dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, hoc est quod in lectione praemittitur: Stetitque populus de longe. Item quod in evangelio discipuli accedentes ad Jesum docentur; in epistola Moyses accedens ad caliginem, in qua erat Deus, instruitur: quae in introitu, graduali, offerenda, communione cantantur, sunt Moysi, vel discipulorum Domini orationes et gratiarum actiones.
7.8.5
Feria quinta legitur evangelium, in quo Dominus venientes ad se turbas, ut eum regem facerent: quia manducaverant de panibus ejus, et saturati fuerant, hortatur dicens: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quas redarguerat, dicens: Venistis ad me, non quia signa vidistis, sed quia de panibus manducastis, in quo percutit sacerdotes, qui veniunt ad altare, non quia delectet eos mysteria contemplari, sed quia decimas appetunt, et oblationes, cui congrue praemittitur lectio Jeremiae, ubi Dominus promittit se habitaturum cum eis, et sic quasi regem futurum eorum, qui talem cibum fuerint operati, ut calumniam non faciant, innocentem sanguinem non effundant, sed vias suas bonas faciant et recte inter virum et virum dijudicent. Salus populi, vox Domini est populum consolantis. Graduale, offerenda et communio, voces sunt populi de regis gratia confidentis, et est hodie statio ad sanctos Cosmam et Damianum, ideoque de eis fit mentio in collecta.
7.8.6
Feria sexta legitur in evangelio quod Jesus fatigatus ex itinere hora sexta sedit super puteum loquens cum muliere Samaritana, quae venerat haurire aquam. Notum est mysterium, Dominum ex itinere quo ad nos in sexta venisse aetate, usque ad mortem fatigatum, sedisseque super puteum, id est humanae sapientiae superasse profundum, qui docuit Samaritanam, scilicet Ecclesiam alienigenam, quae hauriebat aquam mortuam de cisternis, ut biberet, scilicet de obscuris doctrinis philosophorum, quae satiare non poterant, ex qua qui biberet sitiret iterum, sed qui biberet ex ea quam ipse daret, id est Spiritu sancto, non sitiret in aeternum. Huic congrue praemittitur lectio de filiis Israel dicentibus ad Moysen: Da nobis aquam, qui, licet diffidens virga bis silicem percussit, unde egressae sunt aquae largissimae. Moyses significat Judaicum populum incredulum, populus sitiens genus humanum, petra Christum, quem Moyses bis percussit, cum in crucis duobus lignis appendit, post percussionem aqua sancti Spiritus inundavit. Jesus itaque fatigatus, virga percussus, in introitu: Fac mecum, in graduali: In Deo speravit, in offerenda: Intende, et in communione: Qui biberit, orans pro populo sese suosque consolatur.
7.8.7
Sabbato legitur Evangelium de muliere deprehensa in adulterio, de cujus sententia Scribae et Pharisaei Dominum tentaverunt, si pro misericordia legis obviaret justitiae, vel pro justitia declinaret misericordiam, quibus sic obviat mansuetudo cum justitia, ut recedentibus accusatoribus, quos cauteriata subtrahit conscientia, solae remaneant miseria et misericordia. Huic Evangelio congrue praemittitur lectio Danielis, quamvis Hieronymus dicat quod non inveniatur in Hebraico, ubi legitur: Susanna a falsa criminatione adulterii Dei auxilio liberata; at illa per misericordiam, ista vero lapidationem evasit per justitiam. In hoc ergo officio obviant sibi veritas et misericordia eodem praesidio pietatis in simili sexu, sed disparibus causis. Utraque igitur orat in introitu, dicens: Verba, et offerenda, Gressus, in graduali vero se consolatur, communio de evangelio sumitur. In hujus sabbati completorio antiphona: Media vita cantatur, eo quod nunc mediana Quadragesimae incipiat septimana; qui vero eam in praecedenti quinta feria cantant, numerum dierum jejuniis afflictorum attendunt. Hanc itaque scholasticis viris sub breviloquio duximus exponendam: Media vita, Christus est, ipse enim est mediator Dei et hominum, ipse« via, veritas et vita,» ipse quidem sanctus, ipse Deus, ipse fortis, ipse misericors et salvator. Ad Christum ergo sermo dirigitur: O media vita id est O Christe; vel media vita sancta Trinitas est, quae est in se vita, et nobis vita media, id est sufficiens, et communis, ad quam sermo dirigitur; o media vita, scilicet o sancta Trinitas; ideoque subdistinguitur: sancte Deus, sancte fortis, sancte misericors, id est Pater, Fili, et sancte Spiritus, a quo, et per quem, et in quo salvamur, et ideo Salvator, et Trinitas appellatur; ad quemcunque tamen sermonem dirigimus, adjutorium quaerimus, quia in morte sumus, in miseriis praesentis vitae, petimusque ne tradat nos amaritudini mortis aeternae; vel, o Domine, nos existentes in vita media sumus in morte. Prima fuit vita justitiae et innocentiae, in qua creatus est homo; secunda vita peccati et miseriae, in quam lapsus est homo; tertia erit vita immortalitatis et gloriae, ad quam reparabitur homo; nos igitur in media vita sumus in morte; quia vita peccati media mors est vitae justitiae, et ideo quaerimus adjutorem; vel o fidelis vita media, id est sperne temporalia bonis malisve communia, quia in morte sumus, ideoque te adjutorem, Domine, postulamus.
7.9.1
LIBER SEXTUS. CAPUT VIII. DOMINICA QUARTA IN QUADRAGESIMA.
7.9.1
Laetare, Hierusalem, et conventum facite omnes, qui diligitis eam. Omnis scientia proprium loquendi, scribendi, significandi continet idioma. Sicut familiare est theologis numerorum inimicitias praeterire, sic per ejusdem appellationis, vel demonstrationis numeros idem pariter significare, verbi gratia, sex opera misericordiae significantur per VI, et LX, et per sex C., sex millia. Salus tamen perfectionis augmento pro adauctae decadis additamento. Septuaginta igitur annos Babylonicae captivitatis, sicut per septuaginta dies, et supra diximus, sic etiam et per septem Dominicas memorat Ecclesia, primam quarum, cum sit ab hac ultima septima Septuagesimam vocat, et sextam, Sexagesimam, quintam Quinquagesimam. Quia igitur populus in illa septuagenaria captivitate sedit, et flevit super flumina Babylonis; et in fine, Cyro permittente, laetabundus exivit, et gratulans Hierusalem introivit, ideo cum in prima Dominica populus captivatus fleverit dicens: Circumdederunt me, et in secunda oraverit dicens: Exsurge Domine, in tertia quoque oraverit dicens: Esto mihi, in quarta consolationem acceperit, dicente Domino: Invocabit me, et ego exaudiam eum, in quinta quoque orationi rursus institerit dicens: Reminiscere in sexta vero, Dario licentiam tribuente, consolationem de reversione perceperit, ideoque dixit: Oculi mei, in hac septimana, tanquam in fine Septuagesimae ingrediens Jerusalem gratulabundus exsultat, dicens: Laetare, Jerusalem.
7.9.2
Septenarium quoque vitae praesentis, quae septem dierum curriculo volvitur, vel, ut diximus, septem millibus annorum includitur, vel potius septem aetates, quibus mundus ipse distinguitur, sicut per dies septuaginta, sic per septem Dominicas repraesentat Ecclesia. Prima aetas est ab Adam ad Noe, secunda vero, a Noe usque ad Abraham, vel secundum quosdam, ad Moysen; tertia, a Moyse ad David, quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini, sexta, usque ad finem saeculi; septima, similiter usque ad eumdem finem. Simul enim currunt, sed illa in vigilantibus, et laborantibus, ista in dormientibus et quiescentibus, ubi requiescunt electorum animae inter ubera laetantes matris suae supernae Jerusalem. De his aetatibus ait Dominus: In sex tribulationibus liberaberis, et in septima non tanget te malum;» senarias dicit tribulationes omnes, sex aetatum angustias, sex ventos, qui nos a sex lateribus feriunt, qui sunt ab anteriori, suggestio daemonum, a posteriori peccatorum delectabilis memoria praeteritorum, ab inferiori titillatio carnis, a superiori consensus rationis, a dextris prosperitas, a sinistris adversitas: a quibus omnibus qui liberatur per Dominum liberatur. Unde:« multae sunt tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.» Liberamur autem in morte, quae est confinium vitae ad vitam, a quo in aetate septima requiescent animae a laboribus suis. Quod has septem aetates septem Dominicae repraesentent, ex earum declaratur officiis: in prima quarum velut infantia mundi clamat homo a felici delectatione dejectus, in qua protomartyr Abel occiditur, cujus sanguis de terra clamavit ad Dominum, ideoque ejus voce quasi praecentoris clamat Ecclesia: Circumdederunt me gemitus mortis. Et quia per multas aetates et longa tempora oportet eam in hujusmodi laborare gemitibus, et portare pondus diei et aestus, ideo legitur epistola de longo stadio, et de aetatibus legitur in Evangelio.
7.9.3
In secunda vero Dominica, velut in pueritia mundi, concipiens homo spem suae reconciliationis, ex eo quod Dominus dixit ad Noe: Ego statuam pactum meum vobiscum.» Hujus pacti vel reconciliationis accelerationem voce Noe quasi praecentoris implorat Ecclesia dicens: Exsurge, quare obdormis, Domine. Cujus reconciliationis modus in evangelio, et caeteris exprimitur, et effectus, ut supra docuimus. In tertia vero Dominica, velut in adolescentia mundi, concipiens homo suam liberationem, ex eo quod eduxit Dominus per Moysen, et Aaron filios Israel de Aegyptiaca servitute suae protectionis et liberationis accelerationem voce Moysi quasi praecentoris orat Ecclesia dicens: Esto mihi in Deum protectorem. Et vide quia, quando misit Dominus Moysen ad populum et fecit coram eis mirabilia, et dedit eis vitae mandata, ex tunc coepit ille magnus caecus illuminari, scilicet genus humanum, de quo in hodierno legitur evangelio, qui sic increpatur a turba, dum lucem a Domino postularet, sicut filii Israel opprimebantur ab Aegyptiis, dum peterent ire viam trium dierum, ut Domino sacrificarent. Quarta Dominica juventutem designat Ecclesiae, in qua regum diademate coronatur, et sapientia prophetarum ornatur, in quorum manibus Christus assimilatur; nam regum et prophetarum David eximius eligitur, qui manu fortis, et visu desiderabilis interpretatur, qui Christum nomine praesignavit, victoriis praefiguravit, psalmis, et canticis annuntiavit, sicut enim David Goliam et Leonem, sic Christus diabolum superavit, qui super aspidem et basiliscum ambulavit. Unde hodiernum officium voce David praecentoris in cantibus celebratur, et in Evangelio de victoria Christi personatur. Quinta Dominica significat senectutem Ecclesiae, in qua deficere naturalis calor incoepit. Nam, templo dirupto, populo sub Nabuchodonosor in Babylone captivato, Ecclesia captivata nec altare, nec templum habuit, sed ad salices organa sua suspendit. Unde nec ab re haec Dominica vacat, nechabet officium, nisi ab alia feria mutuatum; illa vero captivitas peccatricis designat animae captivitatem, quae, non nisi in jejunio et oratione repellatur; idcirco Ecclesia, quasi voce Danielis in illa captivitate clamantis, de jejunio mutuatur officium, quod totum moerore perficitur, et per Chananeae filiam a daemonio vexatam eadem animarum captivitas intelligitur. Idcirco de ipsa legitur evangelium.
7.9.4
Sexta Dominica significat Ecclesiae senium, scilicet fines saeculorum, cum Dei Filius venit in mundum et a diaboli potestate liberavit genus humanum. Unde ne sit immemor accepti beneficii et ingratum, gratulatur et ait: Oculi mei semper ad Dominum. Merito ergo legitur evangelium de daemoniaco liberato. Haec autem septima et ultima Dominica sabbatum significat mundi, in quo sanctorum animae requiescunt, deposito carnis onere, et velut post bella victrices depositis armis feriatae laetantur, et singulis stolis remuneratae binas in gloria praestolantur. Illic Jerusalem quae sursum est, quae libera est, quae est mater nostra, laetatur, et diem festum agens pro numero filiorum de peregrinatione redeuntium repositas refundit epulas, et lactens ex suis uberibus exprimit consolationis maternae delicias. Unde quidquid hodie canitur in nocturnis, est de liberatione populi de Aegypto, scilicet de liberatione animae de corpore mortis hujus. Quod autem in diurno personatur officio, est de laetitia et satietate coelestis Jerusalem; nam et satietas de quinque panibus, et duo bus piscibus, de qua legitur in evangelio, satietatem designat aeternam quae hic incipit, et terminatur in futuro. Nunc enim per ea quae de libris Moysi, psalmorum et prophetarum accipimus, ex parte cognovimus. Tunc vero Jesus qui abiit trans mare Galileae, id est« resurgens a mortuis» omnes saeculi amaritudines pertransivit, omnem multitudinem ad se venientem, et omnes supernae Jerusalem filios eam ablactatos grandi saturabit convivio, cujus in typum Abraham ablactato filio liberae unico Isaac in die ablactationis, grande convivium celebravit. Omnes ergo hoc convivio satiandos sancti Spiritus allocutio consolatur dicens: Laetare, Jerusalem, et attende quod verba laetitiae multiplicantur, eo quod a multiplicibus tribulationibus liberamur, et ad multiplicia gaudia evocamur: Et conventum facite omnes qui diligitis eam, quia satiabimini, quia ibitis« in domum Domini, ubi erit pax et abundantia, de qua in graduali canitur: ad quam cum pervenerimus, complebitur quod in tractu subditur: Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem; in offerenda invitantur ad laudes omnes in illa mensa convivantes; sed ne quis intelligeret de Jerusalem Palaestina, in communione determinatur, ut intelligantur quae dicta sunt de Jerusalem quae nondum est aedificata, sed adhuc aedificatur, ut civitas ex vivis lapidibus, in quam ascendunt tribus, tribus Domini, tribus regales et tribus sacerdotales.
7.9.5
Ipsa quoque ecclesia, ad quam statio hodierna praefigitur, sanctam civitatem coelestem Jerusalem nomine suo designat: dicitur enim sancta Jerusalem, ut, peregrinantibus in hoc saeculo civibus coeli, qui non habent hic civitatem permanentem, sed futuram inquirunt, ipso nomine supernae civitatis memoriam excitet, et eam a longe peregrini salutent; differt autem hujus stationis ratio ab ea quae est adventus Domini secunda, quia videlicet illa futurae beatitudinis est annuntiatio; haec, quasi praesentis contemplatio: inde et festivius agimus; quia spei nostrae festivitas est. Hac enim die Christianus imperator coronatur, ut coronam supernae Jerusalem meditetur. In hac die rosam auream Romanus pontifex plenam balsamo propriis manibus gerit, non gratia temporalis delectationis, sed spiritualis significationis; flos enim iste florem illum significat, qui de se loquitur dicens:« Ego flos campi et lilium convallium;» aureus est, quia« Rex regum, et Dominus dominantium,» cujus rubor apparuit in insignibus passionis, et odor in gloria resurrectionis. Hac quoque die duae collectae Romani ordinis auctoritate dicuntur, sicut in Annuntiatione Dominica, ut quasi duplex festum exsolvere videamur. Si quis objiciat: Cur hoc in festis praecipuis, ut Nativitatis Domini, et similium, non observatur? respondeo, quia per octavas producuntur, nec unius diei observantia coangustantur. Quidam vero aliter a Septuagesima distinguunt officia, nec deserit eos verborum materia, dicentes quod una populi peregrinatio legitur in Aegypto, et una eaptivitas in Babylone: per utramque significatur nostra peregrinatio et captivitas in hoc mundo: Duae quoque reversiones populi Dei leguntur: una de sub Pharaone per mare Rubrum et desertum ad terram promissionis; altera de Babylone in Jerusalem. Per quas significantur nostrae reversiones, prima de sub potestate diaboli per baptismum et poenitentiam ad Ecclesiam; secunda est de hujus mundi confusione ad aeternae pacis perfruitionem. Captivitas et peregrinatio, sicut supradiximus, per septenarium dilatantur. Unde per quatuor hebdomadas denotantur.
7.9.6
In omnibus ergo nocturnis officiis, et diurnis quidquid legitur et cantatur, aut vox est peregrinorum de sua peregrinatione dolentium, aut vox captivorum de sua captivitate gementium, aut vox est redeuntium de tenebris ad lucem, de infidelitate ad fidem, aut vox est redeuntium de luctu ad gaudium, de mundo ad coelum, et quidem saepius in nocturnis vox est peregrinantium, in matutinis laudibus captivorum, in missali officio redeuntium; quae quorum sit, diligens lector attendat. Per quid autem nostra reversio fiat, in duabus sequentibus Dominicis Passionis exprimitur, scilicet per Domini passionem, quia duae sunt nostrae reversiones, vel duae Domini passiones, una in seipso, altera qua patitur in corpore. Unde:« Saule, quid me persequeris?» Mox Dominica resurrectionis sequetur, in qua nostra reversio consummabitur.
7.9.7
Feria secunda legitur evangelium in quo, Pharisaeis interrogantibus Jesum quod signum ostenderet, et in qua potestate nummularios de templo ejiceret, respondit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, loquens de templo corporis sui; non imperat, sed praedicit. Sequitur: Ipse non credebat seipsum eis. Huic evangelio recte praemittitur lectio de duabus meretricibus, quae coram Salomone de vivente filio contendebant, quarum alteri dicenti: Nec mihi nec tibi, sed dividatur, non reddidit infantem vivum rex Salomon. Hae mulieres Synagogae et Ecclesiae typum gerunt: Synagoga peperit filium, quem dormiens oppressit, hic est Christus, quem carne genuit, et secundum humanitatem in cruce suspendit, Ecclesia quoque filium habuit, quem illaesum servavit, hic est Christus quem in utero fidei concepit et peperit, quem divinitatem vivere non dubitavit. Hi sunt duo hirci, quorum alter mactatur, et alter emittitur. Hi sunt aries et Isaac; quasi duo filii, non tamen duo Christi, sed unus identitate personae, gigas geminae substantiae quem Synagoga utero fidei nec concepit, nec peperit, sed desideravit occidi, et adhuc memoriam ejus cupit exstingui. Sed verus Salomon puerum, scilicet semetipsum, non credidit Synagogae, sed transivit in fidem Ecclesiae, quodam modo dicens apostolis:« Date huic infantem vivum; haec enim est mater» nostra. Haec est igitur quae orat in introitu, graduali, communione, et in offerenda omnem terram ad jubilandum invitat.
7.9.8
Feria tertia legitur evangelium in quo arguit Judaeos de praevaricatione legis Moysi dicens: Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quare non debet eis illa Moysi oratio patrocinari, scilicet« Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. Deinde arguit eos de homicidio subdens: Quid me quaeritis interficere? Bene igitur huic evangelio praemittitur lectio, qua dicitur a Domino Moysi: Descende de monte, quia peccavit populus tuus, dimitte ut irascatur furor meus contra eos, ut deleam eos; cui Moyses: Cur, Domine, irascitur furor tuus, etc.. Haec oratio valuit pro illis usque ad tempus in quo crucifixerunt Filium Dei, sicut Moysi promiserat Dominus, dicens: Dimisi juxta verbum tuum. Verumtamen in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum; quae in introitu, et graduali ponuntur sunt orationes Moysi; quae vero in offerenda et communione, sunt consolationes ejusdem.
7.9.9
Feria quarta sacramenta quae novae sunt Ecclesiae propria, inchoantur, scilicet scrutinia. Filios Israel praediximus in septuagesimo anno de Babylonica captivitate reversos. Reversi vero incertos habuere sacerdotes. Unde Esdras et alii sapientes genealogias diligenter scrutati sunt, et Judaeos a gentilibus, sacerdotes a Judaeis separaverunt. Ita et nos non in aliqua praecedentium, sed duntaxat in hac hebdomada, quae finem illius septuagesimae designat scrutinia inchoamus, ut credentes ab incredulis segregemus, quos in sacrosancta solemnitate nostrae redemptionis, ex aqua et spiritu renovemus. Moris quippe fuit in Ecclesia non alio tempore regenerationis nostrae celebrari sacramentum, nisi mortis immineret periculum. Unde:« quicumque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus», sicut a mortuis resurrexit: sic in novitate spiritus ambulemus. Omnis igitur Ecclesiae proles, quam per anni circulum divini verbi pabulo generabat, hac die sua nomina dabat, in quibus erat perscrutandum ne qua radix amaritudinis inesset, ut in haereticis, ne sancta illis prius darentur, quam christiana fides radices in mentibus eorum fixisset, unde, nominibus datis quilibet eorum per sequentes dies usque ad Paschae solemnitatem fidei regulam audiebat, et sic lactatus, et grandescens in plenilunio, id est in baptismo plena fide symbolum reddens Christo commoriebatur, et resurgebat: ideoque dicebatur catechumenus, quod interpretatur audiens, vel instructus, quoniam in fide baptizandis necessaria, etiam conversatione morum post baptismam observanda instruebatur. Unde catechizatio dicitur instructio, et scrutinium, a scrutando, at priusquam sagena piscibus multiplicantibus impleatur; quia periculosum erat tantam multitudinem differre propter occasiones mortis, praesertim propter infantes, quorum tenera vita levi occasione succiditur, visum est expedire passim baptizandis indulta licentia, cuncta praevenire pericula, baptismi tamen solemnitate vel in paucis ad Dominicam resurrectionem propter similitudinem reservata. Quarta vero feria potius quam alia die scrutinium inchoatur, quinque ex causis: Primo quia sicut quarta feria stellae creatae sunt, et soli et lunae sociatae, ita fideles hodie concipiuntur qui Christo soli, et Ecclesiae lunae conjunguntur; secundo, quia in quarta aetate saeculi Christianum imperium ex promissione sumpsit exordium, jurante Domino ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.» Ideoque merito christiana religio in quarta feria, et in quarta hebdomada capit initium quae juvenilem aetatem hominis repraesentat, quae apta est gubernaculo imperii et regalem aetatem significat, quae innovata est ex promissione regni Christi de quo regno angelus ad Virginem:» Regnabit in domo Jacob in aeternum;» tertio, quia sicut in quarta aetate per Salomonem templum Domino aedificatum est, ita et nunc baptizandi in templum Domini, hac quarta feria praeparantur: quarto, quia ut in quarta feria proditus est Dominus a Juda, ut pro redimenda Ecclesia moreretur, sic quarta feria catechizatur Ecclesia, ut pro Christo acquirendo nulla vitet pericula; quinto, quoniam quatuordecim agnus diebus observabatur, et praeparabatur, et luna quinta decima immolabatur.
7.9.10
Decet ergo ut Ecclesiae nova soboles, quae ad moriendum Christo praeparatur, diebus quindecim, anteriori jejunio spiritualiter saginata aetati lunae, quae illam significat, exaequetur; nam si sexta feria, quae est passione quinta decima, scrutinia celebrarentur, tredecim tantum dies in jejunio praeparationi restarent, quia, duobus intervenientibus diebus Dominicis, jejunare non licet. Igitur, dum quarta feria scrutinia inchoantur, et sequentes quindecim dies doctrinae fidei et disciplinae morum et jejuniis impenduntur, nova Ecclesia pulchra ut luna, fide plena, Christo commoriens, et resurgens illi in baptismate copulatur. Et licet scrutinia, ut diximus, diebus quindecim observentur, tamen septies tantum scrutinia celebrantur, ut dum septenario numero implentur catechumeni, detur illis septiformis gratia Spiritus sancti. Hoc autem ordine scrutinia celebrantur: Cum infantes venerint ad januam ecclesiae, nomina infantium ab acolytho scribuntur. Postmodum per nomina vocantur in ecclesia, et statuuntur masculi ad dexteram, et feminae ad sinistram. Ad januam veniunt qui fidem petunt, fides enim est Ecclesiae janua; quorum nomina scribuntur in caelo, et viriliter agentes in judicio statuentur a dextris, effeminate vero viventes a sinistris. Deinde exorcista, cujus est hoc officium proprie, interrogat si diabolo renuntient, operibus et pompis ejus. Omnis quippe homo qui in originali peccato nascitur, jure domini diaboli subditur: cujus jus fideles effugiunt, dum Christi jugo se subdunt. Opera diaboli quaedam spiritus, quaedam corporis operatione patrantur; spiritus ut superbia, ira et similia; corporis, ut fornicatio, ebrietas, et similia. Pompae diaboli sunt spectacula, choreae, ludi, lasciviae, et, ut breviter perstringam, omnes honores vani atque superflui; Deinde de fide Patris et Filii et Spiritus sancti interrogantur, sine qua nemo Deo placere legitur. Dehinc diabolus exsufflatur, ut Spiritus sancti habitaculum efficiantur; frontibus eorum signum crucis pro sigillo imprimitur, ut domus Dei contra daemones muniatur. Hoc signum videns, diabolus contremiscit, et fugit, reminiscens quod eo victus fuit. Fronti vero crux imprimitur, ut Christum crucifixum se non erubescere moneantur. Postmodum per orationes in unitate recipiuntur Ecclesiae, per salis gustum condiuntur doctrina sapientiae.
7.9.11
Deinde per exorcismos diabolus effugatur, ideoque ter maledicte repetitur, quia per fidem Trinitatis diabolo viriliter obviatur. Seorsum mares ad austrum, seorsum feminae ad aquilonem exorcizantur, quia majora magis intelligentibus, et minora minus capientibus, et frigidis sunt propinanda. Quod saliva nares et aures tanguntur, hoc petitur, ut doctrina, quae fluit de altissimis, per aures eorum introeat, eisque suave redoleat. Ab ostiario introducuntur et excluduntur; quoniam a Spiritu sancto per Christum, qui est ostium, in coeli cellarium introducentur, vel opposita romphoea excludentur. Ab acolytho, qui est accensor luminum illuminantur, ut effugatis peccatorum tenebris et erroris coecitate depulsa, lumine intelligentiae illustrentur. A diacono super eos Evangelium legitur, quoniam eis evangelica doctrina proponitur; quatuor autem in ultimo die leguntur eis evangeliorum initia; quia de quatuor mundi partibus ad fidei veniunt sacramenta. Quod unus de masculis, et una de feminis ab acolythis in sanctuarium deferuntur, significat, quod de utroque sexu ad fidem evangelicam convertuntur; Symbolum Apostolorum, et Oratio Dominica super masculos et feminas dicuntur, et exponuntur Graeca et Latina lingua, ubi utraque fuerit Ecclesiae notatum, ut omnis lingua Domino confiteatur, tum ut omnis sapientia, omnisque potentia ad Dominum referatur. Graeci namque sapientia, et Romani potentia praecellebant. Expositionem Orationis Dominicae superius in tractatu missae praemisimus.
7.9.12
Hic autem sub compendio Symbolum apostolicum exponamus, ubi Patrem creatorem omnium confitemur, ubi et Filium aequalis potestatis adjungimus, qui de Spiritu sancto conceptus, et natus de Virgine praedicatur, qui passus, crucifixus, mortuus, et sepultus fuisse dicitur qui ad inferna descendisse, et die tertia resurrexisse cognoscitur, qui coelos ascendisse, et ad dexteram Patris sedere creditur, qui venturus ad judicandum vivos et mortuos exspectatur. In hoc eodem Symbolo Spiritus sanctus in eadem cum Patre, et Filio deitate indiscrete adjicitur; in eodem sancta Ecclesia catholica nominatur, in qua sanctorum communio, peccatorum remissio, carnis resurrectio, vitae aeternae perceptio perdocentur. Cujus symboli verba quidem pauca sunt, non humanae sapientiae sermone, sed vera divinitus ratione disposita. Mysteria vero magna sunt per prophetas longis temporibus ante praevisa, et per apostolos declarata: unde Symbolum dicitur communis morsus, vel collatio, eo quod in eo duodecim articuli quasi secreta proponuntur, et ab apostolis conferuntur, quae et distinguere, et auctoritatibus intendimus Veteris Testamenti munire. Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Aliud est, ut ait Augustinus, credere Deo, aliud credere Deum, aliud credere in Deum. Credere Deo est credere vera esse quae loquitur, quod et mali faciunt, et nos credimus homini, sed non in hominem; credere Deum est credere quod ipse sit Deus, quod etiam et daemones faciunt; credere in Deum est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhaerere, quod soli boni faciunt. Ergo qui dicit Credo in Deum mentitur, si non diligit Deum; nisi dixeris quod in persona loquitur Ecclesiae, vel non quid sit loquitur, sed quid debeat esse. Dicens Deum singulariter, deorum effugit pluralitatem, unde:« Audi, Israel: Deus tuus unus est,» et Apostolus:« Unus Deus, una fides et unum Baptisma.» Dicens Patrem, incipit personas distinguere, de quibus Isaias:« Qui appendit tribus digitis molem terrae?» et alibi:« Seraphim clamabant: sanctus, sanctus, sanctus,» et Dominus:« Baptizate omnes gentes, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti;» et Joannes evangelista:« Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum et Spiritus. Pater est prima non tempore, sed auctoritate in Trinitate persona. Quod sequitur omnipotentem, nomen est essentiale, ut in Symbolo Athanasii declaravimus, ideoque illud ad subjectum Deum vel ad relativum Patrem non sine ratione referimus dicentes: Credo in Deum omnipotentem, vel in Patrem omnipotentem. Similiter et quod sequitur, creatorem coeli et terrae; ubi confutatur haereticus, qui alium coeli, alium terrae asserit creatorem; alium coelestium, alium terrestrium; alium corporum, alium animarum, contra quos ait David:« In principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli;» et Apostolus:« In ipso condita sunt universa, in coelo et in terra.»
7.9.13
Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Ecce altera in Trinitate persona, hic est Jesus qui salvum fecit populum a peccatis eorum, hic est unicus Patris Filius, de quo David:« Filius meus es tu, ego hodie genui te;» et Apostolus:« Misit Deus Filium suum, natum de muliere, factum sub lege;» hic est Dominus noster, quia nos creavit, quia nos servos alienos pretio sanguinis emit. Quidam jungunt unicum Dominum nostrum.
7.9.14
Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine: Ecce primum Christi sacramentum, scilicet incarnatio, ac si dicat, qui cum sit Deus, factus est homo, non ex virili semine, sed conceptus operatione Spiritus sancti; Natus ex Maria Virgine, unde Isaias:« Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel,» et angelus in Evangelio;« Ave, Maria, gratia plena Dominus tecum,» et infra:« Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.»
7.9.15
Passus sub Pontio- Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus est. Ecce secundum in humilitate Christi sigillum, scilicet passio cujus tempus describitur, sub Pontio Pilato; forma subditur, crucifixus, finis concluditur, mortuus et sepultus, unde plangens dicit ex ore David et Jeremiae:« Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea.» De morte, ait propheta, Domini fuit exitus mortis.»
7.9.16
De sepulcro. Isaias:« Sepulcrum ejus gloriosum.» Haec sunt in Evangelio manifesta.
7.9.17
Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis. Ecce tertium sacramentum, scilicet resurrectio, sed de descensu ad inferna praemittitur, et a quo mortui liberantur, unde in Osea:« De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos, ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, o inferne.» Hic est Evangelicus fortis, qui fortem ligavit, et ejus vasa diripuit. Hic est qui dicit in Psalmo:« Ego dormivi, et soporatus sum, et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me,» qui Patri dicenti:« Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara,» brevi sermone respondit:« Exsurgam diluculo,» cujus resurrectionis mulieres et viri perhibent testimonium in Evangelio.
7.9.18
Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Ecce quartum sacramentum, scilicet ascensio, ascendit enim, sicut ait David:« Super cherubin et volavit, volavit super pennas ventorum,» et:« Paravit in coelo sedem suam, et regnum ejus omnibus dominabitur.» Cui Pater ait:« Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum;» et ut ascensioni quoque de visu testimonium non deesset, ut ait Lucas:« Videntibus discipulis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.»
7.9.19
Inde venturus est judicare viros et mortuos. Ecce quintum quod nondum est opertum sigillum, veniet enim rex manifeste, cui Pater judicium dedit, et sicut David:» Et parabit in judicio thronum suum et judicabit populos in justitia,» et alibi:« Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit,» et Lucas:« Ita veniet, sicut vidistis eum euntem in coelum,» et Micheas:« Judicium Domini est populo suo.»
7.9.20
Credo in Spiritum sanctum. Ecce tertia in Trinitate persona; scilicet Spiritus sanctus, de quo Moyses:« Spiritus Domini ferebatur super aquas,» et David:« Flavit spiritus et fluent aquae;» et Dominus in Evangelio:« Spiritus, qui a Patre procedit,» docebit vos omnia;» ille enim docet, ille sanctificat, ille unit, ille peccata remittit. Per hunc resurrectionem in gloriam, per hunc consequitur vitam aeternam.
7.9.21
Unde sequitur, sanctam Ecclesiam catholicam, et junges ita, credo in Spiritum sanctum, sanctam catholicam Ecclesiam, id est per Spiritum sanctum Ecclesiam fidelium sanctificari; similiter, et quae sequuntur: credo in Spiritum sanctum, sanctorum communionem, scilicet per Spiritum sanctum sanctos in vinculo charitatis uniri; et credo in Spiritum sanctum, remissionem peccatorum, id est per Spiritum peccata remitti; similiter, credo in Spiritum sanctum, carnis resurrectionem et vitam aeternam, id est per Spiritum sanctum carnem gloriam consecuturam et animam vitam aeternam. Vel sic credo in sanctam Ecclesiam catholicam, nec ita dicimus, ut asserit Augustinus, credere in Ecclesiam, sicut in Deum credere, Ecclesiam credimus, dum in Ecclesia conversantes in Deum tendimus, et quae sequuntur nos inde sequi firmissime profitemur, scilicet sanctorum communionem, peccatorum remissionem, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Unde sic junges: Credo in sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, id est per fidem quam habeo existens in sancta et universali Ecclesia, assequor sanctorum communionem, id est concordiam et unionem: sicut est enim unus Pastor, sic unum ovile, sicut unus Deus sic una fides, et unum baptisma; vel percipio sanctorum communionem, id est panem benedictionis, de quo dicitur:« Crede et manducasti.» Similiter et quae sequuntur: Credo in sanctam Ecclesiam, remissionem, id est per fidem, quam habeo existens in sancta et universali Ecclesia, consequor peccatorum remissionem, id est leprae curationem, de qua dicitur in lege, et Evangelio: Maria soror Aaron cum septem diebus fuerit extra castra, est a lepra mundata, Naaman Syrus septies in Jordane lotus est a lepra curatus, sic et Dominus decem leprosos mundavit, sed unus tantum dedit gloriam Deo; de Magdalena quoque dicitur:« Quia dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum.» Paralytico quoque Dominus ait:« Fili, remittuntur tibi peccata tua.» Sequitur:
7.9.22
Credo in sanctam Ecclesiam Catholicam, carnis resurrectionem, id est per fidem, quam habeo existens in Ecclesia, consequor carnis resurrectionem, de qua Job:« Credo quod Redemptor meus vivit, et in die novissimo resurrecturus sum, et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.» Unde et in Evangelio:« Deus Abraham, Isaac et Jacob non est Deus mortuorum sed vivorum, et Apostolus:« Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.» Similiter jungendum est et quod sequitur: Credo in sanctam Ecclesiam catholicam vitam, aeternam, id est per fidem, quam habeo in Ecclesia, consequar vitam aeternam. Haec est terra viventium, de qua David:« Credo videre bona Domini in terra viventium.» Est autem vita aeterna videre Deum Patrem, et quem misit Jesum Christum.»
7.9.23
His ita peractis de Ecclesia neophyti ejiciuntur, quia qui regenerati non sunt, nec inter Dei filios computari, nec Christi mysteriis convenit interesse. Quidam catechumenos ante evangelium ejiciunt, sed non laudo, cum eis sit praedicandum Evangelium, sicut praedicaverunt apostoli primitiis gentium. Sed sacrificio interesse non debent, tum quia orat sacerdos pro circumstantibus, quorum fides cognita est, et nota devotio: isti autem adhuc infideles vocantur, tum quia quod conficitur, illis porrigitur. Et attende quod ante hanc quartam feriam in Dominica, vel in secunda feria est hujus quartae feriae scrutinium populis amnuntiandum his verbis: Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite, ideoque sollicita devotione sequenti quarta feria circa horam nonam convenire dignemini, ut coeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa destruitur, et janua coelestis regni aperitur, inculpabili mysterio peragere valeamus.
7.9.24
Item feria quarta, finitis missarum solemniis, presbyter annuntiat ut Sabbato proximo ad scrutinium revertantur, et sic iterum, atque iterum annuntiat donec septem scrutinia compleantur.
7.9.25
Nunc missae hujus diei prosequamur officium: legitur ergo evangelium de caeco nato. Hic est genus humanum, qui principem tenebrarum sequens, perdidit oculos in primo parente: ideoque coecus dicitur a nativitate. Pro hoc exspuit Dominus in terram, et fecit lutum, et linivit oculos ejus dicens: Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Abiit ergo, lavit et vidit. Sputum quod a capite descendit, divinitatem Christi significat, Verbum quod Pater eructavit, Pater caput, Verbum in terram quam omnis ventus agitabat, exspuit, cum Filium misit, et in Virginis utero in unam personam pulveri nostrae naturae conjunxit. Ergo lutum ex sputo et pulvere Christus est ex divinitate et humanitate; cujus fides cum caeco magno praedicatur, cujus oculi luto, quod fecit Dominus, liniuntur, qui ad natatoria mittitur cum catechizatus, id est verbo praedicationis instructus, in baptismi fonte lavatur. Et vide: Quod Siloe fons missi dicitur; id est Spiritus sancti qui missus a Patre et Filio inibi maxime operatur. Ab hoc Evangelio universa membra dependent officii, verbi gratia: Dum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de universis terris, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Sanctificatur Dominus in catechumenis, dum audiunt, et credunt quod sanctus sit; effunditur super eos aqua munda, scilicet Spiritus sanctus, per quem visibilis aqua mundificat; quo mundati sic vivunt, ut testimonio ei sint quod sanctus sit, cujus praecepto et ipsi sancti sunt. Idem legitur in prima lectione, et additur: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Cor carneum, id est molle habent catechumeni, dum capiunt in Scriptura, vel disciplina doctrinam fidei, quam non capiunt corda Judaeorum lapidea, quae confringuntur, quorum in typum fractae sunt priores tabulae; in typum vero gentium aliae praecisae. Alia quoque lectio, Lavamini et mundi estote, similiter ad catechumenos baptizandos pertinet.
7.9.26
Leguntur autem duae lectiones, quoniam catechumeni ad operationem geminae dilectionis, vel ad doctrinam utriusque Testamenti, vel de fide et moribus sunt instruendi. Unde in prima lectione de fide, in secunda vero de moribus agitur; baptizandi enim, ut ait Augustinus, non solum docendi sunt, quid credere debeant, sed etiam quemadmodum se ab hoc pravo saeculo eripiant. Evangelizare Christum est non tantum dicere quae sunt credenda de Christo, sed quae observanda sunt ei qui accedit ad compaginem corporis Christi; et sicut sunt duae lectiones, ita etiam duae collectae, sed ad unam tantum genua flectimus, quoniam ad unitatem fidei catechumenos invitamus. Sic quoque sunt duo gradualia ad eundem sensum concinentia; vox est etenim Ecclesiae novam sobolem catechizantis: Venite, filii; audite me, timorem Domini docebo vos; et illa: Beata gens, etc.. Nec immerito augmentum lectionum, collectarum et gradualium accumulat praesens officium, ut augmentum filiorum habeat spiritualium augmenta ciborum. In offerenda sunt praeconia caeci, scilicet generis humani, vel Christiani populi, pro sua illuminatione Deum laudantis, et ad laudes alios invitantis; communio est ejusdem caeci confessio dicentis, Lutum, et repetitur; quia caecus Judaeis bis dedit tale responsum, vel quia in duobus populis Deus illuminavit genus humanum. Cum enim eum foras ejecissent Judaei nihil de luto audire volentes, ipse non cessavit lutum, id est incarnationem Domini, confiteri dicens: Lutum fecit, etc. Unde sequitur illa beatitudo, de qua Dominus:« Beati eritis cum vos oderint homines, et persecuti vos fuerint.»
7.9.27
Illud non est silentio praetereundum quod ubi scrutinia peraguntur, propriae collectae pro catechumenis dicuntur: Omnipotens sempiterne Deus Ecclesiam tuam. Item, remedii, etc. Hodierna vero statio ad Sanctum Paulum non immerito celebratur, tum quia fuit catechizator orbis terrarum, Doctor videlicet gentium, tum quia mirabiliter fuit ipse catechizatus. Non enim didicit Evangelium ab homine, sed miraculosa Domini revelatione. Ipse quoque non longe dissimilis est evangelico caeco. Nam a nativitate caecus in anima, triduo caecus in corpore ad natatoria baptismi salutaris accessit, et anima et corpore vidit, et decertantibus Judaeis, et eum extra suam synagogam ejicientibus, lutum, id est incarnationem Domini praedicavit.
7.9.28
Feria quinta, legitur evangelium ubi Dominus ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. De qua operatione intelligat subjungit: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ubi agitur, ut dicit Augustinus, de resuscitatione praesenti, quae fit per fidem, qua transit homo a morte falsitatis ad vitam veritatis, a morte iniquitatis ad vitam justitiae. Huic evangelio recte praemittitur lectio de filio Sunamitis, quem puer missus ab Elisaeo cum baculo non resuscitavit; demum veniens Elisaeus se super puerum incurvavit, huc et illuc deambulavit, puer autem septies oscitavit, et oculos aperuit. Haec resuscitatio pueri resuscitatio est per fidem generis humani, ad quod resuscitandum misit Dominus puerum cum baculo, scilicet Moysen cum legis aculeo, quae dicebat: Si quis haec vel illa fecerit morte moriatur; sed nequivit suscitare mortuum, quia, Paulo teste, lex neminem duxit ad perfectum. Domum versus veniens Elisaeus se super puerum incurvavit, cum servi formam accepit, deambulavit, quando praedicavit; vel cum ad gentes de Judaea transivit, et ex his septies puer oscitavit, et oculos aperuit, quia homo mortuus in peccatis, septiformem gratiam Spiritus sancti recipiens, fide in Domino vivit, et sic amoris spiritu reviviscit, quem terroris virga, non corripit. Caetera quae in introitu, graduali, offerenda, communione cantatur, resuscitati sunt consolationes et orationes.
7.9.29
Feria sexta. Legitur evangelium de Lazaro, quem Dominus diligebat. Isque typum gerit cujusque fidelis, qui, licet sit amicus Domini per fidem, illi tamen moritur per iniquam operationem, obrutus in sepulcrum malae conscientiae, fetens per labem infamiae, qui tandem per occultam inspirationem Dei, magna timore futuri judicii, quasi magno Salvatoris clamore concussus, ad vitam per poenitentiam resilit, et, conscientiae sepulcro per confessionem aperto, a vinculis peccatorum absolvitur. Et attende quod semper hac die quae est a Passione Domini quinta decima, hoc legitur evangelium, quia constat hac die Lazarum suscitatum. De quo Evangelio sumitur responsorium: Occurrerunt Judaei, quod hodie cantatur: cui evangelio congrue praemittitur lectio de filio Sareptanae mortuo, quem suscitavit Elias, ponens eum super lectum, et expandens se tribus vicibus super eum. Haec mulier est Ecclesia, quae fide suscipit Christum in hospitio cordis; filius ejus quilibet fidelis, qui tunc moritur, cum morte dignum peccatum admittit. Lectus Eliae catholicam designat Ecclesiam, in qua sola animae reviviscunt, dum per fidem Trinitatis a peccatorum morte resurgunt. Caetera laudes confessiones et consolationes sunt cujuslibet a peccatis resuscitati.
7.9.30
Sabbato legitur evangelium: Ego sum lux mundi, ubi de seipso Dominus perhibet testimonium, et per legem probat necessario concedendum: cui congruit lectio quae praemittitur, ubi ait: Ecce testem populis dedi eum ducem et praeceptorem gentibus. Et attende quod duae lectiones hoc Sabbato leguntur ob eas causas quas in quarta feria praemisimus; nam in hac die scrutinium, et etiam ordines celebrantur, unde propter augmentum filiorum convenit, ut accrescant spiritualium alimenta ciborum. Recte igitur praemittitur in introitu illa vox Ecclesiae: Sitientes, venite ad aquas. Ubi vocantur catechumeni ad baptismum, ordinandi ad ordinis sacramentum, utrique ad lucem, et sapientiae ebrietatem, et convenit haec aqua sapientiae cum evangelica luce quia idem est lux mundi, et sapientia Domini, idem fons vitae, et lumen de lumine. Caetera, quae in graduali, offerenda et communione dicuntur, consolationes sunt catechumenorum, aut etiam illius cui contradicebant Judaei testimonium.
7.10.1
LIBER SEXTUS. CAPUT IX. DOMINICA DE PASSIONE.
7.10.1
Judica me, Deus, et discerne causam meam. Post septem Dominicarum ordinatissimam dispositionem, quibus, ut dictum est, septem aetates mundi figurantur quae omnes sunt passione redemptae; ipsius Dominicae passionis celebratio inchoatur, et quasi longa funeris pompa praemissa, sequitur ipsa nostrae salutis victima, ingerens oculis ea quae pro nobis pertulit vulnera, et mortis insignia. Incipit autem hujus celebritas passionis a fine Sabbati, id est a vespera lucem hujus Dominicae praecedente; quoniam, Lazaro in praecedenti sexta feria suscitato, quidam de Bethania abierunt ad Pharisaeos, et narraverunt eis miraculum, quorum multi ascenderant Jerosolimam, ut sanctificarent se. Mos erat Judaeis ex praecepto legis sanctificare seipsos ante Pascha, ipsamque sanctificationem initiari prima die mensis primi, qua tabernaculum fuerat dedicatum, et qua praecipiebatur agnum eligere ad immolandum. Cum igitur ea sexta feria fuerit Neomenia, id est prima dies mensis, ad sanctificationem, multi Judaei, pontifices et Pharisaei convenerant, qui audientes signum, mox, ut Joannes ait, hoc est in Sabbato« collegerunt concilium adversus Jesum et ex illo die cogitaverunt, ut interficerent eum; ac deinceps Jesus non in palam ambulabat apud eos;» quia nondum venerat hora ejus; ideoque in vespera Sabbati, quasi post horam ejus concilii, publicum luctum incipit Ecclesia, suo compatiens Domino, ut capiti membra, et ex tunc lugendo recitat vexillum regis, mysterium crucis, acetum, fel, et arundinem, clavos et lanceam perforati corporis, diem passionis, orationes patientis, illusiones inimicorum, et insidias eorum.
7.10.2
Haec et his similia in vesperis et nocturnis plangit officiis, quae de authenticis Veteris et Novi Testamenti sunt congesta Scripturis. Ideoque et nos quodammodo secedimus, dum voces laetitiae subticemus. Nam Gloria Patri in responsoriis, et ad missam in introitu subtrahimus; similiter ad Venite, ubi repetitio invitatorii solet mutari, ut ad primum versum repetatur a medio, et ad secundum a principio. Subticetur Gloria, tum quia versiculus ille ad laudem pertinet Trinitatis, secunda vero Trinitatis persona passioni subjacuisse memoratur. Unde tota Trinitatis dehonestatur, tum quia« Dominus jam non in palam ambulabat.» Ideoque vocem laudis ejus et gloriae quodammodo supprimimus, et aliquantulam silentio praeterimus: non tamen usquequaque, quia nec in fine psalmorum. Remissior enim debet esse luctus, quia non statim post habitum concilium traditus est Agnus in manus lanistarum. Jeremias in nocturnis frequentatur vigiliis, tum quia verbis, et suis pressuris passionem Domini designavit, et in tribulationibus non decessit, licet aliter autument Judaei, scilicet eum a populo descendente in Aegyptum lapidatum, tum quia caecitatem Israel praefiguravit; in eo quod Sedechias captus est, et occisis filiis ejus a rege Babylonis, exoculatus est. Captus est enim Judaicus populus in superbia sua, cujus oculos, filiis occisis, id est carnalibus legis operibus, in quibus nihil vitalis gratiae Dei remansit, diabolus eruit, ut videntes caeci fiant: obscurati sunt oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurvatur. Tum etiam, quia futuram abjectionem gentis Judaicae sub typo captivitatis, quae tunc accidit, lacrymosis lamentationibus deploravit.
7.10.3
Haec supra scripta Passionem Domini celebrantes duabus hebdomadis observamus, tum propter duo Testamenta, quorum alterum Dominum passurum, alterum vero passum annuntiat, tum quia pro duobus populis passus est, tum quia in manibus patriarcharum assimilatur, et in verbis prophetarum praenuntiatur, sive, quia qui ante legem et sub lege inglorii et murmurantes, in inferno fuerunt, per Christum in tempore gratiae reconciliati sunt, quod per tertiam significatur hebdomadam, id est paschalem. Nunc diurnum missae prosequamur officium, ubi ex eo quod in evangelio dicitur: Jesus abscondit se et exivit de templo, evidenter innuitur quod templum et universa Judaeorum sancta erant propter eorum superbiam a Domino deserenda, juxta illud:« Auferetur a vobis regnum Dei,» et illud Josephi:« Transeamus ab his sedibus,» idem in epistola declaratur, scilicet quod melior pontifex, perfectius tabernaculum, efficacius sacrificium commutatur, cum vetera novis supervenientibus abjiciuntur. Introitus, Judica me, Deus; et graduale: Eripe me, voces sunt Domini de templo exeuntis, et secundum humanitatem orantis, ut manifesto discrimine discernatur causa ejus, id est justitia ejus, id est fides Evangelii a justificationibus legis: quod etiam factum est in eo quod templum destructum et sacrificia sunt abolita. Si enim stetisset potentia regni Judaici, cultusque veteris templi majori fuisset impedimento Christianae fidei, quia non facile potuissent carnales discernere vacuitatem veteris sacerdotii, si fulciretur prosperitate et gloria temporali. Sicut enim mortuo Moyse filii Israel, Josue duce, transierunt Jordanem, sic destructo veteri sacerdotio, transimus ad salutarem Christi baptismum.
7.10.4
In tractu subdit causam, cur de templo exierit, quia Saepe expugnaverunt me a juventute mea, scilicet a sanguine Abel justi prolungaverunt iniquitatem, perseveranter occidendo meos usque ad meipsum, de quo dixerunt:« Hic est haeres; venite; occidamus eum.» In offerenda: Confitebor, praemium poscit obedientiae, factus obediens usque ad mortem, dum secundum humanitatem subdit: Retribue servo tuo, et vivam, id est resurgam, et tunc custodiam, id est custodiri faciam sermones tuos. Communio, Hoc est corpus meum, vox novi pontificis de templo exeuntis, semel in sancta per proprium sanguinem ingredientis, ipsumque pro tribus ordinibus effundentis, scilicet pro Noe, Job et Daniele. Unde vice trina repetitur, cujus sacerdotii, quia Petrus primus fuit haeres, primus post Christum dignitate et tempore pontifex, qui dicentem:« Sequere me,» secutus est; simili morte cinctus, quo nolebat adductus, recte ad ipsum statio in hodierno celebratur officio.
7.10.5
Feria secunda legitur Evangelium, ubi dicit Dominus: Quaeretis me, et non invenietis, et ubi ego sum, vos non potestis venire, muro scilicet infidelitatis obsistente. Quo dicto se transiturum ad gentes minabatur. Unde quoque illi divinantes dixerunt: Nunquid in dispersionem gentium iturus est? Huic evangelio recte praemittitur lectio de Jona propheta, qui missus est praedicare Ninivae civitati magnae, quem fugientem in Tharsis fluctibus marinis immersum coetus absorbuit, et tertia die vivum evomuit, et tunc demum Ninive ad ejus praedicationem territa triduo poenituit; Jonas columba dicitur: hic est Christus, qui ad salutem mundi a Deo Patre missus est; et cum nollet corporali praesentia gentem adire, inter Judaeorum persequentium fluctus et seditiones remansit: quem mors absorbuit, sed tertia die surrexit. Ad cujus praedicationem per apostolos, dum mundus trina mersione baptismi lavatur, poena triduana salvatur. Caetera sunt orationes Ninivitarum orantium et Regem gloriae confitentium.
7.10.6
Feria tertia legitur evangelium in quo dicitur quod Jesus ambulabat in Galilaeam: Non enim volebat in Judaeam ambulare; quia Judaei quaerebant eum interficere; et infra cum privatim ascendisset in Judaeam ad diem festum, Judaei quaerebant eum dicentes: Ubi est ille? Huic evangelio congruit lectio, quae praemittitur de Daniele, quamvis non inveniatur in Hebraico, qua dicitur quod congregati Babylonii ad regem dixerunt: Trade nobis Danielem, qui Bel destruxit, et draconem interfecit. Babylonii congregati ad regem quaesierunt Danielem, et Judaei congregati quaesierunt Christum. Illi miserunt illum in lacum leonum, isti vero miserunt illum in aram, de qua descendit in sepulcrum; ille morsus leonum evasit, iste a mortuis resurrexit. Ibi rex confessus est esse magnum Deum Danielis, hic Babylonia credidit facta fidelis juxta illud Petri:« Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone collecta.» Caetera sunt consolationes Danielis, vel Christi orationes.
7.10.7
Feria quarta legitur evangelium in quo non solum Christum quem quaerebant, sed etiam se Deum testatus est Dominus dicens, Judaeis quaerentibus si esset Christus: Loquor vobis, et non creditis, et infra: Ego et Pater unum sumus. Audiat Arius unum; audiat Sabellius, quod non dixit unus. Recte igitur illa praemittitur lectio, in qua populo durae cervicis se per varia praecepta Dominum Deum esse testatur, dicens:« Ego sum Deus vester;» sic isti rebelles, et filii rebellium injuriosi et filii injuriosorum, duram cervicem habentes, a repromissione longe fieri meruerunt, sicut illi in deserto prostrati sunt. Caetera sunt verba Christi inimicorum insidias evadentis, et Patrem orantis et exaltantis.
7.10.8
Feria quinta legitur evangelium, ubi dicitur, quod cum quidam vellent apprehendere Jesum, et tamen nemo misisset in eum manum, dixerunt pontifices ad ministros: Quare non adduxistis eum? Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur; et infra Nicodemus: Nunquid lex vestra judicat hominem, nisi prius audierit quid faciat? At illi pontifices invidentes, et in semetipsos rixantes, domum reversi sunt, unusquisque in domum suam; quia nec operibus credunt, nec etiam suis testibus acquiescunt, sed ut Scripturam obumbrent, et ne quid de ipso laudis audiant, aures obturant et latitant, atque ob culpam Christiani repudii poenam merentur exsilii, et quidem exsulant, et exsulabant sicut patres eorum Danielis temporibus exsulaverunt. Sed quia reliquiae Israel salvae fient; ideo sicut tres pueri pro illis patribus oraverunt, sic et nos pro reliquiis. Oratione trium puerorum continetur oratio; caetera sunt voces populi sua scelera confitentis, et ad gratiam anhelantis; et attende quod hac die legitur Evangelium convenienter, ubi dicitur: Quod reversi sunt, unusquisque in domum suam, et in offerenda cantatur: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra; quia post hanc diem nullum evangelium legitur, in quo Dominus Judaeis publice praedicasse narretur. Ecce illud ergo divinitatis organum in illis salicibus, id est infructuosis hominibus Babylonis suspensum.
7.10.9
Feria sexta legitur evangelium: Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium adversus Jesum, et dicebant: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; causamque suae sollicitudinis quasi rationabilem adhibebant dicentes: Venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem; erant enim sub imperio Romanorum; quia jam ablatum erat sceptrum de Juda et dux de femore ejus, et Pilatum praesidem Romanae potestatis habebant. Causam itaque suae sollicitudinis praetendebant, ne, cum rex appellaretur, ipsi rei majestatis apud Romanum imperium addicerentur. At illi, quia sic timuerunt pruinam, irruit super eos nix, et duplici sunt contritione contriti. Nam et locum perdiderunt et gentem, et deleti de libro viventium, in terra sunt scripti. Unde lectio praemittitur Jeremiae de ipsorum, qui pro temporalibus Dominum dereliquerunt, duplici contritione. Caetera verba sunt Domini Mediatoris inter insidias inimicorum secundum humanitatem orantis.
7.10.10
Sabbatum vacat, quia Dominus papa eleemosynam dat. Dominus in hoc Sabbato Bethaniam venit, in domo Simonis recubuit, Martha ministravit, Maria unguento pretioso Jesu pedes inunxit, et domum odore implevit. In quibus tria nobis commendantur, obedientia, eleemosyna et fama. Si enim obedientes sumus, ad nos venit, et in nobis Dominus requiescit; si pauperibus subvenimus, cum Martha ministramus; sed cum Maria ungimus, cum virtutum studiis indulgemus: vel hoc celebri mysterio commendatur duntaxat odoriferum opus eleemosynae; Maria namque typum gessit Ecclesiae, pedes Domini pauperes sunt et infirmi qui, quamvis extrema sint, ejus tamen sunt membra per conjunctionem et unitatem fidei. Mulier pedes Domini ungit, et capillis suis qui corpori fluunt, extergit, quoties divites, qui sunt in Ecclesia, pauperes fideles blandimento misericordiae fovent, et de his quae sibi abundant, illorum inopiam supplent. Augustinus dicit quod illud unguentum justitia fuit, ideoque libra fuit. Unge itaque pedes Jesu, juste vivendo, ejus sectare vestigia, capillis terge, pauperibus de superfluis tuis impende. Ut itaque dominus papa celebrem cum Martha ministrante, vel cum Maria pedes ungente, capillis tergente, Domino coenam exhibeat, hoc Sabbato eleemosynam donat, ut exhibeat membris Christi, quod devotae mulieres exhibuere capiti, et sic domus impleatur odore unguenti, id est mundus vel Ecclesia bona fama, ut nobis imitationis pretiosum relinquatur exemplum. Hac etiam die mandatum celebrat, cum in coena Domini ob magnitudinem officii hoc agere nequeat, atque ita domino papa circa pedes Domini et mandatum occupato, merito vacat hoc Sabbatum officio; verumtamen inscribitur evangelium de proditione Judae, cui recte praemittitur lectio Jeremiae, ubi dicitur: Venite, cogitemus contra Justum cogitationes.
7.11.1
LIBER SEXTUS. CAPUT X. DOMINICA IN RAMIS PALMARUM.
7.11.1
Domine, ne longe facias auxilium tuum a me. Notabile est et admiratione dignum quod, quasi eodem cursu, mundum creavit Dominus et recreavit. Sicut enim creaturus hominem, et coetera propter hominem, a Dominica die incepit, sexque diebus operatus, sexta feria hominem creavit, et in Sabbato ab omni opere cessavit. Sic hominem recreaturus a Dominica incepit, Jerusalem ingrediens, singulisque diebus ingressus, feria sexta redemit in cruce patiens, et in Sabbato requievit in sepulcro dormiens. Sicut igitur hac prima die dixit:« Fiat lux,» a luce incipiens opus creationis, sic eodem die cum luce vel claritate hoc opus ingreditur salutiferae passionis. Hac etenim die Jerusalem passurus ingreditur, quod non solum mundi primordiis, sed etiam praecepto congruit legis. Erat enim tunc decima luna de qua Dominus ad Moysen:« Decima die primi mensis tollat unusquisque agnum per familias, et domos suas, et servabitis usque in quartam decimam diem ejusdem mensis, et immolabit eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperum.» Ut ait Beda:« Concordia non solum in rebus, sed etiam in temporibus invenitur Veteris et Novi Testamenti; sicut enim decima die immolandus agnus domum introducitur, sic passurus Christus Jerusalem ingreditur. Hic est enim verus Agnus, qui abstulit peccata mundi, qui hac decima die se offert Jerusalem ingrediens passioni. Ingressurus autem, ut in hodierno legitur evangelio, praemisit duos discipulos, ut adducerent asinam alligatam, et pullum cum ea. Adducentes vero imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt; plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii antem caedebant ramos de arboribus, et qui praeibant, et sequebantur, clamabant: Hosanna filio David, Benedictus qui venit in nomine Domini.
7.11.2
Mystice: equitatus tuus, o Domine, salvatio; per haec enim significasti quod ascensurus ad montem Olivarum, id est ad dexteram Patris, qui est« Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,» mittens apostolos, qui, ligandi et solvendi potestate recepta, asinam et pullum, id est Judaicum populum et gentilem, ab oneribus peccatorum absolverent, et, adducto genere humano tibi per fidem, supersedens( sedes enim Dei est anima justi), super sedendo salvares, et in caelestem Jerusalem adduceres, angelis cum palmis et ramis olivarum, quae sunt insignia pacis et victoriae, cum laudibus occurrentibus. In repraesentatione hujus gloriosae Dominicae receptionis, celebrat hodie cum ramis et floribus Ecclesia processionem, olivas et palmas gerens in manibus. Si non habet olivas, alias portat frondes, et flores, maxime qui vireant diuturno virore: moraliter etiam innuens quod, cum processionem facimus, Christum ad nos venientem excipimus. Cum pueris obviam imus, si innocentiam observamus; olivas gerimus, si misericordiae operibus indulgemus; palmas portamus, si de vitiis et diabolo victoriam obtinemus; virentes flores et frondes gestamus, si virtutibus exornamur; vestimenta sternimus, carnem mortificantes; ramos carpimus, sanctorum vestigia imitantes.
7.11.3
Quod Ecclesia civitate egreditur, ovanter ad crucem et promontoria vadens, recolit pueros Hebraeorum ivisse montem versus Oliveti, et innuit quod« absit nobis gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!» Absit et sperare in quantalibet gloria mundi! Qui autem pontifici extra urbem juxta crucem constituto cum suis occurrunt, et cum ipso populum praecedente civitatem ingrediuntur, accuratius faciunt. Forte et hac nostra processione recolimus processionem filiorum Israel, qui hac die Jordanem siccis pedibus transiverunt, et cum triumpho terram promissionis intraverunt. Nec est haec processio inter alias Dominicales computanda. Haec enim est praeconium passionis, illae vero significativae sunt et rememorativae Dominicae resurrectionis, vel ascensionis, de quibus infra dicemus. Unde rectius faciunt qui ante tertiam Dominicalem praemittunt processionem, et post tertiam hujus diei cum palmis celebrant. Et quidem nostrae processioni lectio Zachariae et evangelium Joannis praemittuntur, quoniam ibi Dominica processio prophetatur, hic historia declaratur.
7.11.4
In tractu infantes ad praeconia invitantur; passio vero in missa legitur, quoniam Dominus ingrediens Jerusalem calici passionis exponitur, vel quia« extrema gaudii luctus occupat,» et ideo post gaudium processionis subditur lectio passionis, vel quia Dominus illi exsultationi inseruit lamentum eversionis, et quia dixit pendens in cruce: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Constat vigesimum primum psalmum totum ex ipsius persona conscriptum; unde pene totus in ejus persona in hodierno cantatur officio. Primum in introitu: Domine, ne longe facias, orat Patrem, ne elonget auxilium, id est resurrectionem, sed ab unicornibus, id est ab his, qui sunt singularis superbiae suam liberet humilitatem; in tractu verbis ejusdem psalmi prolixius utitur. Epistola congrue passioni praemittitur, ubi dicitur, quod Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. De graduali quaeritur cur hac die cantetur, cum ejus personae nullatenus convenire videatur; non enim personae Christi convenit: Mei pene moti sunt pedes. Sed psalmus ex quo sumitur est illorum correctio, qui Deum duntaxat in prosperitate laudabant. Has laudes Christus evacuat, qui nos sua passione confirmat ne scandalizemur, videntes malos prosperari, et bonos deprimi.
7.11.5
Quis enim justus videns ipsam Justitiam crucifixam, non patienter ferat, si eum adversitatis gladius aut virga percutiat? Tamen et pars gradualis personae Christi congrue coaptatur, cum dicitur: Tenuisti, etc. Nam in voluntate sua eum deduxit, et in manus inimicorum tradidit. In offerenda manifesta sunt verba Christi patientis, et insignia passionis, quae sumpta sunt de psalmo sexagesimo octavo, qui totus ex persona Salvatoris orantis in passionis agone conscribitur. Et attende quod hac die, et in tertia et in quarta feria, dicitur ante passionem: Dominus vobiscum, sed non, Gloria tibi, Domine; nostrae tamen consuetudinis est ad nullam passionem praemittere, Dominus vobiscum, nec Gloria tibi, Domine, nec librum osculari, nec incensare, nec etiam nos, vel librum signare, sed cum venitur ad eum locum: Altera die, etc., incensum datur, liber osculatur, fontibus signum crucis imprimitur, communio de Passione sumitur, quae duplicatur, vel quia Dominus pluries sic oravit, vel quia pro duobus populis passus fuit. Et attende quod haec hebdomada Major appellatur, quia prolixius, et majus habet officium. Dicitur etiam Poenosa, quia tunc debemus peccata nostra punire; dicitur et Sancta, quoniam impii justificantur in ea, in qua utimur praefatione de Cruce.
7.11.6
Feria secunda, secunda dies mundanae creationis, minus et caeteris ornata diebus. Nam cum dixisset Dominus:« Fiat firmamentum in medio aquarum,» non est additum,« vidit Deus quod esset bonum.» Licet enim apud Septuaginta Interpretes hoc quidem addatur, tamen in veritate Hebraica non habetur: in quo binarius numerus infamatur, quia primus ab unitate degenerat et divisionem significat. Unde in ipso facta est aquarum divisio; non est ergo mirum si haec dies secunda, quae respicit illam, ut diximus, minus caeteris in officio suo Dominicae mortis purpuratur insignibus. Verumtamen hujus diei continet evangelium, quod venit Jesus Hierosolymam, et cum gentiles eum videre vellent, utpote salutem suam, de qua Jacob:« Ipse erit exspectatio gentium», granum frumenti se appellavit, Judaeorum infidelitate mortificandum, sed gentilium fide multiplicandum, et infra subdidit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Hoc dicebat significans qua morte esset moriturus. Quia ergo Hierusalem venit, et in manus quaerentium se, animam suam tradidit, congrue praemittitur lectio Isaiae dicentis in persona Domini: Retrorsum non abii, corpus meum percutientibus dedi. Caetera sunt orationes passuri, quibus impugnantes expugnari et se postulat eripi.
7.11.7
Feria tertia passionem praecedit lectio Jeremiae dicentis in persona Domini: Ego quasi agnus qui portatur ad victimam, et infra: Consilia cogitaverunt adversum me dicentes: mittamus lignum in panem ejus. Per hos dies quibus Dominus docebat in templo, et noctibus ad montem Oliveti revertebatur, haec fuerunt illorum consilia: quia superbus Aman quaerebat in domo sua quomodo perderet Mardochaeum: hic est diabolus quaerens in cordibus Judaeorum quomodo interficeret Jesum, hoc lignum est crux Domini, Judaeis scandalum, sapientibus stultitia, nobis vero gloria. Unde in introitu: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini. Caetera sunt verba Christi agonizantis et resurrectionis gloriam exorantis.
7.11.8
Feria quarta formatus est sol visibilis ad mundi lucem, et venditus est Sol justitiae ad nostram salutem: Hac etenim die pacti sunt Judaei dare pecuniam proditori, qui spopondit eis tradere Salvatorem; igitur pro eo quod haec feria est Ecclesiae capite diminuta, per totum anni circulum, secundum post sextam feriam obtinet locum in observatione poenitentialium jejuniorum. Propterea quoque hac die passio legitur, ubi Dominus in agonia factus orasse dicitur. Ne quis ergo stare praesumat elatus, cum ille pro nobis genua deposuerit, praecinitur in introitu: In nomine Domini omne genu flectatur, quia ex his pro persecutoribus orare tenemur. Docet ordo Romanus hac die genuflexiones et orationes facere, quas in sexta feria consuevimus recitare. Et vide. quod haec antiphona, licet rarum sit, de Apostolo sumitur, et intercipit institutor officii: Omnis lingua confiteatur, eo quia Judaica silet. Deinde sequuntur duae lectiones, et ad utramque Flectamus genua dicitur. Et sunt hae lectiones Isaiae, qui satis evidenter commercium innuit venditoris dicens: Ecce merces ejus cum eo. Sed et habitum exprimit patientis, dicens in prima: Quis est iste qui venit de Edom, id est sanguineis vel terrenis Judaeis, tinctis vestibus, id est membris corporis, quae sunt vestimenta divinitatis, sanguinis purpura sumpta, de Bosra? Bosra est civitas in Moab, et interpretatur firma; translativa est Jerusalem, quam Dominus suo firmaverat quondam auxilio, sed facti Moabitae, id est ex patre diabolo, vestes regis tinxere purpura sanguinis. Cumque respondisset: Ego qui loquor justitiam. Iterum interrogatur: Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Quasi cur cruentatus es pressura crucis, si tu justitiam loqueris? at ille: Torcular calcavi solus, pro omnibus, ut omnes liberarentur. In secunda quoque lectione describitur in eodem schemate, in quo ab evangelista repraesentatur in passione, ubi non est ei species, neque decor, et infra: Sicut ovis ad occisionem ducetur. Duae vero lectiones leguntur: quia Christus pro duobus populis traditur. Ad utramque genua flectuntur, quia ab utroque populo adoratur, et quia in ejus nomine coelestium, et terrestrium genuflectitur.
7.11.9
Post primam, graduale cantatur; post secundam, vero tractus: utrumque in persona Christi, cum tribulabatur, orantis est; tractus autem quinque versus habet, propter quinque vulnera Christi. Et attende quod hic agitur, quod unus amplius versiculus, et in Parasceve et in Sabbatis Quatuor Temporum, invenitur, scilicet ut epistolam continuo tractus sequatur. In aliis enim diebus epistolas aut graduale sequitur, aut alleluia, ne nos musicus reprehendat dicens:« Cantavimus, et non saltastis, lamentavimus, et non planxistis.» Alleluia canitur pro salutatione, graduale pro planctu subjungitur poenitentiae. Sed quia musicus ille nobis aufertur, nam hodie venditur, in Parasceve crucifigitur, ideo ad majorem luctum insinuandum tractus epistolam committatur. Quod enim tractus majorem luctum significet quam graduale, per hoc innuitur, quia nunquam cum alleluia cantatur, nisi ob causam specialem in Sabbato paschali, ubi duae lectiones leguntur, quia Christus qui pro nostra anima et carne mortem subiit, nunc morti ascribitur: pro utrisque enim Christus mortuus est Unde Ambrosius:« Caro Christi pro salute corporis et sanguis pro anima nostra effusus est.» In prima recolitur mors animae; ideoque unus versus sequitur, quia unus homo non nisi unam habet animam; in secunda corporis, ideoque tractus cum quinque versibus sequitur, ut quinarius sensuum corporis insinuetur, per quorum fenestras mors ingreditur. Lecta passione, in offerenda repetita committatur oratio. In communione vero sunt voces et verba flentis, et tamen de Sion, pro qua patitur, misericordia consolantis.
7.12.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XI. GENERALIA TRIUM DIERUM.
7.12.1
Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic triduanae Dominicae mortis exsequias tribus diebus in magna tristitia repraesentat Ecclesia; et, ordine inusitato propter inordinata corda Judaeorum, suum celebrat officium, incipiens a quinta feria duabus ex causis, vel quoniam jam intervenerat infame commercium Judaicae proditionis, vel quia septuaginta duobus horis voluit defuncti Christi exsequias celebrare. Ut septuaginta duorum discipulorum tristitiam posset exprimere, noctem vero Dominicae resurrectionis decebat victoriae gaudiis illustrari; et ideo mortis luctum nocte quintae feriae oportuit praeveniri.
7.12.2
His itaque tribus diebus, id est septuaginta duobus horis, scilicet quintae et sextae feriae, et Sabbati, hujus insignia tristitiae humanis auribus et oculis praeferuntur, videlicet quod neque nocturnae vigiliae, neque horae diurnae initium et finem habeant consuetum. Subticentur enim in vigiliis nocturnis: Deus in adjutorium, hymnus, Gloria etiam in fine psalmorum, Jube, domne, et Tu autem in lectionibus, quarum tres potius lamentando quam legendo leguntur, singulae candelae per psalmos singulos exstinguuntur; alicubi duodecim, alicubi viginti quatuor, alicubi septuaginta duo luminaria disponuntur. Quibus exstinctis ad Benedictus, vocis quasi crepantis sonus emittitur, deinde per Kyrie eleison lugubria lamenta cantantur; et sic vigilia cum Pater noster, et Miserere mei Deus, et inusitato fine clauduntur, et quinque reliquae horae usitatis principio carent, et fine. Imminente vespera, id est in fine quintae feriae, majora sequuntur tristitiae incitamenta, quoniam altaria spoliantur, vino lavantur, campanae conticescunt, tabulae compulsantur; omnes praeter nocturnas vigilias, regulares horas absorbet triste silentium. Usum novimus, mysteria requiramus.
7.12.3
Regularibus igitur horis principium et finem subtrahimus, quia Christus qui est« alpha et omega, initium et finis,» est nobis ablatus, et in manus impiorum traditus. Ideoque laudibus nostrae jocunditatis, id est regularibus horis capita praecidimus, quia capite diminuti sumus, fines quoque ipsarum, ut, Per Dominum nostrum, et Benedicamus Domino, et Gloria Patri, omnino omittimus. In quo repraesentamus antiquam Ecclesiae consuetudinem: Hieronymus enim hunc usum instituit, et Damaso scripsit:« Similiter et Te Deum laudamus sub silentio praeterimus.» Quomodo enim eum rogabimus in nostrum intendere adjutorium quem proprio auxilio destitui cernimus? Quomodo ei exsultabimus, quem capi, flagellari, et in cruce pendere videmus? Vel ideo invitatorium non cantamus, ut conventum malignantium, qui adversus Jesum fecere concilium, devitemus. Quomodo ei cantabimus gloriam et hymnum laudis, dum factus est opprobrium gentium et abjectio plebis? Si enim gloria ejus est resurrectio, juxta illud:« Exsurge, gloria mea,» ergo humiliatio est mors et sepultura.
7.12.4
Quomodo quoque Jube Domne, et Tu autem, benedictio vel misericordia postulatur, cum pastor misericors deficiat et arietes disperguntur? Vel per Jube Domne, intelliguntur ad praedicationem euntes, per Tu autem, a praedicatione redeuntes. Quoniam ergo his diebus nulli a Christo mittebantur, vel ad eum revertebantur, ideoque neutrum dicitur; novem lectiones a canonicis et monachis dicuntur, tres primae de Jeremia propheta lamentationes, quae non tam legendo quam plangendo recitantur, quia sicut rex Josias a Jeremia, sic rex noster ploratur ab Ecclesia; inscribuntur per alphabetum Hebraicum: Aleph interpretatur doctrina, beth domus, gimel plenitudo, daleth tabularum. Haec est prima connexio ubi dicitur quod doctrina Ecclesiae quae est domus Dei, est in plenitudine Scripturarum. He, ista, vau, zain, et heth vita. Haec est secunda connexio, ubi dicitur quod ista, et haec doctrina, quam praediximus, est vita qua vivimus. Teth bonum, jod principium, haec est tertia connexio, ubi dicitur quod bonum est principium, per Scripturas, quasi per speculum, saltem in aenigmate cognoscere Dominum. Caph manus, lamed cor et disciplina, haec est quarta connexio ubi dicitur, quod merito cordis disciplina exigitur; quia nihil facere possumus, nisi quae facienda sunt agnoverimus. Mem ex ipsis, nun sempiternum, sammech adjutorium, haec est quinta connexio, ubi dicitur, quod ex Scripturis est nobis sempiternum auxilium. Hain oculos, pe erravit, zadi justitia et consolatio mentibus, cof, aspice, ress, caput, se, super vulnus; tau, signum, vel consummatio, haec est septima connexio, ubi et in Domino, sit mysticus intellectus, ubi dicitur aspice in Scriptura contineri caput nostrum, a quo habemus medelam super vulnera, et consequemur consummationem, id est vitam aeternam.
7.12.5
Tres aliae de Psalmista, tres aliae lectiones de Apostolo subsequuntur, ut pateat, quod quem prophetae praevidere occidendum, apostoli docent occisum. Et vide quia novem psalmi, novem lectiones, et novem sunt responsoria, ternis nocturnis disposita, eo quod tria genera hominum, quae per agrum, molam et lectum unum distinguuntur, quae in tribus temporibus creduntur fuisse, scilicet patriarcharum, legis et prophetarum; et ad inferos descendisse: Sociavit Dominus actioni, et cognitioni, et gaudio novem ordinum angelorum. Psalmi pertinent ad actionem, lectiones ad operum Dei cognitionem, responsoria vero ad exsultationem. Sic itaque Salvatoris exsequiae celebrantur, ut in modico apice ab aliorum defunctorum exsequiis distare videantur. Exstinctio vero, quae sequitur, candelarum, est harum proprie proprium exsequiarum. Nam hae tenebrae tribus noctibus celebratae, significant tenebras, quae tribus horis, ab hora sexta usque ad horam nonam fuere super faciem terrae, dum sol pendebat in cruce; et ideo tribus noctibus lumen exstinguitur; quia verus sol triduo jacuit in sepulcro; duodecim luminaria exstinguuntur, cum duodecim apostoli disperguntur, juxta illud:« Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.»
7.12.6
Per viginti quatuor luminaria secundum quosdam, similiter apostolos intelligimus, qui sunt duodecim horae nocturnae, id est Ecclesiam illuminantes, qui Dominum gloriae in nocte hujus saeculi praedicavere. Unde in festivis noctibus viginti quatuor gloriae decantantur, verbi gratia, primo ad Deus in adjutorium, secundo ad Venite, tertio ad hymnum, novies ad psalmos, ter ad responsoria, item ad Te Deum, item ad Deus in adjutorium, quinquies item ad psalmos, idem ad hymnum, demum ad Benedictus, quae consideratae fiunt viginti quatuor gloriae, quasi totidem horae, quas omnes glorias propter exstinctum solem justitiae subticemus, et ideo luminaria toties exstinguimus. Per septuaginta duo luminaria, septuaginta duos discipulos accipimus, quorum tristitiae scandalum repraesentamus; idem etiam intelligimus, per septuaginta duas horas ut praediximus, in tristitia celebratas; vel numerosa luminaria, quae surgentes ad matutinas reperimus ardentia, significant sanctos, qui prophetando sermone lucentes, solem justitiae nasciturum quasi stellae praeviae nuntiaverunt, quos Judaei occidere. Exstinctio igitur candelarum excaecationem Judaicae gentis significat quae prophetas occidit, et eos qui ad se missi fuerant lapidavit, tandem occiso Domino prophetarum, in tenebris perfidiae cecidit. In eo quod singulae ad psalmos exstinguuntur, significatur quod singuli prophetae ab illis sunt occisi, completo suae ministerio prophetiae; quae ultima exstinguitur major caeteris, secundum quosdam, significat Christum, qui fuit Dominus prophetarum; secundum vero alios, non major caeteris, et similiter significat Christum, qui reputatus est quasi unus ex prophetis. Hic ultimus exstinguitur; quia nullus post eum apud illos propheta surrexit, sed exstinctus, ejus perfidiae tenebras dereliquit. Ad canticum autem evangelicum exstinguitur, quia Christus evangelizans occidetur; et attende quod pastoris officia, ut capitulum, subticentur; quia pastores dispersi fuerant; versus tamen, quod est minorum officium, non demittitur; quia discipuli minus cogniti videbantur. Unde et hoc officium triduanum potius a minoribus celebratur in typo minorum discipulorum, et mulierum quae Dominum sequebantur. Vociferatio ad Benedictus in tenebris, concrepatio est Judae proditoris, et caeci discipuli salutatio,« Ave, Rabbi;» clangor, et tremor canentium est tumultus Dominum persequentium, et eum ironice adorantium. Vel significantur lamenta sanctarum mulierum quae sequebantur Dominum, quae leguntur propterea lamentari« se dentes contra sepulcrum.»
7.12.7
Est autem, secundum quorumdam consuetudinem, hic ordo canentium: Cantores ante altare decantent Kyrie eleison, Christe eleison, Domine, miserere; chorus respondeat, et clamet similiter populus. Cantores, Christus Dominus factus est obediens pro nobis; chorus et populus respondent similiter. Cantores, Christus, Dominus qui passus est; chorus et populus similiter. Cantores, Christus, Dominus; chorus vero et populus semper respondeant, Kyrie eleison, Domine miserere. Hoc tamen, quia pro nobis vita in ligno moritur, non nisi in sexta feria proferatur. Oratio et alia quae sequuntur sub silentio in tenebris, significant quod apostoli trepidavere in occultis. Postmodum novus ignis de lapide vel cristallo producitur, quia per Christum mediatorem nostrum nobis Spiritus sanctus infunditur. Reaccenditur autem ad nostram utilitatem et propter nostram infirmitatem, quia sine lumine non possumus esse, alioquin post primam exstinctionem deberet exstinctus remanere usque ad resurrectionem. Altare Christum significat; sicut enim praeeminet templo, sic Christus corpori suo,« quod est Ecclesia.» Unde:« Altare de terra facietis mihi.» Altare de terra facere est incarnationem ejus credere vel sperare; super quod munus offerimus etiam, et actus nostros incarnationis Dominicae fide solidamus.
7.12.8
Cum itaque nudum altare conspicimus, illud propheticum ad memoriam revocamus, scilicet:« Ecce vidimus eum, et non est ei species, neque decor, et consideravimus eum despectum, et novissimum virorum;» quod accidit in passione, nam antea formosus, speciosus forma prae filiis hominum exstitit; vel altaris exspoliatio Christi est denudatio, qui fuit denudatus ad columnam et ad crucem, cum divisere milites sibi vestimenta sua, feceruntque partes quatuor, et super tunicam miserunt sortem. Vel altare nudum significat Christum ab apostolis derelictum. Unde:« Qui juxta me erant, de longe steterunt;» et in Evangelio:« Relicto eo, omnes fugerunt:» nam vestimenta altaris sunt. Vel significant Christum divinitatis gloria denudatum. Unde:« Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? Clamat caro moritura separatione divinitatis, id est quia non praestabat solitum auxilium, hic est Noe, qui vineam plantavit, bibit, inebriatus est, et denudatus est. Christus in quo requiem invenimus animabus nostris, qui gentem Judaicam fovit, de cujus amaritudinibus inebriatus est, cum somno mortis soporatus est; et tunc apparuit divinitatis gloria denudatus. Vino et aqua altaria lavantur ad significandum, quod de latere Christi fluxere sanguis et aqua, vel ut ostendatur quod non Joannis, sed suo baptismo fuerit baptizatus, scilicet ex aqua et Spiritu sancto. Lavantur autem cum psalmodia poenitentiali, vel cantu ad passionem pertinente. Hispida vini et olei, cum quibus lavantur, flagella significant, quibus pectus sacratissimum tundebatur.
7.12.9
Et attende quod quidem in ipsa quinta feria, hora jam advesperascente, altaria denudantur, sed duntaxat, in Parasceve lavantur quod magis congruit rationi. Campanae conticescunt, per quas apostolos intelligimus, qui, charitatis igne docente, in protectione Dei coeli quasi terrae fortitudinis commanentes, intus suspensa ratione poenitentes, non tacebant praedicare nomen Dei: sed in passione non solum conticuerunt, sed etiam fugerunt, et veritatem negaverunt. Unde campanis silentium non indicimus, nisi a vespera qua traditus est Dominus, quando videlicet omnes fugerunt discipuli, praeter Joannem qui erat notus pontifici. Nostrae tamen consuetudinis est ad primam quintae feriae, et non ulterius campanas sonare: per signum vero tabulae terrorem accipimus; ideoque tabula percutitur; quia magnus timor a Judaeis apostolis incutiebatur. Vel per lignum in ligno, malleum, scilicet in tabulato suspensum, intelligimus Christum, qui est lignum plantatum secus decursus aquarum, qui in crucis ligno pependit. Solum ergo lignum pulsatur, quia solus torcular calcavit, vel in usu ligneo Salvatoris innuitur humanatio; etenim humilior est aeris sono. Notatur antiqua Ecclesiae consuetudo. Unde orientalis Ecclesia usum adhuc tenet lignorum, non propter aeris penuriam, sed propter vetustatem. Silentium horarum significat illud silentium apostolorum, quando jam non circuibant evangelizando vicos et urbes, sed hymno dicto exierunt cum Jesu in montem Olivarum, qui, cum dixisset Dominus:« Ecce appropinquat, qui me tradet;» prae tristitia dormitaverunt, et a laudibus conticuerunt; unde a completorio silentium inchoatur. Sed cum diurnas horas triste silentium aperiat, quare nocturnas vigilias melodia colorat? Respondeo, quia diurnis horis significamus praesentiam Dominicae passionis. Nocturnis autem vigiliis priora tempora designamus, quibus futuram eamdem passionem prophetae praenuntiaverunt, qui quia non tacentes interfecti sunt, idcirco nobis voces illorum proferentibus, candelae, ut praediximus, exstinguuntur.
7.13.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XII. IN COENA DOMINI.
7.13.1
Sume tibi, Moyses, aromata prima et oleum de olivis. Sicut feria primae hebdomadae, quae fuit nostrae creationis genus ex aquis ortum, partim remittitur gurgiti, partim levatur in aera, ut stirpe una proditum diversa rapiat loca, sic et in quinta feria hujus hebdomadae, quae est nostrae recreationis, sacramenta unius ejusdemque salutis, partim nos deprimunt in tristitiam, partim levant ad gaudia, ideoque diverso cultu vel habitu tristitiae videlicet, et laetitiae, hodierna celebrantur officia, et quidem causas tristitiae superius exposuimus; nunc vero causas laetitiae prosequamur. Hodie namque poenitentes absolvuntur, et ejecti ab ecclesia in capite jejunii hodie in gremium matris suae recipiuntur pluribus ex causis; quia, sicut praediximus, hac die pisces separantur ab avibus, pisces in imis et humidis relinquuntur, sed ad coelestia volucres elevantur. Pisces sunt peccatores, sed volucres innocentes aut poenitentes, vel quia Joannes Baptista in fine quintae aetatis poenitentiam praedicavit, et Christus in fine quintae aetatis, qui postea solvit chirographum humani generis; ideo Ecclesia poenitentes in quinta feria solvendos esse instituit vel quia hodie captus est Dominus et ligatus, ideo ligati hodierna die solvuntur; ut quid enim misericordia ligatur, nisi ut miseros peccatores solveret poenitentes? sicut ait Apostolus:« Christus pro impiis mortuus est,» vel quia hodie lavit Dominus pedes discipulorum, ideo fit hodie solutio poenitentium, nam lotio pedum remissionem denotat peccatorum. Forma reconciliationis est haec: exit pontifex ad januas patentes Ecclesiae, ubi jacent poenitentes in terra prostrati, et eos vice Christi vocat ad timorem Domini, dicens: Venite, venite, venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos, hanc esse vocem Christi, probat titulus psalmi, de quo sumitur, qui talis est. Psalmus David, cum immutavit vultum suum coram Abimelech, et ferebatur manibus suis, et dimisit eum Abimelech. Abimelech interpretatur Patris mei regnum, per quem Judaeos accipimus, coram quibus verus David mutavit vultum, id est sacrificandi ritum, et ferebatur in manibus, quando panem et vinum dedit discipulis suis, dicens:« Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus,» quod quidem hodie factum est; dicens ergo pontifex vicarius Jesu Christi venite, poenitentes invitat ad corporis sanguinisque convivium; proinde pro eis orat, genua flectit, eos admonet, eosque reconcilians in ecclesia introducit. Illud notabile est quod undique januae pateant, ut advertas nec ab austro, nec ab aquilone, id est nec justos, nec peccatores quin accedant ad misericordiam prohibendos, et a Pascha, eo quod in octava nostrae resurrectionis nullum erit improperium peccatorum electis. Illud quoque notabis quod recepti, crines et barbam, quam nutrierant, deponunt et se vestes mundas induunt, a Joseph capientes exemplum, qui de carcere sublatus, tonsus est, lotus et vestibus decoratus. Per haec quoque innuitur quod deponentes multitudinem peccatorum, induunt vestimenta virtutum.
7.13.2
Hodie chrisma conficitur et consecratur. Tres sacrae sunt specics unctionis, oleum infirmorum, oleum chrismatis et oleum catechumenorum. Poterat Dominus fidelibus absque visibilibus signis gratiam suam infundere; poterat enim antiquos sine circumcisione, modernos sine oleo et aqua salvare. Salvavit enim Abel et Noe, qui circumcisionis gladium non sensere; salvavit innocentes, qui sine aqua et oleo, sanguinem pro Christo fudere. Salvat etiam illum, qui fideliter ad sacramentum festinans, morte praevenitur, qui non re sacramenti, sed specie sacramentali privatur. Sed maluit haec observari, tum ut ministri non torpeant, sed exerceantur, tum ut humilitas comprobetur, tum ut ex visibilibus« invisibilia ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.» Quod exponens Augustinus ait in psalmo vigesimo quarto: oleum visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento est, oleum spirituale intus est; sicut oleum visibile infirmitates fugat, artus recreat et illuminat, sic invisibilis gratia, quae per oleum figuratur et per unctionem infunditur, vitia fugat, virtutes corroborat, et radiis veri solis illustrat, unde post institutionem, haec suo tempore contemnere, secundum Augustinum, peccatum est mortale. Instituit autem Dominus circumcisionis signum antiquis et nobis aquam baptismatis, oleum infirmorum apostoli, unde in Evangelio:« Ungebant aegrotos oleo et sanabantur.» Oleum chrismatis et catechumenorum instituere apostolici viri, unde illud prius; quia prior est et venerabilior doctrina apostolorum, quam apostolicorum; oleum infirmorum est quo unguntur infirmi secundum quod Jacobus ait:« Infirmatur quis in vobis, advocet sacerdotes, ut orent super eum, et ungant eum oleo sancto.» Aiunt quidam hanc unctionem per unum sacerdotem fieri posse, sed non debere, si plures possunt adesse; hujus olei benedictio in eo loco canonis bene dicitur, ubi uvas benedicere consuevimus, scilicet ubi concluditur: Veniae, quaesumus, largitor admitte, per Christum Dominum nostrum. Non enim habet proprium officium, id est non in capite verba salutationis, ut Dominus vobiscum, non oremus, nec in fine concluditur, ut caeterae orationes, per Dominum nostrum, sed exorcismo et benedictione finita, statim subjungitur, per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, etc., et hoc ideo quia non est officium per se, sed est embolismus praecedentis officii, scilicet illius orationis: Nobis quoque peccatoribus, sicut Libera nos, quaesumus, est embolismus praecedentis Dominicae orationis.
7.13.3
Rationabiliter hujus olei quod est infirmorum benedictio, illi orationi conjungitur, ubi pro poenitentibus et migraturis oratur. Rursus rationabiliter ibi oleum morientium conficitur, ubi mors Domini consummatur, ut sicut mors Christi destruxit auctorem mortis, sic gratia, quae per unctionem morienti confertur, destruat peccata, quae sunt causa mortis. Quod oleum offertur a populo, sumptum est de Exodo, ubi dicitur:« Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum de arboribus olivarum, quod ministerium significat terrenam administrationem debere adesse spirituali, juxta illud:« Si vobis spiritualia seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus?» quod cum offertur, simplex liquor est, sed benedictione fit sacramentum, quod non tantum pontifex, sed presbyteri benedicunt. Inde est, quod hoc sacramentum fuit a Christo discipulis institutum, vel tractum est ab antiqua consuetudine, qua consueverant in Ecclesia primitiva presbyteri simul cum pontifice verbis et manibus corpus Christi conficere, forte ad testimonium, vel ad juvenculae disciplinam, ut hodie cum ordinatore faciunt noviter ordinati. Quod in hujus duntaxat olei benedictione, Spiritus Paracletus nominatur, ut ibi: Emitte Spiritum sanctum Paracletum de coelis, non sine causa esse, quod ut pateat videamus, quid Spiritus operatur in singulis. Oleum ergo catechumenorum, quod exorcismale potest non incongrue nominari, jubet diabolum recedere a catechumeno, qui adhuc pro mortuo deputatur. Oleum chrismale sanctificat viventem ex mortuis. Oleum infirmorum medelam tribuit sauciatis, aegritudinem sequitur dolor, dolorem consolatio, Paracletus consolator interpretatur. Qui autem mortuus est, non dolet, quia non sentit, et ideo non sequitur consolatio; qui vero sanctificatur, dolorem non habet, et ideo consolatione non indiget. Oleum principale quod chrisma vocatur, ex balsamo mundissimo et purissimo conficitur oleo. Chrisma Graece, Latine dicitur unctio, unde Christus, id est unctus. Chrisma initium habuit a Veteri Testamento, ubi Dominus praecepit Moysi, ut chrisma conficeret, dicens:« Sume tibi aromata prima et oleum quo tabernaculum dedicaret, et arcam testimonii, et Aaron et filios ejus, et reges ungeret.» Moyses autem non legitur unctus oleo naturali, sed unctione solummodo spirituali, sicut Christus. Inde est quod unctione chrismatis ecclesias dedicamus, calices consecramus, pontifices et reges inungimus, et quia omnes tenemur oleo bonorum operum et misericordiae relucere, et fidei balsamo redolere, sed et membra Christi regis et summi pontificis esse, ut nos ipsos bonis moribus regamus et Domino sacrificemus; ideo quilibet et hac unctione chrismatis inungitur duabus vicibus, a simplici sacerdote in vertice, ab episcopo in fronte. Ideoque duabus vicibus, quia bis datus est spiritus, quem significat, scilicet, quando Christus insufflavit apostolis, dicens:« Accipite Spiritum sanctum,» et quando misit de coelo Paracletum. Et attende quod hoc facit episcopalis confirmatio baptizato, quod tutor pupillo; nam, quid prodest, si quispiam magnam conferat haereditatem filio, nisi provideat ipse, vel lex, vel praeses, illi tutorem? Paracletus est regeneratis in Christo consolator, custos et tutor, qui possent, diabolo suadente, sicut parvuli suam perdere facultatem, id est baptismatis utilitatem, si hunc non haberent tutorem. Chrisma igitur signum est Spiritus sancti, qui bene per hanc voluit speciem significari. Oleum enim alios liquores in levitate superat, et claritate, ut nautarum arte probatur. Balsamum excellit odore, ut praticorum testimonio roboratur, sic Spiritus quem replet, illuminat et a fluctibus peccatorum alleviat; et in quo spiraculum facit, odorem suavitatis emittit. Recte in chrismate balsamum commiscentur et oleum, eo quod oleum vitam significat, balsamum vero doctrinam, in quovis chrismate uncto, gratiae septiformi repleto, debet vita consonare doctrinae; sunt enim connexa, ut in ipsis donis apparet; quia sapientia ad vitam pertinet, intellectus et consilium ad doctrinam, fortitudo ad vitam; scientia quoque ad doctrinam, pietas ad vitam; vel per oleum misericordiam, per balsamum intellige famam et opinionem bonarum virtutum. Lucere namque nostra opera debent coram Deo et hominibus, ut qui vident, glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est. Rursus oleum membra fessa refovet, balsamum redolere facit, fovet, cum peccata relaxans, fortitudinem operum praestat, quae in alios per balsamum boni odoris inspirat, vel per chrisma Christum accipimus. Unde oleum effusum est nomen suum, qui cum sit de lumine lumen, nos illuminavit; cum sit lapis angularis, utrumque parietem pacificavit, qui portavit in se languores et vulnera peccatorum, qui volavit, volavit super pennas ventorum, in cujus odore currimus unguentorum.
7.13.4
Oleum quoque sanctum a lege sumpsit exordium, quo reges tantum et sacerdotes ungebantur, sed hodie qui tenemur nos ipsos regere, et in sacrificium offerre omnes eo in scapulis ungimur, et in pectore, in scapulis, ut simus robusti ad portandum onera legis; in pectore, ut simus intelligentes mandata ejus. Utriusque olei, id est chrismatis, quod ideo principale vocatur, quoniam ad ejus unctionem, principaliter Spiritus sanctus datur, et olei sancti consecratio, proprium habet officium; quia utrumque primo exorcizatur, deinde ad Dominus vobiscum, et Sursum corda benedictio inchoatur, finiturque per Dominum nostrum. Sed in exorcismo sancti olei concluditur: Qui venturus est; quia pertinet ad diabolum ab eo, qui adhuc mortuus est, effugandum, qui audiens futurum judicium, in quo se scit esse damnandum, facilius effugatur: quia illius tremore concutitur. In exorcismo vero chrismalis olei concluditur: Qui vivit et regnat; pertinet enim ad eos qui resurrexere, et vivunt cum Christo; in utriusque ampullam ter halat episcopus, qui per spiritum suum a pulmone organoque in publicum procedentem, et ampullam operientem, demonstrat tertiam personam, scilicet Spiritum sanctum a Patre et Filio prodeuntem, in corpore Domini habitare; ampulla enim cum chrismate, corpus significat cum divinitate, vel trinus habitus innuit Trinitatem, quod in benedictione dicitur. Haec unctio vultus nostros jucundos efficit, ac serenos, per vultus nostros manifestationem operum intelligamus. Utrumque in ea canonis parte consecratur, ubi pax datur, quoniam ad hoc ungimur, ut pax regnet in nobis; nisi enim pacifici Deo fuerimus, et hominibus, donis Spiritus sancti per unctionem chrismatis nullo modo repleri merebimur; nam et olea, ut Isidorus ait, arbor est pacis insignis, cujus fructus oliva, et succus oleum nominatur. Utrumque etiam simili solemnitate offertur, salutatur et refertur, forma vero solemnitatis haec est dicto post benedictiones episcopales: Et pax ejus sit semper vobiscum. Antequam dicatur Agnus Dei, solus pontifex communicet, et cum communicaverit, sedeat, et ampullas exspectet, et hoc solemnitatis ordine portentur. Duo praecedant acolythi cum luminaribus, deinde vero duae cruces, in medio quorum acolythus portet ampullam chrismatis futuri. Postea sequantur duo thuribularii, in quorum medio acolythus portet ampullam olei futuri catechumenorum. Ampulla cum oleo humanitatem significat plenam Spiritu sancto: ergo duo luminaria, duae cruces et duo thuribula sunt lex et prophetiae, quae praedixerunt Christum passum, et tamen esse Deum. Deinde sequitur evangelium, quoniam evangelium sequens affirmat, quod lex et prophetiae praedixerant. Demum duodecim presbyteri sequuntur bini et bini. Testes chrismalis mysterii, hi sunt apostoli bini ad praedicationis officium destinati cooperatores, et testes Domini nostri Jesu Christi. Cantus istorum, scilicet O Redemptor, praedicationem et orationem significat apostolorum. Quod ampulla per singulos ordines ad altare defertur, innuit quod Dominus in corpore suo ante passionem, officia sex ordinum adimplevit. Quidam vero alium servant ordinem, scilicet acolythus praecedit cum lumine; sequuntur duo presbyteri, unus cum incenso, et alius cum cruce, in medio quorum diaconus cum Evangelio. Deinde sequuntur acolythi cum ampullis, quatuor pallium super eos ferunt, demum omnes, duo sequentes cum cantu deducunt, quae repraesentant umbram praeteritam et veritatem. Acolythus enim cum lumine significat angelum in columna ignis, qui praecessit populum ad patriam gradientem. Presbyter cum incenso est Aaron cum sacerdotali officio, alius cum cruce est Josue cum sceptro; diaconus cum Evangelio, Moyses cum Decalogo, pallium est tabernaculum vel columna nubis. At in veritatis exemplo, qui praecedit cum lumine est Joannes Baptista. Diaconus est Christus in medio Moysi et Eliae; pallium nubes lucida, quae illos obumbravit; duo cantores sunt praedicatores duo praecepta charitatis populis annuntiantes. Secundum vero romanum ordinem, ampullae in sinistro brachio deferantur, quia Christus conversatus est in vita praesenti, et cum sindone antequam veniant ad altare media pars cooperiatur, et media denudetur, quia Christus ante passionem modo latuit, ut cum fugit in Aegyptum, cum inter cognatos quaerebatur, cum parentibus subjiciebatur; modo se palam exhibuit, ut cum praedicavit ultra hominem dicens:« Ego et Pater unum sumus,» et cum miracula fecit, in quibus suae divinitatis virtutem ostendit; cum autem ab altario benedictae recedunt, de manu pontificis exeuntes, visibiles et nudae salutentur, quia Christus ab ara crucis praesentiam suam eis praebuit, quos testes suae resurrectionis esse voluit. Caeteris autem invisibiles, et coopertae ad salutandum deferuntur; quia Christus in coelum rediens, factus est hominibus invisibilis, qui licet eum non videant, tamen quotidie venerando salutant; ergo sindon munda est ejus caro, vel conversatio immaculata. Quinquies ab episcopo salutatur, ut de quinque vulneribus ei gratiarum actio referatur. His itaque peractis, schola dicat: Agnus Dei, et communionem, deinde communicent presbyteri, et caeteri communicaturi.
7.13.5
Tunc chrisma vetus et oleum in lampadibus comburatur, et novum per presbyteros dividatur. Hae tres unctiones ex eodem fiunt liquore; quia, licet divisiones operationum sint, idem tamen est spiritus, qui operatur omnia in omnibus. Hae tres unctiones hac die merito consecrantur; quoniam hodie agnus ad vesperam immolabatur, de cujus sanguine uterque postis et superliminare domorum in quibus erat edendus, liniebatur, ut hoc signo viso exterminator Aegypti, domos sacri convivii praeteriret intactas, quo praefiguratum est, si frontibus nostris unctione chrismatis quasi sanguine Christi, qui unctus interpretatur, signum crucis imprimitur, diabolus in domibus animarum nostrarum nullam nocendi habeat potestatem. Recte ergo qua die illud figurativum agebatur, significatum solemniter celebratur. Sed dices: consequens est igitur, ut hac nocte pueri confirmentur, id est in frontibus chrismate sacro signentur? Respondeo: Sancta Ecclesia diem illum, in quo passus est Dominus, luctui dedicavit, et solemnitatis et convivii gaudium in diem tertium, quo resurrexit Dominus, reservavit, ut tunc demum pro recuperata salute animarum, quae patrata est in sexta feria, et pro futura corporum resurrectione, quae donata est nobis in octava, paschalis Agni convivium celebremus, dicentes: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur. Rectius ergo sumentes illud, unde postes nostrarum frontium signare debeamus, ab ipsa signatione usque ad convivium paschale cessamus, ut tunc sub Pharaone transeuntes per mare Rubrum, signantes domos contra exterminatorem celebremus paschale convivium. Sed dices: Cur itaque usque in Sabbatum chrismatis unctio non differtur? Respondeo: Quia ab hac quinta feria usque in vesperam Sabbati, a missarum solemniis vacamus. Ipsum autem chrisma non nisi inter missarum solemnia fas est consecrari, sed ante missam baptismum convenit celebrari, ut infra dicemus. Vel in quinta feria unctio celebratur, quia Christus in quinta fuit unctus aetate; nam in quinta venit, qui in sexta sanguine consecravit, de cujus unctione dicit Daniel:« Ungatur Sanctus sanctorum;» et Isaias:« Spiritus Domini super me, eo quod unxit me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer;» et David:« Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis;» cujus unctio extunc coepit, cum« Verbum caro factum est,» cum plenitudo divinitatis in eo corporaliter habitavit. Tunc autem completa est, cum in baptismo super ipsum Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Ideoque unctio quae hodie conficitur ad ungendum, usque ad baptismum defertur, ut significemus Spiritum super Dominum in baptismo visibiliter descendisse, et nos in baptismo Spiritum sanctum accipere. Ex his patet in vespera Sabbati, statim post baptismum esse confirmandum, ut postea celebretur paschale convivium, et quidem puto saltem in paucos esse inchoandum confirmationis mysterium Hodie coenans Dominus cum discipulis, inter coenandum lavit pedes eorum; surgens enim a coena lavit, et post lotionem iterum recubuit. In eo ergo quod Joannes dicit haec fieri, coena facta, intelligitur parata, non consumpta. In lotione pedum nobis humilitatis exemplum praebuit, et mysticum figuravit: Exemplum enim, inquit, dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Quomodo cum simus pulvis et cinis, non erubescimus cervicem erigere, cum opifex humani plasmatis dignatus est se discipulorum vestigiis applicare? Quod humilitatis exemplum moriturus exhibuit, ut eorum quos suos scribebat haeredes, mentibus arctius inhaereret. Mystice surrexit a coena, id est a convivio paternae gloriae cum prodiit ex accubitu Patris. Vestimenta sua deposuit, cum se exinanivit; linteo se praecinxit, cum formam servi accepit; misit aquam in pelvim, qua pedes lavit discipulorum, dum effudit sanguinem in remissionem peccatorum, quo lavantur pedes, id est actus nostri: quamvis enim loti simus in baptismo per fidem, si tamen dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Nam cum postea vivitur, terra calcatur, unde Petrus quamvis esset lotus, et mundus, tamen audivit: Si non lavero te, non habebis partem mecum, quotidie pedes lavat nobis, cum interpellat pro nobis. Ad quod significandum hodie pavimenta Ecclesiae lavantur. Nam lotio pavimentorum est signum lotionis pedum, et lotio pedum est signum remissionis peccatorum. Sed ad hunc sensum evangelicae lotionis recte praemittitur epistola: Convenientibus, ubi ostenditur qualiter hoc sacramento lavamur, scilicet si manducantes, non manducemus et bibamus indigne. Illud validum humilitatis exemplum tanquam haeredes et filii memoriae commendantes, ad ejus exemplum, mandatum in hodierna vespera celebramus dupliciter. Primum est praelatorum ad subditos, secundum quorumlibet ad pauperes. Constat quod praelatis potestas et humilitas sunt necessaria. Potestate usus est Dominus, quando flagello de resticulis facto, ejecit nummularios de templo. Hanc indixit Dominus protoplasto, ut dominaretur bestiis terrae.
7.13.6
Si ergo subditi fuerint similes bestiis, utantur baculo, et virga praelati. Humilitate usus est Dominus, dum lavit pedes discipulorum, dicens: Qui major est vestrum, fiat ministrator. Cumque pedes eorum lavisset, edidit eis sermonem splendidissimum, in quo sedule repromittit Spiritum sanctum. Unde et nos lotis discipulorum pedibus eumdem sermonem legimus vel audimus, significantes quod non nisi lotis et mundis gratia Spiritus sancti confertur; secundum mandatum praefiguravit Dominus in Sabbato praecedenti, quando venit Bethaniam, et Maria unxit pedes Jesu, et capillis extersit, et impleta est domus ex odore unguenti. Pedes ungere est pauperes eleemosynis fovere; capillis extergere est eos superfluis reficere: hujus mandati figura. Merito praevenit illud, sic enim debemus lavare pedes eleemosynarum unguento, ut lavemur a Domino, cujus mandati hic est ordo. Prius panem comedimus, et pauperes inde reficimus; deinceps a mensa surgentes, pedes pauperum lavamus; quo facto, ad mensam redimus, et iterum comedimus, reficimus et reficimur. Sed objicitur, quia sub anathemate praeceptum est, ne ideo jejunium hac die solvatur? Respondeo: Non est hoc jejunium frangere, sed coenam exemplo Domini interrumpere. Unde nec mensa parata movetur, hinc inolevit mos canonicus, ut cum mandatum celebrant, primo in claustrales officinas, pauperes introducant, ad convivium discumbant, eosque sufficienter reficiant; nimirum Christus in illis suscipitur, in Bethaniam, id est in domum obedientiae, in qua Dominus epulatur cum Maria, quae surgens a coena, lavit pedes Jesu: sic pauperes epulantur, imo Dominus in pauperibus, cum filia contemplationis effundentis in eos libram unguenti, id est intentionem eleemosynae suaviter coram Domino redolentis. Hodie quoque coenans Dominus cum discipulis, post typicum agnum, tradidit eis corpus et sanguinem suum Vetus finiens Testamentum et inchoans Novum, quod decuit fieri in fine quintae feriae, adveniente sexta feria, eo quod in fine quintae aetatis, et in primordio sextae lex finem, et Evangelium sumpsit initium. Nunc in eo completur, quod in eodem antea figurabatur, quando Judaeis eum lapidare volentibus, exivit de templo et abscondit se ab eis. Tunc enim exivit, quando eorum sacrificia dereliquit; tunc se abscondit, cum novi sacrificii ritum instituit, in quo a carnalibus agnosci nequivit. Igitur quia verus pontifex hodie sacrificium verum et novum instituit, Novumque Testamentum suis haeredibus moriturus sanguine suo conscripsit, ideo sicut sol interdum inter medias nebulas rutilat, sic missa inter tristes horas exsultat; nam in medio tristitiae sola missa solemnem concentum, laetumque ministrorum meretur ornatum, ne quid venustatis sancto sacrificio desit, utpote in die suae institutionis: est enim dies ista solemnior omni alia solemnitate, exceptis solemnitatibus Trinitatis; nam omnes ministri, qui possunt, vestes debent habere solemnes, non solum ob solemnitatem novi sacrificii, sed etiam, quia perditas sanctitatis vestes recuperant poenitentes, sed et cantica laetitiae cantantur et gloriae, ut Gloria in excelsis Deo, non solum ob solemnitatem Eucharistiae, sed etiam, quia chorus angelicus gaudet de reconciliatione poenitentium, de unctione credentium, per quae pax confertur hominibus bonae voluntatis. Unde secundum nostram consuetudinem, pax datur, sed secundum alios, ad tertium Agnus Dei, non dicitur Dona nobis pacem, sed Miserere nobis, nec pax datur, quia Judas hac nocte pacis osculo tradidit illum, qui est vera pax et fecit utraque unum. Sed Gloria in excelsis et caeterae solemnitates non ab aliis, nisi ab episcopis observentur, qui soli habent in hodiernis sacramentis plenitudinem potestatis. Verumtamen nec ab aliis Flectamus genua, nec oratio super populum proferantur. Missae vero officium nostrae redemptionis continet summam et mysterium. Nam in evangelio legitur de pedum lotione, in epistola de corpore Christi et sanguine, in introitu vero de cruce, in graduali de morte, in offerenda de resurrectione. Nam haec omnia secundum mysticum sensum ex Evangelio, quod est caput officii pendent. Christum enim, ut praediximus, a coena surgere est ab accubitu Patris venire; vestimenta deponere, se exinanire; linteum praecingere, formam servi accipere; aquam in pelvim mittere, sanguinem suum effundere; pedes lavare, peccata remittere linteo extergere, passionis fide mundare; vestimenta resumere, est vestem gloriosae carnis induere. Iterum recumbere, est ascendere et in dexteram Dei sedere, ad haec pertinet offerenda; discipulos docere, est eis Spiritum sanctum mittere. Verumtamen, quia nondum perfecti credebant, ideo non dicitur Credo, communio sumpta est de evangelio. Ecce breviter summa redemptionis humanae, quae fuit omnibus sufficiens, unde agitur in oratione: Deus a quo, et Judas, de duobus generibus poenitentium, uno proficientium, ut latronis confitentis, qui audire meruit:« Hodie mecum eris in paradiso,» et alio non proficientium ut latronis contemnentis, et Judae proditoris, qui se suspendit laqueo. Quae quoque Redemptio facta est in vespera mundi, id est in sexta aetate saeculi: ideoque missa vespertina synaxis in senario psalmorum numero continuatur, et utrumque sub una oratione officium terminatur, per Ite missa est, si episcopus adest, vel per Benedicamus Domino, propter vespertinam conclusionem: Concedat nobis Redemptor, per sacramenta, perfectum ut consequamur redemptionis effectum.
7.14.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XIII. IN PARASCEVE.
7.14.1
Egredimini, filiae Sion, et videte Regem in diademate, quo coronavit eum mater sua. Sicut in sexta die Deus formavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, sic in sexta aetate et sexta feria deformatum reformavit, captivatum a diaboli potestate redemit, dum pro nobis, non pro se crucifixus, languores nostros tulit et dolores ipse portavit. Et haec est illa sexta feria, quae sibi nomen Parasceven antonomastice vindicavit. Parasceve praeparatio interpretatur. Omnis autem sexta feria Parasceve dicebatur a Judaeis inter Graecos dispersis, eo quia in quinta feria praeparabant quae forent in Sabbato necessaria, juxta quod de manna fuerat eis praeceptum, scilicet sexta die colligetis ex eo duplum, quoniam in Sabbato non licebat cibos parare, sicut nec manna colligere. Qui vero inter Romanos degunt hanc diem usitatius coenam puram cognominant. Haec autem sexta feria sibi Parasceve nomen quadam specialitate retinuit; quia Dominus hac die nobis et pro nobis obtulit illud manna dulcedinis, quod nobis sufficiat ad Sabbatum aeternitatis. De qua die quaeritur utrum sit observanda in gaudio et laetitia, vel potius in tristitia? Videtur enim, quod gaudiis sit celebranda solemnibus, eo quia sit principium nostrae salutis. Item si sanctorum martyrum passiones, quibus ad immortalitatis gloriam transivere, festivis decorantur honoribus, et merito, quia« pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus;» videtur quod haec passio excellentiori sit veneranda tripudio; quia Rex sanctorum sanctis paradisum aperuit, dicens criminoso:« Hodie mecum eris in paradiso;» qua captivitas est mundi redempta, inferni claustra confracta, janua coelestis aperta. Item gloriandum, ait Apostolus, in cruce Domini nostri Jesu Christi. Respondeo: Sancti statim post martyrium evolant ad regnum, Christus vero descendit in infernum; unde et si quaedam nos ad exsultandum invitent, quaedam tamen alia nostram exsultationem obnubilant, ut auctoritas et conscientia culpae. Nam ex evangelica didicimus auctoritate, ut hac die contristemur, et Judaeis gaudium relinquamus. Cum enim dixisset Dominus:« Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me;» statim adjunxit:« Mundus gaudebit, vos vero contristabimini.» Rursus mulieribus eum plorando sequentibus ait:« Nolite flere super me, sed flete super vos et filios vestros.» Gaudio ergo, nostrae culpae conscientia contradicit, quia nos contumaces servi commisimus, quod vapulat ille Dominus:« Exsolvit enim quae non rapuit.» Differendum est igitur gaudium tantae salutis, necessariae redemptionis, ereptae captivitatis, januae coelestis apertionis, de quibus objecimus; differendum est, inquam, usque in diem tertium quo victor resurrexit, et tunc pro redemptione animarum, quae hac die patrata et resurrectione corporum, quae illa die condita est pro duplici munere solemnitas geminetur ecclesiae. Hac vero die tristitiam repraesentet, ambulet unusquisque demisso capite, propter conscientiam culpae; solvamus cum Moyse calceamenta de pedibus, ut audiamus Christum de medio rubi dicentem:« Videns vidi afflictionem populi mei, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eum;» non salutet unus alium. Unde nec hac die dicendum est: Dominus vobiscum, nec osculetur, quia Judas cum salutatione et pacis osculo tradidit Dominum.
7.14.2
A mane usque ad nonam teneamus profundum moerori amicum silentium cum solitudine meditationis, recolentes pugnam et opprobria Salvatoris. Nam et Moyses ait:« Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.» Hora vero nona, quia Dominus moriturus clamavit:« In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum,» et centurio dixit:« Vere Filius Dei erat iste,« et Joseph, et Nicodemus acceperunt corpus et involverunt linteis cum aromatibus; quia licuit his et aliis discipulis appropinquare, et funeri querelas deprimere dilapsis persecutoribus divino spectaculo satiatis, vel per miracula territis; hac, inquam, hora nona conveniamus, ut funeri. Nona cantata, planctum funebrem exhibeamus hoc ordine. Primo duae lectiones leguntur; quia pro duobus populis passus est Christus, Hebraeo scilicet et gentili, vel pro salute, ut praediximus, carnis et animae. Et scito quod hic ordo servatur antiquus et ex consuetudine sumitur Ecclesiae primitivae, quae non repellebat penitus Judaismum, qui legebat in Sabbatis suis unam lectionem ex lege, alteram ex prophetis. Leguntur autem sine titulo; quia caput Ecclesiae nobis aufertur. Prima sumitur de Oseae prophetia, secunda vero de lege; quoniam passio Christi fuit a prophetis praenuntiata et a lege praefigurata; haec sunt duo animalia in medio quorum agnoscitur; hi sunt Moyses et Elias, inter quos transfiguratur. Prima est praeconium resurrectionis, cum ibi dicatur: Post duos dies vivificabit nos, et in die tertia suscitabit nos; in secunda modus exprimitur passionis, ubi dicitur: Immolabit eum universa multitudo ad vesperam.
7.14.3
Duo tractus intercantantur; singulas enim lectiones singuli tractus sequuntur, quod luctui congruit. Nam tractum cantum constat esse lugentium, ideoque tractus in longum protenditur: lugemus enim pro peccatis quae committimus, pro poenis quas patimur, et pro incolatu qui prolongatur; et non cantatur graduale cum tractu, ut in quarta feria, sed duo tractus, ad intentionem majoris luctus. Primus tractus nos excitat ad tremorem, dicente Habacuc: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Si enim Habacuc videns in manibus Christi cornua crucis expavit, quid faciemus videntes fortitudinem ejus in nubibus coeli? Et habet hic tractus quatuor versus, ad significandum quatuor cornua crucis, quibus Christus constans ex quatuor elementis affigitur inter duos latrones; unde in uno versuum cantatur: In medio duorum animalium crucifigitur; vel homo redimitur constans eisdem quatuor elementis, ad fidem vocatus e quatuor partibus orbis. Ut autem magis hominem excitet ad timorem, in plerisque sic cantatur ecclesiis, ut post singulos versus, tractus vicissim, nunc a principio, nunc a medio repetatur. Secundus tractus instruit nos ad orationem in tempore tribulationis, per vocem David, contra Goliam decantantis et dicentis: Eripe me, Domine, ab homine malo; noster enim David, Christus hodie magnum Goliath, id est diabolum debellavit. Et habet hic tractus decem versus; quia per nostram transgressionem Decalogi, nos Golias captivavit, a cujus potestate nos hodierna passione Dominus liberavit; quaedam vero ecclesiae evitant hodie tractum: Qui habitat in adjutorio, et olim cantabatur; quia Christus a diabolo velut a dracone: primo, scilicet in jejunio, latenter fuit tentatus, secundo ab eodem velut a leone, acriter est in passione vexatus. Quod in illo versu notatur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem; vel quia in serie psalmi hujus docemur imitari passionem Christi; sed praevaluit consuetudo, ut: Eripe me, Domine, cantetur; quoniam ibi certamen passionis exprimitur. Postea legitur passio secundum Joannem. Verumtamen sine Dominus vobiscum, propter Judae salutationem; et secundum quosdam, sine titulo, quia capitis patimur diminutionem. Duabus de causis legitur hodie passio secundum Joannem, tum quia ultimo post alios scripsit, tum quia passioni praesens interfuit. Notus enim pontifici aliis fugientibus securus accessit, et juxta crucem stetit, cum matre Domini et sorore matris; quem cum vidisset Dominus, matri sicut filium commendavit, et sicut filio matrem. Rationabiliter ergo in die qua nostris oculis passio repraesentatur, ejus testimonium legitur, qui vidit et testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus.
7.14.4
Nunc consideremus ea quae Dominus pertulit; quia non solum quae gessit, sed etiam quae passus fuit, ad nostram aedificationem pertinere voluit: per spineam ergo coronam, quam capiti ejus imposuerunt, illud significatur, quod de illo fuerat prophetatum, scilicet peccata nostra ipse portavit. Nam spinae peccata designant, quae animam pungunt et lacerant; quae propter peccata etiam terrae nostrae leguntur inflictae, ut:« Terra tibi spinas et tribulos germinabit. Ecce filiae Sion videte regem Salomonem in spineo diademate, quo coronavit eum mater sua, Synagoga, in die desponsationis ejus et in die laetitiae cordis ejus. In hac scilicet die, qua nasciturae sibi sponsae, id est Ecclesiae, in laetitia cordis sui, prima elementa produxit. Per vestem purpuream, qua circumdedere eum, ejus intelligimus mortalitatem, per coccineam, charitatem; coccus enim est ignei caloris: sed in veste sacerdotali bis tinctus jubetur assumi, propter dilectionem Dei et proximi. Dominus autem propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, induit vestem mortalitatis, et bibit calicem passionis, in eo quod ejus facies velabatur, colaphizabatur et alapis caedebatur, velamen Judaeorum intelligimus, qui eum usque in hodiernum diem in vicis colaphizant, et maledictis exalapant. Nobis in patientia praedictorum praebuit humilitatis exemplum. Postmodum crucifixerunt eum. Crux, quod multis modis in Veteri Testamento fuerat figurata. Dictum est angelo percutienti Aegyptum, ubi T, Tau, scriptum invenies, primogenitum non occides. Omnes enim damnantur, qui per fidem Mediatoris non salvantur. Moyses etiam erexit serpentem aeneum in deserto, et omnes qui videbant eum, salvabantur a morsu serpentium. Serpens aeneus similitudinem habet serpentis, non tamen est verus serpens; sic Christus similitudinem habuit carnis peccatricis, non tamen peccatrix est. Crucis figura est quadripartita, vel propter quatuor elementa, quae in nobis vitiata, sua passione curavit. Vel propter homines, quos de quatuor partibus orbis ad se traxit, juxta illud:« Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.» Et Sedulius ait: Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis. Vel haec quadratura pertinet ad mortalitatem; habet enim longitudinem, latitudinem, sublimitatem et profundum. Profundum est acumen, quod terrae infigitur; longitudo est inde ad brachia, latitudo est in expansione, altitudo vel sublimitas a brachiis ad caput. Profundum significat fidem, quae est posita in fundamento; altitudo, spem, quae est reposita in coelo; latitudo, charitatem, quae etiam ad sinistram, id est ad inimicos extenditur; longitudo, perseverantiam, quae sine fide concluditur.
7.14.5
Aiunt quidam quatuor ligna quatuor genera in Domini cruce fuisse, scilicet basem, et erectum, transversum, et tabulam quam Pilatus fecit addi, ut fieret inscriptio tituli; milites vero, cum Dominum crucifixissent, diviserunt sibi vestimenta sua, et super tunicam miserunt sortem. Quod duo subdiaconi, vel diaconi repraesentant, duos pannos altari superpositos removentes. Vel remotio pannorum fugam significat apostolorum, qui erant quasi vestes Christi. Nam Petrus negavit, Joannes nudus aufugit. Vestis inconsutilis non dividitur; quae significat unitatem Ecclesiae, et veritatem Catholicae fidei, quae non valuit a schismaticis scindi. Et attende quatuor esse Christi vestium depositiones. Nam in coena deposuit, et resumpsit. Ad columnam et apud Herodem nudatus legitur, et reindutus. Ad crucem vero nudatus est, et non reindutus. Prima pertinet ad apostolos quos in brevi resumpsit; secunda pertinet ad poenitentes, quos resumit assidue; tertia pertinet ad reliquias, quas resumet in fine; quarta vero ad perversos baptizatos, qui non resumuntur, sed aeternaliter damnabuntur.
7.14.6
In hora sexta crucifixus est Dominus, et« factae sunt tenebrae ab hora sexta usque ad nonam.» Inde est quod apud quosdam in hora sexta ignis exstinguitur, et in nona reaccenditur. Quia sol in sexta lumen abscondit, et in nona reddidit, has trium horarum tenebras in trium dierum tenebris figuramus, ut supradiximus.« Egredimini, filiae Sion, ab his tenebris, imo ab illis quae per istas significantur, id est caecitatem mentium quae adhuc operit faciem Judaeorum.» Cum Dominus penderet in cruce, sitienti acetum cum felle mistum porrexere, de quo« cum gustasset noluit bibere.» Sitiebat Dominus salutem generis humani, sed vinea Domini Sabaoth, de qua exspectabat, ut faceret uvas et fecit labruscas, et potui suo mortis miscuit amaritudinem, qua modice gustata, id est per triduum, jam de genimine vitis illius bibere noluit.« Resurgens enim a mortuis jam non moritur; mors illi ultra non dominabitur.» Ergo per reprobatam aceti amaritudinem, intelligimus gentis Judaicae reprobationem. Per arundinem vero, ejus animam intelligimus. Haec est virga conversa in colubrum, ut colubros assumeret Aegyptiorum. Anima enim Christi quodammodo descendens in mortem, quae per colubrum in mundum intravit, mortes peccatorum absorbuit, et item in virgam, id est in potestatem pristinam rediit. Quod crura Domini non franguntur, significat universas vias ejus inviolabiles; sicut enim per ossa virtutes, sic per crura vias ejus accipimus. Unde in Canticis:« Crura ejus, columnae marmoreae fundatae super bases aureas,» id est itinera ejus pulchra super divinitatis sapientiam firmata. Igitur ossa ejus nec crura franguntur; quia virtutes ejus, et viae non violantur.« Unus militum lancea latus ejus percussit, et continuo sanguis et aqua exivit.» Haec est arca Domini, id est humanitas Salvatoris, quae fenestram, id est vulnus lanceae habet in latere.
7.14.7
Et vide quia quinque partita fuit effusio sanguinis Jesu Christi: prima in circumcisione, secunda in sudore, tertia in flagellatione, quarta in crucifixione, quinta in lanceatione. Sed in cruce quinaria effusio sanguinis invenitur. Unde canon missae in quinque partes dividitur. Sed qualiter decuit, ut latus lancea foraretur, cujus crura ne frangerentur, non decuit; sic decuit, ut sicut de costa dormientis socia formata fuerat Eva, sic de latere mortui soror et sponsa nasceretur Ecclesia, quae sanguine redimitur et aqua lavatur. Unde:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum coelorum.» Siquidem hujus aquae sacramentum ab hoc miraculo sumpsit exordium. Baptizatus est ergo Dominus in sua passione, de quo baptismo loquitur ad filios Zebedaei:« Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?» Nomine calicis et baptismi passionem designat martyrii. Et alibi:« Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor, usque dum perficiatur.» Quo baptismo sordes lavit suae mortalitatis, de quibus in Zacharia legitur:« Jesus indutus erat sordidis vestibus, et sordes nostrae infirmitatis. Unde: In firmitates nostras ipse tulit.»
7.14.8
Perlecta passione, orationes pro omnibus dicuntur, quia licet persecutiones patiamur ab inimicis, tamen semper ad orationes reverti debemus; vel quia Christus pro omnibus crucifigitur, pro omnibus se ad aram crucis obtulit; vel quia stans ad aram pro cunctis oravit, juxta illud:« Stetit angelus juxta aram templi, habens thuribulum aureum in manu sua.» Hodie pro nobis ad aram stetit, et orationis thuribulum adolevit. Oravit enim pro se dicens:« Pater, clarifica Filium tuum;» et pro suis dicens:« Pro his rogo, quos dedisti mihi;» et pro his qui credituri erant in eum, dicens:« Non tantum pro his rogo, sed pro illis qui credituri sunt in me.» Recte ergo licet omni tempore pro omni statu Ecclesiae fideliter orare debeamus, praecipue tamen hac die solemni pro notis, et pro cunctis etiam alienis, ut gentilibus et Judaeis, schismaticis et haereticis orationes offerimus, juxta illud:« Et data sunt ei incensa multa,» sed et quia Dominus in cruce pendens oravit decantans hunc psalmum:« Deus, Deus meus, respice in me,» et a quibusdam creditur, usque ad:« In te, Domine, speravi,» et cum ventum esset ad hunc versum:« In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, emisit spiritum.»
7.14.9
Ideo et nos in solite more post passionem oramus: Habet enim usus ut in aliis diebus ante evangelium orationes dicamus, hodie vero post passionem evangelicam orationes multiplicamus. Item, usus habet Ecclesiae, ut ante orationes dicatur, Dominus vobiscum, quae est propria vox et sacerdotis officium; sed his orationibus, ideo non praemittitur, quia Sacerdos et Dominus noster occiditur. Ad singulas orationes genua flectimus, quia nationes omnes Christo genua curvare monstramus, vel ut per habitum corporis ostendamus devotionem mentis. Pro Judaeis vero non flectimus genua, ut vitemus illorum illusionem, quoniam irrisorie sua Deo flectebant, vel quia caecitas, quae contigit in Israel, nulla potest oratione depelli, donec plenitudo gentium subintraverit, ideo non est pro eis vehementer orandum, ideoque nec genua flectimus. Est tamen orandum utrumque, quoniam futurum est, ut qui est exaltatus in cruce, omnia trahat ad se. Et cave quod non sunt orationes, quae praemittuntur genuflexionibus, sed sunt praefationes, et exhortationes, quae omnes incipiunt ab Oremus, in quibus ostenditur pro quibus in sequentibus orationibus orare valemus. Unde in fine duntaxat orationum sequentium respondetur. Amen.
7.14.10
Tres accusationes Judaei contra Dominum proposuere, scilicet quod tributum negasset; quod se regem fecisset, et quod se Filium Dei dixisset. Contra has tres accusationes, tres Salvator eis objicit accusationes quae de Michaea sumuntur, scilicet: Popule meus; Quia eduxi; Quid ultra debui? Ubi exprobrat eis beneficia sua, scilicet liberationem de Aegypto, regimen in deserto, introductionem in terram optimam. Ac si dicat: Accusas me de negatione tributi, potius deberes agere gratias; quia te liberavi de servitute Aegypti. Accusas quod me regem feci, potius deberes agere gratias; quia te in deserto regaliter pavi. Accusas quia dixi me Filium Dei, potius deberes agere gratias, quia terram lacte et melle manantem contuli tibi. Tres quoque illusiones ei fecere. Prima fuit quando velata facie colaphis eum caedebant; secunda, quando milites flexis genibus eum adorabant, dicentes:« Ave, rex Judaeorum,» quod Judaeis ascribitur, quia curam dedere; tertia, quando pendenti in cruce dicebant:« Vah qui destruis templum Dei.» Contra has tres illusiones tres praemittimus adorationes; Agios, Sanctus, et haec in duabus linguis, Graeca scilicet et Latina. Nam tertia silet Hebraea. Vel tres antiphonae: Popule meus, quia eduxi, quid ultra debui, sensibus parum, aut nihil differentes, verbis et modulatione consimiles. Triplicem tituli Scripturam significant; qui scriptus fuit Hebraice, Graece et Latine:« Jesus Nazarenus rex Judaeorum.» Si principium tituli tribus linguis scriptum fuerit ignoratur, sed de hac clausula constat,« rex Judaeorum.» Hebraice sic, Malchos Judaeorum; Graece basileos exomosoleon; Latine rex confitentium. Quod quia negavere Judaei, dicentes:« Noli scribere, rex Judaeorum; sed quia ipse dixit: Rex sum Judaeorum.» Idcirco istud in illis antiphonis astruitur ab effectu, scilicet quod tanquam rex eorum eduxit eos de Aegypto et deduxit eos per desertum, et introduxit in terram bonam. Quod in titulum scriptum fuit« Jesus,» in singulis concluditur antiphonis. Salvatori; quod ibi« Nazaraenus,» ad singulas respondetur Agios, Sanctus; et quia titulus tribus linguis fuit scriptus, ideo duabus linguis respondetur, Graeca scilicet, et Latina, quae scriptum adorant. Hebraica vero contradixit, et adhuc blasphemat.
7.14.11
Supradictas ergo diaconi vel presbyteri albis induti canentes antiphonas, crucem illo deferunt, ubi Graece ac Latine respondetur, ac devote adoratur; quia Dominus crucifixus transivit a perfidia Judaeorum ad confessionem et devotionem gentium, portantibus illum innocentibus apostolis et cantantibus, id est totis viribus opprobrium crucis confitentibus et praedicantibus, interdum tamen persecutionum pondere fessis, aliquantulum quiescentibus. Unde: Qui crucem portant nunc eunt, nunc ut fessi subsistunt. Exinde velamen auferunt laeti clamantes: Ecce lignum crucis, hoc est velamen quod fuit super faciem Moysi. Hoc est illud quo se Dominus a Judaeis abscondit, quod revelatum est, quando velum templi scissum est; quod etiam Dominus revelavit quando in cruce pependit, ideoque dixit:« Consummatum;» nam ante passionem omnia Christianae fidei sacramenta, et tota legis doctrina latebat sub littera, sed in passione sunt omnia revelata. Tunc vexilla Regis prodeunt, quae antea latuere, tunc et Dominus revelavit, quando sensum Scripturarum aperuit. Hoc est lignum, quo aquae dulcescunt amarae, quae legem significabant, quae hanc amaritudinem praecipiebant, oculum pro oculo, et similia. Sed dulces efficiuntur, dum lignum Dominicae passionis et dicta evangelica proponuntur:« Qui te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram.» Crux denudata salutatur; quia per crucem salus hominibus reformatur, et sicut a Judaeis incredulis deridebatur, sic nunc a fidelibus adoratur. Sed cum Dominus in asina fuerit honoratus, et in cruce dehonestatus, quare crucem et non asinam adoramus? Respondeo: honor in asina terrenus erat, et salus non inde prodibat, sed opprobrium in cruce nostra salus erat. Hic est gladius David, quo Goliam occidit, qui diu fuit servatus, et in honore habitus. Ita crux qua diabolus occiditur[ honoratur,] adoratur,[ id est cum reverentia salutatur,] et osculatur,[ et haec species adorationis, dulia vocatur, quae debetur etiam creaturis. Est alia quae latria nuncupatur, qua solus Deus est adorandus.] Dum autem crucem osculamus, nos ad terram prosternimus, ut humilitas mentis per habitum corporis demonstretur; et quia sicut Christus humiliatus est Patri pro nobis usque ad mortem, sic nos ejus mortis imitatores humiliari oportet. De hoc cultu crucis ait Sedulius: Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam. De modo prostrationis ait Augustinus:« Si quis sic humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo amplius humilietur. Quisquis sic humiliatur, ut haereat venter ejus in terra, ultra quo humilietur, non habet. Dum crucem adoramus, laudes ejus et praeconia decantamus, scilicet antiphonas et rhythmos: Crucem tuam. Crux fidelis, Pange, lingua.
7.14.12
His ita rite peractis sacerdos se casulam induat, ad altare accedat. Tuncque more solito subdiaconus, vel duo presbyteri deferant ad altare corpus Dominicum, quod pridie fuit reconditum. Rationabile videtur ut hac die corpus Domini conficeretur, et inde usque in diem Sabbati, jugi silentio consopiti, a sacri altaris ministerio vacaremus. Hac enim die Christus immolatus, Sabbato quievit in sepulcro, et discipuli totam noctem sequentem in tristitia transegere, donec, mulieribus diluculo referentibus quae audierant et viderant, in gaudium respirare coeperunt. Respondeo: Dominus noster pridie quam pateretur, accipiens panem et calicem, benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Hoc est corpus meum, Hic est calix meus. Tunc est immolatus in manibus suis, de qua immolatione subjunxit: Hoc facite in meam commemorationem. Ab hac igitur, quae non est omittenda, cum sit firmiter injuncta, sexta feria est dies secunda, qua velut in monumento quiescat. Sabbatum vero tertia, qua velut a morte resurgat. Praeterea, quia Dominus in parte noctis, quae lucescit in prima Sabbati resurrexit, idcirco illam a silentio, vel tristitia, quam exigebat. requies sepulcri vehementer abstraxit, et eam gaudii jubar incorporabiliter illustravit. Triduum ergo Dominicae mortis, quod perfici nequivit eo respectu, quo ipse est a Judaeis trucidatus, eo transponitur, quod ipse manibus est immolatus. Cujus quoque rei illud maximum est indicium, quod in nocte Coenae luminaribus exstinctis vigilias celebramus, sicque fit, ut in quinta feria, quasi sexta in duplum manna colligatur, quoniam in hac die quasi Sabbato non invenitur; vel hodie corpus Christi non conficitur; quia pro nobis hodie revera immolatur, et, veniente veritate, debet figura cessare; vel quia sublatus est hodie verus sacerdos. Descendit enim ad inferos: vel quia ablata est hostia de manibus Christi, et nostris. Non ergo sacrificent amici, dum trucidant inimici, vel quia velum templi scissum est, et altare destructum; vel quia Moyses ait:« Vos tacebitis, et alius pugnabit pro vobis,» scilicet Christus;« torcular enim calcavit solus.»
7.14.13
Cum igitur hac die non sit corpus Domini conficiendum, ad hanc diem est causa triplici reservandum: Prima est propter infirmos, ne aliquis decedat sine viatico; secunda est propter religiosos, qui his tribus diebus communicant; tertia est propter officium adimplendum. Species autem vini causa triplici non reservatur; prima est, quia de facili ex negligentia laberetur; secunda est, quia dixit Dominus in coena:« Amodo non bibam de hoc genimine vitis, donec bibam illud in regno Patris mei;» tertia est, quia per panem, Novum intelligimus Testamentum; per vinum vetus, ad quod significandum cum bibisset Dominus, inquit:« Consummatum est,» et calix finitur, et panis servatur, eo quod lex finem, et evangelium habet initium: Novis enim supervenientibus, vetera transierunt. Cum autem duo presbyteri corpus Dominicum ad altare detulerint, sacerdos assistens, eo super corporali deposito, et calice, sicut moris est, cum vino in calice collocato dicat: Oremus. Praeceptis salutaribus. Constat hunc locum esse in canone, ubi elevato calice cum corpore Domini dicitur: Per omnia saecula saeculorum et sequente hac praefatione: Praeceptis salutaribus. Calix interim cooperitur, in quo nobis illud figuratur, quod de cruce depositum corpus Domini sepelitur. Ideoque per duos presbyteros, qui corpus ad altare deferunt, repraesentamus Joseph ab Arimathaea, et Nicodemum, qui tulerunt corpus ad sepeliendum. Tres canonis articuli super deposito corpore proferuntur, scilicet: Praeceptis, Pater noster, et Libera nos, quaesumus; quia tribus diebus, ut infra dicemus, sepultus Dominus occultatur. Ex praemissis colligitur, quod sola oratio Dominica non sufficiat ad Eucharistiam consecrandam.
7.14.14
Si enim sufficeret, non esset necessarium corpus Domini conservari ad diem hodiernum. Tali modo missam apostoli celebrabant; prius enim missam celebraturi, ad conficiendum, haec verba solummodo proferebant: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Sed postea orationem Dominicam addidere, et haec est apostolorum consuetudo, quae hic repraesentatur. Beatus vero Gregorius, Gelasius et Coelestinus, alia superaddidere; cum ventum fuerit usque ad: Per omnia saecula saeculorum, more solito sacerdos hostiam frangat, qua fracta, non dicat Pax Domini sit semper vobiscum, eo quod oscula circumstantium non sequuntur. Similiter et tertiam portionem in calicem mittens, non dicat: Haec sacrosancta commistio corporis et sanguinis Domini; non enim sanguis adest. Unde quaeritur si ex contactu vinum consecratur? Respondeo: Non consecrari, sed sanctificari. Est enim differentia inter consecratum et sanctificatum. Consecrare est consecrationem transubstantiare, similiter accipitur sanctificare, sed laxe; sanctificari est ex tactu sacrae rei reverendum effici. Exinde Agnus Dei praetermittatur; quia non videtur invocandus esse, qui cernitur in agone deficere. Cum silentio communicet presbyter, et omnes communicare debent. Unde communio non cantatur, sed nobis silentibus, sanguis ille quem sumimus, de ore nostro pro nobis clamat ad Dominum. Nos enim sumus illa terra, quae aperuit os suum et bibit sanguinem Abel, id est Christi quem effudit Cain, id est Judaicus populus. Unde factus est vagus et profugus super terram, juxta illud:« Disperge illos in virtute tua,» factus est maledictus illa maledictione:« Sanguis ejus super nos.» Facta communione, Psalmi vespertini senario numero decantentur, et sub una collecta: Respice, Domine, totum officium, id est missa et vesperae terminentur. Hoc facto, crux reponatur in suo loco. Alicubi est consuetudo, ut chorus dicat psalmos ante eam. Episcopus etiam, aut ejus vicarius, usque ad illam horam, in qua Dominus resurrexit. Officio celebrato, uno duntaxat reficimur ferculo, eo quod hac die unum solum sibi Dominus incorporavit, latronem videlicet cui dixit: Hodie mecum eris in paradiso.
7.15.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XIV. IN SABBATO SANCTO.
7.15.1
Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Sicut Deus operibus creationis mundi sexta die completis, septima requievit ab omni opere quod patrarat, sic in sexta aetate recreationis operibus consummatis, juxta quod Dominus dixit pendens in cruce:« Consummatum est,» in septima requievit aetate. Cum enim anima ejus passibilitatem corporis exivit, quodammodo in requie fuit. Sicut etiam hominis creatione in sexta feria facta, in die proxima requievit, sic ejusdem recreatione in eadem feria celebrata, Dominus in sepulcro dormivit. Ideoque dies ista Sabbatum appellatur, quod requies interpretatur, antonomasia Sabbatum sanctum, propter requiem Jesu Christi, in cujus morte sanctificati sumus, vel propter fontem baptismi, qui hodie benedicitur, ubi constat novam prolem Ecclesiae sanctificari. In quo circa vesperam noctis, quae lucescit in prima Sabbati, officii solemnitas inchoatur, et quasi per totam noctem usque ad diei claritatem continuatur, ut illud adimpleatur:« Nox illuminatio mea in deliciis meis, et nox sicut dies illuminabitur.» Tribus enim de causis haec dies illuminata refulget in deliciis nostris. Propter redemptionem animarum, quae licet sit in die Parasceves morte Domini reparata, ejus tamen gaudium et laetitia est ad hanc noctem praemissa ratione translata. Propter resurrectionem corporum, quae, Domino resurgente, prima Sabbati speratur futura; ideoque vigilamus, et resurgenti vigilando concinimus. Propter baptismi sacramentum, quod hodie celebratur; quoniam ab illis causis sumpsit exordium, et illarum nobis tribuit fructum. Celebratur enim hac die catechumenorum officium, ut catechumeni Christo consepulti per baptismum in morte, cum eo resurgant, Haec ergo nox Pascha dicitur quod transitus interpretatur, quia transivit Dominus de mundo ad Patrem, de morte ad vitam. Transimus et nos(« Pascha enim immolatus est Christus») de hoste ad Patrem, de tenebris ad lucem, de reatu ad gratiam, de poena ad gloriam, de pugna ad victoriam. Haec nox in plenilunio celebratur, luna jubar luminis a sole mutuatur. Luna est Ecclesia, sol Christus, qui, dum occidit, occiditur; sed ejus occasu Ecclesia gratiae plenitudine illustratur. Haec nox, aequinoctio transacto, cum dies noctem superat, celebratur; quia post ignorantiam prolongatur de Deo scientia; et ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia. Haec nox celebratur in vere, cum post hiemis asperitatem flores vernant, volucres jubilant; quia, pulso perfidiae gelu, mundus floruit pulchritudine virtutum, et in omnem terram exivit sonus apostolorum. Haec nox est utriusque diei communis: nam usque nunc dies naturaliter praecedebat noctem; significans lapsum primi Adae, qui ad tenebras de luce descendit; sed ex nunc artificialiter nox diem praecedit, insinuans reparationem secundi Adae, qui nos ad lumen de tenebris reparavit. Haec nox quadragenarium terminat afflictionis et quinquagenarium inchoat absolutionis, quia per resurrectionem de servitio captivitatis ad jubileum transibimus libertatis. Haec nox mediat inter septimam et octavam alterius Testamenti alpha et omega; nunc officium, et ejus ordinem, prosequamur. In principio igitur officii totus in Ecclesia debet ignis exstingui, et novus de lapide, calybe percusso, vel crystallo soli objecta debet elici et de sarmento foveri; ignis vetus veterem significat legem, cujus in morte Christi figurae completae fuere, et ideo velut exstinctae cessare debuerunt, sed de lapide, id est Christo, qui est lapis angularis, qui verbere crucis percussus, Spiritum sanctum nobis effudit; vel de crystallo inter solem et escam mediante, id est Christo qui fuit mediator inter Deum et nostram infirmitatem, qui, sicut testatur, ignem in terram mittere venit. Novus ignis elicitur, dum per ejus passionem, resurrectionem Spiritus sanctus nobis infunditur, cui praebet alimenta idem Christus, qui est vitis vera. Non est vana religio solemni processione ad hujus ignis benedictionem exire:« Eamus, inquit Apostolus, ad eum extra castra, improperium ejus portantes.» Procedentes igitur ad illum ignem, meminisse debemus, exeundum nobis ad illum, quem Judaei extra castra projecerunt, et benedicimus illum cum cruce et aqua, ut nos vi passionis ejus, per quem Spiritum sanctum accipimus, lotos esse significemus. Et attende quod sicut his singulis diebus, coena Domini Parasceve, et Sabbato sancto, ignis exstinguitur; sic, aiunt quidam, ut novus ignis in memoriam passionis, ut praediximus, accendatur; cum igne solemniter benedicto, exeat diaconus ad fores Ecclesiae dicens ter: Lumen Christi, cui respondet chorus: Deo gratias.
7.15.2
Exinde veniens in chorum, cereum benedicat. Benedictionem cerei Zosimus, Ecclesiae Romanae pontifex vicesimus octavus instituit, ut Christus ad memoriam visibiliter reduceretur. Qui, sicut ait Augustinus, est in omnibus rebus ad memoriam reducendus, a cujus dulcedine benedictionis inchoantur praeconia Dominicae resurrectionis. Nam cereus renovatus et illuminatus Christum significat, qui in carne gloriosa resurrexit a mortuis, et verus Deus apparuit, et vere in eo splendor exstitit divinitatis, qui tristitiam discipulorum, imo totum mundum serenavit sua laetitia charitatis, quem contristaverat exstinctio lampadum, id est prophetarum, et majoris lampadis, id est passio Salvatoris, cujus ceram apis sine concubitu mater eduxit; quia Christi carnem virgo Maria concepit et peperit, et Deum in carne quasi mel in cera proferens inviolata permansit. Cum itaque per cereum Christus significetur, merito annus ab incarnatione Domini consequenter inscribitur; vel quia Christus est maximus annus antiquus et plenus dierum, in quo est plenitudo bonorum omnium. Sicut in anno fertilitas fructuum, cujus duodecim menses, apostoli, dies fideles, horae sunt pueri baptizati. Indictio quoque et epacta nihilominus inscribuntur; quoniam actiones hominum, et successiones temporum, Christo disponente, ordinantur. Et attende quod indictio spatium quindecim annorum, et singulus eorum vocatur aera; aera vero tributum, quod annis singulis solvebatur.
7.15.3
Cereum diaconus benedicit, non sacerdos vel episcopus; quia Christi resurrectionis praeconium, per minorem sexum fuit apostolis manifestatum, scilicet mulieres, non per apostolos mulieribus. Nam, quia mulier a diabolo missa viro mortem obtulit, pulchre sexus idem a redivivo Christo missus, virili sexui vitam evangelizavit. Accedens ad benedicendum frustula secum portat incensi, ut ea cruciculae cereo insculptae offerendo infigat: illae namque mulieres emerunt aromata, ut venientes Jesum ungerent crucifixum. Benedicens ait: Exsultet. Cum post salutat populum, eum reddit benevolum et attentum, dicens: Dominus vobiscum.
7.15.4
In columnae illuminatione, hujus columnae praeconia novimus, quam in honore Domini rutilans ignis accendit; ubi quidem innuitur, quod idem per cereum praesentatur, quod per columnam, quae praecedebat filios Israel, praefigurabatur; columna quippe nubis figuram tenuit humanitatis; columna vero ignis, divinitatis, columna filiis Israel in tertia mansione, post esum agni, concessa, ut Hieronymus ait: Praecessit populum ad mare Rubrum, et per desertum, quousque Jordanem transiret, et terram promissionis intraret. Inde est quod cereus tertia die post coenam Domini ante baptismum, est secundum quosdam, benedictus, ante neophytos, ad baptisterium, et in officiis usque in octavam solemnitatis, vel ante pontificem, qui est caput populi, deportatur. Columna tria populo faciebat, obumbrabat a sole, protegebat ab hoste, illuminabat in nocte, sic Christus obumbrat contra aestum vitiorum, protegit a suggestionibus daemonum, illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, donec eum perducat ad regnum coelorum, offerens, etc. Quam rutilans ignis accendit, haec est divinitas quae humanitatem in sepulcro jacentem iterum animavit, id est animam corpori copulavit, vel novam ignis novam ipsius doctrinam, qui ait.« Mandatum novum do vobis,» aut novam gloriam in resurrectione exhibitam figuravit. Sequitur: Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit; ex eodem igne cerei consecrati omnes, qui sunt in ecclesia, cereoli accenduntur, misit enim Dominus ignem in terram, et quid voluit nisi eum vehementer accendi? et de plenitudine ejus omnes accepimus; stans etiam in die, qua resurrexit in medio discipulorum, ait illis:« Accipite Spiritum sanctum,» quos apostolos binos ad praedicationis officium delegatos, duo minores cerei repraesentant, vel prophetas et apostolos, vel omnes Ecclesiae doctores, gemina charitate ardentes, aut etiam verbo et opere praefulgentes.
7.15.5
Si autem non fuerit nisi unus cereus minor, significat ordinem apostolorum, quibus sicut de se dixerat:« Ego sum lux mundi, sic de eis adjunxit:« Vos estis lux mundi.» Ambo catechumenos praecedunt, quia Christus per se et per apostolos Ecclesiam illuminavit. Offerens incensum dicit: Suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum; vespertinum legis sacrificium significabat in mundi vespera Dominum immolandum; cum ergo crux insculpitur, crucifixi statua designatur. Quam, etc.
7.15.6
Cereus benedictus in octava Paschae secundum quorumdam consuetudinem ad fumigandas domos populo distribuitur, eo quod in ultima resurrectione Christus fidelibus in praemio tribuetur, ad quod expressius significandum Romani agnos faciunt de cera oleo mista; in agno enim cereo, agnus praefiguratus, et in Pascha immolatus ad memoriam reducitur, cui sanctus Gregorius oleum infudit, quando Paschalis agni mysteria reseravit. Sequitur de baptismo quem hodie celebramus; quoniam hac nocte fortem fortior superveniens alligavit et paradiso spolia reddidit. Item« quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.» Mors Christi nostrae mortis fuit abolitio, sed mors Christi simpla, nostra vero dupla; nam per unam Christi mortem, ejus mortis in baptismo nanciscimur abolitionem, quae mortis Christi suscipit in baptismate similitudinem, haec est mors animae, quam statim salvatrix gratia depellit; aliam vero, quae corporis est, censurae justitiae reservavit, sed et hoc mortale absorbebitur. Et rationis erat ut sicut mors animae causa fuerat corporeae mortis, sic etiam justificatio spiritus causa fieret gloriosae corporeae mutationis. Baptismum Dominus instituit, cum de latere suo sanguinem et aquam produxit, quem postea edictali lege firmavit, dicens:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum.» Baptizatus est Dominus in sua passione, unde:« Baptismo habeo baptizari.» et quomodo coarctor usque dum perficiatur, in quo fluvium sanguinis, et aquae profudit, et totum corpus, quod est Ecclesia lavit, et super nivem dealbavit; sic de latere Christi nascitur Ecclesia, sicut de latere Adae fabricatur Eva. Ille ergo fuit baptismus Abrahae et aliorum universalis et latronis in cruce pendentis. Paulum vero legimus baptizatum; quia nondum erat in corpore universalis Ecclesiae, sed in synagoga Satanae. De aliis apostolis utrum fuerint aqua baptizati, reperire non potuit Augustinus, sicut ait in epistola quam scribit ad Seleucianum; quidam aiunt eos fuisse aqua baptizatos, cum Dominus lavit pedes eorum. Alii non dubitant eos fuisse baptizatos aqua, forma Joannis aut Christi, per quorum ministerium Christus alios baptizavit. Baptizaverunt enim alios ante passionem, ut quidam arbitrantur, in forma Joannis, post resurrectionem in forma Salvatoris, dicentis:« Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» Haec est sacramenti forma substantialis; caetera vero solemnitatis, in quibus diabolus adjuratur, et quasi judiciali sententia condemnatur. Quae quo leguntur ordine prosequemur. Leguntur igitur in quibusdam ecclesiis viginti quatuor lectiones. Duodecim Graece propter auctoritates Septuaginta Interpretum, quorum auctoritas floruit in Graecia; Latine propter auctoritatem Hieronymi, cujus translatio praevaluit in Italia; unde, licet sint viginti quatuor lectiones, non tamen sunt nisi duodecim in sententiis lectiones, quae Graece et Latine leguntur propter auditorum diversitatem, ut praediximus, cum de Sabbatis quatuor temporum loqueremur. Duodecim autem leguntur, quia baptizandi catechumeni duodecim apostolorum doctrina imbuuntur; qui duorum dierum varietatibus instruuntur, scilicet in quarta feria et hodie, ut si forte per oblivionem dilapsum est, quod in quarta feria post mediam Quadragesimam didicerunt, aut si aliqui abfuerunt, nunc perfectius et plenius instruantur; vel his duobus duorum dierum varietatibus instruuntur, non ut doctrinam intelligant variare; sed, secundum Bedam, vitam praesentem sciant in fide et operatione consistere. In quibusdam vero ecclesiis sex tantum lectiones leguntur; quia catechumeni ad opera misericordiae invitantur. Quotcunque legantur, tituli subticentur, vel quia Christus caput nostrum nondum nobis redditur; vel potius, quia baptizandi, ad quos pertinet officium, in Scripturarum ignorantia detinentur. Cum enim Scripturam non intelligant, non expedit eis auctores nominare. Tituli namque in lectionibus recitantur, ut auctores coelestis doctrinae, et cives supernae Hierusalem intelligantur, et sapientes, qui audiunt, amore dulcedinis nominis concivium suorum avidius lectionem intelligant. Quia ergo neophyti cives illius cantantes ignorant, ideo lectionis titulos non pronuntiant. Propterea quoque in nocte, et sine tono leguntur; quoniam in eis insipientes, et catechumeni simplices instruuntur, vel idcirco duodecim lectionibus, quae catechumenis leguntur, tituli subtrahuntur; quia neophyti nondum sunt inter duodecim millia signati. Lectiones typum gerunt Eliezer servi Abrahae, qui jussu domini sui, mortua Sara, Isaac Rebeccam duxit in uxorem, quam invenit ad fontem, cui dedit armillas, et inaures ad ornandam faciem, nec mora relinquit patris domum, et hilariter festinat ad sponsum. Sacerdotes antiqui dierum legati Dei Patris venientes ad fontem baptismi novae plebi, Christo nostro, risui vel gaudio conjungendae porrigunt, legendo lectiones, in aures fidei et doctrinae quae armillas induitur, dum obediens operatur. Isaac conjungitur, dum obliviscens populum suum et domum patris sui per dilectionem Christo copulatur, et haec fiunt, mortua Sara; quia synagoga, quae illum genuit, sanguine suffocata, cum dixit:« Sanguis ejus super nos et super filios nostros,» sponsa de gentibus acceleravit Ecclesia.
7.15.7
Prima lectio scilicet: In principio creavit Deus coelum et terram, convenit baptizandis, ex eo quod in ea dicitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas, et infra: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ad imaginem est, in quantum rationalis est, ad similitudinem est in quantum bonus est, imago namque respicit naturalia sed similitudo gratuita, imagine homo carere non potuit, sed similitudinem ob culpam amisit, quam, ut recuperaret, Spiritus Domini fertur super aquam baptismi, ergo ideo legitur, quia in ea Trinitatis mentio innuitur, et Spiritus sancti virtus ostenditur, item convenit baptizandis ex distinctione dierum et operibus eorumdem. Sicut in principio creavit Deus coelum et terram, sic et nunc creat in Baptismo novam Ecclesiae prolem, et dividit aquas ab aquis, spirituales a carnalibus, et ex aquis producit pisces et volucres; id est eos qui saecularibus innatant curis et eos« quorum conversatio est in coelis.» terra quorum, id est caro, aliis producit herbam virentem, et pomiferum, et ligna virtutum, aliis germinabit spinas et tribulos vitiorum; omnibus tamen in firmamento Scripturae, sol et luna, et caetera luminaria praesunt, doctores videlicet majores et minores, qui relucent super bonos et malos, sapientibus et insipientibus, et sicut postmodum hominem creavit, et denique requievit, sic in baptismo recreat, et regenerat, et requiem dat hic a culpa, sed futuram exspectamus, quae erit simul perfectius a culpa et poena.
7.15.8
Secunda lectio, scilicet: Noe cum quingentorum esset annorum, per hoc convenit sacramento baptismi; quia loquitur de inundatione diluvii, in qua sicut peccatores pereunt et justi salvantur; sic in baptismo peccata delentur, et animae liberantur.
7.15.9
Tertia scilicet tentavit Deus Abraham, per hoc accedit ad baptismum, quoniam Isaac denuntiat immolandum. Hic est Christus, in cujus morte baptizati sumus, in quo benedictionem accipimus.
7.15.10
In quarta lectione factum, manifesta est figura baptismi; nam per sacerdotem Moysen repraesentamus, per baptismum mare Rubrum; per cereum columnam, per catechumenos Aegyptios, per jam baptizatos, Haebraeos, unde illorum voce mox sequitur canticum victoriae: Cantemus, cantandum est enim quoniam in morte nostri agni Aegyptiorum primogenita moriuntur et in mari Rubro Aegyptii submerguntur, peccata enim originalia et actualia in baptismo sanguine Christi rubenti penitus absorbentur.
7.15.11
Quinta quoque lectio scilicet: Haec est haereditas, manifeste baptisma pronuntiat, ubi dicitur: Omnes sitientes, venite ad aquas.
7.15.12
Sexta, scilicet: Audi Israel, indicat incarnationem, dicens: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
7.15.13
Septima, scilicet: Facta est super me, nostram insinuat resurrectionem.
7.15.14
Octava, scilicet: Apprehendent septem mulieres virum unum, septem innuit dona, quae in sacramento baptismatis conferuntur. Christi etiam, et Ecclesiae continet conjunctionem, quae facta in Salvatoris incarnatione, plenius fiet in resurrectione. Ideoque illae duae praemittuntur lectiones, conjungitur etiam Ecclesia Christo in lavacri sacramento, unde et hic subditur: si abluerit sordes filiarum Sion, propterea, sequitur canticum: Vinea facta est dilecto. Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est.
7.15.15
Nona scilicet: Dixit Dominus ad Moysen, immolationem praecipit agni Paschalis, id est Christi, cujus sanguine redimimur et aqua lavamur.
7.15.16
Decima, scilicet: Factum est verbum, manifeste quoque declarat passionem Domini, quae fuit origo baptismi.
7.15.17
Undecima quoque renatis congruit, scilicet: Scripsit Moyses, ubi legem Dei renatis praeponit, et in cantico superna promittit. Ideoque sequitur canticum: Attende.
7.15.18
Duodecima, scilicet: Nabuchodonosor, etiam baptisma declarat, in quo Spiritus sanctus peccata consumit, sicut angelus flammam fornacis exstinxit. Unde catechumeni canticum: Sicut cervus, cum gaudio resonant; quia fontem vitae desiderant. Qui quatuor legunt lectiones, istis utuntur. In principio, Factum est in vigilia, Apprehendent septem mulieres, Haec est haereditas, vel scripsit Moyses, quae quatuor hodie leguntur, quia quatuor fidelium genera, scilicet simplices, intelligentes, provecti et sapientes, quatuor modis videlicet per historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen erudiuntur. Hodie namque neophytis nostris quadruplex mensa proponitur. Nam prima lectio simplices de sua formatione erudit, ubi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et item masculum et feminam creavit eos. Unde sacerdos orat ut imaginem catechumenis, quam in hominibus creavit, restituat. Secunda lectio, intelligentes, de modo restitutionis per allegoriam instituit, dicens: Aegyptios in mari submersos, Hebraeos liberatos, significans daemones et peccata submergi, et animas in baptismate liberari. In persona igitur Hebraeorum, et eorum, qui a vitiis liberantur in fonte, sequitur canticum victoriae: Cantemus. Postea sacerdos orat, ut sicut illi ab Aegyptiis, sic isti a daemonibus liberentur. Tertia lectio provectos, per tropologiam edocet, ubi dicitur quod sordes filiarum Sion laventur in spiritu judicii et sanguis Hierusalem in spiritu ardoris; quia quod leve est, lavant lacrymae, quod grave asperitas poenitentiae, quae omnia per septiformem Spiritum lavantur in fonte. Haec sunt septem mulieres, quae apprehenderunt virum unum. Hanc canticum sequitur: Vinea; quia bonos mores laetitia comitatur aeterna, et pertinet hoc canticum ad Synagogam, quae conjungetur viro, cum intraverit gentium plenitudo. Postmodum sacerdos orat, ut post praesentia, aeterna bona percipiant. Quarta lectio sapientes per anagogen erigit ad coelestia, dum haereditatem promittit aeternam; hanc duo cantica sequuntur, quoniam in illa haereditate baptizati corpore, et anima gratulabuntur, vel quia in lectione, duo conjunguntur, scilicet mores praesentis vitae et haereditas futurae, de quibus Propheta:« Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.» Ideoque verba lectionis et canticorum conveniunt. Ibi dicitur: Omnes sitientes, hic vero: Sitivit anima, ibi: David fidelis: hic: Deus fidelis, ibi: Descendit imber, hic,« Descendit sicut ros» verba mea, sed post canticum: Attende coelum, sacerdos orat, ut firma sit haereditatis promissio. Post aliud canticum: Sicut cervus, iterum orat, ut fontem vitae catechumeni sitiant; lectiones autem cantica subsequuntur in persona catechumenorum, quia catechumeni futuri sunt de numero centum quadraginta quatuor millium, qui cantant canticum novum, vel quod potius est, exsultant, quoniam ab Aegyptiorum oneribus liberantur. Sed quia quandiu sumus in corpore, haec exsultatio debet esse in tremore et laboriosa carnis mortificatione, ideo cantus efferimus in tractus, qui sunt lugentium, et significant praesens exsilium. Item prima lectio lapsum narrat humanum, unde nullum sequitur canticum: quia lapsus homo ignarus Deo gratias non cantavit, sed obmutuit et obsurduit. Ideo baptizando dicitur: ephpheta, quod est adaperire. Tres sequentes tria tempora mundi respiciunt, ante legem, sub lege, sub gratia, quibus ad restitutionem lapsi, proponitur esse necessarium sacramentum baptismi. Unde in secunda lectione, de his quibus nondum erat lex data, dicitur: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. In tertia de his qui erant sub lege, dicitur: Si laverit Dominus sordes filiarum Sion. In quarta: Omnes sitientes, invitat ad bibendum aquas de fontibus Salvatoris, qui dixit Samaritanae:« Qui biberit aquam quam ego dedero, fiet in eo fons aquae vivae salientis in vitam aeternam.» Quia igitur in singulis temporibus remedium agnovere baptismatis, ideo tribus lectionibus singula cantica succinuntur, et quartum sine praecedenti lectione concluditur, ut taciturnitati primae vicem rependant neophyti, ut qui de lapsu siluerant, certificati de restitutione gaudia geminent; vel doctrinam ulterius non exspectant, quoniam gaudentes festinant ad lavacrum: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Illud sciendum est quod quisquis fuerit ordo, quatuor sunt cantica per quatuor pedes, ut de lectionibus supradiximus; et dicuntur cantica, quia cantantur, vel quia in libris authenticis cantica nominantur. Nam de primo dicitur: Cecinit Moyses carmen Domino, de secundo: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei, de tertio: Scripsit Moyses canticum, de quarto dicitur in praefatione cantici. Illud notabile est quotcunque fuerint lectiones, quod semper orationes sequentes ad lectiones, et tractus respiciunt praecedentes, et est praeposterus ordo; alias primo sacerdos orat, secundo legit lector, exinde succinit cantor. At hic primo legitur, ut neophytis doctrina fidei proponatur. Secundo cantatur in persona illorum, ut cognoscatur quanta sit devotio, et hilaritas baptizandorum, qua cognita, sacerdos orat confidenter ut eorum devotio non deficiat, sed incrementa suscipiat; et sicut lectionibus tituli supprimuntur, sic eadem ratione orationibus Dominus vobiscum subtrahitur. Dum lectiones leguntur, duodenarius adimpletur numerus litaniarum, per tres quaternarios clericorum, quibus oratur, ut in baptizandis doctrina capiat apostolorum fide Trinitatis et quatuor virtutibus praeditorum; vel septenae fiunt ad impetrandam septiformem gratiam, et quinae ad obtinendam quinque sensuum custodiam, et quia per nos ad hoc impetrandum non sufficimus, sanctorum suffragia postulamus. At illud non est silentio praetereundum, quia in lectionibus et litaniis, senes praecedunt, et juvenes subsequuntur, vel quia senex servus adduxit Rebeccam, ut Isaac juvenis apprehenderet eam, vel quia in baptismate juvenescit Ecclesia, et renovatur, ut aquilae juventus nostra.
7.15.19
His rite completis solemniter, ut in processionibus, ad fontes accedimus cantantes hos versus: Rex sanctorum, et non debent esse fontes nisi in Ecclesia quia mater est, ex qua nova progenies generatur, baptismus dicitur unctio, vel lotio. Baptismum Noe in diluvio, Moyses in mari Rubro. Salomon in mari Aeneo praefiguravit. Joannes officio demonstravit, Dominus baptismo confirmavit, passione consecravit, mandato praecepit. Episcopus vel sacerdos Deum Patrem orat, et per Jesum Christum, Spiritum sanctum implorat. Ideoque prius legit in modum orationis, sed postmodum gaudens Spiritum sanctum advenisse, gratias agens, cantat in modum praefationis. Fontis consecratio, in nomine sanctae Trinitatis, et maxime in sancti Spiritus invocatione perficitur; sancta namque Trinitas sic opera sua divisit, ut Pater hominem conderet, Filius redimeret, Spiritus sanctus illuminans regeneraret, et regenerans illuminaret; et tamen indivisibilia sunt opera Trinitatis; spiritum adoptionis sacerdos implorat ut aquam sanctificet et fecundet: cum in modum crucis manu dividit aquam, recolit quod Moyses aquam tactu ligni dulcoravit, et aqua illa baptismum, lignum vero crucem praefiguravit.
7.15.20
Per insufflationem in transversum, immundi spiritus expulsionem insinuat. Ideoque dicitur: Spiritus immundus abscedat, in quo adimpletur verbum Domini:« Princeps mundi hujus ejicietur foras;» per trinam in altum eam fieri in sanctae Trinitatis invocatione demonstrat. Egresso diabolo, aqua munitur crucis signaculo cum dicitur: Sit haec sancta, ut sit libera ab impugnatoris incursu, ne ulterius locum habeat redeundi; et rursus ad idem, per invocationem sanctae Trinitatis munitur, cum subditur, sit fons vivus. Per trinam, etenim manufactam divisionem trinam sanctae Trinitatis accipimus operationem, quod ex ipsis adjectivis in oratione convincitur; quia fons vivus ad Patrem; aqua regenerans ad Filium, unda purificans refertur ad Spiritum sanctum; sicut enim in baptismo Christi Trinitas adfuit ut Pater in voce, Filius in persona, Spiritus sanctus in columba, sic et nostra benedictio per invocationem debuit fieri Trinitatis; cum ergo dicitur: Per Deum vivum, Pater innuitur, deinde Filius cum subditur Per Jesum Christum; exinde Spiritus sanctus cum additur Virtus Spiritus tui. Et attende quod in hujus serie benedictionis miracula facta in aqua ponuntur, scilicet quod in creationis primordio« spiritus super aquas ferebatur,» quod in diluvio, per aquam nocentis mundi crimina purgabantur, quod in principio ab arida separatur, quod in convivio in vinum convertitur; ut sicut tunc miraculose Domini jussis aquae paruerunt, ita nunc praeter naturalem mundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam miraculose purificandis mentibus efficaces. Vocis mutatio est sancti Spiritus adventatio, vel potius mentis quaedam humilis praeparatio ad impetrandum adventum Spiritus sancti in aquam. Quem post alta voce, et hilari sacerdos invitat, dicens: Descendat in hanc. Unde cum protinus cereos in aquam mittimus, Spiritum sanctum in aquam descendere non dubitamus, et secundum hoc unum duntaxat immittimus; una enim fuit columna in nocte fulgida, in die nubecula; hic est Christus, qui venit, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant; sed quasi duo leguntur; sicut enim cereus illuminatus columnam rememorat ignis, et personam significat Filii, sic cereus exstinctus columnam nubis et personam Spiritus sancti. Unde secundum quosdam rationabiliter in aquam duo cerei deponuntur. Cereus cum a cereo illuminatur, significat apostolos, columnas Israeliticas Spiritu sancto repletos, a Christo fuisse illuminatos. Quidam vero differunt utrumque cereum neophytorum illuminare, quousque lampades illuminentur ecclesiae. Vel duo cerei dilectionem significant Dei et proximi: qui vertitur ad dexteram dilectionem Dei, qui vero ad sinistram dilectionem proximi; per chrismatis et aquae commistionem, significamus Christi et Ecclesiae conjunctionem; exinde pueri baptizentur, ita prius interrogentur de fide, et si abrenuntient Satanae, et operibus ejus, et pompis ejus, ut eis oris confessio fiat ad salutem.
7.15.21
Et vide quod hoc officium praelibatum est in scrutinio, sed forsitan ideo repetitur; quoniam aliqui abfuerant, vel quia per negligentiam quod acceperant amiserunt, et quod per abrenuntiationem primus hospes expellitur, per confessionem, secundus ingreditur. Propter hanc abrenuntiationis et confessionis repetitionem, titulatur in sacramentario, In sabbato Paschae ad reddentes; reddunt enim quod in scrutiniis acceperunt. Deinde in pectore et inter scapulas oleo liniuntur, ut ad fidem et operationem roborentur: per pectus fidem, per scapulas operationem; per haec duo salvatur homo. Vel ut mente et corpore tuti abrenuntient operibus diaboli, spiritualibus et carnalibus; vel in pectore ut capaces sint ad intelligendum verbum Dei, in scapulis, ut robusti sint ad portandum jugum Domini. Postea baptizantur his verbis: Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et quia in nomine Trinitatis baptizantur, ideo tertio immerguntur, vel, ut per fidem sanctae Trinitatis a tribus mortibus eripiantur, scilicet, cogitationis, locutionis et operationis, vel ut a tribus praevaricationibus liberentur, scilicet legis naturalis, Mosaicae et Evangelii, vel ut trinae morti Christi conformentur, quoniam in morte ipsius baptizati sumus. Est autem in hunc modum mersio facienda. Primo recta facie versus aquam, et verso capite ad orientem. Secundo verso capite ad aquilonem. Tertio verso capite ad meridiem, ut crux in mersione formetur; quia qui baptizatur, mundo crucifigitur, et cruci Christo configitur. Quod vero pueris nomen imponitur in baptismo, inde est quia baptismus est vicarius circumcisionis, in qua nomina pueris imponunt Hebraei, eo quod tempore circumcisionis Abrahae nomen fuerit immutatum: cum enim prius diceretur Abram, postea dictus est Abraham. Cum puerum de fonte sacerdos extraxerit, illum patrini suscipiant, quibus eum in manu tenentibus, eum in vertice chrismate sacerdos inungat, in quo quasi desponsatur, et ei Spiritus sanctus pro arrhabone tribuitur, quod papa Silvester instituit. Cum enim gremium dilataretur Ecclesiae, nec omnibus episcopi valerent per confirmationem occurrere, ne sine chrismatis unctione perirent, instituit ut a sacerdotibus in vertice supra cerebrum, ubi est sedes sapientiae ungerentur, et quod hic datur spiritus pro Arrhabone, in confirmatione vero sequenti, quae fit per episcopum, datur ad robur et augmentum gratiae, si decesserit pro rata gratia, dat augmentum et gloriae. Verumtamen et sine unctione credimus solo baptismo salvari, sed stella differt a stella in claritate. Sacerdos inungens his verbis utitur: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, ipse te liniat chrismate salutis in vitam aeternam; episcopus vero confirmans similibus utitur verbis dicens: Omnipotens sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hunc famulum, vel hanc famulam tuam ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem peccatorum omnium, emitte in eum septiformem Spiritum tuum Paracletum de coelis. Orat episcopus pro confirmandis, quod sumptum est de Actibus apostolorum, ubi dicitur: Cum audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepit Samaria Verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui, cum venissent, oraverunt pro eis ut acciperent Spiritum sanctum. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum sanctum. Ex quo colligitur quod illuc ire debent episcopi, ubi sunt, quibus necesse sit manus imponi. Cumque illuc venerint, orent pro eis, dicentes: Emitte in eos Spiritum septiformem, Spiritum sanctum tuum Paracletum de coelis. Nullus enim discipulorum, ut ait Augustinus, dedit illis Spiritum sanctum, sed orabant ut veniret in eos, quibus manus imponebant. Quare septiformem Spiritum dixerit subdit: spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et adimplevit eum spiritu timoris Domini. Propheta, sicut ait Gregorius, de Christo loquebatur, qui de coelestibus ad ima descendit; nos autem qui a terrenis ad caelestia tendimus, hos gradus ascendendo numerare debemus, ut a timore ad sapientiam perveniamus:« Initium ergo sapientiae est timor Domini.» Hic est primus ascensionis gradus. Sed timor ante Omnipotentis oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem, qui proximo non miseretur, qui ejus tribulationibus non compatitur; ideoque secundus gradus est pietatis. Sed quia pietas, quandoque per inordinatam vel dissolutam misericordiam erat, si forte parcit quae parcenda non sunt, parcit temporalem poenam, sed aedificat ad gehennam, ideo tertius gradus est scientia quae docet quid ex justitia puniat, quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere debeat, sed virtutem recte agendi non habeat? Crescat itaque scientia in quartum fortitudinis gradum, ne timore trepidet, sed defendat bona quae sentit. Sed si fortitudo provida non fuerit, et minus circa vitia circumspecta, ipsa praesumptione in casum ruit; ascendat igitur ad quintum gradum scilicet ad consilium, ut provideat, quo se praemuniat. Sed consilium non adest, ubi intellectus deest; ascendamus igitur ad sextum gradum, scilicet intellectum. Sed quid si intellectus magno acumine vigilet? Ascendamus ad septimum gradum scilicet sapientiam, ut quae acute intellectus invenerit, mature sapientia moderetur. Sapientia namque pertinet ad vitam, sicut scientia pertinet ad doctrinam.
7.15.22
Sequitur: Consigno eum signo crucis in vitam propitiatus aeternam. Consigno, inquam, ut Spiritum non amittat. Hac oratione completa, ut dicit Romanus libellus, faciat crucem episcopus cum pollice et chrismate in frontibus singulorum, ita dicens: Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Tam sacerdos quam episcopus ungit signaculo crucis, ad ostendendum signum quo redempti sumus; illud enim exterminatori ostendimus in praesenti, ut domos nostras pertranseat, et ostendemus Domino in futuro, ut nos inter redemptos enumeret. Ideoque in frontibus hoc signum ponitur ab episcopis, tum quia tutius videtur, quod in fronte figitur, tum quia ibi aurea lamina cum ineffabili nomine a pontifice portabatur. Chrismalis unctio ad vitam pertinet, et doctrinam quae duo connexa in septem donis, ut praediximus, inveniuntur. Cum pollice fit unctio, quia in consecratione pontificis est ad hoc spiritualiter consecratus, vel quia omne datum optimum descendit a Patre luminum. Ut haec manus impositio a solis fiat episcopis, Beda super Actus apostolorum ab eis probat assumptum sic: Philippus fuit unus de septem diaconis; si enim apostolus fuisset, manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum; hoc enim solis pontificibus debetur. Inunctum salutat episcopus, dicens: Pax tibi. Hic enim modus salutationis ad novum pertinet hominem, qui secundum Deum creatus est, in sanctitate et veritate. Septem diebus haec unctio conservetur, et non lavetur; quia Spiritus sanctus per hanc unctionem in septem donis venit ad hospitem; nam et ad hospites primitivos ejus adventus diebus totidem observatur. Vel quia per septenarium praesentis vitae curriculum intelligimus. In septem diebus unctio non lavetur, ut in nobis adimpleatur, quod Salomon ait: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.» Baptizatus, mitra coronatur et alba veste induitur; quia Christi regis et sacerdotis membrum efficitur, nam per mitram regis coronam, per albam sacerdotalem accipimus dignitatem. Vel per albam, significamus innocentiae stolam, quam in primo parente perdidimus, sed per Christum in baptismo recipimus.« Amicti stolis albis,» ut dicit Apocalypsis, et item:« Beati qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum in libro vitae..» Est autem haec alba vestis de lino ad similitudinem cappae facta, cui secundum quosdam fimbria supersuitur rubricata, quae repraesentat funem, quam Raab per fenestram dimisit, ad cujus signum salvata est, et domus ejus tota, et significat passionem Domini, quae est salvantis origo baptismi.
7.15.23
Secundum quosdam, baptizandis dantur et calceamenta, quae sunt Dominicae mortis insignia, ut exemplo ejus, qui propter nos mortuus est, carnem suam vitiis et concupiscentiis mortificet baptizatus. Ecce minor filius, scilicet gentilis populus, qui substantiam suam vivendo luxuriose consumpserat, et porcos in longinqua regione paverat alienos, nunc revertitur, cui pater vitulum saginatum occidit; annulum, id est fidei signaculum, tribuit, quam, dum profitetur se credere, constat in tabulis cordis scriptam habere. Primam quoque stolam Pater induit, juxta illud: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Hae sunt vestes sine quibus, qui convivium regis ingreditur, audiet vocem terribilem:« Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?» Illud notandum est quod cum sacerdos omnes de baptismate levat, omnium pater est et omnes docere tenetur: sic dicitur Marcus fuisse filius Petri. Sed quia non posset omnibus vacare, et debita jura persolvere, ideo curae patrinorum, vel competentium illos commendat, qui dicuntur competentes, quasi cum puero baptismum, vel fidem petentes, qui pro eis spondeant, eosque Symbolum et Orationem Dominicam doceant, quae omnes Christiani, aut lingua Latina, aut paterna scire tenentur, et qui haec ignorat, Christianus non esse convincitur. Cumque illos illa docuerint, eos pro suo posse custodire debent, ne a fide vel justitia devient, utpote fidejussores illorum fidei, responsuri de omni excessu eorum in die judicii. Nec dubitandum est alterum in alterius fide salvari, et per confessionem fidelium catechumenos a daemonibus liberari; quia legimus filiam Syrophenissae per confessionem maternam, ab immundo spiritu liberatam; cujus rei causam Augustinus ostendit, dicens:« Ut quis regeneretur per officium alterius, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus; non enim scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex voluntate parentum aut fide offerentium, sed ex aqua et Spiritu sancto, ergo aquae fortis sacramentum, et Spiritus intus operatur gratiae beneficium.» Numerus patrinorum hic est: unus ad omnia sacramenta sufficere potest; sed quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, ideo tres ad plus debent esse, ut carnalis copula per spiritualem impediatur. Et aiunt quidam quatuor genera hominum a patrinatu esse prohibenda, scilicet monachos vel monachas, item infideles, item semifideles, ut qui non sunt confirmati. Item simul vir et uxor nisi voto praestito castitatis, sed et cognati a quibusdam prohibentur, quoniam expedit, ut per baptismum charitatis dilectio propagetur.
7.15.24
Et attende quod bis in anno canonice baptizatur, scilicet duntaxat in Sabbato quod requies interpretatur; quoniam aeterna requies per baptisma tribuitur. Igitur in Sabbato paschali baptisma celebremus, ut Christo mortuo consepeliamur, et Sabbato Pentecostes, ut Spiritum sanctum in baptismo recipere mereamur. Sed nullus nisi sacerdos baptizare praesumat; quia canones contradicunt. Verum frequens est aliquid extra canones inveniri, nam qui necessitate aegritudinis, persecutionis, obsidionis et naufragii coarctantur, omni tempore, et a quovis etiam laico, dummodo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et aqua simplici baptizentur; et si supervixerint, ut volunt quidam, post haec a sacerdote catechizentur. Quidquid tamen sit de catechismo, in fronte chrismentur ab episcopo. Nam et in hac simplicitate baptizabant apostoli, scilicet in stagnis et fontibus, et duntaxat in nomine Trinitatis explicito vel implicito, utpote in nomine Christi, sed Clemens ex doctrina Petri addidit unctionem chrismatis et olei. Leo, Damasus et Ambrosius solemnitates alias addiderunt, ut exorcismos, et similia, et quaeritur non otiose si in cervisia vel medone, oleo, vino, aut alio liquore liceat baptizare? Respondent quidam, non nisi in aqua pura licere. Praeterea si esset aqua turbida, vel lixivium, dicunt quidam quod potest baptizari. Quando autem alius liquor scilicet, vinum, vel oleum, vel alius humor blavae vel gomi mistus aqua, ipsi aquae praedominatur, non potest baptizari, et si non immergitur cum verbis, non fit, id est si prius vel ante dicantur verba, quando mergatur. In aqua baptizatur, quia copiosius invenitur, et hanc Spiritum in principio fovisse legitur, et quia sordes abluit, sitim comprimit, imaginem reddit, ignem exstinguit; sic in baptismate a peccatorum sorde lavamur, a fonte vitae potamur, in imaginem perditam restauramur, unde ignis poenarum exstinguitur. Quod autem in Evangelio legitur:« Ille vos baptizabit Spiritu sancto et igne,» sic intelligitur spiritu sanctificationis et igne tribulationis in praesenti, vel purgationis in futuro, vel igne ardoris, quo accensi sunt apostoli in die Pentecostes; et nos accendimur in manus impositione, qui consumit lignum, fenum et stipulam; quia Deus noster ignis consumens est, et calorem praestat vitae aeternae, et lumen, videndi ea, quae sunt mortalibus oculis clausa. Haec quam diximus, canonica baptismi solemnitas in hora nona celebratur, quoniam in eadem Christus exspirasse legitur, in cujus morte baptizati sumus; hac etiam hora venit angelus ad Cornelium nuntians ei baptismum; hac hora linteum Petro apparuit, animalibus plenum. Neophytis baptizatis lampades ecclesiae, et eorum cerei protinus accendantur, ut bonorum operum lampadibus Christo reverenter occurrant filii Ecclesiae per Christum illuminatae; nec debuerunt cerei neophytorum antea illuminari quam Spiritus sanctus eorum corda purgaverit. Solemus hanc illuminationem differre usque ad officium missae, sive ut credamus per impositionem manus episcopi eos illuminari, sive quia in nocte celebratur, quae sicut illustrata est gloria resurrectionis, sic illuminetur cereorum luminibus. Solemnitate baptismi completa, campanae pulsantur secundum quosdam, et ad fontes itur cum triplici litania. Et vide quod ante baptismum, et post litaniae circa baptisterium peraguntur, quia legitur in Apocalypsi:« Iris erat in circuitu sedis.» Iris significat intercessiones sanctorum, sedes Ecclesiam, pro qua praecedentes adventum Christi, et sequentes sancti devotissime oraverunt, et orant. Fit autem haec litania circa fontes usque ad Sancte Joannes, ora pro nobis, eo quod primus fuit baptista. Deinde similiter cum terna litania reditur usque ad Omnes sancti, orate pro nobis, ad ostendendum quod omnes sancti orant pro Filio baptizato, qui mortuus fuerat, et revixit, perierat et inventus est, ut in vera fide Trinitatis participet sacramento baptismatis, vel ut Dominum quem confessus est, diligat toto corde, tota mente, totis viribus. Baptismo celebrato possunt presbyteri missam celebrare, quia statim convivium sacrificii vespertini construitur, et pro filio invento vitulus saginatus adjicitur. Hic est Christus qui dicitur vitulus, quia pro nobis est immolatus; et ideo saginatus, quia plenitudine divinitatis impletus; cui convivio senior Filius, id est Judaicus populus non vult interesse, sed stans foris detrahit; exibit autem Pater ad eum, et ut ingrediatur ad epulas suadebit, quando reliquiae Israel convertentur et salvae fient. Interim non est plenum paternae domus, id est praesentis Ecclesiae, gaudium, quia licet Judaicus populus semper oderit salutem gentium, Ecclesia tamen Christianorum dolet quod sua salus fratri pariat scandalum, ideoque nonnulla ornamenta in tam festivo subtrahuntur officio, ut introitus, gradualis, offertorium et Agnus Dei, et communio; vel ideo introitus subticetur, quia caput nostrum adhuc est apud inferos, et nondum nobis redditur; vel antiquus mos repraesentatur, quando missae non habebant introitus, igitur hoc officium per Kyrie eleison inchoatur, ut de venatis laetitia declaretur; et memento quia fuit haec, ante Coelestinum papam, incipiendi missam consuetudo. Gloria in excelsis Deo subjungitur, quia pax hominibus bonae voluntatis in baptismo tribuitur; unde gaudent angeli, quoniam de ipsis ordo angelorum decimus restaurabitur. Quod enim Gloria in excelsis, canticum sit angelorum nulli dubium est, cum quibus chorus exsultat, personant symphoniae, et signa concrepant, quae hactenus secundum quosdam fuerunt muta.
7.15.25
Sequitur: Dominus vobiscum, non Pax vobis, et ita dicitur oratio: Deus, qui hanc sacratissimam noctem; hic constat quod haec missa, vel in nocte, vel saltem in solis occasu debet celebrari, nec ut Hieronymus ait: Usque ad noctis medium licet dimittere populum exspectantem adventum Christi, ut infra dicetur:« Et celebrantem diem festum in condensis usque ad cornu altaris.» Sed nec in hac die Sabbati, sicut nec in praecedenti missa fuit celebranda; quia constat apostolos his diebus siluisse et in tristitia fuisse. Simile est in Sabbatis ordinationum; quoniam tam in hac die quam in illis missa non est de Sabbato, sed pertinet ad diem Dominicam. Exinde renatos Paulus alloquitur, dicens:« Si consurrexistis cum Christo,» qui baptizantur, id est ad similitudinem mortis ejus, simul etiam in Christo resurgunt, in quo est eorum vita abscondita, cum quo apparebunt in gloria, ad quam repraesentandam ministri altaris solemnes vestes induunt, vel ut renatorum stolam innocentiae demonstrarent; graduale non canitur, quia baptizati per opera nondum in virtutibus gradum fecerunt; vel quia data est per Cyrum licentia revertendi, idcirco sine mora prorumpunt in vocem confessionis et laudis dicentes: Alleluia, Alleluia, quod a Septuagesima conticetur, modo redditur; quia sicut spes libertatis fuit per Cyrum exhibita captivatis, sic in baptismo et in resurrectione Christi nobis jucunditas futurae vitae promittitur, et est hic alleluia, angelorum de baptizatis exsultatio, qui misericordiam Domini consecuti sunt.
7.15.26
Unde sequitur: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus; quod enim alleluia, canticum sit angelorum, Joannes in Apocalypsi demonstrat, dicens:« Audivi quasi vocem tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia.» Vel est communis resurrectionis gratulatio: hic enim psalmus proprie ad diem pertinet resurrectionis, unde ibi dicitur: Haec est dies quam fecit Dominus. Sed quoniam revocatis a captivitate Babylonica magna superfuit sollicitudo, et renatis, qui resurrexerunt in resurrectione prima, grandis superest labor bonorum operum, ut partem habeant in resurrectione secunda, in quo labore super est metus et fletus, propter periculum gehennae, et praesentis excessus, et desiderium vitae aeternae, ideo post alleluia, quod significat laetitiam de spe, tractus sequitur, quod significat luctum de excessibus et incolatu a regno. Sicut enim homo de gaudiis paradisi transivit ad tristitiam mundi, de quiete ad sudorem, sic renati de laetitia remissionis ad solitudinem laboris, et ad lacrymas irrigui superioris et inferioris; non enim expedit hic sine fletu gaudere, et est hic ordo praeposterus, et inconsuetus. Non enim consuevimus alleluia cantare cum tractibus, sed cum gradualibus, sed et tunc gradualia praeponimus, et postea succinimus alleluia, ut in die crastina; sed hic alleluia praecedit tractum propter gaudium revertentium; in aliis praecedit graduale, propter profectum proficientium; vel praeponitur alleluia, in memoriam prioris status Adae, subsequitur tractus in memoriam sequentis status; vel alleluia neophythorum significat praecedentem purificationem, tractus sequentem coinquinationem; vel alleluia verbum Hebraeum erudiendis dignitate praecedit, quoniam haec lingua primo Deum laudavit. Hucusque fuit sacrificium neophytorum, et ad eos fuere voces officialium; sed dehinc resurrectio ad memoriam revocatur, nam in Evangelio legitur de sollicitudine mulierum quaerentium Dominum, ante quod Evangelium lumen non portatur; quia nondum venit hora, qua Dominus resurrexerat, sed apud inferni tenebras latitabat; vel quia mulieres, solummodo mortalem esse credebant, et occulte ad tumulum ibant; vel pro caecitate ignorantium posse resurgere. Portatur autem incensum; quia mulieres emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum: Credo in unum Deum subjungitur, et per totam sequentem hebdomadam frequentatur, quo renati asseverant, se in Deum tendere, et ea quae de Christo dicta sunt in Evangelio, firmissime credere. Offertorium vero non cantatur, quia mulieres offerentes aromata propter legis mandatum silenter et latenter venerunt ad monumentum. Praefationem: Te quidem omni tempore, constat ad resurrectionem Domini pertinere, ideoque tam in hac missa, quam in diebus sequentibus usque ad Ascensionem cantatur, excepto quod hic dicitur: In hac potissimum nocte, cras, et infra octavam dicetur: In hac potissimum die, transacta octava dicatur: Te quidem omni tempore, sed in hoc potis simum gloriosius praedicare.
7.15.27
Sanctus, sanctus, sanctus non omittitur, quoniam angeli resurgentis laudes non omiserunt, sed resurrectionem mulieribus annuntiaverunt. In canone quoque cum dicitur: Communicantes, additur: Et hanc noctem sacratissimam celebrantes, ubi similiter fit supradicta mutatio, in quo etiam fit mentio de renatis, cum dicitur: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus, pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu sancto.
7.15.28
Agnus Dei non cantatur, quoniam apostoli vel mulieres conticebant, et non esse Agnum qui tolleret peccata mundi credebant. Quidam vero ter dicunt: Agnus Dei, cum miserere nobis: Non enim dicendum, Dona nobis pacem, nec pax est tribuenda, vel propter vitandum osculum proditoris, vel quia Christus qui est vera pax nostra nondum pacem annuntiavit, quia nondum resurrexit, quare in die resurrectionis apostolis ait:« Pax vobis.» Unde forte hic modus salutationis ab episcopo in principio missae hujus differtur, ut novam salutationem in die suae originis populus affectuosius amplectatur; nostrae tamen consuetudinis est ut pax detur ea ratione, qua Gloria in excelsis Deo cantatur, secundum quosdam. Hic cerei accenduntur, quia per Agnum qui tollit peccata, quasi tenebras mundi, lumen accipiunt baptizati. Communio quoque non cantatur, forte quia baptizati non communicant usque in diem crastinum, vel quia vicem ejus supplent vesperae quae sequuntur. Tacentibus tamen cantoribus nihilominus sacerdos suum implet officium, quia mulieribus et apostolis timentibus et dubitantibus de resurrectione, Dominus operatus est nostram salutem. Facta communicatione, vice communionis vesperae decantantur ita: Antiphona, alleluia cum unico et brevissimo psalmo: Laudate Dominum omnes gentes, et antiphona vesperae autem, cum hymno evangelico: Magnificat: ambo sine Gloria Patri et Filio; quia nondum est Filius gloriosus. Ideo tam breves vesperae decantantur, ne neophyti, qui nondum consueverunt audire officium, taedio afficiantur, demum cum oratione missa concluditur. Vesperae ante missae orationem cantantur, ne finita missa populus abeundi licentiam habere videretur, vel totum officium in una oratione completur, quoniam in Christi passione sacramentum baptismatis consummatur, vel dies hic in missam non in vesperam terminatur, ut Christus qui nos morte redemit, sine fine laudetur, qui est in saecula benedictus.
7.16.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XV. DE PASCHALI SOLEMNITATE.
7.16.1
Resurrexi, et adhuc tecum sum. Hodierna solemnitas, resurrectio Domini, vel Pascha vocatur. Resurrectio dicitur, quoniam hac die Dominus resurrexit. Sed quaeritur utrum in nocte, vel qua hora Dominus resurrexerit? Respondeo, secundum Hieronymum, Ambrosium et Graecum sermonem, quod noctis tempus elegit. Hic est enim Samson, qui ab inimicis obsessus, nocte portas tulit et in verticem montis ascendit. Samson interpretatur sol eorum, hic est Christus, sol justitiae, qui custodibus obsessus, et armis, media nocte, a somno mortis exsurgens portas inferni jus mortis auferens, ad dextram Patris ascendit, nocte quoque resurgens nobis innuit quod in secundo adventu ita ut fur in nocte veniet, quemadmodum factum est in diebus Noe et Lot, quando vendentibus cunctis, et ementibus, et plantantibus, et aedificantibus, repentinus supervenit interitus; hoc ergo nobis tempore significavit, quod semper debemus esse parati; quia sicut hominibus quiescentibus resurrexit, ita« qua hora non putatis Filius hominis veniet.» Et haec causa quare ut supradiximus, usque ad noctis medium non licet dimittere populum, ut Dominus venturus vigilantes inveniat: sicut enim mulieres somnum oculis non dederunt, sed noctem pro die, desiderium pro luce, lunam habuere pro sole, et a vespere iter accipientes, diluculo, dum adhuc essent tenebrae, ad monumentum venerunt et aromata portaverunt; sic animae fideles mente vigiles cum odoribus virtutum festinant ad illum, qui sicut fur veniet ad judicium. Aiunt tamen quidam, quod per quadraginta horas mortuus exstitit, ut quatuor partes mundi in legis Decalogo mortuos vivificaret. Duae namque sunt noctes mortis illius, qui nostras duas mortes fugavit, et unus est dies qui tenebras illuminavit. His Augustinus consentire videtur, qui dicit:« Dominum diluculo surrexisse.» His etiam consentit Ecclesia, quae pro resurrectione matutinas eadem celebrat hora. Sunt autem quadraginta horae, quatuor vespertinae parasceves, et triginta sex duarum noctium, et unius diei. Verum, quacunque resurrexerit hora, constat quod hac die, quae est per synecdochen a die mortis tertia, resurrexit. Triduana mors exstitit, ut trium temporum peccata deleret, pro singulis temporibus, singulos dies mortis expendens; vel ut nobis propitiationem Trinitatis individuae obtineret. Inde est quod sub trina immersione in Trinitatis nomine baptizamur. Hoc est triduum Hebraeorum, de quo:« Ibimus viam trium dierum, et sacrificabimus Deo nostro.» Abraham quoque proficiscens ad immolandum Isaac pervenit in locum, quem dixerat ei Deus, in die tertio; hoc est triduum de quo Dominus ait:« Hodie, et cras daemonia ejicio, sanitates perficio, tertia die consummor.»
7.16.2
Primus dies est poenitentiae, in quo passus est; secundus justitiae, in quo dormivit; tertius retributionis, in quo resurrexit. Poenitentia cruciat, justitia tranquillat, retributio laetificat; hi tres dies significantur per tres quinquagesimas psalmorum; ideoque prima terminat in poenitentiam:« Miserere mei, Deus;» secunda in justitiam:« Misericordiam, et judicium cantabo tibi, Domine;» tertia vero in laudem:« Omnis spiritus laudet Dominum;» hos tres dies Ecclesia repraesentat per vigilias et festivitates, et octavas sanctorum. Dominus etiam triginta tribus annis super terram ambulavit, in quibus ternarium duplicavit, unum decem, et alterum limitis singularis. Si ergo ternarius apud philosophos est insignis, pro eo quod praeter unitatem primus est eorum, qui non recipiunt sectionem; apud theologos insignior, tum propter individuam Trinitatem, tum propter Christi conversationem, tum propter mortem, quietem et resurrectionem. Hac die surrexit, quae est mundi prima, et rediens ad caput, octava, de qua dicitur in Paralipomenon, et in titulis psalmorum. Quam octavam, sicut septem mundi praecedunt aetates, quarum sex sunt viantium, et una dormientium; sic septem dies nostrae recreationis hanc diem praecedunt. Sicut quoque septem dominicae a Circumdederunt, usque ad Laetare, Hierusalem praecesserunt, quasi interposita Dominicae passionis memoria; haec Dominica octavae aetatis sequitur repraesentativa. In qua sicut octava est eadem primae, sic restituetur homo in idipsum, ad quod fuerat conditus, imo supra primae originis reparabitur dignitatem, et consequetur corporis et animae felicissimam immortalitatem. Hoc forte significat octava beatitudo, quae redit ad caput, id est ad primam; quoniam utriusque praemium est regnum coelorum. Hanc etiam octavam circumcisio significabat, quam lex octavo die praecipiebat, ad idem respiciunt sanctorum octavae, quorum natalitia colimus, quoniam egressos a corporibus primam recipere stolam non dubitamus, scilicet beatitudinem sempiternam. Addimus et octavas; quia recepti sunt in immortalitatem gloriosam. Hac die resurrexit, quae fuit mensis primi decima septima. Mensis primus est apud Hebraeos, Nisan, id est Aprilis, qui menses computant secundum lunae cursum duodecies, vel terdecies repetitum. Duo namque sunt anni: communis et embolismalis; communis habet duodecim lunationes, embolismalis vero tredecim. In mense primo resurrexit die crescente; quia per ejus resurrectionem, tenebrae mortis coepere minui, et dies vitae coepit augeri, et quia ipse est lumen de lumine, per quem venitur ad diem lucis aeternae. In luna decima septima resurrexit, ut per observantiam Decalogi perduceret nos ad aeterni requiem Sabbatismi. Ergo tunc surrexit, cum luna petit alta, ad significandum quod Ecclesia debet petere alta vi tutum, et scandere templa coelorum. In tertia hebdomada lunae resurrexit, per quod tertium tempus advenisse, scilicet gratiae, significavit. Inde est quod cum semper in lunatione Aprilis hanc solemnitatem, et in plenilunio ex mandato Domini celebremus, quandoque in nostro Aprili, quandoque in Martio solemnizamus. Sed cum eam post lunationes duodecim constituimus, innuitur quod per decem praecepta legis et duo praecepta charitatis, ad resurrectionis gloriam perveniemus; si vero eam post lunationes tredecim observamus, innuitur quod per Decalogum, et fidem Trinitatis perveniemus ad gloriam aeternitatis. Illud attende quod cum Judaei fixum habeant Paschalem terminum in decimam quartam lunam, nos in sequenti Dominica diem Domini celebramus, tum, sicut ait Augustinus, ut nostra festivitas a Judaeorum discrepet festivitate, tum quia ex jussione angeli monemur hoc festum in Dominica celebrare. Solemnitas ista Pascha vocatur, et est hoc nomen primae declinationis, et neutri generis, quod in tribus solis Graecis nominibus invenitur, scilicet Pascha, manna et mammona, vel est tertiae declinationis, ut dicatur, Pascha, paschatis, sicut dicitur phantasma, phantasmatis. Phase, Hebraice; Pascha, Graece, transitus Latine. In nominatione hujus solemnitatis Graeca utimur lingua, non Hebraea, licet sit dignior, ne judaizare videamur. Item Graeca utimur non Latina propter auctoritatem, Graeca tantae fuit auctoritatis antiquitus in Italia, ut festivitates et dignitates Graecis vocarentur nominibus, ut Pascha, Pentecoste, Epiphania Hypopantis; dignitates, ut episcopus, archiepiscopus, apostolicus; vel secundum Augustinum, hoc nomen Pascha divina dispositione compositum est a Graeco Paschin, quod pati sonat, et Hebraeo phase, quod transitus interpretatur. Bene haec duo in hoc nomine conveniunt, quoniam in passione Domini fuit transitus ejus, unde ab eo die, quo Agnus ad immolandum includebatur, id est a Ramis palmarum usque ad octavas Paschae, Pascha vocatur; verumtamen secundum consuetudinem vulgi, Dominica de Ramis palmarum, dicitur Pascha floridum, sexta feria Phase, hodie vero Pascha. Et dicitur Pascha historice, allegorice, tropologice, anagogice: historice, quia quando Pascha legitur celebratum, angelus exterminator Aegyptum pertransit, et primogenita interfecit per illas, domos, quarum postes agni sanguine in forma Tau oblutas non invenit. Tunc etiam populus Israel de Aegypto transivit, id est exivit, tertiaque die mare Rubrum pertransiit. Allegorice transit Ecclesia per baptismum ab infidelitate ad fidem. Tropologice transire debet anima per confessionem et contritionem de vitio ad virtutem. Anagogice, transivit Christus de mortalitate ad immortalitatem, de morte ad vitam, de claustris inferni ad gaudia paradisi, ut nos transire faciat de hac mundi miseria ad aeterna gaudia.
7.16.3
Haec solemnitas, quocunque vocabulo nominetur, est solemnitas solemnitatum: sicut dicuntur Sancta sanctorum et Cantica canticorum, eo quod excedunt alia cantica, sic dicitur solemnitas solemnitatum, eo quod solemnitates caeteras hujus solemnitatis antecedit nobilitas. Ideoque omnia laetitiae proponuntur insignia; nam templum emundatur et ornatur, in parietibus, in choro, in altari et ministris: in parietibus enim cortinae; pallia oloserica extenduntur, in choro dorsalia tapeta, banchalia disponuntur; velamen quod erat ante crucem, vel in altum erigitur, vel removetur, vel retro altare ponitur; quia prius occulta modo sunt manifesta. Altare quoque suis ornamentis decoratur, ut vexillis, crucibus quae secundum quosdam, significant victoriam Jesu Christi; textis evangelicis, phylacteriis, id est vasculis de argento, vel auro, vel ebore, vel quovis metallo, aut lapide pretioso, ubi reliquiae reconduntur, quod statutum fuit contra Helvidium, qui fideles deridebat, eo quod sanctorum cineres observabant, contra quem statuit Ecclesia, ut honorifice servarentur, quasi decem praecepta, scilicet in vasculis pretiosis, et simili vocabulo nuncupatis. Nam phylacterium phylacterii est chartula, in qua decem praecepta Pharisaei portabant, et dicitur a Phylaxe quod est servare, et Thorath quod est lex, unde in Evangelio:« Dilatant phylacteria, et magnificant fimbrias;» phylacteria est vasculum, ubi sanctorum reliquiae reponuntur, et dicitur a Phylaxe quod est servare, et teron quod est extremitas: quia aliquid de extremitatibus, ut dens, vel digitus, vel aliquid tale servatur.
7.16.4
Vestitur altare palliis pretiosis, in quo trium colorum velamina ponuntur in quibusdam ecclesiis scilicet nigrum, subalbidum et rubeum, ad tria tempora significandum: nigrum significat tempus ante legem, quod removetur, finita prima lectione cum responsorio suo. Subalbidum quod significat tempus sub lege, removetur ad secundam; rubeum quod Christi significat passionem, ad tertiam. Hic templi talis et tantus ornatus spiritualiter nostri templi designat ornatum; ministri quoque ad decorem hujus solemnitatis se balneis praelavant, barbas et plantas, id est coronas, radunt, et capillos deponunt, vestes nigras exuunt et albas induunt; quae, licet ad decorem fiant, ad spiritualem quoque hominem referuntur. Non enim lavamur ad voluptatem, sed ad significationem. Nam per extrinsecam ablutionem significamus in animo emundationem: rasio pilorum, qui sunt stomachi superfluitates, depositio est superfluorum; capillos super aures tondere, est quinque sensus corporis ad serviendum Domino expedire. Plantam nudare est medium inter nos, et Deum removere; nigram vestem exuere, est asperitatem poenitentiae deponere; albas induere, est stolam immortalitatis firmiter exspectare; vel per albas vestes significamus stolam innocentiae renatorum, vel repraesentamus hodiernam apparitionem angelorum. Ecce in templo tam gloriose decorato, ministri tam de center ornati accedunt ad officium, qui nocturnale celebrantes officium, tribus psalmis utuntur ad repraesentandum ea trium dierum opera, quae Dominus repromisit, scilicet, daemones ejicere, sanitates perficere, et die tertia consummari; de primo prima dicit antiphona: Consilium meum non est cum impiis, et psalmus: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum; de secundo, secunda: Dedit mihi gentes, et psalmus: Dabo tibi gentes; de tertio, tertia cum psalmo suo: Ego dormivi. Primum disjungit ab impiis, secundum conjungit capiti, tertium facit nos resurgere per justificationem. Primum in exorcizatis expellit diabolum per abrenuntiationem, secundum in eis sanitatem perficit per fidem, tertium eos justificat per manus impositionem; his ergo tribus psalmis utimur ad significandum haec tria nobis exhibita, diaboli abrenuntiationem, capitis conjunctionem, mentium justificationem; vel ad figurandum quod per opera fidei, spei et charitatis repellantur a nobis opera tenebrarum, scilicet suggestio diaboli, delectatio carnis, et consensus animi; vel ad repraesentandum sepulturam triduanam, quae praecessit resurrectionem diurnam; vel potius per tres psalmos, tria tempora significantur; tres antiphonae cantantur in quibus patriarchae, prophetae et apostoli significantur; tres lectiones leguntur, quia lex, psalmi, prophetiae, resurrectionem Domini profitentur; tria responsoria subsequuntur, quia tres ordines, Noe, Job, Daniel Christi resurrectione salvantur. Singulis responsoriis, Gloria Patri subjungitur in quibusdam ecclesiis, quia Trinitas ab omnibus ordinibus collaudatur; in quibusdam vero non nisi unum Gloria, tribus responsoriis, secundum generalem consuetudinem, continuatur; vel ternarium in omnibus frequentamus propter sacramentum baptismi, in trium personarum nomine celebrati; vel paucitate utimur lectionum propter paucitatem, quae tunc aderat, praedicatorum. Nam apostoli numero pauci, metu Judaeorum muti, de morte Domini moesti, de audita resurrectione quasi deliri; qua paucitate volunt quidam uti usque in Pentecosten, quando facti sunt praedicatores numero plures, et sancto Spiritu ferventiores; alii solemnitatem potius attendentes, integrum et solemnem servant numerum; quia etsi apostoli muti fuerunt, tamen alloquium angelorum et frequens Domini visitatio non defuerunt.
7.16.5
Tertio responsorio cum Gloria decantato, cum cereis et solemnitate de choro ad aliquem locum tendimus, ubi sepulcrum imaginarium coaptamus, et ibi introducuntur personae, sub personis mulierum et duorum discipulorum Joannis et Petri, qui ad sepulcrum Domini quaerentes eum, venerunt, et quaedam aliae personae in personis angelorum, qui Christum a mortuis resurrexisse dixerunt; in personis quorum recte cantari potest, illa secundi responsorii particula: Nolite timere, et caetera usque ad finem responsorii. Tunc redeunt ad chorum, quasi fratribus referentes quae viderunt et audierunt: in personis quorum convenienter cantatur illud responsorium: Congratulamini, sine versu; si quis autem habet versus de hac repraesentatione compositos, licet non authenticos, non improbamus. Tunc chorus, audita Christi resurrectione, prorumpit in vocem altisone cantans: Te Deum laudamus. Quidam hanc repraesentationem faciunt, antequam inchoent matutinas, sed hic est locus proprius eo quod Te Deum laudamus exprimit horam, qua Dominus resurrexit: Noster autem sacerdos crucem ante matutinum incensat, et aspergit aqua benedicta, et ter alta voce dicit ante altare: Christus Dominus noster resurrexit a mortuis, et chorus respondet: Deo gratias. Postea sequitur antiphona: Christus resurgens, versiculus: Dicite in nationibus, oratio: Respice.
7.16.6
Postea crux ponatur in loco suo, et interim cantetur antiphona: Super omnia; deinde laudes matutinae cantentur. Quod psalmi, qui cantantur ad laudes matutinas ad resurrectionem pertineant, superior stylus aperuit. Ad primam vero quidam dicunt totum psalmum: Confitemini Domino, quia praecipue ad resurrectionem pertinet; alii solum versum: Haec dies: quo etiam in hac et aliis horis utimur pro capitulo, quia vitam illam figuramus, qua doctrina nullis erit necessaria, sed omnes docti gratulabimur et exsultabimus. Quicunque vult non dicitur; quia hoc tempus significat octavam, ubi non erit fides, quae evacuabitur sed res, quae comprehendetur. Ob eamdem causam parvum Symbolum subticetur in prima, scilicet Credo in Deum, quoniam« cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.» Preces etiam praetermittuntur, quia ubi non erit miseria, non erit petenda misericordia; ubi non erit tentatio, non erit dicendum: Libera nos a malo. Ut hac die processio celebretur, ex Evangelii auctoritate contrahitur, ex eo quod dicunt angeli mulieribus: Ite, dicite discipulis, quia praecedet vos in Galilaeam; et Dominus ad eas: Nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Galilaea transmigratio dicitur; in Galilaeam ire, fuit de Judaeis ad gentes transire, de qua transmigratione postea dixit:« Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.» In significationem hujus transmigrationis, hodie solemnem processionem agimus, et in significationem baptismi, nos et loca aqua benedicta conspergimus; non tamen hodie benedicitur, nec in Pentecoste; quoniam de fonte ad reservandum sumitur, antequam chrisma infundatur, et antequam aliquis immergatur, nec aspergimus, ut rebaptizemur, sed ut gratiam divini nominis cum memoria baptismatis invocemus. Aqua etiam munditiam vitae significat, et luminaria quae in processione praecedunt, opera bona, ut illud evangelicum in nobis impleatur:« Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris.» Crux quoque praecedit, ut carnem crucifigamus cum vitiis et concupiscentiis. Inter aspergendum cantamus Vidi aquam, quod sumitur de Ezechiele, cui Dominus civitatem ostendit aedificatam super montem et vergentem austrum, in qua erat mirabile templum. Civitas est Ecclesia, de qua dicitur:« Non potest abscondi civitas supra montem posita.» Templum est corpus Christi de quo:« Solvite templum hoc, et post triduum excitabo illud.» Aqua de templo egrediens est fons baptismatis de latere Christi procedens.
7.16.7
Sed cum fuerit lanceatus laevo, cur hic dicitur a latere dextro? Respondeo: Duo sunt latera Christi, dextrum et laevum. Dextrum est divinitas, laevum humanitas; a latere igitur dextro exivit; quia de divina Christi natura, Spiritus sanctus, aqua invisibilis procedit, qui aquae visibili, quae de latere laevo, id est de humanitate lanceata profluxit, salvandi virtutem tribuit. Recte igitur hoc in hac processione cantamus in laudem fluminis hujus, cujus inundatione per mortem Christi reviximus; quae processio hoc ordine celebratur: cruces praecedunt, et vexilla quae sunt insignia victoriae Jesu Christi. Deinde sacerdotes dealbati, exsultantes in laudes resurrectionis praecedunt, cum tanta populi sequentis exspectatione, per distinctas et morosas stationes, ut corporaliter illud propheticum impleri videatur:« Cum jucunditate exibitis, et cum gaudio deducemini.» Nam montes et colles exsilient exspectantes vos cum gaudio. In hac processione nihil resonet quod sit veteris historiae, sed ea solum cantentur, quae gloriam personent Evangelii, inter quae illud praesertim admittitur: virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu; quia, sicut diximus, in Galilaeam transmigratis, est apostolorum praedicatio. Cum ventum est ad medium templi, utriusque sexus populo circumstante, totis viribus chorus in vocem exsultationis erumpat cantans antiphonam: Sedit angelus, quae exprimit quid apostoli docuerunt, scilicet Christum vivere; et est totis viribus concinendum, et in auditum circumstantium offerendum; quia,« in omnem terram exivit sonus eorum;» vel hodierna processio illud nobis recolit, quod rex gloriae cum exercitu redemptorum de infernalibus claustris ad coelestia regna migravit. Et attende quod in hac die apostolico procedente, stuppa super caput ejus accenditur, quae velociter incineratur, ut reminiscatur quod ipse in cinerem debeat redigi, et ornatus ejus in favillam converti, sed et in momento sic sit transitura gloria mundi. Ab hodierna processione omnes Dominicales processiones originem contraxerunt in quibus etiam caput membra sequuntur in quibus duntaxat de Novo Testamento cantetur; sed inter aspergendum post Pentecosten dicatur antiphona: Asperges me, Domine; quod de fide passionis et humilitate baptismatis propheta praedixit; et scias quod aspersio salis et aquae sumpsit ab Elisaeo principium, qui salem aqua miscens sterilitatis vitium emundavit, qua memores, etiam legalis aspersionis, quae fiebat sanguine agni, aspergimur, ut per fidem veri sanguinis liberemur, et fortiores in bonis operibus efficiamur. In hujusmodi processionibus, quae fiunt per anni circulum in Dominicis, frequentius Virginem salutare, et aliquid, quod eam proprie pertineat cantare debemus. Unde consuetudo inolevit, ut in claustris habeatur oratorium Virginis, quam in statione prima ex primaria consuetudine salutamus. Licet enim dicatur: quod Magdalenae resurgens primum apparuit, tamen verius creditur quod Matri ante omnes apparuit; sed ad evangelistas hoc dicere non pertinuit quorum fuit officium testes resurrectionis inducere, sed non decuit ad testificandum pro Filio, Matrem adducere; si enim verba extranearum feminarum visa sunt deliramenta, quomodo non magis matrem pro Filii amore crederent delirare? Verius ergo creditur quod Filius matri primo resurgens apparuit, sed illa ut ab initio coeperat, conservabat omnia verba haec conferens in corde suo, quod si ideo non crederetur, quia nullis hoc evangelistarum testimoniis attestatur, consequens est quod post resurrectionem matri non apparuerit; quia ubi vel quando, nullus edisserit; sed absit, ut matrem tam dura negligentia talis filius inhonoraverit! Non sic Romana sentit Ecclesia quae prima die Paschae apud beatam Virginem celebrat stationem quasi proponens Hierusalem, id est Virginem, quae vidit pacem prae aliis in principio laetitiae suae, quo circa sicut prima die ad sanctam Mariam praescribitur, sic ad ejus honorem, in Dominicalibus processionibus prima statio deputatur, ut eam laudibus extollentes, et ad ejus oratorium festinantes, cum sponso dicere videamur:« Vadam ad montem myrrhae et ad collem thuris.» Mons est beata Virgo Maria, de quo sine manibus lapis exciditur, qui mortificationis et orationis plantis inseritur; ad quam Filius vadit apparendo, et nos vadimus adorando; quod vero de choro ad aliquod imus altare, ibique stationem facimus, significat quod animae ibunt ad Christum, et concinent in consortiis angelorum.
7.16.8
Nunc missae prosequamur officium, quod in illum aeternitatis diem intendit, cujus aditum Deus per Unigenitum suum, devicta morte, reseravit, ubi qui Patri dicenti: Exsurge gloria mea, exsurge psalterium et cithara, respondit: Exsurgam diluculo; quia primus resurrexit primitiae dormientium; praecentor primam vocem per ora prophetarum emittit dicens ad Patrem: Resurrexi, et adhuc tecum sum. Per hujus capitis resurrectionem patet aditus paradisi, ut oratio prima demonstrat, licet sit festum laudis, tamen inter laudandum adjicitur oratio sacerdotis. Laus habet laetitiam, oratio gemitum, promissum est nobis aliquid, nondum habemus; quia verax est, qui promisit, gaudemus; quia non habemus, gemimus, et ut habeamus oramus, et ad hujus cantici novitatem neophytos Paulus invitat et instruit, ut expurgato in baptismo veteri fermento, sic custodiant novitatem conspersionis ut perveniant ad novitatem resurrectionis. Gradualis: Haec dies, cum sit luctus liberantium non videtur in illa die recte cantari, in qua repraesentatur aeternum gaudium; sed quare per hanc cantetur hebdomadam, superius exposuimus, cum de Septuagesima tractavimus; hic quoque adjicimus, propter baptizatos graduale cantari, quoniam arripuerunt laborem militiae, ut pervenirent ad Alleluia aeternae laetitiae. Grandis enim labor et gravis superest, ut partem habeant in resurrectione secunda, et cantatur graduale sex diebus, propter senarium operum. Exinde continuabitur, Alleluia, sed quia in hoc labore spem habemus futurae laetitiae, et gaudium praesentis justitiae, ideo licet cantus sit gravis, tamen verbis dicitur exsultandum, tam in ipso quam in versibus ejus, qui per totam dispertiuntur hebdomadam. Et dies temporis, unde:« Hodie si vocem ejus audieritis,» id est si in tempore quo vivitis; et est dies aeternitatis. Unde:« Melior est dies una in atriis tuis super millia.» Hanc diem hodierna festivitas inchoat, ideoque recte demonstrative dicitur: Haec dies, et hodie resurrexit Dominus, sed haec dies dum est in aurora, vel in ascensu vocatur dies salutis et gratiae. Cum fuerit in meridie, vocabitur aeternitatis et gloriae. Haec declivum non sentiet, ideoque solemnitas ista vesperam non habet, Alleluia. Pascha nostrum, quasi dicat Laudate Dominum; quia Pascha nostrum immolatus est Christus. Evangelium secundum Marcum legitur, tum quia figuram Leonis tenet, ut rugitum Leonis resurgentis evangelizaret, tum quoniam angelum juvenem describit coopertum stola candida, ubi juventus baptizatorum innuitur, quae renovabitur ut aquilae, et erit sine macula et ruga. Offerenda: Terra tremuit, vel dicitur de terrae motu, qui fuit cum Dominus resurrexit, vel de illa die, quando faciet auditum judicium, hoc scilicet:« Venite, benedicti, et ite, maledicti,» tunc enim terra tremuit, id est impii terrebuntur; quia etiam« virtutes coelorum movebuntur,» et terra quiescet, id est impii nocere desinent. Communio sicut Alleluia sumitur de epistola; aiunt quidam quod resurrexi vox sit Sponsi ad sponsam, eam de morte sua in praesenti tempore consolantis, cui sponsa: Posuisti. Caetera sunt concentus angelorum et hominum de Christi resurrectione gaudentium, vel vox est generis humani, quod in Adam cecidit et per Christum resurrexit. Et attende quod duplex est hujus diei sacrificium, vespertinum, scilicet, et matutinum. Vespertinum celebratum est in nocte, matutinum in die; quia duplex est causa hodiernae solemnitatis, redemptio animarum, quae Parasceve in vespera, Christi morte parata est, et resurrectio corporum, quae prima Sabbati, Christo resurgente confirmata est. Et vide quod hac die benedicitur Agnus, qui, secundum Romanum ordinem, non ad altare sed ad mensam est benedicendus. In regularibus autem horis ab hodie usque ad octavam Pentecostes semper ad responsoria, et eorum versus dicimus Alleluia. Demum cum omnes regulares horae supradictae novitatis praeferunt insignia, vespertina synaxis, scilicet congregatio est hujus festivitatis claritate prae caeteris illustrata: non enim eam per Deus in adjutorium inchoamus, quoniam in illa vita non sicut hic adjutorio indigebimus; sed per Kyrie eleison inchoatur, quia vespertina hora Sabbati Paschalis baptisma fuit per Kyrie eleison inchoatum, et in Trinitatis nomine celebratum, propterea in eadem hora et in eisdem verbis per totam hanc hebdomadam in festivae regenerationis jucunditatem sancta Trinitas adoratur. Vel per Kyrie eleison incipitur, ut quasi non existens per se officium, missae officio continetur; nam, ut diximus; haec dies vesperam non habet, quia declivum aeternitas non agnovit. Tres psalmi sub uno Alleluia dicuntur; quia per fidem Trinitatis ad aeternum Alleluia, id est gaudium pervenitur; vel hi tres psalmi resurrectioni, quae tertia die facta est, conveniunt Jesu Christi. pro capitulo sequitur: Haec dies sicut in aliis, quia ibi non erit necessaria doctrina, sed exsultatio; vel ut notetur, sollicitudo baptizatorum adhuc peregrinantium et laborantium; quia nondum habent gaudium, nisi spei, quo pervenient ad Alleluia rei; pro hymno sequitur Alleluia, quod est proprium illorum civium hymnus.
7.16.9
Post Magnificat cum antiphona, dicta oratione, proceditur ad salutandum crucem, per quam et in qua nacti sumus animarum redemptionem.
7.16.10
Exinde cum jubilis ad fontem procedunt, ubi duo psalmi cantantur; quia per geminam dilectionem ad fontem vitae pertingitur, qui etiam psalmi baptizatis, et baptismo conveniunt. Baptizatis ut Laudate, pueri, Dominum, qui circa fontes cantantur, et est admonitio laudis ad neophytos, qui facti sunt pueri, id est a vitiis puri, pro quibus mater Ecclesia jubilat ad fontes in laudem ejus gratiae, per quem meruit esse, quod in cantico amoris audivit:« Fons hortorum, puteus aquarum viventium.» Postea transitur ad oratorium Sancti Andreae cum psalmo: In exitu Israel, qui convenit baptismo cum dicitur: Quid est tibi, mare, quod fugisti?. Ad Sanctum Andraeam itur; quia mons sicut aries exsultavit, cui Gregorius spiritualiter devotus exstitit, unde Ecclesiam illi fabricavit. Quod cum processione ad fontem solemniter imus per septem dies, ad memoriam reducimus transitum Israel per mare Rubrum, qui moratus est juxta littus septem diebus, et singulis veniebat ad littus, cantans Domino canticum Moysi; vel transitum per Jordanem in ordine factum, vel processiones vespertinales hujus hebdomadae reversionem significant captivitatis Babyloniae. Haec est enim hebdomada revertentium, qui in fine suae captivitatis revertentur ad Dominum; et sic vesperae trina statione complentur, sicut hic baptismus in Trinitatis nomine celebratur; qui vero fontes non habent, non exeant, sed quinque psalmos continue dicant, et post collectam diei, de cruce collectam adjungant. Hae eaedem vesperae quotidie repetuntur; quia pro una et eadem die tota hebdomada reputatur. Illud quoque notabile est quod a Pascha usque post Pentecosten, non flectimus genua, sed stantes oramus, ut libertatem, quam resurgendo nobis acquisivit Dominus, profiteamur. Nam et mulieres ad visionem angelicam non corruerunt, sed vultum solummodo inclinaverunt; sed et preces omittimus, quia non erit deprecatio miserorum, sed duntaxat laudatio beatorum, similiter et in Dominicis et in festivis, in quibus repraesentatur nostra resurrectio et societas angelorum. Sed haec apud canonicos, nam apud quosdam monachos aliter in precibus observatur, sicut in lectionibus et stationibus. Nam neque se coarctant ad ternarum numerum lectionum, nec cum fontes non habeant, fontium vacant solemnitatibus, nec in vespertinis delectantur stationibus: hae namque sunt pontificales traditiones, et ad pastores plebium pertinentes.
7.16.11
Ad supradicta hodierna officia omnes Christiani debent libere convenire ad applaudendum gloriae resurrectionis quae revelabitur in nobis. Haec solemnitas igitur est jubilaeus Christianorum, in qua discordes pacificentur, offensa remittantur, qui deliquerant reconcilientur, debita non exigantur. Ergasteria non aperiantur, venalia non exponantur, exceptis illis sine quibus coena duci non potest, captivi relaxentur, pastores et servi ad servitia non arctentur, ut libertate valeant perfrui, et in festivitate futurae laetitiae delectari. Inde est quod in claustris quarumdam ecclesiarum etiam episcopi cum suis clericis Decembrica libertate utuntur, descendentes etiam ad ludum choreae, vel pilae, quamvis non ludere laudabilius sit, et dicitur haec Decembrica libertas, eo quod mense Decembris pastores, servi et ancillae quadam libertate apud gentiles a dominis donarentur, et collectis mensis cum eis convivarentur. Et attende quod gentilitas ad plausum idolorum choreas instituit, ut deos suos, et voce laudarent, et eis toto corpore servirent, volentes etiam in eis, aliquid more suo figurare mysterii; nam per circuitionem intelligebant firmamenti revolutionem, per manuum complexionem coelorum connexionem, per melodias cantantium harmonias planetarum; per corporum gesticulationes, signorum vel planetarum motiones; per plausum manuum et strepitum pedum, crepitationes tonitruorum; sed quod illi suis idolis exhibuerunt, cultores unius Dei ad ipsius praeconia converterunt. Nam populus de mari Rubro egressus, choream duxisse, et Maria cum tympano legitur praecinuisse, et David ante arcam totis viribus saltavit et cum cithara psalmos cecinit, et Salomon circa altare cantores instituit, qui voce, tuba, cymbalis, organis et aliis musicis instrumentis cantica persolvisse leguntur.
7.16.12
Cum autem haec solemnitas illam octavam significet, quae sequitur septenarium hujus vitae, cur habet octavas, cum etiam ejus celebritas protendatur non tantum per octo dies, sed et usque ad diem Pentecostes? Respondetur quia resurrectio futura significata est per circumcisionem, quae octava die mandata est, cui verae circumcisioni octo sunt beatitudines, quarum octava redit ad primam, ut quasi in cithara Domini, de qua dicitur: Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara, personet eoeleste diapason; et ideo ad repraesentandum has beatitudines solemnibus octo dierum officiis celebremus octavas Dominicae resurrectionis, quae causa est et signum nostrae futurae circumcisionis. Quas beatitudines coaptat Augustinus in libro De doctrina Christiana septem spiritibus, omittens ultimam; quia redit ad primum: Timor, inquit, efficit paupertatem, id est humilitatem: dum enim mortem timemus aeternam, superbiae motus ligno crucis affigimus; pietas, mansuetudinem: dum enim Deum colimus, quod est officium theosebiae, mitescimus, et nos divinae Scripturae subjicimus; scientia, luctum: nam qui apponit scientiam, apponit dolorem; fortitudo, tolerantiam in adversis, ut semper esuriamus justitiam et sitiamus. Consilium efficit misericordiam, dum alterius miseretur, qui sui vellet alterum misereri. Intellectus purgat oculum mentis, ut mundi corde Deum videant; sapientia facit pacem pectoris, ut perveniatur ad pacem aeternitatis. Ecce quod per gradus a timore pervenitur ad sapientiam. Unde:« Initium sapientiae timor Domini.» Septem ergo diebus baptismalia celebrantur officia, vel quia baptizati Spiritu septiformi ditantur, vel quia ipsorum temporis universitas dierum septenario volvitur, quibus quia praecipue fides, spes, charitas, sunt necessaria, ideo tribus psalmis utimur in matutinis; sed exinde multiplicantur, ut boni mores diversorum operum accumulentur, vel per septem dies unius coloris officium celebramus, ut totius nostrae vitae curriculum, ad mortem et resurrectionem Domini referamus; sicut enim dies resurrectionem, sic nox mortem Domini repraesentat; una die resurrexit Dominus, sed tamen per septem dies dicimus: In hac potissimum die gloriosius praedicare, et: Haec est dies. Una fuit Christi mors, tribus continuata diebus, sed tamen per septem noctes, tres psalmos dicimus, et tres lectiones. Ille ergo tres cantat psalmos in nocte, qui mente se tenet consepultum Christo, et mortuum esse peccato, qui non operatur peccatum. Ille cantat, haec dies, per septem dies, qui in justificatione perseverat. Nunc his spiritibus et beatitudinibus, singulorum dierum officia coaptemus. Superius igitur officium ipsius Dominicae Resurrectionis pertinet ad timorem, qua timemus terribilem sententiam Judicis. Cum enim dicet Patri Rex et Judex omnium, Resurrexi, et adhuc tecum sum, in suggillationem inimicorum dicentium:« quando morietur, et peribit nomen ejus; tunc magnus erit timor et tremor, unde et in offerenda: Terra tremuit, hic spiritus timoris et fundamentum ponitur, super quo firmiter aedificatur; est enim primus septem graduum, per quos juxta Ezechielem ad portam orientalem ascenditur. Sed movere potest cur a timore incipientes in sapientia terminemus, cum Isaias coeperit a sapientia, et descenderit ad timorem? Sed Isaias haec dicens, Salvatorem descripsit, et a summo descendit. Nos vero de terrenis ad coelestia tendere conamur, et ideo gradus ascendendo connumerare debemus, ut a timore ad sapientiam pervenire possimus. Et quia hic spiritus, ut diximus, efficit humilitatem, ideo statio est ad Sanctam Mariam, quae fuit regina humilium, unde inquit:« Respexit humilitatem ancillae suae.»
7.16.13
Secunda feria, legitur evangelium de duobus discipulis euntibus in Emmaus, quibus Dominus Scripturas aperuit Moysi et omnium prophetarum, cui congruit lectio Actuum apostolorum, ubi dicitur: Huic omnes prophetae testimonium perhibent. In hoc evangelio probat Dominus suam passionem humano generi necessariam, et fingens se longius ire, talem se illis exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente, et hoc argumento peregrinos esse cogendos; et panem in Ecclesia benedicendum. Nam quem in expositione Scripturae non cognoverunt, in fractione panis agnoverunt; quia non auditores, sed factores legis justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur. Et attende quod hoc hodie, licet legatur evangelium de apparitione Domini, non tamen hodie, sed heri haec apparitio fuit; decem etenim apparitiones Christi post resurrectionem in evangeliis inveniuntur, quinque in ipsa die, quinque postea, sed et in Apostolo dicitur quod apparuit Jacobo, et quingentis fratribus simul. Aiunt quidam quod et ipsa die primo apparuit matri, sed et Jacobo, qui votum voverat non comedere, sed et Joseph qui pro eo tenebatur in carcere. Ex Evangelio sumitur Alleluia, Mane, et offerenda: Angelus, ex eo quod ibi dicitur mulieres visiones vidisse angelorum, qui dicunt eum vivere, similiter et communio: Surrexit, ex eo quod ibi dicitur:« Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.» Ad pietatem ergo pertinet hoc officium, in quo continetur rememoratio Scripturarum, et per pietatem accedit ad mansuetudinem. Mansuetis autem terra promittitur illa de qua dicitur:« Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram,» scilicet fluentem lac, et mel, unde et in introitu: Introduxit vos Dominus in terram fluentem lac et mel, et sunt haec verba Moysi, populum post esum agni de Aegypto ducentis; introduxit, inquam, spe; sed et in illam introduxit re, quam Caleph dedit Aseae filiae suae, irrigatam irriguo superiori et inferiori. Irriguum inferius timor est; superius, amor. Caleph etenim, qui quasi cor interpretatur, dat animae devotionem cum timore pariter, et amore. Hodierna statio est ad Sanctum Petrum, vel quia sicut Virgo humilibus, sic fuit Petrus mitibus in exemplum, vel quia largiori gratia utrumque dedit ei Deus irriguum inferius, cum post trinam negationem flevit amare: superius cum Dominus resurgens apparuit Simoni, sicut legitur in Evangelio, et canitur in communione.
7.16.14
Feria tertia legitur evangelium: Stetit Jesus. ubi dicitur quod hac voce: Pax vobis, apostolos Dominus salutavit, et subauditur; sit, vel est: quia fuit prima vox ejus ad discipulos post resurrectionem. Ideo vicarius ejus utitur ea, cum primo se vertit ad populum; sed ut ostendat se unum ex nobis, postea dicit: Dominus vobiscum. Ubi quoque multifario suam resurrectionem probavit, scilicet, per visum, per tactum, cum se palpabilem demonstravit, et cicatrices ostendit, quas tribus de causis praecipue reservavit, ad probationem resurrectionis, ad intercedendum pro nobis, ad improperandum perfidis. Rursus per gustum; quia cum discipulis manducavit, in quo cibus assumptus creditur, sicut aqua per ignem vel radium solis absumitur, resolutus. Manducavit autem partem piscis assi, et favum mellis. Ipse quidem est piscis captus in aquis humani generis laqueo mortis. Ipse favus, scilicet mel in cera, id est divinitas in humana natura: comedimus cum talem credimus. Ipse quoque piscem assum comedit et favum, cum nos pro Christo in camino tribulationis assatos, ab amore internae dulcedinis non recedentes, sibi ad aeternam quietem incorporat, ubi sociabimur vera dulcedine. Rursus eamdem per auditum probat, cum Scripturas exponit, quod pertinet ad scientiam, unde, in introitu, aqua sapientiae, beati viri potati referuntur, intonante de coelo Domino. In offerenda: Et Altissimo dante vocem suam, fontes aquarum apparuisse memorantur. In communione qui cum Christo surrexerunt, quae sursum sunt, quaerere et sapere jubentur. Praeterea in Evangelio sensus ad intelligendum Scripturas discipulis aperitur. Scripturarum quippe intelligentia lamentorum et luctus est causa effectiva. Sicut enim per medium occisorum gradiens, saltem aliquantulum represso risu compungitur, sic qui legit in Scripturis prophetas occisos, et Dominum prophetarum, saltem aliquantulum dolore mordetur, et quanto quis sua peccata intelligit, tanto in luctum, et poenitentiae lamenta prorumpit; hic luctus quem scientia efficit, non est luctus mortuorum, qui fit communi lege naturae, sed est poenitentia. Unde: cum Dominus discipulis sensum aperuit Scripturarum, addidit: Oportuit praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Licet igitur his diebus sit gaudiis vacandum, tamen ineptam laetitiam removeamus, nec carnes agni sine lactucis agrestibus comedimus; quia:« Beati qui lugent.»
7.16.15
Illud notabile est quod, cum omnes graduales versus hujus hebdomadae sumantur de psalmo CXVII, hodiernus sumitur de CVI, eo quod iste psalmus exhortatur fideles ad laudes Dei, qui per scientiam sui redemit et liberavit eos a quadruplici tentatione; quia liberavit eos de necessitatibus eorum, id est ab infidelitate, et quia liberavit eos de necessitatibus eorum, id est a prava consuetudine, et liberavit eos a taedio bonae actionis, et eduxit eos a versutiis haereticae impugnationis. Alleluia, Oportebat, sumitur de Evangelio. Hodierna statio est ad Sanctum Paulum, vel quia singulari gratia Dominus ei aperuit intelligentiam Scripturarum, ut ipse testatur: Non a me, nec ab homine accepi Evangelium meum, sed per revelationem Domini nostri Jesu Christi; vel per eum maxime adimpletum est, quod in hodierno legitur Evangelio, scilicet, oportuit praedicari poenitentiam in omnes gentes. Ideoque et ejus praedicatio legitur in hodierna lectione Actuum Apostolorum; et vide quia per hos tres dies est solemnius feriandum, in sequentibus autem licet viris ruralia opera exercere, non tamen feminis nere; quia ruralia magis sunt necessaria; nunquam vero choreas ducere; quia dicit Gregorius:« Melius fodere et arare, quam choreas ducere.» Inde est quod illi singuli dies habent responsoria propria, caeteri mutuata: secundum quosdam quidam habent usque in quintam feriam appropriata. Illud quoque, licet risum moveat, non tamen a mysterio vacat quod in quibusdam regionibus in feria secunda mulieres viros verberant, viri vero mulieres in hac tertia. Per quod notatur quoniam se invicem corrigere debent, ne alter ab altero his diebus tori debitum exigat; Julianus enim papa saltem tribus diebus ante communionem, et tribus post ab amplexibus vacare praecepit, quod sumptum est a Davide, qui cum pueris suis accepturus panes propositionis, ait ad Abimelech:« Continuimus ab heri, et nudiustertius.»
7.16.16
Feria quarta legitur evangelium, ubi dicitur quod Mane facto stetit in littore maris, dicens discipulis piscantibus: Mittite in dexteram navigii rete, miserunt et traxerunt pisces CLIII. Deinde septem illos discipulos, qui piscabantur, ad convivium invitavit, dicens: Venite, prandete: et dedit eis panem et piscem assum. Mare dies est judicii, in quo transacta nocte saeculi non apparebit Dominus ulterius in fluctibus saeculi, sed stabilis erit in aeternitatis soliditate. CLIII pisces in dextera navigii reperti et ad littus tracti sunt in fide Trinitatis perfecti, in dextera, in fine saeculi congregandi. Septem discipuli cum Domino discumbentes, est Ecclesia Spiritu septiformi illustrata, quae receptis corporibus ad epulas, cum Domino discumbet aeternas, ubi epulabitur non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis et veritatis, et comedet non serpentem pro pisce, nec lapidem pro pane sed panem verum et piscem assum, id est cognoscet Christum esse Deum et hominem passum. Haec est illa saturitas, qua« beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.« Quod ergo dicitur in Evangelio: Venite, prandete, hoc est quod cantatur in introitu: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: hoc etenim regnum est prandium aeternum, ubi erunt pisces magni, sed unus super prunas, non passionis sed amoris, de quo Isaias dicit;« Dominus cujus ignis in Sion, et canimus in Hierusalem.» Et vide quia rationabiliter in feria quarta nobis regnum a Christo promittitur, quia in quarta aetate regnaverunt David et Salomon, in quorum manibus Christi regnum specialius et plenius significatur. Et quia Petrus supradictum rete traxit in terram; ipsi enim commissa est Ecclesia, ipsi specialiter dictum est:« Pasce oves meas.» Ideo pro epistola sumitur ejus praedicatio de Actibus apostolorum. Ad saturitatem quoque pertinet offerenda: Portas coeli aperuit, scilicet prophetas qui praedixerunt, angelos qui annuntiaverunt Mariam quae genuit, apostolos qui praedicaverunt, doctores qui exposuerunt. Per hos omnes pluit Dominus manna in ora egentium animarum, id est Dei verbum vel corporis sacramentum, ut non deficerent in via tendentes ad patriam, ubi comedent panem angelorum. Versus gradualis: Dextera Domini, congruit verbo Evangelii: Mittite in dexteram navigii rete, vel potius vox est hominis in littore stantis, id est in aeternitate, et dicentis: Dextera Domini fecit virtutem, quia potentia Verbi mihi uniti fecit me vincere mortem. Ideoque Dextera Domini exaltavit me, id est laudabilem fecit me. Itaque repetit: Dextera Domini fecit virtutem; ut ostendat resurrectionis qualitatem, scilicet aeternam. Unde sequitur: Non moriar sed vivam. Juxta quem sensum canimus cum Apostolo in alleluia et communione Christi resurrectionem, et pertinent haec ad fortitudinem, et quia Laurentius fuit piscis assus, fortis in esurie, et esuriens in fortitudine, ideo statio fit hodie ad Sanctum Laurentium.
7.16.17
Feria quinta legitur in evangelio quod Maria, quae fuerat in civitate peccatrix, quae lavit pedes Domini, Pharisaeo murmurante, stabat ad monumentum foris plorans, et post allocutionem angelorum conversa retrorsum vidit Jesum, et prius vocata vocavit magistrum. Cui Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Haec est ecclesia de gentibus, quae deserens errores cucurrit ad fontem gratiae, Judaico populo invidente. Foris stetit; quia legis et prophetarum scientiam non introivit, sicut centurio, et eunuchus, qui cum legeret Isaiam, non intelligebat; sic et multi alii quaesierunt, et tamen foris steterunt: ut legimus quosdam Philippo dixisse:« Volumus Jesum videre,» sed non illuxit eis veritas ante ascensionem. Unde subditur Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum, sed vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo, etc. Ac si dicat Ecclesiae. Non tanges me per fidem ante ascensionem, sed postea venies ad me fide per fratrum meorum praedicationem. Tunc adimplebitur illud Oseae:« Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.» De mystico hujus evangelii sensu hodiernum procedit officium. Gentilis enim Ecclesia est ille mutus, et illi infantes Deum loqui nescientes, de quibus cantatur in introitu: Victricem manum, etc. Unde in collecta: Deus qui diversitatem gentium, etc., quod in evangelio per peccatricem significatur, in epistola per Aethiopem: uterque enim significavit gentilem Ecclesiam justificandam, quae conjuncta est Judaico populo per lapidem angularem de quo in versu gradualis dicitur: Hic lapis lucidus est, et illuxit nobis, ut canitur in alleluia. Ideoque dies solemnitatis in offerenda vocatur; Hic est dies magnus et praeclarus, dies de die, lumen de lumine, in quo exivimus de terra Aegypti, et ducti sumus in terram fluentem lac et mel. In quo Aethiops exuit nigredinem, et Maria suae accidiae caecitatem; cujus virtutes nos populus acquisitionis in communione annuntiare jubemur;« quia de tenebris vocavit nos in admirabile lumen.» Pertinet igitur hoc officium ad consilium et misericordiam. Magnum enim fuit consilium peccatricis, pedes lavare lacrymis, ut misericordiam consequeretur; et quia fratres Domini, de quibus agitur in evangelio sunt apostoli, per quos haec omnia sunt adimpleta, scilicet os muti apertum, disertae linguae infantium, ideo statio fit ad sanctos apostolos.
7.16.18
Feria sexta legitur in evangelio quod discipuli abierunt in Galilaeam, et viderunt Dominum, et formam acceperunt baptismi, scilicet, in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sancti, quem Dominus his verbis injunxit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti.
7.16.19
Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Ubi notandum est quod auditor prius est catechizandus, id est de fide docendus. Secundo baptizandus, tertio in mandatis Dominicis instruendus. Ideoque scrutinia praecedunt baptisma. Galilaea transmigratio interpretatur, quod bene congruit baptizatis, qui de vetustate vitae transeunt ad novitatem, quae transmigratio repraesentata est in transitu maris Rubri. Ideoque cantatur in introitu: Eduxit eos Dominus, etc., et in offerenda: Erit vobis hic dies memoriale, scilicet, in quo mare transitis. Repraesentata est etiam in Noe. Ideo legitur de eo in Epistola Petri: Christus semel. Sicut namque Noe, qui requies dicitur, rexit arcam super undas cataclysmi, sic Christus requies vera gubernat Ecclesiam super unda baptismi. Versus gradualis, servato ordine: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, cum communione, gloriam exprimit, et honorem quo per passionem coronatus est Dominus, dicens in Evangelio:« Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra;» pertinet igitur hoc officium ad munditiam cordis; in baptismo namque lavantur corpus et anima. Et quia mundis cordibus visio Dei promittitur, ut ibi:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt;» et per munditiam ad intellectum pervenitur, ideo recte in Evangelio dicitur quod transmigrantes Deum viderunt, et videntes adoraverunt, quod quia fuit in monte, scilicet in Nazareth, et ut Hieronymus ait, in domo Mariae. Ideo hodierna statio est ad Sanctam Mariam.
7.16.20
Sabbato legitur in evangelio quod Petrus et Joannes accurrerunt ad monumentum. Et licet Joannes praecucurrerit, tamen Petrus sequens prius introivit, et postea Joannes. Hi sunt duo populi: Petrus significat gentes quae posterius venerunt ad notitiam passionis, sed tamen ex primis crediderunt. Joannes Synagogam quae in lege et prophetis prius audivit Domini passionem, sed nondum credere in mortuum voluit. Credet autem, cum reliquiae Israel salvae fient. De his duobus populis, scilicet credentibus et non credentibus, Petrus loquitur in epistola hodierna: Deponentes; de credenti dicitur in introitu: Eduxit Dominus populum suum, eduxit Dominus Israel de Aegypto cum auro et argento, sed eis in deserto murmurantibus, et ideo pereuntibus, eduxit eos qui non murmuraverunt de deserto in terram promissionis, in voce exsultationis. Propter eosdem omittimus graduale, et duplicatur alleluia: quia qui neophyti laborabant, nunc Deum voce et opere laudant. Ad eosdem pertinet alleluia: Laudate, pueri, Dominum: totus enim ille psalmus ad electionem dirigitur gentium quod ex ejus illo fine probatur:« Qui habitare facit sterilem in domo.» Ejusdem pueris convenit quod canitur in offerenda: Benedictus qui venit in nomine Domini. Hunc enim versiculum cantaverunt pueri occurrentes Domino ad passionem venienti. Quod sequitur: Benediximus vobis de domo Domini, adjecit mater Ecclesia, dicens pueris suis: Benediximus vobis, id est signavimus vos baptismate, nos qui sumus familia Domini; quia Deus Dominus illuxit nobis. Sequens versus: Haec est dies, ad gaudium spectat credentium. Ille alius lapidem, quem reprobaverunt, ad suggillationem Pertinet Judaeorum. Ad eosdem credentes pertinet communio: Omnes qui in Christo, etc. Pertinet igitur officium istud ad pacificos, qui filii Dei vocabuntur;« dedit» enim Dominus« his, qui credunt in nomine ejus,»« potestatem filios Dei fieri,» quibus datur sapientia perfrui. Maternum exigit privilegium Lateranensis ecclesiae, ut cum in ea coeptum sit baptismum in die Sabbati Paschae, in eadem hodie concludatur, quae est sedes apostolica, in honore sancti Salvatoris, et Joannis Baptistae a Constantino constructa.[ Et vide quia nomen ad lateranas antiqua probra spurci Neronis accusat, qui maleficis potionibus usus, illic latens ranas evomuit; sed ubi abundavit iniquitas, illic superabundavit et gratia. Nunc enim illic Romani imperii mater est Ecclesia]. Quae illos quos in Sabbato sancto genuit, hac octava die spirituali petra circumcidit; quae non credentibus est lapis offensionis et petra scandali, sed credentibus est honor, et caput anguli. Haec circumcisio non est carnalis, sed spiritualis, de qua Petrus in hodierna dicit epistola: Deponentes omnem malitiam etc.. Haec est Sephora uxor Moysi, quae filios circumcidit, dicens ad Moysen:« Sponsus sanguinum tu mihi;» Moyses Christus est. Sephora alienigena, mater Ecclesia de gentibus sumpta, quae ne Moyses occidatur in filiis, filios circumcidit, quorum sanguis Moysi pedes, id est vestigia tangit. Christus enim passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, cui Ecclesia: Sponsus sanguinum tu mihi es, quasi dicat: Tu mihi te, vel me tibi despondens, sanguinem tuum in dotem fudisti. Ideoque et ego meam carnem crucifigam vitiis et concupiscentiis, et si articulus exegerit, sanguinis mei vicem rependam. Et attende quod haec septimana vocatur In albis, eo quod baptizati olim his diebus candidis vestibus utebantur a die baptismi usque in hodiernum diem, ad significandum, ut praediximus, innocentiae stolam, et debet per dies octo portari, ut in praesenti septenario corporum munditiam conservemus, quibus in octava glorificationem in requie adipiscemur; his enim vestibus innuimus quales in praesenti vita esse debemus, scilicet mundi, et qualia corpora sumus denique recepturi. Et solent haec vestimenta esse duplicia; quia sancti duplicia possidebunt, videlicet beatitudinem et glorificationem.
7.16.21
Quod et in Sabbato deponunt ea, significat quia requiem in exitu vitae invenient, et cum rursus lotae fuerint eas non alii, sed iidem residuunt; quia animae corpora non aliena recipient, sed ea, quae in hac vita rexerunt. Hac tota septimana baptizati ad ecclesiam deferuntur, ut corpore Salvatoris alantur, ad instar filiorum Israel, qui, post transitum maris, manna sunt educati ante ingressum terrae promissionis: quos sicut columna praecessit, sic istos cereus antecedit. Attende quod ii octo dies totam vitam repraesentant Christianam; dies baptismi introitum fidei, in quo baptizati unum concinunt alleluia; quia stolam suam lavant in sanguine Agni; sed tractus sequitur, quoniam adhuc peregrinantur. Ille tractus tamen est laudationis; quia« cantabiles sunt ei justificationes Domini in loco peregrinationis» vel repraesentat vitam veteris Adae, qui fuit in statu laetitiae, ideoque alleluia cantatur; sed haec laetitia non fuit sempiterna, ideoque tractus sequitur. Sequentes sex dies, in quibus graduale et alleluia cantantur, totam vitam praesentem, vel propter sex opera, vel propter sex aetates hominis, repraesentant, in quibus in actione et contemplatione laboratur, in sudore vultus sui homo pane vescitur; sed alleluia post graduale cantatur; quia labor et tristitia in gaudium convertentur. Omnes pene versus, graduales de psalmo Confitemini assumuntur, quoniam hic psalmus de aeterna loquitur laetitia. Hoc autem Sabbatum futuram vitam significat, in qua geminatur alleluia propter Christi, et nostram resurrectionem, vel propter binas stolas, quas induent corpus et anima, vel quia tunc erit laetitia sempiterna; quia laetitia, unum alleluia; quia sempiterna, secundum concinitur alleluia. Hodie terminatur Septuagesima, quam superius captivitati Babylonicae comparavimus, quam etiam comparare possumus filiis Israel, qui cum essent in Aegyptiaca servitute, fleverunt dicentes: Circumdederunt: Exsurge: Esto.
7.16.22
Officium quartae feriae, id est capitis jejunii, ita est, ac si dicatur Moysi, Solve calceamentum de pedibus tuis. Officium quadragesimae, est quasi contentio Pharaonis et Moysi, ut liberaretur populus Dei. Baptismus mare Rubrum. Transitus per desertum sub ducibus, est deportatio neophytorum per hanc hebdomadam sub presbyteris et patrinis, et sic pervenitur tandem in hoc Sabbato ad terram promissionis, ideoque frequentatur alleluia, quae frequentatio fit ab hoc Sabbato usque ad Sabbatum post Pentecosten. Hi sunt quinquaginta dies annuum jubilaeum, id est jubilatione plenum, scilicet futuram vitam significantes in qua per omnes vicos Hierusalem ab universis cantabitur alleluia. Sicut enim in praecedenti praesens vita, sic in ista futura exsultatio significatur. Unde in illa jejuniis et orationibus intendimus, in ista jejunia relaxamus et laudibus indulgemus. Primam figuravit Christi passio, secundam resurrectio; vel ut in praecedenti actio, in ista intelligitur contemplatio; de anno tamen quinquagenario in Pentecoste latius prosequemur. In vesperis hodiernis feriales psalmi cum alleluia dicuntur. Attende quod in antiquis libris annotinum Pascha notatur, quod anniversarium dicitur: olim etenim qui in praecedenti pascha baptizati fuerunt, in sequenti anno diem suae regenerationis solemniter recolebant, reducentes ad memoriam secundam nativitatem, de qua dixit Dominus Nicodemo:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc.» Nicodemus figuram tenet eorum qui credunt, aut fidem acceperunt, sed nondum fideliter operantur: tales sunt neophyti, qui per hoc Evangelium solemnizant. Quod forte sumitur a gentili populo miseriam nascebatur, natalitium observabat. Multo magis, ille celebrandus est, in quo regeneramur ad gratiam, ut regnemus in gloria.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).