Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sicardus Cremonensis1155–1215
Mitrale sive Summa de officiis ecclesiasticis
Eccl 9.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11810 Misisud
9.1
LIBER OCTAVUS. PROLOGUS.
9.1
Licet a devio simus Scripturarum praeconio evocati, sed et Domini sanguine pretioso redempti, tamen adhuc viatores, et de torrente in via bibentes, peregre proficiscimur et a Domino peregrinamur, quam peregrinationem repraesentat Ecclesia in Dominicis usque ad Adventum sequentibus.
9.2.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM DOMINICA IN OCTAVA PENTECOSTES, QUAE EST PRIMA POST PENTECOSTEN.
9.2.1
Domine, in tua misericordia speravi, exsultavit cor meum in salutari tuo. De hac Dominica, quae est prima post Pentecosten, triplex est varietas; quidam enim cantant de Trinitate, alii de Octavis, alii vero historiam incipiunt, Praeparate. vel Deus omnium exauditor; qui de Trinitate cantant, hanc rationem allegant, quia post adventum Spiritus sancti, confestim praedicari et in baptismo celebrari coepit fides, et confessio Patris et Filii, et Spiritus sancti. Nam ante resurrectionem, non innotuit distinctio Trinitatis, post resurrectionem regula data,« euntes in mundum universum, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti,» nunc primum acta est exhibita, cum in ipsa die Pentecostes tria millia hominum sunt conversa. Recte igitur post adventum Spiritus illico sequitur officium Trinitatis, ut post acceptum baptismum, et receptum Spiritum, fidem quam praedicamus vocibus, exerceamus operibus. Totum itaque Trinitatis officium nocturnum, seu diurnum sanctam redolet Trinitatem, in quo legitur evangelium: Erat homo ex Pharisaeis, in quo remedium baptismi commendatur, quod in Trinitatis invocatione confertur. Huic congruit praecedens lectio de Apocalypsi: Vidi ostium, ubi dicitur: Mare vitreum simile crystallo. Mare namque baptismum significat. Ibi quoque sequitur: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabbaoth, ubi Trinitatis notatur unitas.
9.2.2
[ Officia Trinitatis Alcuinus invenit; temporibus namque Attilae, qui Christianos flagellavit, et omnia fere volumina professionis Christianae destruxit, Alcuinus magister Caroli historiam de Trinitate composuit, responsoria scilicet et antiphonas, missam et sequentiam; fecit etiam historiam de Sancto Stephano, quas ambas obtulit Alexandro papae, qui respuit illam de sancta Trinitate, dicens:« Sicut non est speciale officium unitatis, sic non oportet esse Trinitatis, maxime, cum singulis Dominicis festum sit unitatis et Trinitatis.» Tandem superveniente haeresi Ariana, fere fuit Trinitatis fides exstincta, sed Hilarius, et Eusebius, et Ambrosius restiterunt. Consensit igitur ea de causa Gregorius magnus, ut de Trinitate specialia cantaremus, et ecclesia aedificaremus, licet similia de unitate non fiant. Multi enim de Trinitate dubitaverunt, qui in confessione unitatis nullatenus erraverunt. Exinde igitur est, quod de historia Trinitatis inveniatur varia consuetudo. Alii namque non utuntur ea, sequentes reprobationem Alexandri. Alii utuntur ea, et cantantes eam in hac prima Dominica, sequuntur primam institutionem Alcuini. Alii ponunt eam in ultima Dominica, sequentes ultimam approbationem Gregorii.] Qui autem celebrant de octavis eamdem ponunt epistolam, et idem quod praediximus evangelium propter baptismatis sacramentum, caeteris observatis, sicut in die solemni. Celebrant autem octavam, ad insinuandum perfectionem, vel consummationem operum Spiritus sancti. Per septem dies opera gratiae septiformis, in octava consummatio declaratur. Et quoniam octava redit ad caput, omnia sicut in die festo a vespera in vesperam in ipsis vesperis et tribus nocturnalibus psalmis observant. De his octavis dicit Augustinus:« Celebrationem octavarum feriarum novi homines celebramus. Baptismus neophytorum licet in Sabbato peragatur, ad illum tamen baptismum pertinet, quem apostoli susceperunt in die Pentecostes, cujus octava dies est Dominica sequens.» Qui vero historiam: Praeparate, ponunt( sicut nos in hac nostra Ecclesia facere consuevimus), melius faciunt quia Romanam sequuntur Ecclesiam, nostrae peregrinationis recolentes, et recurrentes historiam. Nam per Septuagesimam significavimus expulsionem generis humani de patria paradisi, per quadragesimam servitutem populi sub Pharaone; per Pascha agni immolationem; per quadraginta dies paschales, quadraginta annos in deserto; per Rogationes, terrae promissae ingressionem; per septem dies Pentecostes, in quibus septem dona dividuntur, terrae datae divisionem. Per tempus ergo, quod ab hodie sequitur, significamus populi afflictionem et gubernationem factam per judices et reges. Ideoque ponuntur in manibus lectorum quatuor libri Regum: quorum primum scripsit Samuel; secundum Nathan: tertium et quartum Neemias; et duo libri Paralipomenon, quos scripserunt sapientes Synagogae. Et quia judicum maximus Samuel, et regum maximus fuit ipse David, et ejus filius, idcirco istorum dicta potius, et opera in historia jubilantur. Vel ideo ista leguntur, quia sicut illi pugnaverunt, sic et nos, accepto Spiritu pugnare debemus. Praeparate, vox est Samuelis. Deus exauditor, vox David regis. Qua historia utendum est usque ad Kalendas Augusti. David itaque dum a Saul et servis suis affligitur, et ad gentes ire compellitur: de suis viribus diffidens, et de Dei adjutorio praesumens ait in introitu: Domine, in tua misericordia speravi. In collecta vero: Deus in te sperantium. Orat similiter in graduali: Ego dixi, in alleluia: Verba mea; in offerenda: Intende; de necessitatibus suis liberationem implorat. In communione, pro collatis beneficiis gratias agit dicens: Narrabo; in evangelio utriusque persona exprimitur, dum in divite Saul, in Lazaro David pauper accipitur, qui divitem de non exhibita charitate redarguit, per quam regni solium acquisivit, quae in epistola commendatur cum dicitur: Deus charitas est. Mystice Lazarus mendicus Christianus est populus, qui dum esset gentilis confugiens ad fidem Trinitatis cupiebat refici de interiori sensu legis, quasi de micis, quae cadebant de mensa divitis judaici populi. Hic Lazarus affligitur a Judaeis, ab infidelibus, ab haereticis, a malis catholicis, qui omnes purpura vestiuntur et splendide epulantur. Judaei purpura carnis est nobilitas, de qua gloriabantur, dicentes: Nos filii Abrahae sumus; epulum vero ipsius, lex Mosaica. Gentilium et malorum catholicorum purpura divitiae saeculares. Epulum vero, philosophica scriptura vel carnalia desideria. Haereticorum purpura est bonorum operum simulatio; epulum, corruptibilis sermo. Sed Christianus populus humiliter sua peccata confitens, terrena despiciens, coelestia petens, ut ulcerosus abjicitur: cum a praedictis in hac vita contemnitur, sed qui perdit hic animam suam, inveniet eam. Hujus ergo mendici vox est: Domine, in tua. Qui velut cantor hodiernus in introitu de Dei misericordia praesumit, et in epistola causam reddit, quia Deus charitas est, qui prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris, et ad charitatem persecutores invitat, subdens: Diligamus Deum. Et adhuc in graduali, in alleluia, in offerenda devotius orat.
9.2.3
In communione, et in fine introitus gratiarum promittit impendere actiones. Secunda feria, licet sit de hac Dominica varia Ecclesiarum consuetudo, in hoc tamen conveniunt omnes, ut per hebdomadam praedictae historiae, Praeparate, responsoria et antiphonae decantentur, et Regum libri legantur; in diurnis vero officiis Romana Ecclesia per totam septimanam Dominicam repetit, salvo quod in quarta, et sexta feria speciales epistolae et evangelia titulantur. Tempore quodam, Dominico officio nondum ordinato, haeresi pullulante, ne officium divinum deperiret, prima feria cantabant de Trinitate, in secunda de charitate, in tertia de sapientia, quarta de Spiritu sancto, quinta de angelis, sexta de cruce Domini, Sabbato de beata Maria. Sed postea factum est ut illud cessaret, quod necessitate urgente factum fuerat, et Dominico officio ordinato, statutum est, ut prima feria suum haberet officium, scilicet de Trinitate, secunda de angelis, quia tunc primo creati sunt in bonis gratuitis; tunc enim divisa fuit lux a tenebris, id est boni angeli a malis; quia tunc cecidere mali, boni vero confirmati sunt. Prima autem feria creati fuerunt in bonis naturalibus; cantatur etiam alia de causa, ut scilicet defunctis adhibeamus suffragium angelorum. Eadem quoque feria missa pro defunctis cantatur quia, ut dicunt quidam, in prima feria refrigerium habent illi qui sunt in purgatorio, et statim secunda feria ad poenas redeunt; ut autem laboribus eorum subveniatur, missa pro defunctis cantatur. Institutum quoque fuit, ut quarta feria jejunaretur, et in illa die debet cantari missa de die Dominica; in sexta feria de cruce, in septima de beata Virgine. Quod initium habuit, quia olim in Constantinopoli in quadam ecclesia erat imago beatae Virginis, ante quam dependebat velum, quod totam cooperiebat imaginem. Hoc velum sexta feria post vesperas recedebat ab imagine, nullo movente sed Dei miraculo, quasi deferretur in coelum, ut ad plenum posset imago a populo prospici. Celebratis autem vesperis in Sabbato descendebat ante eamdem iconam, id est imaginem, et ibi manebat usque in sextam feriam. Hoc viso miraculo sancitum est, ut semper illa feria de Beata Maria in Ecclesia decantaretur. Vel ideo, quia ipsa est porta nobis ad regnum coelorum, quod per diem Dominicam figurabatur; ideo solemnizamus de illa feria septima, quae praecedit diem Dominicam, vel ut solemnitas matris solemnitati filii continuetur, et ut festivius agatur in die, in quo Deus requievit ab opere. Alcuimus vero magister Caroli rogatu archiepiscopi Bonifacii instituit missam de Trinitate in Dominica die, in feria secunda de sapientia, in feria tertia de Spiritu sancto, in feria quarta de charitate, in feria quinta de angelis, in feria sexta de cruce, in Sabbato de Sancta Maria. Nonnulli celebrant de angelis in secunda feria. Alii pro defunctis, in tertia pro peccatis vel pace; in quinta pro tribulatione, in sexta ut superius de cruce, et in Sabbato de Virgine, etc., ut superius dictum est. Cujus missam quidam solemniori semper cultum celebrant, scilicet cum Gloria in excelsis Deo, et Te Deum laudamus in ejusdem Virginis dicitur matutinis. Quod si aliae missae cantentur, orationes de praemissis materiis interseruntur, ut per suffragia patrocinia sentiantur.
9.3
LIBER OCTAVUS. CAPUT II. DOMINICA SECUNDA POST PENTECOSTEN.
9.3
actus est Dominus protector meus, et eduxit me in latitudinem, qui accepto regno fecit coenam magnam, de qua dicitur in Evangelio: Multos invitavit amicos et inimicos. Sed cum inimici, qui fuerant fautores Saulis, venire noluerunt: loquitur ad eos qui venerant, dicens in epistola: Nolite mirari, si odit vos mundus, hic etiam hodie oracula praecidit in introitu, dicens: Factus est Dominus protector meus. Et adhuc in caeteris cantibus, modo gratias agit Deo, qui tot bona tribuit ei, modo orat ut eum ab hostibus eruat. Mystice David est Christus, qui coenam fidei praeparavit, multos invitat, qui se excusantes saecularia spiritualibus anteponunt, humilitatem praetendunt in voce, superbiam in actione. Cum enim dicitur eis: relinquite saeculum, sequimini Dominum:« Vende omnia quae habes et da pauperibus, tolle crucem, et sequere me,» respondet unus: Villam emi, alius: Juga boum emi quinque, alius: Uxorem duxi; nam cogitatio terrenorum, delectatio quinque sensuum, voluptas carnis, impediunt ad coenam accedere, Jesu Christi. Alios autem compellit intrare, ut pauperes spiritu. Quibus discumbentibus ait quod legitur in epistola: Nolite mirari, si odit vos mundus, et infra: Filioli non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Chorus ergo discumbentium satietate refectus exsultat in introitu dicens: Factus est Dominus; et adhuc in sequentibus gratias agit et adorat. Et attende quod alleluia Dominicalia saepius omittimus, quoniam aliter, et aliter in aliis, et in aliis gradualibus disponuntur. Ea igitur diligens lector attendat, et diligenter universitatibus officiorum assignet. Illud tamen est adjiciendum, quod alleluia de Trinitate, Qualis Pater, in Dominicis canimus, ut fidem hilariter profitentes, ad speciem perveniamus.
9.4
LIBER OCTAVUS. CAPUT III. DOMINICA TERTIA POST PENTECOSTEN.
9.4
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. David cum regnaret et prosperitate floreret, adulterum et homicidium commisit; sed, propheta eum increpante, poenituit. Haec est ovis quae perierat et inventa est. Per David intelligimus quemlibet poenitentem, quem consolatur Dominus in evangelio, dicens: Qui perdiderit ovem, aut drachmam gratulatur cum invenerit eam; et: Gaudium est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente. Ubi notatur, quanta sit cura Deo de peccatoribus convertendis, quanta sit angelorum congratulatio de conversis, quos etiam consolatur et admonet Petrus in Epistola, dicens: Humiliamini sub potenti manu Dei; et infra: Cura est Deo de nobis; et infra: Ipse perficiet, confirmabit et consolidabit vos. In hunc ergo poenitens omnem suam sollicitudinem ponat ut hic dicitur: Cogitatum suum jaciat. Ut in graduali cantatur: Spem suam figat. Ut in offerenda subjungit: Sperent in te. Hic poenitens orat in introitu: Respice in me; et in communione: Ego clamavi. Et attende quod hoc officium cantatur circa festum Sancti Joannis Baptistae quia legitur populum ad poenitentiam provocasse.
9.5
LIBER OCTAVUS. CAPUT IV. DOMINICA QUARTA POST PENTECOSTEN.
9.5
Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? David post peccatum adulterii et homicidii, sic est afflictus ab Absalone filio suo judicio Dei, quod ejectus est de solio regni. Hic est hypocrita qui alios judicans, festucam in oculo fratris, in suo vero trabem non considerat. Per hunc igitur quemlibet hypocritam figuramus super aliquos regnantem et afflictiones patientem. Cui dicit Dominus in Evangelio: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est; et infra: Nolite judicare et non judicabimini, et ita infra: Caecus caecum ducere non potest; et infra: Ejice trabem de oculo tuo. Huic etiam ad tolerantiam passionum Paulus in epistola dicit: Existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Hic demum passionibus afflictus, et moribus castigatus, oculo cordis humiliatus, exsultat in introitu dicens: Dominus illuminatio mea. Orat in graduali et in offerenda, applaudit in communione, quod ei Dominus adjutor exstiterit et liberator, quod non sibi, sed Domino tribuit.
9.6
LIBER OCTAVUS. CAPUT V. DOMINICA QUINTA POST PENTECOSTEN.
9.6
Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te. David post flagella regnum cum tripudio redditur, et filio ejus promittitur. Hic est Christianus populus, qui persecutorum malleis concutitur: haec est navicula, quae fluctibus tunditur. Hoc est rete, quod prae multitudine piscium frangi videtur, sicut in evangelio legitur; pisces sunt carnales et haeretici, qui non tantum Ecclesiam premunt, sed etiam quantum in eis est, rete fidei rumpunt. Hos pisces invitat Apostolus ad opera spiritus, et ad vinculum unitatis dicens in epistola: Omnes unanimes in oratione estote. Inter haec pericula Ecclesia constituta orat in introitu: Exaudi, et in graduali: Protector, et quia quandoque tranquillitati redditur, eique pro solatio pax aeterna promittitur; ideo gratias agit in offerenda, ei, qui sibi tribuit intellectum, et in Communione: Unam petii a Domino, propositum suum confirmat in unitate fidei, ut perveniat ad unitatem spei. Et attende quod hoc officium cantatur circa festum Beati Jacobi. Quia sicut dicitur in Evangelio:« Relictis retibus, secutus est Dominum, et factus est piscator hominum,» supplantator, re et nomine, vitiorum.
9.7
LIBER OCTAVUS. CAPUT VI. DOMINICA SEXTA POST PENTECOSTEN.
9.7
Dominus fortitudo plebis suae. David moriens pro devictis hostibus Deo gratias agit. Et ut bonus paterfamilias Salomoni uncto et ejus populo benedicit. Haec est Ecclesia, quae filios in baptismate generatos, et chrismate confirmatos instruit ad perfectionem, dicens in evangelio: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum; instruit ad vitae novitatem, et Christi imitationem, dicens in epistola: Quicunque baptizati in Christo in morte ipsius baptizati sumus, et infra: In novitate vitae ambulemus. Et hortatur in introitu; quia Dominus est fortitudo, Filius autem instructus, orat in graduali: Convertere, et in offerenda: Perfice, et se Domino immolaturum promittit in Communione: Circuibo, ut justitia sua abundet in Domino.
9.8
LIBER OCTAVUS. CAPUT VII. DOMINICA SEPTIMA POST PENTECOSTEN.
9.8
Omnes gentes plaudite manibus. Defuncto David successit pacificus Salomon, sub quo sopitis bellis, in laude Dei populus exsultavit. Ideoque in hac Dominica veniunt ad manus legentium libri Sapientiae, scilicet, opera Salomonis, ut Parabolae, Ecclesiastes et Cantica, liber Sapientiae, quem Philo composuit, et Ecclesiasticus, quem Jesus, filius Sirac edidit, et tamen Salomoni propter stylum attribuuntur. Et historia in principio, quibus utendum est usque ad Kalendas Septembris, vel his nunc utimur operibus sapientiae; quia mensis iste calidus est, et aestum significat vitiorum, in quo nos oportet sapienter degere, sicut in medio nationis pravae atque perversae, vel quia mensis iste scilicet Augustus sextus est, unde sextilis ante Augustum Caesarem vocabatur, et verus noster Salomon in sexta aetate venit, qui fecit utraque unum, qui fuit Dei virtus et Dei sapientia, qui docuit nos sapienter vivere et docere; hic est Christus, Rex regum, qui septem panibus, et paucis pisciculis, ut legitur in Evangelio, satiavit eos, qui de longe venerant, et eum triduo sustinuerant. Hi scilicet qui ad Dominum ab idololatria convertuntur, et fidem Trinitatis habentes esuriunt et sitiunt justitiam. Qui prius servierant immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, nunc autem serviunt justitiae in sanctificationem, ut legitur in epistola: Humanum, etc. Quos refectos rex pacificus ad plaudendum invitat in introitu: Omnes gentes, et in graduali: Venite, filii, vocat ad timorem Dei. Illi vero se ipsos Domino offerentes in holocaustum, orant in offerenda, et communione. Hic est notandum, quod quoties mutatur historia, cantandum est ad vesperas Sabbati responsorium de historia, et in matutinis similiter nonum responsorium de historia. In caeteris vero Dominicis, ad vesperas in Sabbato: Deum time; in matutinis dicere consuevimus novum responsorium de Trinitate, ut eam confiteamur, per quam salvamur.
9.9
LIBER OCTAVUS. CAPUT VIII. DOMINICA OCTAVA POST PENTECOSTEN.
9.9
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Salomon templum Hierosolymis aedificavit, auro et gemmis ornavit, et in eo cultum Dei per ministeria sacerdotum celebrem ordinavit. Templum hoc est Ecclesia, quae aedificatur, dum ejus fides destructis haeresibus roboratur, de quibus in evangelio dicitur: Attendite a falsis prophetis, quod et si de hypocritis et falsis Christianis possit intelligi, specialiter tamen de haereticis qui, quia Spiritu Dei non aguntur, filii Dei non sunt, ut in epistola dicitur: Debitores. Quibus enim spiritus testimonium reddit, hi filii sunt Dei. Qui laetabundi exclamant in introitu: Suscepimus, et orant in graduali: Esto, et haereticos terrent in offerenda: Populum. Et eosdem alliciunt, in communione: Gustate. Templum etiam est beata Virgo Maria, in qua vere suscepimus Dei misericordiam. Unde circa ejus festum rationabiliter praesens cantatur officium: cum sit templum Domini, et sacrarium Spiritus sancti.
9.10
LIBER OCTAVUS. CAPUT IX. DOMINICA NONA POST PENTECOSTEN.
9.10
Ecce Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Post septimum annum templum dedicatur, ideoque post septem dies haec Dominica de eadem re officiata notatur. In qua dedicatione munera offeruntur, arca infertur, Deus laudatur. Haec dedicatio templi est per septiformem Spiritum facta corroboratio fidei. Qua corroborata, jura ecclesiastica statuuntur, debita repetuntur, sicut in evangelio dicitur, in quo dominus laudavit villicum iniquitatis, qui memor Dominicae indignationis misericorditer egit cum debitoribus suis. Hic est quivis praepositus animarum, qui memor suae fragilitatis, qua vel peccavit, vel peccare potuit, vel poterit, peccata confitentibus poenitentiam misericorditer imponit. Huic congruit epistola: Non simus, ubi dicitur: Qui se existimat stare, videat ne cadat, ut vidit villicus iste, qui de collato beneficio remissionis Deo confitetur, et gratias agit in introitu, dicens: Primum quaerite regnum Dei
9.11
LIBER OCTAVUS. CAPUT X. DOMINICA DECIMA POST PENTECOSTEN.
9.11
Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam. Dedicato templo Dominus Salomoni apparuit. Per quod Dominum preces Salomonis exaudisse innotuit; fide namque roborata, Dominus per multorum miracula coruscavit, et sicut Salomon levitas reprobos reprobavit, approbatos elegit, sic Dominus, ut legitur in evangelio: Ejecit de templo vendentes et ementes, et ut dicitur in epistola: Scitis, eos elegit, quibus Spiritus dona divisit. Alii namque datur sermo sapientiae; ut Dioscoro et Ignatio, qui ad instar angelorum alternatim psallere choros instituit. Alii sermo scientiae, ut Athanasio, qui fidem per articulos distinxit. Alii fides, ut Petro, super quam petram fundatur Ecclesia. Alii gratia sanitatum, ut Antonio, qui multos curavit. Alii operatio virtutum, ut Martino, qui miraculis coruscavit. Alii prophetia, ut Joanni Eremitae. Alii discretio spirituum, ut Machario. Alii genera linguarum, ut Hieronymo. Alii interpretatio sermonum, ut Ambrosio. Hi cum intelligunt suas preces a Domino exaudiri, jubilant in introitu: Dum clamarem, et in alleluia: Te decet. Ubi notandum est quod fere ubicunque in cantu scribitur Hierusalem, neuma producitur, ut coelestis Hierusalem jubilatio figuretur. Idem est, quoties Alleluia duobus versibus insignimus, ut de stola duplici gaudeamus. Orant in graduali: Custodi, et in offerenda: Ad te. Quorum sacrificium acceptatur, unde in communione: Acceptabis sacrificium. Et attende, quod hoc evangelium, in quo Hierosolymorum destructio praedicatur, legitur in Augusto; quia prius a Nabuchodonosor, postmodum a Romanis in hoc mense destructa fuisse civitas invenitur. Nostram civitatem stabiliat Dominus, et voces nostras exaudiat. Nobisque Spiritus dona dispertiat.
9.12
LIBER OCTAVUS. CAPUT XI. DOMINICA UNDECIMA POST PENTECOSTEN.
9.12
Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. Regina Saba Hierosolymam venit videre templum et audire sapientiam Salomonis. Quae in templo quidem oravit, aurum et gemmas obtulit. Haec est Ecclesia quae de ritu gentilitatis et de viis erroris venit Hierosolymam, id est ad visionem pacis, audire sapientiam Christi, regis pacifici, et obtulit sapientiae aurum et gemmas naturalium virtutum. Haec se diu fuisse peccatricem cognoscit, et ideo sub parabola publicani se humiliat, et dicit: Deus, propitius esto mihi peccatori; de quo Dominus in evangelio concludit: Qui se humiliat exaltabitur. Huic congruit Epistola Pauli humilis et quieti, in ea de se dicentis: Ego sum minimus apostolorum. Hic humilis Dominum laudat, et gratias agit, in introitu: Deus in loco, et in graduali, et in offerenda, et cum munera praedicta obtulerit, caeteros, maxime Pharisaeum, qui decimas obtulerat, ad offerendum invitat, in communione: Honora, sed nunc temporis haec communio congrue cantatur, quando frugibus horrea, et cellaria vino replentur, quibus devote Dominus honoratur.
9.13
LIBER OCTAVUS. CAPUT XII. DOMINICA DUODECIMA POST PENTECOSTEN.
9.13
Deus in adjutorium meum intende. Salomone quidem mortuo, regnum dividitur. Et ideo mensis Septembris historia bipartitur. Prima pars in una historia consolidatur. Alia variatur, quia regnum Juda in David familia stabilitur; sed regnum Israel occupatur a plurimis. Unde et historia de his justis, qui gentibus intermisti fuerant compilatur: ut de Job, Tobia, Judith et Esther. Sed et haec opera veniunt in manus legentium; ita in prima Septembris hebdomada legitur Job, quem ipse scripsit, cum responsoriis: Si bona. In secunda liber Tobiae, quem ipse composuit. In tertia Judith, quem Achior edidit. In quarta, liber Esther, quem Mardochaeus, vel potius Esdra composuit. Sed et liber Esdrae post haec opera recitatur; et cum his cantantur responsoria: Peto, Adonai, Domine; his temporibus prophetavit Elias, qui gessit typum Christi. Sic, mortuo Constantino, Ecclesia separatur. Una pars est catholica, altera per multa schismata separata; a quibus catholica multa adversa pro Domino toleravit, sicut illi, quorum opera nunc temporis leguntur. Inter catholicos quidam sunt perfecti, quidam imperfecti. Perfecti sunt praedicatores, idonei ministri et cooperatores Dei. Qui dicunt in epistola: Fiduciam talem habemus, etc. Hi adducunt imperfectos et alienos, surdos et mutos ad gratiam Jesu Christi, sicut legitur in evangelio. Illi quidem surdi sunt et muti, qui obsurdescunt a praeceptis audiendis, et obmutescunt a praeconiis extollendis. Vox itaque perfectorum est: Deus in adjutorium meum intende. Qui Dei adjutorium implorant, ut haereticis valeant resistere, et eos corrigere, et ad Dei gratiam adducere. Aut vox est imperfectorum proficientium, qui ut proficiant, Dei implorant auxilium. In graduali: Benedicam, et alleluia: Domine, refugium, vox siquidem est perfectorum gratias agentium de illis se a persecutione aliquoties temperantibus, et istis proficientibus. Et quia Moyses fuit unus eorum, qui se obtulerunt pro peccatis subditorum, ideo in offerenda cantatur: Precatus est Moyses. Isti perfecti sunt terra illa, quae satiata fructu operum, donis videlicet, Spiritus sancti, producit fenum jumentis, id est doctrinam hominibus. Unde in communione: De fructu et attende quod recte de Job et Moyse insimul cantatur; quoniam contemporanei reperiuntur, per quorum exemplum ad patientiam, et mansuetudinem invitamur.
9.14
LIBER OCTAVUS. CAPUT XIII. DOMINICA DECIMA TERTIA POST PENTECOSTEN.
9.14
Respice, Domine, in testamentum tuum. Eliae discipulus exstitit Elisaeus, cujus meritis hostium multitudo fugatur, et civitas a periculo liberatur. Hic est Samaritanus de quo legitur in Evangelio; qui hominem qui inciderat in latrones, videlicet genus humanum quod lex vel propheta reconciliare non potuit, liberavit. Assumens enim nostram humilitatem, oleum misericordiae et vinum justitiae peccatorum plagis infudit, et super jumentum corporis sui peccata nostra perferens ad stabulum Ecclesiae usque perduxit. Et stabulariis, id est apostolis et successoribus commendavit. Hunc quippe sacerdos, vel levita sanare nequivit; quia lex neminem ad perfectum duxit, unde in epistola: Abrahae. Ubi probatur quod ex lege non est justificatio; quia tunc erant omnia sub peccato. Itaque vox populi liberandi et infirmi generis humani sanitatem a Samaritano petentis: Respice, eadem in graduali, Respice et exsurge. similiter in offerenda: In te, Domine. Communio: Panem de coelo, quae sumitur de libro Sapientiae, est liberati gratiarum actio.
9.15.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT XIV. DOMINICA DECIMA QUARTA POST PENTECOSTEN.
9.15.1
Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. Multis regibus Hierusalem et Juda, multa beneficia Deus contulerat. Solus Ezechias monitus ab Isaia ut domui suae disponeret, pro acceptis beneficiis gratias rependit. Hic est unus decem leprosorum, de quibus agitur in evangelio; quod cum omnes essent mundati, non est inventus nisi unus, qui daret gloriam Deo. Illis ergo, qui gratias non egerunt, dicitur in epistola: Spiritu ambulate, et desideria carnis non proficietis. Ille itaque unus qui Ecclesiae significat unitatem, orat in introitu: Protector, ubi dicitur: Melior est dies una in atriis tuis super millia, id est melius est corde uno et anima una id ipsum sapere, quam schismata generare; et gratias agit, in graduali: Bonum est, et alios ad idem invitat, in offerenda: Immittit angelus; quae quidem offerenda, bene simul cum Tobia cantatur, cum et ejus filius per angeli obsequium liberetur. Ubi dicitur: Gustate et videte, et quid sit gustandum, in communione cantatur: Panis quem ego dabo. Feria quarta legitur evangelium de surdo et muto, quem apostoli curare non potuerunt, eo quod illud genus daemoniorum non ejicitur nisi in oratione et jejunio, quod bene diei convenit. Hodie namque jejunium est quatuor Temporum. Ideoque duae lectiones leguntur, ut ordinandi in duobus praeceptis charitatis, vel duabus legibus instruantur: prima de calcatore uvae, tempori conveniens; secunda, videlicet Esdrae, congruit ordinandis. Quibus dicitur in introitu: Exsultate. Qui meditari promittunt in offertorio. Cummunio: Comedite pinguia, sumitur de lectione secunda.
9.15.2
Feria sexta hodiernum officium poenitentiam exprimit ordinandorum. Unde in Evangelio: Factum est, peccata paralytico dimittuntur. Et in lectione Oseae ad conversionem instruuntur, et in introitu: Laetetur, ad quaerendum Dominum invitantur. Graduale et communio sunt orationes electorum. Offerenda, consolatio eorumdem.
9.15.3
Sabbati quoque officium ad doctrinam pertinet ordinandorum, qui monentur in Evangelio, ne doctrina ipsorum sit sterilis, ut fici arbor infructuosa; nec vita illorum sit terrenis implicita, sicut mulier incurvata. In epistola vero, ubi de primo et secundo agitur tabernaculo, monentur ut sic serviant in tabernaculo Ecclesiae militantis, ut Domino praesententur in tabernaculo triumphantis. In lectionibus, hoc Septembris jejunium indicitur, causa institutionis et ejus utilitas intimatur. Caeterae sunt ordinandorum exhortationes, orationes et consolationes. Communio, scilicet Mense septimo, de Levitici lectione assumitur. Merito in hoc mense fit clericorum ordinatio, quoniam in hoc mense fiebat tabernaculorum celebratio. Ordinati vero sunt Ecclesiae ministri in Dei tabernaculo per septiformem gratiam in septem gradibus constituti. Ideoque celebratur ordinatio in tertia septimana; quia in tertio tempore, scilicet gratiae, fuit ab apostolis instituta, olim tamen alia ratio fuit a sapientibus assignata. Nam olim instituta fuere jejunia, in prima septimana Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris, in quarta Decembris, ut imitarentur initia thessere decadum Jesu Christi. Cum enim quis ordinatur quodammodo, ut Christo attineat, generatur, prima ergo persona thessere decadis est Abraham, a quo sumitur ordinatio primae hebdomadae Martii. Prima persona secundae thessere decadis est David, a quo sumitur ordinatio secundae Junii septimanae. Initium tertiae est Jechonia a quo sumitur ordinatio in tertia septimana Septembris. Demum est Christus in quarto loco, a quo sumitur ordinatio in quarta septimana Decembris. Sumuntur autem potius ab his personis, quam ab aliis ordinationes. Vel quia fuerunt in genealogia majores, vel propter nominum interpretationes. Dicitur enim Abraham: Pater multarum gentium, David fortis; Jechonia praeparatio Domini.
9.15.4
Sic illi, qui ordinantur, debent esse patres, fortes, praeparati ad Evangelium Jesu Christi. Vel sicut a persona in personam sunt quatuordecim generationes, sic ab ordinatione in ordinationem septimanae quatuordecim inveniuntur, ut ordinandi periti sint, et in Decalogi et Evangelii disciplina. Nunc autem jejunia ex causis praemissis aliter ordinantur, scilicet, jejunium universale, in prima hebdomada Quadragesimae; aestivale in hebdomada Pentecostes; autumnale, sicut prius, in tertia septimana Septembris. Ita ut semper in tertia quarta feria inchoatur. Hiemale semper in Sabbato ante vigiliam Domini terminetur. Et memento quod supra scripta quatuor Temporum jejunia sunt inviolabiliter observanda, et nulla voluntaria occasione mutanda. Tum ut pro ubilibet ordinandis Domino supplicemus.( Licet enim in hac Ecclesia hodie ordinatio non celebretur, tamen cum alii clerici ordinentur jejunandum est, et pro eis orandum; quia sunt nobis fratres et in domo unanimes. Tum ut unitas Ecclesiae diversis hominum usibus non divellatur, quod quidem fieret, si uno prandente, alius jejunaret. Rursus memento quod apostolici usque ad Simplicium in Decembri semper ordines celebrabant, ut ordinandos coaptarent generationi Jesu Christi; Simplicius vero addidit ordines in Februario tribuendos, ut ordinandos vicinius incorporaret corpori Jesu Christi.
9.16
LIBER OCTAVUS. CAPUT XV. DOMINICA DECIMA QUINTA POST PENTECOSTEN.
9.16
Inclina, Domine, aurem tuam ad me. Josiae regi prophetavit Jeremias Hierusalem destructionem et populi captivitatem, quoniam ad terrenorum sollicitudinem se converterat, et Dei legem et justitiam deseruerat. Congregans Josias populum praecepit legem neglectam custodiri, sed et nunc temporis non desunt, qui sperant in incerto divitiarum, de victu potius, et vestimento solliciti, quam de regno Dei. Quibus magnus Josias in Evangelio dicit: Nolite solliciti esse, quid manducetis, nec quid induamini. Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Eosdem Paulus alloquitur in epistola: Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. Non efficiamur cupidi inanis gloriae. Et ita qui seminat de carne, metet corruptionem. Eorum igitur, qui haec Josiae praecepta fideliter amplectuntur, vox est in introitu: Inclina, et in graduali: Bonum est, et in offerenda: Exspectans; communio vero declarat cibum regni petendi, et fructum quem sequimur ex eo, quia manemus in Deo.
9.17
LIBER OCTAVUS. CAPUT XVI. DOMINICA DECIMA SEXTA POST PENTECOSTEN.
9.17
Miserere mihi, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. Josia defuncto, Hierusalem destruitur, populus captivatur et premitur. Ideoque in hoc mense Octobri Machabaeorum historia legitur, et cantatur: Adaperiat, qui a suis adversariis admodum premebantur. Quorum partem primam Simon pontifex edidit; aliam Joannes filius ejus; posteriorem quidam Judaeus agrestis, sed eruditus. Hi captivi militantem designant Ecclesiam, in qua sunt duces et satellites, doctores et discipuli, perfecti et imperfecti. Doctores vidua significat evangelica; quae vidua est, quia militans cum Sponso triumphanti non est. Cujus filius moritur, cum discipuli pro quovis crimine ab Ecclesiae corpore separantur: resuscitantur, cum gratia infunditur. Haec igitur orat in evangelio pro filii resuscitatione, id est gratiae infusione. Et hortatur in Epistola: Ne deficiat in tribulationibus, et hujus rei gratia flectit genua sua. Haec eadem orat introitu: Miserere, et in offerenda: Domine. Graduale respicit ad id quod dicitur in evangelio: Accepit autem omnes timor. Communio: Domine, memorabor, gratiarum est actio. Vel hic mensis Octobris, ut quidam aiunt, designat octavam. Sicut ergo Judaei finitis praeliis et templo restaurato, in hymnis et confessionibus Domino benedicebant; sic in octava magnae festivitatis sancti festivius exsultabunt.
9.18
LIBER OCTAVUS. CAPUT XVII. DOMINICA DECIMA SEPTIMA POST PENTECOSTEN.
9.18
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Daniel in captivitate positus somnia regis exposuit. De morte Susannam eripuit. Ipsum vero Deus de lacu leonum liberavit. Hic est exemplo ad id quod legitur in evangelio: Cum intraret. Nam residens in novissimo loco meruit ascendere, et cum se humiliaret, meruit exaltari, invitans alios in Epistola Pauli ad humilitatem, dicens: Obsecro vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, omni cum humilitate et mansuetudine, hoc est ad exemplum ejus, qui vos vocavit, qui fuit, in medio discipulorum, sicut qui ministrat; qui dixit eis:« Discite a me quia mitis sum et humilis corde.» Introitus: Justus es, Domine, collaudat illam sententiam evangelicam: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. Graduale: Beata gens, universalem continet beatitudinem illorum, qui se humiliaverunt, et flagella Domini cum patientia sustinuerunt. Offerenda manifeste declarat Danielis exemplum, cum dicitur: Oravi, in cujus versu fit mentio de angelo: quod satis congruit; quoniam hoc officium cantatur circa dedicationem Sancti Michaelis. In communione monet Daniel suos captivos, aut quivis humilis suos convivas, sua vota Domino reddere; et se humiliare« ei qui aufert spiritum principum,» id est superborum, dicens: Da huic humili locum.
9.19
LIBER OCTAVUS. CAPUT XVIII. DOMINICA DECIMA OCTAVA POST PENTECOSTEN.
9.19
Da pacem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Praedictus Daniel in servitute positus oravit pro populi libertate: cui angelus apparuit, qui et populum dimittendum, et Christum nasciturum praedixit. Maximus itaque Daniel revertentes a peccatorum captivitate monet in Evangelio. Accesserunt, ut legem Moysi in duobus praeceptis observare non obliviscantur. Vel, secundum alios, in alio monet evangelio, ut cum sederint in cathedra, si bene praedicant, non male vivant. In epistola gratias agit Paulus de reversione captivorum et remissione peccatorum, et collatione donorum. Introitus itaque vox est Danielis, pacem revertenti populo deprecantis, qui in graduali: Laetatus sum, laetatur; quia populus intraturus in domum Domini, praenuntiatur; in offerenda et communione invitat et monet populum revertentem, ad instar Moysi, altaria erigere et hostias immolare.
9.20
LIBER OCTAVUS. CAPUT XIX. DOMINICA DECIMA NONA POST PENTECOSTEN.
9.20
Salus populi ego sum, dicit Dominus. Transactis septuaginta annis, Cyrus populum abire permisit, cui populo Zorobabel et sacerdotes verba Dei annuntiant, et ad revertendum confortant. Sic noster Cyrus, ut in hodierno legitur evangelio dixit paralytico sanato: Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Sed prius, ut in epistola dicitur, oportet te novum hominem induere, ut valeas in domum tuam redire. Qui ergo populum a captivitate liberavit, qui paralyticum a dissolutione sanavit, veraciter in introitu cantat: Salus, etc. Populus autem liberatus, et paralyticus sanatus orationem et elevationem manuum, in graduali dirigit ad eum, dicens: Dirigatur; sed et pedes olim dissolutos confortat, in offerenda: Si ambulavero, ad ambulandum, in medio tribulationum, et in communione: Tu mandasti, ad custodiam justificationum.
9.21.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT XX. DOMINICA VICESIMA POST PENTECOSTEN.
9.21.1
Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti. Post reversionem a captivitate, Hierusalem reaedificatur, et templum restauratur per Zachariam et Aggaeum, Esdram et Malachiam, per quos adventus Domini praenuntiatur. Ideoque in hoc mense Novembris usque ad Adventum Domini cantatur historia de prophetis: Vidi Dominum, et in manus legentium scripta veniunt prophetarum, Ezechielis, Danielis, et Duodecim prophetarum, qui liber ab ipsis editus est, vel a senioribus Synagogae. Captivitas illa corporalis, nostram significat spiritualem. A captivitate reversio est peccatorum remissio. Rex itaque prophetarum volens supernam Hierusalem restaurare, nuptias filio celebravit, et sicut in evangelio legitur, multos ad coeleste prandium invitavit. Et attende quod tres nuptiae leguntur in evangelio. De primis dicitur quod Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Hic filius est Christus, qui humanam naturam sibi copulavit; ubi fuit thalamus Virginis uterus: unde« tanquam sponsus procedens de thalamo suo,» ad has nuptias homines ante legem per patriarchas, deinde per prophetas sub lege invitavit. De secundis dicitur:« Vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis.» Hic dominus Christus est, novus homo, qui ascendens angelicam naturam sibi copulavit. Ad has nuptias gentes per apostolos convocavit.
9.21.2
De tertiis dicitur:« Virgines quae praeparatae erant, cum eo intraverunt ad nuptias.» Hic sponsus est Christus qui Ecclesiam post judicium sibi copulabit, et in thalamo gloriae collocabit. Ad has per praelatos Ecclesiae quotidie invitamur. De primis solemnizat Ecclesia in Christi Nativitate; de secundis in Ascensione, de tertiis in Resurrectione. Christus sponsam assumet, et de Babylonia mundi in cellarium paradisi introducet. De quibus nuptiis hic potest intelligi. Cum enim intrasset homo non habens vestem nuptialem, ejectus est in tenebras exteriores; caeteri nuptialem induti, sunt cum Domino copulati. Hi sunt lapides vivi, ex quibus aedificantur muri Hierusalem. Ne igitur ad captivitatem similem revertamur et a nuptiis excludamur, monet nos Paulus in epistola praecedenti: Videte quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes. Introitus itaque: Omnia quae fecisti, vox est Danielis captivitatem praeteritam recolentis, et eam suis meritis Dei judicio ascribentis. Similiter in offerenda: Super flumina; captivitatem illam ploramus; sed in graduali: Oculi omnium, gratias agimus. In communione. Memento verbi, postulamus ut nuptias promissas in spe, percipiamus in re.
9.22
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXI. DOMINICA VICESIMA PRIMA POST PENTECOSTEN.
9.22
In voluntate tua, Domine, universa sunt posita. Reversi a captivitate, quamvis civitatem construxerint tamen a circumjacentibus adversariis impugnantur. Cum enim homo positus in conflictu virtutum et vitiorum interdum coeperit sanctis florere virtutibus, et uxor ejus, sicut vitis abundans excreverit in lateribus domus suae, id est Ecclesiae, et filii ejus sicut novellae olivarum in circuitu mensae suae, ex improviso tentator domum constantiae concutit, et opera virtutum conterit. Hujus itaque praeliationis concussionem, vel periculum significat, in evangelio febris, quae pene exstinxerat reguli filium. Praecedens epistola hunc praeliatorem confortat, et arma spiritualia inducit dicens: Confortamini. Vox igitur praeliantis est: In voluntate tua, et in graduali: Domine, refugium, et in communione: In salutari. Ubi aut Deo victoriam ascribit, aut orat, aut gratias agit. In offerenda vero: Vir erat, fortis praeliatoris exemplum proponitur. Ea namque in homine moraliter intelliguntur, quae in Job historialiter leguntur. Ubi notandum est quod in offerenda verba non repetuntur, at quasi ridiculose in versibus geminantur: quod inde est, quia aegrotanti et loqui conanti verba intercipiuntur, et saepius incoepta vix efficiuntur. In versibus, Job aegrotans loquitur. In offerenda vero scriptor non aegrotans de Job in tertia persona profatur, cujus nobis in exemplum patientia commendatur.
9.23
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXII. DOMINICA VICESIMA SECUNDA POST PENTECOSTEN.
9.23
Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Adhuc populus Dei affligitur, quod peccatis exigentibus promeretur. Et haec afflictio corporalis spiritualem significat afflictionem, quae fuit ab exordio mundi, est et erit usque in finem saeculi. Increbrescet autem in temporibus Antichristi, quando refrigescet charitas multorum, quando veniet rex rationem ponere cum servis suis, et servum tradet tortoribus, quoadusque universum debitum reddat, ut hodiernum praedicat evangelium. Cujus debiti laxationem ut quisquis nostrum obtineat, orandum est ne charitas refrigescat, sed sicut in epistola dicitur hodierna: Magis ac magis abundet in omni scientia. Magnitudinem itaque sui debiti quivis attendens, dicit in introitu: Si iniquitates; utilitatem charitatis, quae et peccare prohibet, et commissa debet, aspiciens, ait in graduali: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Quae cohabitatio est unguentum, id est remissio peccatorum, quae descendit a capite Christi in barbam, id est in apostolos et in oram, id est in nos. Servus nequam evangelicus hoc unguentum non habebat; quia conservo debitum non relaxabat. In offerenda: Recordare, quae sumpta est de oratione Esther, commonemur orare, ut placeant verba nostra in conspectu Regis, qui posuit rationem cum servis. Haec, inquam, verba: Dimitte nobis debita nostra. Non autem placebunt haec verba in conspectu Principis, nisi dimiserimus« et nos debitoribus nostris. Quod canitur in communione: Dico, sumitur ex evangelica auctoritate, ubi peccator intelligitur debitor, qui debitori compatitur, de cujus conversione gaudium in coelo habetur.
9.24
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXIII. DOMINICA VICESIMA TERTIA POST PENTECOSTEN.
9.24
Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis. Usque adeo demum populus afflictionibus premebatur, quod dare censum Caesari cogebatur; quod illud tempus figuravit, in quo suo servitio Antichristus populum universum adducet unde legitur evangelium in quo proponitur si liceat censum dari Caesari, an non? Ubi monemur, illum sequi, ad cujus imaginem sumus creati. Qui non solum animam nostram fecit ad imaginem sui, sed ut in epistola dicitur: Corpus humilitatis nostrae configurabit corpori claritatis suae. Et quoniam tunc temporis Israelis reliquiae salvabuntur, illud in introitu Dominus annuntiat, quod de eis fuerat prophetatum, scilicet: Ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis, invocabitis me, et ego exaudiam vos, et reducam captivitatem vestram de cunctis locis, qui respondent in graduali: Liberasti nos, et in offerenda: De profundis. Quos denuo Dominus in communione certificat de salute dicens: Amen dico vobis.
9.25
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXIV. DOMINICA VICESIMA QUARTA POST PENTECOSTEN.
9.25
Sequitur et alia Dominica, in qua legitur evangelium de filia principis, et hemorroissa. Filia principis est Synagoga; hemorroissa, gentilium Ecclesia. Illi primo salus promittitur, sed isti primo donatur. Demum illi promissa confertur; salutem enim Judaeis paratam gentilis praevenit Ecclesia. Sed cum plenitudo gentium intraverit, tunc Israel salvus fiet. Quae ut impleantur orat in epistola Paulus dicens: Non cessamus pro vobis orantes. Et attende quod haec Dominica proprium cantuale non habet officium, vel quia vexabitur Ecclesia persecutionibus Antichristi, et ideo sua continet organa; vel quia praecedens officium huic evangelio rectissime coaptatur; vel quia haec Dominica saepius abundat, et ideo proprio vacat officio.
9.26.1
LIBER OCTAVUS. CAPUT XXV. DOMINICA VICESIMA QUINTA POST PENTECOSTEN.
9.26.1
Sequitur etiam et alia lectione et evangelio decorata. In qua legitur evangelium de quinque panibus, quibus saturavit Dominus quinque millia hominum. Quod etiam ad illud tempus congrue spectare videtur, in quo Judaea quinque librorum Moysi spirituali saturabitur intelligentia. Tunc implebitur illud Jeremiae quod legitur vaticinium:« Ecce dies veniunt;« ubi dicitur:» In diebus illis salvabitur Israel.» Huic quoque lectioni praecedens cantuale concordat officium. Sicut enim in lectione dicitur: Vivit Dominus, qui eduxit, et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis, et de cunctis terris, sic et in introitu cantatur: Reducam captivitatem vestram de cunctis locis. Soluti ergo illa, qua nunc tenentur captivitate, in graduali: Liberasti, gratiarum referunt actionem, et in offerenda: De profundis, ad hoc porrigunt orationem; qui suae petitionis, in communione: Amen dico vobis, recipiunt certificationem. Illud demum notabile est, quod historiae veteris excursum fecimus in Dominicis a David usque ad Adventum Domini, eique stadium currentis Ecclesiae comparavimus, ab adventu humilitatis usque ad ultimum majestatis. Ideoque in hac ultima Dominica caeteras concludente recte ponitur officium, quod ad utrumque Domini pertinere possit adventum, ut illud Jeremiae propheticum: Ecce dies veniunt, et suscitabo, ecce primus adventus; In diebus illis salvabitur Juda, ecce secundus. Sed et in evangelio, recte agitur de quinque panibus; quia post quinque millia annorum, datus est nobis, in primo adventu panis angelorum. Abhinc etiam quinque Dominicae computantur usque ad diem illum, in quo panis ortus in praesepio praedicabitur. Nostrae consuetudinis est hanc epistolam et hoc evangelium cum officio ponere Trinitatis. Infra hebdomadam vero sicut in caeteris feriatis. Et congrue circa festum Sancti Andreae hoc evangelium legitur, quoniam in eo ipsius mentio continetur. Illud etiam non est silentio praetereundum, quod, licet nocturnas lectiones aestatis ad illam seriem temporis, quae fuit a David usque ad adventum Domini, retulerimus, congrue tamen etiam ad illam referre possumus, quae a primitiva coepit Ecclesia. Sicut enim Sauli successit David, unde primo legitur in primis libris Regum, sic daemonum cultui cultus unius Dei; et sicut regnum David per Roboam et Jeroboam in scissuras dividitur, ut legitur in libris sequentibus, sic Ecclesiam scindit haereticorum insania. Demum sequuntur libri Salomonis; quia post pugnas haereticorum claruere in Ecclesia sanctorum doctorum ingenia. Postmodum sequitur liber Job, ubi agitur de persecutionibus et consolationibus ejus; quia, quamvis in pace floreat Ecclesia, tentationes tamen non desunt spiritualium adversariorum. Quorum quanto occultior est pugna, tanto difficilior, sed gloriosior acquisita victoria erit.
9.26.2
Rursus quoque adjiciendum est quod singulos menses praeteritis possumus adaptare temporibus. Nam per Januarium, in quo novus annus inchoatur, tempus a diluvio intelligitur, ubi mundus renovatur. Per Februarium, in quo alleluia deponitur, illud tempus innuitur, in quo universitas linguarum confunditur. Per Martium, in quo Quadragesima saepius celebratur, illud accipitur, in quo Dei populus in Aegypto affligitur. Per Aprilem ubi Pascha observatur, illud tempus ostenditur, in quo populus a Pharaone liberatur. Per Maium, in quo de Pentecoste solemnizatur, illud tempus recolitur, in quo populus in terra promissionis gratulatur. Junius et Julius, in quibus historia Regum legitur, regnum Saul et David commemorant. Augusto in quo liber Sapientiae recitatur, regnum sapientis Salomonis insinuatur. Reliqui quatuor menses regna principalia notant, scilicet Babylonicum orientis, Persarum, quod est in meridie, Graecorum, quod est in aquilone, Romanorum, quod est in occidente. Igitur historia Job, quae legitur in Septembri per duas hebdomadas, regnum exprimit orientis. Unde ibi dicitur: Erat vir ille magnus inter omnes orientales, et legitur per duas hebdomadas, quia regnum illud duravit duas annales hebdomadas, id est per bis septingentos annos: tot enim inveniuntur a tempore Nini, a quo regnum Babyloniae incepit, usque ad Cyrum regem Persarum, in quo defecit. In reliqua parte Septembris, regnum Persarum innuitur. Quocirca duae historiae leguntur, eo quod nunc de Persis, nunc de Medis reges assumebantur; historia Machabaeorum, quae legitur in Octobri, Graecorum significat regnum, sub quibus Machabaei fuere afflicti. Per Novembrem et Decembrem, in quibus prophetiae leguntur, regnum Romanorum, in quo Christi religio viget, accipitur. Prophetiae vero maxime de Christo loquuntur, cujus nativitas est in fine anni, sicut regnum Romanorum in fine mundi.

Intertext edge

Open linked passage

Note