Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sidonius Apollinaris
Epistolae
Epis 1.5.2
Choose a text More by Sidonius Apollinaris
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7677 Episto61
1.5.1
LIBER PRIMUS. EPISTOLA V.
1.5.1
Sidonius Heronio suo salutem.
1.5.2
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant sollicitus inquiris. Viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus illustres, aut urbes moenium situ inclytas, aut montes nominum opinione vulgatos, aut campos praeliorum replicatione monstrabiles: quia voluptuosum censeas, quae lectione compereris, eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu. Quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere; namque hujuscemodi studium ex affectu interiore proficiscitur. Ilicet, et si secus quaepiam, sub ope tamen Dei ordiar a secundis; quibus primordiis majores nostri etiam sinisteritatum suarum relationes evolvere auspicabantur. Egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit, utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque: ubi sane moram vianti non veredorum paucitas, sed amicorum multitudo faciebat: quae mihi arcto implicita complexu, itum reditumque felicem certantibus votis comprecabatur. Sic Alpium jugis appropinquatum: quarum mihi citus et facilis ascensus, et inter utrimque 10 terrentis latera praerupti cavatis in callem nivibus itinera mollita. Fluviorum quoque si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit. Ticini cursoriam( sic navigio nomen) ascendi: qua in Eridanum brevi delatus, et cantatas saepe comessaliter nobis Phaethontiadas, et commentitias arborei metalli lacrymas risi Ulvosum Lambrum, coerulum Adduam, velocem Athesim, pigrum Mincium, qui Ligusticis Euganeisque montibus oriebantur, paulum per ostia adversa subvectus, in suis etiam gurgitibus inspexi: quorum ripae torique passim quernis acernisque nemoribus vestiebantur. Hic avium resonans dulce concentus, quibus nunc in concavis arundinibus, nunc quoque in juncis pungentibus, nunc et in scirpis enodibus, nidorum strues imposita nutabat: quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli succo fota fruticaverant. Atque obiter Cremonam pervectus adveni, cujus olim est Tityro Mantuano larium suspirata proximitas. Brixillum dein oppidum, dum succedenti Aemiliano nautae decedit Venetus remex, tantum ut exiremus, intravimus, Ravennam paulo post cursu dexteriore subcuntes: quo loci veterem civitatem, novumque portum, media via Caesaris ambigas utrum connectat, an separet. Insuper oppidum duplex pars interluit Padi certa, pars alluit: qui ab alveo principali molium publicarum discerptus objectu, et 11 per easdem derivatis tramitibus exhaustus, sic dividua fluenta partitur, ut praebeant moenibus circumfusa praesidium, infusa commercium. Huc cum peropportuna cuncta mercatui, tum praecipue quod esui competeret deferebatur: nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata, et ipse lentati languidus lapsus humoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus: quia nusquam vel aquae ductuum liquor integer, vel cisterna defaecabilis, vel fons irriguus, vel puteus illimis. Unde progressis ad Rubiconem ventum, qui originem nomini de glarearum puniceo colore mutuatur: quique olim Gallis Cisalpinis, Italisque veteribus terminus erat, cum populis utriusque Adriatici maris oppida divisui fuere. Hinc Ariminum, Fanumque perveni, illud Juliana rebellione memorabile, hoc Asdruballano funere infectum. Siquidem illic Metaurus, cujus ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinolenta decoloratis gurgitibus inferret. Hinc caetera Flaminiae oppida, statim ut ingrediebar, egressus, laevo Picentes, dextro Umbros latere transmisi. Ubi mihi seu Calaber Atabulus, seu pestilens regio Tuscorum, spiritu aeris venenatis flatibus inebriato, et modo calores alternante, modo frigora, vaporatum corpus infecit. Interea febris, sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur. Quarum aviditati 12 non solum amoena fontium, aut abstrusa puteorum( quanquam haec quoque), sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Fucini, gelida Clitumni, Anienis coerula, Naris sulphurea, pura Fabaris, turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur. Inter haec patuit et Roma conspectui: cujus mihi non solum formas, verum etiam naumachias videbar epotaturus. Ubi priusquam vel pomoeria contingerem, triumphalibus apostolorum liminibus affusus, omnem protinus sensi membris male fortibus explosum esse langorem. Post quae coelestis experimenta patrocinii, conducti diversorii parte susceptus, atque etiam nunc ista haec inter jacendum scriptitans, quieti pauxillulum operam impendo. Neque adhuc principis, aulicorumque tumultuosis foribus obversor. Interveni etenim nuptiis patricii Ricimeris, cui filia perennis Augusti in spem publicae securitatis copulabatur. Igitur nunc in ista non modo personarum, sed etiam ordinum partiumque laetitia, Transalpino tuo latere conducibilius visum: quippe cum hoc ipso tempore quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra, macena, praetoria, fora, templa, gymnasia, talassio fescenninus explicaretur. Atque etiamnum econtrario studia sileant, negotia quiescant, judicia conticescant, differantur legationes, vacet ambitus, et inter scurrilitates histrionum totus actionum seriarum status peregrinetur. Jam quidem virgo tradita est, jam corona sponsus, jam palmata consularis, jam cyclade 13 pronuba, jam toga senator honoratur, jam penulam deponit inglorius: et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupia migravit. Qua festivitate decursa, caetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata solemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note