Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 8.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11810 Misisud
8.1
LIBER SEPTIMUS. PROLOGUS.
8.1
Vetus Adam praecepti praevaricator a via justitiae declinavit, sed misericors Dominus, qui non obliviscitur misereri, errabundum per nuntios revocavit. Domum filio revertenti, Pater occidit vitulum saginatum, stolam dedit, et annulum, et licet gratiae datae consumpserat portionem, tamen ad aeternam eum reconciliat haereditatem. Quam reconciliationem in sequenti periocha celebrat solemnizans Ecclesia
8.2
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. DOMINICA IN OCTAVA PASCHAE.
8.2
Quasi modo geniti infantes, rationabile sine dolo lac concupiscite. Hodiernae diei officium ad octavam pertinet quidem beatitudinem, quae est:« Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum, quae, quia redit ad caput primum, eadem est, quae prima, ideo idem fere cantatur officium. Verumtamen et paululum differt, eo quod ejusdem beatitudinis alia in prima, alia in hac ultima causa notatur; ibi enim humilitas cum dicitur:« Beati pauperes spiritu;» hic vero martyrium cum dicitur:« Beati qui persecutionem patiuntur.» De quo martyrio dicitur in Evangelio Cum esset, quod foribus clausis, discipulis intus manentibus propter metum Judaeorum, Dominus in medio illorum stetit, et pacem illis annuntiavit. Per discipulos clausos omnes illos accipimus, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, qui non audent venire in publicum ob rabiem persecutorum, sicut nec discipuli propter metum Judaeorum. De eodem martyrio loquitur Joannes in Epistola, Omne quod natum est, dicens:« Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis.» His tribus testibus, scilicet Spiritu sancto, aqua baptismi, martyrio sanguinis Christi, confirmatur fides nostra, et adjudicatur his regnum, qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Ad idem martyrium pertinet alleluia. Post dies octo. Introitus vero, Quasi modo geniti, per sequentes dies hebdomadae cantandus est; quod etiam congruit Evangelio per aliam sententiam, quam Dominus de futuris fidelibus proferens in Evangelio: Beati, inquit, qui non viderunt et crediderunt, ubi fides a Domino commendatur, sed ne solam fidem nobis sufficere putaremus, praelibatur nobis in introitu regula vivendi, ut hauriamus lac doctrinae de uberibus Salvatoris, vel matris Ecclesiae, sine qua fides mortua est. Huic sententiae consonat extrema particula praecedentis Epistolae, scilicet:« Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se.» Similiter et communio: Mitte manum, etc., cujus plana littera fidem nostram aedificat, sed si intus perspicimus, per Thomam reliquias Israel accipimus, quae non credent nisi cum res apparuerit, praecedentibus Enoch et Elia. Nos autem laudabilioris fidei sumus; quia in auditu auris obedivimus. Sic ergo credamus, et credentes vivamus, ut beatitudinem consequamur.
8.3
LIBER SEPTIMUS. CAPUT II. DOMINICA PRIMA POST OCTAVAM PASCHAE.
8.3
Misericordia Domini plena est terra. In hac Dominica celebrantur concilia, in quibus est forma quam sequi debeant, animarum pastoribus proponenda. Ideoque per hodiernum officium eis forma proponitur, et exemplum. Forma ut sint misericordes, unde in introitu: Misericordia Domini plena est terra, et sint constantes in verbo Dei, unde sequitur: Verbo Domini coeli firmati sunt. Exemplum, ut Christus qui passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus, sicut legitur in epistola; qui fuit pastor bonus, cognoscens oves suas, et ponens animam suam pro ovibus suis, sicut legitur in Evangelio, de quo caeterae partes officii pendent, ut: Alleluia. Ego sum Pastor bonus; similiter et communio; offerenda vero, quae est: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo; sic congruit Evangelio; quia psalmus iste sic intitulatur: Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae. Desertum sunt Judaei Deum deserentes et a Deo deserti. Iidem sunt Idumaei, id est terreni vel sanguinei, qui fuderunt sanguinem prophetarum, et Domini. In hoc deserto Christus bonus Pastor posuit animam pro ovibus suis, dans nobis exemplum ut pro custodia gregis ad Deum, non ad mercedem vigilemus, manus levemus, et veniente lupo non fugiamus, sed animam pro ovibus ponamus, ne fures aut mercenarii deputemur. Attende quod ante resurrectionem lex et prophetae legebantur; post resurrectionem vero, Apocalypsis, et Epistolae canonicae, quae sunt apostolorum, leguntur, et cantibus jubilantur; lex etenim, et prophetae Christi passionem et resurrectionem praedixerunt, sed apostoli jam factam annuntiaverunt et testificati sunt. Ideoque responsorium illud cantatur: Virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis. Et vide quia secundum Romanum ordinem semper in Dominicis novem lectiones leguntur; licet Maguntinum concilium a Pascha usque ad Pentecosten, tres tantum instituerint esse legendas, ut servitium in die cantetur; quia in futuro Trinitas comprehendetur, et a sanctis in luce Domino servietur. Rationabiliter quoque legitur Apocalypsis et canitur, eo quod in ea visio Christi, et angelorum collocutio memoratur. In illa enim vita, quam Paschale significat tempus, animae visione Trinitatis et angelorum consortio gratulabuntur. Legitur autem Apocalypsis cum historia, Dignus, quindecim diebus, postea legantur epistolae cum historia, Si oblitus, usque ad Ascensionem, adjunctis quoque sermonibus et homeliis. Quod autem in quodam responsorio dicitur: Decantabat populus in Israel alleluia, et canit universa multitudo Jacob legitime, et ipse David cum cantoribus citharam percutiebat in domo Domini, illud respicit quod regno Saul destructo, id est mortis imperio, arca, id est humanitas Salvatoris, in qua sunt manna, id est verbum, et tabulae testimonii, id est thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi, in Hierusalem ducitur et in tabernaculo collocatur, ut aeterna pacis visione fruatur et ad Patris aequalitatem gloriosus exaltetur. Cum superius temporibus infantiae Domini Paulum dixerimus esse legendum, nunc vero Scriptura caeterorum apostolorum, patet quod toto tempore sive ante passionem, sive postea, qua Domini praesentia memoratur, congrue praecones Novi Testamenti loquuntur, ut quasi ab uberibus sponsi filii consolationis lacte potentur; hae namque Scripturae sunt ubera, de quibus dicitur:« Meliora sunt ubera tua vino.» De quibus sic nos reficiat Dominus, cujus misericordia plena est terra, ut omnes de plenitudine ejus accipiamus.
8.4
LIBER SEPTIMUS. CAPUT III. DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAM PASCHAE.
8.4
Jubilate Deo, omnis terra. Haec et caeterae quae sequuntur Dominicae usque ad Ascensionem pertinent ad gaudium resurrectionis, quod Dominus in coena promiserat futurum post tristitiam passionis. Quae duo, scilicet tristitiam et gaudium, Dominus in Evangelio, Modicum etc., per similitudinem mulieris parturientis ostendit, quae quoque Petrus innuit in Epistola, Obsecro, per abstinentiam et glorificationem. In abstinentia enim labor est, ut parturientis, in glorificatione qua Deus glorificatur in operibus nostris, est gaudium, ut nati hominis in mundo. Sicut enim cum mulier peperit, non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundo, sic qui detrahebant nobis, ex nostris operibus glorificant Deum in die visitationis. Quod praefiguratum est in Thamar, quae cum de Juda concepisset et de fornicatione apud Judam accusata fuisset, illa perferens annulum, armillam et baculum: De viro inquit, cujus haec sunt concepi. Thamar operiens vultum est Ecclesia de praeteritis erubescens erroribus, sedit in itinere, quo Judas ibat ad lavacrum ad tondendas oves, id est occurrit Christo ad baptismum venienti, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Quae cum de Christo fidem concepit, et eamdem fidem pro annulo, opera fidei pro armilla, justificationem pro virga suscepit, accusatur a gentibus et Judaeis, quod sit mendacio fornicata et errore polluta. At illa per praedicta pignora probat quod ex vero Deo concepit, cum quo glorificabitur in die visitationis. Ad hoc gaudium pertinet introitus: Jubilate Deo. Nam et huic psalmo titulus praescribitur: In finem canticum resurrectionis. Ad idem pertinet offerenda: Lauda, anima mea, Domiuum; nam et hic psalmus intitulatur ab Alleluia, quodque in ipsius versu dicitur:« Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos,» congratulatio est illorum, quorum tristitia est conversa in gaudium.
8.5
LIBER SEPTIMUS. CAPUT IV. DOMINICA TERTIA POST OCTAVAM PASCHAE.
8.5
Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. In hac Dominica legitur Evangelium: Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum; sed expedit vobis ut vadam, quia si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Multi haec verba referunt ad Ascensionem, putantes eum tunc primum abiisse, sed oberrant; quia, ut ait Lucas, quando ascendit reversi sunt discipuli in Hierusalem cum gaudio magno, hic autem dicitur: Tristitia implevit cor vestrum, et infra: mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini. Item oberrant, quoniam ea die qua resurrexit, insufflavit apostolis, dicens:« Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis;» hic autem dicitur, si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Non ergo de itinere Ascensionis, sed Passionis hic accipitur. In morte namque de mundo transivit ad Patrem, nam et haec verba dixit ea nocte qua tradendus erat; unde pascha transitus interpretatur de hoc: de hoc ergo transitu, ait vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? Quibus verbis aequipollent et illa:« Torcular calcavi solus; circumspexi, et non erat auxiliator.» Post hunc transitum constat datum esse Paracletum, Spiritum videlicet sanctum, consolatorem, in remissionem omnium peccatorum. Quod non fieret nisi unus pro omnibus debitum Adae solveret. Nam Joanne testante, nondum erat spiritus datus; quia nondum Christus glorificatus, nec alio modo nisi per sanguinem accepimus reconciliationem, juxta Apostolum dicentem:« Sine sanguinis effusione, non fit remissio.» Ergo si non abiero, id est si mortuus non fuero, non veniet Paracletus, id est non fiet peccatorum remissio. Cui aequipollet illud:« Nisi granum frumenti mortuum fuerit,» etc. Item quod ait:« Rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis;» non melius accipitur, quam quod in cruce rogavit, ubi exauditus est pro sua reverentia. Verumtamen quoniam ex ascensione certificati apostoli de potentia Domini exspectaverunt spiritum in monte promissum, recte juxta eam canimus et legimus, quomodo moriturus illum promisit, et coelum ascensurus repromisit, ut mortem ejus causam donationis sciamus effectivam. Quod in Evangelio sequitur: Cum venerit, arguet mundum de peccato, de justitia et de judicio, sic intellige; de peccato infidelitatis, quod habent; de justitia, quam non habent; de judicio, quod non timent; huic Evangelio recte praemittitur lectio: Omne datum optimum; Paracletus enim promissus est, datum optimum donumque perfectum. Per hoc donum veterem hominem exuimus, novum induimus. Quod est cantare canticum novum. Et ideo in introitu: Cantate, cantamus; et in offerenda: Jubilate, jubilamus; quia donum hoc causa est jubilationis aeternae. De Evangelio sumitur alleluia, expedit ut ego vadam, et communio: Dum venerit Paracletus consolator noster.
8.6
LIBER SEPTIMUS. CAPUT V. DOMINICA QUARTA POST OCTAVAM PASCHAE.
8.6
Vocem jucunditatis annuntiate, et audiatur. In hac Dominica legitur evangelium: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit. Haec in fine sermonis sui locutus est Dominus de gloria ascensionis, in qua discipuli certificati sunt de omnipotentia Salvatoris; quia scilicet, ut ait Joannes,« habemus advocatum apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis.» Ideoque juxta ascensionem hoc praemittitur evangelium, sed quia ne petamus inhonesta, lingua est refrenanda, ideo legitur Epistola: Estote factores, ubi subditur: Si quis putat se religiosum non refrenans linguam suam, hujus vana est religio. His autem, qui sicut in fine legitur, immaculatos se custodiunt ab hoc saeculo, dicitur: Petite, et accipietis, sicut dixit Elias ad Elisaeum:« Postula a me quod vis, ut faciam tibi ante quam tollar a te. At ille. Obsecro ut spiritus tuus duplex fiat in me.» Elias enim, currus Israel et auriga ejus Christus est, qui ut auriga doctrinae verbo Ecclesiam regit, et ut currus divinitatis vehiculo in coelum subvehit. Elisaeus hic quilibet vir apostolicus, in quo duplex efficitur spiritus Christi, Christus enim mitis inter homines ambulavit, unde Spiritus sanctus super eum in specie columbae apparuit. Sed idem spiritus facit apostolicos viros, prout causa, vel tempus exigit, modo mites, modo zelo ferventes. Ad subditos namque nunc in virga, nunc in spiritu veniunt mansuetudinis. Quod autem dicitur: Petite et accipietis, intellige quod petitio debet esse pia et perseverans; pia quidem ut expediat, perseverans ut non deficiat. Gaudium quod in Evangelio promittitur, est jucunditas, quam usque ad extremum terrae in introitu nuntiare monemur. Est et beneficium pro quo in offerenda benedicere gentes invitantur. Est et illud salutare, quod etiam annuntiare in communione jubentur, per quod plenum gaudium accipere merebuntur.
8.7.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VI. IN LITANIIS.
8.7.1
Exaudivit de templo sancto tuo vocem meam. Illius evangelicae promissionis, scilicet« Petite et accipietis,» memor sanctus Mamertus Viennensis episcopus, in ea firmam spem ponens, in hac hebdomada litanias instituit, de quibus ut latius prosequamur, sciendum est quod litania Graece, Latine dicitur supplicatio, eo quod in litaniis Domino supplicamus, ut nos ab omni adversitate, et subitanea morte defendat, et sanctos rogamus, ut pro nobis ad Dominum intercedant. Sunt autem duae litaniae, major et minor: major celebratur in festo Beati Marci, et dicitur major tum auctoritate instituentis, tum auctoritate loci; apostolicus enim eam instituit Romae, cujus institutionis causas, Paulus, montis Cassinae monachus, Longobardorum historiographus, ita describit, dicens, quod tempore Pelagii papae tanta fuit aquarum inundatio per Italiam, quod aquae ascendebant usque ad superiores fenestras templi Neronis, quod erat miraculum. Tunc per Tiberim affluit multitudo serpentium, inter quos fuit maximus draco, ex quorum flatibus aer est corruptus, et inde emersit pestis inguinaria qua homines passim, et subito moriebantur; qua cum pene totus Romanus populus deleretur, Pelagius papa omnibus jejunium et processionem indixit, sed in ipsa processione, cum septuaginta aliis exspiravit, cui substitutus Gregorius primus, qui et Magnus dictus est, hanc litaniam ubique terrarum observari praecepit, ideoque dicitur haec litania Gregoriana, vel Romana. Minor litania dicitur in respectu superioris a minori auctoritate instituentis et loci. Beatus namque Mamertus eam Viennae instituit: temporibus etenim ejus circa Viennam terrae motus crebro fiebant, et domus et ecclesiae corruebant. Sabbato quoque Paschali, dum ipse Mamertus divinum celebraret officium, igne coelitus misso combustum est civitatis illius palatium. Praeterea bestiae, ut lupi et apri, non solum in villis, sed etiam in civitatibus turmatim contra homines confligentes, eos devorabant.
8.7.2
Propter has pestes sanctus Mamertus triduanam processionem et triduanum indixit jejunium. Ad similitudinem Ninivitarum triduanum consueto more jejunium indicitur; aut propter tres mnudi partes, quae sunt Asia, Africa et Europa, vel propter tres ordines Ecclesiae, scilicet Noe, Job, et Daniel, qui omnes indigent poenitentia. Et illud triduum elegit, quod est inter praemissam sponsionem:« Petite et accipietis,» et Dominicam ascensionem, ut sicut Ninivitas ab urbis subversione liberavit, sic nos a cladibus eripiat, et quasi coelum ascensurus memoratae sponsionis petitionem exaudiat nobisque demum coelum ascendere tribuat. Tempus etiam vernale tam apostolicus in sua quam episcopus in suis litaniis elegit, eo quod tunc fructus terrae sunt in flore et teneritate, et ideo facile corrumpuntur per temporis incommoditatem. Quod ut Deus avertat, preces facimus et litanias. Unde per panem et piscem et ovum, de quibus legitur in Evangelio, haec tria quidam exponunt, scilicet fructum terrae, fructum aquarum, fructum animalium. Moraliter vero per piscem fidem, per ovum spem, per panem intellige charitatem, quae hoc tempore sunt petenda, ut a vitiis resurgentes his virtutibus roborati coelum cum Domino scandere valeamus. Rursus bellicosum tempus elegit, in quo rogat Ecclesia, ut qui destruxit consilium Achitophelis, destruat eorum consilia, qui tota die constituunt praelia, et pacem violant in Ecclesia. Cumque ex institutione Beati Mamerti laudabilis triduani jejunii consuetudo in Gallicana duntaxat Ecclesia servaretur; denique fuit Romae canonizata, et sic particularis facta est universalis. Illud notabile est quod hae triduanae litaniae sunt antiquiores litania majori; hae namque tempore Zenonis imperatoris institutae fuere, illa vero tempore Mauritii; quis quem praecesserit chronographia describit. In omnibus litaniis hic esset ordo servandus, et olim servabatur. In primo loco processionis clerici; in secundo claustrales, ut monachi et canonici; in tertio moniales; in quarto pueri; in quinto laici; in sexto viduae; in septimo conjugatae. Sed Romae ex instituto Gregorii sic ordo notatur, scilicet clerici viri, monachi et monachae, conjugatae, viduae, pueri, illi de illa procedant ecclesia. Sed quod nequimus in numero personarum, supplemus in numero litaniarum; septies enim litaniam dicere debemus, antequam insignia deponamus. In omnibus litaniis haec insignia deferuntur, cruces et vexilla. Quorum usum a Constantino sumpsit Ecclesia, qui cum in somnis crucis signum vidisset, eique dictum fuisset: Vince in hoc, jussit crucem in vexillis bellicis insigniri. Quod autem crux major a bajulo crucis de altari tollitur, recolit quia de Christi humeris tulit eam Simon Cyreneus. Quarumdam Ecclesiarum consuetudinis est etiam draconem deferre primis duobus diebus ante crucem et vexillum, cum longa et inflata cauda; tertio vero die post crucem, et vexilla cum cauda depressa. Hic est diabolus, qui nos per tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia fallit, aut fallere cupit. In primis duobus erat quasi dominus orbis, ideoque princeps, vel deus mundi vocatur, inde est quod in primis duobus diebus cum inflata cauda praecedit; in tempore vero gratiae per Christum victus fuit, nec audet regnare patenter, sed homines seducit latenter, inde est quod in ultimo die sequitur cum cauda depressa. Ex his modo leo, modo vero draco vocatur. Leo fuit ad Christum crucifigendum, draco ad tentandum, leo quoque erit tempore Antichristi, de quo Joannes dicit in Apocalypsi:« Vidi Satan de coelo cadentem velut fulgur, et traxit secum tertiam partem stellarum.» Per has stellas homines intelligimus, quorum prima pars perfecti, secunda imperfecti, tertia reprobi, qui sunt cauda diaboli. In omnibus litaniis jejunandum est cibo Quadragesimali, non divina auctoritate Scripturae, sed institutis majorum, quae sunt tenenda pro lege; in omnibus est etiam ambulandum in poenitentiali et flebili habitu, quasi ad repraesentandum mulieres, quae plangentes, sequebantur Dominum. Pro imminentibus enim periculis juxta mandatum Domini plangendum nobis est super nos et super filios nostros. In omnibus etiam omnes debent a servilibus operibus vacare viri et mulieres, etiam servi et ancillae, et donec processio terminetur, processioni adesse: ut sicut omnes peccaverunt, sic et omnes pro venia supplicent, omnes ad Deum corda cum manibus elevent, id est studium orationis erigant cum merito bonae operationis. Denique omnes litaniae eodem celebrantur officio. Quo commonemur per evangelicam similitudinem perseverare, pulsantes ad ostium amici scilicet Christi, cujus pueri secum sunt in cubili; quia post laborem passionis quiescit in lecto gloriae consummatae cum suis. Ab hoc amico tres panes petimus, id est intelligentiam Sanctae Trinitatis, ut alius amicus, id est noster amicus qui ad temporalia deviaverat appetenda, et redit ad viam quae ducit ad patriam, superna meditando coelesti alimonia reficiatur; ut autem ad intelligentiam Trinitatis pervenire possimus, instantia triplici postulamus, dum petimus orando, quaerimus recte vivendo, pulsamus perseverando; et tria petimus, scilicet fidem, spem et charitatem, quae per piscem, ovum et panem accipimus. Quibus tria Dominus opponit, scilicet Serpentem, Scorpionem et Lapidem, quae sunt infidelitas, retro aspicere et reminisci praeteritorum, duritia cordis, rigor scilicet odiorum.
8.7.3
Epistola quoque pulsantis ad amici januam competenter animat ad perseverantiam, proferens exemplum de Elia, ut argumentemur a simili, amicum posse vinci improbitate pulsandi. Nec te moveat quod de Justo proponatur exemplum, unde ibi dicitur: Multum valet deprecatio justi assidua. Peccatoribus enim Jacobus loquebatur apostolus ita dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra. Confiteri peccata est principium justitiae:« Justus enim in principio accusator est sui,» id est ab accusatione sua incipit justificari. Jacobus ergo vocat justum peccatorem accusatione sua justificatum. Quidquid petere debeat, prima docet oratio, scilicet, ut contra adversa omnia muniamur; qui quasi certificatus de precibus exauditis cantat in introitu: Exaudivit, et in offerenda: Confitetur Domino nimis, id est per improbitatem, propter quam surgit evangelicus amicus, qui dat amico suo panes quotquot habet necessarios, et ad camdem confessionem caeteros invitat in Alleluia: Confitemini; communio: Petite, et accipietis sumpta est de Evangelio. Illud demum de processionibus est generaliter advertendum, quod sicut in missa, Christi pro nobis in mundum legatio figuratur, sic in processionibus nostris ad patriam nostram reversio denotatur, et nostrarum processionum solemnitas egressum populi de Aegypto pene in omnibus comitatur. Sicut enim ille per Moysen ereptus est de manibus Pharaonis, sic populus Dei per Christum liberatur de ore leonis. Sicut tabulae testamenti de monte accipiuntur, sic liber Evangelii sumitur de altari. Eos columna ignis praecedebat, et nos lumen candelae praecedit. Prae turmis illorum signa ferebantur, et ante nos cruces et vexilla portantur. Levitae portabant tabernaculum foederis, et nostri subdiacones et diacones plenaria portant et capsas. Arca foederis a sacerdotibus portabatur, et apud nos scrinium, aut feretrum cum reliquiis a presbyteris deportatur. Aaron summus sacerdos sequebatur ornatus, et apud nos episcopus infulatus. Apud eos Moyses cum virga, apud nos rex cum sceptro, vel episcopus cum sambuca. Ibi clangor tubarum, hic strepitus campanarum. Ibi populus armatus, hic virtutibus adornatus. Ibi populus aspergebatur sanguine, hic aqua benedicta cum sale. Illis obviat Amalech sitiens, nobis turba daemonum nostrae vitae semper insidians. Josue victor existit, et noster Jesus victoriam nobis obtinuit. Cum ad aliquam ecclesiam tendimus, tunc quasi ad terram promissionis accedimus. Cum ecclesiam cantantes introimus, quasi gaudentes ad patriam pervenimus. Cum circa ecclesias feretrum campanarum compulsione portamus, quasi cum arca, cum sono tubarum, cum clangore populi Jericho circuimus. Jericho vero corruit et destruitur, cum in nobis concupiscentia vincitur; David etiam et Salomon nos ad processiones informaverunt, cum Arcam Domini David in tabernaculum, Salomon in templum, cum hymnis et canticis portaverunt, et sub alis cherubin locaverunt, sic humanitas Christi ascendens coelum ingreditur et ab angelis perenniter adoratur.
8.8.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VII. IN VIGILIA ASCENSIONIS.
8.8.1
Omnes gentes plaudite manibus. In Vigilia Ascensionis Domini evangelium legitur: Sublevatis oculis in coelum dixit Jesus: Pater, venit hora, et nunc est, clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te. Quod nunc ideo legitur, quia quod passurus oravit, hominibus innotuit cum ascendit, vel quia in fine concluditur: Ego ad te venio, in quo rogat pro his quos dedit ei Pater, ut sint in Patre unum, id est in corde uniti vicissim unde praecedit epistola: Multitudinis credentium. De hac unione, scilicet hominum ad Deum, et inter se in introitu praemitti non potuit. Nam in manibus operatio, in plausu laetitia, in manuum conjunctione charitatis intelligitur communicatio. Sic ergo manibus plaudere jubemur, ut quaecunque operamur, omnia in hilaritate et charitate fiant. Vel pertinet introitus iste cum alleluia: Ascendit, et cum offerenda: Portas coeli aperuit, ad futuram ascensionis solemnitatem. Communio sumitur de Evangelio. Quidam non incongrue supradicta officia Paschalis hebdomadae, per septem dona Spiritus sancti, ad eos referunt, qui sunt baptismo renati, ut renatus afflatu spiritus sapientiae dicat: Resurrexi, qui per Adam cecideram, nunc a morte animae resurrexi; per quid resurrexerit Evangelium declarat, scilicet per resurrectionem Domini; quid inde acquisierit, spiritus instruit intellectus, dicens: Introduxit vos in terra, scilicet Ecclesia, et adhuc addit spiritus consilii, aqua sapientiae potavit eos; quid inde quoque acquirere debeat spiritus indicat fortitudinis dicens:« Venite, benedicti Patris mei.» Quod ex his collatis beneficiis Deum laudare debeat, spiritus scientiae docet, dicens:« Victricem.» Quid resurrectio renatis attulerit, spiritus pietatis indicat dicens:« Eduxit eos Dominus in spe,» et adhuc spiritus timoris adjungit, dicens:« Eduxit Dominus populum suum.» Pro his omnibus beneficiis in baptismo collatis hominibus angeli gratulantur, homines Domino confitentur, et ad Christi praeconia se invicem exhortantur, gratias agunt, jubilant, beneficia et beneficiorum causas rememorant, et ad majora confidenter aspirant, et circa haec caeterae partes officiorum suprascriptae septimanae versantur. Et vide quia hic mutatur ordo donorum. Et attende quod per officia hujus septimanae ad quatuor introitus quater, et ad tres ter ponitur alleluia; quia sancta Trinitas a quatuor mundi partibus collaudatur, et de Christi resurrectione et de hominum receptione.
8.8.2
In prima Dominica: Quasi modo geniti baptizati monentur a matre, ut infantes innocenter vivere, et lac sanctae Scripturae concupiscere, ut Paschale sacramentum per Christi resurrectionem acquisitum moribus et vita teneant, mundum vincant, et cum Christo triumphent, et laetitiam in corpore et anima simul obtineant, propter quam Alleluia duplicatur, vel quia mortem evaserunt, et spem vitae habere meruerunt, vel propter actionem et contemplationem, vel propter gaudium praedicatorum et conversorum.
8.8.3
In secunda vero Dominica, scilicet: Misericordia Domini, baptizati jam instructi Christi misericordiam intonant, et Trinitatem praedicant. Nam in misericordia Spiritum, in verbo Filium, in Dei, Patrem annuntiant. Praeponunt vero Spiritum, per quem sunt sanctificati, deinde Filium per quem redempti, deinde Patrem cui reconciliati, et quia Trinitatem concinunt, ideo ter jubilant alleluia.
8.8.4
In tertia Dominica: Jubilate, baptizati ad laudem Dei totum mundum invitant, et Trinitatem personant, cum in Deo Patrem, in nomine Filium, in laude Spiritum sanctum accipiunt. Et quia per duo praecepta charitatis firmantur in fide Trinitatis, ideo prius bis, deinde ter concinunt alleluia.
8.8.5
In quarta Dominica: Cantate, rursus baptizati ad Dei laudem gentes conversas invitant, et Trinitatem commemorant. Dum in Domino Patrem, per mirabilia Filium, per justitiam intelligunt Spiritum sanctum. Et quia fidem Trinitatis gentes a quatuor mundi partibus acceperunt; ideo Trinitatem sub quarto alleluia concludunt.
8.8.6
In quinta Dominica: Vocem jucunditatis, rursus baptizati liberatorem suum gentibus annuntiant, qui Trinitatem per ter positum concinunt Alleluia; et sicut hic continetur instantia praedicantium, sic in offertorio: Exaudivit, sollicitudo se ab errore convertentium, et in offertorio: Omnes gentes, applausus in coelum intelligitur ascensurorum.
8.9.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VIII. DE ASCENSIONE DOMINI.
8.9.1
Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Dum Redemptorem nostrum coelos ascendisse credimus, spem nostram vacillantem erigimus, et mente in coelestibus habitamus: spei namque certitudine jam rem possidemus, ad quam illum pervenisse gaudemus, et quod nunc spe, Deo propitio sumus possessuri in re; inde est quod eorum, quae in ascensione cantantur, quaedam sunt ascensionis peracta narratio, ut illud: Post passionem, et illud: Omnis pulchritudo, et illud: Ascendens, et illud: Ascendit Deus; quaedam sunt consolatio sponsi ad sponsam, ut« Non turbetur cor vestrum neque formidet;» et illud: Tempus est, ut revertar, et illud: Si non abiero. Quaedam sunt aggratulatio sponsae ad sponsum, ut illud responsorium: Exaltare, Domine, et illud: Ponis nubem. In narratione spes concipitur, in consolatione erigitur, in aggratulatione certificatur, vel delectatur. Similiter in officio diurno narratur ascensio in epistola, et evangelio, ubi dicitur quod Dominus assumptus est in coelum, et sedet ad dexteram Dei, id est in aequalitate Patris, et in alleluia, Dominus in Sina. Consolatur sponsus in alio alleluia: Non vos relinquam. Aggratulatur sponsa in communione, dicens: Psallite Deo qui ascendit super coelum coeli ad orientem, hoc est, usque ad Verbum sibi rationaliter unitum, quod non dicitur ortum, vel oriturum, sed oriens: quia semper Filius a Patre procedit. Vel super coelum coeli ad orientem, hoc est super firmamentum coeli ad orientalem plagam. Quod cantatur in introitu, et offerenda: Viri Galilaei, sumitur de epistola, in qua clausula percutitur ab angelis eorum superbia, qui transfixerunt, et eorum mundana sapientia, qui non cognoverunt, et eorum pigritia qui talenta sibi commissa cum lucro debito non reportaverunt, et sollicitatur eorum desiderium, qui adventum Domini diutius exspectaverunt; hoc enim officium totum consistit in sollicitudine et gaudio.
8.9.2
Et attende quod hac die non est processio negligenda, per quam Dominum cum discipulis de Hierusalem in montem Oliveti processisse commemoramus, vel nos eum sequi debere figuramus, quo videlicet introivit, et eadem via scilicet per viam obedientiae, propter quam exaltavit illum Deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Quod repraesentavit cum duxit eos foras in Bethaniam, quae interpretatur obedientia. Unde in processione cantant quidam responsoria ad ipsam eductionem pertinentia, ut eduxit Dominus; cum igitur hac die processionem rationabiliter agamus, nihilominus et hoc rationabilius est, quod non sicut in die Paschae, vel caeteris Dominicis antequam tertia dicitur, sed ea cantata celebratur. In Paschali et Dominicalibus aqua benedicitur in memoriam baptismatis, et venerationem; ideoque praecedunt tertiam, in qua Spiritus sanctus super discipulos descendit, ut sicut prius baptizamur, et postea Spiritum sanctum accipimus, sic aqua benedicta prius nos, et nostra loca respergimus, et post modum adventus sancti Spiritus memoriale, id est tertiam decantamus. Cur autem in Dominicis diebus baptismatis memoria renovetur, superius enodatur. At in hac die tertia cantata, processio celebratur similiter et omnes aliae, quae non sine aquae benedictione solemniter celebrantur, tum ut missae conjungantur officio, tum quia nullus eum sequitur, nisi sanctificatus Spiritu sancto. Et vide quod primitiva Ecclesia quintam feriam observabat in memoriam ascensionis, sicut et Dominicam in memoriam resurrectionis, et tunc in quinta feria fiebat processio, processionis hodiernae rememorativa, sed multiplicatis sanctorum solemnitatibus. sublata est quintae feriae solemnitas de medio, et translata est processio ad Dominicam. Ecclesiam ingredientes et ad ecclesiam redeuntes recolimus apostolos regressos in Hierusalem, sed licet illi sine Christo, nos tamen cum cruce crucifixi; quia dixit:« Vobiscum ero usque ad consummationem saeculi.»
8.10.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT IX. DOMINICA POST ASCENSIONEM.
8.10.1
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te. Apostoli post primam unctionem, quam in Christi morte susceperant, insufflante illo et dicente:« Accipite Spiritum sanctum,» secundam exspectabant quam promiserat Dominus dicens:« Si abiero mittam Paracletum ad vos.» Exspectantes ergo decantant in introitu: Exaudi; qui rursus de psalmo vicesimo sexto, Dominus illuminatio, assumitur, cujus titulus est, in finem psalmus David, priusquam liniretur; agitur enim ibi de unctione David quae fuit triplex. Primo namque unctus est in signum regis futuri, secundo in regem super tribum Juda, tertio super totum Israel. Nos quoque idem cantamus, quia unctionem tertiam exspectamus. Prima enim unctio est in baptismo, secunda in confirmatione, aut in poenitentiae confessione; tertia erit in resurrectione. Vel prima fuit in apostolis, secunda in Judaeis, tertia in gentibus. Unguentum enim quod descendit in barbam Aaron, id est in apostolos, qui fuere barbati, id est viri perfecti et consummati, et fuere Aaron, id est montani scilicet Christi, qui fuit mons in vertice montium; illud, inquam, unguentum descendit in oram vestimenti, id est in Judaeos electos apostolis vicinos Dominum vestientes, et descendit sicut ros Hermon in montem Sion id est gratia exaltati perfundit gentes Deum speculantes. Et quoniam apostoli exspectantes, ut diximus, erant in templo, et orantes, laudantes, et benedicentes Deum, idcirco in nostra exspectatione in epistola: Estote prudentes, invitamur ad orationes, et in offerenda: Lauda, anima mea, Dominum, provocamur ad laudes. Quis autem fuerit effectus illius apostolicae unctionis, Evangelium declarat: Cum venerit, ubi dicitur: Vos testimonium perhibebitis; quia ab initio mecum estis.
8.10.2
Et attende quod ob praemissam causam, scilicet quoniam apostoli exspectabant indui virtute ex alto, haec septimana dicitur exspectationis, in qua solent quidam jejunare et orationi vacare usque ad Pentecosten, eo quod apostoli per hoc tempus jejunasse leguntur. Sed magister Gilbertus probat jejunandum non esse, quia est de Paschali tempore, et quinquagesima Pentecostes. Hieronymus quoque, Ambrosius et Augustinus aiunt inter Pascha et Pentecosten, non esse ex necessitate jejunia indicenda; voluntate enim omni tempore a cibis percipiendis possumus abstinere, sed ex necessitate non oportet. Unde Ambrosius: Per hos quinquaginta dies jejunium nescit Ecclesia, sicut ipsa Dominica, qua Dominus resurrexit: sunt enim hi dies veluti Pascha, et Dominica celebrandi, in quibus sicut ait Beda, majoribus epulis et hymnis coelestibus est vacandum, ob reverentiam Dominicae resurrectionis, ob memoriam Dominici convictus cum discipulis, ob spem gloriae immortalis. Verumtamen ab hac auctoritate poenitentes excluduntur. Sed et Gregorius litanias excepit. Illud etiam notabile est, quod octavam Dominicae Ascensionis, quae debet in quinta feria terminari, ulterius oportet prorogari: licet enim officium Dominicae in quinta feria operatur, tamen in nocturnis officiis sextae feriae, et Sabbati invitatorium, et responsoria de ascensione cantantur. Verumtamen nocturnales psalmos dicimus cum tribus lectionibus, et Te Deum laudamus omittimus, sed quare, cum apostoli essent laudantes Deum? Nec mireris cum simile invenias a Nativitate Domini usque ad Epiphaniam; sed et totum Paschale tempus simile continet; quia unam et eamdem repraesentat octavam. Nec vacat a mysterio, quoniam et apostoli exspectantes per observationem decem praeceptorum Paracletum in mysterium denarii accipere meruerunt. Et nos etiam exspectantes per eamdem observationem denarium vitae percipiemus aeternae. In his decem diebus legendi sunt Actus apostolorum; quos qui sequitur, Spiritum sanctum accipiet, et denarium promerebitur.
8.11.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT X. DE VIGILIA PENTECOSTES.
8.11.1
Veni, Sancte Spiritus. De adventu Spiritus Sancti solemnitas est veneranda, tum propter personam quae est aequalis Patri et Filio, tum propter causam. Advenit enim Spiritus, ut haereditatem Patris testamento legatam, Filii sanguine conscriptam, in Dei praetorio advocatione defendat coram principibus terrae contra Judaeos, haereticos, paganos, falsos fratres et daemones. Ipse enim postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nunc adventum praefigurat baptismus in Sabbato constitutus; solemniter enim baptismus in hoc Sabbato celebratur, tum ut post Pascha nati, vel necessitatibus impediti baptizentur, tum quia Petrus hoc die tria millia baptizavit, tum quia Filius in digito Dei fortem devicit, ideoque idem opus per idem mysterium repraesentatur, digito veniente, et Filio resurgente, tum quia baptismi generatio prima est sancti Spiritus operatio, tum quia sicut hodie descendit in apostolos, quem descensum baptismum Dominus appellaverat, dicens:« Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto;» sic in baptismate descendit, licet invisibiliter in baptizatos. Sed dicet aliquis, ergo baptismus debet in Dominica et hora tertia celebrari. Et quidem hoc sacramentum ad illum diem et illam horam pertinet, sed in Sabbato ponitur, vel propter mortem Christi, vel quia requiem per hoc sacramentum nanciscimur, licet alias propter occasiones fluctuantis mundi aliquando celebretur. Et quidem baptisma nostrum propius accedit ad baptismum apostolorum, quam Christi. Christus enim baptizatus est non propter se, sed propter nos, ut nobis formam tribueret; apostoli vero baptizati sunt propter sua peccata deflenda, sic et nos propter nostra, sed illi primo in aqua, deinde per spiritum in terra, postremo per spiritum de coelo. At nos praesente episcopo simul baptizamur; et per confirmationem Spiritum sanctum accipimus. Quod si quando aliter facimus, ad illum tamen diem et illam horam totum procul dubio referamus. Baptismi vero officium superius assignatur. Hoc tamen notabile est, quod quatuor duntaxat hodie lectiones leguntur; in vigilia Paschae prima fuit: In principio creavit Deus, coelum et terram; hic autem prima est: Tentavit Deus Abraham. Hae namque duae lectiones reddunt nobis in memoriam duos patres, carnalem et spiritualem, ab Adam omnes sumpsimus carnalis generationis initium, ab Abraham vero spiritualis generationis exordium. Ille per inobedientiam nos omnes perdidit. Ideo post illam primam non sequitur canticum; quia per Adam nascimur ad luctum. Iste per obedientiam semini suo benedictionem promeruit. Ideoque post hanc primam sequitur canticum, quia per fidem Abrahae properamus ad gaudium; quidam tamen aiunt tractum nullum sequi debere, quia pro promissione sibi facta nullum cecinit canticum Abraham, quia nullum socium cum quo cantaret, habebat solus Dei cultor et peregrinus in terra aliena. Et bene congruit haec lectio praesenti diei, quia in effusione sancti Spiritus data est gentilibus benedictio, de qua Dominus ad Abraham:« In semine tuo benedicentur omnes gentes,» huic recte congruit oratio: Deus qui Abrahae famuli tui. Secunda lectio: Scripsit Moyses, datam legem declarat, quae hodie data est et novam significat, quae in cordibus fidelium diffusa est. Unde canticum sequitur, in quo aeterna laetitia repromittitur.
8.11.2
Tertia lectio. Apprehendent septem mulieres, etc., septem dona Spiritus sancti pronuntiat, quae bonis moribus quemlibet virum informant, unde canticum sequitur, quia bonos mores gaudium comitatur.
8.11.3
Quarta lectio: Audi, Israel, virtutes quae dona comitantur insinuat ut sapientiam, prudentiam, lumen et pacem. Unde canticum sequitur, quia pro his et in his aeternaliter gratulabimur. Prima resonat historiam, secunda allegoriam, tertia tropologiam, quarta vero anagogen. Et vide quod hoc interest inter lectiones paschales et istas pentecostales, quod distat inter Adam et Abraham, ibi recolitur humani generis periclitatio usque ad internecionem per inobedientiam Adae, hic humani generis restitutio usque ad salvationem per obedientiam Abrahae, in quibus omnibus tituli subticentur: quoniam auctores Scripturae adhuc a catechumenis ignorantur. Caetera de baptismo ex superiori doctrina panduntur. Sed nunc missale officium exaretur. Ab hoc itaque Sabbato usque ad sequens septem sunt officia, quae omnia pertinent ad sancti Spiritus majestatem, ad ejusdem operationem, ad baptizatorum instructionem, una die proprium non habente, sed a Dominica, vel a quinta feria Paschali officium mutuante, haec missa per Kyrie eleison incipitur, ut de renatis Ecclesiae laetitia declaretur, de quibus quia Gaudent angeli, Gloria in excelsis Deo subjungitur, vel quoniam apostoli priusquam susceperunt Spiritum, erant laudantes et benedicentes Deum. Hodierna vero lectio: Factum est cum Apollo, unicam baptismi Christi commendat dignitatem, in eo quod baptizati baptismo Joannis baptizati sunt baptismate Christi. Sed et Spiritus sancti praedicat potentiam et gratiam, qua baptizatos fecit variis linguis loqui. Alleluia, in memoriam innocentiae primitivae cantatur, sed quia non fuit sempiterna, ut praediximus, in tractum convertitur. In Evangelio Spiritus ille promittitur, et ejus operatio, scilicet de Trinitate scientia intimatur: quod autem ibi dicitur alium Paracletum dabit vobis, alium dicit in persona, et alium in operatione. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Nam cum per Filium habeant omnia esse, vivere, sentire, discernere, intelligere per Spiritum Sanctum habent bene esse, sancte vivere, recte sentire, prudenter discernere, sapienter intelligere. Credo in unum Deum, non est omittendum, quia cum symbolum hoc derivatum sit a symbolo apostolorum, fidem quam habeant insinuat. Offerenda: Emitte, manifeste ad operationem Spiritus pertinet, quia per eum Dominus benedicitur, per eum coelum sicut pellis extenditur, id est Scriptura ut quasi nihil lateat, explanatur. Similiter et communio: Ultimo, ad eamdem pertinet spiritus operationem, qui facit flumina velut aquae vivae de ventre credentis exire, id est affluentiam salutaris doctrinae. Et est ut quibusdam placet haec missa per Benedicamus Domino concludenda. In vesperis hi psalmi secundum quarumdam ecclesiarum consuetudinem concinuntur: Lauda Dominum quoniam bonus est, psalmus Lauda anima mea Dominum, Lauda Hierusalem, Dominum, eo quod in his psalmis laudes Dei magis resonare videntur, Ubi enim spiritus spirat, organum ad laudes invitat.
8.12.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XI. IN PENTECOSTE.
8.12.1
Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Populus antiquus tria solemnia celebravit: scilicet Pascha, quia Deus liberavit eos a servitute Aegypti et percussione angeli; Pentecosten, quia tunc susceperunt legem. Scenopegiam, id est fixionem tabernaculorum, in Septembri. Haec festa quae septem diebus protelabantur praecipua dicebantur, et Sabbatum quod interveniebat vocabatur Sabbatum sabbatorum, id est Sabbatum festorum. Addiderunt ad haec et alia ob eventus alios, ut encaenia, scilicet, dedicationem templi. Nos vero duo illorum solummodo reservavimus, Pascha videlicet et Pentecosten, sed alia et alia ratione; illi namque Pascha celebravere quia transierunt ab Aegyptiaca servitute, nos Pascha celebramus quia per Christum redempti sumus. Illi celebravere Pentecosten quia susceperunt legem, nos autem ideo celebramus quia Spiritum sanctum accepimus. Illi quidem legem acceperunt carnalem scriptam in lapideis tabulis ad significandum duritiam populi, nos autem intelligentiam spiritualem scriptam in cordibus hominum digito Dei. Et dicitur pentecoste, quinquagesima: data est enim lex, in monte Dei Oreb, vel Choreb, vel Sina, quod idem est, quinquagesimo die ab immolatione agni paschalis: agnus enim immolatus est decimo quarto die Aprilis, lex vero data est quarto die mensis tertii, dicitur tamen esse data tertia die. Jam enim, inquit Scriptura, advenerat dies tertia, et claruerat, et coeperunt audiri tonitrua; die namque tertia, descendit Dominus super montem ad dandum legem, et Moyses ascendit ad Deum, et descendens narravit omnia plebi, maneque rursus ascendens duas tabulas scriptas accepit. Et cave, ut in secundo mense duntaxat triginta dies computes, secundum lunam ergo XVI in primo, XXX in secundo, quatuor in tertio quinquaginta faciunt, sed attende quod non omnis quinquagesima vocatur Pentecoste, est Lmª dierum, Lmª annorum, Lmª psalmorum, Lmª personarum, Lmª denariorum.
8.12.2
Quinquagesima dierum triplex est, est enim una ab Esto mihi, Domine, usque ad Pascha, secunda est a Pascha usque ad Pentecosten, tertia est a Sabbato in Albis usque ad Sabbatum post Pentecosten. Prima est poenitentiae et afflictionis, secunda est laetitiae et exsultationis, tertia est gloriae et glorificationis; figurat enim octavam duplicis stolae. Ideoque per illam duplicatur Alleluia. Quinquagesima vero annorum fuit annus jubilaeus, in quo libertas volentibus reddebatur. Quinquagesima vero psalmorum triplex est, et tres status significat Christianae religionis, quorum primus est poenitentiae, secundus justitiae, tertius laudis vitae aeternae; ideoque prima terminatur in Miserere mei Deus, secunda in Misericordiam et judicium, tertia in Omnis spiritus laudet Dominum. Hi sunt CL psalmi, totidem fuere dies diluvii; hos ergo canimus ut a diluvio et omni periculo liberemur. De quinquagesima personarum Abraham quaesivit a Domino dicens:« Si quinquaginta justi fuerint ibi, nunquid parces eis?» De quinquagesima denariorum dicitur in Evangelio de duobus debitoribus, quorum unus debebat quingentos denarios et alius quinquaginta. Sed de his nihil ad praesens, solus enim quinquagesimus dies a Pascha, Pentecostes( usitato vocabulo) nominatur, a pente, quod est quinque, et coste quod est decem, quia qui per quinque sensus corporis in vinea Domini laborabunt, hi spiritu replebuntur, in futuro aeternae retributionis denarium accipere merebuntur.
8.12.3
Et surgit hic numerus ex septenario in seducto superaddita unitate, septem enim hebdomadae sunt a Pascha usque ad hanc diem, tum quia in hac die septiformis gratia datur, tum quia meritis gratiae septiformis per septenarium hujus vitae ad illam unam pervenitur, de qua dicitur:« Unam petii a Domino, hanc requiram,» septem namque millibus annorum, expletis per septiformem Spiritum ad idem gaudium perveniemus. Et attende quod antiqui observabant septimum diem, ut Sabbatum, septimam septimanam, ut Pentecosten, septimum mensem ut septembrem, septimum annum ut jubilaeum, septimum septimae decadis annum, ut sexagesimum septimum annum, et de hoc semel, cum data fuit eis licentia de captivitate Babylonica revertendi. Hic quoque numerus surgit ex quadragenario suis partibus multiplicato, qui tenet in se bonorum operum perfectionem, vel superadjuncto denario, qui non continet eorumdem remunerationem. Et merito quidem de statu contritionis et poenitentiae pervenitur ad statum remissionis et gloriae, et per operum perfectionem ad remunerationem. Et recole quod sicut ex legis praecepto in Pascha offerebant manipulos spicarum, sic in Pentecoste duos panes primitiarum. Nos igitur ab eo quo Dominus resurrexit, et corpus suum quasi novarum frugum manipulum sacrificavit, diem quinquagesimum observemus, in quo Spiritum sanctum accepimus, et duos panes offeramus, gratias agentes pro lege tunc in lapidibus data et pro gratia in cordibus nostris diffusa. Solemnizemus post septem hebdomadas die quinquagesimo, jubilaeum repraesentantes, ut post circulum hujus vitae ad annum aeternitatis pervenire possimus, in quo non laborabimus, sed antiquam possessionem, quam peccando perdidimus, recuperabimus. In hoc die tres ponuntur antiphonae: Factus est repente, Confirma, Emitte Spiritum, quae comparatae ad tres paschales antiphonas: Ego sum. Postulavi, Ego dormivi, abundantiorem significant perfectionem. Plus enim est spiritu vehementi repleri, qui pulverem pedum excutiat, quam cum impiis non computari; plus est confirmari, quam in haereditate deputari; plus est renovari faciem terrae, quam a peccatis resurgere.
8.12.4
Quidam novem, sicut in aliis Dominicis, volunt legere lectiones, sed canonicum est tres duntaxat legere, propter sacramentum baptismi in trium personarum nomine celebrati, vel ob triduanam sepulturam Domini, cui sumus in baptismate consepulti, vel quia in potentia miraculorum unum est opus individuae Trinitatis; vel propter fidem, spem et charitatem, quas ab initio intellectus debet omnis Christianus habere. Tam nocturnum quam diurnum officium praedicat miraculum hodiernum, quod in epistola evidentius declaratur, cum dicitur: dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus, qui significavit illum, qui erat iturus in omnem terram, de quo in omnem terram exivit sonus apostolorum. Sequitur, tanquam advenientis spiritus vehementis. Ideo venit in spiritu vehementi, quia sicut ventus vehemens projicit pulverem a facie terrae, sic adventus Spiritus ejicit a corde hominis omnem terrenitatem. Sequitur, et factum est quia apparuerunt illis dispertitae linguae, tanquam ignis. In igne datur, ut faceret eos ferventes amore charitatis; vis ignis unam materiam consumit, ut ligna, alteram reficit et fovet ut corpora nostra; sic ignis Spiritus sancti rubiginem peccatorum consumpsit, et animas ad amorem Dei et proximi calefecit; in linguis datur ut efficeret eos facundos in omni genere sermonis. Quare repleti Spiritu sancto coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis, vel linguis omnibus loquebantur vel sua, id est Hebraea lingua loquentes ab omnibus intelligebantur, ac si loquerentur propriis, ipsi quoque linguas omnium quasi propriam intelligebant. In hora tertia datur, quia sancta Trinitas praedicanda mandatur; dedit igitur Spiritus sanctus facundiam, dedit et omnium scientiam, et doctrinam, unde in Evangelio: Ille vos docebit omnia, et introitu: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, ubi Dei praedicatur potentia, qui solus ubique, solus omnia replet, nisi enim ubique, non fuisset simul in apostolis magno terrarum spatio separatis nec esset in diversis fontibus consecrandis. Vel replevit orbem terrarum, dum apostolos inebriavit, quorum sonus in omnem terram exivit; et quoniam orbis terrae per quatuor climata separatur, ideo quater alleluia concinitur. Duplex vero, quod post epistolam canitur alleluia, vel significat, ut saepe diximus, duplicandam laetitiam, vel etiam spiritum bis apostolis datum scilicet de terra et de coelo, vel eos spiritu et mente psallentes; vel conversionem duorum populorum. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, id est novit, qua mente quisque loquatur; vel habet scientiam omnium, per quae et de quibus potest vox humana variari, vel scientiam vocis, id est vocem scientiae habet, id est facit nos habere, ut quae ipso inspirante apostoli proferrent, cum intelligentia pronuntiarent. Offerenda: Confirma, huic diei convenit; constat enim fidem datam fuisse apostolis, sed infirma fuit in eis. Unde Petrus ad vocem ancillae negavit; quam eis Dominus hodie confirmavit, et nos nobis petimus confirmari. A templo sancto tuo quod est in Hierusalem, tibi offerent reges munera, id est apostolorum Ecclesia, qui sunt Ecclesiae fundamenta, nam« salus ex Judaeis est.» Communio: Factus est, sumitur de epistola. Et vide quoniam hoc festum per septem dies celebratur, vel propter praesentis vitae sacramentum, vel propter animarum Sabbatismum, vel quia per septem dona Spiritus sancti, corporibus et animabus plena gaudia conferuntur: unde septem ultimi psalmi a laudibus titulantur; quia per septiformis gratiae operationem gaudia conferuntur aeterna. In quibus tres leguntur quotidie lectiones, ut septem fratres tres procurent sorores, id est septem dona tres virtutes, fidem, spem, charitatem, ut Gregorius prosequitur in Moralibus; horum enim dierum officia septem donis Spiritus sancti adaptantur; hesternum igitur, et hodiernum, pertinent ad sapientiam, et intellectum, ut ex superioribus patet.
8.12.5
Secunda feria agitur in officio de assumptione gentium, ad quarum salutem misit Deus Filium suum Unigenitum in hunc mundum, ut salvaretur mundus per ipsum, ut testatur hodiernum evangelium, quam salutem operatus est Spiritus sanctus. Nam Petro loquente, cecidit Spiritus sanctus super gentes, ut hodierna testatur epistola. Ad quam salutem perficiendam, ut cantatur in introitu: Cibavit eos Dominus ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos, sermo divinus frumentum est, cujus palea Judaei et adipe satiantur gentiles. Vel frumentum Christus est, cujus adeps Spiritus sanctus, quo fideles satiantur, melle de petra, id est doctrina de Christo procedente, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Hic quoque ob promissiones Dei quater concinitur alleluia, sic et in sequentibus exponere memor eris. Ad eam quoque perficiendam, ut concinitur in offerenda: Intonuit de coelo Dominus, quando factus est repente de coelo sonus, et apparuerunt fontes aquarum, id est revelata sunt per Apostolos velamina Scripturarum, et haec omnia facta sunt Spiritu operante. Unde sequitur in communione: Spiritus sanctus docebit vos quaecunque dixero. Et attende quod assumptio gentium ad tempus fuit dilata, unde:« In viam gentium ne abieritis,» sic tempore congruo fuit denique imperata. Unde:« Ite, baptizantes omnes gentes;» per se namque gentibus non praedicavit, sed per apostolos. Sic Isaac minori filio Jacob nihil de offerendo sibi cibo mandavit, ut benedictionem acciperet, sed per operationem Rebeccae primatum benedictionis accepit, quae quia facta sunt occulto Dei judicio, unde exclamat Apostolus:« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei,» ideo hodiernum officium pertinet ad consilium. Et sciendum est quod per totam septimanam solemnitates sunt servandae, ut Gloria in Excelsis, Credo, et Ite missa, et Te Deum, et Alleluia, tum ut baptizatorum saluti congaudeamus, tum ut futurae laetitiae plenitudinem figuremus.
8.12.6
Tertiae feriae continet officium commendationem apostolorum et successorum, hi sunt ostiarii, de quibus agitur in evangelio, qui ovibus aperiunt ostium fidei. Constat namque non aliter accipi gratiam, nec intrari Ecclesiam nisi per apostolicae fidei januam. Isti manus super baptizatos imponunt, et sicut dicitur in epistola: Baptizati proinde Spiritum sanctum accipiunt. Istorum vox est in introitu: Accipite jucunditatem gloriae, in quo, quia per geminam dilectionem ad fidem pertingimus Trinitatis, ideo quinquies concinimus alleluia. Et est sensus: Accipite jucunditatem gloriae, id est Spiritum sanctum, qui vos glorificabit et clarificabit, ut quisque de se dicere possit, quod dicitur in communione: Spiritus qui a Patre procedit, ille me clarificabit, qui vobis quoque, ut in offerenda cantatur: Portas coeli, id est apostolorum Scripturas aperiet, et quoniam haeresiarchas in spiritu fortitudinis sunt aggressi, et aggrediuntur, idcirco pertinet hodiernum officium ad fortitudinem. Non incongrue dicunt: Qui spiritum faciunt ostiarium; ipse namque per ostium Christum introducit ad Patrem.
8.12.7
Quarta feria officio suo praedicat scientiam, quae est donum Spiritus sancti, qui sanctos usque adeo illuminavit. Quod de quinque libris Moysi, paucisque prophetarum Scripturis librorum copia crevit, quod Daniel praevidens ait:« Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia.» Quod mystice nobis innuit Evangelium de quinque panibus et duobus piscibus, quae sicut multiplicata sunt inter ora comedentium. Sic lex et prophetae inter studia contrectantium. De hoc spiritu dicit sapientia in lectione prima: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et Isaias in secunda: Nolite, ubi effundam aquam super sitientem, et infra, effundam Spiritum sanctum super semen tuum. Et vide quod duae lectiones leguntur, eo quod ad fidem duo populi convertuntur, vel quoniam ordinandi in utriusque Testamenti pagina imbuuntur, quibus in evangelio panis, id est sacra Scriptura proponitur. His praecedens congruit introitus: Deus dum egredereris.
8.12.8
Nam per scientiam egressus est Deus, id est notus effectus; et quia meditando sacras expositiones, exposuere Scripturas, ideo in offerenda cantatur: Meditabar in mandatis tuis, et quia dicunt id ipsum, nec sunt in eis schismata, recte in communione subjungitur: Pacem meam. Et attende quod solemnitati sancti Spiritus jejunium quatuor temporum non derogat hodiernum, sed potius illustrat; quia deliciae sancti Spiritus, deliciarum carnalium fastidium important, et quia sponso ablato apostolis jejunandum erat, sicut Dominus praedixerat, quando« sponsus auferetur ab eis, tunc jejunabunt;» unde repleti Spiritu sancto sponte jejunare coeperunt. Quocirca in praecedenti secunda feria quidam aestivalem inchoant quadragesimam, quidam vero sanius hodiernum jejunium autumant hujus temporis quadragesimalis initium; cui quidam terminum statuunt in festivitate Sancti Joannis sive sex habeat septimanas, sive nequaquam. Alii festivitatem Sancti Joannis includunt, et eo usque jejunantes sine termino praefixo procedunt, ubi senarium compleant hebdomadarum. Hanc quadragesimam probat Hieronymus non esse necessitatis, sed voluntatis, dicens: Nos unam facimus quadragesimam, illi tres, quasi tres passi fuerint salvatores, non quod per totum annum jejunare non liceat, excepta Pentecoste, sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. Sed haec dixit Hieronymus contra Montanum haereticum, qui apud suos tribus quadragesimis statuit jejunandum.
8.12.9
Quinta feria non habet officium proprium, sed a die Dominica mutuatur, ut a Sabbato in Sabbatum septem duntaxat sint officia, septem donis Spiritus sancti deputata; quidam tamen et huic officio mutuato non incongrue donum ascribunt, hujusce ascriptiones facere non a Sabbato, sed a Dominica incipientes. Qui in Dominica ponunt Spiritum sapientiae, in secunda feria intellectus, in tertia consilii, in quarta fortitudinis et in hac quinta ponunt Spiritum scientiae qui dat scrutari profunda, sicut canitur in alleluia. Spiritus omnia.
8.12.10
Sexta feria agitur in Evangelio de filia archisynagogi quae post sanationem hemoroyssae resuscitatur: in quo significatur illa sancti Spiritus operatio; quia synagoga nunc mortua pietate reviviscet, postquam plenitudo gentium eadem introierit pietate. Huic congrue praecedit illa prophetica lectio: Exsultate, filiae Sion, in Deo, qui dedit vobis imbrem matutinum et serotinum. Haec est doctrina evangelica nobis per apostolos collata, jam praedicata, et adhuc novissimis temporibus praedicanda, ibi subjungitur et comedetis, et saturabimini cibo, videlicet spirituali, de quo in introitu: Repleatur os meum laude tua, unde et puellae resuscitatae jussit dare manducare, refecta namque interius, dicet quod in offerenda canimus: Benedic, anima mea, Domino, et tunc impletum erit universaliter quod in communione cantatur: Spiritus ubi vult spirat, prius vadens ad Judaeos, secundo ad gentes, postmodum rediens ad Judaeos; quia« nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto.»
8.12.11
Sabbato figurat officium duorum concordiam populorum, Judaei videlicet et gentilis. Hi sunt duo caeci, de quibus dicitur in Evangelio, quod sunt illuminati a Christo; de qua concordia loquitur Paulus, in epistola ad Judaeos et gentiles directa dicens: Justificati ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum Jesum Christum, sed cum pax, aut concordia nequaquam vera sit, nisi per charitatem, ideo praecinitur in introitu: Charitas Dei diffusa, in quo ter ponitur alleluia, quoniam ad fidem Trinitatis pervenitur per obsequia charitatis. Et non solum reliquae partes officii, sed etiam lectiones ad jejunium pertinentes attestantur operationem et gratiam Spiritus sancti, ut prima: Effundam de Spiritu meo, et secunda: Locutus est. Ubi dicitur: Numerabitis septem hebdomadas usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae,» praesentem intellige festivitatem quae olim dicebatur festivitas hebdomadarum; et quia postquam gentes intraverint, reliquiae salvabuntur, idcirco eis nunc flentibus, et sponsum exspectantibus dicit Dominus: Nam vos relinquam orphanos, quod in communione canimus; quia igitur haec concordia fiet imminente die judicii, qui erit etiam electis causa timoris, idcirco pertinet hoc officium ad timorem, vel quia timor introducit charitatem, licet charitas foras mittat timorem. Et nota quod in ordine istorum officiorum descendendo computamus, in ordine vero Paschalium, secundum Augustinum, ascendendo; quia per haec descensus ad nos Spiritus sancti, per illa noster ad illum significatur ascensus. Et cave quia praeter haec officia ad jejunium pertinentia, quae in quarta et in sexta feria, et in hoc Sabbato exposuimus, aliae quidem lectiones, et evangelia, in eisdem diebus inveniuntur, quae forte solemnitati magis appropinquare videntur, sed tam haec quam illa gratiam Spiritus personant, et operationem. Unde quidam non incongrue duas missas celebrant, unam in tertia de festo cum Gloria in excelsis Deo, et credo, aliam in nona de jejunio sine Gloria in excelsis Deo: in qua sunt clerici ordinandi, qui merito in hac hebdomada ordinantur, ut sancti Spiritus dona percipere mereantur. Et memento, quod in hac die terminatur quinquagesima, unde et hodie frequentatur alleluia, et cantatur pro gradualibus alleluia, nec flectuntur genua; pertinet enim ad octavam. Et illud quidem generale est quod quoties in die de tempore gratiae materia assumitur, aut dies ad octavam refertur; genua non flectimus, sed in orationibus stantes collatam nobis gratiam, et conferendam gloriam profitemur, ut cum olim essemus servi curvi, non fracto jugo incedamus erecti, ut in Dominicis diebus, et sanctorum natalitiis, et Paschalibus.
8.12.12
Inclinare tamen capita possumus, ut mulieres devotas ad monumentum imitemur. Illud quoque non est silentio praetereundum, quod quatuor sunt status Ecclesiae: primus est culpae, secundus culpae et poenae, tertius poenae et gratiae, quartus gratiae et gloriae. Primum repraesentat Ecclesia in Septuagesima, ideoque subticet, Te Deum, et alleluia; quia non est speciosa laus in ore peccatoris, et Gloria in excelsis Deo, quia positus est inter Deum et homines paries inimicitiarum. Secundum repraesentat in Adventu, ideoque etiam supradicta cantica subticentur praeter alleluia; quia lex data Deum intelligere docuit et laudare. Tertium repraesentat in aestivo tempore, ideoque propter gratiam acceptam in festivis ista cantantur, sed propter poenam in ferialibus subticentur, praeter alleluia, quod etiam quotidie frequentatur; quia spes de resurrectione futura non infirmatur. Quartum repraesentat inter Pascha et Pentecosten, ideoque suprascripta cantica laetitiae quotidie frequentantur, et multiplicantur. Verum quia nondum habemus gloriam, quam exspectamus, ideo Te Deum laudamus, et Gloria in excelsis, in ferialibus subticemus, et in Dominicis, in quibus quasi dupliciter resurrectionem repraesentamus, scilicet intuitu temporis et diei, duo alleluia propter duplicem stolam cantamus, sed in ferialibus unum, quoniam ante resurrectionem anima duntaxat fruitur beatitudine. In festivitatibus sanctorum duo, vel propter octavam, vel propter requiem et perfruitionem. Nec te moveat, quod non rectum, sed praeposterum ordinem Ecclesia repraesentat, eo quod erunt novissimi primi et primi novissimi; sic ergo varietas dierum et statuum humanorum varietatem induit officiorum, ut alia celebrentur cum responsorio solo, alia cum alleluia solo, alia cum alleluia et responsorio, alia cum responsorio et tractu, alia cum alleluia et tractu, ut in Sabbato sancto; quia neque actus hominum sunt iidem, ut interdum lugeant et laborent, interdum gaudeant et contemplationi operam dent. Responsorium significat actionem, alleluia contemplationem, tractus luctum, alleluia laetitiam.

Intertext edge

Open linked passage

Note