Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sigebertus Gemblacensis1030-1112
Chronica
Chro 1.848
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10706 Chroni32
1.1
Chronica
1.2
Dicturi aliquid juvante Deo de contemporalitate regnorum, primum pauca dicamus de origine singularum gentium; quatenus sequi poterimus vestigia majorum, directi per semitas historiarum. Ponemus in prima linea regnum Romanorum. in secunda Persarum, in tertia Francorum, in quarta Wandalorum, in quinta Anglorum, in sexta Langobardorum, in septima Wisigotharum, in octava Ostrogotharum, in nona Hunorum.
1.3
De regno Romanorum non aliud dicendum puto, nisi quod Danihel propheta interpretatus est de quarto regno: quod, sicut ferrum comminuit, domat et conterit omnia, sic ab origine sui tutuderit, domuerit et contriverit omnia paene mundi regna; novissimo vero tempore regnum illud, quod in tibiis suis ferreis diutissime et firmissime sine aliqua lassitudine steterat, tandem ferro suae fortitudinis commixto cum testa humanae imbecillitatis, ex alto dominationis suae gradu cum fragore terribili labare coeperit. Hoc regnum primi Persae impulerunt, qui semper cum Romanis paene ex aequo se habuerunt, modo vero vacillante rei publicae statu, eos ultro impetere non timuerunt, et insuper eos suis finibus mutilare potuerunt, quando Juliano apostata caeso et exercitu Romanorum miserabiliter subjugato, nimis fortunati facti sunt ex eorum infortunio. Ita regnum illud, quod tanto tempore omnes paene mundi gentes praedae et dominationi habuit, modo Dei omnipotentia miscente ei duplum in poculo, quo ceteris miscuit, cunctis gentibus paene praedae et ludibrio patuit; et qui olim cum aliis gentibus pro sola gloria certabant, modo saluti suae vix satis consulere poterant. Nam quaecunque gentes, aut minuendae domo multitudinis causa, aut amore exercendae suae feritatis, a patria sua exulabant, Romanum imperium incessebant, et de ejus latissimo corpore velut partes quasdam sibi excindebant, et in eis sibi regnandi locum statuebant. Hoc in sequentibus clare apparebit.
1.4
Porro regni Persarum originem altius repetere modo non videtur utile, quia quae hujus regni fuerit antiquitas, quanta et quam potens hujus antiquitatis nobilitas, satis recolet lector per antiquorum historias. Hoc tantum notabo, quia sepe abusi victoria de Romanis, nunc autem recens caeso Juliano, et exercitu Romanorum profligato, et finibus suis Romano imperio mutilato, et sic pro suo libitu pacis foedere in viginti novem annos composito, felicitatem suam non temperanter ferebant; et Sapore rege eorum insolentius agente, Christianis et Romanis omnimodis infesti erant.
1.5
Originem gentis nostrae, regni scilicet Francorum, notificemus aliis ex relatu fideli majorum. Post illud famosum et cunctis saeculis et gentibus notum Trojanae civitatis excidium, victoribus Grecis caedentes reliquiae Trojanorum, pars eorum cum Enea ad fundandum Romanum imperium ad Italiam perrexit; pars una, scilicet duodecim milia, duce Antenore in finitimas Pannoniae partes secus Meotidas paludes pervenit, ibique civitatem aedificaverunt, quam ob sui memoriam Sicambriam vocaverunt. In qua multis annis habitaverunt, et in magnam gentem coaluerunt, et crebris incursibus Romanum solum incessentes, usque ad Gallias ferocitatis suae vestigia dilataverunt. Hos adeo Romanis infestos Constans Caesar, filius Magni Constantini, bello oppressit, et tandem Romano imperio subjectos aliquantulum a sua feritate mansuefieri coegit. Post aliquot annos, rebellantibus Alanis contra Valentinianum imperatorem, cum eos non posset imperator penitus debellare, eo quod eos intransibiles Meotis paludes tutarentur, proposuit Valentinianus, quod, si qua gens has paludes intrare et rebelles Alanos posset conterere, decem annis eos a tributis liberos redderet. Hac pactione Trojani illecti, et fortitudine et prudentia sua confisi, duce Priamo Meotidas paludes Romanis invias ingressi, Alanorum gentem exterminaverunt, et ita Valentiniano satisfecerunt. Valentinianus eorum virtute delectatus, eos, qui prius vocati erant Trojani, deinde Antenoridae; postea etiam Sicambri, Francos Attica lingua appellavit, quod in Latina lingua interpretatur feroces. Alii Francos cognominatos dicunt a quodam eorum rege Frantione, qui in bello fortissimus, dum cum multis gentibus dimicasset, in Europam iter direxit, et inter Danubium et Rhenum consedit, ibique progenies ejus coaluit, nulliusque jugum usque ad id temporis suscipere voluit. Undecunque ergo denominati sunt Franci, quantum altius colligere potuerunt historiographi, hic Priamus regnabat super eos tempore prioris Valentiniani. Nam ex ipso regis nomine recolentes nobilitatem illius Priami, sub quo eversa est Troja, inde gloriabantur gentis suae manasse primordia. Exacto decennio, cum exactores repeterent tributa a Francis, Franci pro superiori victoria insolescentes, et de viribus suis presumentes, non solum tributa negare, sed etiam Romanis presumunt rebellare. Romani collecto exercitu super Francos irruunt, et victos usque ad internecionem proterunt.
1.6
Britanni sive Brittones, a quibus cognominata est Britannia Occeani insula, qui eam incoluerunt, a tempore G. Julii Caesaris usque ad annum Domini 413. sub imperio Romano degerunt. Hi, tempore Marci Antonini Veri, instantia Lucii Britanniarum regis, per legatos Eleutherii papae mysteria christianitatis susceperunt, in qua aliqui eorum usque martyrii coronam provecti sunt. Qui cum crebris et paene continuis Pictorum incursionibus fatigarentur, et ipsi ad resistendum inimicis imbelles inabilesque haberentur, consilio regis sui Vertiginii gentem Anglorum a finibus Saxoniae invitant, eosque contra omnes hostium assultus defensores sibi parant. Angli, cum aliquandiu strenue et fortiter eos tutati fuissent, tandem dominandi cupiditate illecti, et ad hoc imbecillitate eorum adducti, quos defensandos susceperant, illos sibi subicere deliberant. Tam violenta injustitia indigenae Brittanni alienigenis Anglis subjugati, in jus et nomen Anglorum quasi victi concesserunt, et nunquam de subjugo eorum se excutere potuerunt.
1.7
Wandali quoque de Scythia oriundi, a Gothis victi, alienas terras invadere ceperunt, qui suas retinere non potuerunt. Hos circa Danubium commorantes, rursum post multum tempus Giberich Gothorum rex bello victos inde exturbavit, et ad hoc perpulit, ut quas quoquo modo habere videbantur relictis sedibus, Romano imperio se subderent, et a Constantino Magno locum habitandi sibi dari suppliciter peterent. Quod et impetraverunt, et Pannonias ab eo sibi delegatas per sexaginta annos pacifice inhabitaverunt. Unde anno Archadii 13. et Honorii. evocati instinctu Stiliconis rebellionem contra rem publicam meditantis, infuderunt se per Gallias, junctis sibi Alanis, easque aliquandiu miserrime dilaceraverunt. Etiam inde eos expellebant Gothi, non quidem prospicientes Galliarum quieti, sed vacuefacientes patriam suae rapacitati. Wandali Hispanias aggressi, nunc Hispanias, nunc Gallias multo tempore depopulati sunt; sed nec ibi a Gothis tuti esse potuerunt. Quippe quia Gothi nimis Italiam inquietabant; Honorius, deliberato cum suis consilio, Hispanias et Gallias, quas sibi a Wandalis aliisque gentibus praereptas dolebat, Gothis rata confirmatione donavit. Cum ergo Gothi a finibus sibi deputatis Wandalos aliosque hostes effugare maturarent, et Wandali undique conclusi timore Gothorum aestuarent, peccatis populi facientibus, inopina et grata occurrit eis felicitatis oportunitas. Nam inter Bonefacium et Aethium Romanos duces per invidiam orta simultate, Bonefacius factus inferior, cum dolorem suae injuriae nollet, ulcisci nisi damno et peri culo rei publicae, ad Hispanias transivit, et Wandalos ad occupandam Libiam et Affricam invitavit. Quo cum pervolassent, ibi regnum suum multo tempore confirmaverunt, et divina et humana sine aliquo respectu humanitatis vel divinitatis perturbaverunt.
1.8
Winilorum, qui postea patria lingua Langobardi a longis barbis vocati sunt, certam quidem originem legimus, sed certum originis eorum tempus non invenimus. Nam reges regnasse super eos legimus, quorum etiam nomina didicimus, sed annos regni eorum per tempora distinctos non invenimus. Hi in Scandinavia Scythiae insula degentes, cum ita multiplicati essent, ut eos terra sua capere non posset, egressione tertiae partis minuere multitudinem consilium habuerunt, et quinam exire deberent, missa sorte quaesiverunt. Ergo tertia pars Winilorum, prout eos missa sors elegerat, ducibus Agion et Ibor de Scandinavia insula egressi, de loco in locum ibant, incerti et vagabundi; et a multis saepe bellis impetiti, viriliter, quia pro anima res erat illis, salutem et libertatem suam defendebant. Porro Agion et Ibor mortuis, regnavit primus super eos Agelmundus 23 annis. Qui, dum ageret se justo securius, a Bulgaribus cum multis suorum est extinctus. Lamissio regnavit secundus, et post eum 40 annis regnavit Lethu tertius, Ildehoch quartus, Gudeoc quintus, eo tempore quo Odoacer regnabat in Italia. Sextus Langobardorum rex fuit Claffo, septimus Tato, octavus Waltarith, nonus Audoin, qui Langobardos in Pannoniam duxit; decimus Alboin, qui, transductis in Italiam Langobardis, regnum eorum ibi firmissime stabilivit.
1.9
At Gothorum, qui apud antiquos Getae dicti sunt, quique postea divisi, duo ex se regna, id est Ostrogotharum et Wisigotharum, fecerunt, talem originem fuisse cognovimus ex historia Jordanis. Isti Scanciam Scythiae insulam primo incoluerunt. Cujus possessione non contenti, cum rege eorum Berich inde exierunt, et vicinas Scythiae insulas et terras peragrantes, vicinas gentes bellis lacessebant, et terrore nominis sui finitimas gentes sibi subigebant. Post sub Filimere quinto rege suo ad ulteriora Scythiae progressi, ad citeriores usque ripas Danubii, terras Traciae, Daciae, Mesiaeque diu longe lateque sunt pervagati. Ibi per multa tempora, immo per multa saecula, in gentem magnam coaluerunt, et multas gentes victoriis suis applicantes, nomen et fortitudinem suam amplificaverunt. Viribus vigentes, ingenio callentes, philosophiae quoque disciplinis eruditi, nativam barbariem exuentes, humanitate et honestate aliis barbaricis gentibus preminebant. Tempore autem Decii imperatoris, transito Danubio cum Gniva rege suo, graviter incubabant Romano imperio. Qui a Decio impetiti bello, exercitu Romanorum protrito, ipsum Decium peremerunt cum filio Decio. Hac felicitate elati et saepe postea in congressu Romanis ducibus superiores effecti, toti orbi Romano erant terrori. Isti adhuc trans Danubium constituti, tempore Valentis imperatoris coeperunt civili bello inter se collidi. Athalaricus dux unius partis cum prevaluisset Fritigerno duci alterius partis, Fritigernus a Valente auxilium petit, christianum se fieri promittit. Valens auxilium mittit, eosque in sectam Arrianorum, Arrianus ipse, induci fecit. Anno 13º Valentis Huni, qui et ipsi in Scythia potenter debachabantur atque ferociter, nacti oportunitatem ex intestina Gothorum simultate, fines eorum ex improviso invadunt, eosque bello victos aut sibi subjugant, aut captivitate excruciant, aut patria eliminant. Ita Gothi, qui multas gentes subdiderant suo servitio, Hunorum subduntur dominio, et nimis eorum potentiam adaugent, dum omnes qui Gothis serviebant, per Gothos Hunorum principatui parent. Taliter Huni in omni pene Scythia principatu et fortitudine cunctis preminebant. Gothi victi partim se, Danubio transito, ingesserunt finibus Romani imperii, et a Valente petierunt terram ad inhabitandum sibi dari. Qua re impetrata, cum aliquandiu se continuissent ab omni armorum insolentia, tandem Romanorum avaritia coacti et rei familiaris inopia, in ipso imperii sui sinu gravia concitaverunt prelia. Quibus Valens imperator occurrens, bello victus ab eis et igni crematus, justo Dei judicio, rei publice nimiam intulit incommoditatem, hostibus vero auxit elationem. Hi ergo Gothi, qui Romano imperio incubabant, Wisigothas se, id est occidentales Gothos, nominabant, et per multos annos occidentales Romanorum fines usque ad ipsas ulteriores Hispanias infestabant, ubi etiam postmodum in regnum coaluerunt. Porro Gothi, qui in patrio solo trans Danubium sub Hunorum dominio remanere passi sunt, regulos quidem suae gentis habuerunt, et sese Ostrogothas, id est orientales Gothos appellaverunt. Qui et ipsi postea per Theodericum regem suum a Zenone imperatore Italiae regnum dono acceptum per multos annos tenuerunt. Ita Gothi quasi duobus capitis sui cornibus orientem et occidentem ventilantes acerrime, duo ex se regna creavere, scilicet Wisigotharum in Hispania et Ostrogotharum in Italia.
1.10
De regno Hunorum, quod in omni paene Scythia tenebat principatum, ipsa gentis barbaries me silere faceret, nisi illud famosum Galliarum et Italiae excidium me loqui cogeret, quando per Attilam eorum regem judicium Dei se longe lateque effudit, quem quasi gladium limatum et exacutum de vagina indignationis suae super peccatrices gentes Deus distrinxit. De eorum ergo origine quae in antiquorum leguntur historiis, aperiam paucis. Filimer, Gothorum rex, Gadarici magni filius, qui post egressum Scantiae insulae jam quinto loco tenuit principatum Getarum, et terras Scythiae cum sua gente introiit, repperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas Gothico sermone Alirunnas dicunt; easque habens suspectas, de medio sui proturbavit, longeque ab exercitu suo fugatas in solitudine coegit errare. Quas silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant, per desertum vagantes dum vidissent, et earum complexibus se in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum ediderunt, quod fuit primum inter paludes Meotidas; minutum, tetrum atque exile quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi quod humani sermonis imaginem assignabat, et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, terribilitate fugabant: eo quod erat eis species pavendae nigredinis, et velut quaedam, si dici fas est, deformis offa, non facies, habensque magis puncta, quam lumina. Quorum animi fiduciam torvus prodit aspectus. Qui etiam in pignora sua primo die nata desaeviunt. Nam maribus ferro genas secant, ut, antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine venustate effaebi sunt; quia facies ferro sulcata, tempestivam pilorum gratiam cicatrice absumit. Exigui quidem forma, sed arguti, motibus expediti, et ad equitandum promptissimi, scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati, cervicibus firmis, et superbia semper erecti. Hi vero sub hominum figura, vivunt belluina saevitia. Tali ergo stirpe procreati Huni, cunctis vicinis gentibus erant horrori et formidini. Horum potentiam auxit victoria de Gothis, manentibus trans ripas Meotidis fluminis, qui in Scythia pollebant gloria singularis potentiae et fortitudinis. Quam victoriam hoc modo Huni adepti sunt: Venatores Hunorum, sequentes vestigia cervae Meotidas paludes transeuntis, quas inpervias esse hactenus putabant, Scythicam regionem diligenter explorant, explorata omnia Hunis nuntiant, ad transeundum eos animant. Horum ducatu paludibus transitis, velut quidam turbo subito incubuerunt gentibus Scythicis, easque omnes subjugaverunt sibi, ipsosque Gothos caeteris imperitantes aut preminentes expulerunt sedibus suis. Hoc felicitatis successu Huni inter caeteras Scythiae gentes elati per victoriam de Gothis, per annos fere octoginta laboraverunt ad concussionem et ruinam mundi. Ab hac ergo eorum victoria usque ad mortem Attilae regnum eorum in hoc annotabimus opere.
1.11
Extra has et aliae gentes fuerunt, quae Romanum imperium dilaceraverunt, id est Gepides, Alani, Turchi, Bulgares, et aliae plures, quae omnes ab aquilonis plaga exierunt; ut super hoc fortasse videatur dictum per prophetam: Ab aquilone pandetur malum super universam terram.
1.12
Ordiamur ergo telam narrationis nostrae ab anno Domini 381., quo anno post mortem Valentis Valentinianus minor et Gratianus, filii majoris Valentiniani, incipientes simul regnare, regnaverunt annis 6. Ab hoc anno Sapor, qui diu imperaverat Persis, imperavitannis 28. Ab hoc anno Britanni sub imperio Romano fuerunt annis 30. Ab hoc anno Wandali cum rege suo Modigisilo per Gallias crudeliter debacchati sunt annis 33. Super Francos in Sicambria commorantes, regnabat Priamus. Alii scribunt eum periisse in bello, quo, ut diximus, Franci nimis attriti sunt ab exercitu prioris Valentiniani, et de Sicambria exire compulsi. Fritigernus, qui super Wisigothos aliquandiu regnaverat, ab hoc anno 3 annis regnavit. Ostrogothis in patrio solo sub Hunorum dominio remorantibus preerat Winitharius; eisque ab hoc anno usque ad mortem Attilae per annos plus minus 80 prefuerunt reguli gentis suae. Balamber Hunis imperabat, qui, et post eum Mundzuch pater Attilae, Octar et Rugila fratres ejus, Bleda et Attila, frater ejus, ab hoc anno usque ad mortem Martiani imperatoris regnaverunt annis plus minus 80. Anno ab Adam 4331. secundum Dionisium, anno vero Domini 381, secundum Dionisium, Olimpiadis 289. anno 4. post mortem impii Valentis imperant.
1.13
381. 1. GRATIANUS ET VALENTINIANUS. 1. SAPOR. 1. PRIAMUS. 1. BRITANNI. 1. MODIGISILUS. 1. FRITIGERNUS. 1. WINITHARIUS. 1. BALAMBER.
1.14
Theodosius a Gratiano magister militum ordinatus, incredibili celeritate et mira felicitate devictis multis barbaris gentibus, lassam rem publicam in orientis partibus reparavit. Clarebant eo tempore Damasus Romae, 13um papatus annum agens; Didimus Alexandrinus, qui a quarto aetatis anno lumine captus, quamvis esset elementorum ignarus, tamen in litterarum scientia etiam philosophis erat mirabilis; Hieronimus, totus divinae scripturae incumbens; Gregorius Nisenus, Gregorius Nazanzenus, Martinus Turonensis episcopus, Ambrosius Mediolanensis, Rufinus Aquileiensis presbiter; in Aegypto Pachomius abbas, Meletius Antiocenus episcopus, per hoc clarior, quod Theodosius in somnis previdit, se ab eo indui clamide imperiali et diademate coronari.
1.15
382. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2.
1.16
Gratianus valde religioni favet, et per omnia rei publicae promptus, Theodosium consortem imperii facit. Paula inter nobiles Romanorum matronas prenobilis, abrenunciat mundo. Psalterium quod secundum LXX interpretes in omnibus aecclesiis cantabatur, Hieronimus correxit. Quo iterum vitiato, psalterium novum composuit, quod et a LXX interpretum editione non multum discordaret, et cum Hebraico multum concordaret. Quod ut omnibus clarum fieret, ipsum psalterium distinxit per asteriscos, id est stellam+, et per obelos, id est virgam jacentem÷, docens ea quae continentur sub asterisco+ usque ad duo puncta.. in Hebreo haberi et a LXX pretermissa esse; ea vero quae continentur sub obelo÷ usque ad duo puncta: in Hebreo non haberi, sed a LXX addita esse, justa Theodotionis dumtaxat translationem. Hoc psalterium Damasus papa rogatu Hieronimi in Gallicanis aecclesiis cantari instituit, et propter hoc Gallicanum vocatur; Romanis psalterium secundum LXX retinentibus sibi, propter quod Romanum vocatur. Haec duo psalteria cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra Judaeos, qui non recipiunt nisi ea quae habentur in Hebreo, addidit et tertium, quod vocatur Hebraicum, pro eo quod rogatu Sophronii viri sapientis transtulit illud de Hebraica veritate in Latinum verbo ad verbum. Quod psalterium et alia Hieronimi opuscula idem Sophronius de Latino in Grecum transtulit. Teophilus Alexandriae episcopus cyclum de observatione paschae per centum annos digestum, quem laterculum vocavit, ab hoc anno incohavit, hoc est a primo consulatu Theodosii. Damasus papa rogatu Hieronimi, instituit dicere in aecclesia in fine psalmorum: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto; Sicut erat. Instituit etiam psalmos in aecclesia nocte dieque cantari.[ Ut autem chori in duas partes divisi, ipsos psalmos alternatim cantarent, jam tempore Constantii imperatoris in aecclesia Anthiocena instituerant primi Flavianus et Diodorus viri probatae vitae et doctrinae; quod inde ad terminos totius orbis usque pervenit.]
1.17
383. 3. 3. 3. 3. 3. 3. 3. 3.
1.18
Maximus in Britannia per tyrannidem imperium arripit. Post Frithigernum secundus apud Wisigothas regnat Athanaricus anno uno; qui, confoederatus Theodosio, et ab eo Constantinopolim invitatus, mox 15. die ex quo venerat ibidem obiit. Basilius Cesariensis, qui gemina philosophia et sanctitate claruerat; cui Deus apparens ad precem ejus eum docuit, ut propriis verbis sanctum sacrificium consecraret; cui revelatum est, quod Mercurius miles et martyr Julianum imperatorem peremerit; qui juvenem, qui ob amorem virginis sibi per diabolum conciliatae negaverat Christum, reconciliavit Christo, palam altercans cum diabolo; qui impetravit a Deo, ut sanctus Effrem Syrus Grece loqueretur; qui peccata peccatricis scripta et signata orando oblitteravit: his et multis aliis clarus, dum medicus Hebreus imminere sibi mortem per tactum venae revera pronuntiaret, mortem orando in crastinum distulit, et ita medicum cum suis ad Christum convertens, feliciter moritur. Damasus papa invidiose adulterii accusatus, purgatur a 44 episcopis, accusatores ejus vero ab aecclesia expelluntur. Apollinaris Laodiceae episcopus, conversus in heresim sui nominis, a Damaso papa damnatur, quia dicebat, quod Christus natus solam carnem, non animam susceperit, aut si suscepit non rationalem, sed tantum vivificalem animam susceperit, sed potentia deitatis susceptae carni pro anima fuerit, et ipsa caro non de Maria suscepta sit, sed caro et verbum unius substantiae fuerint.
1.19
384. 4. ROMANORUM. 4. PERSARUM. 4. FRANCORUM. 4. BRINTANORUM. 4. WANDALORUM. 4. WISIGOTHORUM. 4. OSTROGOTHORUM. 4. HUNORUM.
1.20
[ Damasus papa decrevit, ne quid contra episcopos presumant archidiaconi, qui dicuntur etiam corepiscopi, id est regionum vel villarum episcopi. Chore enim Grece, villa vel regio Latine.] Maximus Pictos et Scottos Brittanniam incursantes superat. Wisigothi sine rege sub Theodosio fuerunt annis 13. Winitharius rex Ostrogothorum pro libertate contra Hunos rebellat in Gothia. Ambrosius episcopus libros de Spiritu sancto ad Gratianum imperatorem scribit. Corpus Pauli Constantinopolitani episcopi, sub Constantino in exilio ab hereticis suffocati, Constantinopolim refertur cum gloria a Theodosio imperatore.
1.21
385. R. 5. P. 5. F. 5. B. 5. W. 5. W. 1. O. 5. H. 5.
1.22
In Gallia sanctus Romanus Blaviensis obiit. Theodosius Archadium filium suum augustum facit. Justina mater Valentiniani Arriana in Ambrosium et omnem sanctam aecclesiam catholicam execrabili odio desevit. Francis post Priamum Priami filius Marcomirus et Sunno, filius Antenoris, principantur annis 36. Quorum ducatu Franci Sicambria egressi, consedere secus Rhenum in oppidis Germaniae. Winitharius Hunos in bello superat.
1.23
386. 6. 6. 1. 6. 6 2. 6. 6.
1.24
Maximus in Gallias transit, et Gratianum imperatorem Lugduni perimit; fratrem vero ejus Valentinianum simulato pacis foedere per triennium Italia expellit, Theodosius solus annis 11 imperat. Balamber rex Hunorum Winitharium in bello perimit; post quem secundus apud Ostrogothas regnat Hunimundus annis 2. Secunda synodus universalis 150 patrum Constantinopolim congregatur, jubente Theodosio et annitente Damaso papa; quae Macedonium negantem Spiritum sanctum Deum esse condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum esse docuit, dans symboli formam, quam tota Latinorum et Grecorum confessio in aecclesia ad missas sollemnibus diebus decantat. Hic decretum est, ut Constantinopolis tanquam novae Romae episcopus post Romanum pontificem habeat privilegium. Priscillianus in Hispania episcopus condens heresim sui nominis, aecclesiam perturbat. Hic personas sanctae Trinitatis confundebat, dicens eumdem esse Patrem quem Filium et Spiritum sanctum. Carnium escas pro immundis habebat; conjuges, viros a nolentibus feminis, feminas a nolentibus viris separabat; opificium omnis carnis non Deo bono et vero, sed malis angelis assignabat; animas ejusdem naturae et substantiae, cujus est Deus, esse dicebat, et eas ad agonem quendam spontaneum, non tamen in terris exercendum, per septem caelos et per quosdam principatus gradatim descendere et in malignum principem incurrere, a quo mundum istum factum esse dicebat, atque ab hoc principe per diversa carnis corpora seminari; homines vero fatalibus stellis colligatos, corpusque nostrum secundum 12 caeli signa compositum esse dicebat, constituens Arietem in capite, Taurum in cervice, Geminos in humeris, Cancrum in pectore, Leonem in manibus, Virginem in ventre, Libram in umbilico, Scorpium in coxis, Sagittarium in virili, Aquarium in vesica, Capricornum in tibiis, Pisces in plantis. Super his auditus in conciliis episcoporum, Romam petit, ibique a sanctis Damaso et Ambrosio repudiatus, in Galliis quoque in synodo Burdegalense a sancto Martino aliisque hereticus judicatus, ubi se damnandum intellexit, imperatorem Maximum appellat. A quo auditus et episcopatu pulsus, Treveris ab Evodio prefecto perimitur cum multis suis sequacibus, edicente imperatore, ut hujus sectae complices in Hispania perimerentur. Itachius et Ursatius episcopi accusatores Priscilliani communione aecclesiae privantur ab episcopis, nefas esse dicentibus, cujuscunque modi hominem episcoporum accusatione necari, Maximo imperatore et aliquibus episcopis Itachium et Ursatium defendentibus. Et hac de causa sanctus Martinus a Maximo molestatur, quia nolebat communicare Itachianis. Vix tamen obtinuit, ut Priscillianistae non occiderentur. Paula Romae preponens Bethleem, ibi cum filia Eustochio ancillatur Christo, et sancte vivendo multas ad emulationem sanctitatis incitat.
1.25
387. 1. 7. 2. 7. 7. 3. 1. 7.
1.26
Siricius Romanae ecclesiae 37us presidet. Hic constituit, hereticum poenitentem per impositionem manus sacerdotalis ab aecclesia esse recipiendum. Hic Manicheos Romae inventos exsiliavit. Ambrosius episcopis ritum antiphonas in aecclesia canendi primus ad Latinos transtulit a Grecis, apud quos hic ritus jamdudum inoleverat, ex instituto Ignatii Antioceni episcopi et apostolorum discipuli, qui per visionem in caelum raptus, vidit et audivit, quomodo angeli per antiphonarum reciprocationem ymnos sanctae Trinitati canebant. Franci Quintinum et Eraclium Romanorum duces cum omnibus paene suis juxta Treverim delent. In Egypto Johannes anachorita sanctitatae et prophetiae spiritu claret.
1.27
388. 2. 8. 3. 8. 8. 4. 2. 8.
1.28
Corpora Gervasii et Prothasii martirum Mediolani ab Ambrosio reperta sunt. Ostrogothis regnat Horismud annis duobus.
1.29
389. R. 3. P. 9. F. 4. B. 9. W. 9. W. 5. O. 1. H. 9.
1.30
Valentinianus imperator, Maximum fugiens, Constantinopolim venit, et a Theodosio paterne suscipitur. Augustinus cum esset Manicheus, per Ambrosium ad rectam fidem convertitur, et relictis scolis baptizatur.
1.31
390. 4. 10. 5. 10. 10. 6. 2. 10.
1.32
Maximus tirannus ab Ambrosio excommunicatus, quia corrigi noluit, a Theodosio Aquileiae in bello perimitur; et Valentinianus imperio restituitur. Ostrogothi sine rege fuerunt annis 40.
1.33
391. 5. 11. 6. 11. 11. 7. 1. 11.
1.34
Theodosius imperator immane facinus, quod commisit, quando Thesalonicae septem milia civium fecit occidi in ultionem judicum in seditione occisorum, imitabili publicae penitentiae exemplo diluit, ab Ambrosio aecclesia exclusus et humili satisfactione reconciliatus. Gregorius episcopus Nazanzenus obiit. Ambrosius post Hilarium Pictavensem ymnos in aecclesia canendos primus composuit. Claudianus gentilis poeta Romae claret.
1.35
392. 6. 12. 7. 12. 12. 8. 2. 12.
1.36
Caput Johannis baptistae a Theodosio imperatore Constantinopolim translatum est. Quod cum Valens imperator olim illuc voluisset transferre, vehiculum, in quo sanctum caput ferebatur, nullo modo moveri potuit.
1.37
393. 7. 13. 8. 13. 13. 9. 3. 13.
1.38
Terribile in caelo signum columnae per omnia simile apparuit. In Hispania Prudentius lyricus poeta claret.
1.39
394. 8. 14. 9. 14. 14. 10. 4. 14.
1.40
Hieronimus librum illustrium virorum hic finit; Gennadius abhinc incipit. Alexandriae jussu Theodosii templa idolorum a Theophilo episcopo destruuntur, et everso famoso Serapis fano, martyrium ibi consecratur, et in eo ossa Johannis baptistae reconduntur; quae hoc modo Alexandriam translata fuerant. Apostata Juliano imperante et contra Christum furente, pagani ossa Johannis baptistae in urbe Samaria sepulti effracto sepulcro extrahentes dispergebant per agros eaque rursus collecta igni cremabant, et sanctos cineres pulveri immixtos per aera dispergebant. Sed quidam monachi ex Hierosolimis immixti furentibus paganis, quotquot potuerunt ossa collegerunt et ad abbatem suum Philippum Hierusalem detulerunt. Philippus ea Athanasio episcopo Alexandriae misit. Sanctus Patricius Scottus in Hibernia cum suis sororibus venditur; ubi, cum esset regis porcarius, angeli sepe colloquio fruitur.
1.41
395. 9. 15. 10. 15. 15. 11. 5. 15.
1.42
Arsenius Romae claret, qui usque ad 40um aetatis annum in aula imperatorum gloriose militans, ex senatore fit monachus, et per annos 55 in eremo sanctitatis exemplo omnibus mirabilis enituit. Hieronimo scripturas sacras veteris testamenti de Hebraica veritate in Latinam linguam vertente, editio LXX interpretum, quae tenebatur a cunctis et Grecis et Latinis, coepit in secundis haberi. Quod contra inveteratum aecclesiae usum fieri quamvis sancti et docti viri egre ferrent, prevaluit tamen auctoritas Hebraicae veritatis, postquam patuit, quantum ab ea discreparent LXX interpretes.
1.43
396. 10. 16. 11. 16. 16. 12. 6. 16.
1.44
Hoc tempore in castello Judeae Emaus natus est puer perfectus, ab umbilico et sursum divisus, ita ut haberet duo pectora et duo capita, et unusquisque sensus proprios; et unus edebat et bibebat, et alter non edebat; unus dormiebat, et alter vigilabat; nonnumquam insimul dormiebant, insimul tamen ludebant ad alterutrum, et flebat uterque, et percutiebant invicem. Porro vixerunt annis ferme duobus, et unus quidem mortuus est, alter vero supervixit diebus quatuor. Valentinianus imperator nimia austeritate Armogastis magistri militum ad vitae taedium perductus, laqueo vitam finivit. Eugenius auxilio Arbogastis tyrannizat. Corpora Abacuc et Micheae prophetarum revelantur. Didimus Ab Oculis anno aetatis 85º Alexandriae obiit.
1.45
397. 11. 17. 12. 17. 17. 13. 7. 17.
1.46
Theodosius Eugenium et Arbogastem in bello perimit, et ipse non multo post obiit. Post quem filii ejus Archadius et Honorius imperant annis 13. Corpora Nazarii et Celsi martirum Mediolani ab Ambrosio reperta et levata sunt.
1.47
398. 1. 18. 13. 18. 18. 14. 8. 18.
1.48
Constantinopolis iram Dei formidans, igne super nubem terribiliter fulgente, ad penitentiam conversa evasit. Rufinus magister militiae orientalis rebellans, a Stilicone magistro militiae occidentalis perimitur. Gildo comes Africae rebellans, consueta stipendia Romanis subtraxit, quem non multo post Stilico interficiens, Africam ad jus pristinum redegit. Wisigothi rupto cum Romanis federe, Alaricum super se regem creant, qui regnavit annis 18.
1.49
399. 2. 19. 14. 19. 19. 1. 9. 19.
1.50
Anastasius Romanae aecclesiae 37us presidet. Sanctus Martinus secundum quosdam obiit hoc anno. Florebant in aecclesia hoc tempore sancti et docti viri, Johannes Crisostomus Constantinopolis episcopus, sanctitate quidem et scientia clarus, sed in facundia sua severior et liberior justo; Donatus Epiri episcopus, qui ingentem draconem expuens in ore ejus interfecit, quem octo juga boum vix trahere potuerunt ad cremandum; in Hispania Orosius historiographus; in Aquitania Severus, qui vitam Martini et alia multa scripsit, qui in senecta a Pelagianis seductus, silentium usque ad mortem tenuit, tacendo corrigens, quod loquendo peccavit. In Gallia Severinus Agripinensis, Servatius quoque decimus Tungrensium episcopus, Domini nostri Jesu Christi consanguineus, non solum ex eo quod voluntatem Dei patris faciebat, sed etiam secundum carnem. Qui natus quidem in Perside filius fuit Emmiu, cujus pater fuit Eliud frater Elisabeth, quae pererit Johannem baptistam. Mater vero Eliud et Elisabeth, Esmeria, soror fuit Annae, quae genuit Mariam matrem Domini.
1.51
400. R. 3. P. 20. F. 15. B. 20. W. 20. W. 2. O. 10. H. 20.
1.52
Romanorum provincias hinc Wisigothi, inde Huni graviter incursant. Romae celebrato gladiatorio ludo, Telematius monachus increpans populum attentius spectaculo inhiantem, lapidatur a populo. Unde offensus Honorius imperator, gladiatorium ludum edicto suo imperpetuum removit.
1.53
401. 4. 21. 16. 16. 21. 3. 11. 21.
1.54
Imperatores zelum patris sui Theodosii secuti, jubent in toto orbe Romano templa idolorum destrui. Hieronimus et Rufinus Aquileiensis presbiter, orta inter se simultate pro quaestionibus scripturarum, libros invectivarum satis quidem luculento, sed nimis mordaci sermone in alterutrum conscribunt.
1.55
402. 5. 22. 17. 22. 22. 4. 12. 22.
1.56
Sanctus Martinus aetatis anno 81, episcopatus vero 26 obiit hoc anno secundum Prosperum, qui scribit, eum obisse anno 5º Archadii et Honorii; immo secundum Severum, qui scribit in vita ejus, eum post mortem Priscilliani sedecim annos vixisse.
1.57
403. 6. 23. 18. 23. 23. 5. 13. 23.
1.58
Ambrosius Mediolanensis obiit, cujus vitam Paulinus Nolanus episcopus ad Augustinum episcopum describit. Hic Paulinus Nolae postmodum episcopus, cum esset innumerabilium prediorum dominus, ammirabili exemplo venditis omnibus religionem elegit expeditus; cui Terasia ex conjuge soror facta, aequatur beatae vitae testimonio et merito. Hic se episcopum pro captivo filio pauperis viduae in servitutem barbari addixit; sed divinitus proditus quis esset, multos captivos libertati restituit. Hoc tempore in Italia Sisinnius, Martirius et Alexander a gentilibus martirizantur. Quorum corpora cum Mediolanum deferrentur, cecus per eos illuminatur, dicens, se illuc per visum directum esse ab Ambrosio episcopo, dicente, se in horum martyrum consortio deputatum esse. Stilico pacem fratrum imperatorum interturbare volens, Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum
1.59
404. 7. 24. 19. 24. 24. 6. 14. 24.
1.60
Innocentius Romanae aecclesiae 38us presidet. Hic decrevit pacis osculum ad missas dari, sabbato jejunium celebrari, oleo ad usus infirmorum ab episcopo consecrato licere uti non solum presbiteris, sed omnibus etiam christianis, in suam suorumque necessitatem unguendo. In Britannia Pelagius execrabili doctrina aecclesiam Christi maculare nititur, dicens, hominem sine gratia Dei posse salvari suis meritis: unumquenque ad justitiam propria voluntate regi; infantes sine peccato originali nasci, sed tam insontes esse, quam insons fuit Adam ante prevaricationem; nec ideo baptizandos esse, ut a peccato solvantur, sed ut per adoptionem in regnum Dei ammittantur; qui etsi non baptizentur, esse tamen eis extra regnum Dei aeternam et beatam vitam; Adam solum suo peccato lesum esse, eumque mortuum esse non ex culpae merito, sed ex conditione naturae; qui moriturus fuisset, etiamsi non peccasset. Dicebat etiam, irritas esse orationes, quae fiunt ab aecclesia, sive pro infidelibus, sive pro fidelibus. Hunc et Caelestium et Julianum complices ejus Innocentius papa damnavit. Hieronimus quoque, Augustinus et alii eos ut fidei hostes armis veritatis impugnabant. Orientales etiam graviter exagitat mota de Deo questio, utrum Deus sit corpus et humanum scema habeat, an sit incorporeus et ab humano scemate omnino alienus; simplicioribus Deum corporeum et sub humano scemate esse astruentibus, aliis hoc destruentibus.
1.61
405. 8. 25. 20. 25. 25. 7. 15. 25.
1.62
Romae Alexis Romanorum nobilissimi vita mirabilis declarata est, qui prima nuptiarum nocte sponsam relinquens, pro Christo peregrinatus est per sedecim annos, et tandem apud Edissam Syriae urbem imagine sanctae genitricis Mariae eum divulgante, inde quoque fugit, et ad portum Romanum non sponte appulsus, a patre suo ut pauper excipitur Ibique nulli cognitus sedecim annos agens, tenore vitae suae in carta descripto, obiit, et divina voce manifestatus, totam Romam stupore et gaudio affecit. Johannes Crisostomus Eudoxiam, uxorem Archadii imperatoris, multosque sacerdotum infestos habens, episcopatu pellitur et exiliatur. Sed populo pro hoc tumultuante, revocatur. Secundo exsiliatur, sed terremotu regiam urbem graviter concutiente, a civibus revocatur. Pachomius abbas 110 annum agens in virtutibus consummatur.
1.63
406. R. 9. P. 26. F. 21. B. 26. W. 26. W. 8. O. 16. H. 26.
1.64
Archadius imperator ossa Samuelis prophetae a Judea Constantinopolim transtulit, tam hilariter occurrentibus populis, ac si eum viventem cernerent. Paula Bethleem obit, cujus vitam Hieronimus scribit. Augustinus in aecclesia philosophatur; cujus librorum, tractatuum et epistolarum numerus plus quam ad mille triginta extenditur, multis numero non comprehensis.
1.65
407. 10. 27. 22. 27. 27. 9. 17. 27.
1.66
Ragadaisus Scyta cum ducentis milibus Gothorum a Scytia veniens, Italiam invadit. Ex hoc murmur multus blasphemantium infremit in Christum, et christianitatis tempora culpantes, felicitatem gentilium attollunt. Inter quos precipue Simmachus orator furebat, qui etiam scriptis epistolis agebat de idolatria et de repetenda ara Victoriae. Quorum latrantium ora injecto eis veritatis osse obstruxerunt Augustinus libro de civitate Dei et Orosius historia sua. Prudentius quoque poeta luculento metrici operis libello blasphemias Simmachi refellit.
1.67
408. 11. 28. 23. 28. 28. 10. 18. 28.
1.68
Multis urbibus vastatis, Ragadaisus conclusus a Romanis, interit cum omnibus suis. Sdigerdis imperat Persis annis 34. Augustinus apud Ypponem Africae, et Hieronimus apud Bethleem Judae, per epistolas inter se usque ad simultatem disceptant de quibusdam scripturae capitulis, maxime de eo, quod dicit Paulus, se Petro in faciem restitisse, quia reprehensibilis erat; de quo Hieronimus scripserat, quia Paulus Petrum non revera, sed simulate reprehenderit; Augustinus contra dicebat, quod eum revera, non simulate reprehenderit.
1.69
409. 12. 1. 24. 29. 29. 11. 19. 29.
1.70
Johannes Crisostomus, urgentibus inimicis episcopatu abdicatus, ab Archadio exilio relegatur, ibique non multo post moritur. Innocentius papa et occidentales episcopi pro Johannis prejudicio ab orientalium se communione suspendunt. Iram Dei pro morte Johannis nimia grandinis tempestas Constantinopoli incumbens, et mors Eudoxiae augustae subsecuta intentat.
1.71
410. 3. 2. 25. 30. 30. 12. 20. 30.
1.72
Archadius orientalis imperator timens filio suo octenni puero Theodosio, eique tutorem Sdigerdem Persarum regem testamento designans, mortem obiit. Sdigerdis tutelam pueri benigne suscepit, et pacem firmissimam cum Romanis facit, mediante Marutha Mesopotamiae episcopo. Is Maruthas et apud Persas, et apud Romanos omnimodis clarissimus habebatur. Uticae terra septem diebus mugitum dedit. Stilico regnum Honorii affectans filio suo Eucherio, rei publicae perniciosus efficitur, barbaras gentes ipse alias regno immittens, alias consensu suo fovens; unde modo solito gravius earum et maxime Wandalorum rabies per Gallias exarsit. Honorius post mortem Archadii cum fatruele suo Theodosio regnat annis 14.
1.73
411. 1. 3. 26. 31. 31. 13. 21. 31.
1.74
Atticus Constantinopolites episcopus claret. Wandali duce Crosco Gallias pervagati, multas urbes et aecclesias subvertunt. Croscus tandem a Mariano preside Arelati captus et per victas urbes ignominiose retractus, ad mortem tormentatur. Sub hoc turbine inter multos martyrizantur Sedunenses Florentinus et Hilarius, Desiderius Lingonensis cum Vincentio archidiacono, Antidius Besontionensis episcopus. De hoc Antidio legitur, quod aliquando 3 feria post palmas transiens pontem Duvii fluminis, vidit agmen demonum, gesta sua principi suo referentium, et inter eos Ethiopem in manu sandalium preferentem, ad indicium quod Romanum presulem, cujus hoc erat, per 7 annos impugnatum, tandem ad lapsum traxerit. Qui vocans ad se Ethiopem, et in virtute Dei et sanctae crucis super eum ascendens, eo vectante Romam venit feria 5, hora celebrandi officii; et demone pro foribus expectante, papae rem retulit, negantem per sandalium ad poenitentiam movit, et missa vice ejus celebrata, et parte crismatis a se consecrati assumpta, daemone revectante ad aecclesiam suam rediit, sabbato sancto, hora celebrandi officii. Romae femina gyganteae magnitudinis de parentibus mediocris staturae nata, multis stupori erat.
1.75
412. 2. 4. 27. 32. 32. 14. 22. 32.
1.76
Alaricus rex Wisigothorum per Italiam debachatus, mandat Honorio imperatori, ut aut secum bello congrediatur, aut Gothis in regno suo locum ad habitandum largiatur. Honorius Gallias furori gentium undique expositas eis concessit.
1.77
413. 3. 5. 28. 33. 33. 15. 23. 33.
1.78
Wandali Gallias, quas per tot annos laceraverant, relinquentes timore Gothorum, cum Alanis et Suevis Hispanias occupant. Ibique fere 30 annis habitaverunt. Alaricus facto foedere cum Honorio, cum ad Gallias sibi datas tenderet, Stilico ipso sancto die paschae ex improviso super eum irruit; et primo impetu victor, postea a Gothis turpiter vincitur. Honorius cognito Stiliconem esse tantorum malorum incentorem et vitae suae insidiatorem, eum cum filio ejus Euchario occidit. Alaricus rupto foedere Italiam repetit, ipsam Romam capit, in ea multa loca incendit, multos affligit, a sanguine tamen et caede temperat, et ad sanctorum limina confugientibus indulget; tertia die sponte Roma egreditur, ad Siciliam navigare contendens naufragium patitur, et non multo post apud Consentiam urbem subita morte defungitur. Capta est autem Roma 9 Kalendas Septembr. anno 1164 conditionis suae. His diebus apud Africam in Uticensi litore dens gygantis inventus est tam ingens, ut si minutatim in modulos nostrorum dentium concideretur, centum dentes inde fieri possent. Interim Wandalis iterum Gallias incursantibus congressi Franci, Modigisilum regem, cum 20 milibus Wandalorum extinguunt: et suprema forte internecio Wandalorum fuisset, nisi reliquis eorum rex Alanorum Resplendial subsidio venisset. Britannorum vires hac tempestate nimiis hostium irruptionibus nimis erant attenuate; et quia a Romanis undique bello laborantibus nihil subsidii habere poterant, subtrahunt se ab eorum dominatione, et per annos circiter 67 multum multis calamitatibus laboraverunt. Wandalis post Modigisilum Modigisili filius Gundericus regnavit in Hispaniis annis 16. Wisigothorum tertius regnavit Athauulfus annis 3.[ Franci sepe Gallias incessentes, diripiunt prima, et secunda irruptione incendunt urbem Treverim, quam condidit Treber, filius Nini Assiriorum regis, profugus a facie novercae suae Semiramidis, et a suo nomine Treberim denominavit.]
1.79
414. R. 4. P. 6. F. 29. B. 1. W. 1. W. 1. O. 24. H. 34.
1.80
Athauulfus Romam redit; quod reliquum erat abradit; inter caeteros Placidiam quoque, sororem Honorii imperatoris, captivam abducit, eamque sibi uxorem ducit.. Honorius imperator, quia in Deo speravit affectu optimae religionis, liberavit eum Deus a multis in se undique insurgentibus tyrannis. Siquidem in Britanniis Gratianus, in Galliis Constantinus et Constans filius ejus ex monacho caesar factus, item post eos in Galliis Gerontius et Maximus, Salustius, Jovinus, Sebastianus; in Africa Eraclianus; Romae Tertullus et Attalus ille, quem Gothi capta Roma imperatorem ludicro creatum, uno die imperiali scemate procedere, crastino autem servo scemate sibi ministrare fecerunt; hic, inquam, non jam ludicro, sed serio imperare affectans: hi omnes, ut tyrannidem invaserunt, diversis locis, diversis temporibus, a militibus Honorii capti aut extincti perierunt.
1.81
415. 5. 7. 30. 2. 2. 2. 25. 35
1.82
Maximus Taurinensis episcopus claret, qui in omeliis componendis et in aecclesia declamandis studuit eleganter. Hispaniae Wandolorum ferro, fame, pestilentia, morsibus bestiarum graviter laborant. Valentia Galliarum civitas a Gothis capta est. Predestinatorum heresis hoc tempore coepit serpere, qui ideo Predestinati vocantur, quia de predestinatione et divina gratia disputantes asserebant, quod nec pie viventibus prosit bonorum operum labor, si a Deo ad mortem predestinati fuerint; nec impiis obsit, quod improbe vivant, si a Deo fuerint predestinati ad vitam. Quae assertio et bonos a bonis avocabat, et malos ad mala provocabat. Haec heresis ex libris Augustini male intellectis initium sumpsisse dicitur.
1.83
416. 6. 8. 31. 3. 3. 3. 26. 36.
1.84
Honorius imperator sopitis in Africa hereticis, pacem reddit aecclesiis. Perempto a suis Atauulfo Wisigothorum rege, Sigericus regnat anno uno. Judeus quidam cum questus causa saepe in multis hereticorum aecclesiis baptizatus fuisset, venit etiam ad aecclesiam orthodoxorum, sub eadem intentione baptizandus. Et cum baptizari deberet, aqua fontis subito disparuit; et iterum atque iterum aqua allata et fonte repleto, iterum atque iterum aqua disparens, virtutem Dei et Judei perfidiam ostendit.
1.85
417. 7. 9. 32. 4. 4. 4. 27. 37.
1.86
Zosimus Romanae aecclesiae 39us presidet. Hic decrevit cereum sabbato sancto paschae per aecclesias benedici. Perempto a Wisigothis Sigerico, regnat Wallia annis 22. Quidam occidentales ultimo anno cycli decennovennalis pro embolismo communem annum tenentes, ac per hoc in pascha celebrando aberrantes, divino miraculo ad veritatem revocantur. In una enim Italiae aecclesia, ubi annuatim sabbato sancto paschae, hora baptizandi, solebat aqua divinitus manare et statim ex sese redire, nullo deductorio penitus apparente; nunc temperius justo, id est 8 Kal. April., pascha celebrantes, aqua non emanans expectatione totius diei ac noctis fefellit; legitimo autem die paschae hora baptizandi aqua solito emanans, 10 Kal. Maii pascha debere celebrari ostendit. Corpora sanctorum Stephani prothomartiris. Nicodemi, Gamalielis et Abibon Luciano presbitero revelata sunt. Et corpus quidem prothomartiris Stephani Johannes episcopus a Caphargamala Hierusalem transtulit, quod post aliquot annos inde levatum est a Juliana matrona, quae corpus Alexandri viri sui sepulti juxta corpus prothomartiris levare volens, pro corpore viri sui corpus prothomartiris levavit, et multa miraculorum gloria illustratum Constantinopolim detulit.
1.87
418. R. 8. P. 10. F. 33. B. 5. W. 5. W. 1. O. 28. H. 38.
1.88
Orosius presbiter rediens a Hieronimo, ad quem missus fuerat ab Augustino pro discenda questione de origine animae( BEDA) reliquias prothomartiris Stephani ad Africam detulit cum historia inventionis ejus, quam gratia miraculorum prosequente ubique Deus mirificavit. Unde plura Augustinus, multo plura scripsit Evodius. Honorius, pacto foedere cum Gothis, Aquitaniam tradidit eis. Wallia Placidiam ab Atauulfo captam reddit Honorio fratri; Honorius eam dat uxorem Constantio comiti, ex quo Placidia Valentinianum genuit, qui post Honorium regnavit.
1.89
419. 9. 11. 34. 6. 6. 2. 29. 39.
1.90
Sunnone et Marcomiro Francorum ducibus defunctis, Franci in commune deliberant, ut et ipsi, sicut aliae gentes, unum regem habeant; et filium Marcomiri ducis Pharamundum sibi regem ordinant, qui regnavit annis 11.
1.91
420. 10. 12. 1. 7. 7. 3. 30. 40.
1.92
Bonefacius 40us Romanae aecclesiae presidet. Contra hunc Bonefacium ordinato Eulalio, et pro hoc dissidente aecclesia, ambo jussu Honorii augusti Urbe egrediuntur; et sic reprobato Eulalio, jussu augusti Bonefacius, quia prior ordinatus fuerat, sedi apostolicae restituitur. Hic decrevit, ut nulla mulier aut monacha pallam sacratam altaris contingeret aut lavaret, aut incensum poneret; et ut servus vel obnoxius curiae aut cujuslibet rei non fiat clericus.
1.93
421. 11. 13. 2. 8. 8. 4. 31. 41.
1.94
Hieronimus per 56 annos libris suis confectis, ita corpore prae laboribus defecto, ut lecto surgere nequiret nisi apprehenso manibus fune, qui ad hoc de trabe pendebat, obiit apud Bethleem anno aetatis suae 98.
1.95
422. 12. 14. 3. 9. 9. 5. 32. 42.
1.96
Franci uti coeperunt legibus, et legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suae proceres electos de pluribus, his appellatos nominibus, Usogast, Bosogast, Salagast, Widigast, in villis Germaniae Salehaim, Bodohaim, Windohaim. Hi quattuor proceres per tres mallos causarum origines convenientes sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut lex Salica declarat, judicare decreverunt. Wandali, Alani, Suevi, regiones Hispaniarum ad habitandum inter se trifariam compartiti et in tribus regnis divisi, colliduntur inter se intestino bello.
1.97
423. 13. 15. 4. 10. 10. 6. 33. 43.
1.98
Honorius Constantium, virum sororis suae Placidiae, in imperium asciscit, qui octavo imperii mense obiit. Britannis subjectionem Romano imperio repromittentibus, subsidia mittit Honorius, et Hispanis Wandalorum bello laborantibus; sed id frustra fuit.
1.100
424 .
1.101
14, 16. 5, 11. 11. 7. 34. 44.
1.102
Honorius tricennalibus suis de pompa capti Maximi tyranni Ravennae celebratis obiit. Theodosius utrique regno imperat annis 3. Wallia rex Wisigotharum Wandalos in Hispaniis prosecutus, debellat.
1.103
425. 1. 17. 6. 12. 12. 8. 35. 45.
1.104
Johannes Hunos regno immittit, et eorum auxilio ad tyrannidem intendit. Wandali Mauritaniam invadunt. Hoc tempore Theonistus episcopus ab hereticis pulsus est ab urbe sua Philippis, cum discipulis suis Albano, Urso, Thabraham, Tubraham; ex quibus Albanus apud Moguntiam Galliae, reliqui vero in diversis Italiae locis pro Christo martirizantur.
1.106
426 .
1.107
2. 18. 7. 13. 13. 9. 36. 46.
1.108
Celestinus Romanae aecclesiae 41us presidet. Hic constituit, ut psalmi David 150 ante sacrificium canerentur, antiphonatim ex omnibus, quod ante non fiebat, nisi tantum epistola beati Pauli et sanctum evangelium recitabatur. Ex hoc instituto excerpti de psalmis introitus, gradalia, offertoria ante sacrificium, communiones inter communicandum cum modulatione ad missam in aecclesia Romana cantari ceperunt. Theodosius per Ardaburium ductu angeli Johannem tyrannum opprimit. Romae inter Etium et Bonefacium ex rei militaris gloria orta invidia, rei publicae parturit dispendia.
1.110
427 .
1.111
3. 19. 8. 14. 14. 10. 37. 47.
1.112
Theodosius Valentinianum, Placidiae amitae suae ex Constantio filium, imperatorem facit, eumque cum Placidia matre Romam ad imperandum mittit; et regnaverunt simul annis 24. Carthago permissa est muro circumdari. Cassianus de aecclesia Constantinopolitana a Johanne Crisostomo ejectus et in Massiliam Galliae presbiter ordinatus, multa scripsit; inter quae etiam compertas in Aegypto vitas patrum, doctrinasque et regulas, datis ad plurimos libris exponit.
1.113
438. R. 1. P. 20. F. 9, B. 15. W. 15. W 11. O. 38. H. 48.
1.114
In Bitinia Timotheus quidam continentiae et religionis imagine multis illudens, eos in errorem suae heresis induxit, dicens, Christum verum quidem Deum et verum hominem de Virgine Maria natum fuisse; sed mentiens dicendo, quod divina natura conversa sit in humanam naturam. Romani Hunos a Pannonia fugant, quam per 50 annos tenuerant.
1.115
429. 2. 21. 10. 16. 16. 12. 39. 49.
1.116
Bonefacius Africam, cui preerat, sollicitat ad rebellionem. Gundericus rex Wandalorum, capta Hispali, cum impie elatus manus in aecclesia ipsius civitatis extendisset, mox Dei judicio a demone correptus interiit. Cui Gensericus frater in regno succedens, regnavit annis 48. Hic. ut fertur, de fide catholica in Arrianam sectam apostatavit.
1.117
430. 3. 22. 11. 17. 1. 13. 40. 50.
1.118
Clodius, filius Faramundi, rex crinitus, regnat super Francos annis 20. Ex hoc Franc crinitos reges habere ceperunt. Walamer Ostrogothorum regnum suscipiens, regnavit annis 31. Hujus frater fuit Thiudemer, de quo ortus est Theodericus rex Italiae. Augustinus in episcopatu Hipponensi Heraclium sibi substitui fecit.
1.119
431. 4. 23. 1. 18. 2. 14. 1. 51.
1.120
Clodius Toringiam invadit, et in Dispargo castello Toringorum aliquandiu habitavit.
1.121
432. 5. 24. 2. 19. 3. 15. 2. 52.
1.122
Caelestinus papa ad Scottos in Christum credentes, Palladium primum mittit episcopum. Post quem ad eosdem ab eodem Caelestino missus est S. Patricius, genere Britto, filius Conches sororis S. Martini Turonensis, qui in baptismo quidem dictus est Suchat, a S. Germano Magonius, a Caelestino vero Patritius, a quo archiepiscopus Scottorum ordinatus, per 60 annos signis, sanctitate, doctrina excellens, totam insulam Hyberniam convertit ad Christum. Nestorius Constantinopolis episcopus factus, fit auctor heresis separantis in Christo hominem a Deo, dicens purum hominem, non Deum de Maria natum et a Judeis crucifixum. Wandalos, qui olim timore Atauulfi excesserant a Galliis, Wallia rex Gothorum expellere parat etiam ab Hispaniis.
1.123
433. 6. 25. 3. 20. 4. 16. 3. 53.
1.124
Tertia synodus universalis, Ephesina prima, 200 episcoporum jussu Theodosii junioris augusti edita est; quae Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duas naturas unam Domini nostri Jesu Christi personam. In Hispaniis 20 milia ferme militum contra Wandalos pugnantium caesa. Gensericus odia Gothorum veritus, et simul a Bonefacio invitatus, cum Wandalis et omnibus eorum familiis ad Africam transfretavit, eamque invadens et dilacerans, multam multo tempore calamitatem Romanis intulit. In Gallia cum Suptar rex Hunorum Burgundiones nimis opprimeret, illi in Deo christianorum spem suam ponentes, se baptizari petierunt; et satim Hunis congressi, pauci multa milia eorum peremerunt, et sic rabiem ipsorum refrenaverunt.
1.125
434. 7. 26. 4. 21. 5. 17. 4. 54.
1.126
Sixtus Romanae aecclesiae 42dus presidet. Romani in Affrica Wandalis congressi superantur. Bonefacius conflictu cum Aetio habito, victor quidem, sed moriturus abscedit.
1.128
435 .
1.129
8. 27. 5. 22. 6. 18. 5. 55.
1.130
Germanus Autisiodorensis, Lupus Trecasinus, Eucherius Lugdunensis, Hilarius Arelatensis episcopi in Galliis clarent. Aetius conferens se ad Rugilam regem Hunorum, ejus auxilio regreditur ad Romanum solum. Sixtus papa a Basso criminatur, et jussu Valentiniani imperatoris Romae congregata sinodo coram 56 episcopis sinodico judicio purgatur; Bassus vero damnatus proscribitur; et non multo post a Deo percussus, ipsius Sixti manibus honorifice sepelitur.
1.131
436. 9. 28. 6. 23. 7. 19. 6. 56.
1.132
Aetius in gratiam recipitur. Rugila rex Hunorum foederatus Romanorum moritur, eique Bleda succedit.
1.134
437 .
1.135
10. 29. 7. 24. 8. 20. 7. 1
1.136
Gallia citeriore a Battone principe in rebellionem commota, conspiravere in Baugaudam omnia paene Gallorum servitia. Cirillus Alexandrinus episcopus ab hoc anno orditus cyclum de ratione paschae per 95 annos summa brevitate collegit, intra quem omnes paschalis observationis varietates comprehendi notavit.
1.137
438. 11. 30. 8. 25. 9. 21. 8. 2.
1.138
Apud Persas christianitas hoc tempore dilatata est. Nam Maruthas episcopus legatione ad eos functus, filium Sdigerdis regis orando a daemonio liberavit; per quod major quidem gloria accrevit, at contra ab inimicis Dei gravior in christianos persecutio exarsit. Eudoxia augusta, uxor Theodosii, Hierosolimam ex voto properavit, et inde reliquias prothomartiris Stephani et duas catenas, quas angelus de manibus Petri apostoli disjecit, Dei nutu attulit; eisque adjuncta catena, qua etiam Romae Petrus vinctus fuit, triadem fecit, et inde cum consilio Romani presulis solemnitatem S. Petri, quae dicitur Ad vincula, Romae instituit Kal. Aug., ideo maxime, ut populum revocaret a gentili superstitionis pompa, quod adhuc sollemnizabat in hac die civitas ex ritu gentili pro victoria Octaviano Augusto de Antonio et Cleopatra collata in Kal. Augusti. Diabolus Judeos in specie speudoprophetae Moysen se esse mentientis seduxit, et promittens se in terram repromissionis eos reducturum, ad mare transfretandum adduxit; ibique eorum multos multis modis perire fecit. Quae res multis eorum hoc periculo erutis credendi in Christum causa fuit.
1.139
439. R. 12. P. 31. F. 9. B. 26. W. 10. W. 22. O. 9. H. 3.
1.140
Wallia rex Gothorum Wandalos odio insectans, etiam in Africa eos persequi disponit. Sed morte preventus obiit, eique in regnum Theodericus successit, et 15 annis regnavit.
1.141
440. 13. 32. 10. 27. 11. 1. 10. 4.
1.142
Wandali invasam Africam devastant omnimodis. Sub hoc turbine tribulationis sanctus Augustinus migravit ad Dominum, 13 mense obsidionis suae urbis, anno aetatis suae 73º, clericatus vel episcopatus 40º, qui tanta scripsit, ut nullus libros ejus omni tempore vitae suae non solum scribere, sed nec legere quidem valeat.
1.143
441. 14. 33. 11. 28. 12. 2. 11. 5.
1.144
Leo Romanae aecclesiae 43us presidet. Hic in omeliis declamandis multum valuit. Hic in canone missae addidit, Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.[ Hic quoties rogabatur ab aliquibus, ut eis aliquorum apostolorum vel martirum reliquias daret, consuefecit ad corpora vel memorias apostolorum vel martirum, quorum reliquiae petebantur, missa celebrare in honore ipsorum, et sic brandeum altaris, quo consecratum corpus Domini involverat, particulatim dividebat et pro reliquiis apostolorum vel martyrum dabat. Unde si ab aliquibus dubitabatur, cultello pannos illos pungens, sanguinem eliciebat; sic palam cunctis faciens, quod in consecratione mysteriorum Christi, sanguis apostolorum vel martyrum, qui pro illo effusus est, intret per divinam virtutem in pannos illos; et ideo merito illos dari pro reliquiis sanctorum, in quorum honore consecrati sunt. Bellum contra Burgundiones memorabile exarsit; quo tota pene gens cum rege suo per Etium victa concidit. Corpora Prisci aliorumque cum eo apud Autisiodorum passorum Germano episcopo divinitus revelantur.
1.145
442. 15. 34. 12. 29. 13. 3. 12. 6.
1.146
Defuncto Sdigerde, Gauraranes filius ejus Persis imperat annis 38. In Galliis principibus seditionum atritis et Battone capto, quiescit Bagaudarum commotio.
1.147
443. 16. 1. 13. 30. 14. 4. 13. 7.
1.148
Guararanes foedus cum Romanis a patre initium dissolvit, et provincias Romanorum incursat. Portione Africae concessa ad habitandum Genserico a Romanis, convenit inter Wandalos et Romanos pax magis necessaria quam utilis.
1.150
444 .
1.151
17. 2. 14. 31. 15. 5. 14. 8.
1.152
Corpus Johannis Crisostomi in exilio defuncti tandem Constantinopolim refertur, instantia Procli episcopi et jussu Theo] dosii imperatoris cum lacrimis orantis, ut veniam daret Archadio patri suo et Eudoxiae matri, qui eum exiliaverunt; et per hoc finita est dissensio, quae adhuc erat in aecclesia pro ejusdem Johannis damnatione. Constantinopoli per 4 menses terremotu terra fluctuante, quidam coram omnibus orantibus sublatus in aera a divina virtute, ammonitus est a divina voce, ut factis letaniis canerent omnes Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis, nihil aliud apponentes; quo facto cessavit terraemotus. Romani duce Litorio cum Wisigothis pugnant miserabiliter.
1.154
445 .
1.155
18. 3. 15. 32. 16. 6. 15. 9.
1.156
Chlodius rex Francorum missis exploratoribus de Dispargo castello usque ad urbem Cameracum, transiit Rhenum; et protrito multo Romanorum populo citra Rhenum usque Ligerim fluvium habitantium, Carboniam silvam ingressus, urbem Tornacum optinuit, et inde usque ad urbem Cameracum properavit. Ubi pauco tempore residens, Romanos, si quos ibi invenit, peremit; et exinde usque ad Summam fluvium perveniens, omnia occupavit. Theodoricus rex Wisigothorum Hispanias occupat.
1.157
446. 19. 4. 16. 33. 17. 7. 16. 10.
1.158
Gauraranes in Perside persecutionem in christianos excitavit, quam per 30 annos graviter exercuit. Porro Theodosius quamvis saepe feliciter Persas vicisset, pacem tamen amplecti voluit, ut persecutio cessaret a christianis. Gensericus dolo Carthaginem coepit, et omnem Africam sibi subjiciens, lacrimabili clade potentiam Romani regni dejecit. Hic nichil pensi neque sancti habens, et infestus cunctis, maxime nobilitati et religioni, omnia divina et humana exinanivit, episcopum et omnem clerum aecclesiae Carthaginiensis expulit, loca sancta aut suorum habitacula fecit, aut Arrianis contradidit, et catholicos ubique persequi jussit. Germanus Autisiodorensis et Lupus Trecassenus petentibus Britannis in Britanniam diriguntur, ut heresim Pelagianam, quae ibi ante aliquot annos pullulaverat, confutarent, et rectam fidem aecclesiastica auctoritate solidarent. Interim hostibus ex more insulam incursantibus, animans omnes ad resistendum Germanus et ipse dux eorum factus, jam in procinctu positis hostibus, elato clamore Alleluia incipiens, et suis secum clamantibus, idem hostes vertit in fugam, et incruentam obtinens victoriam, ab imminenti periculo eripuit patriam. Britanni, qui per tot annos expositi fuerant predae et hostium ludibrio, Anglos invitant a Germania. Angli Britanniam veniunt, eamque ab hostibus tutam faciunt esse; non multo post eam sibi vindicant. Ambrosium Aurelianum sibi Britanni regem statuunt, ejusque ductu per annos 45 vario belli eventu contra Anglos confligunt.
1.159
447. R. 20. P. 5. F. 17. B. 1. W. 18. W. 8. O. 17. H. 11.
1.160
Bledae Hunorum regi cum fratre Attila pervaganti orientale imperium, dat Theodosius pro recessu sex milia librarum, pollicitus ei annuum mille librarum tributum. Apud Ephesum septem fratres a Decio imperatore pro Christo tormentati, in spelunca se clauserunt, et facta oratione ibi obdormierunt; et post annos suae dormitionis circiter 192 ore speluncae, quod imperator Decius obstruxerat, patefacto divinitus, a somno surgunt, et asserta fide nostrae resurrectionis coram Theodosio imperatore, de qua multum dubitabatur, iterum dormiunt in Christo.
1.161
448. 21. 6. 18. 2. 19. 9. 18. 12.
1.162
Merovecus filius Clodii super Francos regnat annis 10, a quo nimis utili rege Franci cognominati sunt Merovingi.
1.163
449. 22. 7. 1. 3. 20. 10. 19. 13.
1.164
Bleda rex Hunorum fraude fratris sui Attilae perimitur, eique succedens ipse Attila totus in excidium orbis animo fertur. Remigius Remensis nascitur, prenuntiatus ex nomine per Montanum monachum. Quo nato idem Montanus, quia caecus erat, de lacte Ciliniae matris ejus oculos suos liniens, illuminatus est. Germanus Autisiodorensis cum Severo Trevirensi episcopo iterum ad Britanniam missus, renascentem Pelagianam heresim confutat.
1.165
450. 23. 8. 2. 4. 21. 11. 20. 1.
1.166
Nova iterum orienti consurgit ruina, quia septuaginta non minus civitates depredatione Hunorum vastantur.( BEDA) Germanus Autisiodorensis in Italiam profectus, Ravennae moritur. Corpus ejus cum multa miraculorum gloria Autisiodorum refertur.
1.167
451. 24. 9. 3. 5. 22. 12. 21. 2.
1.168
Theodosius imperator obiit, cui succedens Martianus imperat annis 7, cum quo Valentinianus annis 5. In Africa exardescentibus Wandalis ita, ut libros divinos exurerent et de sacris pallis ac vestibus vestes sibi facerent, Valerianus episcopus octogenarius, nolens divina sacramenta profanis tradere, a rege Genserico omni urbe et domo exclusus, reliquum vitae usque ad mortem nudus sub nudo aere exegit. Placidia mater Valentiniani Romae defuncta est.
1.169
452. 1. 10. 4. 6. 23. 13. 22. 3.
1.170
( BEDA). Instantia Leonis papae, jubente Martiano imperatore, congregata et habita est quarta universalis synodus 630 episcoporum apud Calcedonem; in qua Euticen Constantinopolitanum abbatem, pronuntiantem verbi Dei et carnis unam esse naturam, ejusque defensorem Dioscorum Alexandrinum quondam episcopum, una patrum sententia prejudicavit. Nestorium etiam Constantinopolitanum quondam episcopum, olim in Ephesina sinodo damnatum, iterum anathematizans, cum reliquis hereticis damnavit, predicans eadem sinodus Christum Deum sic de Virgine natum, ut in eo et divinae et humanae naturae substantiam esse fateamur. Hic decretum est, ut mater Domini Maria non solum christothocos, sed etiam theothocos credatur et appelletur, propter blasphemias Nestorii mentientis, eam non Deum, sed purum hominem genuisse. Terremotus pene assidui et signa plurima in caelo ostenduntur. Vespere ab aquilone caelum efficitur rubens ut ignis, intermixtis per igneum ruborem clarioribus lichnis in astarum speciem deformatis. Luna obfuscatur, cometes apparet, et multa alia. Quae non esse otiosa, ostendit instans rerum consequentia.
1.171
453. 2. 11. 5. 7. 24. 14. 23. 4.
1.172
Attila Hunorum rex, Walameris Ostrogothorum regis et Ardarici Gepidarum regis et multarum aquilonarium gentium sibi subjectarum auxilio fultus, a Pannoniis egressus, occidentale imperium invadit cum quingentis armatorum milibus. Et primo per totas Gallias, tanta per eos Dei efferbuit indignatio, ut nullam omnino civitatem, castellum vel oppidum aliqua a furore eorum potuerit tutari munitio. Postremo Aurelianis urbem eis obsidentibus, ad subsidium Galliarum advolavit patricius Romanorum Etius, fultus et ipse Theoderici Wisigothorum regis et Meroveci Francorum regis aliarumque gentium copiis militaribus. Conserto prelio in campis Catalaunicis, pugnatum est usque ad diremptionem noctis. Etius superior quidem recessit, Attilam tamen non usque ad internecionem delevit. Caesa sunt ibi centum octoginta milia pugnatorum; inter quos etiam cecidit Theoderitus rex Wisigothorum. Attila, resumpta spe ex Etii discessu, repatriavit, mature rediturus suppleto exercitu. Thurismodus filius Theoderiti regnum Wisigotharum suscepit, annisque 3 regnavit. Nychasius Remensis episcopus cum Eutropia sorore ab Hunis martyrizantur. Auctor Mettensis episcopus captivatur, sed Hunis caecitate percussis, cum captivis suae urbis relaxatur. Hoc excidium Galliis impendere Servatius Tungrensis episcopus longe ante in spiritu previderat, et Romae a Petro apostolo hoc judicium Dei inevitabile fore didicerat; ideoque relicta Tungrensi urbe, quae evertenda erat, ad Trajectum sedem episcopalem transposuit. Pullulante intra Gallias Arriana heresi, quae inaequales credens esse personas sanctae Trinitatis, dicebat, Filium minorem esse Patre, Spiritum vero sanctum minorem Patre et Filio: Dominus errantes corrigit, ostendens plano miraculo, Deum in tribus personis unius et aequalis esse substantiae, nec debere ab indignis de divinitate tractari. Nam Vasatensi urbe ab Hunorum obsidione liberata per divinum auxilium, cum episcopus pro gratiarum actione missam populo celebraret, respiciens sursum vidit desuper altare quasi de camera templi cadere aequaliter tres guttas aequalis magnitudinis, cristallo clariores; quae simul defluentes et in unum conjunctae, quasi unam gemmam pulcherrimam effecerunt. Quam cum in medio crucis aureae et gemmatae posuissent; aliae gemmae ceciderunt, seorsum vero posita, infirmis dabat sanitatem, adorantibus vero imaginem sanctae crucis augebat devotionem, quia piis et mundis clara, impiis et immundis obscura videbatur. Omnibus bellis famosius fuit bellum, quod candidatus sanctarum undecim milium virginum exercitus bellavit, duce sancta virgine Ursula. Quae filia unica Nothi, nobilissimi et ditissimi Britannorum principis, cum nondum nubilis a filio cujusdam ferissimi tyranni ad nuptias expeteretur, et patrem suum super hoc anxiari videret, qui Deum metuebat, si filiam Deo jam devotam nubere cogeret; et tyrannum timebat, si filiam ei denegaret: divinitus inspirata nutanti patri suasit, ut tyranno assentiretur, ea tamen illi proposita conditione, ut ipse et tyrannus decem virgines genere, forma, et aetate electas sibi traderent, et tam sibi quam singulis illarum mille virgines subscriberent, et comparatis ad numerum ipsarum undecim trieribus, inducias triennii sibi darent ad exercitium virginitatis suae, novo usa consilio, ut aut difficultate propositae conditionis animum ejus a se averteret, aut hac oportunitate omnes coaevas suas secum Deo dicaret. Et ex hoc condicto virginibus trieribus et sumptibus comparatis per triennium, belli preludia cunctis mirantibus, tandem sub uno die agente vento ad portum Galliae, qui Tiela dicitur, et inde Coloniam appulsae sunt. Ibique ex angeli monitu Romam tendentes, ad urbem Basileam navibus, a Basilea Romam usque pedibus profectae, eodem eundi tenore Coloniam sunt reversae, ab Hunis undique obsessam. A quibus cunctae martyrizatae, novo et mirabili modo triumpharunt, et Coloniam sanguine et sepultura sua clariorem reddiderunt.
1.173
454. R. 3. P. 12. F. 6. B. 8. W. 25. W. 1. O. 24. H. 5.
1.174
Attila Italiam aggressus, omnes pene ejus civitates aut diruit, aut diripuit, aut incendit. Ad eum Leo papa venit, et non solum salutem, sed etiam ut rediret obtinuit. Rex Attila requisitus a suis, cur ei tam fuisset placabilis, respondit, se non eum esse reveritum, sed senem quemdam venerabilem, evaginato gladio sibi mortem minitantem, nisi ejus in omnibus expleret voluntatem.
1.175
455. 4. 13. 7. 9. 26. 2. 25. 6.
1.176
Attila Wisigothos debellare aggressus, a Thurismodo victus rediit inglorius. Martiano imperatori apparens Dominus in somnis, arcum Attilae fractum esse ostendit. Nec id vanum fuit. Eadem quippe nocte Attila in nuptiis suis crapulatus, erumpente per apoplexiam sanguine de naribus, in lecto est offocatus. Hernac filius ejus post eum regnat. Valentinianus imperator Etium patricium interficit.
1.177
456. 5. 14. 8. 10. 27. 3. 26. 1.
1.178
Thurismodus rex Wisigotharum a fratribus suis Friterico et Theoderico jugulatur. Theodericus frater ejus in regnum ei succedens, regnavit annis 13. Filii Attilae dum contendunt de regno, subjectae Hunis gentes ab Hunorum se excutiunt jugo. Consilio Maximi tyrannidem meditantis Valentinianus imperator a Transila milite Ethii perimitur.
1.179
457. 6. 15. 9. 11. 28. 1. 27. 2.
1.180
Genovefa virgo Parisiensis multa sanctitate claret per Gallias. Maximus tyrannidem arripit; Eudoxiam, relictam Valentiniani, vi rapit. Illa Gensericum ex Africa invitat, ut se a Maximo eripiat. Gensericus Romam capit, omnia diripit; ut tamen ab igne, caede et suppliciis hominum abstineret, Leo papa ab eo obtinuit. Maximus tyrannus a populo membratim discerpitur. Per quatuordecim dies Roma despoliata, Gensericus Eudoxiam cum duabus filiabus et multo populo captivat, et Campaniae urbes omni vastationis genere exterminat. Inter haec Paulinus Nolanus, dum pro captivo filio viduae se vicarium in servitutem barbari subjicit, omnes captivos suae urbis recipit. Avitus a Romanis imperator constituitur. Theodericus rex Wisigotharum Suevos in Hispania vincit, et regno eorum destructo, regnum suum eo usque extendit. His Martiani temporibus Johannem baptistam caput suum duobus monachis revelasse quidam scribunt. Ardarico regi Gepidarum, qui primus a servitio Hunorum resiluit, Hellac filius Attilae bellum indixit. Cum quo Ardaricus conflixit, eoque cum triginta milibus Hunorum perempto, Hunos graviter afflixit; sicque recepta libertate gentis suae, et terris eorum invasis, caeteris gentibus exemplum dedit repetendae libertatis. Mortuo Martiano succedens Leo regnavit annis 17. Hic super synodo Calcedonense singulorum patrum singulas sententias requisivit, et quia omnium unam esse cognovit, eam fideliter tenuit. Hic cum Walamare Ostrogothorum rege foedus pepigit, et Theodericum fratruelem ejus puerum octennem obsidem accepit. Hucusque Prosper chronica sua perduxit.
1.181
458. R. 1. P. 16. F. 10. B. 12. W 29 W. 2. O. 28. H. 3.
1.182
Merovecho Francorum rege mortuo, Hildericus filius ejus regnavit annis 26. Hernac filius Attilae, Hunorum rex, Ostrogothos quasi refugas dominationis suae bello repetens, super Walamerem irruit; a quo victi Huni, in ultimas Scythiae partes fugere sunt compulsi. Mortuo Avito, Majorianus imperat annis 4. Symeon, qui 40 annis inclusus in columna stetit, mira sanctitate Antiochiae claruit; qui inter caetera monebat, ne quis per Dei aut sancti alicujus nomen, imo per nomen Symeonis juraret; promittens impunitatem in se pejuranti se a Deo postulaturum.
1.183
459. 2. 17. 1. 13. 30. 3. 29. 4.
1.184
Ostrogothi duce Thiudemere Suevos bello vincunt, et Hunimundum regem eorum capiunt, sed eum liberum remittunt.
1.185
460. 3. 18. 2. 14. 31. 4. 30. 5.
1.186
Romani Biorgum Alanorum regem cum exercitu suo in Venetia extinguunt. Dintzich filius Attilae, Hunorum rex, Ostrogothos iterum bello provocat; a quibus Huni ita sunt devicti, ut eis postea semper Ostrogothi fuerint terrori.
1.188
461 .
1.189
4. 19. 3. 15. 32. 5. 31. 6.
1.190
Occiso Majoriano, Severus imperat annis 4. Hildericum insolenter et luxuriose se agentem Franci regno deturbant. Qui data aurei medietate amico suo Widiomaro, quod esset signum revocationis suae, si aliquando intercederet reconciliatio, apud Basinum regem Thuringorum latuit annis 8. Franci vero Egidium ducem Romanorum regem sibi preficiunt. Hunimundus rex Suevorum, fultus Schyrorum auxilio, Ostrogothos aggreditur, in quo bello rex Walamer perimitur. Cui succedens frater ejus Thiudemer regnat annis 11. Huni regno suo diminuto cum ex gentium subjectarum discessione, tum ex pugnandi infelicitate, regnaverunt quidem, sed non in priori fortitudine, donec longo post tempore a Carolo Magno victi, cum ipso suo nomine disperiere. His abhinc filii Attilae, et post eos Zeliobes regnaverunt annos 50.[ Apud Tolosam urbem Galliae, ex ejus medio tota die sanguis largissimo fluxit rivo; quod Gothi pro portento suae perditionis acceperunt.
1.191
462. 5. 20. 4. 16. 33. 6. 1. 1.
1.192
Hylarius Romanae aecclesiae 44us presidet. Hoc jubente Victorius cyclum magni anni conscribit. Theudemer Suevos et Scyros in ultionem fratris occisi usque ad internetionem debellat.
1.193
463. 6. 21. 5. 17. 34. 7. 2. 2.
1.194
Pictor quidam cum Salvatorem secundum similitudinem Jovis pingere voluisset, aruit manus ejus. Quem culpam confessum sanavit Gennadius episcopus Constantinopoleos. Theudemer, glatiali via transito Danubio, etiam ibi Suevos proterit.
1.195
464. 7. 22. 6. 18. 35. 8. 3. 3.
1.196
Heliseus propheta, qui duplici Heliae spiritu plenus, multis in vita claruit virtutibus et mortuus mortuum hominem supra corpus suum casu jactatum, solo corporis sui attactu resuscitavit, et multo tempore in Samaria, ubi sepultus est, multis claruerat miraculis, ut preter caetera etiam demones ibi frementes variarum ferarum vocibus, ab invasis fugarentur corporibus, Alexandriam transfertur. Theudemer filium suum Theodericum a Leone augusto sibi remitti gratatur.
1.197
465. 8. 23. 7. 19. 36. 9. 4. 4.
1.198
Severo mortuo, Antemius imperat annis 4. Theodericus adolescens annorum 18, transito Dunubio, super Sarmatas irruit, et regem eorum Babaz perimit, et cum bellicis manubiis victor ad patrem redit.
1.200
466 .
1.201
R. 9. P. 24. F. 8. B. 20. W. 37. W. 10. O. 5. H. 5.
1.202
Servandus tyrannidem meditans ab Antemio perimitur.
1.203
467. 10. 25. 9. 21. 38. 11. 6. 6.
1.204
Simplicius Romanae aecclesiae 45 presidet. Hic dampnavit Petrum Alexandrinum episcopum, Euticianae heresis accusatum. Romanus tyrannidem meditans, ab Antemio perimitur. Gensericus rex Italiam aggressus, navali bello a Romanis vincitur.
1.205
468. 11. 26. 10. 22. 39. 12. 7. 7.
1.206
Antemio et genero suo Ricimere patricio Romae contendentibus de imperio, interim Olibrio ad imperandum a Leone augusto transmisso, Ricimer Antemium perimit. Mamertus episcopus Viennensis claruit, qui letanias ante ascensionem instituit, hac de causa quod terraemotus in urbe Vienna ecclesias domosque evertebat, et feritas luporum aliarumque silvaticarum bestiarum toto anno per urbem vagantium homines devorabat. Ad hoc palatium regis die sancto paschae caelesti igne consumptum ad cladem multum terroris addebat. Qui letaniarum ritus a Viennensi ecclesia in omnes Galliarum aecclesias decucurrit.
1.207
469. 12. 27. 11. 23. 40. 13. 8. 8.
1.208
H. m.) Olibrio imperii sui mense 7 mortuo, Lucerius imperat. Egidius cum Francos opprimeret gravius justo, perpendens Widiomarus, Francos penitere super ejecto Hilderico, revocat eum clam misso divisi aurei signo egitque, ut ejecto Egidio ille restitueretur in regno. Basina, uxor Basini regis Thuringorum, relicto viro suo, ad Hildericum venit; quam ille uxorem duxit, et ex ea Ludowicum genuit. Theoderico Wisigothorum rege a fratribus suis jugulato, Eoricus regnavit annis 19.
1.209
470. 13. 28. 12. 24. 41. 1. 9. 9.
1.210
Nepos patricius, Lucerio expulso et episcopo Salonis eo ordinato, imperium arripit. Eoricus rex Wisigothorum Gallias occupare nisus, Riothimum regem Britonum ad defensionem Galliarum Romanis auxilio venientem bello contrivit.
1.211
471. 14. 29. 13. 25. 42. 3. 10. 10.
1.212
Eoricus Burgundiones victos sibi subegit. Arvernis etiam, Arelatum et Massiliam Galliarum urbes invasit, ad occupandas provincias Romanorum animatus consilio Genserici; qui versute agebat, ut[ orientem Ostrogothi, occidentem vastarent Wisigothi, ut occupatis alias imperatoribus, ipse in Africa regnaret securus. Remigius Remorum fit episcopus. Saracenis Egyptum incursantibus, hoc tempore negotiatores Venetiae corpus sancti Marci evangelistae ab Alexandria transtulerunt ad Venetiam.]
1.213
472. 15. 30. 14. 26. 43. 3. 11. 11.
1.214
Orestes patricius Nopotem regno expellit. Theudemer rex Ostrogothorum moritur, et Theodericus filius ejus regno substituitur.
1.215
473. 16. 31. 15. 27. 44. 4. 1. 12.
1.216
Leone imp. mortuo, Zenon imperat annis 18. Orestes Augustulum filium suum regnare constituit, et foedus cum Genserico rege facit. Interim Odoacer cum multa multarum gentium multitudine ab extremis Pannoniae finibus Italiam petit; qui per Noreiam iter faciens, beati Severini, cujus nomen tunc ibi celebrabatur, benedictionem petiit, et ab eo ventura sibi didicit. Odoacer Oreste victo, apud Papiam obsesso, capto et occiso, Italiam subdit juri proprio.
1.217
474. 1. 32. 16. 28. 45. 5. 2. 13.
1.218
Augustulus imperium deponit, quod Odoacer arripiens, 14 annis nullo inquietante obtinuit. Zenon imp. Thodericum Ostrogothorum regem consulem ordinarium facit, quae post imperialem dignitatem prima est dignitas; et equestrem statuam auream ante regiam illi collocat.
1.219
475. 2. 33. 17. 29. 46. 6. 3. 14.
1.220
Franci post Wandalos et Alanos, post Gothos et Hunos incessunt Gallias, non tantum ut eas habeant direptioni, sed ut sibi sint perpetuae habitationi. Qui, capta Colonia Agrippina, fugato de bello duce Egidio, multos Romanorum occidunt.
1.221
476. 3. 34. 18. 30. 47. 7. 4. 15.
1.222
Franci Treverim civitatem super Mosellam capiunt. Heresis acephalorum exorta est, impugnantium tria capitula synodi Calcedonensis sine nomine auctoris; ob quod acefali, id est sine capite, vocati sunt.
1.223
477. 4. 35. 19. 31. 48. 8. 5. 16.
1.224
Gensericus rex Wandalorum, successione regnandi inter filios suos ordinata, ut fratri morienti frater superstes sine controversia filiorum succederet, moritur. Cui succedens Honoricus filius ejus regnavit annis 9. Hildericus rex Francorum Aurelianis urbem devastat.
1.226
478 .
1.227
5. 36. 20. 32. 1. 9. 6. 17.
1.228
Eugenius Carthaginiensis episcopus et omnis clerus ejus contra Arianam Wandalorum heresim fortiter pro Christo agonizant.
1.230
479 .
1.231
R. 6. P. 37. F. 21. B. 33. W. 2. W. 10. O. 7. H. 18.
1.232
Odoacer rex Italiae Feletheum regem Rugorum bello oppressum extinguit. Huic Feletheo et uxori ejus Gisae sanctus Severinus haec ventura predixerat, quia eos a malis compescere non poterat. In Africa Honoricus rex Wandalorum multos orthodoxos diversi ordinis, diversae aetatis, usque ad 4975 in exilium trusos diversis in locis, diversis temporibus, diversis poenis ad mortem excruciavit. Exterminatis Rugis Langobardi Rugilant, id est Rugorum patriam invadunt; quibus tunc temporis quintus rex Gudeoch principabatur. Quia ergo Langobardorum mentionem fecimus, illorum tempora propter ignoratam hystoricae narrationis distinctionem nondum attigimus. Jam nunc narrationem eorum, ordiamur, et paulatim ad plenam et distinctam eorum hystoriam ascendere nitamur. Horum, ut diximus, post Ibor et Agion primus fuit rex Agelmundus, secundus Lamissio, sic dictus, quod a lama, id est voragine, fuit extractus. Nam mater ejus septem uno partu enixa, cum eos in piscinam projecisset, et rex Agelmundus iter faciens eos hasta revolveret, is hastam ejus firmiter tenuit et ab eo nutritus, eo virtutis processit, ut in regno ei successerit, et necem ejus in Bulgares ultus sit. Lethu tertius, Hildeoch quartus, Gudeoch fuit quintus. Ex quo ergo in Rugilant profecti sunt, usque ad annos 40, talis fuit rerum gestarum horum consequentia. Sub Gudeoch et filio ejus Claffone sexto rege in Rugilant habitavere. Sub Tattone septimo rege in campis Asfeld habitavere; ubi tertio anno, Rodulfo Herulorum rege a Tattone perempto et regno Herulorum destructo, Langobardorum crevit potentia. Tattonem Wacho peremit, et ipse octavus regnavit, filiumque suum Walthari successorum regni reliquit.
1.233
480. 7. 38. 22. L. 1. 34. 3. 11. 8. 19.
1.234
Persis imperat Cuades annis 42. Audovachrius dux Saxonum navali hostico Andegavis populatur. Carthagine Liberatus abbas cum fratribus sex a rege Honorico carcere, catenis, igni et vectibus martyrizantur.
1.235
481. 8. 1. 23. 2. 35. 4. 12. 9. 20.
1.236
Egidius dux in Galliis moritur: Siagrius filius ejus substituitur. Audovachrius Andegavis et alias urbes sibi subigens, obsides accipit. Hildericus rex Andegavis incendit, et Paulum comitem urbis perimit. Hildericus rex et Audovachrius confoederati, Alemannos sibi subjugant. Famis tempore in Burgundia senator Ectitius quatuor milia pauperes sustentans, caelestis promissionis vocem audivit.
1.237
482. 9. 2. 24. 3. 36. 5. 13. 10. 21.
1.238
Felix Romanae aecclesiae 46tus presidet. Hic Acathium episcopum Constantinopolitanum damnavit, assentientem Petro Alexandrino damnato.
1.240
483 .
1.241
10. 3. 25. 4. 37. 6. 14. 11. 22.
1.242
In Africa Honoricus rex Wandalorum in aecclesiam Dei gravius solito efferatus, omnes Africae episcopos quasi ad sinodum convocat, et fugatis et exiliatis 444 episcopis catholicis, aecclesias clausit aut Arianis dedit, plebemque variis suppliciis afflixit. Letum vero episcopum incendio concremavit; Eugenium quoque Carthaginis episcopum cum clericis suis plus quam quingentis cruciatos multis modis exiliavit.
1.243
484. 11. 4. 26. 5. 38.. 15. 12. 23.
1.244
Hildrico rege mortuo, Ludowicus filius regnat annis triginta. Hic duxit uxorem Rothildem filiam Chilperici regis Burgundionum, quem Gundebaudus rex frater ejus peremerat, uxoremque ejus, matrem scilicet Rothildis, ligato ad collum saxo, aquis immerserat.
1.245
485. 12. 5. 1. 6. 39. 8. 16. 13. 24.
1.246
Honoricus rex Wandalorum judicio Dei percussus, scatens vermibus miserabiliter exspirat; post quem Gunthamundus annis 9 regnat.
1.247
486. 13. 6. 2. 7. 40. 1. 17. 14. 25.
1.248
Clarent in Galliis Remigius Remensis et Principius frater ejus Suessonum episcopus, et Vedastus post episcopus Atrabatensis; in Africa Fulgentius episcopus Ruspensis; in Italia Germanus Capuanus et Epiphanius Ticinensis.
1.250
487 .
1.251
14. 7. 3. 8. 41. 2. 18. 15. 26.
1.252
Gelasius Romanae aecclesiae 47us presidet. Hic Manicheos Romae inventos in exilium deportari fecit, et codices eorum incendit. Hic tractatus et ymnos composuit; hic inter cetera sacramentorum prefationes et orationes cauto et limato sermone fecit. Zenon imperator regnum Italiae donat Theoderico Ostrogothorum regi. Hic Theodericus Trapsilam Gepidarum regem et Busan Bulgarum regem bello victos extinguit. Gunthamundus ab exilio revocat Eugenium episcopum.
1.253
488. 15. 8. 4. 9. 42. 3. 19. 16. 27.
1.254
Eorico Wisigothorum rege mortuo, regnat post eum filius ejus Alaricus annis 22. Theodericus cum 16 annis Ostrogothorum regnum tenuisset, a Mesia egressus Italiam petiit, et Odoacrem Italiae regem bis sibi congressum bis in fugam vertit, et Papiae inclusum obsidet triennio.
1.255
489. 16. 9. 5. 10. 43. 4. 1. 1. 28.
1.256
Barnabas apostolus, qui apud Salaminam Cypri a Bar- Jesu mago et a Judeis pro Christo igni crematus est, corpus suum, quod a Johanne Marco consobrino suo in cripta occultatum adhuc latebat, revelatione sua inveniri fecit. Cum quo etiam evangelium Mathei, ipsius manibus Mathei Hebraice scriptum, quod erat simul reconditum, invenitur. Quod evangelium ipse Barnabas ex doctrina apostolorum secum semper ferre solebat, et ubicunque inveniebat infirmos ponebat illud super eos, et tam fide Barnabae, quam merito Mathei omnes sanabantur. Ludowicus rex Francorum Suessionis Siagrio duci Romanorum congreditur. Siagrius Tolosam ad Alaricum fugit: a quo Ludowico reposcenti remissus, perimitur. Ludowicus quicquid Galliarum sub jure erat Romanorum, ad jus Francorum transfert.
1.257
490. R. 17. P. 10. F. 6. L. 11. A. 44. W. 5. W. 2. O. 18. H. 29.
1.258
Avitus Viennensis episcopus claruit, qui Gallias ab Arriana heresi defendit. Hic metrice de conditione mundi libros composuit. Sollemnis Carnotensis episcopus claret, qui in predicando Francis Christum non segniter institit. In Mineo Hispaniae fluvio pisces capti sunt, in quorum squamis videbatur inscripta aera presentis anni. Idatius Lemicae Hispaniarum urbis episcopus cronica sua a primo Theodosii consulatu inchoata hucusque perduxit. Gennadius episcopus librum suum de illustribus viris hucusque perduxit.
1.259
491. 18. 11. 7. 12. 45. 6. 3. 19. 30.
1.260
Anastasius Romanae aecclesiae 48us presidet. Huic Acatium damnatum revocare volenti, multi Romanorum non communicabant. Britanni non valentes amplius ferre virtutem Anglorum, ut victi concessere in jus et nomen eorum. Et primus de gente Anglorum Elli, et secundus Celin, alter alteri mortuo succedendo, regnaverunt apud eos per annos 70. Sanctus Patricius secundus Hiberniae archiepiscopus, anno aetatis suae 122 in Christo quievit. Odoacer a Theoderico in fide susceptus, ab eo perimitur, et Theodericus Italia potitur, et deposito privato habitu, induitur regali scemate, et regnavit in Italia annis 36.
1.261
492. 19. 12. 8. 13. 1. 7. 4. 1. 31.
1.262
Zenone imperatore mortuo, Anastasius imperat annis 25, vel ut quidam volunt, 27. Gunthamundus rex in Africa aecclesias catholicorum a patruo suo Hunerico vel avo Genserico clausas aperuit, et omnes Dei sacerdotes petente Eugenio Cartaginiensi episcopo ab exilio revocavit.[ Achacius episcopus Constantinopolitanus divino nutu percutitur].
1.263
493. 1. 13. 9. 14. 2. 8. 5. 2. 32.
1.264
Simmachus Romanae aecclesiae 49us presidet, ordinato contra eum per contentionem Laurentio. Quae res grave discidium aecclesiae diu usque ad ipsa protraxit homicidia; donec tandem hanc altercationem compressit Theoderici regis, quamvis Ariani, potentia, hoc aequitatis judicio optinente, ut Simmacus papa esset, quia prior ordinatus fuerat, eique pars maxima faveret. Pro cujus dissensionis culpa animam Paschasii diaconi, qui pertinatius Laurentio faverat, alias magnae sanctitatis viri, Germanus Capuanus episcopus invenit in thermis in igne purgatorio positam. Hic Simmachus constituit omni dominico die vel natalitio martyrum Gloria in excelsis Deo ad missas cantari; quem ymnum Telesphorus, septimus a Petro papa, nocte tantum natalis Domini ad missas a se in ipsa nocte institutas cantari instituit, et in eo ad angelorum verba quae sequuntur adjecit.
1.265
494. 2. 14. 10. 15. 3. 9. 6. 3. 33.
1.266
Gunthamundo Wandalorum rege defuncto, Trasamundus frater ejus regnavit post eum annis 26.
1.267
495. 3. 15. 11. 16. 4. 1. 7. 4. 34.
1.268
Ludowicus rex Turingiam sibi subjugat. Theodericus rex omnes vicinarum gentium reges et principes aut amicitia aut affinitate sibi conciliat, et pacifice agens in locis celebribus regalia habitacula aedificat.[ Florebant hoc tempore Launomarus Carnotensis, fundator cenobii Curbionensis, ut Maximinus Aurelianensis, fundator cenobii Miciacensis; cujus discipuli fuerunt Carileffus et Avitus abbates].
1.269
496. 4. 16. 12. 17. 5. 2. 8. 5. 35.
1.270
Ludowicus regnum Francorum usque Sequanam dilatat. Aliqui Romanorum subornatis falsis testibus incriminantes Simmacum papam, latenter Laurentium in papatum subintroduxerunt; pro quo scismate dirimendo rex Theodericus episcopum Petrum contra canones visitatorem sedis apostolicae instituit.
1.271
497. 5. 17. 13. 18. 6. 3. 9. 6. 36.
1.272
Ludowicus regnum Francorum usque Ligerim amplificat. Simmacus papa in consilio 115 episcoporum se purgat de objecto crimine, et damnatis Petro et Laurentio, ipse quidem sedi suae restituitur; contentio autem usque ad cedes et homicidia intra et extra aecclesiam diu protrahitur.
1.273
498. 6. 18. 14. 19. 7. 4. 10. 7. 37.
1.274
Ludowicus rex castrum Meledunum capit. Trasamundus rex Wandalorum in Africa, clausis catholicorum aecclesiis, 220 episcopos exiliavit; contra quos Simmacus papa manum suae liberalitatis benivole exeruit. Hac persecutione Fulgentius episcopus, sanctitate, sapientia et scientia, stilo et facundia preclarus, multa ab Arrianis pro vera fide perpessus, diutino in Sardiniam exilio maceratur. Rothildis regina orthodoxa Ludowicum regem a gentilitatis errore avocare conabatur, sed frustra conari videbatui.
1.276
499 .
1.277
R. 7. P. 19. F. 15. L. 20. A. 8. W. 5. W. 11. O. 8. H. 38.
1.278
Ludowicus rex Alemannis bello congreditur; ibique laborante exercitu, voto suscipiendi christianismi se obligare cogitur; sicque perempto Alemannorum rege, et Alemannia sub tributo redacta, baptizatus a Remigio episcopo Remorum, exemplo et edicto suo perducit ad fidem Christi populum Francorum.
1.279
500. 8. 20. 16. 21. 9. 6. 12. 9. 39.
1.280
Collatis a Ludowico rege multis prediis aecclesiae Femensi, Remigius, multa eorum parte data aecclesiae Laudunensi, sedem episcopatus ibi esse constituit; primumque illic episcopum Genebaudum contituit, et eundem in fornicatione cum sua quondam uxore prolapsum, sed septemnali poenitentia purgatum et de reclusione divino jussu eductum, sedi suae restituit.
1.281
501. 9. 21. 17. 22. 10. 7. 13. 10. 40.
1.282
Ludowicus rex, Gundebaudo regi Burgundionum congressus, eo victo, Burgundiam redigit sub tributo.
1.283
502. 10. 22. 18. 23. 11. 8. 14. 11. 41.
1.284
Simmacus patricius rem publicam illustrat, et cum eo gener ejus Boetius vir consularis, conspicuus in utraque lingua, eruditione omnium tiberalium artium, quas pene omnes a Greco in Latinum transtulit et exposuit.
1.285
503. 11. 23. 19. 24. 12. 9. 15. 12. 42.
1.286
In Africa Olimpius quidam, dum in balneis in sanctam Trinitatem blasphemaret, ignito jaculo caelitus veniente, visibiliter combustus est.
1.287
504. 12. 24. 20. 25. 13. 10. 16. 13. 43.
1.288
Constantinopoli dum Deuterus Arrianus episcopus Barbam quendam baptizaret, et male distinguens Trinitatem, diceret: Baptizo te, Barba, in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto, aqua disparuit.
1.289
505. 13. 25. 21. 26. 14. 11. 17. 14. 44.
1.290
Alamundarus rex Saracenorum ab orthodoxis baptizatus, cum eum vellent Euticiani seducere, refellit eos hac fabulosa inductione, dicens quod litteras acceperit, Michaelem archangelum mortuum esse; illisque respondentibus, hoc impossibile esse, quod angeli sint impassibilis naturae: Quomodo ergo, inquit, secundum vos nudus crucifixus est Christus, nisi duarum naturarum esset, quandoquidem nec angelus mortuus est?
1.291
506. 14. 26. 22. 27. 15. 12. 18. 15. 45.
1.292
Ludowicus et Alaricus reges confoederantur. Quintianus Rutenensis episcopus et Maxentius Pictavensis abbas clarent in Gallia.
1.294
507 .
1.295
15. 27. 23. 28. 16. 13. 19. 16. 46.
1.296
Vitalianus instinctu populi insurgit in imperatorem Anastasium, propter Eutitianam heresim Deo et hominibus exosum.
1.297
508. 16. 28. 24. 29. 17. 14. 20. 17. 47.
1.298
Hormisda Romanae aecclesiae 50us presidet. Hic clerum composuit, et psalmis erudivit. Hic respectu apostolicae humanitatis Grecos convictu hereticorum maculatos absolvit per suos nuntios. Alaricus rex Ludowico regi insidias molitus, foedus violat.
1.299
509. 17. 29. 25. 30. 18. 15. 21. 18. 48.
1.300
Ludowicus rex signis divini auxilii animatus ad bellandum-- Turonis quippe transiens, equum suum Sancto Martino misit; quem centum solidis redemptum recipere non potuit, missis aliis centum solidis recepit; credens illum bonum esse in auxilio, qui tam carus erat in negotio-- insuper accepto victoriae presagio a clericis cantantibus: Praecinxisti me virtute ad bellum, Alarico Wisigothorum regi congreditur, eoque perempto, quicquid Galliarum Wisigothi possidebant, ad partes Francorum transtulit; et invadens Tolosam sedem regni Gothorum, usque ad Pyrineos montes regnum Francorum dilatavit. Fertur etiam muros Ecolismae urbis ante faciem ejus corruisse. Amalricus filius Alarici fugiens in Hispaniam, regnat ibi annis 16. Sigismundus, mortuo patre suo Gundebaudo, regnat in Burgundia.[ Gibrianus Scottus cum fratribus et sororibus in Gallia peregrinatus, urbem Remensem et vita et morte sua illustrat.] Faustus S. Benedicti discipulus, et ab eo cum Mauro in Gallias hoc anno transmissus, scribit in Vita illius Mauri, S. Benedictum claruisse temporibus Justini senioris et Hilderici Wandalorum regis; addens, quod eo tempore rex Theodericus Simmachum patricium et Johannem papam occiderit. Scribit quoque, eundem Benedictum hoc eodem anno, quo Maurus ad Gallias tendebat, obiisse, 12 Kal. April., hora diei quasi tertia; quod eo anno in sabbato paschae proveniens, primum pascha fuisse demonstrat. Se quoque dicit in Gallias venisse tempore regis Theodeberti, nepotis Ludowici regis. Quia ergo ille scripsit, quae viderat, quomodo hoc consequentiae hystoriarum conveniat, qui valet advertat, et qui advertit, exponat.
1.301
510. 18. 30. 26. 31. 49. 16. 1. 19. 49.
1.302
Ludowicus rex ab Anastasio imperatore codicellos de consulatu et coronam auream cum gemmis et tunicam blatteam accepit, et ex ea die consul et augustus est appellatus. Ipse vero rex misit Romae S. Petro coronam auream cum gemmis, quae regnum appellari solet.
1.304
511 .
1.305
R. 19. P. 31. F. 27. L. 32. A. 50. W. 20. W. 17. O. 2. H. 20.
1.306
Theodericus rex Italiae, Ibba comite suo contra Francos misso, triginta milia occidit eorum, in vindictam necis Alarici generi sui.
1.307
512. 20. 32. 28. 33. 21. 18. 3. 21. 51.
1.308
Prima synodus a Francis jussu Ludowici regis Aurelianis habita est, in qua decernuntur multa aecclesiae utilia. Genovefa virgo Parisiensis octogenaria transit ad Dominum.
1.309
513. 21. 33. 29. 34. 22. 19. 4. 22. 52.
1.310
Sanctus Arnulfus, sancti Remigii in baptismo filius, in Gallia claret, qui post multos in predicando Christum agones martyrizatus, in silva Parisiorum Aquilina a Scariberga, conjuge quondam sua, tumulatus est.
1.311
514. 22. 34. 30. 35. 23. 20. 5. 23. 53.
1.312
Ludowicus rex, regno Francorum per omnes Gallias dilatato et legitime et pacifice confirmato, moritur. Lotharius filius ejus, compartito regno cum fratribus suis Theoderico, Clodomere et Hildeberto, regnat annis 50. Sororem ejus Rothildem Amalricus rex Wisigothorum uxorem duxit.
1.313
315. 23. 35. 1. 36. 24. 21. 6. 24. 54.
1.314
Rex Burgundiae Sigismundus, qui monasterium Agaunensium construxerat, filium suum Sigericum peremit, malo novercae illius consilio usus. Qui competenti poenitentiae se addicens, et martyribus Agaunensibus se totum devovens, quod dignus fuerit venia, testatur crebra post mortem ejus per eum multis concessa sanitatum gratia, et per eum febricitantibus indulta curatio.[ Hoc tempore in Alexandria multi utriusque sexus arrepti a demone, repente quasi canes latrabant.]
1.315
516. 24. 36. 2. 37. 25. 22. 7. 25. 55.
1.316
Theodericus rex, frater Lotharii, Chlochilaicum regem Danorum Gallias vastantem perimit.
1.317
517. 25. 37. 3. 38. 26. 23. 8. 26. 56.
1.318
Anastasius imperator fulmine a Deo percussus periit, post quem Justinus senior annis 11 regnavit. Boetius annitente sibi Simmacho, cum auctoritatem Romani senatus contra Theodericum regem Italiae tueri nititur, ab ipso exiliatur ibique librum de consolatione philosophiae edidit.
1.319
518. 1. 38. 4. 39. 27. 24. 9. 27. 57.
1.320
Theodericus rex, frater Lotharii, ab Ermenfrido rege Thuringorum, ad perimendum fratrem illius Badericum, pactione medietatis regni illius invitatus, Badericum regem perimit. Virgo Dei Brigida Scotta obiit in Scottia.
1.321
519. 2. 39. 5. 40. 28. 25. 10. 28. 58.
1.322
Johannes Romanae aecclesiae 51us presidet. Wacheone Langobardorum rege defuncto, filius ejus Gualtarith regnavit annis 7.
1.323
520. 3. 40. 6. 1. 29. 26. 11. 29. 59.
1.324
Chlodomeris, frater Lotharii regis, et fratres ejus, instinctu Rothildis matris suae insurgunt in Sigismundum et Godemarum, filios Gundebaudi regis, ad vindicandam necem aviae suae et avi sui Chilperici. In congressu Sigismundus capitur, Goderamus fuga elabitur. Bello orto inter Romanos et Persas, Chuades rex Persarum Zeliobem regem Hunorum, venientem cum viginti milibus auxiliari sibi contra Romanos, inmisso exercitu occidit, et totum paene ejus exercitum delevit, suspectum eum habens, quod utrinque munera acceperit, et a se contra Romanos, et a Romanis contra se. Abhinc regnum Hunorum annotare cessabo, quia omnes gentis illius reges Kaganos vocatos lego, et nullam distinguendi proprietatem invenio. Trasamundus rex Wandalorum Hildericum filium suum ex Eudoxia, filia Valentiniani imperatoris a Genserico captivata, astringit sacramento, ne catholicis in regno suo consuleret; qui patre mortuo, antequam regnum susciperet, omnes catholicos ab exiliis jussit revocari, et episcopis aecclesias reformari. Sicque suscepto regno, regnavit annis octo, evolutis septuaginta quatuor annis, ex quo Gensericus avus ejus statum aecclesiae in Africa profanavit.
1.325
521. 4. 41. 7. 2. 30. 1. 12. 30.
1.326
Chuade Persarum rege mortuo, Kabades post eum regnavit annis 16. Chlodomeris rex, Sigismundo rege cum uxore et filiis perempto, iterum congressus fratri ejus Godemaro, perimitur ab eo. Boetius longo exilio fatigatus, a Theodorico Gothorum rege perimitur.
1.327
522. 5. 1. 8. 3. 31. 2. 13. 31.
1.328
Ut scribit Faustus, hac aetate, scilicet tempore Justini senioris et Hilderici Wandalorum regis, revera floruit sanctus Benedictus. Sed nec de vita, nec de morte ejus ratio procedit secundum cyclum Dionisii. Zathus rex Lazorum Constantinopoli baptizatur, et a Justino imperatore susceptus muneratur. Simmacus exconsul a Theoderico rege Italiae perimitur
1.329
523. 6. 2. 9. 4. 32. 3. 14. 32.
1.330
Justinus Arrianos ubique exterminari edicit. Ad quod edictum dedicendum Johannes papa a rege Italiae Theoderico Arriano et Arrianorum defensore Constantinopolim missus, ante portam urbis caecum illuminavit; et compos petitionis ad Theodericum regressus, Ravennae ab eo in carcere excruciatus, fame defecit. Post dies 90 Theodericus subito defunctus, a quodam sancto heremita visus est nudus et discalceatus a Johanne papa et Simmaco patricio in olla Vulcani esse detrusus. Athalaricus, Theoderici ex filia nepos, in regno Italiae et Ostrogothorum succedens, regnat annis 8. Felix Romanae aecclesiae 49us presidet. Hic Gregorii papae atavus fuit.
1.331
524. R. 7. P. 3. F. 10. L. 5. 33. A. W. 4. W. 15. O. 1.
1.332
Theodericus rex reposcens ab Ermenfrido rege pactum, cum fratre Lothario insurgit in eum; eoque post nimiam suorum stragem de bello fugato et non multo post mortuo, totam Thuringiam sibi subdunt. Captivatam inter alios Radegundem, filiam Bertharii regis olim a fratreErmenfrido perempti, Lotharius rex suo sociavit matrimonio.
1.333
525. 8. 4. 11. 6. 34. 5. 16. 2.
1.334
Amalricus rex Wisigothorum cum uxorem suam Rothildem indigne tractaret, eo quod Arrianae sectae secum inservire nollet, perimitur in Hispania a fratre Rothildis Childeberto. Theuda regnavit post eum annis 17.
1.335
526. 9. 5. 12. 7. 35. 6. 1. 3.
1.336
Lotharius rex cum fratre Childeberto Augustidunum Burgundiae civitatem obsidens, cunctam fugato Godemaro Burgundiam occupat. Gualtarith Langobardorum rege mortuo, Audohin 9us regnat annis 17. Acephalorum heresis abdicatur, qui dicunt Paulum apostolum in epistolis suis precepisse feminas diaconas debere fieri, quia eas commemorat post diaconos; et dicuntur acephali, sine capite, quia auctor hujus erroris nescitur. Kabades rex Persarum, dolens filium suum Phatsuarsan in Manicheorum sectam inductum, omnibus Manicheis quasi a se munerandis coactis in unum, immisso exercitu occidit multa milia eorum. Inter Thurismodum regem Gepidarum et Audohin regem Langobardorum conserto prelio, Albuin filius Audohini Thurinsindum filium Thurismodi extinguit, et victoria Langobardis cedit. Thurismodus preponens fidem irae et dolori, eidem Albuino postea ad se sub fide venienti dedit arma filii sui Thurisindi ab eo perempti.
1.337
527. 10. 6. 13. 1. 36. 7. 2. 4.
1.338
Bonefacius Romanae aecclesiae 52us presidet. Justinus, Justiniano suo ex sorore nepote in regno substituto, moritur. Is Justinianus imperat annis 39. Hic Persas ab irruptionibus in partes Romanorum per Bilisarium repressit. Audohin Langobardos in Pannoniam duxit; in qua habitaverunt annis 42.
1.340
528 .
1.341
1. 7. 14 2. 37. 8. 3. 5.
1.342
Cassiodorus senator, post monachus, Arator poeta, Priscianus grammaticus, Victor Capuanus episcopus, qui cyclos paschales scribens Victorii errores redarguit, Gregorius Lingonensis, Nicetius Treverensis, Domitianus Tungrensis florent. Gylemer, perimens Hildericum regem, annis 4 regnat post eum super Wandalos; qui tantae crudelitatis fuit, ut nec parentibus parceret.
1.343
529. 2. 8. 15. 3. 38. 1. 4. 6.
1.344
Corpus Antonii monachi divina revelatione inventum et Alexandriam est delatum.
1.345
530. 3. 9. 16. 4. 39. 2. 5. 7.
1.346
Johannes Romanae aecclesiae 53us presidet. Franci extorquent de manu Athalarici, quicquid Galliarum avus ejus Theodericus rex Italiae tenuerat. In Africa quidam orthodoxi episcopi, linguis sibi excisis radicitus a Wandalis, postmodum clare loquendo multis miraculo fuere; quod miraculum unus eorum auxit, qui in elationem versus, statim privatus divino dono obmutuit.
1.347
531. 4. 10. 17. 5. 40. 3. 6. 8.
1.348
Athalarico, rege Italiae et Ostrogothorum mortuo, Amalsuinda mater ejus Theodatum, Theoderici patris sui ex sorore nepotem, asciscit secum in regnum. Chlodoaldus filius Chlodomeris regis, fratribus suis impie a patruo suo Lothario olim extinctis, mundanam nobilitatem transferens ad nobilitatem divinae servitutis, in clericali gradu preminet exemplo sanctitatis. Vedastus primus Atrabatensium episcopus ordinatur a sancto Remigio.
1.349
532. 5. 11. 18. 6. 4. 7. 1. 41.
1.350
[ Hoc anno expletus est a Christi nativitate magnus annus annorum 532. Ab hoc etiam anno Dyonisius abbas orditur ciclum suum ciclorum quinque decennovennalium. Et quia secundus annus operis hujus concordare debet in ratione compoti primo anno nativitatis Christi, debet 35us annus cycli Dyonisii concordare in ratione compoti 33º anno nati Christi, scilicet ut 16mª luna Aprilis occurrat 9 Kal. Aprilis in 5 feria; passio Christi 8 Kal. Aprilis in 6 feria, resurrectio 6 Kal. Aprilis in dominica die. Sed quia non ita occurrit, sed luna 14mª Aprilis occurrit eo anno 12 Kal. Aprilis in 1 feria, dominica vero dies paschae in 5 Kal. Aprilis, ideo improbatur, quia repugnat evangelicae veritati.] Justinianus imperator libros legum Romanarum adbreviavit, in uno volumine, quod Justinianum vocatur.
1.351
533. R. 6. P. 12. F. 19. L. 7. A. 42. W. 5. W. 8. O. 2.
1.352
. Agapitus Romanae aecclesiae 54tus presidet. Bilisarius patritius a Justiniano imperatore ex jussu Dei ad Africam liberandam de manu Wandalorum missus, noctu cum plaustris rusticorum urbem introeuntibus ingressus. Carthaginem cepit, pecunias infinitas recepit, Gilimerem ex fuga ad deditionem reductum imperatori Constantinopolim duxit. Sic Wandalorum regnum destructum est; sic tandem illa Wandalica rabies cum ipso nomine funditus extincta est. Theodatus rex reginam Amalsuindam, imperatoriae tutelae commissam exiliat, eaque non multo post in balneo strangulata immissu Theodati, solus super Ostrogothos anno uno regnat. Qui sciens per hoc se itam imperatoris incurrisse, Agapitum papam Constantinopolim misit, pro impetranda hujus facti impunitate. Agapitus inveniens ibi Anthemium Constantinopolitanum episcopum Eutitianae esse heresis, eo excommunicato et exiliato, Menam fecit ei substitui. Agapitus ibi moritur Romamque refertur. Justinianus imperator Constantinopoli aecclesiam S. Sophiae incomparabili opere exedificat.
1.353
534. 7. 13. 20. 8. 43. 9. 1.
1.354
Silverius 55us Romanae aecclesiae a Theodato substituitur. Bilisarius contra Theodatum mittitur, Theodatus a Gothis exstinguitur; Witigis in regno substituitur. Bilisarius Neapolim exterminat; Romam, fugientibus Gothis, intrat. Witigis Romam obsidet; fames Italiam urget. Witigis capitur, et imperatori dirigitur. Silverius, quia Anthemium revocare noluit, exiliatus defecit. Eldepadus ab Ostrogothis rex ordinatus regnat anno uno.[ Theodericus abbas, discipulus sancti Remigii, et Theodulphus abbas discipulus ipsius Teoderici, in Francia clarent.]
1.355
535. 8. 14. 21. 9. 44. 10. 1.
1.356
Vigilius Romanae aecclesiae 56us presidet. Eldepado perempto, Erarius regnat anno uno. In Galliis clarent[ fratres uterini, uno et eodem die nati, et pontifices consecrati, Medardus ad titulum Noviomensem, Gildardus ad Rothomagensem, et uno die absoluti a saeculo, et assumpti a Christo, in Italia episcopi Sabinus Canusinus, Cassius Narniensis, Fulgentius Utricolensis, Serbonius Populonii.]
1.357
536. 9. 15. 22. 10. 45. 11. 1.
1.358
Erario perempto, Totila, qui et Baduilla, super Ostrogothos regnat annis 11; qui mox Italiam invadit, et a sancto Benedicto Casinensi futura audit sibi. Multa, inquit, mala facis, multa fecisti, jam aliquando ab iniquitate compescere. Et quidem mare transiturus es, Romam ingressurus; novem annis regnabis, decimo morieris. Hoc anno quidam dicunt eundem sanctum Benedictum obiisse.
1.359
537. 10. 16. 23. 11. 46. 12. 1.
1.360
Apud Persas regnat Chosroe annis 37. Theodericus rex frater Lotharii obiit; Theodebertus filius ejus ei succedit. Hoc tempore in una urbium Cilitiae quidam Theophilus vicedominus tam prudenter et utiliter secundas partes ecclesiasticae dispensationis sub episcopo agebat, ut mortuo episcopo omnium ore dignus episcopatu esse acclamaretur. Qui contentus vicedominatu, allum ordinari maluit episcopum. A quo a vicedominatu injuste amotus, ad tantam impatientiam est delapsus, ut conducto sibi Hebreo quodam mago, per eum opem ad dignitatem suam recuperandam expeteret a principe demoniorum; et ab eo jussus abnegare Christum filium Dei ejusque matrem Mariam cum omni christianismi proposito, et ipsam abnegationem scripto firmare et scriptam signare et signatam sibi tradere, ejus se servitio addixit. Qui in crastinum recuperato vicedominatus honore, non multo post ad se reversus, per dies 40 omni penitendi modo se affligens, primo piam Dei matrem Mariam sibi reconciliavit; eaque sibi apparente, abrenuntians diabolo, Christumque verum Dei filium verumque Deum et hominem ex Maria virgine natum, et omne christianismi propositum profitens, per eam etiam Christi filii ejus gratiam recepit; et ad indicium indultae sibi veniae, rursum ibi dormienti apparens Christi mater, etiam scriptum abrenuntiationis, quod signatum diabolo dederat, reposuit super pectus ejus. Quo Theophilus recepto, incrastinum, dominica scilicet, coram episcopo et omni aecclesia pandens ordinem rei, omnes ad stuporem et laudem Dei et genitricis suae Mariae commovit; et in eodem loco, quo sibi pia Christi mater apparuerat, perstans, ibidem post triduum mortuus et sepultus est.
1.361
538. 11. 1. 24. 12. 47. 13. 2.
1.362
Chosroe fines Romanorum incursat. In Campania Italiae Benedictum juniorem sanctitate clarum rex Totila pro Christo persequens, cum eum cum cella sua comburere voluisset, nec valuisset. in clibanum ardentem eum projecit; qui inde altero die illesus, illesis etiam vestibus, exivit.
1.364
539 .
1.365
R. 12. P. 2. F. 25. L. 13. A. 48. W. 14. O. 3.
1.366
Justinianos imperator duos Bulgarum reges Traciam depopulantes occidit cum multis milibus Bulgarum.
1.367
540. 13. 3. 26. 14. 49. 15. 4.
1.368
Chosroe Anthiochiam capit. Childebertus rex cum fratruele Theodeberto in fratrem Lotharium insurgit, sed matre eorum Rothilde satis agente apud Deum, ne inter fratres fieret civile bellum, horrenda tempestate coerciti, cum super Lotharium ne signum quidem apparuerit horroris hujusmodi, reddunt se fraternae paci.
1.369
541. 14. 4. 27. 15. 50. 16. 5.
1.370
Chosroe jam quarto Romanos infestantem, Bilisarius compellit redire inefficacem. In diversis Galliarum locis diversa signa visa sunt. Cometes apparuit; die paschae caelum ardere visum est; verus sanguis ex nube defluxit in vestimentis hominum; domus cujusdam ab intus sanguine respersa apparuit; et secutae variae clades et malae valetudines cum pustulis et vesicis populos afflixerunt.
1.371
542. 15. 5. 28. 16. 51. 17. 6.
1.372
Bilisarius ad Africam remissus, Guintharit super reliquias Wandalorum regnantem cum suis extinguit. Lotharius et Childebertus fratres, obsessa in Hispaniis Cesaraugusta, civibus Deum orantibus et circumlata Vincentii martiris tunica, accepta ab eis pro munere ipsius martiris stola, redeunt, adquisita Hispaniae parte maxima. Theuda Wisigothorum rege a suis perempto, Theudegisibus regnat post eum annis 2. Maurus in Gallia claret, sancti Benedictus discipulus.
1.373
543. 16. 6. 29. 17. 1. 7.
1.374
Vigilius papa quia secundum suam promissionem noluit Anthemium revocare, Constantinopolim mittitur ignominiose. Thotila rex Ostrogothorum capta Roma, habitavit aliquandiu cum Romanis quasi pater cum filiis, mansuefactus, ut creditur, sancti Benedicti monitis. Audohin mortuo, Albuin filius ejus regnat super Langobardos in Pannonia annis 24.
1.376
544 .
1.377
17. 7. 30. 1. 53.. 8.
1.378
Herculanus Perusinus episcopus a Totila rege, secto capite, martirizatur; post mortem vero caput ejus corpori unitum invenitur. Tolita Siciliam invadit. Narses eunuchus Romanorum patricius ordinatur et contra Totilam destinatur. Theudegisilo inter convivandum a suis perempto, Agilan regnat super Wisigothos annis 9.
1.379
545. 18. 8. 31. 2. 54. 1. 0.
1.380
Narses Albuino regi Langobardorum confoederatur. Obiit sanctus Remigius Remorum episcopus.
1.381
546. 19. 9. 32. 3. 55. 2. 10.
1.382
Vigilius papa exiliatur. Narses patricius auxiliantibus sibi Langobardis Totilam regem perimit; Ostrogothorum gente usque ad internetionem deleta, regnum Ostrogothorum penitus destruit. Ita illud regnum Gothorum, quod, ut ait Jordanis, per annos circiter 2400 duraverat, defecit in Ostrogothis, sed in Wisigothis in Hispania regnantibus incolume remansit. Teias regnum Ostrogothorum resuscitare nisus, regnat annis 2.
1.383
547. 29. 10. 33. 4. 56. 3. 1.
1.384
Conserto prelio inter Cunimundum regem Gepidarum et Albuin regem Langobardorum, corruerunt utrinque sexaginta milia eorum. Ubi Albuin Cunimundum peremit, et ex testa capitis ejus poculum sibi ad bibendum fecit, filiamque ejus captivatam uxorem sibi accepit. Hunis vero terras Gepidarum invadentibus, destructum est regnum Gepidarum penitus.
1.385
548. 21. 11. 34. 5. 57. 4. 2.
1.386
Teodebertus rex per se et per ducem suum Bucellinum Italiam vario belli eventu inquietare non desistit, et ab Italia et a Sicilia aut spolia aut tributa accipit. Tejas rex a Narsete perimitur, et cum eo Gothorum reliquiae extirpantur.
1.387
549. 22. 12. 35. 6. 58. 5.
1.388
Agericus Virdunensis episcopus sanctitate claret. Narses patricius Sinduald regem Brittonum, ex amico sibi rebellem, bello victum et captum suspendit.
1.389
550. 23. 13. 36. 7. 59. 6.
1.390
Theodebertus rex obiit, cui Theodebaldus filius ejus succedit. Arboris, que dicitur sambucus, flores, grana et fructus in flores, grana et fructus vitis transformantur
1.391
551. 24. 14. 37. 8. 60. 7.
1.392
Quinta synodus universalis Constantinopolim celebratur: in qua epistola, quae Ibe dicitur, erroris plena reprobatur, et Theodorus personam mediatoris Dei et hominum in duabus substantiis separans, ad impietatis perfidiam cecidisse convincitur. Hucusque Jordanis episcopus hystoriam contexuit.
1.394
552 .
1.395
25. 15. 38. 9. 61. 8.
1.396
Pelagius Romanae aecclesiae 57us presidet. Hic insimulatus de morte Vigilii papae, tenens sancta evangelia et crucem, jurejurando publice satisfecit. Hoc tempore in oriente puer quidam Judaeorum filius, cum a coevis suis christianorum filiis ad hoc adductus fuisset, ut in aecclesia sanctae matris Christi Jesu corpus et sanguinem Christi perciperet, propter hoc a patre suo projectus in fornacem ardentem, illesus inde a christianis extractus est, asserens quod mulier, quae in illa aecclesia puerum tenens depicta erat, pallio suo flammas ignis a se eventilasset.
1.397
553. R. 26. P. 16. F. 39. L. 10. A. 62. W. 9.
1.398
Agilan cum insolenter in suos ageret, Athanagildus, auxiliantibus sibi Romanis, eo perempto, regnat annis 22.
1.399
554. 27. 17. 40. 11. 63. 1.
1.400
Rothildis regina moritur. Hiems nive et glacie ita exasperatur, ut volucres et ferae indomitae manu capi possent.
1.401
555. 28. 18. 41. 12. 64. 2.
1.402
Bucellinus et Amingus duces Francorum a Narsete perimuntur. Quasi species lanceae in coelo apparuit a septemtrione in occidentem.
1.403
556. 29. 19. 42. 13. 65. 3.
1.404
Theodebaldus rex obiit. Lotharius rex Francorum rebellantes contra se Saxones et auxiliantes eis Thuringos gravi pugna et excidio perdomuit. Obiit sanctus Medardus Noviomensis episcopus, et Suessionis sepelitur.
1.405
557. 30. 20. 43. 14. 66. 4.
1.406
Radegundis regina, uxor quondam Lotharii regis, mutata veste claret sanctitatis nobilitate.
1.407
558. 31. 21. 44. 15. 67. 5.
1.408
Gregorius[ filius Gordiani senatoris] Romae adolescit; qui, sex monasteriis in Sicilia fundatis, et septimo Romae in domo sua, ex pretore urbano factus monachus, sapientia et scientia, doctrina et sanctitate claruit Terremotus terribilis nimis per decem dies factus est.
1.409
559. 32. 22. 45. 16. 68. 6.
1.410
Childeberto rege mortuo, monarchia regni Francorum cedit fratri ejus Lothario.
1.411
560. 33. 23. 46. 17. 69. 7.
1.412
Hoc tempore Judeus quidam imaginem Jesu salvatoris de aecclesia furtim deponens, eam telo transfixit; et eam clam ad domum suam deferens, cum eam flammis vellet exurere, se sanguine imaginis cruentatum videns, pre stupore eam abscondit. Quam christiani requirentes, et per vestigia sanguinis invenientes, eam sanguinolentam receperunt, Judeum vero lapidaverunt. Miserabilis in Italia mortalitatis pestilentia.
1.413
561. 34. 24. 47. 18. 70. 8.
1.414
Anglorum in Britannia tertius Edilbertus regnat annis 56. Hoc tempore in Scottia Brendanus claruit; qui Fortunatas insulas septennali navigatione requirens, multa miraculo digna vidit. A quo Macutes, qui et Maclovus, regulariter educatus et ipsius navigationis socius, in Britannia sanctitate et miraculis claruit; qui a Britannis exacerbatus, eis maledictis transivit ad Gallias, et sub Leontio Santonum episcopo multo tempore virtutibus claruit. Britannos vero propter suam maledictionem variis cladibus addictos, data rursum benedictione absolvit et sanavit.
1.415
562. 35. 25. 48. 19. 1. 9.
1.416
Constantinopoli quidam imperatorem extinguere moliti, extinguntur. Cujus criminis Bilisarius quoque accusatus ab imperatore absolvitur. In Gallia mons super Rodanum fluvium multis diebus dans mugitum, tandem ab alio monte sibi vicino disscissus, cum aecclesiis et domibus, hominibus et bestiis, in Rodanum precipitatus est.
1.417
563. 36. 26. 49. 20. 2. 10.
1.418
Lotharius rex Chramnum filium suum diu contra se rebellantem et multa mala in regno suo facientem in Britannia prosecutus, ei ejusque auxiliario duci Brithonum Chonobro bello concurrit; et Chonobrum quidem peremit, Chramnum vero captum igni cum uxore et filiabus consumi fecit.
1.419
564. 37. 27. 50. 21. 3. 11.
1.420
Johannes Romane aecclesiae 58us presidet. Lothario Francorum rege mortuo, Chilpericus filius ejus, compartito regno cum fratribus suis Heriberto, Guntranno et Sigiberto, regnat annis 22.
1.421
565. 38. 28. 1. 22. 4. 12.
1.422
( BEDA) Justiniano imperatore mortuo, Justinus minor imperat annis 12. Multa signa in sole et luna apparuerunt
1.423
566. 1. 29. 2. 23. 5. 13.
1.424
Narses patricius accusatione Romanorum patriciatu degradatus, et quia eunuchus erat, exprobrante sibi Sophia augusta, ut iret in geneceum dividere pensa puellis, respondens, talem se eidem orditurum telam, qualem ipsa dum viveret, deponere non posset, invitat Langobardos ad possidendam Italiam. Sanctus Columba presbiter veniens de Scotia, clarus habetur in Britannia.[ Sanson Dolensis archiepiscopus, consanguineus sancti Maclovi, et successor Sansonis Maclorius, qui de transmarina Britannia ad cismarinam transierant Britanniam clarent sanctitate et doctrina.]
1.425
567. 2. 30. 3. 24. 6. 14.
1.426
Sigebertus rex Hunos partes Francorum depopulantes in Thuringia bello devincit. Chilpericus frater ejus interim terminos illius incursat, et Remis urbem occupat. Hastae igneae in caelo visae sunt, portendentes irruptionem Langobardorum in Italiam.[ Sanctus Basolus abbas et Sindulfus presbiter et reclusus in Francia clarent.]
1.428
568 .
1.429
R. 3. P. 31. F. 4. L. 25. A. 7. W. 15.
1.430
Albuinus rex, Saxonibus aliisque gentibus sibi ascitis et Pannonia ex condicto commendata amicis Langobardorum Hunis, ad Italiam contendit cum omnibus Langobardorum familiis, ibique 6 annis regnavit. Sigebertus rex desertas Saxonum terras pervadit, easque Suavis ad habitandum tradit. Hanc mali novitatem nova in caelo signa multo ante tempore portenderant.
1.431
569. 4. 32. 5. 1. 8. 16.
1.432
Armenii fidem Christi suscipiunt. Sigebertus rex fratri suo Chilperico repugnat, et Suessionis sedem regni ejus occupat. Theodebertum filium ejus ibi captum exiliat; ipsum Chilpericum prelio victum fugat, et terminos suos ab ejus insolentia liberat. Ipse uxorem ducit Brumam, filiam Athanagildi regis Wisigothorum,[ quae et Brunichildis dicta est.]
1.433
570. 5. 33. 6. 2. 9. 17.
1.434
Sanctus Vedastus obiit. Italia a Langobardis nullo obsistente pervasa atteritur; insuper fame et pestilentia consumitur.
1.435
571. 6. 34. 7. 3. 10. 18.
1.436
Huni iterum Sigiberto congressi et magicis artibus pene victoriam adepti, recedunt, Sigeberto in omni vita ejus confoederati.
1.437
572. 7. 35. 8. 4. 11. 19.
1.438
Gregorius Turonensium ordinatus episcopus, clarus habetur in omnibus. Langobardi, Papia post triennii obsidionem per deditionem accepta, et praeter Romam et Ravennam pene tota potiti Italia, dominantur ibi cum potentia.
1.439
573. 8. 36. 9. 5. 12. 20.
1.440
Inter Romanos et Persas pugna commissa, Romanis cedit victoria. Heribertus rex moritur. Hispani et Franci de pascha celebrando dissentiunt, Hispanis 12 Kal. Aprilis, Francis vero 14 Kal. Maii pascha celebrantibus. Sed Francos recte celebrasse per hoc divinitus claruit, quod fontes in Hispania, qui in sabbato sancto paschae ad baptizandum divinitus sponte repleri solent, non in Hispanorum, sed in Francorum pascha repleti sunt.
1.441
574. 9. 37. 10. 6. 13. 21.
1.442
Apud Persas Hormisda regnat annis 18 Albuinus rex Langobardorum ab armigero suo perimitur, fraude uxoris suae, cujus patrem Cunimundum Gepidarum regem ipse olim in bello peremerat, et ex testa capitis ejus sibi pateram ad bibendum fecerat; quam cum uno die ei porrigeret dicens: Bibe cum patre tuo! illa femineo furore accensa, illum ab armigero ipsius in lecto perimi fecit. Cleb subrogatus regno Langobardorum, regnat annos 2.
1.443
575. 10. 1. 11. 1. 14. 22.
1.444
Benedictus Romanae aecclesiae 59us presidet. Ab hoc Gregorius ad predicandum Anglis abire permissus, sed populo tumultuante retractus, septimus levita est ordinatus. Athanagildo rege Wisigothorum mortuo, Levigildus cum fratre suo Leuva et post solus regnat annis 16. Fortunatus poeta veniens ab Italia, claret in Gallia.
1.445
576. 11. 2. 12. 2. 15. 1.
1.446
Cleb mortuo, Langobardi sub ducibus fuerunt annis 10. Fame Romam urgente, multi Romanorum se Langobardis dedunt.
1.448
577 .
1.449
12. 3. 13. 1. 16. 2.
1.450
Justino imperatore mortuo, Tiberius regnat annis 6. Hic, missa ab Aegypto frumenti copia, Romam liberat ab inedia. Chilpericus rex Francorum fratrem suum Sigebertum nimis et per se et per filium suum Theodebertum urget plus quam civili bello.
1.451
578. 1. 4. 14. 2. 17. 3.
1.452
Sigebertus rex fratri suo Chilperico pugna congreditur, ibique Theodebertus filius Chilperici perimitur. Francis vero pro Chilperico sibi exoso Sigebertum super se regem levare volentibus, a duobus pueris, a Fredegunde Chilperici uxore immissis, Sigebertus perimitur.[ Brunicildis uxor ejus cum filio Childeberto vel Childeberti filiis regnum gubernans, propter insolentiam morum, adeo intolerabilis erat Francis, ut merito crederetur, Sibillam de ea vaticinatam esse:« Veniet, ait, Bruma de partibus Hispaniae, ante cujus conspectum gentes vel gentium reges peribunt; ipsa vero culcibus equorum dirupta peribit.» Quae quamvis ita esset insolens, tamen ecclesias Dei honorabat. Plura etiam sanctorum cenobia fundavit, et edificia ammirandi operis construxit, ut miraculo fuerit, tanta ab ea fieri potuisse.] Sanctus Germanus Parisiensis episcopus obiit. Duces Langobardorum urbes et aecclesias exterminantes indiscrete, subjugant sibi quod supererat Italiae.
1.453
579. 2. 5. 15. 3. 18 4.
1.454
Thiberius, quia liberalis in pauperes fuit, liberalitatem ejus Deus juvit, dum multos thesauros ei invenire dedit. Chilpericus rex Brunichildem relictam Sigeberti cum filiis exiliat. Menas solitarius in Italia claret.
1.455
580. 3. 6. 16. 4. 19. 5.
1.456
Ormisda rex Persarum incursans provincias Romanorum, ignominiose victus a Romanis, proposuit edictum, ne rex Persarum per se ultra exeat ad prelium. Ignis per celum discurrere visus est.
1.457
581. R. 4. P. 7. F. 17. L. 5. A. 20. W. 6.
1.458
Pelagius Romanae aecclesiae 60us presidet. Hic obsidentibus Romam Langobardis, ordinatur absque jussione principis. Hic decrevit cotidianam sacramentorum prefationem ad missas novem tantummodo prefationibus secundum antiquum Romanorum ordinem esse commutandam; scilicet in natale Domini, in apparitione, in pascha, in ascensione, in pentecoste, de apostolis, de sancta trinitate, de sancta cruce, de jejunio quadragesimali.( BEDA) Ab hoc Gregorius Constantinopolim apocrisiarius directus, hortatu Leandri Hispalensis episcopi libros Moralium in Job composuit, et ibidem Eutitium Constantinopolitanum episcopum male de resurrectione dogmatizantem, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile ventis aereque suptilius esse futurum, in presentia imperatoris Tiberii confutavit, et illo non multo post mortuo penitus extinxit. Duces Langobardorum Gallias aggrediuntur,, et vario bellandi eventu nunc Franci, nunc Langobardi inter se colliduntur. Hospitius famulus Dei in Gallia claret, qui etiam Langobardorum adventum predixerat.
1.459
582. 5. 8. 18. 6. 21. 7.
1.460
Saxones in Italia a Langobardis recedentes, et terras suas in Germania repetere nitentes, a gentibus a Sigeberto illuc inmissis usque ad viginti milia eorum caesis, sero destiterunt a bellis. Winochus Britto veniens de Britannia sanctitate clarebat in Gallia. Lupi Burdegatam urbem ingressi, neminem metuentes, devoraverunt canes.
1.461
583. 6. 9. 19. 7. 22. 8.
1.462
Tiberio imperatore in Armeniam incurrente et non multo post mortuo, Mauricius imperat annis 21. Erminigildus, Levigildi regis Wisigothorum filius, filiam Sigiberti regis uxorem duxit, per quam ad orthodoxam fidem conversus, iram patris sui Levigildi Ariani inrecuperabiliter incurrit. Turonis verus de fracto pane sanguis effluxit.
1.464
584 .
1.465
1. 10. 20. 8. 23. 9.
1.466
Chaianus rex Avarum, id est Hunorum, pacem cum Mauricio imperatore solvit. Persae Armeniam predis, incendiis, captivitate episcoporum ac populorum perturbant; aecclesiam tamen 48 martyrum apud Armeniam sub Licinio passorum nullo modo incendere potuerunt.
1.467
585. 2. 11. 21. 9. 24. 10.
1.468
Mauricius imperator per pretorem suum contra Persas fortiter agit. Antiochia divinitus subvertitur hoc modo. Quidam civis illius adeo elemosinis et hospitalitati deditus, ut nullo unquam die sine paupere aut hospite comederet, cum uno die usque ad vesperam urbem circuisset, ut pauperem vel hospitem inveniret, offendit virum seniorem in veste alba cum duobus sociis stantem in medio civitatis; et invitans eum ad hospitium, hoc responsum accepit ab eo: Non poteras, o homo Dei, cum vestro Symeone hanc urbem salvare, ne subverteretur? Et hoc dicto, sudarium, quod in manu tenebat, excussit super unam medietatem urbis; statimque ipsa medietas cum habitaculis et habitatoribus subversa est. Et volens adhuc excutere sudarium super aliam medietatem urbis, vix ab illis duobus sociis suis multa prece flexus est, ut parceret residuae urbis medietati. Sicque virum, qui haec aspiciebat, attonitum consolatus ex salvatione suae domus, discessit, et ultra non comparuit. Guntramnus Francorum rex in venando fessus, dum in gremio armigeri sui dormiret juxta rivum aquae, vidit armiger de ore regis parvum animal exire; cui volenti rivum transire nec valenti, armiger, gladio trans rivum posito, viam ei eundi et redeundi paravit. Quo iterum in os ejus intrante, rex experrectus et stupefactus dixit, se per somnium per pontem ferreum transisse, et sub monte quodam multos thesauros vidisse. Ubi cum perrexisset secundum fidem somnii, thesauros magnos invenit, eosque acceptos sanctae aecclesiae usibus delegavit.
1.469
586. 3. 12. 22. 10. 25. 11.
1.470
Langobardi Aucthari regem sibi statuerunt, eumque ob dignitatem Flavium appellaverunt, a quo omnes Langobardorum reges Flavii sunt appellati. Levigildus rex Wisigothorum filium suum Erminigildum hostili persequens animo, eum damnat exilio. Hoc tempore etiam Miro rex Galliciae moritur.
1.471
587. 4. 13. 23. 1. 26. 12.
1.472
Chilpericus rex Francorum immissu uxoris suae Fredegundis perimitur. Lotharius filius ejus infans 4 mensium in regno sublimatus, regnavit annis 45.
1.473
588. 5. 14. 1. 2. 27. 13.
1.474
Childebertus rex a Mauricio imperatore pro expellendis ab Italia Langobardis pecuniam accepit. Sed id frustra fuit, quia nunc confoederatus eis rediit, nunc eis congressus inferior eis cessit, nunc etsi superior eis fuit, ab expulsione tamen eorum munimen civitatum eum prohibuit.
1.475
589. 6. 15. 2. 3. 28. 14.
1.476
( BEDA) Levigildus rex Wisigothorum Erminigildum filium suum, quia Arrianae communioni participare noluit, nocte sancta paschae in carcere securi occidit. Childebertus Lotharii exercitui congressus victus evasit.
1.478
590 .
1.479
R. 7. P. 16. F. 3. L. 4. A. 29. W. 15.
1.480
Rex Langobardorum Aucthari uxorem ducit Theudelindam, filiam Garibaldi regis Bajoariorum. Nimiae pluviae inundant, ut omnes dicerent, quia aquae diluvii superinundarent; et tanta clades fuit, ut nullus graviorem a seculo fuisse meminerit. Magnus etiam draco in modum validae trabis cum innumerabili serpentium multitudine per Tiberim in mare descendit: a quibus suffocatae bestiae maris et ad litus projectae, putredine aerem corruperunt.
1.481
591. 8. 17. 4. 5. 30. 16.
1.482
Ormisdam regem Persarum a Persis excecatum, filius ejus Chosroe occidit, et ad Mauritium imp. confugit, ejusque virtute Persas debellans, regnum Persarum accepit, et annis 39 regnavit. Levigildo Wisigothorum rege mortuo, Richaredus filius ejus regnat annis 15. In Italia facto diluvio pene ultra fidem omnium, post multam confusionem rerum subsecuta est per cladem inguinariam inedicibilis mortalitas hominum, quae primum percussit Pelagium papam. Gregorius ad papatum electus, interim dum imperatoris assensus expectatur, instituit per septiformen letaniam placare iram Dei: et in procedendo octoginta hominibus hac plaga percussis, tandem ira Dei quievit.
1.483
592. 9. 1. 5. 6. 31. 1.
1.484
Gregorius Romanae aecclesiae 60us presidet. Hic inter cetera pietatis opera animam Trajani Romanorum quondam imperatoris, quamvis pagani, a poenis inferni liberari, miserando et plorando a Deo optinuit. Hic inter multa, quae utilia aecclesiae fecit et instituit, antiphonarium regulariter centonizavit et utiliter compilavit. Kyrrieleyson a clero ad missas cantari precepit; Alleluia ad missas extra quinquagesimam dici fecit. In canone hostiae tria verba superaddidit: Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Orationem quoque dominicam post canonem super hostiam censuit recitari. Auctari rege Langobardorum mortuo, Langobardi, permissa Theudelindae reginae optione, sibi virum et Italiae regem eligendi prefecerunt sibi regem Agilulfum, qui regnavit annis 25.
1.485
593. 10. 2. 6. 1. 32. 2.
1.486
In Gallia quidam in silva caedens ligna, adeo a muscis infestatus est, ut per biennium amens fieret. Deinde sub religionis habitu se exhibebat pseudoprophetam, deinde magum, deinde etiam sanitates super infirmos faciens, Christum se esse dicebat, et pro Christo se adorari jubebat; nolentes se adorare, cum populo qui ei multus adherebat, impetebat hostiliter. Qui postea a quodam fideli occisus est: et ita sequaces ejus dispersi sunt. Richaredus rex Wisigothorum terminos Romanorum infestat. Hucusque Gregorius Turonensis historiam Francorum digessit.[ Hoc tempore regnabat in Hibernia insula Philtanus, et in Scotia regnabat Brendinus, cui frater erat nomine Adelfius; de cujus Adelfii filia, quae vocata est Gelgebes, genuit rex Hiberniae Philtanus sanctum Furscum et fratres ejus Foillanum et Ultanum.]
1.487
594. 11. 3. 7. 2. 33. 3.
1.488
Tunica Domini nostri Jesu Christi in civitate Zaphat, non longe a Hierosolima, confessione Symonis Judei inventa, et ab episcopis Gregorio Antioceno et Thoma Hierosolimitano et Johanne Constantinopolitano Hierusalem in loco, ubi crux Christi veneratur, est posita. Gaugericus Cameracensis episcopus claret.
1.489
595. 12. 4. 8. 3. 34. 4.
1.490
Constantinopoli nascitur puer quadripes, et alter duos vertices habens; quae prodigia portendunt adversa locis, in quibus nascuntur. Richaredus rex Wisigothorum synodo 62 episcoporum apud Toletum congregata, ibique Arriana heresi abdicata et anathematizata, se cum tota Wisigothorum gente confirmat in fide catholica. Tassilo a Childeberto ordinatus rex Bajoariorum, devictis Sclavis, optinuit triumphum.
1.491
596. 13. 5. 9. 4. 35. 5.
1.492
Agilulfus rex Langobardorum in Romanos insurgit; sed agente Theudelinda regina, non multo post cum eis foedus init. Huic reginae Gregorius papa libros Dialogi sui misit. Sol a mane usque ad meridiem minoratus est usque ad tertiam sui partem.
1.493
597. 14. 6. 10. 5. 36. 6.
1.494
Gregorius papa, quod ipse olim facere intenderat, Augustinum cum aliis ad predicandum destinat in Anglia. Guntrannus rex sanctitate clarus dormit in Christo; regnum ejus cessit fratrueli ejus Childeberto.
1.495
598. 15. 7. 11. 6. 37. 7.
1.496
Richaredus rex Wisigothorum regibus Francorum confoederatur, eique soror Childeberti regis uxor datur. Sanctus Columba abbas et presbiter, doctor Scottorum et Pictorum, obiit, qui posteris suis multa sanctitatis monimenta reliquit; preterquam quod rustica simplicitate pascha dominico die debere celebrari neque didicit, neque docuit.[ Marculfus abbas Bajocasinensis sanctitate claret in Gallia.]
1.497
599. 16. 8. 12. 7. 38. 8.
1.498
Edilbertus rex Anglorum, qui Cantuarii vocantur, predicante Augustino cum gente sua baptizatur. Porro gens Anglorum, qui Mercii dicuntur et gens Nordanymbrorum, qui quod ad aquilonarem partem Ymbrae fluminis habitent, ita vocantur, sub regibus Edilfrido et Aelle nondum audierant verbum vitae.
1.499
600. R. 17. P. 9. F. 13. L. 8. A. 39. W. 9.
1.500
Sanctus Goar veniens ex Aquitania, claret in Gallia. Augustinus ab Etherio Arelatensi consecratur Anglorum episcopus. Childebertus rex Francorum moritur, qui Theodebertus et Theodericus filii ejus subrogantur.
1.501
601. 18. 10. 14. 9. 40. 10.
1.502
Contentio inter Romanam aecclesiam et arrogantiam Johannis episcopi Constantinopolitani, universalis pathriarchae nomen sibi usurpantis, sub Pelagio papa concepta et a Gregorio jam inde non leniter exagitata, non antea quiescere potuit, quam Johannes ipse subita morte obiit. Huni cum Francis fortiter bellant in Thuringia. Fredegundis regina moritur. Agilulfus Theoderico confoederatur. In Nilo Aegypti flumine visa sunt animalia humanae formae, vir scilicet et mulier, usque ad lumbos super aquam extantes; qui ab hominibus per Deum adjurati, a mane usque ad nonam se videndos prebuerunt.
1.503
602. 19. 11. 15. 10. 41. 11.
1.504
Augustinus episcopus Anglorum, habita synodo cum Brittonum et Scottorum episcopis, quia sacerdotes et monachos invenit adversarios aequitatis, quos voluit habere socios predicationis, terruit eos vaticinio futurae super eos calamitatis. Sanctus Columbanus ex Hibernia in Burgundiam venit, ibique permissu Theoderici regis coenobium Luxovium aedificare coepit.
1.505
603. 20. 12. 16. 11. 42. 12.
1.506
Mauricius imperator se cum suis a Phoca interficiendum divinitus praediscit; et malorum poenitens, ea sibi hic retaliari per se et per servos Dei instanter exposcit. Theodericus rex aviam suam Brunichildem ab Austrasiis ejectam recepit.
1.507
604. 21. 13. 17. 12. 43. 13.
1.508
Mauritius imperator cum uxore et filiis a Foca perimitur; et imperat Focas annis 8. Orientales Angli cum rege suo Sigeberto per Mellitum episcopum ad Christum convertuntur.
1.510
605 .
1.511
1. 14. 18. 13. 44. 14.
1.512
Cognita morte Mauricii, grassantur per Romanorum provincias hinc Persae et inde Huni. Lotharius et Theodericus prelio inter se colliduntur, in quo plus quam 30 milia caesa referuntur; Theodericus tamen victoria potitur. In hoc prelio angelus Domini evaginatum gladium super populum tenens visus est.
1.513
606. 2. 15. 19. 14. 45. 15.
1.514
Sabinianus Romanae ecclesiae 62us presidet. Hoc tempore pauper quidam cum a nautis elemosinam peteret nec acciperet, dicente nauclero: Desiste elemosinam petere a nobis, qui nihil hic preter lapides habemus! cum subjecisset pauper: Omnia ergo vertantur in lapides; quidquid manducabile in navi erat, in lapides conversum est, colore et forma rerum eadem permanente. Fame Romam aggravante, Romani Gregorio papae jam defuncto derogantes, quod thesauros aecclesiae sua nimia liberalitate dissipasset, cum non adesset persona, in quam exarderent, memoriam nominis ejus in libris illius delere volebant. Ac per hoc libros Gregorii papae Romanis exurere volentibus obstitit Petrus diaconus, prodens se Spiritum sanctum in specie columbae super caput Gregorii tractantis sedentem vidisse sepius; idque confirmans jurisjurandi sacramento, mox moriens ex condicto, fidem fecit suo testimonio. Post Richaredum apud Wisigothos regnat Bettericus annis 7.
1.515
607. 3. 16. 20. 15. 46. 1.
1.516
Sabinianus papa cum et ipse liberalitati Gregorii predecessoris sui derogaret, et sub hoc optentu manum egenis subtraheret, Gregorius eum per visum ter pro culpa tenaciae et hujus derogationis increpatum, quod non resipisceret, etiam quarto horribiliter increpans et comminans in capite percussit; quo ille dolore vexatus, paullo post mortem obiit. Post quem, Bonefacius Romanae aecclesiae 63us presidet. Hic optinuit apud Phocam imperatorem, ut aecclesia Romana caput esset omnium aecclesiarum; quia aecclesia Constantinopolitana scribebat se esse primam omnium aecclesiarum. Hic in concilio septuaginta duorum episcoporum decrevit sub anathemate, ut nullus vivente episcopo civitatis suae audeat loqui, aut partes sibi facere, sed tertio die depositionis ejus fiat licenter a clero et populo electio sacerdotis. Theodericus et Theodebertus fratres et reges Wascones sibi subjugant.
1.517
608. 4. 17. 21. 16. 47. 2.
1.518
Corpus sancti Victoris Thebei apud Salodorum cum sancto Urso passi invenitur. Secundus famulus Dei in Italia claret. Desiderius Viennensis episcopus a Theoderico exiliatur. Augustinus primus Anglorum episcopus moritur, eique Laurentius substituitur.
1.520
609 .
1.521
5. 18. 22. 17. 48. 3.
1.522
Bonefacius Romanae aecclesiae 64us presidet. Hic pantheon Romae a Foca imperatore impetratum vertit in aecclesiam sanctae Mariae et sanctorum martyrum, et in Kalendis Novembris ibi instituit solemnitatem omnium Sanctorum.
1.523
610. 6. 19. 23. 18. 49. 4.
1.524
Persae Romanorum provintiis graviter incubant. Agilufus Langobardorum rex Mantuam, Cremonam et aliqua Italiae castella capit.
1.525
611. 7. 20. 24. 19. 50. 5.
1.526
Alexandriae Johannes episcopus claruit, qui ob eximiam in Christum liberalitatem nomen Elemosinarii meruit.
1.527
612. R. 8. P. 21. F. 25. L. 20. A. 51. W. 6.
1.528
Heraclius ad imperium electus, Foca perempto et cremato ignibus, regnavit annis 31. Desiderius Viennensis episcopus consilio Brunichildis a Theoderico rege lapidibus obrutus martyrizatur.
1.529
613. 1. 22. 26. 21. 52. 7.
1.530
Persae a Romanorum insecutione non desistunt. Betterico Wisigothorum rege mortuo, Sisebodus regnat annis 29. Virtus et nomen sancti Johannis baptistae miraculis declaratur apud urbem Galliae Mauriennam, de reliquiis corporis ipsius hoc modo divinitus illustratam. In ea olim mulier sancto baptistae nimis devota expetebat a Deo, donari sibi aliquid de membris ejus; et in hac orandi instantia per triennium persistens, cum alter quivis jam posset desperare, ipsa spem in Deo ponens juravit, se non manducaturam, donec quod petebat, acciperet. Et sic septem diebus jejunans, septima tandem die desuper altari pollicem miri candoris apparere videns, leta donum Dei accepit. Ad quod adorandum tres episcopi venientes, cum de hoc sancto pignore partem elicere vellent, tres sanguinis guttas ex eo stillare in linteo supposito stupuerunt, et singuli singulas se meruisse letati sunt.
1.531
614. 2. 23. 27. 22. 53. 1.
1.532
Deus dedit Romanae aecclesiae 65us presidet. Hic constituit secundam missam in clero. Hic etiam secundum instituta majorum suorum decrevit, ut si qui viri vel mulieres suos ipsi filios quocumque modo de sancto lavacro susceperint, separentur ab invicem; vel si quis vir commatrem suam, vel si qua mulier compatrem suum a primo dono Spiritus sancti, quod est pabulum salis sacrati, usque ad septimum donum Spiritus sancti in conjugium duxerit, separentur; mulier tamen maritalem dotem recipiat, et post expletum annum alteri, si vult, nubat. Sanctus Columbanus a Theoderico rege instinctu Brunichildis aviae expellitur Francia. Qui post, relicto Gallo discipulo suo in Alemannia, coenobium Bobium construxit in Italia. Sanctus Amandus Elnonensis per Gallias miraculorum et predicationis gratia clarescebat. Allowinus etiam, qui et Bavo, per eum ex predone conversus et Gandavi solitarie reclusus, sanctitatis exemplum erat omnibus.
1.533
615. 3. 24. 28. 23. 54. 2.
1.534
Edilfridus rex Nordanymbrorum regem Scottorum Ean cum omnibus pene suis in bello extinguit. Haec calamitas Scottis contigit secundum vaticinium Augustini episcopi qui interminatus est Scottos ab Anglis fore perimendos, qui Anglos ad vitam converti egre ferebant; in monachos quoque Scottorum Augustino rebelles ira Dei seviente, qui cum rege suo ad hoc bellum ex more euntes, ut rege armis pugnante, ipsi orando pro eo pugnarent, perempti sunt ab Anglis mille ducenti, tantum quinquaginta per fugam elapsis. Glodesindis Mettensis claret, quae sponsum fugiens, velamine capitis misso sibi a Deo per angelum, se et sua Deo delegavit.
1.535
616. 4. 25. 29. 24. 55. 3.
1.536
Persae Syriam incursantes, Damascum capiunt. Edilbertus rex Cantuariorum obit; post quem Ealdbald filius ejus annis 25 regnavit. Raduald autem rex orientalium Anglorum, Edilberto mortuo, illam super Anglos regnandi potentiam quartus accepit, ut sub nutu ejus alii Anglorum reges regnarent. Edilfrido quoque Nordanymbrorum rege a Radualdo rege perempto, Eduinus regnum Nordanymbrorum suscepit. Huni Longobardos in Italia debellant, et Forum Julii proditione captum dissipant. Sanctus Lupus Senonensis episcopus claret, cui aliliquando eucharistiam consecranti gemma de caelo a Deo in calice descendit.
1.537
617. 5. 26. 30. 25. 1. 4.
1.538
A Persis Palestina bello premitur. Sancta quoque civitas capitur; in ea usque 90 milia virorum perimuntur; Zacharias patriarcha captivatur; crux ipsa dominica sancta asportatur. Inter fratres Theodericum et Theodebertum reges, instinctu aviae eorum Brunichildis, plus quam civile bellum oritur; pugnaque commissa, post inaestimabilem stragem Theodebertus capitur Per Ealdbaldum et filios Sibercti ad idolatriam Angli revolvuntur. Agilufo Langobardorum rege mortuo, Adaloaldus filius ejus regnat annis 12.
1.539
618. 6. 27. 31. 1. 2. 5.
1.540
Bonefacius Romanae aecclesiae 66us presidet. Hic decrevit, ut nullus trahatur violenter de aecclesia. Hic decrevit, ut monachi in officio sacerdotalis gradus utantur potestate ligandi atque solvendi. Theodericus rex Francorum moritur. Ealdbaldus rex idolatriae abrenuntiat. Lotharius rex filios Theoderici regis in bello captos occidit. Brunichildem quoque reginam uno pede et brachio multatam, ad caudam equae indomitae religatam, membratim discerpi fecit; imputans ei, quod decem reges per eam fuissent extincti. Et sic monarchia regni Francorum ad eum redit. Eleutherius patricius affectans Romanorum imperium, Romae perimitur. Hoc tempore terremotus major mense Augusto; et secuta est clades in populo, percussio scilicet scabierum, ita ut nullus posset agnoscere mortuum suum. Johannes Elemosinarius obit. Persae Aegyptum incursantes, Alexandriam capiunt.
1.541
619. R. 7. P. 28. F. 32. L. 2. A. 3. W. 6.
1.542
Persae Libiam incursantes, Carthaginem capiunt. Lotharius rex tributum 12 milium solidorum, quod Langobardi Francis solverant, relaxat, Langobardis perpetuo sibi confoederatis. Laurentius secundus Anglorum episcopus obiit.
1.543
620. 8. 29. 33. 3. 4. 7.
1.544
Chosdroe rex Persarum pacem cum Romanis facere nullo modo ammittit. Anastasius Persa ex mago christianus et monachus, a Persis captus, post verbera, vincula et carceres, post diutinam appensionem per unam manum, tandem absciso capite, cum aliis 70 martyrizatur.[ Virgo Christi Fara claret in Francia. Ejus etiam sanctitatem imitatus frater ejus Faro, ex comite clericus, et ex clerico Meldensium episcopus claret.
1.545
621. 9. 30. 34. 4. 5. 8.
1.546
Sisebodus rex Wisigothorum contra Romanos fortiter agit; provinciam aliasque civitates a Francis extortas ad Wisigothorum jus redigit.
1.547
622. 10. 31. 35. 5. 6. 9.
1.548
Honorius Romanae aecclesiae 67us presidet. Sanctus Columbanus obit. Discipulus ejus Gallus in Alemannia claret.
1.549
623. 11. 32. 36. 6. 7. 10.
1.550
Chosdroe successu elatus, in effusione humani sanguinis et maxime christianorum ultra modum grassatur. Heraclius imperator Hunis confoederatur.
1.551
624. 12. 33. 37. 7. 8. 11.
1.552
Heraclius ad Persas debellandos proficiscens, virilem Dei figuram in manibus accipiens, quam manus non depinxerunt, sed in icona verbum, quod omnia format atque componit, sine pictura formam velut sine semine partum eduxit, Persidam aggreditur, eamque per sex continuos annos potenter depopulatur. Eustasius abbas Luxoviensis et Attila Bobiensis post Columbanum clarent.
1.553
625. 13. 34. 38. 8. 9. 12.
1.554
Pippinus filius Karlomanni, major domus regis Lotharii, principabatur. Pippino in disponenda re publica cooperabatur sanctus Arnulfus, filius Arnoldi, filii Ansberti, ex Blithilde, filia primi Lotharii regis. Mellitus tertius Anglorum episcopus obiit.
1.555
626. 14. 35. 39. 9. 10. 13.
1.556
Heraclius imperator Persas levibus praeliis frequenter fundit.
1.558
627 .
1.559
15. 36. 40. 10. 11. 14.
1.560
Florebant in Galliis Austrigisilus Bituricensis, et sub eo Sulpicius, Chunibertus Coloniensis, et Johannes Tungrensis. In Hispaniis Isidorus Spalensis tum sanctitate, tum doctrina clarebat.
1.561
628. 16. 37. 41. 11. 12. 15.
1.562
Heraclius Persas gravi prelio contrivit, in quo pretorem Persarum omnesque pene principes peremit; et Persidem pervagatus, miranda Persarum palatia combussit et dejecit. Lotharius refilium suum Dagobertum in regno ascitum Pippin et Arnulfo committit ad Austrasiis regnandum. Eduinus rex Nordanymbrorum a Paulino episcopo baptizatur, et post Radoaldum potentius caeteris super Anglos principatur.
1.563
629. 17. 38. 42. 12. 13. 16.
1.564
Syrohis cum Persarum principibus contra patrem suum Chosroen insurrexit, et pace cum imperatore Heraclio confirmata, patrem suum cum filiis ipsius peremit, et anno uno regnavit.. Dagobertus iram patris sui Lotharii regis meritus, quia consiliarium ejus cesum et detonsum dehonestaverat, Parisius ad ecclesiam sancti Dionisii confugit; et quia inde nullo modo extrahi potuit, locum illum semper cordi habuit.
1.565
630. 18. 39. 43. 13. 14. 17.
1.566
Obiit sanctus Bavo. Heraclius, Perside devicta et pace inter Romanos et Persas confirmata, rediit cum gloria. Syrohi rege mortuo, Adesir regnavit post eum. Adadolaldo rege Langobardorum extincto, Rotharith regnavit post eum annis 16. Erpualdus rex, qui cum patre suo Radoaldo a fide Christi apostataverat, suasu Eduini regis cum gente sua idolatriae abrenuntiat. Hoc tempore Arabum sive Saracenorum princeps erat Muhammad, qui pseudopropheta ex orphano et inope, per heresis suae prestigia ad regnum provectus est. Hic de progenie Ismahelis ortus, cum esset pauper et orphanus ad quandam cognatam suam predivitem nomine Chadigam, primo ut mercenarius, deinde ut sponsus se conjungens, per eam ditatus est. Quae cum aegre ferret, illum epileptico morbo vexari, ille dicebat hoc non esse morbum, sed visionem archangeli Gabrihelis se interim videre, et quia aspectum ejus ferre non posset, mente defecta cadere. Hic communicabat christianis et Judaeis, ex eorum scripturis suam pseudoprophetiam in aliquibus confirmans. Hic docebat, quod hi qui inimicum occidunt vel qui ab inimico occiduntur, paradisum ingrediantur. Paradisum vero esse carnalis cibi ac potus; ibique esse fluvium vini, lactis ac mellis, et mixturam feminarum non presentium, sed aliarum multo tempore futuram, et affluentem voluptatem, et multa hujusmodi. Hic est Muhammad, cui gentiles adhuc cultum deitatis exhibent. Hic in regno Saracenorum quatuor pretores statuit, qui amirei vocabantur. Ipse vero amiras dicebatur vel protosimbolus. Dagobertus rex Saxonibus bello concurrit; cui pater Lotharius rex accurrens auxilio, interfecto Bertaldo duce Saxonum, victoriam optinuit; et pervagans omnem Saxoniam, nullum omnino Saxonum, mensuram gladii sui excedentem, dimisit viventem.
1.567
631. R. 19. P. 40. F. 44. L. 1. A. 15. W. 18.
1.568
Heraclius imperator, Perside devicta, Zachariam patriarcham cum captivorum populo Hierusalem reducit; et sanctam crucem Domini reportans, cum regio scemate ornatus portam vellet intrare, per quam Jesus ad crucem subeundam exivit, porta divinitus clausa est; eique rursum ad monitum angeli humiliato et discalceato, porta ultro aperta est; et ita cruce relata, celebritatem exaltationis ejus annuatim dedicavit. Apud Persas Ormisda regnat annis 10 sub Saracenis. Lothario mediano Francorum rege mortuo, Dagobertus filius ejus regnat post eum annis 14.
1.569
632. 20. 41. 1. 2. 16. 19.
1.570
Saraceni, qui hactenus fuerant sub Persarum regno, eos bello victos versa vice sub suo redigunt dominio. Ab hinc pro regno Persarum titulandum est regnum Saracenorum. Muhammad, amiras Saracenorum moritur; post quem Ebubeher tribus annis principatur. Terremotus factus est, et per triginta dies apparuit in caelo signum in modum gladii, portendens imminentem Saracenorum potentatum. Eduinus rex Nordanymbrorum a Penda et Ceduala rege Brittonum perimitur, et fides Christi in Anglia concutitur.
1.571
633. 21. 1. 2. 3. 17. 20.
1.572
Severinus Romanae aecclesiae 68us, et post eum Johannes LXVIIIIus presidet. Heraclius imperator incidens in heresim Monothelitarum, id est unam operationem in Christo credentium, confudit aecclesiam et imperium; contra malitiam ejus pugnante perturbatione omnium rerum. Inter Romanos et Saracenos bellum impacabile oritur hac de causa, quia cum quidam spado imperatoris Heraclii distribueret rogas militibus, cum inter alios etiam Saraceni sub imperatore militantes venissent ad accipiendam rogam, spadone indignanter eis dicente: Vix sufficit imperator dare militibus rogas: quanto magis canibus istis, illi dolore et pudore incitati, totam Saracenorum gentem ad rebellandum incitant. Amirei Saracenorum Romanos aggrediuntur, et cum multis tres amirei a Romanis perimuntur. Sigibertus infans filius Dagoberti regis a sancto Amando baptizatur; ubi tacentibus cunctis, ipse infans 40 dierum Amen respondit, et Amandus Trajectensium episcopus ordinatur.
1.574
634 .
1.575
22. 2. 3. 4. 18 21
1.576
Romani et Saraceni vario eventu confligunt. Successores Eduini regis ad idolatriam revoluti, mox sunt a Ceduala rege perempti.[ Dagobertus rex Sclavos bello devincit.]
1.577
635. 23. 3. 4. 5. 19. 22.
1.578
Ebubeher amiras moritur, post quem Haumar annis 12 principatur. Saracenis Syriam infestantibus, Heraclius crucem sanctam Domini ab Hierusalem Constantinopolim transtulit. Oswaldus filius Edilfridi regis, regno Nordanymbrorum post Eduinum suscepto, Cedualam regem Brittonum perimit; et quia fidem Christi tenuit, super omnes Britanniae reges eminuit, et quatuor linguarum gentes, Pictos, Scottos, Brittones et Anglos, sub dicione accepit. Aidan episcopus, sancti Columbae discipulis, a Scottia veniens, apud Anglos clarebat sanctitate et doctrina.[ Dagobertus rex Wascones bello devincit.
1.579
636. 24. 1. 5. 6. 20. 23.
1.580
Theodorus Romanae aecclesiae 70us presidet. Saraceni capta Damasco, Fenicem et Aegyptum occupant.
1.581
637. 25. 2. 6. 7. 21. 24.
1.582
[ Florebant in Francia hoc tempore tres fratres, Ado, Rado, Dado, qui et Audoenus dictus est; qui suam erga Deum devotionem ostenderunt singuli singula cenobia fundando. Ex quibus Dado fuit referendarius Dagoberti regis. Referendarius autem dicebatur, ad quem publicae conscriptiones referebantur, ut per eum anulo seu sigillo regis confirmarentur. Hos ad hoc animavit Eligius aurifex, jam dudum in aula regis Lotharii clarus, qui etiam ex dono Dagoberti regis], Solemniaeum monasterium construxit, ubi sanctus Remaclus ab Aquitania veniens, se in Christi tirocinio sub eo exercendum dedit. Sancta Aurea claruit, quam Eligius monasterio virginum a se Parisius constructo prefecit.[ Sanctus vero Dado coenobium intra Briegensem saltum construxit, quod Resbacis dicitur; in quo sanctum Agilum primum abbatem prefecit].
1.583
638. 26. 3. 7. 8. 22. 25.
1.584
Sanctus Amandus, Tungrensi episcopatu posthabito, verbi instat officio. Sub hoc sanctus Landoaldus floruit, qui filium Apri viri illustris Lambertum, post episcopum et martyrem futurum, a puero imbuens, in viam Dei induxit. Saraceni Hierusalem biennio obsessam capiunt. Romaricus abbas et Goericus Mettensium episcopus clarent.
1.586
639 .
1.587
R. 27. S. 4. F. 8. L. 9. A. 23. W. 26.
1.588
Saraceni Syriam occupant. Judaei in Hispania christiani efficiuntur. Sisibutus enim Gothorum rex gloriosissimus, plurimas in Hispania provintias Romanae militiae urbes sibi bellando subjecit, et Judaeos in suo regno ad fidem Christi convertit.
1.589
640. 28. 5. 9. 10. 24. 27.
1.590
Sanctus Arnulfus ex majore domus Mettensium episcopus, et ex episcopo solitarius, dormit in Christo. Clodulfus filius ejus, post Mettensis episcopus, sanctitatem patris imitatur. Doda mater ipsius Clodulfi, Treveris reclusa, Christo ancillatur. Saraceni Anthiochiam capiunt. Dagobertus rex Sigibertum filium suum Austrasiis regem mittit, sub tutela Pippini et Chuniberti episcopi. Ealdboldo Anglorum rege mortuo, Earcombertus filius ejus post eum regnavit annis 24. Hic in Anglia primus idola deorum destruxit, et fidem Christi dilatavit, et jejunium quadragesimae in Anglia legaliter observari edixit.
1.591
641. 29. 6. 10. 11. 1. 28.
1.592
Saraceni, Persis iterum bello victis, fugato rege eorum Ormisda, totam Persidem sibi subjugant.
1.593
642. 30. 7. 11. 12. 2. 29.
1.594
Heraclius imperator moritur. Constantinus filius ejus substituitur, et quarto mense imperii sui a noverca sua Martina et Pyrro patriarcha veneno extinguitur, et Martina cum filio suo Heraclona imperium arripit. Sisebodo Wisigothorum rege mortuo, Suitilan succedens, regnat annis 2. Dagobertus, Saxonibus contra Winidos sibi auxiliantibus, annuum quingentarum vaccarum tributum eis indulget.
1.595
643. 1. 8. 12. 13 3. 1.
1.596
Heraclonas, absciso sibi naso, et Martina mater ejus abscisa lingua exiliantur; et Constans, qui et Constantinus dicitur, filius Constantini, regnavit annis 26. Oswaldus rex Nordanymbrorum a Penda Merciorum rege perimitur; cujus filius Oswi regnat post eum annis 28. Dagobertus Wascones subigit. Judacail rex Brittonum gratiam ejus sibi redimit.[ Virgo Christi Reginulfa sanctitate claret in Gallia.]
1.597
644. 1. 9. 13. 14. 4. 2.
1.598
Haudmar amiras templum sibi Hierusalem aedificat, et quia nullo modo structura consistere poterat, suggestione Judaeorum crucem desuper montem Oliveti tolli imperat, et sic structura templi stare potuit. In Hispaniis Suintilane ob crudelitatem suam a Wisigothis reprobato, Sisenandus per auxilium Dagoberti sublimatus in regnum, regnat annis 20.
1.599
645. 2. 10. 14. 15. 5. 1.
1.600
Dagobertus rex Francorum moritur; de quo per visionem cuidam revelatum est, quod anima ejus ad judicium Dei rapta sit, et multis sanctis contra eam pro expoliatione suarum aecclesiarum reclamantibus, cum eam jam mali angeli vellent ad poenas inferni rapere, interventu sancti martyris Dionisii Parisiensis, cui ipse maxime devotus fuerat, a poenis liberata est. Clodoveus filius Dagoberti regnavit post cum annis 17, Sigiberto fratre ejus jam regnante in Austria.[ Hujus Clodovei major domus fuit Erchanoaldus.]
1.601
646. 3. 11. 1. 16. 6. 2.
1.602
Rotharith Langobardorum rege mortuo, Rodoaldus filius ejus regnat annis 5. Sanctus Remaclus ordinatur Trajectensium episcopus.[ Modoaldus frater Ittae et avunculus sanctae Gertrudis, archiepiscopatum Trevirensem doctrina et sanctitate sua illustrat. Soror quoque ejus Severa abbatissa in eadem urbe a fratris sanctitate non degenerat]
1.603
647. 4. 12. 2. 1. 7. 3.
1.604
Persa quidam simulans se velle adorare Haumar amiram Saracenorum, infixo in ventrem ejus gladio peremit eum; cui Hotmen substitutus, annis 10 principatur. Pippinus major domus moritur. Grimoaldus filius ejus in aula Sigeberti regis potenter principatur.
1.605
648. 5. 1. 3. 2. 8. 4.
1.606
Saraceni Africam occupant. Sanctus Furseus in Hibernia claruit; qui peregrinationem pro Christo aggressus, ad Gallias usque pervenit,[ et a Chlodoveo rege honorifice susceptus, Latiniacum coenobium fundavit.] Quem non multo post fratres sui Foillanus et Ultanus pari peregrinandi voto secuti, per Gallias claruerunt. Ex quibus Foillanus dono Gertrudis virginis Fossense monasterium postea fundavit, ubi etiam martyrio coronatus quescit. Martinus Romanae aecclesiae 71us presidet. Sigibertus rex Radulfo Turingorum duci bello concurrit.
1.608
649 .
1.609
6. 2. 4. 3. 9. 5.
1.610
Eligius Noviomi, Audoenus, qui et Dado, Rotomagi clarent episcopi, et Philibertus et Richarius Pontivensis abbates. Ansigisus etiam filius sancti Arnulfi clarebat, cui Begga soror Grimoaldi nupserat.
1.611
650. 7. 3. 5. 4. 10. 6
1.612
Itta relicta Pippini instinctu sancti Amandi se et sua Deo devovens, monasterium Nivialense fundavit, eique filiam suam Gertrudem Deo dignam virginem prefecit. Autbertus Cameracensis episcopus claret.
1.613
651. R. 8. S. 4. F. 6. L. 5. A. 11.
1.614
Rodoaldo Langobardum rege perempto, Aripert regnat annis 9. Rex Sigibertus de posteritate prolis desperans, duodecim monasteria hinc inde Deo construxit, in quibus Stabulaus et Malmundarium eminebant, cooperante sibi in his majore domus Grimoaldo et Trajectensium episcopo Remaclo. Qui Remaclus non multo post pertesus secularium tumultuum, in ipso Stabulaus monachicae vitae assumpsit habitum. His diebus multi utriusque sexus in Galliis claruerunt, qui ad testimonium sanctitatis suae in aedificandis Deo monasteriis operam suam navaverunt. Ex his in nostra vicinia tunc florebant Landelinus, qui et Morosus, ab Autberto episcopo ex predone ad Christum retractus, fundator coenobii Lobiensis; Gislenus Cellensis; Madelgarius dux qui et Vincentius Altimontensis et Sonegiensis, ejusque conjunx Waldedrudis Castrilocensis; sororque Waldedrudis Aldegundis Melbodiensis. Trudo etiam Hasbaniensis in tyronem Christi adolescebat. Preter hos et alii multi de Anglia vel Scottia in Galliis peregrinantes, verbum Dei seminabant, multumque fructum Deo faciebant, scilicet Etto, Bertuinus, Eloquius. Coeonobium Floriacense a Leodeboldo abbate fundatur, et non multo post corpus sancti Benedicti abbatis, ab Agiulfo monacho a castro Cassino delatum, illac transportatur. Corpus vero sororis ejus sanctae Scholasticae Cynomannis transfertur.
1.615
652. 9 5. 7 1. 12. 8.
1.616
Constantinus imperator a Paulo Constantinopolitano deceptus, exposuit typum contra fidem catholicam, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas; quasi nihil velle vel operari credendus sit Christus. Ob hoc Martinus papa congregata Romae 105 episcoporum synodo, anathematizavit hereticos Cvrum, Sergium, Pyrrum, Paulum quoque presentis persecutionis incentorem, aecclesiam aperta et occulta infestatione vexantem. Sigibertus rex Hildebertum filium Grimoaldi majoris domus adoptat in filium et in regnum.
1.617
653. 10. 6. 8. 2. 13. 9.
1.618
Judochus regis Brittonum filius, spreto regno et mundo, peregrinus et eremita, in pago Pontivo requievit in Christo. Constantinus imperator misso exarcho ad Italiam, impugnat Dei aecclesiam.
1.619
654. 11. 7. 9. 3. 14. 10.
1.620
Ignis de coelo cecidit, et timor magnus super homines venit. Pestilentia gravissima tribus aestivis mensibus grassata est; cunctis visibiliter apparente, bonum et malum angelum noctu civitatem circuire, et quoties jussu boni angeli malus angelus venabulo, quod manu ferebat, ostium cujuscunque domus percussisset, tot ex eadem domo sequenti die interibant.[ Hoc tempore sanctus Foillanus Fossensis martyrizatur].
1.621
655. 12. 8. 10. 1. 15. 11.
1.622
. Saraceni capta Rhodo famosum ejus colossum everterunt; ex cujus aere 900 cameli onerati sunt.
1.623
656. 13. 9. 11. 5. 16. 12.
1.624
Constantinus imperator Saracenis navali pugna congressus, ignominiose vincitur. Sigibertus rex Austrasiorum moritur, Dagoberto filio suo admodum modum parvulo fidei Grimoaldi commendato, ut in regnum ejus auxilio promoveatur. Oswi rex Nordanymbrorum, facto Deo coeli voto, Pendae Merciorum regi concurrit cum exercitu non multo; et inter nimiam Merciorum stragem ipsum regem Pendam perimit, gentemque Merciorum ad Christum converti fecit. Pictos quoque regno Anglorum subdidit.
1.625
657. 14. 10. 12. 6. 17. 13.
1.626
Olympius exarchus ad regendam Italiam ab imperatore Constantino missus, et Martinum papam occidere jussus, cum aliter non posset, tractavit, ut inter missarum solemnia, cum sibi ipse papa sanctam communionem porrigeret, illum spatarius suus perimeret. Sed spatarius hora sanctae communionis papam nullo modo videre potuit. Exarchus vero paulo post in Sicilia a Saracenis turpiter victus, turpius periit. Hotmen amira Saracenorum perempto, Muhavias ex amireo amiras factus, principatur annis 24. Grimoaldus major domus, domino suo Dagoberto Sigiberti filio attonso et per Didonem Pictavensem episcopum in Scottiam directo, Hildebertum filium suum facit Austrasiorum regem
1.627
658. 15. 1. 13. 7. 18. 14.
1.628
Franci dolentes super infidelitate Grimoaldi contra filium Sigiberti, captum eum presentant Parisius judicio Chlodovei; quem Chlodoveus vinculatum amara in carcere fecit morte consumi; filiumque suum juniorem Hildricum regem fecit Austrasiorum. Obiit Itta mater sanctae Gertrudis. Theodardo episcopo martyrizato, sanctus Lambertus filius Apri comitis episcopatum Trajectensem illustrat gloria nobilitatis et gratia sanctitatis. Atrabatis dum corpus sancti Vedasti transferretur a Vindiciano episcopo, presentibus Lamberto Tungrensi et Audomaro Tarwanensi aliisque sanctis episcopis et abbatibus, Audomarus, qui pre senio cecus erat, dum precibus presentium episcoporum et meritis sancti Vedasti illuminatus esset, egre terens se liberatum esse a cecitate, quam pro salute sua sibi a Deo immissam esse gaudebat, rursus ad votum suum excecatus est.?
1.629
659. R. 16. S. 2. F. 14. L. 8. A. 19. W. 15.
1.630
Martino papa pro confessione fidei, jussu Constantini exiliato ibique defuncto, Eugenius 72us Romanae aecclesiae presidet. Constantinus Sclaviam sibi subigit.
1.631
660. 17. 3. 15. 9. 20. 16.
1.632
Muhavias Saracenorum amiras cum Constantino imperatore firmat pactum, ut Saraceni Romanis solvant tributum, scilicet per singulos dies nomismata mille et servum et equum. Chlodoveus rex corpus sancti Dionysii Parisiensis discooperiens, minus religiose, licet cupide, os brachii ejus fregit et rapuit; moxque in amentiam perpetuam incidit. Aripert Langobardorum rege defuncto, Godebertus et Bertarith filii ejus annum agunt non tam in regno componendo, quam de regno contendendo.
1.633
661. 18. 4. 16. 1 21. 17.
1.634
Vitalianus 73us Romanae aecclesiae presidet. Obiit sanctus Amandus Elnonensis. Constantinus imperator Theodosium fratrem suum occidit. Grimoaldus, dux Taurinatum, Godebertum, filium Aripert regis Langobardorum, dolo perimit, et ejus regnum arripit, sororemque Godeberti uxorem ducit, regnavitque annis 9.[ Sanctus Nivardus Remensis archiepiscopus, et Reolus successor ejus, Bercharius quoque martyr, qui fuit abbas primus Autuillarensium, sancta etiam Berta martyr et abbatissa, sanctitate clarent in Francia.]
1.635
662. 19. 5. 17. 1. 22. 18.
1.636
Constantinus imperator Italiam petit, multasque Langobardorum urbes capit, Beneventum obsidet, ibique Grimoaldus rex exercitum ejus graviter atterit. Chlodoveus rex Francorum obiit, et Lotharius filius ejus succedit et 4 annis regnat. Hujus major domus post Erchauoaldum fuit Ebroinus. Balthildis regina, mater Lotharii, Corbeiam et Chalam monasteria Deo construxit. Abhinc Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, regni potentia disponebatur per majores domus, regibus solo nomine regnantibus: quibus moris erat principari quidem secundum genus, et nil agere vel disponere, quam irrationabiliter edere et bibere, domique morari, et Kalendis Maii presidere coram tota gente, et salutare et salutari, obsequia et dona accipere et rependere, et sic secum usque ad alium Maium habitare.
1.638
663 .
1.639
20. 6. 1. 2. 23. 19.
1.640
Constantinus imperator Romam venit; de qua omnibus paene, quae ad ornatum urbis erant, ablatis ad Siciliam vadit.
1.641
664. 21. 7. 2. 3. 24. 20.
1.642
Constantinus imperator imperium in urbem Romam transferre nititur, sed a Constantinopolitanis ei resistitur. In Anglia inter Anglos et Scottos magna de observatione paschae fit disceptatio, mediante Oswi rege glorioso, qui etiam assensus est Anglis pascha celebrantibus more Romano. Sisenando Wisigothorum rege mortuo, regnat Chintilan annis 16. Obiit sancta Gerdrudis Nivialensis.
1.644
665 .
1.645
22. 8. 3. 4. 25. 1.
1.646
Obiit sanctus Eligius Noviomensis episcopus. Earconbert rex Anglorum obiit, et filius ejus Egbert regnat post eum annis 9.
1.647
666. 23. 9. 4. 5. 1. 2.
1.648
Lotharius rex Francorum moritur. Theodericus frater ejus ab Ebroino majore domus in regnum sublimatur.
1.649
667. 24. 10. 1. 6. 2. 3.
1.650
Theodericus rex propter insolentias Ebroini a Francis repudiatur, et frater ejus Hildricus, qui in Austria regnabat, a cunctis ad regnandum evocatur. Porro Theodericus et Ebroinus tonsorantur, et Theodericus Parisius in coenobio sancti Dionysii, Ebroinus in Luxovio relegantur. Hildrici major domus erat Vulfoaldus. Hic in parochia Virdunensi supra Mosam coenobium sancti Michaelis archangeli fundavit
1.651
668. 25. 11. 1. 7. 3. 4
1.652
Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas a Vitaliano papa in Angliam diriguntur.
1.653
669. 26. 12. 2. 8. 4. 5.
1.654
Constantinus imperator, qui et Constans, omnibus suis exosus, Syracusis a suis in balneo est occisus. Mizius quidam in Sicilia tyrannidem meditatus, mox extinguitur. Constantis filius Constantinus post patrem imperat annis 17.
1.655
670. 1. 13. 3. 9. 5. 6.
1.656
Adeodatus 74us Romanae aecclesiae presidet. Oswi Nordanymbrorum rege defuncto, Egfridus filius ejus regnat annis 15. Grimoaldus rex Langobardorum, cum nono die post fleotomum accepto arcu columbam percutere nisus esset, vena brachii ejus disrupta est, et superponentibus ei medicis venenata medicamina, defunctus est. At Pertarith filius Ariperth regis, divinitus a peregrinatione revocatus et a Langobardis in regnum relocatus, regnavit annis 18. Hoc tempore claruit sanctus Prejectus Arvernensis civis et episcopus, qui etiam martirizatus est ab ipsius urbis primoribus in ultionem Hectoris Massiliensium patricii, ab Hildrico Francorum rege perempti propter injustitias Arvernensi aecclesiae ab eo illatas. In territorio Cameracensi virgo Dei Maxelendis pro voto virginitatis Harduinum amatorem suum fugiens, ab eo martirizatur. Qui mox excecatus, post triennium ab ea illuminatur.
1.657
671. R. 2. S. 14. F. 4. L. 1. A. 6. W. 7.
1.658
Constantinus imperator fratres suos habens suspectos, ne conregnarent, nasos eorum abscidit. Hoc tempore quidam in Britannia a morte resurgens, multa, quae vidit de locis poenarum et purgatorii ignis loco, enarravit.
1.659
672. 3. 15. 5. 2. 7. 8.
1.660
Saraceni Italiam invadunt, et omnibus direptis Alexandriam redeunt. Amatus episcopus Senonensis a rege Theoderico gravi et inrevocabili exilio diu tribulatur.
1.661
673. 4. 16. 6. 3. 8. 9.
1.662
Egberth rex Anglorum obiit; cui Lothere frater ejus succedens regnat annis 12. Hyris apparuit in coelo mense Marcio, et tremuit omnis caro, ita ut omnes dicerent, quod consummatio esset.
1.663
674. 5. 17. 7. 4. 1. 10.
1.664
Theodorus in Anglia synodo habita constituit multa aecclesiae utilia. Hic Theodorus scripsit poenitentialem librum, mirabili et cauta discretione distinguens modum singularum culparum.
1.665
675. 6. 18. 8. 5. 2. 11.
1.666
. Stolus Saracenorum contra Constantinopolim applicuit. Qui dum per aliquot annos christianis inaniter concurrissent, in redeundo ex multa parte dimersi interierunt.
1.667
676. 7. 19. 9. 6. 3. 12.
1.668
Hildricus rex levitate morum accendit in se odia Francorum. Sanctus Leodegarius Augustidunensis episcopus ab eo in Luxovio retruditur. In Italia tantae pluviae et tonitrua fuerunt, quales nulla aetas hominum memorat, ut etiam homines et peculia fulgure interirent. Et nisi per laetanias, quas quotidie faciebant, Dominus esset propitiatus, non potuissent homines triturare vel in horreis frumenta recondere; in tantam ut ex ipsis pluviis denuo legumina renascerentur et ad maturitatem devenirent.
1.670
677 .
1.671
8. 20. 10. 7. 4. 13.
1.672
Donus 74us Romanae aecclesiae presidet. Saracenis et Arabibus cum Romanorum exercitu congressis, occiduntur Saracenorum 30 milia. Ab Augusto per tres menses stella radiis coelos penetrans, a parte orientis a galli cantu usque in mane apparebat, et maxima mortalitas a parte orientis subsecuta est.
1.673
678. 9. 21. 11. 8. 5. 14.
1.674
Kallinicus architectus ab Heliopoli Syriae ad Romanos confugit, ignemque marinum adinvenit; quo usi Romani naves Saracenorum exusserunt, et una cum animabus prorsus incenderunt, et ita victoria potiti sunt.
1.675
679. 10. 22. 12. 9. 6. 15.
1.676
Agatho 75us Romanae aecclesiae presidet. Bodilo Francus, quem Hildricus ligatum ad stipitem caedi praecepit, Hildricum in venatione exceptum, cum Blithilde uxore ejus pregnante interficit. Theodericus regno restituitur. Leudesius filius Erchonoaldi, consilio Leodegarii episcopi a Luxovio revocati aliorumque principum, major domus constituitur. Inter Romanos et Saracenos in 30 annos pax est confirmata, ut Saraceni Romanis auri libras tria milia et viros captivos 50 et equos nobiles 50 annuatim solvant.
1.677
680. 11. 23. 1. 10. 7. 16.
1.678
Gens Bulgarum, quae et ipsa a Scithia egrediens passim debachabatur, per Thraciam Bathaia duce grassatur. Quibus Constantini imperatoris occurrens exercitus, ab eis turpiter fugatus, graviter est attritus; et adeo per Romanam rem publicam eorum invaluit excursus, ut imperator pace cum eis facta, annua pacta eis prebere sit coactus. Ebroinus a Luxovio egressus, vires resumit, insidiatores suos premit, super Theodericum regem irruit, thesauros ejus et aecclesiae diripit, Leudesium majorem domus perimit, Chlodoveum quendam fingens esse filium Lotharii regis regem sibi facit, ad ejus sacramentum quos potest poenis, minis et blanditiis impellit. Chintiliane rege defuncto, Tolgan filius ejus adhuc puer, in regno Wisigothorum succedens, regnat annis 4. Abhinc regnum Bulgarum adnotandum est, quorum rex Bathaias erat. Agatho papa suscepit divalem jussionem principum, ut suggessit, per quam relevata est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda; sic tamen, ut si contigerit post ejus transitum electionem fieri, non debeat ordinari, qui electus fuerit, nisi prius decretus generalis introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem; et cum eorum scientia et jussione debeat ordinatio provenire.
1.679
681. R. 12. S. 24. F. 2. L. 11. A. 8. W. 1. Bulg. 1.
1.680
Sexta synodus universalis Constantinopoli congregatur, in qua Georgius Constantinopolitanus episcopus ab errore monothelitarum revocatur; Macharius vero Antiochenus et cuncti duas voluntates et operationes in una Christi persona negantes, anathematizantur. In hac synodo fuerunt episcopi 289.
1.681
682. 13. 25. 3. 12. 9 2. 2.
1.682
Sanctus Leodegarius Augustidunensis episcopus ab Ebroino capitur, et cum fratre suo Gerino graviter affligitur. Gerinus non multo post lapidibus obruitur. Muhavias Saracenorum amiras moritur; post quem Gizid filius ejus tribus annis principatur. In Italia tribus aestatis mensibus gravissima hominum mortalitas facta est.
1.683
683. 14. 1. 4. 13. 10. 3. 3.
1.684
In Anglia claret Edildrudis regina, quae tribus viris nupta, virgo permansit. Cujus mortuae corpus post 11 sepulturae suae annos incorruptum inventum est.
1.685
684. 15. 2. 5. 14. 11. 4. 4.
1.686
Leo junior 76us Romanae aecclesiae presidet. Ravennas aecclesia censura imperatoris, sub ordinatione sedis apostolicae restituta est, scilicet ut qui in ea electus fuerit episcopus, in urbem Romam veniat ordinandus. Egfridus rex innoxiam Hiberniae gentem graviter depopulatur. Tolgane a Wisigothis propter pueritiae levitatem reprobato et in clericum tonsorato, Chintasindus regnat post eum annis 20.
1.687
685. 16. 3. 6. 15. 12. 1. 5.
1.688
Benedictus 77us Romanae aeecclesiae presidet. Gizid mortuo Marhuan principatur Saracenis anno 1. Theodericus rex Ebroinum in gratiam recipit ejusque consilio synodum episcoporum cogit, et in hac multos eorum, ex sententia Ebroini, episcopatu privat, aliquos etiam inrevocabili exilio damnat. Sub tam procelloso domesticae persecutionis tumultu sanctus etiam Lambertus a Trajectensi amotus episcopatu, in coenobio Stabulaus monachicae quietis expetit portum, ibique per septem annos habitavit secum. Sanctus Leodegarius diu ab Ebroino tormentatus, post famem et carceris squalorem, post oculorum evulsionem, post plantarum concisionem, post linguae et labiorum excisionem, tandem consummavit martyrium per capitis abscisionem. Ansigisus pater Pipini a Gunduino perimitur, quem ipse inventum et nutritum de sacro fonte susceperat, et ad maximos militiae honores provexerat. Lohere rex Anglorum moritur; et Egfridus rex Nordanymbrorum a Pictis perimitur. Picti, Scotti et Brittones Anglos nimis premunt, et libertate, quam olim per Anglos perdiderant, recepta, multam Angliae partem invadunt. Post Lohere regnavit Edrich annis duobus. Egfrido vero succedens frater ejus Alfrid regnavit annis 20. Sanctus Chilianus Scottus Wirziburgensis episcopus claret.
1.689
686. 17. 1. 7. 16. 1. 2. 6.
1.690
Johannes Romanae aecclesiae 78us presidet.( Constantino imperatore mortuo, Justinianus filius ejus imperat annis 10. Saracenis principatur Habdalan anno uno. Begga relicta Ansigisi se et sua Deo mancipat, et monasterium Andennense fundat.
1.691
687. 1. 1. 8. 17. 2. 3. 7.
1.692
. Conon Romanae aecclesiae 79us presidet. Habdimelich amiras principatur Saracenis annis 22. Inter Justinianum et Habdimelich pax convenit, ut solvant Saraceni Romanis singulis diebus mille nomismata et servum et equum. Vulfoaldo majore domus mortuo, Pippinus filius Ansigisi principatur in Austria cum duce Martino. Quibus congressus Ebroinus, victoria potitur; Martinus fugiens ab Ebroino perimitur. Pertarid Langobardorum rege mortuo, Cunipert filius ejus regnat annis 12. Edrich Anglorum rege mortuo, externi reges regnum Angliae disperdunt et discindunt annis 4. Sanctus Cuthbertus Anglorum episcopus obiit.
1.693
688. 2. 1. 9. 1. 1. 4. 8.
1.694
Sergius 80us Romanae aecclesiae presidet. Hic in sacrario sancti Petri portionem magnam dominicae crucis invenit. Consequentia missam celebrandi jam ad integram composita ab apostolis et apostolicis viris, epistolas quippe et evangelia recitabat aecclesia ex antiquorum traditione, quae digesta sunt in libro, qui appellatur comes, quem ad Constantinum Hieronimus scripsisse dicitur; Alexander autem sextus papa, qui instituit aquam benedici et aspergi, qui instituit oleum singulis annis benedici ab episcopo, et vetus propter novitatem sacramenti incendi. Hic inseruit memoriam dominicae passionis ad consecrationem eucharistiae, et sicut de latere crucifixi Jesu effluxit sanguis et aqua, ita aquam vino misceri in ipsa consecratione instituit, nec vinum sine aqua, nec aquam sine vino offerri debere decernens. Primus Xistus 7us papa ymnum Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Telesforus 8us papa quadragesimae jejunium septem hebdomadibus ante pascha instituit, ymnum angelicum Gloria in excelsis Deo addidit. Damasus 35us papa Credo in unum Deum sollemnibus diebus cantari instituit et decreto secundae universalis synodi, a 150 episcopis Constantinopoli celebratae. Caelestinus 41us papa introitus, gradualia, offertoria et communiones ex psalmis modulari antiphonatim instituit. Gelasius 47us papa collectas et prefationes composuit. Gregorius 61us papa Kyrieleyson, Christe eleyson et Alleluia extra quinquagesimam et orationem dominicam, per quam solam apostoli consecrabant, post canonem consecrationis addidit. Ad haec omnia hic Sergius hoc ultimum addidit, ut inter communicandum Agnus Dei a clero cantetur. Constituit etiam, ut in annuntiatione Domini, in festivitate quae dicitur ypapanti Domini, in nativitate et assumptione sanctae Mariae exeant letaniae. Hic corpus primi Leonis papae divina revelatione transposuit. Innocentia et meritum sancti Leodegarii multis miraculis declarantur. Imperator pacem cum Saracenis pactam solvens, mala eis intulit, et pejora ab eis pertulit. Ebroinum majorem domus Neustriae, Francos insolenter opprimentem, Ermenfridus perimit, et ad Pipinum confugit. Waratho pro Ebroino major domus statuitur.
1.695
689. R. 3. S. 2. F. 10. L. 2. A. 2. W. 5. B. 9.
1.696
Justinianus pacem cum Bulgaribus pactam solvit, eisque concurrens primo vicit, post ab eis exceptus vix evasit. Inter Pipinum et Gissemarum filium Warathonis apud Namucum castrum pugna committitur. Nec multo post Gissemaro divinitus punito, Warathone quoque mortuo, Bertarius gener Warathonis fit major domus sub rege Theoderico.
1.697
690. 4. 3. 11. 3. 3. 6. 10.
1.698
Sanctus Audoenus Rotomagensis episcopus obiit. Theodorus archiepiscopus Anglorum obiit. Franci Bertario aversi, affectant per obsides amicitiam Pipini, eumque instigant contra principatum Bertarii.
1.699
691. 5. 4. 12. 4. 4. 7. 11.
1.700
Theodericus rex cum Bertario, Pipino congressus, vincitur; Bertarius a suis perimitur. Theodericus rex a Pipino capitur. Pipinus Neustriam sibi subjugat, et sub Theoderico solus toti regno principando statum rerum meliorat. Sanctum quoque Lambertum in Trajectensi presulatu relocat. Sanctus Remaclus hoc anno obiisse dicitur. Wichtred filius Egberti regis, religione et industria confortatus, gentem Anglorum ab oppressione exterorum liberat, et super eos 35 annis regnat.
1.702
692 .
1.703
6. 5. 13. 5. 1. 8. 12.
1.704
Alahis dux fugato Chunipert regnum Langobardorum arripit; cui Chunipert bello congressus, eum perimit, regnumque recipit. Willibrordus cum sociis 12 veniens ab Anglia, sanctitate claret in Gallia. Sanctus Wandrigisilus, qui et Wando, Ansigisi majoris domus ex Walchiso fratre nepos, hoc tempore claruit, qui cenobia Fiscannum et Fontinellam Deo construxit.
1.705
693. 7. 6. 14. 6. 2. 9. 13.
1.706
Theodericus rex Francorum obiit. Chlodoveus filius ejus regnat post eum annis 4. Saraceni Romanos gravissimo bello atterunt. Evaldus albus et Evaldus niger presbiteri, venientes ab Anglia, martyrizantur in Gallia, et jussu Pipini sepeliuntur in Agrippinensi Colonia.
1.707
694. 8. 7. 1. 7. 3. 10. 14.
1.708
Pipinus Rabbodum ducem Fresonum bello vicit; et Willibrordum genti illi ad predicandum dirigit. Kyliani Wirziburgensis episcopi discipulus Arnual in Gallia, Adamanus abbas, Adhelmus et Wilfrid episcopi clarent in Anglia.
1.709
695. 9. 8. 2. 8. 4. 11. 15.
1.710
Justinianus imperator sanctam synodum infirmare nititur, et Sergium papam in hoc sibi resistentem aecclesia deturbare frustra molitur. Defectio solis facta est hora diei tertia; ita ut quaedam clare stellae parerent.
1.711
696. 10. 9. 3. 9. 5. 12. 16.
1.712
Leo patricius Justinianum regno privat, eumque naso et lingua truncatum in exilio relegat. Beda presbiter et monachus clarens in Anglia, tricesimum aetatis annum agit, et reliquum tempus vitae legendo, tractando et exponendo sanctam scripturam utiliter exigit.
1.713
697. 1. 10. 4. 10. 6. 13. 17.
1.714
Mortuo Clodoveo, Hildebertus frater ejus regnat post eum annis 16. Willibrordus a Sergio papa Clemens agnominatus, et ad predicandum genti Fresonum episcopus consecratus, ex dono Pipini principis sedem episcopalem statuit in loco Vultaburch dicto, qui nunc Vultrajectum a nomine gentis Vultarum et Trajecto compositum, quasi Vultarum oppidum. Non Trajectum lingua Gallica oppidum dicitur. Apud Wirziburch castrum Ostrofranciae sanctus Chilianus cum discipulis suis Colomanno et Tolmanno clam martyrizatur a Geilana, uxore Gozberti principis Wirziburgentium, quae timebat separari a viro suo, arguente eum Chiliano, quod eam uxorem quondam fratris ejus, etiam ipse uxorem haberet. Quorum mors cum diu omnes lateret, Geilana et percussoribus martyrum a daemonio arreptis, eorum confessione divulgata est.
1.715
698. R. 2. S. 11. F. 1. L. 11. A. 7. W. 14. B. 18.
1.716
Sanctus Ursmarus per interventum Hildulfi ducis Lobiense coenobium a Pipino principe ad regendum suscipit. Synodus Aquileiae facta quintam universalem synodum a Justiniano imperatore et Vigilio papa Constantinopoli celebratam suscipere diffidit; quam Sergius papa salubriter redarguit et ad concordiam reducit. Sanctus Lambertus Pipinum principem increpare ausus, quod pelicem Alpaidem suae legitimae uxori Plictrudi superduxerit, a Dodone fratre ipsius Alpaidus Leodii martyrizatur, et Trajecti tumulatur, eique sanctus Hucbertus episcopus subrogatus. Absimarus, qui et Tiberius, Leone ab imperio pulso eique naso absciso et in custodia retruso, imperat annis 7. Sancta Begga, mater Pipini, ad Dominum transit.
1.717
699. 1. 12. 2. 12. 8. 15. 19.
1.718
Drogo filius Pipini, dux Campanensium, moritur. Grimoaldus frater ejus a patre Pipino in aula Hildeberti regis major domus statuitur, eique filia Rabbodi Fresonum ducis in uxorem despondetur. Mortuo Chunipert Langobardorum rege, Liutpert filius ejus puer in regnum succedit, Ansprandum habens tutorem. Dodo interfector sancti Lamberti pessimo languore cruciatus, a vermibus consumitur, et ob intolerantiam foetoris in Mosam fluvium demergitur; omnesque hujus culpae complices infra annum divinitus puniuntur. Percussor vero sancti martyris fratri suo congressus, alter ab altero perimitur.
1.719
700. 2. 13. 3. 1. 9. 16. 20.
1.720
Romani pervagantes Syriam, perimunt 200 milia Saracenorum. Reginbertus dux Taurinensium Ansprandum tutorem regis Liutperti bello superat, et anno uno regnat. Therbellis Bulgaribus dominatur.
1.721
701. 3. 14. 4. 1. 10. 17. 1.
1.722
Mortuo Raginberto, Ariperth filius ejus, Ansprando in congressu victo, Liutpertum regem capit et perimit; Ansprandum in Bajoariam fugere compellit, filiumque ejus juniorem Liutprandum ad patrem fugere permittit, et annis 9 regnat. Chyntasindus senio confectus regnum Wisigothorum dimittit; regnatque post eum filius ejus Flavius Recinsuindus.
1.723
702. 4. 15. 5. 1. 11. 1. 2.
1.724
Johannes 81us Romanae aecclesiae presidet. Justinianus de exilio fugiens, ad Cajanum regem Avarum se contulit.
1.725
703. 5. 16. 6. 2. 12. 2. 3.
1.726
Sanctus Benedictus abbas Anglorum obit. Cajanus pecunia corruptus a Leone imperatore cum vellet Justinianum ei prodere, Justinianus ab eo ad Therbellem regem Bulgarum fugit.
1.727
704. 6. 17. 7. 3. 13. 3. 4.
1.728
Johannes 82us Romanae aecclesiae presidet. Alfrid No danymbrorum rege mortuo, Osred regnat annis 11.
1.729
705. 7. 18. 8. 4. 14. 4. 5.
1.730
. Justinianus auxilio Therbellis Bulgarum regis imperium recipit; Leonem et Tyberium usurpatores imperii in medio cyrci jugulat; Callinicum patriarcham excaecatum exiliat; et tantam in adversarios ultionem exercet, ut quoties a naso sibi absciso, defluentem reumatis guttam detergeret, paene toties aliquem ex his, qui contra eum conspiraverant, jugulari preciperet. Imperavit ergo secundo annis 7.
1.731
706. 1. 19. 9. 5. 15. 5. 6.
1.732
Sysinnius 83us et Constantinus 84us Romanae aecclesiae president. Sclavi Italiam infestant.
1.733
707. 2. 20. 10. 6. 16. 6. 7.
1.734
Choered et Opha reges Anglorum Romam veniunt, ibique in monachos attonsi, regi regum militaverunt.
1.735
708. 3. 21. 11. 7. 17. 7. 8.
1.736
Justinianus imperator pacem cum Bulgaribus pactam solvit, eisque congressus, vix evasit. Adrianus abbas Anglorum obiit. Picti et Scotti catholicum paschalis observantiae ritum suscipiunt.
1.737
709. 4. 22. 12. 8. 18. 8. 9.
1.738
Habdymelich amiras Saracenorum moritur, post quem Ulid annis 7 principatur. Childeberto monarchiam regni Francorum tenente, archangelus Michael apparens Autberto Abrincatensi episcopo, monuit semel et iterum, ut in loco maris, qui propter eminentiam sui Tumba vocatur, fundaret aecclesiam in memoriam sui, volens talem venerationem exiberi sibi in pelago, qualis exibetur in monte Gargano. Interim taurus a latrone furtim raptus, in loco illo religatur. Unde episcopus tertio admonitus, ut in illo loco fundamentum jaceret, ubi taurum religatum inveniret, et sicut eum terram pedibus protrivisse videret, sic aecclesiae ambitum duceret, aecclesiam in honore sancti archangeli constituit. Et ex illo tempore, sicut in monte Gargano, ita etiam in illo loco, quod modo dicitur In periculo maris, veneratio archangeli frequentari cepit.
1.739
710. R. 5. S. 1. F. 13. L. 9. A. 19. W. 9. B. 10.
1.740
Justinianus imperator fidem orthodoxam amplexus, Constantinum papam ad se Constantinopoli invitat, cumque venientem et redeuntem gloria apostolico digna honorat. Sanctus Hucbertus caelitus ammonitus, corpus sancti Lamberti a Trajecto Leodium cum magna miraculorum gloria refert, sedemque episcopalem in eandem urbem transfert. Ansprandus cum Bajoariis Italiam repetit, cum Ariperth confligit, eoque fugiente et in fluvium demerso, regnum Langobardorum recipit. Ansprando post tres menses mortuo, Liutprandus filius ejus regnat annis 32.
1.742
711 .
1.743
6. 2. 14. 1. 20. 10. 11.
1.744
Sancta Oda, uxor Boggis ducis Aquitanorum, sanctitate claret in Gallia, quae aecclesias Dei sua ditavit munificentia, et moriens in Leodicensi quievit parochia.
1.745
712. 7. 3. 15. 2. 21. 11. 12.
1.746
Philippicus, qui et Bardanius, Justinianum imperatorem jugulat, et post eum annis 2 imperat. Constantinus papa populusque Romanus nomen, litteras et figuram Philippici heretici imperatoris suscipere respuit.
1.747
713. 1. 4. 16. 3. 22. 12. 13.
1.748
Sanctus Ursmarus episcopus et abbas Lobiensis coenobii obiit, eique sanctus Erminus in regimine succedit. Grimoaldus major domus Leodii ante altare sancti Lamberti orans, a Raingario, satellite Rabbodi ducis Fresonum, perimitur, et Theodoaldus filius Dragonis ab avo suo Pipino major domus statuitur.
1.749
714. 2. 5. 17. 4. 23. 13. 14.
1.750
Artemius, qui et Anastasius, Philippicum privans imperio et oculis, imperat annis 2. Gregorius Romanae aecclesiae 84us presidet. Hic constituit, ut tempore quadragesimae 5 Feria jejunium et celebritas missarum fieret in aecclesia, quod non fiebat antea. Petronax civis Brixianus, divino instinctu et Gregorii papae hortatu animatus, coenobium sancti Benedicti apud castrum Cassinum nobiliter reaedificat, et sub regimine suo multos ad regulariter serviendum Deo aggregat, expletis plus 110 annis, ex quo a Langobardis desolatum fuerat. Pipinus princeps obiit, et filium suum ex Alpaide Karolum, Tudetem sive Martellum cognomento, principatus sui heredem reliquit. Plictrudis relicta Pipini Karolum privignum suum captum in Colonia urbe custodiae mancipat; et cum nepote suo Theodoaldo majore domus principatum regni usurpat.
1.752
715 .
1.753
1. 6. 18. 5. 24. 14. 15.
1.754
Mortuo Hildeberto Francorum rege, Clodoveus, filius ejus, regnat annis 4. Franci contra Theodoaldum damnoso utrimque bello confligunt, eoque victo Raginfredum majorem domus et Chilpericum regem statuunt. Karolus de custodia novercae divino nutu eripitur, moxque principatum suum de manu Raginfredi extorquere nititur; primoque Rabodum ducem Fresonum Raginfredo solatiantem aggressus, multum exercitus damnum consequitur. Sanctus Aegidius veniens a Grecia, sanctitate claret in Provintia.
1.755
716. 2. 7. 1. 6. 25. 15. 16.
1.756
Theodosius Anastasium de imperio deponens eumque presbiterum ordinans, imperat anno uno. Qui cum fuisset iners et idiota et publicorum negotiorum exactor, vi compulsus est ab exercitu imperium assumere. Ulid amiras moritur, post quem Zuleymen annis 3 Saracenis principatur. Osred Nordanymbrorum rege perempto, Coenred regnat annis 4. Ecberth veniens ab Hibernia, sanctitate et doctrina claret in Anglia. Sanctus Germanus a Cyzico transfertur ad episcopatum Constantinopolitanum.
1.757
717. 1. 1. 2. 7. 26. 16. 17
1.758
Theodosius imperium deponit. Post quem Leo 24 annis imperavit Gregorius papa Bonefacium a Britannia venientem episcopum consecrat, et per eum in Germania verbum Dei predicat. Romae inundatio aquarum nimia nimisque calamitosa facta est. Sed Gregorio papa crebris letaniis Deum placante, post 8 dies repressa est.
1.759
718. 1. 2. 3. 8. 27. 17. 18.
1.760
Zuleymen amiras cum amireis suis et stolo navium paene trium milium Constantinopolim triennio obsidet. Bulgares Saracenorum triginta milia perimunt. Karolus in pago Cameracense apud Vinciacum dominico ante pascha, quod erat 13 Kal. Aprilis, Chilperico et Raginfredo congreditur. Raginfredus victus in fugam vertitur; Karolus eos usque Parisius persequitur. Rabbodus dux Fresonum predicatione Vulfranni episcopi ad hoc adductus, ut baptizari deberet, cum unum pedem in lavacro intinxisset, alterum pedem retrahens interrogavit: Ubinam plures suorum majorum essent, in inferno an in paradyso? et audiens, plures esse in inferno, intinctum pedem extrahens, Satius est, inquit, ut plures, quam pauciores sequar. Et ita ludificatus a daemone, promittente quod ei tertia abhinc die incomparabilia bona daret. ipsa tertia die subita et aeterna morte periit.
1.762
719 .
1.763
R. 2. S. 3. F. 4. L. 9. A. 28. W. 18. B. 19.
1.764
Zuleymen amiras moritur. Post quem Haumar principatur Saracenis annis 2. Constantinopolitani instantia orandi et constantia preliandi fortiter resistunt Saracenis. Saraceni fame, frigore, bello, pestilentia sine numero pereunt. Mortuo rege Dagoberto, Lotharius regnat annis 2. Post Coenred regnat Nordanymbris Osrich annis 11. Constantinus filius Leonis imperatoris dum baptizatur a patriarcha Germano, cacans in sancto lavachro, magnum dat presagium quod futurus esset aecclesiae Dei in scandalum.
1.765
720. 3. 1. 1. 10. 29. 19. 20.
1.766
Saraceni ab obsidione Constantinopolis confusi desistunt, ipsis cum navibus suis partim marino igne consumptis, partim demersis, partim igneae grandinis tempestate consumptis; et ex tanta copia navium vix quinque residuis, potentia Dei cunctis innotuit populis. Intra civitatem vero 300 milia hominum pestilentia perierunt. Haumar christianos persequens, multos eorum Christi martyres fecit. Hilpericus et Raginfredus Eudonem ducem Aquitaniae auxilio sibi asciscunt; qui in congressu a Karolo victi, vix fuga evadunt. Eudo rediens Chilpericum secum abducit. Saraceni ex Africa, duce Abdyrama filio Muhaviae amirei, in Hispaniam transfretant, eamque sibi vindicant. Ita regnum Wisigothorum et Suevorum destructum est et redactum sub Saracenis, annis plus minus 346 evolutis, ex quo a Scithia expulsi sunt ab Hunis; ex quo vero cedentibus Wandalis et devictis Suevis coeperunt regnare in Hispaniis, annis circiter 256 evolutis. Regnum vero tertiae partis Hispaniarum, quod dicitur Gallitiensium, quod nec tunc Wisigothae, nec postea Saraceni potuerunt subigere, adhuc viget incolume, et Dei protegente fide manet inexpugnabile.
1.767
721. 4. 2. 2. 11. 30. 21.
1.768
Haumar amiras moritur; post quem Gizid Saracenis principatur annis 4. Mortuo Lothario rege, Karolus Chilpericum ab Eudone per legatos recipit, eumque sibi regem facit.. Ossa S. Augustini Ipponensis episcopi, olim translata ad Sardiniam, vastata modo a Saracenis Sardinia, Liuthprandus rex Langobardorum dato magno pretio transfert Papiam.
1.769
722. 5. 1. 1. 12. 31. 22
1.770
Leo imperator sepe et multum laboravit, ut Gregorius papa perimeretur, sed frustra, Italis et Langobardis pro defendendo papa instanter imperatori resistentibus. In Campania Italiae frumentum combustum et hordeum et legumina quasi pluvia de caelo ceciderunt. Karolus Raginfredum persequens, Andegavis obsidet, eamque captam victo Raginfredo ad habitandum concedit, et totius regni principatum recipit. Liuthprandus rex Ravennam obsidet; Classem Ravennatium civitatem captam destruit.
1.771
723. 6. 2. 2. 13. 32. 23.
1.772
Karolus Saxones debellat. Rigobertus episcopus Remensis a Karolo, suo in baptismate filiolo, ab episcopatu deponitur, pro eo quod illi contra Raginfredum eunti urbem Remensem pre timore Raginfredi aperire noluit. Eucherius quoque Aurelianensis episcopus pro simili causa episcopatu privatus, et apud Sarchinium Hasbaniae vicum exiliatus, in coenobio sancti Trudonis in sanctitate consummatus est.
1.773
724. 7. 3. 3. 14. 33. 24.
1.774
Judeus quidam maleficus promittens Gizid, eum 40 annis principaturum, suadet ut in toto regno suo Dei sanctorumque imagines deponi edicat. Qui spe diu regnandi seductus, edictum quidem proponit, ipse tamen mox obit. Post quem Elvelith principatur Saracenis annis 20. Karolus Bajoarios armis subjugat.
1.775
725. 8. 4. 4. 15. 34. 25.
1.776
Leo imperator a quodam Beser refuga fidei seductus, contra imagines Christi et sanctorum ejus bellum indicit, easque ubique deponi et incendi aedicit. Pro quo errore eum Gregorius papa scriptis multum quidem, sed in vanum redarguit. Karolus contra Lanfridum Alamannorum ducem dimicat, eoque victo Alemanniam sibi subjugat.
1.777
726. 9. 5. 5. 16. 35. 26.
1.778
Mortuo Chilperico, Karolus Theodericum sibi regem facit, qui annis 15 regnat. Karolus Saxones debellat.
1.779
727. 10. 6. 1. 17. 36. 27.
1.780
Constantinopolitani contra Leonem imperatorem pro depositione imaginum Dei tumultuantur; aliqui etiam pro hoc martyrizantur. Karolus Suevos et Bajoarios debellat. Wichtreth rex Anglorum obit, filiumque suum Edilbertum heredem regni reliquit. Cormesius Bulgaribus dominatur.
1.781
728. 11. 7. 2. 18. 1. 1.
1.782
Karolus Lygeri transito, Eudonem ducem Aquitaniae bello victum fugat, et Aquitaniam graviter devastat.
1.784
729 .
1.785
12. 8. 3. 19. 2 2.
1.786
Gregorius papa, quia Leonem imperatorem incorrigibilem vidit, Romam et Italiam et Hesperiam totam ab ejus jure descire facit, et vectigalia interdicit.
1.787
730. 13. 9. 4. 20. 3. 3.
1.788
Eudo dux, Karolo inferior per omnia, Saracenos contra eum invitat ab Hispania. Sanctus Germanus Leoni imperatori pro impietate sua aversus, a sede episcopali est dejectus. Obiit sanctus Echberth Anglorum presbiter. Saraceni cum omnibus familiis suis quasi in Galliis habitaturi, Garunnam transeunt, omnia devastant, aecclesiasque Dei cremant. Quibus Karolus Dei auxilio fretus bello concurrit; et ex eis 375 milia cum rege suo Abdyrama peremit, et 1500 suorum amisit. Eudo quoque Karolo reconciliatus, castra Saracenorum diripuit, et reliquias eorum contrivit. Mortuo Osrich rege Nordanymbrorum, Cednulfus ei succedit.
1.789
731. R. 14. S. 10. F. 5. L. 21. A. 4. B. 4.
1.790
Gregorius 85us Romanae aecclesiae presidet; qui et ipse Leonem imperatorem erroris redarguit, et populum Romanum et vectigalia Hesperiae ab eo avertit. In Anglia Beda presbiter et monachus sanctitate et scientia clarus obit. Karolus Lugduno aliisque civitatibus captis, Burgundiam sibi subjugat. Raginfredus moritur.
1.791
732. 15. 11. 6. 22. 5. 5.
1.792
Constantinus filius imperatoris Hyrenen, filiam Cajani Avarum regis, uxorem ducit; quae baptizata, viro suo apostatante, rectam fidem tenuit. Karolus in Wasconia cum Eudone pugnat, eumque principatu et vita privat. Liuthprandus rex de jure Romani pontificis multas urbes et castella tulit. Ceduulfus rex Nordanymbrorum capitur, et in clericum tundetur, et post haec in regnum remittitur.
1.793
733. 16. 12. 7. 23. 6. 6.
1.794
Gregorius papa synodum 905 episcoporum Romae congregat, et venerationem sanctarum imaginum confirmat, earumque violatores generali sententia anathematizat. Karolus, Waifero et Hunaldo filiis Eudonis dimicando victis Aquitaniam sibi subjugat.
1.795
734. 17. 13. 8. 24. 7. 7.
1.796
Karolus Fresiam aggressus, Poponem ducem Fresonem cum multis perimit, et Fresiam sibi subigit.
1.797
735. 18. 14. 9. 25. 8. 8.
1.798
Obiit sanctus Hucbertus. Karolus Avennionem Galliae urbem a Saracenis dolo et consensu Mauruncii Provinciae ducis captam obsidet, eaque fortiter recepta, Saracenos usque ad internecionem delet. Abhinc regnum Anglorum annotare supersedeo, quia hystorias majorum, quas sequar, non habeo.
1.799
736. 19. 15. 10. 26 9.
1.800
Saracenorum rege Athima obsesso intra Galliae urbem Narbonam a Karolo, Saraceni ex Hispania cum alio rege Amor ei occurrunt subsidio. Qui congressi Karolo, ambobus regibus peremptis et civitate recepta ab eo, ultimo paene attriti sunt exterminio; eoque fugientes insequente, residui demersi sunt in profundo.
1.802
737 .
1.803
20. 16. 11. 27. 10.
1.804
Sanctus Erminus episcopus et abbas Lobiensis obit. Karolus Nemausum, Agathen aliasque Gothicae regionis urbes a Saracenis invasas capit et solo tenus destruit.
1.805
738. 21. 17. 12. 28. 11.
1.806
Arelato urbe Galliarum capta a Saracenis, et omnibus circunquaque demolitis, Karolus ascito sibi ad auxilium Liuthprando rege Langobardorum eis occurrit, eosque terrore nominis sui in fugam vertit. Sic Saracenis, qui totam paene Asiam, totam Libiam multamque partem Europae invaserant, Karolus Dei auxilio, sua industria Francorumque fortitudine omnem spem invadendi Gallias abstulit. Transamundus dux Spoleti contra Liuthprandum rebellans, ad Romanos confugit.
1.807
739. 22. 18. 13. 29. 12.
1.808
Karolus Mauruncium Provinciae ducem, qui invitaverat Saracenos, debellat, et Provinciam sibi subjugat. Liuthprandus rex pro refugio Trasamundi Romam graviter vexat.
1.809
740. 23. 19. 14. 30. 13.
1.810
Karolus Saxones sibi tributarios facit. Signa in sole et luna et stellis apparent.
1.811
741. 24. 20. 15. 31. 14.
1.812
Post Theodericum regem Francorum regnat Hildricus annis 10. Leone imperatore mortuo, Constantinus filius ejus annis 37 imperat. Pacato et dilatato regno Francorum, Karolus bellicosus princeps obit, et filios suos Karlomannum et Pipinum principatus sui successores reliquit.? Zacharias 86us Romanae aecclesiae presidet. Hic quia rem publicam perturbatam a Langobardis invenit, statim benivolentia sua bene omnia composuit, et cum Langobardis in 20 annos pacem firmavit. Hic libros Dialogorum Gregorii de Latino in Grecum vertit. Constantinopolis terraemotu per integrum annum nimis gravatur.
1.813
742. 1. 21. 1. 32. 15
1.814
Sanctus Bonefacius archiepiscopus Moguntiae coenobium Fuldense in Bocconia silva fundat. Liuthprandus rex Langobardorum moritur. Hildebrando, quem ipse regem designaverat, a Langobardis reprobato, Rachis regnat post eum annis 7. Pipinus princeps Hunaldo duci Aquitaniae sibi rebellanti obviat; Karlomannus vero Alemanniam devastat. Arthabasdus contra Constantinum imperium arripit.
1.815
743. 2. 22. 2. 1. 16.
1.816
Ogdilo dux Bajoariae, rapta sorore Pipini, contra eum rebellat; quem Pipinus pugna quamvis damnosa superat. Karlomannus Saxoniam petit, castrum Hoscoburch capit, Theodericum Saxonem pacis obsidem accipit.
1.818
744 .
1.819
R. 3. S. 23. F. 3. L. 2. B. 17.
1.820
Elvelid amiras moritur; Gyzid Saracenis anno uno principatur. Constantinus Arthabasdum capit, et ei multisque amicorum ejus oculos eruit. Cinis de caelo cecidit.
1.821
745. 4. 1. 4. 3. 18.
1.822
Gyzid perempto, Hisces principatur Saracenis anno uno.. Pipinus Theodoaldum filium Gofridi ducis debellat. Persecutione post lapidationem Stephani prothomartiris mota, Maximinus, unus de 70 Christi discipulis, ad Gallias transiens, Mariam Magdalenam secum adduxit. Eam etiam apud Aquensem urbem, cui presidebat, defunctam sepelivit. Aquensi vero urbe a Saracenis desolata, corpus ipsius Mariae a Gerardo comite Burgundiae ad cenobium Viceliacum a se constructum transfertur, Quanquam aliqui scribant, quod hec aqud Ephesum quiescat, nullum super se tegimen habens. Petrus Damascenus episcopus et Petrus Majumenus in Syria a Saracenis martyrizantur.
1.823
746. 5. 2. 5. 4. 19.
1.824
Athalongus presbiter, per illatam sibi caecitatem admonitus querere corpora sanctorum Chiliani sociorumque ejus inventis sanctorum corporibus visum recepit. Eaque re sanctus Bonefacius Moguntiae episcopus ab Athalongo ad se relata, castrum Wirziburch ad honorem Chiliani martyris, qui ad predicandum ibi a papa Conone episcopus ordinatus fuerat, ibique mortis et quietis locum a Deo acceperat, episcopalis sedis privilegio insigniri decrevit; primumque ibi episcopum sanctum Burchardum ordinavit. Marvan principatur Saracenis annis 6. Karlomannus, frater Pipini regis, Romae a Zacharia papa in monachum attonsus, primo in Serapti monte in coenobio quod ipse fundavit, deinde apud castrum Cassinum, laudabili vita aenituit.
1.825
747. 6. 1. 6. 5. 20.
1.826
Pipinus Griphonem fratrem suum contra se rebellantem persequitur. Saraceni intestino bello colliduntur.
1.827
748. 7. 2. 7. 6. 21
1.828
Pipinus Griphonem in Saxonia et ejus complices Tassilonem, Lantfridum et Suidiger bello victos capit; et Tassilonem quidem Bajoariae ducem facit; Griphoni vero in Neustria 12 comitatus concedit. Quod illi non sufficit, sed ad Waifarium in Aquitaniam fugit. In Calabria et Sicilia fit pestilentia et mortalitas hominum nimia. In vestibus hominum et in velis aecclesiarum apparent cruciculae quasi oleo designatae.
1.829
749. 8. 3. 8. 7. 22.
1.830
Rachis rex Langobardorum dum rupto foedere Romam inquietare nititur, a Zacharia papa non solum a malo reprimitur, sed etiam ejus instinctu cum uxore et filiis Romam veniens, monachus efficitur. Cui Haistulfus frater ejus substitutus, regnat annis 7.
1.831
750. 9. 4. 9. 1. 23.
1.832
Hildricus rex Francorum in monachum tonsoratur; Pipinus vero princeps auctoritate apostolica et Francorum electione a sancto Bonefacio Moguntiae archiepiscopo in regem unguitur et consecratur, et regnavit annis 18[ post annos circiter octoginta octo, postquam majores domus ceperunt principari super reges Francorum.
1.833
751. 10. 5. 1. 2. 24.
1.834
Pipinus rex contra Saxones pugnat. Gripho frater Pipini perimitur.[ Frater ejusdem Pipini regis Remigius, Rodomensis archiepiscopus, in Gallia claret. Pipinus rex Galliarum aecclesias cantibus Romanae auctoritatis suo studio melioravit.
1.835
752. 11. 6. 2. 3. 25.
1.836
Stephanus 87us Romanae aecclesiae presidet. Marvan amira perempto, Muhamath principatur Saracenis annis 5. Haistulfo Langobardorum rege contra Romanos adeo exardescente, ut tributum exigeret ab uniuscujusque capite, Stephanus papa ad expetendum Pipini regis auxilium cogitur in Franciam venire. Cui in veniendo in una noctium apparuit magnum signum in caelo, globus scilicet igneus a parte australi, declinans a Galliae finibus in partes Langobardorum. Mittitur etiam Karlomannus monachus ab Haistulfo ad fratrem suum Pipinum regem, ad perturbandam apostolicam petitionem. Pipinus a Stephano papa cum filiis suis Karlomanno et Karolo in regem ungitur, et per eos generatio eorum in hereditatem regalis successionis in perpetuum benedicitur, et omnis alienigena ab ejus invasione apostolico anathemate interdicitur. Anselmus vir illustris, cujus soror erat uxor Haistulfi regis transfert corpus sancti Silvestri papae ad coenobium Nonantulam a se fundatum..
1.837
753. 12. 1. 3. 4. 26.
1.838
Pipinus rex Italiam aggreditur; exercitus Haistulfi a Francis vincitur. Haistulfus pacem facere cum Romanis ad nutum Francorum compellitur. Karlomannus monachus ossa sancti Benedicti abbatis ab aecclesia Floriacensi, ubi olim translata fuerant, tollere nititur, ut ea ad castrum Cassinum referret. Miraculis a Deo ostensis et Francis obsistentibus, ab incepto prohibetur. Hoc tempore terremotus terribilis factus, quo urbes aliae quidem ex toto, aliae ex parte subversae sunt, aliae autem a montanis ad subjecta campestria cum muris et habitationibus suis integrae et salvae plus quam ultra sex miliaria transmigraverunt. In Mesopotamia etiam terra disrupta usque ad duo miliaria, alia terra minus alba et arenosa de profundo ejus ascendit; et ex ea animal mulinum ascendit incontaminatum, humana voce loquens pronuntians incursionem gentis ab heremo adversus Arabes.
1.839
754. R. 13. S. 2. F. 4. L. 5. B. 27.
1.840
Karlomannus monachus Vienne moritur. Sanctus Bonefacius Moguntiae archiepiscopus cum sociis suis in Fresia ab inimicis fidei martyrizatur; et in Fulda coenobio, quod ipse in Toringia fundavit, honorifice tumulatur.
1.841
755. 14. 3. 5. 6. 28.
1.842
Constantinus imperator Constantinopoli sinodum 330 episcoporum congregat; in qua edicto promulgato de imaginibus Dei et sanctorum ejus deponendis, aecclesiam Dei nimis scandalizat, et contra orthodoxos tyrannizat. Haistulfus rex rupto pacis foedere Romam obsidet. Pipinus rex Italiam repetens, eum Papie inclusum obsidet, et invitum ad foedus pacis repetendum compellit, et sancto Petro quaequae sui juris erant, restitui fecit. Fulradus abbas de sancti Dionisii Parisiensis corpus sancti Viti martyris a Roma Parisius transtulit.
1.843
756. 15. 4. 6. 7. 29.
1.844
Tassilo dux avunculo suo Pipino regi reconciliatur. Haistulfus rex Langobardorum judicio Dei moritur; cui Desiderius substituitur, et regnat annis 19.
1.845
757. 16. 5. 7. 1. 30.
1.846
Paulus 88us Romanae aecclesiae presidet. Habdallas principatur Saracenis annis 21. Pipinus fortiter Saxonum munitiones irrumpit, et post multam stragem eos sub tributo redigit.
1.847
758. 17. 1. 8. 2. 31.
1.848
Corpus sanctae Petronillae, Petri apostoli filiae, a Paulo papa transponitur; in cujus marmoreo sarcofago ipsius apostoli Petri manu sculptum legebatur: Aureae Petronillae dilectissimae filiae. Walpertus abbas in Italia, Chrodegangus Mettensium episcopus, Pipini regis ex Landrada sorore nepos, clarent in Gallia; qui Gorziam coenobium fundavit in Mettensi parochia. Waiferus, filius Eudonis, dux Aquitaniae, res Francorum injuste vexando, iram Pippini incurrit; eoque Aquitaniam aggresso, foedus fictae pacis init.
1.849
759. 18. 2. 9. 3. 32.
1.850
Habdalla persequente, aecclesia Dei perturbatur. Waifero a pacis foedere averso, Pipinus rex Arvernicum pagum depopulando premit, et multa castella ipsamque urbem Arvernis capit, et Bladinum urbis comitem cum multis abducit. Sanctus Gengulfus claret in Burgundia, qui etiam martyrii claruit gloria.
1.851
760. 19. 3. 10. 4. 33.
1.852
Pipinus Bituricas urbem capit, et captam munit. Telezas Bulgaribus dominatur.
1.853
761. 20. 4. 11. 5. 1.
1.854
Caput Johannis baptistae in Emesa civitate transfertur. Chilpingus Arvernensis et Ammingus Pictavensis comites congressi militibus Pipini, perimuntur cum multis.
1.855
762. 21. 5. 12. 6. 2.
1.856
A Constantino imperatore multi martyrizantur. Theletzis Constantino imperatori congressus, cum multo Bulgarum damno et opprobrio vincitur, et ob hoc a Bulgaribus reprobatus, cum principibus gentis ab eis perimitur. Tassilo dux a rege Pipino omnino avertitur. Sabinus Bulgaribus dominatur.] Turci a Caspiis portis erumpentes, Armeniam infestant. In quorum patria cum antiquo tempore pestilentia orta fuisset, suasu christianorum in modum crucis se totonderunt, et quia per hoc signum salus patriae reddita fuerat, hunc ritum tondendi tenuerunt.] Waiferus diffidens suis rebus, muros urbium Aquitaniae subvertit solo tenus; quos restaurans Pipinus, ad suorum tutelam, fidis commisit principibus.
1.857
763. 22. 6. 13. 7. 1.
1.858
Gelu magnum a Kalendis Octobris usque ad Februarium. Pipinus rex Lemovicinam regionem coede et incendio depopulatur. Sabinus Bulgar cum Romanis foedus init, pro quo a suis repudiatus ad imperatorem fugit, paganus Bulgaribus dominatur. Stellae subito visae de caelo cecidisse, ita omnes exterruerunt, ut putarent finem mundi imminere.
1.859
764. 23. 7. 14. 8. 1.
1.860
Chrodegangus episcopus corpora martyrum Gorgonii, Naboris et Nazarii Roma ad Gallias transtulit, et Gorgonium quidem in Gorzia, Naborem vero in Hyliriaco coenobio, Nazarium autem reposuit in coenobio Lorisham, quod Canthuyr comes illustris a se fundatum, Metensi aecclesiae priori anno tradiderat.
1.861
765. R. 24. S. 8. F. 15. L. 9. B. 2.
1.862
Pipinus rex Agennum, Petrogoricas et Engolismam urbes Aquitaniae devastat, multamque Aquitaniae partem sibi subjugat. Chrodegangus Mettensium archiepiscopus obit. Tempore Constantini imperatoris et Hyrenae uxoris ejus, in Syria civitate Beritho, quae subjacet Anthiochiae, Judaei imaginem Jesu salvatoris nostri invenientes in domo cujusdam Judaei, ibi relictam a quodam christiano, qui ibi manserat, eam injuriose deposuerunt, et omnia opprobria, quae Judaei Christo Jesu intulerunt, imagini ejus inferebant, illudentes ei, in faciem conspuentes, eam percutientes, criminose convitiantes, manus et pedes ejus clavis configentes, acetum et fel ei porrigentes; tandem lancea latere ejus aperto, exivit de eo sanguis et aqua. Quod illi supposita ampulla suscipientes, ad experimentum, utrum fuerint vera miracula, quae Jesum fecisse audierunt, omnes infirmos in synagoga sua collectos hoc sanguine aspergebant; et a quocumque languore detinebantur, omnes sanabantur. Unde Judaei tandem compuncti, ad Adeodatum civitatis episcopum omnes cucurrerunt, eique re enarrata, imaginem cum sanguine ei dederunt. Quibus baptizatis, episcopus sanguinem per ampullas divisum longe lateque dirigens, predicabat magnalia Dei; obtestatus omnes, ut singulis annis 5. Idus Novembris celebretur passio dominicae imaginis.
1.863
766. 25. 9. 16. 10. 3.
1.864
Constantinus imperator et Habdallas amiras pari vesania in orthodoxos deseviunt, multosque eorum pro Christo perimunt. Constantinus insuper aegre ferens gloriam sanctorum miraculis coruscantium, etiam lipsana eorum ubique jubet effodi et jactari in profundum. In praesentia Pipini regis inter Grecos et Romanos celebratur sinodus de sancta Trinitate et sanctorum imaginibus.( Cont. Fred.) Pipinus rex Remistanium fratrem Eudonis, patruum scilicet Waiferi, qui a Waifero ad se et a se ad Waiferum transfugerat, captum a suis in bello suspendit in patibulo. Rex Saracenorum Amyrmonon ab Hyspania missis legatis, et muneribus datis et acceptis, affectat gratiam et amicitiam Pipini regis.
1.865
767. 26. 10. 17. 11. 4.
1.866
Pipinus ultimo exterminio Aquitaniam atterit, Sanctonas capit, ibique Waiferi matrem, sorores et neptes captas secum abducit. Romae Paulo papa mortuo, Constantinus quidam subito ordinatus sacerdos ex laico, tyrannica ambitione papatu invaso, aecclesiae Dei magno fuit scandalo.[ Contra hunc Philippus a quibusdam Romanorum papa constituitur, et non multo post deponitur.]
1.867
768. 27. 11. 18. 12. 5.
1.868
Longa contentio inter Pipinum et Waiferum finitur, quia Waiferus a suis malorum pertaesis in gratiam Pipini perimitur; et non multo post Pipinus moritur. Karolus, filius ejus, pro felicitatis magnitudine agnominatus Magnus, compartito cum fratre suo Karlomanno regno, regnat post eum annis 47. Constantino pseudopapa per zelum fidelium ab aecclesia deturbato oculisque privato, Stephanus 89us Romanae aecclesiae presidet. Hic tam a Gallia quam ab Italia episcoporum sinodum Romae congregat, in qua omnia a Constantino ordinata exordinat preter baptismum et chrisma; decernente sinodo, ut episcopi ab illo consecrati ad gradum, quem ante hanc consecrationem habebant, redirent, et si digni judicarentur, iterum electi iterum consecrarentur; presbiteri vero ac diaconi ab illo consecrati similiter ad priorem gradum redirent; et ipsi si digni essent, iterum quidem consecrarentur, sed ad altiorem gradum vel ordinem numquam ascenderent; laici vero ab illo in diaconos vel presbiteros ordinati omnino degradarentur, et in religioso habitu perseverarent. Venerationem etiam sanctarum imaginum confirmat, earumque profanatores anathematizat. Constituit etiam, ut in omni die dominico ad missam Gloria in excelsis Deo canatur.
1.869
769. 28. 12. 1. 13. 6.
1.870
Hunaldo rebellionem in Aquitania meditante, Karolus Aquitaniam petit, omnesque Aquitanos et Wascones in deditionem accipit. Hunaldum, qui ad Lupum Wasconum ducem fugerat, a Lupo sibi cum uxore remissum abducit; et sic Aquitanicum bellum finit. Desiderius rex Langobardorum sub optentu orandi Romam ingressus, aliquos nobilium Romanorum captos excecavit.
1.871
770. 29. 13. 2. 14. 7.
1.872
Constantinus imperator omnino a Deo aversus, virum sanctum Stephanum per 60 annos inclusum, etiam gentilibus reverendum, amara morte martyrizavit. Omnes sibi subjectos jurare coegit super sanctae crucis lignum, ne aliquam Dei sanctorumque ejus imaginem venerarentur. Eos qui Dei genitricem invocabant, eos qui vigilias Deo agebant, eos qui aecclesiis assueti religiose vivebant, eos qui a juramentis et immunditiis abstinebant, eos qui reliquias sanctorum penes se habebant, hos et hujusmodi damnans, patrimoniis privabat et omnibus modis cruciabat; qui reverentiores erant, eorum barbis cera et pice illitis, eos amburebat; monachos ut uxores, monachas ut viros ducerent, cogebat. Quod multi vitantes, martyrium meruerunt. Nec sub alicujus gentilis persecutione plures, quam sub hoc martyrizati sunt. Thelerigus Bulgaribus dominatur.
1.873
771. R. 30 S. 14. F. 3. L. 15. B. 1.
1.874
Karlomannus rex, regis Karoli frater, obit; pars regni ejus partibus Karoli se unit; uxor ejus cum filiis et Authario Franco ad Desiderium regem Italiae confugit. Hunaldus dux Aquitaniae Romam, quasi ibi perseveraturus, venit; qui ad Langobardos fugiens apostatavit, ibique non multo post lapidibus obrutus male periit. Constantinus imperator contra Bulgares navali prelio pugnaturus, navibus suis fere duabus milibus impetu aquilonis contritis, totum paene amisit exercitum.
1.875
772. 31. 15. 4. 16. 2.
1.876
Adrianus 90us Romanae aecclesiae presidet. Hic ad reprimendam rabiem hereticorum imagines Dei sanctorumque execrantium nimis laboravit; et libro adversus eos edito multis scripturarum inductionibus roborato, errores eorum infirmavit, fidemque rectam solidavit. Hic in offertoriis et offertoriorum versibus, quod geminatum est, geminavit Karolus rex ad Saxonicum bellum animum intendit, Heresburch castrum Saxonum capit, Hormensul fanum destruit; ibique siti laborante exercitu, subito in torrente largissimae aquae effusae sunt divino nutu; votique compos Karolus obsides pacis accepit a Saxonibus.
1.877
773. 32. 16. 5. 17. 3.
1.878
Adriano papa contra Desiderium regem conquerente de multis injustitiis, Karolus Italiam petit, et Desiderium intra Papiam clausum obsidet.
1.879
774. 33. 17. 6. 18. 4.
1.880
Saxones rupto pacis foedere Francorum fines premunt igne et caede; sed tamen aecclesiam in Fritislar nequeunt incendere, quam sanctus Bonefacius benedixit, eamque nunquam igne cremandam praedixit. Karolus rex offensus dissonantia aecclesiastici cantus inter Romanos et Gallos, et judicans justius esse de puro fonte, quam de turbato rivo bibere, duos clericos Romam misit, ut autenticum cantum a Romanis discerent et Gallos docerent. Et per hos primo Mettensis aecclesia, et per illam omnis Gallia ad auctoritatem Romani cantus revocata est. Inter obsidendum rex Karolus diviso exercitu, multas urbes ultra Padum comprehendit; inter quas Veronam capit, in qua Autkarius Francus cum uxore Karlomanni et filiis ejus latens, se cum eis regi dedit; Adelgisus vero Desiderii regis filius, qui illuc fugerat, inde elapsus Constantinopolim fugit. Obsidionem Papiensium pestilentia mortalitatis aggravante, civitas regi Karolo aperitur. Desiderius rex cum uxore et filia et cunctis principibus capitur, et perpetuo exilio ad Gallias Agilfredo Leodiensium episcopo dirigitur. Quidquid per multa tempora Langobardi Romanis abstulerant, Karolus eis restituit; regno vero Langobardorum destructo, totam Italiam sub jure regni Francorum redigit. Taliter Langobardi victi regnare destiterunt post annos 204, ex quo in Italia regnare coeperunt. Karolus rex Saxoniam repetens, tripartito exercitu concurrit Saxonibus, eique victoria provenit in omnibus.
1.881
775. 34. 18. 7. 5.
1.882
Constantinus imperator contra Bulgares vadit; sed pax inter eos convenit. Non multo post autem rupto a Bulgaribus pacto, imperator eos ex improviso aggressus, nobiliter de eis triumphavit. Karolus rex Sigiburch castrum Saxonum capit: ter cum eis confligit, et victor obsides pacis ab eis accepit.
1.883
776. 35. 19. 8. 6.
1.884
Constantinus imperator plaga pessimi incendii divinitus percutitur, et clamans adhuc vivus: Igni sum inextinguibili traditus, miserabiliter moritur. Post quem filius ejus Leo annis 5 imperat. Habdallas etiam amiras moritur, post quem Mady annis 9 Saracenis principatur. In Italia quibusdam rebellionem meditantibus, Italiam repetit Karolus; urbem Forum Julii capit, et ducem ejus Rothgandum rebellionis incentorem decollari praecipit; capta quoque Tarvisio urbe, caeteris majestate sui nominis terrorem incutit. Saxonibus Heresburch castrum obsidentibus, gloria Dei super aecclesiam apparuit omnibus, duobus scilicet scutis sanguineo colore flammantibus quosdam motus, ut in bello, per aera dantibus. Karolus Saxoniam velut tempestas proterit, munitiones irrumpit, et ad hoc eos impellit, ut se et patriam ei dedant, et datis obsidibus se christianos futuros spondeant.
1.885
777. 1. 1. 9. 7.
1.886
Winthichindus dux Saxonum in Northmanniam fugit. Saxones baptizati paciscuntur, ut ingenuitatem suam et sua omnia perdant, si unquam a fidelitate Christi et regis desistant.
1.888
778 .
1.889
2. 2. 10. 8.
1.890
Karolus in Hispania Caesaraugustam vastando delet, Pampilonam obsidet, ejusque captae muris destructis Wascones duosque Saracenorum regulos sibi subigit, aliquasque urbes in deditionem accipit. Saxones suasu Winthichindi Franciam atterunt; sed a Karolo victi fuga sibi consulunt. Thelericus Bulgar ad Leonem imperatorem fugit; quem baptizatum imperator patritium facit. Chardamus Bulgaribus dominatur.
1.892
779 .
1.893
R. 3. S. 3. F. 11. B. 1.
1.894
Leo imperator Siriam incursat. Karolus rex in Saxonia Westfalos sibi subjugat. Hilterandus dux Spoleti Karolo regi se subdit, ejusque gratiam multis muneribus redimit.
1.895
780. 4. 4. 12. 2.
1.896
Karolus rex Albiam fluvium transgreditur, ibique in ejus gratiam Bardogavenses et Nortliutae baptizantur. Tassilo dux Bajoariae contra Karolum regem rebellat, hortatu uxoris suae, quae filia erat Desiderii regis, et exilium patris sui per maritum suum vindicare temptabat.[ Obiit sanctus Sturmius primus abbas Fuldensis.]
1.897
781. 5. 5. 13. 3.
1.898
Leo imperator cum insaniret cupiditate circa pretiosos lapides, adamavit magnae aecclesiae coronam, et accipiens portavit eam; et exierunt carbunculi in capite ejus, et captus a febre mortuus est. Post quem uxor ejus Hyrene cum filio suo Constantino imperat annis 10. Mady amiras multos utriusque sexus pro Christo martyrizat. Karolus rex orationis causa vadit Romam, ibique filii ejus unguntur in reges: Pipinus super Italiam, Ludowicus super Aquitaniam. Tassilo dux Bajoariae ab Adriano papa Karolo regi reconciliatur.
1.899
782. 1. 6. 14. 4.
1.900
Constantinopoli quidam lapideam auream invenit et in ea virum jacentem cum hac scriptura: Christus nascetur ex virgine Maria, et credo in eum. Sub Constantino et Hyrene imperatoribus, o sol, iterum me videbis. Saxones rebellant, et a Karolo bello victi, seditiosos usque ad 4500 ei tradunt, et obsides ei tribuunt.
1.901
783. 2. 7. 15. 5.
1.902
Saxones rebellant, et a Karolo rege victi, paene usque ad internecionem delentur.
1.903
784. 3. 8. 16. 6.
1.904
Saxones et Fresones rebellant et vincuntur. Westfali a Karolo Karoli regis filio debellantur.
1.905
785. 4. 9. 17. 7.
1.906
Mady amiras moritur; post quem Moyses Saracenis annis duobus principatur. Karolus Saxoniam depopulatur Wintichindus et Albion duces Saxonum Karolo reconciliati baptizantur, et motus Saxonum reprimuntur.
1.907
786. 5. 1. 18. 8.
1.908
Karolus rex Adulfum synescalcum suum contra Brittones mittit, et per eum multa Brittonum castra et principes eorum capit. Signum crucis in vestibus hominum apparebat.
1.909
787. 6. 2. 19. 9.
1.910
Moyses amiras moritur; post quem Aaron frater ejus Saracenis annis 23 principatur. Karolus rex Romam venit, et contra Heregisum Beneventi ducem vadit. Heregisus muneribus et obsidibus datis, gratiam ejus redimit. Bellum inter Francos et Avares oritur Sanguis de caelo et terra profluxit.
1.911
788. 7. 1. 20. 10.
1.912
Tassilo dux Bajoariae contra Karolum regem reus majestatis adjudicatur; unde a Karolo attonsus, cum filio ejus Theodone in monasterio relegatur. In Italia inter Grecos et Romanos pugnatur. Secundo in Italia inter Francos et Avares pugnatur. Tertio inter Avares et Bajoarios pugnatur. Quarto inter Avares et Francos pugnatur, et in omnibus Karolus suis provenisse victoriam laetatur. Instantia Tharasii patriarchae Constantinopolitani et Adriani papae secundo apud Niceam universalis synodus 350 episcoporum congregatur; in qua fides catholica in presentia Hyrenes et filii ejus Constantini, cunctorum subscriptione roboratur, et heresis execrantium imagines Dei in perpetuum abdicatur. Conjuratio valida facta est ab Austrasiis contra Karolum regem, auctore Harderico. Qua detecta, multi aut membris truncantur, aut exiliantur.
1.913
789. 8. 2. 21. 11.
1.914
Karolus Coloniae super Rhenum pontes duos construit et munit, et Sclaviam ingressus, eam sibi subigit. Adelgisus, filius Desiderii regis, qui victo patre suo ad Grecos confugerat, animatus auxilio Grecorum ad Italiam venit, aut ad repetendum regnum, aut ad inferendam ultionem; qui inito bello cum Francis, tentus ab eis amara morte peremptus est.
1.915
790. 9. 3. 22. 12.
1.916
Karolus rex honestati aecclesiasticae omnino intentus, legendi et psallendi disciplinam diligenter correxit. Perpendens enim, iterum Gallos a Romanis in cantando discrepare, Mettenses vero sola naturae levitate paululum quid dissonare, per cantores rursum sibi ab Adriano papa a Roma directos dissonantiam cantus correxit. Circa pauperes etiam sollicitus, non solum in regno suo, verum etiam trans maria in Aegypto, in Syria, in Africa, precipue in Hierosolimis, liberalitate elemosinarum christianis pauperibus solatiabatur; transmarinorum regum amicitias ob hoc maxime expetens, ut christianis sub eis degentibus esset revelatio. Alchuinus de Britannia oriundus, magister deliciosus regis Karoli, scientia litterarum prepollet in Gallia, cujus precipue magisterio ipse rex omnes liberales artes didicit. Hic multa scripsit, inter quae eminent libri de sancta Trinitate scripti ad ipsum regem.[ Hic etiam jussu ipsius regis divinam historiam correxit.]
1.918
791 .
1.919
R. 10. S. 4. F. 23. B. 13.
1.920
Constantinus matrem suam Hyrenen imperio privat, solusque annis 6 imperat. Karolus rex regnum Avarum terra marique impetit, eisque in sola fuga spem evadendi reliquit.
1.921
792. 1. 5. 24. 14.
1.922
Constantinus imperator congressus Chardamo Bulgari, turpiter victus dehonestatur; Chardamus sublato regio omni apparatu ditatur. Pipinus, Karoli regis ex concubina filius, gibbo deformis, a quibusdam Francorum primoribus promissione regni illectus, contra patrem conjuravit. Unde convictus tonsoratur, et in Prumia coenobio retrusus usque ad finem vitae Deo militavit. Complices vero conjurationis alii exiliantur, pauci perimuntur.
1.924
793 .
1.925
2. 6. 25. 15.
1.926
Feliciana heresis condemnatur et in presentia Adriani papae ab ipso Felice auctore abdicatur. Haec heresis asserebat, filium Dei in divina natura verum Deum esse, in humana vero natura nuncupativum; item in divina natura eum esse verum filium Dei; in humana vero adoptivum, unam, personam Dei et hominis dividens in duas personas, scilicet veri filii et adoptivi. Saxones in fide et fidelitatis regis vacillant.
1.927
794. 3. 7. 26. 16.
1.928
Constantinus imperator multos principum sibi suspectos oculis privat. Karolus rex, non solum patria lingua, sed etiam peregrinis linguis eruditus, barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum bella et actus canebantur, scripsit et memoriae mandavit. Inchoavit etiam grammaticam patrii sermonis; mensibus anni juxta propriam, id est Teutonicam, linguam vocabula imposuit; ventos etiam duodecim propriis nominibus appellavit, cum antea quatuor tantum cardinales venti nominarentur.
1.929
795. 4. 8. 27. 17.
1.930
Saxones virtute Karoli conterriti, reddunt se Christi et regis fidelitati. Karolus rex christianam religionem sancte ac pie colens, aecclesias Dei omnimodis honorabat, et ornabat sacris vasis ac vestibus, edicens, ut ne janitoribus quidem liceret communi habitu in aecclesia ministrare. Extruxit etiam Aquisgrani basilicam plurimae pulchritudinis, ad cujus structuram a Roma et Ravenna columnas et marmora devehi fecit.
1.931
796. 5. 9. 28. 18.
1.932
Leo 91mus Romanae ecclesiae presidet. Qui mox clavim confessionis sancti Petri cum vexillo Romanae urbis Karolo regi misit. Witthan rex Abrotidorum a Saxonibus perimitur.
1.933
797. 6. 10. 29. 19.
1.934
Heinricus dux Foronjulianorum expoliato in Pannonia Avarum principe Yringo, inestimabilem thesaurum ejus misit regi Karolo. Thudun princeps Avarum se et patriam suam Karolo regi dedit, et gratiam baptismi percipit.
1.935
798. 7. 11. 30. 20.
1.936
Hyrene imperatrix super erepto sibi imperio foemineo dolore abusa, Constantinum filium suum oculis et imperio privat, et sola annis 3 imperat. Thatun Hyspanus Barcinonae prefectus se Karolo regi dedit, et Barcinonam, quae ab illo desciverat, reddit. Karolus rex Saxones gravi praelio vincit. Adelphon rex Galithiae regi Karolo multa munera mittit. Sol obtenebratus est per dies 17.
1.937
799. 1. 12. 31. 21.
1.938
Constantinus imperator moritur. In Hispania Barcinona Saracenis reddita, a Karoli militibus est obsessa. Leonem papam celebritatem letaniae majoris agentem Romani capiunt, et linguam ei oculosque evellunt. Cui voce et visu reddito divinitus, iterum ei oculos et linguam eruunt radicitus. Qui de manu eorum erutus, ad Karolum fugit quantotius. Heinricus dux Forojulianorum a suis perimitur.
1.939
800. 2. 13. 32. 22.
1.940
In mense Julio contra naturam aspera et gelu concreta bis fuit pruina, sed nihil fructibus nocuit. Karolus rex Leonem papam in sede Romana relocat; ipse quoque Romam properat, causas examinat, reos legaliter damnat, sicque omnes Romanorum motus sedat. Gens Avarum a fide deficit. Baleares insulae auxilio Francorum a Saracenis defensantur. Per Widonem Karoli ducem Brittones vincuntur et in deditionem recipiuntur. Geroldus dux Bajoariae in Pannonia Avaribus congressus perimitur; de quo in visione Wetini legitur, quod inter martyres annumeratus sit.
1.941
801. 3. 14. 33. 23.
1.942
Romani, qui ab imperatore Constantinopolitano jamdiu animo desciverant, nunc accepta occasionis opportunitate, quia mulier excecato imperatore Constantino filio suo eis imperabat, uno omnium consensu Karolo regi imperatorias laudes acclamant, eumque per manum Leonis papae coronant, caesarem et augustum appellant; Pipinum vero, filium ejus regem Italiae ordinatum collaudant. Amymurlyn rex Persarum Karolo imperatori elephantum et munera multa mittit. Barcinona capitur. In Italia quoque Theate civitas a Francis capitur. Sanctus Salvius episcopus veniens ab Aquitania ad fiscum Valentianas, a Winigardo, filio Gerardi procuratoris ipsius fisci martyrizatur. Et super ejus corpore requirendo Karolus Magnus imperator divinitus tertio ammonitus, corpus quidem inventum honorifice sepelivit, interfectores autem ejus gravi poena multavit; nec tamen per hoc in eos ultio Dei cessavit. Immutato ordine regnorum, immutandus est etiam ordo titulorum; quia abhinc sub uno comprehendendum est regnum Francorum et Romanorum, et Constantinopolitanum regnum distinguendum est a regno Romanorum. Ex quo Byzantium Traciae civitas a primo Constantino in novam ampliata et in regiam urbem est exaltata, et translata in illam omni Romanae dignitatis gloria, in sedem Romani imperii dedicata et nova Roma est appellata; evolutis annis circiter 468, diviso a Constantinopoli Romano imperio, Karolus primus Francorum imperavit Romanis annis 14.
1.943
802. R. 1. F. 34. C. 4. S. 15. B. 24.
1.944
Italia civitates Ostona et Luceria contra Karolum sentientes, in deditionem accipiuntur. Karolus imperator per omne imperium suum legatos ad faciendum judicium et justitiam cunctis dirigit, et legis capitula 23 instituit. Legati imperatoris Karoli ab Aaron amyra venientes, inter cetera munera etiam ossa Cypriani Kartaginiensis martyris et Sperati primi Scillitanorum martyrum, et caput Pantaleonis martyris in Frantiam afferunt. Nicephorus Hirenen imperio depositam exilio relegat, et Constantinopolitanis annis 8 imperat.
1.945
803. 2. 35. 1. 16. 25.
1.946
Hyrene imperatrix in exilio moritur. Nicephorus imperator Saracenis congressus, pessime vincitur. Karolus imperator omnes Saxones trans Albiam morantes in Franciam transtulit, pagosque eorum Abroditis dedit. Aaron amiras cum trecentis milibus contra Nicephorum imperatorem ascendit; quem non ferens Nicephorus, turpe foedus init, pactus se ei daturum annuatim tricena milia nomismatum, et tria nomismata in tributum capitis imperatoris, et tria pro capite filii sui. Karolus per omne imperium justitias facit, et legis capitula 29 instituit.
1.947
804. 3. 36. 2. 17. 26.
1.948
Leo papa ad Karolum imperatorem in Francian venit. Nicephorus imperator foedere cum Saracenis soluto, multa incommoda contulit imperio suo. Godefridus rex Danorum multa contra vicinas gentes abutens insolentia, pacem ab imperatore Karolo expetit. Avares, qui et Huni, longo contra Francos bello perdomiti, adeo a fortitudine sua et potentia sunt diminuti, ut qui alios ultro solebant lacessere, jam nec se ab aliis valeant tueri; quia in hoc bello omnis eorum gloria et nobilitas periit, et quidquid pecuniae et thesauri per tot saecula orbem terrarum vincendo sibi congesserant, totum modo victoriae Francorum cessit, et nullo unquam bello tam multa spoliorum quantitate Francia ditata fuit.
1.949
805. 4. 37. 3. 18. 27.
1.950
Karolus imperator, indignantibus contra se imperatoribus Constantinopolitanis propter invidiam imperatorii nominis a Romanis sibi impositi, magna patientia et magnanimitate eos tulit; et quia suspectam habebant suam potentiam, crebris legationibus sibi eos firmissimo foedere conciliabat. Avares non ferentes infestationem Sclavorum, a Karolo imperatore inter Sabariam et Karantanum impetraverunt habitandi locum, ibique sine regni nomine resederunt sub ditione Francorum. Karolus, filius imperatoris Karoli, Behemanos rebellantes devicit, et Lethonem eorum ducem peremit.
1.951
806 5. 38 4. 19 28.
1.952
Karolus inter filios suos partitionem regni facit, et inde testamentum factum, sua et Leonis papae auctoritate roboravit. Behemani Sclavis auxiliantibus ubique grassantur, sed a Karolo imperatoris filio fortiter debellantur.
1.953
807. 6. 39. 5. 20 29.
1.954
Chumeyd amyreus missus ab Aaron ad excindendam Lyciam, cum venisset Myream, nisus sancti Nicolai conterere archam, pro ea contrivit aliam, et pro temeritate incurrens Dei vindictam, subsequente inevitabili tempestate, classim amisit totam. Karolus imperator per manum Pauli diaconi sui decerpens optima quequae de scriptis catholicorum patrum, lectiones unicuique festivitati convenientes, per circulum anni in aecclesia legendas compilari fecit. Rex Persarum Karolum imperatorem pretiosis muneribus per legatos honorat. Saraceni Sardiniam depopulantur, sed a Pipino rege Italiae superantur. Chrumnus Bulgaribus dominatur.
1.955
808. 7. 40. 6. 21. 1.
1.956
In Britannia Eardulf rex Nordanymbrorum patria et regno pellitur; sed ad Karolum imperatorem veniens, per eum regno et patriae restituitur. Aaron amiras moritur; post quem Muhamad annis 5 principatur.
1.957
809. 8. 41. 7. 1. 2.
1.958
Walchaudus episcopatum Leodicensem suscipit, qui in Ardenna Andagium coenobium construxit. Pipinus rex Italiae Venetiam bello sibi subigit, et non multo post Mediolani obit; et Karolus imperator Venetiam Nicephoro reddit. Nicephorus imperator novis et injustis legibus omnes suos exacerbat, et Dei in se iram exaggerat. Godefrido Danorum rege mortuo, Hemingus, filius ejus, pacem expetit ab imperatore Karolo.
1.959
810. 9. 42. 8. 2. 3.
1.960
Karolus in tres partes regni sui tres exercitus misit, unum trans Albiam, qui Hilinones debellavit, unum in Pannoniam, qui reliquias Hunorum et Sclavos compressit, unum contra Brittones, qui eorum perfidiam contudit; et ubique sibi victoria provenit. Karolus rex, filius imperatoris major natu, obit.( MARIANUS) Karolus imperator rerum suarum heredem Christum testamento facit, et quicquid in re mancipi habebat, in tres partes diviso, tertiam eorum pauperibus et famulantibus palatio delegavit, duas vero partes in partes viginti et unam subdivisit, et metropolitanis episcopis, qui totidem sibi suberant, distribuit, ut metropolis aecclesia tertiam assignatae sibi partis haberet, et duas inter suffraganeos episcopos divideret. Nomina archiepiscopalium civitatum, quae erant sub Karolo: Roma, Ravenna, Mediolanum, Forum Julii quae et Aquileia, Gradus, Colonia, Moguntia, Juvavum quae et Salzburch, Treveris, Senonis, Vesontio, Lugdunus, Vienna, Rotomagus, Remis, Arelas, Darantasia, Ebredunum, Burdegala, Turonis, Bituricas. Nicephorus imperator Bulgariam ingreditur; et quia victoriae temperare nescivit, a Bulgaribus cum multo senatorii ordinis numero perimitur. Stauratius filius ejus post eum anno uno imperat.
1.961
811. R. 10. F. 43. C. 1. S. 3. B. 4.
1.962
Stauratio deposito, Michael imperat post eum annis 3. Hemingus rex Danorum moritur. Post quem duo inter se de regno contendentes bello colliduntur, in quo paene 11 milia Danorum perimuntur. Moguntiae pons quingentorum passuum longitudinis trans Rhenum, quem Karolus imperator per decem annos ingenti labore et mirabili opere de lignis construxerat, ita ut perpetuo durare posse videretur, ita tribus horis conflagravit, ut ne una quidam astula super aquam remaneret.
1.963
812. 11. 44. 1. 4. 5.
1.964
Karolus imperator Ludowico fiio suo coronam imperialem imponit, et Bernardum, filium Pipini regis, regem Italiae facit. In Francia apud coenobium Elnonense sanctus Amandus a Lothario elevatur, a depositione ejus anno circiter centesimo quinquagesimo secundo. Cujus corpore adhuc integro invento, cum ejus capilli et ungues, qui excrevisse videbantur, succiderentur, et de ejus ore dentes adhibita forcipe extraherentur, sanguis inde profluxit, qui ad memoriam posterorum adhuc servatur.
1.965
813. 12. 45. 2. 5. 6.
1.966
Karolus imperator per totas Gallias concilia super statu aecclesiarum ab episcopis celebrari edicit; unum fuit Moguntiae, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Caballonis, quintum Arelati. Muhamad amiras fratri suo Habdallae congreditur; a quo superatus, eum sibi conregnare invitus patitur; et hoc bello regnum Saracenorum per aliquot annos discinditur. Michael imperator Chrumno Bulgari congressus, de bello victus fugit, et ex desperatione rerum monachus factus, imperium deponit. Post quem Leo annis 8 imperavit.
1.968
814 .
1.969
13. 46. 1. 1. 7.
1.970
Karolus imperator gloriosus, regno et imperio suo ampliato et pacato, statu quoque aecclesiae sancte et religiose ordinato, moritur, et sepelitur Aquis, anno aetatis suae 72º; qui pro magnitudine operum agnominatus est Magnus, cujus vitam Einardus descripsit. Post quem Ludowicus, filius ejus, imperavit annis 26.
1.971
815. 1. 2. 2. 8.
1.972
Inter Ludowicum et Leonem imperatores pax firmatur. Harioldus rex Danorum, patria et regno pulsus a filiis Godefridi, ad imperatorem Ludowicum veniens implorat opem recuperandi. Chrumnus successu laetatus, Constantinopolitanos incursat insolentius, et usque ad portas urbis vagatur crebris incursibus.
1.973
816. 2. 3. 3. 9.
1.974
Stephanus 92us Romanae ecclesiae presidet. Hic mox in Franciam venit, et Ludowicum in imperatorem coronavit. Ludowicus imperator exercitum contra Danos mittit, et per eum obsides accipit.
1.975
817. 3. 4. 4. 10.
1.976
Pascalis 93us Romanae aecclesiae presidet. Wascones ab imperatore Ludowico desciscunt, sed ab ejus exercitu edomiti cito resipiscunt.
1.977
818. 4. 5. 5. 11.
1.978
Scloamyr rex Abrotidarum ab imperatore Ludowico deficit et ad Danos transit.
1.980
819 .
1.981
5. 6. 6. 12.
1.982
Ludowicus imperator Brittones sibi subigit. Murmanus dux oerum, qui nomen regis sibi usurpaverat, ab eis perimitur. Bernardus rex Italiae conspirationis contra imperatorem factae accusatur, et reus majestatis adjudicatus, primo regno et oculis, dehinc vita privatur. Harioldus in regnum Danorum a Ludowico remittitur.
1.983
820. 6. 7. 7. 13.
1.984
Scloamyr rex Abrotidarum et Lupus dux Wasconum damnati capitis ab imperatore Ludowico exiliantur. Aquisgrani generali conventu habito, per dispositionem imperatoris Ludowici episcoporumque et abbatum aliqua capitula ad usus regularium monachorum addita sunt; et multa sanctarum scripturarum compilatione facta, clericorum et clericalium sanctimonialium regulae constitutae sunt. Deficiente historiarum relatione, cessat etiam relatio de regno Bulgarum et Saracenorum.
1.985
821. 7. 8.
1.986
Paschalis papa corpus sanctae Ceciliae virginis ipsa revelante invenit, aureis velatum indumentis sanguine ipsius adhuc infusis; et ipsam et corpora sanctorum Valeriani sponsi ejus et Tyburtii et Maximi, Urbani quoque papae, in aecclesiam a se eis edificatam transposuit. Ludowicus imperator partitionem regni inter filios suos factam confirmat sacramentis optimatum suorum. Leo imperator Grecorum perimitur in palatio suo conspiratione optimatum suorum, et precipue Michahelis domesticorum comitis, et ipse Michael imperavit annis 9.
1.987
822. F. 8. C. 1.
1.988
In Turingia cespes longitudine pedum quinquagenum, latitudine quatuordenum, altitudine sesquipedali, sine manibus de terra precisus et sublatus est, et ultra pedes 25 translatus est. In Saxonia tellus in modum aggeris limite unius leugae intumuit.
1.989
823. R. et F. 9. 2.
1.990
Elevatio sancti Ursmari confessoris Lobiensis celebratur. Drogo, frater Ludowici imperatoris, fit Mettensium episcopus. Lotharius, filius imperatoris, a patre in Italiam dirigitur; qui a Paschale papa consecratus, coronam regni et imperatoris atque augusti nomen accepit. Romae quidam nobilium perimuntur, pro eo quod proniores justo esse viderentur ad fidelitatem Lotharii imperatoris. Quod crimen cum etiam in ipsum papam Paschalem intorqueretur, papa se apud imperatores excusat, et de hoc crimine coram populo et legatis imperatoris Romae cum magno episcoporum numero se jurejurando expurgat. Terraemotus factus est; multae villae et domus caelesti igne cremantur; homines et animalia ictu fulminum examinantur; fruges grandine vastantur; cum ipsa grandine veri lapides immensi ponderis cadunt; et haec prodigia grandis hominum mortalitas subsequitur. In territorio Tullense villa Comertiaco puella duodennis, post sacram communionem in pascha a sacerdote susceptam, primum per decem menses pane, deinde omni cibo et potu per triennium abstinuit, et postea ad communem hominum vitam rediit.
1.991
824. 10. 3.
1.992
Eugenius Romanae aecclesiae centesimus presidet. Corpora sanctorum Severi Ravennatium episcopi et uxoris ejus Vincentiae et filiae Innocentiae ab Otgario archiepiscopo Moguntiam translata sunt. In Gallia ante solstitium aestivale, aere in tempestatem repente converso, ingens fragmentum glaciei cum grandine cecidit; cujus longitudo pedes quindecim, latitudo sex, grossitudo duos pedes habebat. Legati Michaelis imperatoris inter cetera munera detulerunt Ludowico imperatori libros Dionisii Areopagitae, ab eo conscriptes de hierarchia, id est sacro principatu, petente ipso Ludowico de Greco in Latinum translatos. Qui libri Parisius in ipso sancti martyris festo missi, cum gaudio suscepti sunt; quod gaudium virtus sancti martyris auxit, decem et novem egrotis in ipsa nocte ibi sanatis. Walcaudus Leodicensis episcopus corpus sancti Hucberti transfert a Leodio ad Andagium monasterium. Rabanus sophista et sui temporis poetarum nulli secundus, fit abbas Vuldensis; qui multa de sanctis scripturis disseruit, qui etiam librum de laude sanctae crucis, figurarum varietate distinctum, difficili et mirando poemate composuit, et Sergio papae sancto Petro offerendum misit.
1.993
825. 11. 4.
1.994
Herioldus rex Danorum cum uxore et filiis et sua parte Danorum Moguntiae baptizatur; et ab imperatore muneribus et parte Fresiae in beneficium sibi data honoratur. Hilduinus, abbas de Sancti Dionisii sacrique palatii archicapellanus, Romam mittens a papa Eugenio sancti Sebastiani martyris corpus accepit, et Suessionis in basilica sancti Medardi collocavit. Ubi dum adhuc inhumatum in loculo, in quo allatum fuerat, jaceret, tanta signorum et virtutum gratia in nomine ejusden martyris enituit, ut a nullo mortalium vel enumerari vel enarrari possint. Quorum quaedam tanti stuporis esse dicuntur ut humanam fidem excedant, nisi certum esset, Deum, pro quo idem martyr passus est, omnia facere posse.
1.995
826. 12. 5.
1.996
Corpora Marcellini et Petri martyrum de Roma sublata in Franciam translata, multis signis clarificata sunt. Corpus etiam sancti Gregorii papae ad urbem Suessionis translatum esse dicitur.
1.997
827. 13. 6.
1.998
Valentinus Romanae aecclesiae 101us presidet. Quo post quadraginta pontificii dies defuncto, quartus hujus nominis papa Gregorius Romanae aecclesiae 102us presidet, qui etiam quartus Leo dictus est. Rabanus abbas tractatus in libro sapientiae et in Aecclesiastico ad Oggarium archiepiscopum edit. Amularius librum de officiis aecclesiasticis ad imperatorem Ludowicum scribit. Angelomus etiam ad eundem imperatorem tractatus in libro regnum edit. Ansigisus abbas Lobiensis edicta imperatoris Karoli Magni et Ludowici filii ejus ad aecclesiasticam legem pertinentia in duobus libellis digessit. Idem edicta eorumdem ad mundanam legem pertinentia in duobus eque libellis digessit
1.1000
828 .
1.1001
14. 7.
1.1002
Italicus Ludowici imperatoris exercitus classe in Africam transvectus, conserto prelio magnam Afrorum stragem fecit. In Wasconia annona de caelo pluit, frumento similis, sed grana breviora et rotundiora habens. Corpora sanctorum Valentini et Genesii in Augiam monasterium translata sunt.
1.1003
829. 15. 8.
1.1004
Contra Ludowicum imperatorem commotio et simultas filiorum ejus et optimatum exoritur. Hoc anno, qui est annus ab initio mundi 4888, finitur nonus annus magnus ab initio mundi, qui est annorum 532.
1.1005
830. R. et F. 16. C. 9.
1.1006
Apud Constantinopolim Theophilus imperat annis 15. Gregorius papa, dolens, crebris Saracenorum incursionibus vexari suburbium Romanae urbis circa aecclesiam apostolorum principis Petri, intendit illic urbem novam aedificare; ad quod consilio et auxilio imperatorum animatus novam fabricam coepit.
1.1007
831. 17. 1.
1.1008
Saraceni Siciliam incursantes, etiam Lipparim insulam devastant, ubi corpus Bartholomei apostoli quiescebat; quod olim loculo plumbeo injectum et in mare demersum a paganis, non ferentibus illud propter nimiam signorum claritatem ab omnibus venerari, ab India usque ad hanc insulam ultro delatum fuerat. Cujus ossa modo a Saracenis huc illucque dispersa, et a quodam monacho ipso revelante collecta, Beneventum transferuntur. Ludowicus imperator adversantes sibi alios exauctoravit, alios exiliavit, alios bonis privavit; ac per hoc filios et optimates suos magis contra se exacerbavit.
1.1009
832. 18. 2.
1.1010
Gregorius papa in Galliam veniens, contra imperatorem cum filiis agebat. Imperator uxorem suam Judith, quasi causam malorum, abdicavit.
1.1011
833. 19. 3.
1.1012
Ludowicus imperator a suis desertus ac proditus et in potestatem filiorum redactus, episcoporum judicio arma deposuit, et ad agendam poenitentiam inclusus est. Sol et luna per eclypsim deficiunt.
1.1013
834. 20. 4.
1.1014
Ludowicus imperator relaxatus, arma, imperium et uxorem recipit, ac filium Lotharium in Italiam redire cogit.
1.1015
835. 21. 5.
1.1016
Monente Gregorio papa et omnibus episcopis assentientibus, Ludowicus imperator statuit ut in Gallia et Germania festivitas omnium Sanctorum in Kalendis Novembris celebraretur, quam Romani ex instituto Bonefacii papae celebrabant. Hoc tempore reliquiae Viti martyris a Parisius ad Corbeiam Saxoniae transferuntur; unde ipsi Franci testati sunt, quod ab illo tempore gloria Francorum ad Saxones translata sit. Ebbo Remorum archiepiscopus deponitur; aliique multi, qui cum eo in dejectionem Ludowici imperatoris conspiraverant, damnantur et exiliantur.
1.1017
836. 22. 6.
1.1018
Gregorius papa consummatam novae urbis fabricam solemniter dedicavit, eamque urbem Leonianam appellavit, vel a Leone tertio hujus nominis papa, qui hujus operis fundamenta olim jecerat, vel a se ipso, quia et ipse Leo quartus dictus est.
1.1019
837. 23. 7.
1.1020
Northmanni Gallias graviter infestant, Dorestatum vastant; Andoverpum oppidum et Witlant emporium situm juxta ostium Mosae incendunt, a Fresonibus tributum accipiunt. Gregorius papa plures Italiae urbes aut vetustate aut hostilitate dirutas novis fabricis aut muris restaurat. Saracenis ad depredandum usque ad portum Romanum venientibus, Romani instantia Leonis papae, auxiliantibus sibi etiam Neapolitanis, eos bello excipiunt, et cooperante sibi divinitus gravi turbine ventorum, usque ad internetionem paene victos delent.
1.1021
838. 24. 8.
1.1022
Cometes in signo Librae apparet. Northmanni Walacram insulam vastant, et tributum exigunt.
1.1023
839. 25. 9.
1.1024
Ludowicus imperator filio suo Lothario sub fide ad se venienti reconciliatur, eique dignitatem imperii et regni coronam tribuit. Cometes in signo Arietis apparet, et per aliquot dies plurimi instar stellarum igniculi per caelum discurrere videntur.
1.1025
840. 26. 10
1.1026
Ludowicus imperator moritur, et Lotharius solus imperium usurpans, imperat annis 15.
1.1027
841. 1. 11.
1.1028
Karolus et Ludowicus, filii imperatoris, dolentes se a fratre suo Lothario debita regni parte privari, contra eum insurgere parant.
1.1029
842. 2. 12.
1.1030
Cometes in signo Aquarii apparuit. Tribus fratribus de regni partitione discordantibus, conseritur inter eos pugna in pago Alciodorense, apud villam Fontiniacum; et tanta cedes utrimque facta est, ut nulla aetas meminerit tantam stragem hominum factam fuisse in gente Francorum, et ita eorum vires ibi attenuatae sunt, ut jam nec suos terminos ab externis tueri possint. Victoria tamen Karolo et Ludowico provenit.
1.1032
843 .
1.1033
3. 13.
1.1034
Fratribus nondum a bello desistentibus, consilio optimatum tandem de pace agitur, et de partibus singulorum 40 primores eliguntur, qui in unum convenientes regnum aequaliter dividerent; et ita pax in annum sequentem induciatur. Ludowicus interim pergens in Saxoniam, validissimam libertorum conspirationem dominos suos opprimere volentium fortiter compescuit, auctoribus factionis capitali sententia damnatis.
1.1036
844 .
1.1037
R. et F. 4. C. 14.
1.1038
Sergius Romanae aecclesiae 103us presidet. Ad hujus electionem confirmandam Ludowicus filius imperatoris Lotharii a patre missus, ab eodem papa in regem Langobardorum unctus est. Mauri Beneventum occupant. Descripto in tres partes regno, fratres ad urbem Galliae Viridunum conveniunt, et inter se pacificantur; et datis et acceptis invicem sacramentis, quisque ad descriptas sibi partes regni tuendas revertuntur. Karolus accepit occidentalia regna a Britannico occeano usque ad Mosam fluvium; in qua parte extunc et modo nomen Franciae remansit. Ludowico orientalia regna cesserunt, omnis scilicet Germania usque ad Rheni fluenta, et aliquae trans Rhenum civitates cum adjacentibus pagis, propter vini copiam. Lotharius, qui major natu erat et imperator appellabatur, omnia Italiae regna tenuit cum ipsa Roma, nec non et Provintiam, et mediam partem Franciae inter Scaldim et Rhenum, quae mutato nomine ab eo denominatur Lotharingia. Post factam ergo divisionem Karolus regnat in Francia annis 34, Ludowicus frater ejus in Germania 33.
1.1039
845. R. 5. F. 1. C. 15.
1.1040
Ludowicus rex Germaniae Abrotidos a se deficere molientes, bello perdomuit, occiso rege eorum, eorumque terram et populum sibi divinitus subjugatum per duces ordinavit. Apud Constantinopolim Michael et Theodora imperant annis 11.
1.1042
846 .
1.1043
6. 2. 1.
1.1044
Northmanni regnum Karoli graviter infestant, et usque Parisius navigio veniunt; cum Fresonibus tribus preliis confligunt, in primo victi, in duobus victores existunt. Karolus cum Brittonibus infeliciter pugnat. Ludowicus rex quatuordecim duces Boemanorum cum suis baptizari fecit.
1.1045
847. 7. 3. 2.
1.1046
Leo quintus hujus nominis papa, Romanae aecclesiae 104us presidet. Hic decrevit, ut dum missarum sacra solemnia celebrantur, nullus ex laicis in presbiterio stare vel sedere vel ingredi presumat, nisi tantum sacra plebs, quae ad ministrationem sacri officii constituta est. Decrevit etiam, ut octavae assumptionis sanctae Mariae in aecclesia Romana celebrentur, quod ante non fiebat.
1.1047
848. 8. 4. 3.
1.1048
Rabanus abbas Fuldensis, ordinatus Moguntiae archiepiscopus, celebrata synodo Moguntiae jussu Ludowici regis, multa aecclesiae utilia decrevit. Quaedam pseudoprophetissa dicens instare diem judicii, Moguntiam sollicitabat, ita ut etiam aliquos sacri ordinis ad se inclinaret; quae ab archiepiscopo correpta, confessa est, se per suggestionem cujusdam presbiteri quaestus causa hoc fecisse.
1.1049
849. 9. 5. 4.
1.1050
Godescalcus hereticus a Rabano archiepiscopo rationabiliter, ut multis visum est, convincitur; sed tamen in suo perseveravit errore. Sancta Helena imperatrix, a filio suo Constantino Magno primo hujus nominis imperatore Rome in ecclesia sanctorum Marcellini et Petri martyrum in mausoleo purpureo sepulta, ad Franciam a Theogiso monacho transfertur, et in diocesi Remensi magna Francorum veneratione excolitur.
1.1051
850. 10. 6. 5.
1.1052
Franci a Boemanis prelio graviter vincuntur. Cui bello spiritus malignus se prefuisse, per os abreptitii publice protestatus est, et per se et per suos socios, spiritus scilicet superbiae et discordiae, egisse, ut Franci terga verterent.
1.1053
851. 11. 7. 6.
1.1054
Reliquiae sancti Hermetis martyris per Lotharium imperatorem in Gallias mittuntur, et apud Indam monasterium honorifice conduntur. Fames valida Germaniam attrivit, ut etiam pater filium suum devorare voluerit; quo tempore Rabanus archiepiscopus multam pauperibus benivolentiam exhibuit.
1.1055
852. 12. 8. 7.
1.1056
Karolus rex Francorum filios fratris sui Pipini regis, Pipinum et Karolum, regnum inquietantes capit, et in monachum attonsos in monasterium trudit.
1.1057
853. 13. 9. 8.
1.1058
( Mett.[ R.] Northmanni per mare Brittannicum ostia Ligeris ingressi, urbem Namnetem invadunt, episcopum sabbatho sancto paschae baptismum celebrantem trucidant, clerum et populum perimunt. Inde Andegavis, deinde Turonis occupant, et ut tempestas omnia diruunt templum etiam sancti Martini incendunt.
1.1059
854. 14. 10. 9.
1.1060
Hincmarus Remorum archiepiscopus in Francia claret, qui vitam sancti Remigii scripsit. Benedictus 105us Romanae aecclesiae presidet. Hoc conspiratione quorumdam malignorum deposito, Anastasius presulatum invadit. Sed Anastasio a legatis imperatoris Lotharii dejecto et in carcere truso, Benedictus honorifice relocatur. Northmanni qui per 20 annos Franciam nimis attriverant, in patriam suam reversi, intestino inter se bello usque ad internecionem delentur, ut de regia eorum stirpe nullus nisi unus puer remaneret.
1.1062
855 .
1.1063
R. 15. F. 11. C. 10.
1.1064
Terraemotus, aeris insolita commotio, turbines, tempestates, grandines, fulmina, multa multis modis incommoda hominibus inferunt. Quidam etiam homo igne caelesti consumptus est, veste illesa manente. Lotharius imperator partito inter filios regno abrenuntiat saeculo, et in Prumia monasterio habitu monachi suscepto, non multo post dormivit in Domino. Ludowicus, filius ejus, olim a Sergio papa in regem unctus, imperat annis 15. Lotharius vero frater ejus Lotharingiam tenet.
1.1065
856. 1. 12. 11.
1.1066
Rabanus egregiae vitae et scientiae archiepiscopus obiit. Maginradus eremita martirizatur. Apud Constantinopolim Michael solus imperat annis 12
1.1067
857. 2. 13. 12.
1.1068
Nicholaus 106us Romanae aecclesiae presidet; cujus ordinationem Ludowicus imperator sua presentia roboravit. Coloniae orta tempestate, populo in basilicam sancti Petri confugiente, fulmen subito instar ignei draconis basilicam scidit ac penetravit, et tres homines diversis quidem locis, sed uno ictu in mortem dejecit. Alios etiam sex eodem impetu semivivos reliquit.
1.1069
858. 3 14. 2.
1.1070
Franci super credulitate Karoli regis sui apud Ludowicum fratrem ejus expostulant, et eum ad regnandum super se contra Karolum invitant. Quod ille inconsultu aggressus, turpiter alienis excessit finibus. In parochia Moguntina malignus spiritus evidens nequitiae suae indicium dedit. Nam primo lapides jaciendo, et parietes domorum quasi malleis pulsando, inde manifeste loquendo, furta etiam prodendo, discordias inter vicinos seminando, homines inquietabat. Denique animos omnium contra unum hominem commovit, quasi pro ejus peccatis caeteri talia paterentur. Cujus fruges in unum coacervatas incendit; qui ubicunque intrasset, statim domus illa exurebatur, ut jam ei nisi in agris locus manendi nullus esset. Propter hoc presbiteris letanias agentibus et benedictam aquam spargentibus, inimicus multis lapides jaciendo cruentatis, tandem aliquandiu quievit. Presbiteris recedentibus, inimicus flebiliter ululans, tandem presbiterum quendam nominatim exprimens, se, quando aqua benedicta spargebatur, sub cappa illius quasi familiaris sui latuisse professus est; accusans eum cum filia procuratoris concubuisse. Sic per triennium institit, donec ibidem cuncta aedificia incendio consumeret.
1.1071
859. 4. 15. 3.
1.1072
Probus presbiter obiit, cujus conversatio et studium Moguntinam aecclesiam illustravit. Ludowicus rex Germaniae plurima prelia contra Sclavos strenue gessit; et capto principe eorum Rastrix nomine, propter violatam fidem oculos eruere jussit. Principibus Karoli regis inter se discordantibus, Brittones destitutam auxilio terram invadentes, usque Pictavis omnia vastando veniunt. Quos redeuntes rex Karolus prosecutus, Britanniam intrat, et pugna conserta Franci vincuntur, Brittones in caede eorum grassantur.
1.1073
860. 5. 16. 4.
1.1074
Numeneus rex Brittonum dum instaret regnum Francorum depopulari, visum est ei asistere sibi sanctum Maurilionem, Andegavensis urbis olim episcopum; a quo in capite baculo percussus, iram Dei morte persensit. Hoc tempore Leutulfus dux Saxonum, pater Ottonis ducis, avus autem Heinrici regis, corpus sancti Innocentii papae a Roma in Saxoniam transtulit.
1.1075
861. 6. 17. 5.
1.1076
Herispous, filius Numenei, rex Brittonum, Karolo regi confederatur, et muneratus ejus se dominationi subdit.
1.1077
862. 7. 18. 6.
1.1078
Lotharius rex Lotharingiae Waldradam pellicem superducens conjugi suae Tietbergae, consentientibus sibi archiepiscopis Gunthario Coloniensi et Tietgaudo Trevirensi, magnam sibi calamitatem paravit.
1.1079
863 8. 19. 7.
1.1080
Hugbertus abbas et dux, frater Tietbergae reginae, pro repudio sororis suae contra Lotharium insurgit. Guntharius et Tietgaudus archiepiscopi Romae a papa Nicholao pro adulterio Lotharii regis examinati, cum et suis synodalibus gestis, quae preferebant, et suo etiam ore convicti fuissent, episcopatu et sacris gradibus exordinati anathematizati sunt, eisque tantum laicalis communio concessa est.
1.1081
864. 9. 20. 8.
1.1082
Excommunicata pelice Waldrada a legato apostolico, videns Lotharius rex etiam sibi excommunicationem intentari, Tietbergam uxorem recepit. Sed id non multum profuit, quia non multo post ea repudiata pelicem recepit, nec ultra ullo correptionis modo ab ea separari potuit.
1.1083
865. 10. 21. 9.
1.1084
Corpora sanctorum martyrum Eusebii et Pontiani dono Nicholai papae ad Gallias translata, in monasteriis voto religiosorum sancto Petro collatis honorifice tumulantur. Rex Bulgarum ad christianismum cum sua gente conversus, missis ad eum a sede apostolica ministris sacri ordinis, acceptis etiam a rege Ludowico subsidiis, adeo in fide solidatur, ut non multo post filio majore in regnum ordinato, ipse abrenuntians saeculo monachus factus sit. Sed cum filius ejus juveniliter agens ad gentilitatis cultum vellet redire, militiae cingulo et cultu regio resumpto, filium persecutus coepit et oculis ejus effossis eum in carcerem trusit; et filio juniore in regnum locato, sacrum habitum recepit, et in eo usque ad finem vitae perseveravit.
1.1085
866. R. 11. F. 22. C. 10.
1.1086
Herispoo a suis perempto, Salomon filius ejus super Brittones regnat, et Karolo contra se venienti confoederatur. Northmanni Galliam repetentes, Namnetis, Andegavis, Pictavis et Turonis terminos depopulantur. Quibus occursantes dux Aquitaniae Ramnulfus et Ruotbertus fortis marchio, dum ipsi incaute preliantes perimuntur, caeteri a Northmannis ut oves a lupis acervatim sternuntur.
1.1087
867. 12. 23. 11.
1.1088
Saracenis Beneventanam regionem incursantibus, Ludowicus imperator viriliter occurrit. Ad cujus auxilium Lotharius frater ejus properans, multa quidem prelia cum eis strennue gessit, sed exercitu suo propter intemperiem aeris morbis et morsibus aranearum nimis gravato, cum multo suorum dispendio rediit.
1.1089
868. 13. 24. 12.
1.1090
Adrianus Romanae aecclesiae 107 us presidet. Cometes manifestissime apparet. Michael Grecorum imperator sensu diminutus adeo mente excedebat, ut familiares suos juberet occidi; quos tamen ad se rediens, sibi representari exigebat.
1.1091
869. 14. 25. 13.
1.1092
Basilius, quem Michael imperator pauperem ex familia unius abbatis sibi asciverat, et cubicularium factum ad tantos honores provexerat, ut alter ab imperatore appellaretur, saepe ab imperatore per insaniam occidi jussus, timens ne tali occasione occideretur, elegit magis ipse imperatorem interficere, quam ab eo interfici; et imperavit annis 17.[ Corpus sancti Mauri, qui fuit discipulus sancti Benedicti, asportatum a Glandifolio in Burgundiam propter timorem Normannorum, transfertur ad Fossatense cenobium, quod construxit sanctus Babolenus, sancti Columbani discipulus.
1.1093
870. 15. 26. 1.
1.1094
Lotharius rex Romam ad Adrianum papam se excusatum vadit. A quo dum pro comprobatione innocentiae suae ad examinationem corporis et sanguinis Domini tam ipse quam optimates regni invitati essent: et ipse et omnes, qui corpus Domini cum eo temere accipere presumpserunt, infra ipsum annum perierunt, ipso statim in redeundo Placentiae defuncto.
1.1095
871. 16. 27. 2.
1.1096
Coloniae celebrata synodo ad dedicationem aecclesiae a tribus Lotharingiae metropolitis, Liutperto Moguntino, Bertulfo Trevirensi, Williberto Coloniensi, cum ab eis etiam major aecclesia, quae est sancti Petri, deberet dedicari, precedente nocte auditae sunt voces malignorum spirituum, inter se dolendo conquerentium, se a possessis diu sedibus debere expelli. Karolus rex Francorum, defuncto fratruele suo Lothario, dum Lotharingiam solus usurpare nititur, per moderantiam et industriam fratris sui Ludowici Germanorum regis ad hoc attractus est, ut aequaliter inter se regnum fratruelis dividerent. Ab exercitu Ludowici Germanici vario eventu varia bella contra Sclavos geruntur.
1.1097
872. 17. 28. 3.
1.1098
Karolum regem Francorum domestica calamitas in filiis suis affixit. Siquidem Karlomannum in clericatu usque ad diaconatus officium provectum, ipse pater caepit et excecavit, pro eo quod ad apostasiam conversus et omni genere nocendi regnum perturbans, alter quidam Julianus effectus erat. Porro alter filius ejus Karolus dum inconsulte voluisset experiri expertam cujusdam Albuini militis fortitudinem, et solus soli congressus fuisset, ab eodem Albuino, ignorante quis esset peremptus est. Basilius imperator Grecorum inter caetera munera mittit Ludowico regi Germanorum christallum mirae magnitudinis, mire auro gemmisque ornatam, cum parte non modica sanctae crucis.
1.1099
873. 18. 29. 4.
1.1100
Johannes 108us Romanae aecclesiae presidet. Ad hunc Johannes, Romanae aecclesiae diaconus, vitam primi Gregorii papae scribit, in quatuor libellis laudabiliter editam. Adalgisus dux Beneventanorum a Grecis seductus contra Ludowicum imperatorem rebellat, et multas Italiae urbes ab eo deficere fecit. Cui imperator viriliter repugnans, Beneventum et Capuam capit. Sed dolis Adalgisi persuasus exercitum dimittere, ita ab eo est circumventus, ut non posset evadere, nisi turpi foedere facto compulsus jurasset Adalgiso, se nunquam in vita sua Beneventi fines intraturum. Ob hoc Adalgisus a senatu Romanorum reus majestatis et hostis publicus dijudicatus et bello contra se decreto, in Corsicam fugit. Karolus junior Ludowici Germanorum regis filius a daemonio graviter in praesentia patris et optimatum ejus vexatur, et in ipsa vexatione confitetur, hoc sibi ideo contigisse, quia contra patrem suum conspirationem facere moliebatur.
1.1101
874. R. 19. F. 30. C. 5.
1.1102
In Italia Brixae tribus diebus ac noctibus sanguis de caelo pluisse narratur. Northmanni etiam a regno Ludowici Germanorum regis tributum exigentes, ab exercitu illius graviter cesi vincuntur. Locustae Galliam depopulantur innumerabiles, caeteris locustis majores, sena alarum remigia, sex pedes, duos dentes lapide duriores habentes, ut castrorum acies turmatim volantes, duces cum paucis itinere unius diei premittentes ad metanda loca venturae multitudini, circa horam nonam ad locum previsum venientes, ibique solis ortum expectantes, per spacium unius diei aerem velabant, ipsum solis splendorem obnubilantes; ore lato, extenso intestino, omnia viridia in herbis et arboribus vastabant, spatium diurni itineris quatuor aut quinque milibus extendentes. Hoc miserabili spectaculo usque ad mare Brittannicum pervenientes, tandem flatu ventorum in profundum maris demersae sunt; sed estu occeani ad litus rejectae, ex putredine sua aere corrupto, multos perire fecerunt. Secuta fames valida multos consumpsit inedia, ut paene tertia pars hominum consumpta sit.
1.1104
875 .
1.1105
20. 31. 6.
1.1106
Hiems solito asperior et prolixior; nix et gelu a Kalendis Novembris usque ad vernale aequinoctium. Ludowico regi Germanorum apparuit in somnis genitor suus Ludowicus olim imperator, adjurans eum per nomen sanctae Trinitatis, ut eum eriperet a tormentis, in quibus detinebatur, ut tandem aeternam requiem mereretur habere. Ob hoc ad diversa monasteria elemosinis destinatis, obnixe filius succurrebat patri. Unde dabatur intellegi, quia licet idem imperator multa Deo et hominibus placita fecisset, plura tamen Deo contraria in regno suo fieri consensit. In quibus graviora videbantur, quod heresi Nicholaitarum non restitit, et monita Gabrielis archangeli, duodecim capitulis comprehensa, quae Emarcus ei legenda et observanda optulit, servare non studuit. Nortmanni urbem Andegavis, quasi in ea habitaturi, cum suis omnibus occupant. Ad quam oppugnandam Karolus rex, ascito Salomone Britonum rege, multis diebus eam obsedit. Sed cum Northmanni ad desperationem adducti fuissent, rex invito exercitu, pecunia ab eis accepta, egressum eis annuit, eisque hoc pacto pejora faciendi locum dedit.
1.1107
876. 21. 32. 7.
1.1108
Cometes solito rutilantior apparuit. Subita et nimia aquarum inundatio facta est in Junio, ita ut in Saxonia villa quaedam longe a torrentibus et fluminibus remota, in momento cum hominibus et bestiis, cum arboribus et aedificiis, cum aecclesia et altari penitus absorta sit, et nullum habitationis remanserit vestigium. Ludowicus imperator in Italia moritur, et patruus suus Karolus rex Francorum Romam pergit, et Johanne papa et Romanis per munera sibi conciliatis, imperator creatur, et imperat annis tribus. Sed ei statim a Ludowico fratre suo bellum paratur, quod se inconsulto solus imperium fratruelis usurpaverit. Britones rege suo Salomone mortuo, pro contentione regnandi intestino inter se bello colliduntur; sicque inviti cessant a Galliae exterminio. Karolus imperator post adeptum imperium ultra se elatus, consuetudines Francorum vilipendeus, Grecas glorias et insolitos habitus affectabat, et talari dalmatica indutus et desuper balteo accinctus pendente usque ad pedes, capite vero involuto velamine serico, et diademate superimposito, procedebat. Et cum esset lepore timidior, et hostes fugere quam fugare paratior, fratrem suum Ludowicum lacessebat, minatus tantas copias se conducturum, ut ab equis flumine exhausto, ipse per aridum alveum Germaniae regnum intraret.
1.1109
877. 1. 33. 8.
1.1110
Heiricus monachus vitam sancti Germani Antisiodorensis, heroico metro in sex libellis luculenter exaratam, Karolo imperatori obtulit. Ludowicus rex Germanorum moritur, relinquens tres filios suos heredes, Ludowicum juniorem et Karolum, qui non multo post imperavit, et Karlomannum patrem Arnulfi imperatoris. Karolus imperator de morte fratris sui gavisus, injustitiam, quam contra fratrem conceperat, contra filios fratris perficere paratus, cum quinquaginta et eo amplius hominum milibus regnum eorum aggressus, Coloniam usque venit, filiis Ludowici alias occupatis. Ludowicus junior legatione ad patruum missa rogabat ea, quae pacis sunt. Quod cum impetrare non posset, viriliter eum bello excepit, eumque victum cum nimio exercitus damno et multo dedecore fugere compulit. Ingruente in Germania pecorum pestilentia, dum canes undique collecti cadaveribus incumberent, ita disparuerunt, ut nec vivi nec mortui reperirentur.
1.1111
878. 2. 34. 9.
1.1112
Karolus imperator Romam secundo profectus, Bosoni, germano uxoris suae, neptem suam, filiam Ludowici imperatoris, uxorem dedit, et data ei Provincia, in regem eum coronavit, ut etiam regibus imperare videretur. Qui audiens fratrueles suos Karlomannum et Karolum contra se exercitum adducere, pavore solutus reditum parat, et inter redeundum a quodam Sedechia Judaeo male potionatus, Mantuae moritur. Filius ejus Ludowicus cognomento Balbus, secundus post divisionem regnat in Francia annis duobus. Junior vero Karolus filius Ludowici Germanorum regis, imperium adeptus est, annitentibus sibi quibusdam nobilium Romanorum; Johanne autem papa satagente imperium transferre ad Ludowicum Balbum, filium recens defuncti Karoli imperatoris.
1.1113
879. R. 1. F. 1. C. 10.
1.1114
Johannes papa a Romanis injuriatus, ita ut etiam in custodia teneretur, pro eo quod Karolo non favebat, in Franciam veniens cum rege Ludowico Balbo paene annum moratus est. Northmannorum plus quam quinque milia a Francis in Gallia caesa sunt. Hoc tempore clarebat Milo monachus de sancti Amandi, qui vitam sancti Amandi metrice edidit, et librum de sobrietate ad Karolum Calvum scripsit. Sub hoc Milone adolescebat etiam nepos ejus Hubaldus, qui in septem liberalium artium peritia clarus, egregie preter caetera in musica claruit, et de multis sanctis cantus dulci et regulari modulatione composuit.
1.1115
880. 2. 2. 11.
1.1116
Sol hora diei nona ita obscuratus est, ut stellae in caelo apparerent. Rex Francorum Ludowicus Balbus moritur, uxorem suam ex se gravidam relinquens. De regno ejus Francis varie sentientibus, aliis illud filiis Ludowici Balbi ex concubina deberi judicantibus, aliis Bosoni Provintiae regulo ad illud injuste invalendum assentientibus, aliis vero illud regno Germaniae resociare volentibus, nascitur interim ex legitima uxore Ludowici Balbi filius, qui ex nomine avi Karolus nominatus est. Filii tamen Ludowici Balbi ex concubina, Ludowicus et Karlomannus dicti, interim regnum Francorum inter se dividentes, regnant annis quatuor, et Bosonem semper persecuti sunt. In silva Franciae Carbonaria plus quam novem milia Northmannorum a Francis caeduntur.
1.1117
881. 1. 1. 12.
1.1118
Karolus imperator, fratre suo Karlomanno defuncto, et non multo post Ludowico altero fratre suo immatura morte prerepto, post claras de inimicis victorias regnum Germaniae optinuit.
1.1119
882. 2. 2. 13.
1.1120
Karolus Romae a papa Johanne in imperatorem benedicitur. Northmanni, adjunctis sibi Danis, Franciam et Lotharingiam pervagantes, Ambianis, Atrebatis, Corbeiam, Cameracum, Tarvennam, fines Morinorum, Menapiorum, Bracbatensium, omnemque circa Scaldum fluvium terram, monasteria sanctorum Walarici et Richarii, ferro et igni devastant. Inde Wal fluvium ingressi, totam Batuam, palatium etiam Neomagi incendunt. Eodem anno Godefridus et Sigifridus reges Northmannorum cum inaestimabili multitudine juxta Mosam in loco Haslon considentes, Leodium, Trajectum, Tungris, Coloniam Agripinam, Bunnam cum adjacentibus castellis comburunt; Aquis in palatio equos stabulantes, oppidum et palatium incendunt; preterea monasteria Stabulaus, Malmundarium, Indam, Prumiam. Sacri ordinis in utroque sexu ministri, ubi poterant oportunius, latebant, et sanctorum corpora et pignera locis tutioribus absconderant. Ad haec mala Hug, filius Lotharii regis ex Waldrada pelice, in Lotharingia, et Boso suprascriptus in Burgundia tyrannizabant.
1.1121
883. 3. 3. 14.
1.1122
Northmanni urbem Treverim incendunt, et Mettim usque pertendunt, ibique conserto prelio christianos vincunt. In hoc prelio Walo Mettensium episcopus caesus est.
1.1123
884. 4. 4. 15.
1.1124
Karolus imperator a Gallis et Germanis ad auxiliandum regno evocatus, Northmannos obsidet. Cum quo Godefridus rex facto foedere, ut sibi Fresia provintia et Gisla filia Lotharii regis uxor daretur, baptizatus est, et ab imperatore de sacro fonte susceptus est. Sigifrido quoque rege nimis munerato, eos a regno suo recedere fecit. Qui mox Franciam repetentes, post multas incursiones a Karlomanno rege Francorum duodecim milia argenti probati pro tributo exigunt, et sic in duodecim annos pacem promittentes, mare repetunt. Hoc tempore Rodulfus quidam corpus sancti Calisti papae et martyris a Romana urbe in Franciam transfert; qui Calistus jejunium quatuor temporum celebrari instituit.
1.1125
885. 5. 5. 16.
1.1126
Karlomanno Francorum rege mortuo, cujus frater Ludowicus jam priori anno obierat, Northmanni Franciam repetunt, dicentes se cum rege Francorum tantum, non cum Francis pacis pe pigisse pactum. Hinc compulsi Franci Karolum imperatorem ad auxiliandum sibi invitantes, Franciam ei subiciunt. Qui contra Northmannos apud Lovanium castra metatos semel et bis exercitum misit, sed nihil dignum fecit. Regnavit ergo Karolus etiam in Francia annis 4. Hincmarus Remorum archiepiscopus obiit.
1.1127
886. R. 6. F. 1. C. 17.
1.1128
Marinus Romanae aecclesiae centesimus nonus presidet. Apud Constantinopolim Basilio imperatore mortuo, Leo filius ejus imperat annis 18. Hug, filius Lotharii regis ex Waldrada pelice, paternum Lotharingiae regnum rebellando assequi sperans, Godefrido Northmannorum regi, cui soror sua Gisila nupserat, medietate affectati regni promissa persuadet, ut ab imperatore imperiales fiscos ad libitum suum sibi addi peteret, per hoc utrinque imperatorem circumveniri putans: si daret, Northmanni hostes regni in visceribus regni immitterentur; si negaret, justam rebellandi causam habere videretur. Ad hoc tractandum jussu imperatoris Heinrico duce et Godefrido in Batuam ex condicto convenientibus, inter agendum Godefridus cum suis perimitur. Nec multo post etiam Hug ab Heinrico captus excecatur, et novissime in monachum Prumiae attondetur.
1.1129
887. 7. 2. 1.
1.1130
Normanni a Lovanio exeuntes, Parisius obsident. Contra quos Heinricus dux exercitum ducens, dum incaute equitat, in foveam quam Northmanni factam quisquiliis operuerant, lapsus trucidatur. Hug dux et abbas mirae potestatis et prudentiae moritur.
1.1131
888. 8. 3. 2.
1.1132
Agapitus Romanae aecclesiae 110us presidet. Hic in aliquibus libris non annumeratur. Karolus imperator cum Northmannos nequiret expellere, tandem facto foedere concessit eis regiones, quae erant ultra Sequanam, quarum incolae contra se rebellabant. Que pars Franciae a Nortmannis Nortmannia denominata est.
1.1133
889. 9. 4. 3.
1.1134
Adrianus Romanae aecclesiae 111us presidet. Karolus imperator zelatus uxorem suam, pro eo quod plus justo familiarius ageret cum Liutwardo Vercellensi episcopo, protestatur in contentione, se nunquam cum ea coisse; illa vero se virginem esse gloriata, accepto repudio monasterium petiit.
1.1135
890. 10. 5. 4.
1.1136
Karolus imperator corpore et animo deficiens, ab optimatibus regni repudiatur, et Arnulfus filius Karlomanni regis, fratruelis ejus, in regnum sublimatur, et regnavit annis 12. Hic Arnulfus patruo suo Karolo, ex imperatore etiam necessariis egenti, fiscos in Alemannia delegavit; qui sequenti anno obiit. Romanum imperium et regnum Francorum misere discerpitur. In Italia nempe Berengarius et Wido de regno contendunt. Franci vero, neglecto Karolo filio Ludowici Balbi, puero vix decenni, regem sibi preficiunt Odonem, filium Rotberti ducis, quem a Northmannis occisum supra diximus. Rodulfus autem corona sibi imposita rex Burgundionum statuitur, quod regnum multo tempore duravit.
1.1137
891. 1. 1. 5.
1.1138
Ab hoc tempore Liutprandus diaconus Ticinensis aecclesiae, hystoriam suam orditur. Basilius Romanae aecclesiae 112us presidet. Hic in aliquibus libris non invenitur. Normanni Parisius expugnare non valentes Burgundiam aggrediuntur, et Senonis urbem oppugnant, sed non expugnant. In Italia Saraceni castrum quoddam Fraxinetum occupantes, magno exitio Italiae esse coeperunt.
1.1139
892. 2. 2. 6.
1.1140
Northmanni a Senonis Parisius repetunt, et inde repulsi, per Matronam fluvium Trecas urbem incendunt, et usque Virdunum et Tullum urbes cuncta depopulantur. Wido Berengarium bis victum ex prelio fugat. Odo rex Danos super Axonam fluvium bello vincit.
1.1141
893. 3. 3. 7.
1.1142
Arnulfus rex Zuendebaldo duci Marahensium ducatum Boemanorum addens, et Boemanos per hoc sibi infestos fecit, et Zuendebaldo per adjectionem potentiae materiam contra se rebellandi dedit. Ad quem debellandum cum non sufficeret, apertis clusis gentem Ungarorum Deo inimicam regno immisit, eorumque auxilio Zuendebaldum devicit et tributarium fecit.[ Sanctus Uldaricus in Bajoaria nascitur.]
1.1143
894. 4. 4. 8.
1.1144
Nortmanni iterum a Parisius repulsi, fines Brittonum incessunt, et primo victores, postea a Britonibus vincuntur, in duobus preliis duodecim milibus suorum peremptis. Odone rege per consilium Francorum in Aquitania demorante, Franci Karolum puerum duodennem Ludowici Balbi filium in regnum paternum revocant, et Remis a Folcone arhiepiscopo in regem benedici faciunt; et oritur longa concertatio inter eum et Odonem.
1.1145
895. 5. 5. 9.
1.1146
Stephanus Romanae aecclesiae 113us presidet. Nortmanni Lotharingiam repetentes, circa Leodium cum christianis pugnant et vincunt. Sunderoldus Moguntiae archiepiscopus a Northmannis Wormatiae martyrizatur. Arnulfus rex audita caede suorum, a Bajoaria contra Nortmannos pugnaturus properat cum valido exercitu; quos supra fluvium, qui Thilia dicitur, pedestri prelio adortus, tantam ex eis stragem fecit, ut ex innumerabili multitudine vix superesset, qui ad classem adversum nuntium ferret. Northmannorum residui transvadata Mosa Ribuariam et Arduennam vastando pervagantes, trans mare recedunt. Hoc tempore claruit in Burgundia Berno, ex comite abbas Gigniacensis coenobii a se fundati, qui etiam ex dono Avae comitissae construxit Cluniacum coenobium in cellam Gigniacensem. Claruit hoc tempore Remigius Autisiodorensis, in exponendis scripturis divinis et humanis studiosus.
1.1147
896. R. 6. F. 6. C. 10.
1.1148
Arnulfus rex Zuendebaldum filium suum ex concubina facit regem Lothariensium. Karolus rex opem Arnulfi regis contra Odonem implorat; ad cujus auxilium Arnulfus rex exercitum misit, sed parum commodi contulit. Karolus rex Hundeum regem Northmannorum baptizari fecit, eumque de sacro fonte suscepit.
1.1149
897. 7. 7. 11.
1.1150
Arnulfus rex a Berengario Italico interpellatus ad auxilium sui contra Widonem, Zuendebaldum filium suum cum exercitu mittit in Italiam; sed Guido viriliter agens et primores exercitus donis corrumpens, eos inefficaces redire fecit.
1.1151
898. 8. 8. 12.
1.1152
Arnulfus rex Langobardiam potenter ingressus, Pergamum urbem armis cepit, cujus comitem Ambrosium ante portam urbis laqueo suspendens, caeteris urbibus terrore incusso, ad obsequelam suam omnes adduxit. Odo musicus ex clerico Turonensi monachum profitetur sub Bernone abbate.
1.1153
899. 9. 9. 13.
1.1154
Odo rex Francorum moritur, optestatus primates, ut Karolum in regno reciperent. Karolus regno Francorum toto recepto, regnavit annis 26. Apud Triburias celebrata synodo contra laicos, qui auctoritatem episcopalem imminuere temptabant, plura super statu sanctae aecclesiae decreta sunt.
1.1155
900. 10. 1. 14.
1.1156
Formosus Portuensis episcopus Romanae aecclesiae 114us presidet contra voluntatem quorundam Romanarum, qui Sergium diaconum Romanae aecclesiae papam facere voluerant, sed non prevaluerant. Hic Formosus cum aliquando in sinistram suspicionem venisset octavo Johanni papae, timore ejus fugiens episcopatum Portuensem reliquit; et quia revocatus a papa redire noluit, anathematizatus est; et tandem ad satisfaciendum papae in Galliam veniens, usque ad laicalem habitum degradatus est, jurans se non amplius Romam intraturum, nec episcopatum suae urbis repetiturum; confirmans etiam propriae manus subscripto, se in laicali communione perseveraturum. Post a Marino successore Johannis in episcopatu contra datum sacramentum restitutus, non solum Romam intravit, sed etiam Romanae aecclesiae papatum suscepit. Propter quod cum multo scandalo multa per multos annos questio et controversia agitata est in aecclesiae; aliis ejus et ab eo ordinatorum consecrationem irritam esse debere prejudicantibus, aliis e contra, qualiscunque fuerit Formosus, tamen propter sacerdotalis officii dignitatem et fidem eorum qui ordinati fuerant, omnes consecrationes ejus ratas esse debere saniori consilio judicantibus; presertim cum ipse Formosus a Marino papa absolutus fuerit a sacramenti perjurio. Ab hoc Formoso Arnulfus rex invitatus Romam venit, sed non admissus, Romam Leonianam obsedit. Lepusculo forte versus urbem fugiente, et exercitu cum clamore nimio sequente, Romani timentes se de muro proiciunt, et hostibus per factos acervos murum ascendendi locum faciunt. Sic Roma capta, illos qui papam injuriaverant, decollari fecit, et a papa in imperatorem benedicitur. Fulco Remorum archiepiscopus perimitur a Wenemaro satellite Balduini Flandrensium comitis, pro eo quod abbatiam sancti Vedasti Atrebatis a Karolo in beneficium acceperat, quam Balduinus jam per aliquot annos, quamvis nullo concedente, invaserat.
1.1157
901. 11. 2. 15.
1.1158
Wido rex Arnulfum imperatorem se usquequaque persequentem non ferens, quippe cui nec urbes nec castra natura munita resistere poterant, dum se fugiendo tutarentur, imperator uxorem ejus obsedit; quae jam rebus suis diffidens, per unum imperatoris familiarem, multa pecunia corruptum, ei poculum mortiferum dedit; quo hausto per triduum excitari non potuit, apertis oculis nil sentire aut loqui valens. Quae res eum repedare coegit. Quem recedentem Guido persecutus, a Domino percussus obiit. Bonefacius Romanae aecclesiae 115us presidet.
1.1159
902. 12. 3. 16.
1.1160
Arnulfus imperator longa egritudine dissolutus, vel ut quidam ferunt afflictus a minutis vermibus, quos pedunculos vocant, adeo in corpore ejus scaturientibus, ut a nullo medicorum minui possent, moritur; et Ludowicus filius ejus post eum regnat annis decem. Stephanus 116us Romanae aecclesiae presidet mensibus quatuor. Hic primum a Formoso papa episcopus Anagninae aecclesiae ordinatus, ipsum Formosum persequitur, et omnes ordinationes ejus irritas esse debere decernit, et alia horribilia dictu in eum fecit. Legitur enim, quia ipse, non Sergius, corpus Formosi a sepulchro in concilio protractum et papali veste exutum laicali induit, et abscisis duobus digitis dexterae manus ejus in Tiberim precipitari fecit. Romanus 117us Romanae aecclesiae presidet. In Italia pro Guidone filius ejus Lambertus contra Berengarium regnat.
1.1161
903. R. 1. F. 4. C. 17.
1.1162
Theodorus 118us Romanae aecclesiae presidet. Hic contra Stephanum papam sentiens, reconciliavit ordinatos a Formoso, quos Stephanus per vim intus Romae et non foris exordinaverat, nec tamen presumpserat eos iterum consecrare. His reconciliatis Theodorus papa libellos abrenuntiationis reddidit, et igni cremari precepit. Johannes 119us Romanae aecclesiae presidet. Hic etiam ad confirmandam Formosi ordinationem, quam Stephanus deposuerat, synodum 74 episcoporum presentibus Francorum archiepiscopis et rege apud Ravennam statuit; et coram eis combusta est synodus, quam Stephanus in damnationem Formosi fecerat. Lamberto filio Guidonis mortuo, Berengarius regno potitur. Ungarorum gens barbara, quae quibusdam clusis remota nec ad meridianam nec ad occidentalem plagam exeundi antea habuerat facultatem, per Arnulfum ruptis clusis emissa, quae Arnulfo vivente aliquantulum temperaverat rabiei suae, modo eo mortuo per totam Galliam, Germaniam Italiamque, ut fera tempestas, diffunditur. Zuendebaldus rex a Lothariensibus in bello perimitur; in qua conspiratione et bello quicunque vulneratus est, aut mortem non evasit, aut nunquam sanari potuit. Francone Leodicensium episcopo mortuo, Stephanus episcopus subrogatur, vir sanctitate et scientia clarus, qui vitam et passionem sancti Lamberti martyris ad Herimannum archiepiscopum urbanius edidit;( ANSELMUS) cantum quoque nocturnum de eodem martyre, cantumque de sancta Trinitate, et de inventione Stephani prothomartyris dulci et regulari modulatione composuit. Conradus comes, pater Conradi, qui post Ludowicum regnavit, perimitur in bello a comite Alberto.
1.1164
904 .
1.1165
2. 5. 18.
1.1166
Benedictus Romanae aecclesiae 120us presidet. Ludowicus rex conserto cum Ungaris prelio miserabiliter vincitur. Apud Constantinopolim Leone imperatore mortuo, Constantinus filius ejus et Alexander frater ipsius Leonis imperant anno uno.
1.1167
905. 3. 6. 1.
1.1168
Leo Romanae aecclesiae 121us presidet. Hunc post 30 dies ordinationis suae Cristoforus presbiter suus capiens et in carcerem trudens, per invasionem Romanae aecclesiae 122us presidet. Ungari superioris anni victoria elati, regnum Ludowici sub tributo redigunt. Apud Constantinopolim Alexandro imperatore mortuo, Constantinus imperat annis 39.
1.1170
906 .
1.1171
4. 7. 1.
1.1172
Ungari victos Grecos sub tributo redigunt. Apud Grecos Romanus humilis quidem genere, sed quia leonem ferocem occiderat, expertae fortitudinis habitus, et per hoc a Leone imperatore dux navalis exercitus constitutus, volens fieri tutor Constantini imperatoris, qui admodum puer erat, tutorem a patre illi deputatum et omnes principes palatii ad se extra urbem arte evocatos capit et palatio eliminat, et sibi faventes officiis curialibus honorat. Focas autem qui terrestrem exercitum contra Symeonem Bulgarum regem duxerat, hoc nuntio perterritus fugit a bello et omnes fugere fecit; sicque animos et vires Bulgaribus addidit Grecos acrius debellandi. Et ipse a Romano captus, oculis privatur.
1.1173
907. 5. 8. 2.
1.1174
Sergius Romanae aecclesiae 123us presidet. Iste est Sergius diaconus propter Formosum a papatu reprobatus, qui ab eodem Formoso episcopus factus, ad Francos tamen se contulit, et eorum auxilio Cristoforum invasorem capiens et in carcerem trudens, latenter Romam ingressus, papatum invasit; et Romanos minis et terroribus perpulit, ut omnes ordinationes Formosi irritas haberent; et in ultionem suae repulsae, quod dictu nefas est, Formosum sepulchro extractum in sedem pontificatus sacerdotaliter indutum decollari precepit, et insuper tribus digitis abscisis in Tiberim jactari fecit, et omnes quos ille ordinavit, injuste exordinavit, et injustius reordinavit. Quem a piscatoribus inventum et in basilica apostolorum principis loculo deportatum, quaedam sanctorum imagines adorasse et venerabiliter salutasse palam omnibus visae sunt. Apud Grecos Romanus pater Basileos factus, ut securius ageret, matrem Constantini imperatoris uxorem duxit suam vero filiam ipsi Constantino despondit.( Ib). Ungari Bulgares victos tributarios sibi faciunt.
1.1176
908 .
1.1177
R. 6. F. 9.. C. 3.
1.1178
Romanus, impetrato a principibus, ut etiam indumenta imperialia et diadema imperii acciperet, non jam tutor imperatoris, sed super imperatorem imperator videbatur esse; qui etiam Christoforum filium suum in imperio ascitum, Constantino imperatori in procedendo preferebat. Sed Christoforus non multo post obiit.
1.1179
909. 7. 10. 4.
1.1180
Ungaris Italiam depopulantibus rex Berengarius bello congressus, miserabiliter vincitur. Romanus Grecorum imperator Bulgares, Grecos fortiter debellantes, facto foedere mitigavit.
1.1181
910. 8. 11. 5.
1.1182
Saraceni ex Africa a rege suo missi in Italiam, ut Apuliam et Calabriam contra Romanum imperium rebellantes sub dicione illius redigerent pugnando, Apulis et Calabris fortiter debellatis, Romam versus girantes Garelianum montem occupant; ibique munitione sibi facta, multas Italiae urbes debellaverunt. Regino abbas Prumiensis chronicam suam a nativitate Domini inchoatam usque ad hunc annum perduxit. Adelbertus quidam ex primoribus Austrasiorum per septennium Ludowico regi rebellis, dolo Hattonis Moguntini archiepiscopi ad regem deductus decollatur.
1.1183
911. 9. 12. 6.
1.1184
Ungari Germaniam vastant. Ludowicum, filium Bosonis ex filia Ludowici imperatoris, ab Italiensibus a Burgundia invitatum in regno, Berengarius excipiens bello, jurare illum compulit, ut si redire permitteretur, non ultra in Italiam veniret.
1.1185
912. 10. 13. 7.
1.1186
Ludowicus rex Germaniae moritur, qui propter tyrannorum in Italiam insolentiam et multam malorum ingruentiam non meruit imperialem benedictionem. Cui succedens Conradus regnavit annis 7; qui et ipse caruit benedictione imperiali. Berno abbas moriturus Odonem olim musicum constituit abbatem Cluniacensis coenobii ea conditione, ut aecclesia Cluniacensis solveret annuatim aecclesiae Gigniacensi censum duodecim denariorum.
1.1187
913. 1. 14. 8.)
1.1188
Ludowicus ab Italiensibus ad regnandum reinvitatus, tam cito oblitus juramenti in Italiam contra Berengarium vadit, et eo expulso regnum Italiae usurpat.
1.1190
914 .
1.1191
2. 15. 9.
1.1192
Contra Conradum regem potentiores regni principes rebellionem meditati, scilicet Arnoldus de Bajoaria, Burchardus de Suevia, Everardus de Francia, Gisilbertus de Lotharingia, et horum omnium praecellentior Heinricus dux de Saxonia et Turingia, tam sapientia quam fortitudine regis ad gratiam ejus reducuntur. Solus Arnoldus ad Ungarios cum uxore et filiis fugiens, usque ad mortem regis ibi mansit.
1.1193
915. 3. 16. 10.
1.1194
Ludowicus Veronae captus, a Berengario a custodibus urbis auro corruptis in urbem immisso oculis privatur Ungari Berengario confoederati Alemanniam vastant, et a Bajoariis et Alemannis graviter caeduntur.
1.1195
916. 4. 17. 11.
1.1196
Karolus rex Francorum regnum Lotharingiae recepit. Saraceni a Fraxineto et Gareliano monte exeuntes, Calabriam, Apuliam, Beneventum, Romanorum quoque urbes ita occupant, ut unamquamque mediam Romani, mediam Saraceni tenerent: et gravissime Italiam premebant.
1.1197
917. 5. 18. 12.
1.1198
Anastasius 124us et post hunc Lando 125us Romanae aecclesiae president. Ungari Alemanniam totam devastantes, usque Fuldam perveniunt.
1.1199
918. 6. 19. 13.
1.1200
Romanus Grecorum imperator filios suos Stephanum et Constantinum, cum domino suo Constantino imperatore imperare constituit; ipso Constantino imperatore opere manuum suarum, picturam scilicet pulchre exercendo, sibi victum quaerente. Hattonem Moguntinum episcopum, cujus dolo olim Adelbertus perierat, rex Conradus sollicitat etiam contra Heinricum Saxonum ducem, propter potentiam ipsius sibi suspectum. Ad quod cum jam torquem auream episcopus fabricasset, quae collo ducis secum convivantis injiceretur, dolo prodito frustratus est; et post triduum morbo et angore, vel ut alii dicunt fulminis ictu periit. Complices consilii etiam a duce patria eliminati sunt. Misso autem exercitu a rege contra Henricum, tanta caede Saxones debaccati sunt in eos, ut a mimis declamaretur, ubinam esset tantus ille infernus, qui tantam caesorum multitudinem capere posset. Ungari per Alemanniam in Alsatiam, et usque ad Lotharingiam perveniunt.
1.1201
919. 7. 20. 14.
1.1202
Johannes Ravennas episcopus 126us Romanae aecclesiae presidet. Conradus rex moriens coram principibus regni regem designat Henricum, filium Octonis Saxonum ducis. Hic ergo regnat annis 17.
1.1203
920. R. 1. F. 21. C. 15.
1.1204
Henricus rex contra Arnoldum ab Ungaris regressum cum exercitu in Bajoariam profectus, eum virtute et sapientia sua ad gratiam suam inflexit, addens ei ordinationem episcoporum totius Bajoariae. Burchardum etiam ducem Alemanniae bello deterritum ad se inflexit. Rotbertus dux, frater Odonis regis, appetens regnum Francorum contra Karolum, inquietabat Franciam, ejusque instinctu omnes paene primores Franciae adversabantur Karolo.
1.1206
921 .
1.1207
2. 22. 16.
1.1208
Stephano Leodicensium episcopo defuncto, Richarius vir catholicus a Karolo per auctoritatem papae Romani ordinatur episcopus, repudiato Hilduino, qui pecunia data duci Gisleberto, ambiebat ab eo sibi dari episcopatum. Hoc tempore clarebat inter nobiles Lotharingiae sanctus pater noster Guicbertus, qui nostrum, Gemmelacense scilicet coenobium fundavit; qui divitiis, nobilitate et potentia clarus, cingulum mundanae militiae deponens, cingulo sanctae religionis in monachico habitu se accinxit. Ziptineus dux Boemiae ad fidem Christi conversus, juste et religiose in Boemia principabatur, et post eum Watizlaus filius ejus; post Watizlaum Wencezlaus filius ejus, justitia et sanctitate preclarus, cui frater suus Bolizlaus nimis adversabatur.
1.1209
922. 3. 23. 17.
1.1210
Ungaris Franciam, Alsatiam, Alemanniam, Saxoniamque depopulantibus, Heinricus rex juxta urbem Meresburhc congressus, vovens Deo, pro adipiscenda victoria se heresim symoniacam de regno suo cradicaturum, inestimabili caede eos usque ad internetionem paene delevit. Rex Heinricus quoscunque fures, latrones aut sicarios manu fortes et bellis aptos esse videbat, indulta eis venia agros et arma dabat, et legionem ex eis faciens ad debellandos barbaros exponebat, edicens omnino, ut civibus tantummodo parcerent. Karolus rex Francorum eum auxilio Lothariensium juxta urbem Suessionis pugnans contra Rotbertum fratrem Odonis regis, qui contra se regnum Francorum invadebat, eum cum multis peremit, et se et Franciam Henrico regi submittit, eique in pignus perpetui foederis et amoris mittit manum preciosi martyris Dionisii Parisiensis, auro gemmisque inclusam.
1.1211
923. 4. 24. 18.
1.1212
Reges Henricus et Karolus apud Bunnam confoederantur; et Karolus reddit Henrico regi regnum Lotharingiae, episcopus et comitibus utrinque jurando rem confirmantibus. Sanguis Domini crucifixi venit in Augiam; forte ille sanguis, qui de imagine Domini fluxit, cum secundo Dominus in imagine sua a Judaeis priora pateretur. Africani, qui per munitionem Gareliani montis totam Italiam laniabant, per militiam Johannis papae et per auxilium Romani Grecorum imperatoris conserta cum eis pugna ita atteruntur, ut ne unus quidem superfuerit, qui non aut trucidaretur aut caperetur; multis testantibus, apostolos Dei Petrum et Paulum in illo bello visos fuisse ad auxilium christianorum.
1.1213
924. 5. 25. 19.
1.1214
Rex Henricus pacem cum Ungaris in novem annos firmat. Karolus rex Francorum a comite Heriberto captus, in custodiam Perronae truditur, ob necem Rotberti ducis ab eo perempti. Rodulfus rex Burgundionum ab Italiensibus ad regnandum contra Berengarium invitatus, conserta cum Berengario pugna, eoque victor expulso, regnum Italiae 3 annis tenuit.
1.1215
925. 6. 26. 20.
1.1216
Rex Henricus urbem Sclavorum Brennaburch capit, et victis Sclavis tributum imponit. Rex Henricus agrarios milites recensens, edixit ut octo eorum in agris, nonus vero in urbe moraretur; ut octo et sibi et nono in agris laborarent, nonus vero in urbe tertiam partem omnium frugum illorum reservaret in edibus a se ad hoc extructis; ut in bello nihil alicui eorum deesset, urbesque rebus et viris plenae essent. Berengarius rex ab Italiensibus impie perimitur. Ungari Salardo duce Italiam pervagantes, Papiam obsident et incendunt.
1.1217
926. 7. 27. 21.
1.1218
Karolus rex Francorum sub custodia Heriberti exul et martyr moritur. Rodulfus regnat in Francia annis 2. Symeon Bulgar, qui ex philosopho monachus, ex monacho miles factus dominabatur Bulgaribus, Grecos graviter atterit; sed Romanus Grecorum imperator ejus insaniam facto foedere mitigavit.
1.1219
927. 8 1. 22.
1.1220
Post mortem Karoli regis nolentibus Lotharingis Henrico regi subesse, quidam Lotharingus nomine Cristianus simulata infirmitate Gislebertum ducem ad se dolo evocatum cepit regique misit, ut per eum Lotharingiam sibi subiceret. At rex inspecta industria et potentia Gisleberti, filiam suam Gerbergam ei despondet, et eum iterum Lotharingiae preficit. Ludowicus, filius Karoli regis, insidiantes sibi fugiens, per mare transit[ in Angliam. Mater enim ejus fuerat filia regis Anglorum.] Rodulfus rex ab Italiensibus repudiatur, et Hugo comes Arelatensium in regnum subrogatur.
1.1221
928. R. 9. F. 2. C. 23.
1.1222
Ludowicus in Franciam reversus, et licet erumnose, tamen in regno restitutus, regnat annis 27. Rex Hugo quosdam Italiensium suspectos sibi consilio et virtute Samsonis comitis circumventos sibi substravit. Ratherius Lobiensis monachus, vir nimiae simplicitatis, sed experientia liberalium artium nominatus, cum Hilduino, qui in Lotharingia episcopatum Leodicensem olim ambierat, in Italiam ad Hugonem regem profectus, Veronae episcopus ab Hugone constituitur, Hilduino Mediolani archiepiscopo ordinato. Rex Henricus Granam urbem Dalamantiae capit, et Dalamancis tributum imponit.
1.1223
929. 10. 1. 24.
1.1224
Lanceam mirandi operis et clavis Jesu Christi crucifixi sanctificatam, quae dicitur primi et magni Constantini imperatoris fuisse, donatam Rodulfo regi Burgundionum et Italiae a Samsone comite, rex Henricus precibus, minis, muneribus, addita etiam parte provintiae Suevorum, a Rodulfo comite extorquet; et hanc ad insigne et tutamen imperii posteris reliquit.
1.1225
930. 11. 2. 25.
1.1226
Johannes papa a militibus Guidonis marchionis captus et in custodiam trusus, cervicali super os ejus posito pessime strangulatus est. In cujus loco alter Johannes subrogatus est, frater Alberici, Romam expulso Hugone regentis. Alibi legitur hoc in loco Leo papa presedisse. Vencezlaus princeps Boemiae, a rege Henrico in Praga urbe obsessus, se et urbem regi dedit, et impositam Boemiae multam tributi solvit.
1.1227
931. 2. 3. 26.
1.1228
Henricus rex reges Northmannorum et Abrotidorum christianos facit. Hubaldus monachus et philosophus de Sancti Amandi Elnonensis obiit. Redarii usque ad 200 milia hominum conspirantes contra Henricum regem rebellant, et regnum ejus graviter infestant, et vicinas gentes ad rebellandum animant. Sed a ducibus regis Bernardo et Tietmaro gravi bello victi, omnes paene perimuntur, aut fugientes in mari vicino demerguntur; et hoc facto vicinae gentes a rebellione deterrentur.
1.1229
932. 13. 4. 27.
1.1230
Arnoldus dux Bajoariorum in Italiam contra Hugonem regem veniens a Veronensibus suscipitur, et cum Hugone confligens vincitur. Ratherius episcopus a rege Hugone episcopatu pulsus, quia Bajoariis faverat, Papiae exiliatur, ubi et librum de suis erumnis luculenter edidit. Scripsit et alia multa legentibus utilia.
1.1231
933. 14. 5. 28.
1.1232
Stephanus Romanae aecclesiae 128us presidet. Beneventani contra Grecos bellum agentes, quotquot Grecorum capiebant, eunuchizabant.
1.1233
934. 15. 6. 29.
1.1234
Ungari tributum a Saxonibus repetentes, ab exercitu Henrici regis occiduntur aut capiuntur; eisque ad internecionem deletis, tributum quod repetebatur, Deo pro gratiarum actione in aecclesiis et pauperibus exsolvitur. Otto filius regis Henrici uxorem ducit filiam Eathmundi regis Anglorum.
1.1236
935 .
1.1237
16. 7. 30.
1.1238
Johannes Romanae aecclesiae 129us presidet. In Genuensi urbe fons sanguinis largissime effluxit, portendens forte urbis ipsius imminentem ruinam, quae eodem anno ab Africanis, cum classe illuc venientibus, capta, cunctis civibus exceptis parvulis et mulieribus captis aut occisis, etiam thesauris suis est evacuata. Rex Henricus Danos, qui per piraticam Fresones incursabant, vincit et tributarios facit, et Chiupam regem eorum baptizari facit.
1.1239
936. 17. 8. 31.
1.1240
Leo Romanae aecclesiae 130us presidet. Rodulfus rex Burgundiae moritur. Inger rex Russorum, sciens exercitus Grecorum esse ductos contra Saracenos et ad insularum custodias dispersos, ad expugnandam Constantinopolim cum mille et eo amplius navibus venit, adeo de victoria jam securus, ut Grecos non occidi, sed capi preciperet. Quibus imperator Romanus cum paucis viriliter occurrens, circumcirca Greco igni injecto pene omnes cum navibus exussit, paucis evadentibus, omnesque captivos decollari jussit.
1.1241
937. 18. 9. 32.
1.1242
Hoc anno prodigia apparuere. Sol sereno caelo obscuratur; per fenestras vero domorum radios quasi sanguineos emittebat. Mons, ubi postea rex Henricus sepultus est, flammas multis in locis evomebat. Hominis cujusdam sinistra manus ferro amputata, post annum paene integrum ei dormienti restituta est; qui pro signo miraculi linea quasi sanguinea loco conjunctionis notabatur. Henricus rex moritur, qui licet in vincendis inimicis gloriosus fuerit, quia tamen pacificus erat, nullam operam dedit, ut effugatis ab Italia tyrannis, qui quasi conductivi mercennarii alter alteri succedentes imperium dilaniabant, benedictionem imperialem accepisset. Post quem filius ejus Otto ex Mathilda, filia Theoderici ducis Saxonum, imperavit annis 36.[ Obiit sanctus Odo primus abbas Cluniacensis; succedit ei Ademarus.]
1.1243
938. R. 1. F. 10. C. 33.
1.1244
Contra Ottonem imperatorem rebellant Everardus comes palatii et Gislebertus dux Lotharingiae, qui Gerbergam sororem ipsius imperatoris uxorem habebat. Ungari per Austrasiam et Alemanniam, multis civitatibus igne et gladio consumptis, Wormaciae Rheno transito, usque od occeanum Gallias vastant, et per Italiam redeunt. Princeps Boemiae Wencezlaus vir sanctus martyrizatur a fratre suo Bolizlao, ambitione preripiendi principatus seducto; in cujus ultionem rex Otto bellum Bolizlao indixit, et longa inter eos concertatio per quatuordecim annos protracta est.
1.1245
939. 2. 11. 34.
1.1246
Everardus et Gislebertus Henricum fratrem imperatoris obsessum capiunt, eumque pellatia sua ab imperatoris fidelitate sejunctum factioni suae applicant, suggerentes ei, regnum magis competere illi in patris regno nato, quam Ottoni ante regnum nato. Ungari a Saxonibus graviter caeduntur. Otto imperator interim a Bajoariis sibi resistentibus rediens, Everardum exiliat, iterumque Bajoarios aggressus, omnes sibi subdidit, preter unum filium Arnoldi. Rex Otto construit urbem Magathaburch, quae et Parthenopolis, id est virginum civitas, dicitur. Italiam vexat heresis andropomorfitarum, id est corpoream formam Deum habere dicentium; contra quam Ratherius Veronensium episcopus et verbis et scriptis reclamabat.
1.1247
940. 3. 12. 35.
1.1248
Otto imperator in Lotharingiam usque ad Capremontem venit. Berengarius junior, Berengarii senioris ex filia nepos, timens regem Hugonem se persequentem pro eo quod contra eum regnum Italiae affectaret, ad Herimannum Suevorum ducem, et per eum ad Ottonem regem fugit. Rex Otto Bolizlaum bello superat; at Bolizlaus pro victoria securos circumveniens, principem militiae regis cum multis trucidat. Rex vero Boemiam devastat.
1.1249
941. 4. 13. 36.
1.1250
Ludowicus rex Francorum Lotharingiam invadens, usque ad Alsatiam venit, ductu Everardi et Gisleberti. Rex Hugo misso sibi Greco igne ab imperatore Grecorum Fraxinetum oppugnat, et navibus Saracenorum exustis illud expugnat, et inde eos fugat. Tangmarus, frater Ottonis regis, ab eo ad hostes ejus transit, et inter cetera mala Heresburch castrum regis capit, ibique a rege conclusus, telis intra aecclesiam confossus periit.
1.1251
942. 5. 14. 37.
1.1252
Marinus Romanae aecclesiae 131us presidet. Ad hunc sanctus Udalricus Romam veniens, ab eo agnovit se futurum episcopum Augustae Vindelicorum; quod post annos 15 factum est. Gislebertus et Everardus cum Heinrico fratre imperatoris juxta Rhenum contra imperatorem bellum parantes, milites imperatoris offendunt, et multi cum paucis congressione facta, interim imperatore in alio Rheni litore ante clavos Domini lanceae suae infixos in oratione prostrato, victi terga dederunt, Henrico in brachio insanabiliter vulnerato. Orta dissensione inter principes de varietate legis, utrum deberent avis superstitibus filii filiorum post patres defunctos hereditare, an exheredatis fratruelibus deberet hereditas ad patruos redire, ex regis Ottonis omniumque principum sententia cognitio veritatis commissa est gladiatorio judicio. Cessitque victoria his, qui censebant fratrum filios debere cum patribus hereditare.
1.1253
943. 6. 15. 38.
1.1254
Otto rex obsedit Brisagam oppidum Alsatiae, quod Ludowicus rex per milites Everardi et Gisleberti tenebat. In qua obsidione suasu Friderici Moguntini episcopi, qui animo jam ab imperatore defecerat, multi ab imperatore defecerunt; eaque re aliis territis, solus rex interritus manet. Interim fideles regis, Udo videlicet et Conradus, frater Herimanni Suevorum ducis, Everardum et Gislebertum predando regno secure intentos, juxta Rhenum inopinato aggressi, acerrime debellant. Everardo, gladiis perempto, Gisleberto autem Rheni undis submerso, caeterorum vix aliquis fugit, qui non aut trucidaretur aut caperetur. Hoc nuntio infideles regis corde franguntur, et Ludowicus ab Alsatia discedit, et rex et fideles ejus cum ipso gratantur. Uxorem Gisleberti Gerbergam, sororem scilicet Ottonis imperatoris, Ludowicus rex duxit uxorem; filiam vero Gisleberti neptem suam imperator Bertaldo duci Bajoariorum despondet. Ducatus ejus Ottoni datur.[ Ademarus Cluniacensium abbas substituit sibi abbatem Maiolum.
1.1255
944. 7. 16. 39.
1.1256
Otto dux Lothariensium obiit. Conradus, gener regis Ottonis, succedit. Stephanus et Constantinus imperatores, filii Romani imperatoris, egre ferentes se justa patris sui severitate a juvenili levitate coerceri, dispositis in palatio insidiis, ignorante altero Constantino Leonis imperatoris filio, patrem de palatii solio deponunt, et tonso ei ut moris est capite, ad vicinam insulam, in qua coenobitae philosophabantur, transmittunt. Sed horribilem eclypsim passus est feria 6, hora diei tertia. Quo die in Hispania Addaram rex Saracenorum a Radamiro christianissimo rege Galitiae in bello superatus est. In Italia cometa mirae magnitudinis apparuit, portendens famem, quae secuta est. Rex Otto corpus Innocentii martyris in urbem Magathaburch transfert.
1.1257
945. R. 8. F. 17. C. 1.
1.1258
Otto imperator totam Lotharingiam sibi subjugavit, resistente sibi solo Mettensium episcopo Adalberone, fratre ducis Frederici. Stephanus et Constantinus, videntes, post patris sui depulsionem, Constantinum filium Leonis imperatoris ab omnibus sibi preferri, et se jam vix in secundis haberi; cum deliberarent, hoc quod de patre fecerant, etiam de Constantino facere, publicato eorum consilio per Diabolinum incentorem hujus consilii, cum ad convivium ex condicto consedissent, et de prioratu sedendi inter se consulto decertarent, dato signo a viris Constantini, ambo fratres solio deturbantur, et tonsis capitibus ad idem monasterium, ad quod patrem transmiserant et ipsi ad philosophandum cum monachis transmittuntur. Ita evacuato palatio abusivis imperatoribus, ipse Constantinus et Romanus filius ejus ex filia Romani imperatoris imperant annis 17. Barbaros occasione intestini belli undique irruentes, Gero comes fortiter ac frequenter debellat. Rex Otto Burgundiam sibi subjugat. Regi Francorum Ludowico Hugo comes Parisiensis nimis adversatur.[ Hic Hugo filius fuit Rotberti tyranni, in bello Suessonico perempti a Karolo rege]
1.1259
946. 9. 18. 2.
1.1260
Agapitus Romanae aecclesiae 132us presidet, et Benedictus 133us. Henricus, frater imperatoris, in urbe Meresburch a fratre obsessus, projectis armis ad pedes ejus procidens et misericordiam implorans, in custodiam includitur. Fridericus etiam archiepiscopus Moguntia a civibus excluditur. Rex Otto multos contra se rebellare molientes capit aut occidit. Mortuo Bertaldo duce, rex Otto fratri suo Henrico dat ducatum Bajoariae, et sic eum reprimit a rebellione.
1.1261
947. 10. 19. 3.
1.1262
Berengarium a Suevia in Italiam reversum videns rex Hugo ab Italiensibus se deserto recipi, Lotharium filium suum, ut saltem Berengario conregnet, Italiensium fidei commendat; ipse Arelatum, unde venerat, repetit.
1.1263
948. 11. 20. 4.
1.1264
Rege Hugone mortuo, Lotharius filius ejus in Italia solo nomine regnat; Berengarius, actu et potesta te rex, et cunctis acceptus, per Italiam tyrannizat. Dux Bajoariae Henricus Aquileiam in Italia capit, Ungaros bis superat, Ticinum transit, et cum multis manubiis redit. Immunitas nostrae, Gemmelacensis scilicet, aecclesiae hoc anno imperiali confirmatur edicto, et anuli impressione corroboratur. Erluinus, primus ejus loci abbas a sancto patre nostro Guicberto electus, in sanctitate et religionis fervore claret. Ludowicus rex Francorum a ducibus suis circumventus, a Normannis capitur, et consilio Hugonis Lugdunum missus, publicae custodiae traditur. Karlomannus vero, major filius ejus, a Normannis abductus, Rotomagi moritur.
1.1265
949. 12. 21. 5.
1.1266
Taxis rex Ungarorum in Italiam veniens, decem modios nummorum a Berengario pro reditu accipit. Rex Otto cum triginta duabus legionibus Franciam ad liberandum Ludowicum aggreditur. Ludowicus ejus metu a custodia relaxatur. Rex Otto Lugdunum capit, Hugonem intra Parisius concludit, Remim capit; Hugonis nepote, qui episcopatum usurpaverat, expulso, legitimum episcopum restituit; usque Rothomagum potenter accedit, et castellis ac urbibus, quas caeperat, Ludowico redditis, in Saxoniam redit.
1.1267
950. 13. 22. 6.
1.1268
Per loca Galliae et Germaniae plurimi et magni terraemotus facti sunt. Rex Otto in Boemiam contra Bolizlaum proficiscitur; Bolizlaus vero regi reconciliatur, eique tandem fideliter subjicitur. Rege Ottone secundam expeditionem in Franciam parante, Hugo virtutem ejus non ferens, ei juxta fluvium Charum occurrit, et pacto pacis secundum nutum regis facto, manus ei dedit.
1.1269
951. 14. 23. 7.
1.1270
Moguntia ab Ottone imperatore obsessa est. Fridericus archiepiscopus captus et in custodiam trusus, non multo post per indulgentiam regis relaxatus est. Rex Otto filium suum Liudulfum, natum ex filia regis Anglorum, testamento regem post se designat.
1.1271
952. 15. 24. 8.
1.1272
Liedulfus, filius Ottonis imperatoris, instinctu Conradi ducis cum eo contra patrem suum rebellavit; Reinesburch capit, et multas alias urbes et principes a patre ad se avertit. Rex illum intra Moguntiam conclusum obsidet.
1.1274
953 .
1.1275
R. 16. F. 25. C. 9.
1.1276
Bellum fuit super Mosam inter Conradum et Raginerum Haginoensium comitem. Mortuo Wicfrido Coloniensium archiepiscopatum suscepit vir gloriosus Bruno, frater Ottonis imperatoris; qui quantus qualisve fuerit apud Deum et homines, lector ediscat in vita ipsius, quam Rogerus luculenter descripsit. Hujus studio translata sunt a Roma Coloniam corpora sanctorum Elifii, Patrocli, Privati, Gregorii, cum baculo sancti Petri.
1.1277
954. 17. 26. 10.
1.1278
Ratherius bis episcopatu Veronensi depulsus, Leodicensium episcopus per Brunonem archiepiscopum ordinatur post Farabertum. Immunitas nostrae, Gemmelacensis scilicet, aecclesiae etiam apostolica auctoritate a Benedicto papa corroboratur, anno septimo pontificii ejus. Rex Otto uxorem secundam ducit relictam Ludowici Italorum regis, et per eam Papiam accipit.
1.1279
955. 18. 27. 11.
1.1280
Liedulfo ad gratiam patris reducto, conradus dux, Dei et imperatoris transfuga, ad Ungaros se conferens, eos in Lotharingiam usque ad Carbonariam silvam perduxit; et virtute Dei apud Lobias contra eos ostensa, ultra prodire prohibiti, impune redeunt. Ludovico Francorum rege mortuo, Lotharius, filius ejus ex Gerberga sorore imperatoris, regnavit annis 32. Berengarius rex Italiae in Germaniam ad regem Ottonem venit, eique suis suique filii manibus datis, se ei committit. A Bajoariis contra Sclavos prospere pugnatur.
1.1281
956. 19. 1. 12.
1.1282
In Italia lapis mirae magnitudinis tonitru ac tempestate turbulenta de caelo jactus, ingens miraculum videntibus prebuit. Templa plerisque in locis valida tempestate concussa sunt. Utriusque ordinis sacerdotes ictu fulminis interierunt, et plura horrenda dictu portenta monstrata sunt. Friderico Moguntiae archiepiscopo mortuo, Guillelmus, filius Ottonis imperatoris, substituitur. Ratherio ab episcopatu Leodicensium ejecto, Baldricus annitente avunculo suo Raginero comite Montense episcopus substituitur.
1.1284
957 .
1.1285
20. 2. 13.
1.1286
Liedulfus, filius Ottonis imperatoris, in Italia moritur. Ungaris iterum regnum Ottonis imperatoris ductu Conradi ducis depopulantibus, imperator eos bello excepit, Conrado ab Ungaris ad eum penitendo refugiente et orante Deum, ut pro poena perfidiae suae in ipso bello ab Ungaris perimeretur. Quo bello in tantum sunt Ungari victi et attenuati, ut ultra jam nec muttire ausi fuerint. In tantum quippe contriti sunt, ut nullus aut rarus eorum evaderet. Conradus tamen secundum votum suum ibi occubuit. Tres reguli Ungarorum in bello capti, suspendio perierunt. Bruno archiepiscopus, et ducatum Lothariensium post Conradum adeptus, coenobium sancti Pantaleonis Coloniae construxit. Henricus dux Bajoariae, frater regis Ottonis, moritur; filius ejus Henricus ei succedit.
1.1287
958. 21. 3. 14.
1.1288
Erluinus primus abbas Gemmelacensis lumine oculorum privatur. Bruno archiepiscopus plures Nortmannorum cum principibus eorum baptizari fecit. Guicmannus rebellis a facie regis Ottonis trans Albiam fugiens, Sclavos in regnum ejus conduxit; quos rex fortiter debellavit, occiso regulo eorum cum multis, et 700 captivis capite caesis.
1.1289
959. 22. 4. 15.
1.1290
Johannes Romanae aecclesiae 134us praesidet. Bruno archiepiscopus et archidux Lotharingiae, secundas partes in regno fratris sui potenter et industrie amministrans, Raginerum Montensem comitem, qui Longicollus cognominabatur, apud Valentianas evocatum capit et inrevocabili exilio damnavit pro eo quod regnum bellis inquietabat; vel quod verius fuisse dicitur, pro eo quod mortuo Gisleberto duce consanguineo suo, ea quae Gislebertus uxori suae Gerbergae sorore imperatoris in dotem contulerat, violenter ei auferre praesumebat. Bonis Ragineri ad fiscum publicatis, filii ejus Raginerus et Lambertus ad Lotharium Francorum regem confugerunt. Prodigiosa res multos terret et a vitiis coercet, notis crucis in veste plurimorum apparentibus, quorundam autem vestibus quasi lepra sordentibus.[ Obiit sanctus Gerardus fundator Broniensis coenobii.]
1.1291
960. 23. 5. 16.
1.1292
Hoc tempore per industriam Ottonis meliorato imperii et aecclesiae statu, multa monasteria et coenobia ad laudem Dei et honorem sanctorum aut restaurantur, aut ampliantur, aut aedificantur. Inter quos et Euraclus, post Baldricum episcopus Leodicensium factus, duo in urbe monasteria construxit, ad titulum sancti Pauli apostoli, et ad titulum sancti Martini episcopi.
1.1293
961. 24. 6. 17.
1.1294
Apud Constantinopolim Romano imperatore defuncto, Nicephorus imperat annis 10. Sanctus Udalricus Augustae Vindelicorum episcopus sanctitate claret in Gallia et Germania. Gallia et Germania jam bene pacata, intendens imperator Otto etiam Italiam pacare, presertim eum ad hoc anxie evocantibus Johanne papa caeterisque Italiae episcopis, ut eos liberaret de manibus tyrannorum Berengarii atque Adelberti; filium suum Ottonem puerum septennem Aquisgrani die sancto pentecostes in regem inungi fecit; eoque commendato archiepiscopis fratri Brunoni et filio Guillelmo, ad Italiam tendit.
1.1295
962. R. 25. F. 7. C. 1.
1.1296
Sanctus pater noster Guicbertus, fundator nostri, Gemmelacensis scilicet, coenobii, apud Gorziam, ubi Deo militabat propter amorem ferventis ibi sanctae religionis, in Christo dormivit; et qui omnia reliquerat, centuplum et vitam aeternam recepit. Corpus vero ejus relatum est ad coenobium Gemmelacense.
1.1297
963. 26. 8. 2.
1.1298
Otto imperator Italiam pervagata, et tyrannis Italiae majestate nominis sui ita exterritis, ut in locis natura munitis laterent aut Saracenorum patrocinia quererent, Romae a Johanne papa in imperatorem benedicitur; tyranni a papa Johanne et a Romanis abjurantur. Eo repatriante, Adelbertus a papa Johanne e Fraxineto Romam revocatur; sed imperatore redeunte refugiunt. Collecto in tota Italia episcoporum concilio, Johannes de nefariis causis infamatur. Qui tertio evocatus, dum se excusatum venire cunctatur, post multa tandem eo a cunctis prejudicato, Leo adhuc laicus, electione omnium et consensu imperatoris papa substituitur. Sic Leo presidens apostolicae sedi, fecit ordinationes et alia quae erant apostolica. Nec longum, Romani alterata fide apud imperatorem, papam recipiunt Johannem. Ille synodo collecta Leonem deposuit, et ejus gesta cassavit. Statutumque est publico omnium judicio, synodum a Leone habitam nec nominandam synodum, sed prostibulum favens adulteris. Quicumque igitur eo ordinante erant damnati, jussi sunt suam ipsorum proscriptionem presentare in carta haec continente verba: Pater meus nihil sibi habuit, nihil mihi dedit. Et sic depositi, remanserant in illis gradibus, si quos habuerant nondum a Leone ordinati. Si qui autem digni judicantur, ut non accepta prius consecratione ordinantur, indicto illis eodem decreto, quod et damnatis a Constantino neophito. Romani a papa Johanne pecunia illecti, imperatorem cum paucis Romae morantem subito aggressi, ita ab exercitu imperatoris sunt attriti, ut nisi ab imperatore et papa Leone milites imperatoris a caede revocarentur, usque ad internetionem Romani delerentur. Romanis per Leonem papam imperatori reconciliatis, post abscessum imperatoris Leo papa insidias sibi parari sentiens, ad imperatorem fugit. Johannes ex papa se cum uxore cujusdam oblectans, a diabolo in tempore percutitur, ac sine viatico dominico moritur. Romani contra juramentum, quod imperatori fecerant, se nunquam electuros papam sine ejus et filii ejus Ottonis consensu, Benedictum papam sibi statuunt. Imperator Roma obsessa Romanos caede et fame adeo afflixit, ut Leonem papam se recepturos promitterent. Benedictus rejectus non solum papatu, sed etiam sacerdotio a Leone exordinatur.
1.1299
964. 27. 9. 3.
1.1300
Adelberone Mettensium episcopo mortuo, Deodericus consobrinus Ottonis imperatoris episcopus subrogatur. Hic, ut legitur, inspiciens primas litteras nominum omnium Mettensium episcoporum, quas angelus Domini dicitur dedisse sancto Clementi primo Mettensium episcopo, et notans, alias auro, alias viliore metallo pro meritorum qualitate esse annotatas; cum videret etiam litteram sui nominis argento esse prenotatam, dixisse fertur se in episcopatu tanta bona fore facturum, ut ipsa nominis sui littera merito deberet auro annotari. Cujus bonae intentionis initium ostendit in coenobio sancti martyris et levitae Vincentii, fundato in ipsius urbis insula. Arnulfo sene Flandrensium comite mortuo, Lotharius rex Francorum graviter Flandrias infestat et vastat.
1.1301
965. 28. 10. 4.
1.1302
Otto imperator pentecosten Aquisgrani celebravit, concurrentibus ibi a Francia sororibus suis, regina scilicet Francorum Gerberga, matre Lotharii regis et Karoli ducis, et Hathuide uxore Hugonis Parisiorum comitis, quorum filius fuit Hugo, qui post regnavit in Francia. Ubi omnis illa regalis prosapia tanto adinvicem congratulationis jubilo est affecta, ut in omni vita eorum vix aliquid gaudii huic laetitiae potuerit equiperari. Otto Italiam repetit. Bruno dux et archiepiscopus in Franciam pergens ad pacificandos nepotes suos, Lotharium regem et filios Hugonis, ubi Compendium venit, febre correptus Remis redit; ibi quidquid habuit in re mancipi, per testamentum aecclesiis sanctorum delegato, mortuus est. Corpus ejus a Deoderico Mettensi episcopo Coloniam refertur.
1.1303
966. R. 29. F. 11. C. 5
1.1304
Guillelmus filius imperatoris archiepiscopus Moguntiae moritur. Hoc tempore Danis, qui Christum Jesum et idola simul colebant, cum Popone clerico in convivio altercantibus super cultura Dei et deorum, Danis asserentibus Jesum Christum quidem esse Deum, deos vero majores et antiquiores illo esse, Popone econtra affirmante, Jesum Christum solum verum Deum esse, unum in substantia, trinum in personis: rex Danorum Araldus condixit clerico, ut fidem propositam a se probaret testimonio veritatis. Quod annuente clerico, ingentis ponderis ferrum valde ignitum manibus illius ferendum imponitur; quod cum clericus usque ad placitum omnium tulisset absque ulla lesione, rex penitus abjecta idolatria, se suosque ad colendum verum solum Deum convertit; clericus vero ad episcopatum promotus est.
1.1305
967. 30. 12. 6.
1.1306
Johannes Romanae aecclesiae 136us presidet. Guigmannus diu contra imperatorem Ottonem rebellis, a Misacha Sclavorum regulo, imperatoris amico et milite, perimitur. Hoc tempore Bulgaribus dominabantur filii Symeonis Petrus et Bajanus; quorum Bajanus in arte magica adeo valebat, ut quoties vellet, lupus vel quaelibet fera fieri videretur.
1.1307
968. 31. 13. 7.
1.1308
Otto minor a patre evocatus Romam, a Johanne papa in imperatorem benedicitur. Otto imperator Beneventanos duces potentia sua ad subjectionem sui inflexit. Otto imperator in terra Saxonica venas auri et argenti primus industria sua aperuit.
1.1309
969. 32. 14. 8.
1.1310
Quidam comes Ottonis imperatoris ei familiaris, Romae ante oculos omnium a diabolo arreptus, ita ut se ipsum dentibus decerperet, jussu imperatoris ad papam Johannem adductus, ut catena sancti Petri collo ejus circumdaretur, dum a fallacibus clericis semel et bis alia catena furenti adhiberetur, nec quicquam remedii proveniret, ubi nihil erat virtutis: tandem vera sancti Petri cathena allata et collo furentis circumdata, diabolus spumans et multum clamans abscessit. Quam cathenam Deodericus Mettensis arreptam, cum diceret se eam nisi manu abscisa non dimissurum, tandem imperator sedato litigio a papa Johanne optinuit, ut anulum hujus catenae exsectum episcopus mereretur. Imperator Otto dum partem exercitus ad Grecos misisset, ut uxorem filio suo Ottoni acciperent, Greci super eos irruunt, castra diripiunt, plures occidunt, plures capiunt et Constantinopolim mittunt. Ad hoc dedecus vindicandum imperator Otto eminentiores ex suis in Calabriam mittit; qui Grecos aggressi, plures occidunt, plures naribus truncatis dehonestant, et per Apuliam et Calabriam a Grecis tributum exigunt. Constantinopolitani audientes a suis male pugnatum esse in Calabria, contra imperatorem suum Niceforum insurgunt.
1.1311
970. 33. 15. 9.
1.1312
Deodericus Mettensium episcopus, imperatori sanguine, dilectione ac familiaritate caeteris devinctior, dum in Italica expeditione per triennium sub eo militaret, multa corpora et pignora sanctorum de diversis Italiae locis quocumque potuit modo collegit. Primum a Marsia sanctum Elpidium confessorem, cujus socium Euticium ipse imperator jam sustulerat: ab Amiternis Euticetem martyrem cum reliquiis Maronis et Victorini sociorum ejus, a Fulginis Felicianum episcopum et martyrem; a Perusio Asclepiotatum martyrem, a Spoleto Serenam martyrem cum Gregorio Spoletino martyre; a Corduno pignera Vincentii martyris et levitae, ab Hispania olim a duobus monachis Capuam, a Capua vero illuc deportata; a Mevania alterum Vincentium episcopum et martyrem; a Vincentia Leontium episcopum et martyrem; a Florentia Miniatem martyrem, ab urbe Tudertina Fortunatum episcopum et confessorem; a Corfinio Luciam Syracusanam virginem et martyrem; a Faroaldo duce Spoletinorum olim a Syracusis illuc translatam; a Sabinis partes corporum Proti et Iacincti martyrum. Haec omnia cum parte catenae S. Petri apostoli, cum capillis ejusdem, et sanguine sancti Stephani prothomartyris, et parte de craticula sancti Laurentii martyris a papa Johanne sibi donata, cum aliis multis sanctorum pigneribus presul Deodericus in Galliam hoc anno transtulit, et in aecclesia sancti Vincentii martyris a se in insula urbis constructa locavit.
1.1313
971. 34. 16. 10.
1.1314
Apud Constantinopolim Nicephorus imperator timens a filiis suis imperio expelli, quia senex erat, volebat eos eunuchizare. Quorum mater regina, quia nullo alio modo poterat eos liberare, suasit Johanni Nicephorum occidere et imperare. Johannes itaque occulte cum funibus intravit palatium, et occiso Nicephoro imperavit.
1.1315
972. 35. 17. 1.
1.1316
Otto imperator Romae Ottoni coimperatori suo neptem Johannis Constantinopolitani, Theophanu nomine, a Johanne papa coronatam in legitimo matrimonio sociavit. Notgerus ordinatur episcopus Leodicensium. Hic urbem muro circumduxit, edificiis honestavit, majorem aecclesiam corpore sancti Lamberti insignitam a fundamento renovavit, coenobium sancti Johannis evangelistae in insula fundavit.
1.1317
973 R. 36. F. 18. C. 2.
1.1318
Stephanus Romanae aecclesiae 137us presidet. Otto senior imperator obiit, cujus vitam Guindichindus monachus descripsit, qui etiam hystoriam Saxonum usque ad hunc annum conscripsit. Otto secundus imperat annis 10. Raginerus et Lantbertus, filii Ragineri Longicolli, paulatim resumptis viribus a Francia redeunt, et cum Guarnero et Rainaldo, qui comitatum patris eorum occupaverant, bello apud Perronam confligunt, eosque cum multis perimunt, et super Hagnam fluvium castello Buxude munito Lotharingiam infestant. Guencezlaus princeps Boemiae a fratre suo Bolizlao propter preripiendum principatum martyrizatus, urbem Pragam, ubi requiescit, multis miraculis illustrat.
1.1319
974. 1. 19. 3.
1.1320
Ratherius, de quo est hoc monosticum: Veronae presul, sed ter Ratherius exul, apud Lobias moritur. Contra Ottonem imperatorem rebellat patruelis ejus Heinricus dux Bajoariorum. Otto imperator castellum Buxudis obsidet, captum diruit, captos in eo exiliat. Nec tamen Raginerus a rebellione desistit.
1.1321
975. 2. 20. 4.
1.1322
Gelu magnum a Kalendis Novembris usque ad aequinoctium vernale. Otto imperator Heinricum ducem sibi subjugat. Majolus abbas Cluniacensis sanctitate et religione claret.
1.1324
976 .
1.1325
3. 21. 5.
1.1326
Obiit sanctus Udalricus Ausburgensis episcopus; cujus vita qualis fuerit, mox miraculorum gloria patefecit. Otto imperator contra Sclavos proficiscitur. Filii Ragineri Longicolli, auxilio Francorum et maxime Karoli postea ducis freti, lacessunt bello Godefridum et Arnulfum comites, qui post Guarnerum comitatum Montensem invaserant. Montem Castrilocum obsident. Multis utrimque in conflictu fusis, obsidio remota est. Victoria anceps; datur tamen palma comitibus.
1.1327
977. 4. 22. 6.
1.1328
Sanctus Guictheht Pragensis episcopus, cognomento Adelbertus, sanctitate et doctrina apud Winidos claret. Gens Liutitiorum ad idolatriam revolvitur. Ducatus Lotharingiae datur Karolo fratri Lotharii regis Francorum, multis insuper conducto beneficiis, ut et ipse ab insolentiis desistat, et fratris sui Lotharii motibus obsistat. Filii Ragineri ut pro se viriliter agerent, animati Francorum auxilio et affinitate-- Raginerus quippe Hathuidem filiam Hugonis postea regis, Lantbertus vero Gerbergam filiam Karoli ducis duxere uxores-- in terra patrum suorum relocati sunt.
1.1329
978. 5. 23.
1.1330
Pacato undique regno, cum Otto imperator Aquisgrani moraretur, Lotharius rex Francorum subito ad invadendam Lotharingiam contendit; et cedente imperatore, quia ad pugnam imparatus erat, rex post multam vastationem repatriavit. Quem cum inestimabili exercitu imperator prosecutus, condicto die, scilicet Kalendis Octobris, Franciam intravit; quam usque ad Kalendas Decembris pervagatus, fines Remensium, Laudunensium, Suessionum, et Parisiensium diversa clade vastavit, aecclesiis tantum Dei omni immunitate concessa. In redeundo tamen circa Axonam fluvium partem impedimentorum amisit. De his quidam reclusus predixit, quod omnes hujus mali incentores ante septennium morerentur.
1.1331
979. 6. 24.
1.1332
Igneae acies visae sunt in caelo per totam noctem 5 Kalendas Novembris. Hoc anno complentur mille anni a nativitate Christi, secundum veritatem evangelii, qui secundum cyclum Dionisii anno abhinc 21 finiuntur; sicque in anno dominicae passionis veritati evangelicae contraitur.
1.1333
980. 7. 25.
1.1334
Otto imperator et Lotharius rex convenientes super Karum fluvium pacificantur, datis invicem sacramentis; et rex Lotharius Lotharingiam abjurat. Otto imperator Italiam petit. Corpora sanctorum Landoaldi, Adriani, Amantii et aliorum, a Wentreshovo, Hasbaniae vico transferuntur Gandavum cum multa miraculorum gloria.
1.1335
981. 8. 26.
1.1336
Stephanus Romanae aecclesiae 138us presidet. Otto imperator Apuliam et Calabriam Italiae provincias ad jus regni Grecorum appendentes transferre ad imperium Romanum conatur; maxime propter affinitatem, quam per uxorem suam Theophanu cum imperatore Grecorum habebat.
1.1338
982 .
1.1339
R. 9. F. 27.
1.1340
Greci infensi, quod imperator Otto provincias Grecorum invaderet, conducto sibi Saracenorum auxilio, imperatori in Calabria bello congrediuntur; in quo bello omnes Romanorum copiae usque ad internecionem paene deletae sunt. Imperator natando evadere nitens, a nautis ignorantibus eum capitur, et a quodam eorum, qui negotiator Sclavorum erat, agnitus nec proditus, per illum re delata ad imperatricem et Deodericum Mettensem episcopum, qui in civitate Rhosan rei eventum prestolabantur, difficulter per Sclavum et episcopum liberatur. Nautis quippe ad pecunias pro eo redimendo allatas inhiantibus, imperator ascenso equo vix evasit. Omnibus pro infortunio rei publicae animo consternatis, sola imperatrix feminea et Greca levitate insultabat eis, quod ab exercitu suae nationis victi essent Romani; ac per hoc coepit primatibus exosa haberi.
1.1341
983. 10. 28.
1.1342
Otto imperator tedio et angore animi deficiens, Romae moritur, et de imperatore substituendo inter primates dissentitur, aliis filio ipsius Ottoni imperium deberi certantibus, aliis odio imperatricis a filio ejus imperium transferre volentibus ad Heinricum ducem, filium Heinrici, qui fuit pater primi Ottonis. Hic Heinricus ipsum Ottonem puerum factiose raptum in custodia tenet; sed principes puerum de manu Heinrici extorquentes, in regno sublimant; et imperavit annis 18.
1.1344
984 .
1.1345
1. 29.
1.1346
Lotharius rex Francorum ad invadendam Lotharingiam rursum laborans, urbem Virdunum et Godefridum ipsius urbis comitem capit. Deodericus Mettensium episcopus obiit; et secundum prophetiam viri Dei vix aliquis principum, qui in bello Calabrico evasit, diu supervixit. Episcopatum Mettensem suscepit Adelbero, vir sanctus et nobilis, filius Friderici ducis.
1.1347
985. 2. 30.
1.1348
Lotharius rex, videns Ottonem imperatorem virtute militum suorum proficere, urbem Virdunum et Godefridum comitem reddit.
1.1349
986. 3. 31.
1.1350
Lothario Francorum rege mortuo, Ludowicus filius ejus regnat in Francia anno uno.
1.1351
987. 4. 1.
1.1352
Ludowico Francorum rege mortuo, Francis regnum transferre volentibus ad Karolum ducem, fratrem Lotharii regis, dum ille rem ad consilium differt, rem Francorum usurpat Hugo, filius Hugonis Parisiensis ex Hathuide sorore primi Ottonis imperatoris, et regnavit annis 9. Herluinus primus nostri Gemmelacensis scilicet, coenobii abbas, longo in longa cecitate martyrio cruciatus moritur.
1.1353
988. 5. 1.
1.1354
Inundatio aquarum frequens et ultra solitum ac diutina. Estas postea ferventissima et pluribus perniciosa, unde et fruges minoratae sunt. Karolus dux regnum Francorum, ex paterna et avita successione sibi debitum, contra Hugonem regem suum nepotem repetit, eumque bello perurgens, Laudunum urbem capit. Hugo rex Karolum in Lauduno obsidet, sed secundo obsidionis mense obsessi prosilientes, castra obsidentium incenderunt, et ipse rex Hugo, plurimis suorum peremptis, turpiter fugiens vix evasit.
1.1355
989. 6. 2.
1.1356
Marinus Romanae aecclesiae 139us presidet. Siccitas magna vernalis, unde et satio primitiva impedita, et fames ingens secuta est. Fertur annonam pluisse de caelo in Hasbanio. Alii etiam pisciculos parvos de caelo pluisse ferebant. Nix nimia decidit; imber postea continuus, qui autumnalem sationem omnimodo denegaret. Karolus dux Montemacutum expugnat; Suessionis usque vastando peraccedit; inde Remim aggreditur, et Laudunum multa cum preda revertitur.
1.1357
990. 7. 3.
1.1358
Karolus dux Remim occupat; archiepiscopum, quem Hugo rex prefecerat, et quosdam primates capit et Lauduno relegat.
1.1359
991. 8. 4.
1.1360
Karolus dux moritur. Otto, filius ejus, succedit ei in ducatu Lothariensium.
1.1361
992. 9. 5.
1.1362
Remis synodo totius Franciae congregata, Arnulfus, nepos Karoli ducis, quem ipse Karolus episcopum Remis substituerat, omnium judicio exordinatus dampnatur, et Adelgarius presbyter, qui urbem prodidit et portas Karolo aperuit, insolubiliter excommunicatur. Gerbertus substituitur episcopus; sed quibusdam causam ventilantibus, non potuisse degradari Arnulfum absque scientia et auctoritate papae Romani, Gerbertus depositus ad Ottonem imperatorem se contulit. Quem imperator receptum, primo eum Ravennae archiepiscopum, et postea constituit papam Romanum; unde est illud ejus monosticum: Scandit ab R. Gerbertus ad R. post papa vigens R.
1.1364
993 .
1.1365
R. 10. F. 6.
1.1366
In Burgundia Odilo Arvernae oriundus, ex clerico Brivatensi monachum professus in Cluniacensi coenobio, post Majolum preficitur ipsi coenobio; quod per annos 56 miro religionis fervore rexit et provexit. Qui egregie preter cetera pietate insignis, non solum vitae exemplis, sed etiam miraculis in vita sua claruit. Qui cum reprehenderetur, quod in peccantes misericordior justo esse videretur, Si damnandus sum, inquit, malo damnari de misericordia, quam de duritia. Otto in imperatorem benedicitur.
1.1367
994. 11. 7.
1.1368
Florebant hoc tempore in scientia litterarum in Lotharingia Herigerus abbas Lobiensis, Adelboldus episcopus Vultrajectensis; in Francia, Fulbertus episcopus Carnotensis, Abbo abbas Floriacensis, qui super calculum Victorii commentatus est.
1.1369
995. 12. 8.
1.1370
Gerbertus, qui et Silvester, Romanae aecclesiae 140us presidet, qui et ipse inter scientia litterarum claros egregie claruit. Quidam transito Silvestro Agapitum papam hoc in loco ponunt; quod non otiose factum esse creditur. Quia enim is Silvester non per ostium intrasse dicitur;-- quippe qui a quibusdam etiam nichromantiae arguitur; de morte quoque ejus non recte tractatur; a diabolo enim percussus dicitur obisse; quam rem nos in medio relinquimus;-- a numero paparum exclusus videtur. Unde lector queso, ut et hic et alibi, si qua dissonantia te offenderit de nominibus, vel annis, vel temporibus paparum, non mihi imputes, qui non visa, sed audita vel lecta scribo.
1.1371
996. 13. 9.
1.1372
Hugone Francorum rege mortuo, Rotbertus filius ejus regnat in Francia annis 35.
1.1373
997. 14. 1.
1.1374
Heribertus ordinatus Coloniensium episcopus, multa sanctitate claret. Clarebat etiam hoc tempore inter Gallos Ansfridus; qui cum fuisset comes Bratuspantium, non minus justitia quam potentia seculari famosus, deposito militiae cingulo tonsoratus in clericum, eo provectus est, ut ordinaretur episcopus Vultrajectensis aecclesiae.
1.1376
998 .
1.1377
15. 2.
1.1378
Agapitus Romanae aecclesiae 141us presidet. Hoc tempore quidam religiosus ab Hierosolimis rediens, in Sicilia reclusi cujusdam humanitate aliquandiu recreatus, didicit ab eo inter cetera, quod in illa vicinia essent loca eructantia flammarum incendia, quae loca vocantur ab incolis Ollae Vulcani, in quibus animae reproborum luant diversa pro meritorum qualitate supplicia, ad ea exequenda deputatis ibi demonibus; quorum se crebro voces, iras et terrores, sepe etiam ejulatus audisse dicebat, plangentium quod animae damnatorum eriperentur de manibus eorum per elemosinas et preces fidelium, et hoc tempore magis per orationes Cluniacensium, orantium indefesse pro defunctorum requie. Hoc per illum abbas Odilo comperto, constituit per omnia monasteria sibi subjecta, ut sicut primo die Novembris solemnitas omnium sanctorum agitur, ita sequenti die memoria omnium in Christo quiescentium celebretur. Qui ritus ad multas aecclesias transiens, fidelium defunctorum memoriam solemnizari facit.
1.1379
999. 16. 3.
1.1380
In Italia Crescens patriciatu Romanorum arrepto contra Ottonem imperatorem rebellat.
1.1381
1000. 17. 4.
1.1382
Anno Jesu Christi millesimo secundum supputationem Dionisii multa prodigia visa sunt. Terraemotus factus est permaximus; cometes apparuit; 19 Kalendas Januarii circa horam 9 fisso caelo quasi facula ardens cum longo tractu instar fulguris illabitur terris, tanto splendore, ut non modo qui in agris erant, sed etiam in tectis, irrupto lumine ferirentur. Qua caeli fissura sensim evanescente, interim visa est figura quasi serpentis, capite quidem crescente, cum ceruleis pedibus.
1.1383
1001. 18. 5.
1.1384
Octavianus secundum quosdam Romanae aecclesiae 142us presidet. Otto imperator Romae Crescentem patricium bello aggreditur; sed victus Crescens et ex fuga retractus, capitur, vilique jumento averse impositus circumducitur, et paulatim membris truncatus, ad ultimum ante urbem suspenditur.
1.1385
1002. 19. 6.
1.1386
Otto imperator degens Romae, dum cum Romanis se remissius agit, tractans qualiter jura regni et aecclesiae ad antiquum statum reformaret, Romani per hoc ad contemptum ejus adducti, subito contra eum conspirant, et aliquot militum ejus peremptis, eum in palatio obsident. Unde per industriam Heinrici ducis Bajoariae et Hugonis marchionis Italiae simulato pacto vix extractus, Roma decedit cum Silvestro papa. Et quia uxor Crescentis imperatorem spe regnandi ad amorem suum pellexerat, dolens pro ejus discessu, venenum ei misit; quo ille consumptus, inter remeandum in Italia moritur. Milites transalpini corpus imperatoris defuncti cum insignibus imperii ad Galliam referentes, crebris Italorum incursibus lacessiti, armis sibi viam parant. Sed cum jam res in tuto esse putaretur, dux Bajoariae Heinricus, injuriato Heriberto Coloniensium archiepiscopo, a cujus ore omnes pendebant, insignia regni ab eo violenter extorsit, quasi jure hereditario sibi competentia. Fuit quippe filius Heinrici ducis, qui fuit genitus de Heinrico fratre primi Ottonis imperatoris. Heinricus dux conciliatis sibi animis quorundam principum regni, unguitur in regem a Willigiso Moguntino archiepiscopo, et imperat annis 22.
1.1387
1003. R. 1. F. 7.
1.1388
Heinricus imperator potentiores regni viros, bella sibi concitare volentes, celeriter devincit, et reges gentilium in interiori Germania commorantes, qui Winidi dicuntur, tributarios sibi facit.[ Abbo abbas Floriacensis in Wasconia martyrizatur.]
1.1389
1004. 2. 8.
1.1390
Gerardus Cameracensium episcopus et Adelboldus Vultrajectensis episcopus magni in aecclesia et in palatio habentur. Heinricus imperator Babenbergensem aecclesiam episcopalis sedis honore sublimat, et quia liberis carebat, eam omnium suarum rerum heredem facit. Unde Deodericus Mettensium episcopus, dolens dotem et patrimonium sororis suae Cunigundis imperatricis delegari ab imperatore aecclesiae Babenbergensi, rebellat.
1.1391
1005. 3. 9.
1.1392
Cometes horribili specie flammas huc illucque jactans, in australi parte visus est. Mortuo Ottone duce, ducatus Lotharingiae datur comiti Godefrido, filio Godefridi Ardennensis. Chilpericus librum de ratione compoti hoc anno scripsit, ut apparet ex argumento ad inveniendos annos Domini per indictiones: Si vis, inquit, scire quot sint anni incarnati Christi, 66 ordines indictionum, qui fluxerunt ab ejus incarnatione, multiplica per 15, fiunt 990. His adde duodecim, quia tertia indictione natus est Christus. Adde indictionem presentis anni, id est tres. Ecce habes hoc anno annos Christi 1005.
1.1393
1006. 4. 10.
1.1394
Fames et mortalitas tam graviter per totum orbem invaluit, ut tedio sepelientium vivi adhuc spiritum trahentes obruerentur cum mortuis. Castrum Valentianas, situm in marcha Franciae et Lotharingiae, quod Balduinus comes Flandrensium invaserat, imperator Heinricus obsidet, concurrentibus ad auxilium ejus Rotberto rege Francorum et Richardo comite Nortmannorum.
1.1395
1007. 5. 11.
1.1396
Heinricus imperator, quia de obsidione Valentinianensi inefficax redierat, contra Balduinum profectus, castrum Gandavum invadit, et depopulata terra aliquot Flandrensium primores capit. Unde Balduinus perterritus imperatori satisfacit, Valentianas reddit, datisque obsidibus cum sacramento fidelitatis, manus ei dedit. Postea imperator seditione suorum coactus, Valentianas Balduino beneficiavit, ut sibi contra motus suorum auxilio esset. Postea ei etiam Walachras addidit.
1.1397
1008. 6. 12.
1.1398
Baldricus Leodicensium episcopus ordinatur. Burchardus quoque fit Wormacensium episcopus, qui in scripturis studiosus, magnum illud canonum volumen edidit, scripturarum sententiis undique compilatis defloratum, collaborante sibi in hoc magistro suo Olberto abbate, viro undecunque doctissimo.
1.1399
1009. 7. 13.
1.1400
Leo Romanae aecclesiae 143us presidet. Eclipsis solis facta est hora diei secunda. Nortmanni Fresiam infestantes, Thile oppidum incendunt. Heinricus imperator Mettim urbem obsidet propter Deodericum fratrem uxoris suae contra se rebellantem, qui episcopatum ipsius urbis usurpaverat. Dux enim Mosellanorum Deodericus post fratrem suum Alberonem dato episcopatu Mettensium filio suo adhuc puero, tutorem ei substituit ipsum Deodericum; qui puero urbe excluso et episcopatu usurpato, ipsum etiam Deodericum ducem bello cepit. Urbe ergo per obsidionem pene desolata, tandem pax convenit.
1.1401
1010. 8. 14.
1.1402
Bruno episcopus martyrizatur. Nortmanni Fresiam repetunt, et multis caesis, Vultrajectum opidum incensum est. Gens Ungarorum hactenus idolatriae dedita, hoc tempore ad fidem Christi convertitur per Gislam sororem imperatoris, quae nupta Ungarorum regi, ad hoc sua instantia regem adduxit, ut se et totam Ungarorum gentem baptizari expeteret. Qui in baptismo Stephanus est vocatus; cujus merita per Ungariam multa miraculorum gloria commendat.
1.1403
1011. 9. 15.
1.1404
In Lotharingia juxta montem Castrilocum fonticulus aquae multis saluberrimus in sanguinem conversus est. Quod probavit mulier, quae faciem suam ex hujus fontis aqua lotam ostendit multis sanguinolentam.
1.1405
1012. R. 10. F. 16.
1.1406
Olbertus nostrae, Gemmelacensis scilicet, aecclesiae ordinatur abbas, vir moribus, religione, gemina scientia, bonis doctisque viris aut conferendus aut preferendus. Heinricus imperator Godefridum ducem cum exercitu in fines Bratuspantium mittit,[ ad obsidendum castrum Lovanium, sed inefficax rediit.]
1.1407
1013. 11. 17.
1.1408
Heinricus imperator Italiam petens ut subveniret suis, quos Greci premebant circa Beneventum, Salernum et Capuam debaccantes, Trojam civitatem capit. Baldricus episcopus cum in villa Huguardis dicta castellum muniret, Lantbertus comes Lovaniensis eum aggreditur, et episcopus, Lantberto vincente, multis suorum captis et occisis, gravi atteritur infortunio. Terraemotus factus est maximus circa meridiem 14 Kal. Decembris.
1.1409
1014. 12. 18.
1.1410
Heinricus rex in imperatorem benedicitur. Baldricus episcopus in insula Leodicensi cenobium sancti Jacobi apostoli fundavit, ubi Olbertus abbas primus prefuit. Dux Godefridus Gerardum comitem multis modis regnum inquietantem bello vicit; in quo filio ejus cum multis occiso, complices ejus deterruit.
1.1412
1015 .
1.1413
13. 19.
1.1414
Hoc tempore sanctus Guictheht, qui et Adelbertus, Pragensis episcopus, apud Bructios martirizatur.] Godefridus dux comitatum Montensem depopulatur; quem Raginerus cum patruo suo Lantberto Lovaniensi insecutus, apud Florinas pugnam conserunt, ubi plus quam quadringenti viri occisi sunt, et ipse Lantbertus occubuit. Ubi res mira contigit. Cum Lantbertus spem victoriae jam haberet-- habebat quippe filacterium a collo usque ad pectus pendens, sanctorum reliquiis refertum, quorum patrocinio se in periculis tutum fore credebat,-- instante ei termino vitae filacterium illud a collo ejus exiens, super tumulum campi exiluit; et mox comes antea invictus perimitur. Quidam militum filacterium accipiens, in caliga abscondit; sed coxa ejus et crure intumescente, rem prodidit, et filacterium domino suo Hetheloni, fratri ducis, dedit.
1.1415
1016. 14. 20.
1.1416
Symeon Siracusis Siciliae oriundus, et postea monachus in monte Syna, hoc tempore clarebat. Qui Hierosolimam veniens, longam pro Christo peregrinationem suscepit, et cum Poppone Trevirorum archiepiscopo ad Gallias veniens, Treveris in altitudine turris inclusus est ibique post multas hominum persecutiones, post multas demonum temptationes, beato fine quievit. Cujus merita frequens miraculorum gloria declaravit.
1.1417
1017. 15. 21.
1.1418
Benedictus Romanae aecclesiae 144us presidet. Cometes solito mirabilior in modum trabis maximae per 4 menses apparuit.
1.1419
1018. 16. 22.
1.1420
Guolbodo in episcopatu Leodicensium Baldrico succedit. In Fresonia Deoderico comite, filio Arnulfi Gandavensis, debellante Fresones in vindictam patris sui ab eis occisi, Godefridus dux ad eum debellandum ab imperatore mittitur; et conserto prelio, repente voce nescitur unde emissa, Fugite, fugite, cunctis fugientibus, multia paucis Fresonibus perimuntur; dux vero capitur.
1.1421
1019. 17. 23.
1.1422
Godefridus dux impetrata Fresonibus ab imperatore totius injustitiae impunitate, a captivitate solvitur, et non multo post moritur. Frater vero ejus Gothelo in ducatu substituitur.
1.1423
1020. 18. 24.
1.1424
Rodulfus rex Burgundiae, insolentiis Burgundionum irritatus, regnum Burgundiae Heinrico imperatori dare tractat; sed eum ab hac intentione revocat simulata Burgundionum satisfactio. Benedictus papa in Gallia ad Heinricum imperatorem venit.
1.1425
1021. 19. 25.
1.1426
Heinricus imperator Coloniae natalem Domini celebrans Heribertum archiepiscopum olim a se injuriose tractatum humili satisfactione placat. Cui reconciliatus archiepiscopus predixit se propediem moriturum; et non multo post mortuus, magnis coepit clarere virtutibus. Pilegrimus ei in episcopatu succedit. Durandus fit episcopus Leodicensium; quod quasi fabula in theatro mundi fuit, quod vir ex humillimo et pauperrimo servilis conditionis genere dominis suis carnalibus dominabatur.
1.1427
1022. R. 20. F. 26.
1.1428
Aquisgrani conventu regali et synodali per aliquot dies celebrato, tanta siccitas et intemperies aeris excanduit, ut multi prae nimio ardore deficerent, multa etiam animalia subito deficerent, pavimento et marmoreis columnis tanto madore sudantibus, ut aqua esse respersa crederetur a nescientibus.
1.1429
1023. 21. 27.
1.1430
Heinricus imperator, Rotbertus rex Francorum super Karum fluvium apud Evosium conveniunt, de statu aecclesiae, regni et imperii tractaturi, et condicto, ut super his confirmandis etiam papam Romanum simul ambo Papiae oportune convenirent, imperator regem et suos, multos etiam qui tantum ad demirandam imperatoriam majestatem convenerant, tanta liberalitate donavit, ut opibus regum Persarum aut Arabum posset comparari imperatoris munificentia. In pascha eclipsis solis facta est.
1.1431
1024. 22. 28.
1.1432
Heinricus imperator consulentibus se principibus super substitutione regni designans Conradum, virum regii generis et egregiae libertatis, quippe qui nunquam se submiserat alicujus servituti, moritur. Hujus vitam Adelboldus episcopus Vultrajectensis scripsit. Cono dux prepotens cum ad imperium aspirare vellet, repudiatur instinctu Arbonis Moguntini archiepiscopi et aliquorum regni primatum; et Conradus ad imperium sublimatus, imperavit annis 15.
1.1433
1025. 1. 29.
1.1434
Johannes Portuensis episcopus, frater Stephani papae nuper defuncti, presidet Romanae aecclesiae 145us. Huic Stephanus papa frater suus apparens, dixit se infernalibus poenis cruciari, sed sperare se interventu Odilonis abbatis veniam posse consequi. Pro quo Odilo tandiu omni orandi genere laboravit, donec sibi revelaretur, se pro illo exauditum esse. Raginardus Leodicensium ordinatur episcopus, qui Leodii in monte publico cenobium sancti Laurentii instituit, eique Stephanum virum sanctae memoriae abbatem primum prefecit.
1.1435
1026. 2. 30.
1.1436
Rotbertus rex Francorum ad invadendam Lotharingiam animum intendit, sed cito ab hoc conatu destitit. Gothelone duce, qui propter privatum odium gravabat regnum Conradi, et aliis principibus ad pacis unitatem adductis, regi prosperitas et regno accrevit tranquillitas
1.1437
1027. 3. 31.
1.1438
Cuonradus rex filium suum Heinricum adhuc puerum in regnum sublimat Aquis. Ipse in pascha Romae in imperatorem consecratus, quorundam Italorum contra se sentientium motus compescit. Florebat hoc tempore aecclesiastica religio per abbates nominabiles; in Francia quidem et Burgundia per Odilonem Cluniacensem pietate insignem, per Guilelmum Divionensem severitate reverendum; in Lotharingia per Richardum Virdunensem, pia gravitate et gravi pietate discretum, per Poponem Stabulensem, per Heliam Coloniensem, per Olbertum et Stephanum Leodicenses, per Bernonem Augiensem.
1.1439
1028. 4. 32.
1.1440
Claruit hoc tempore in Italia Guido Aretinus, multi inter musicos nominis, in hoc etiam philosophis preferendus, quod ignotos cantus etiam pueri facilius discunt per ejus regulam, quam per vocem magistri aut per usum alicujus instrumenti; dum sex litteris vel sillabis modulatim appositis ad sex voces, quas solas regulariter musica recipit, hisque vocibus per flexuras digitorum levae manus distinctis, per integrum diapason se oculis et auribus ingerunt intentae et remissae elevationes vel depositiones earundem sex vocum.
1.1441
1029. 5. 33.
1.1442
Cuonradus imperator rebellantibus Sclavis, ad eos debellandos proficiscitur.
1.1444
1030 .
1.1445
R. 6. F. 34.
1.1446
Cuonradus imperator rebellantibus Ungaris, ad eos debellandos proficiscitur.
1.1447
1031. 7. 35.
1.1448
Rotberto Francorum rege mortuo, Heinricus filius ejus regnat in Francia annis 30. Hoc tempore jussu Cuonradi imperatoris regali et synodali conventu apud Triburias inter caetera episcopi hoc capitulum decernere voluerunt, ut si quando jejunium primi mensis eveniret infra ebdomadam, qua caput jejunii in quarta feria constat, amborum jejuniorum celebritas unius officii expletione compleretur. Sed Gerardus Cameracensis et pauci cum eo huic multorum decreto contradicentes, optinuerunt, ut jejunium primi mensis in altera ebdomada, in qua habetur officium, celebretur secundum antiquorum consuetudinem.
1.1449
1032. 8. 1.
1.1450
Sanctus Bardo ordinatur Moguntiae archiepiscopus. Rotbertus et Richardus, minuendae domo multitudinis causa hoc tempore a Nortmannia Francorum digressi, Apuliam expetunt; et Italis inter se dissentientibus, dum alteri contra alterum auxilium prestant, hac oportunitate Italos callide et fortiter debellant, et successus urgendo suos, nomen suum dilatant, et futurae prosperitatis sibi viam parant.
1.1451
1033. 9. 2.
1.1452
Eclipsis solis facta est circa meridiem 3 Kal. Julii. Istiusmodi decretum a Franciae episcopis datum est servari subjectis sibi populis. Unus eorum dixit, celitus sibi delatas esse litteras, quae pacem monerent renovandam in terra. Quam rem mandavit caeteris, et haec tradenda dedit populis: Arma quisquam non ferret, direpta non repeteret, et sui sanguinis vel cujuslibet proximi ultor minime existens, percussoribus cogeretur indulgere. Jejunium in pane et aqua omni 6 feria observarent, et in sabbatho a carne et liquamine abstinerent; soloque hoc contenti jejunio in omnium peccatorum remissionem, nullam sibi scirent aliam adjiciendam poenitentiam; et haec se servare sacramento firmarent. Quod qui nollet, christianitate privaretur; et exeuntem de seculo nullus visitaret nec sepulturae traderet. Alia quoque importabilia quamplura dedere mandata, quae oneri visa sunt replicare. Hanc mandatorum novitatem cum multi cupidi novarum rerum libentius justo amplecterentur, Gerardus Cameracensis, qui solus Lothariensium appendebat ad parochiam Francorum, nullius hortatu potuit adduci ad haec suscipienda, sed singula capitula refellebat, dicens genus hominum ab initio trifariam esse divisum, in oratoribus, pugnatoribus, agricultoribus, et unum duorum, et duos unius egere auxilio. Ideo debere arma ferre, et rapinas reddi per auctoritatem legis et gratiae; ultorem percussi vel occisi non exacerbari cogendo; sed secundum evangelium ei reconciliari; jejunium ei 6 vel 7 feria nec omnibus unum esse imponendum, quia non est una omnibus possibilitas, nec omnes hoc uno jejunio contentos esse, quia non est una omnibus penitendi qualitas. Haec sacramento firmare vel sacramenti violationem perjurio augere, non esse utile; his contradicentes excommunicari, infirmis visitationem vel mortuis sepulturam negari, esse detestabile. Sufficere autentica patrum decreta, et super his neglectis impositum congruenter penitentiae modum.
1.1453
1034. 10 3.
1.1454
Friderico Mosellanorum duce mortuo, quia mares filios non habebat, quibus ducatus competeret, Gothelo dux impetrato ab imperatore etiam Mosellanorum ducatu, in Lotharingia potentius principatur.
1.1455
1035. 11. 4.
1.1456
Burgundionibus non desistentibus a consueta contra regem suum insolentia, rex Rodulfus regnum Burgundiae Conrado imperatori tradidit, quod a tempore Arnulfi imperatoris per annos plus quam 130 gentis suae reges tenuerant; sicque Burgundia iterum redacta est in provinciam.
1.1457
1036. 12. 5.
1.1458
Odo Campanensis regnum Rodulfi regis, avunculi sui, a Cuonrado imperatore nepote suo repetens, ut sub eo regat Burgundiam efflagitat. Heinricus rex filius Guonradi uxorem ducit filiam regis Anglorum. Odo contra imperatorem bellans, Lotharingiam incursat, castella oppugnat, urbem Leucorum, quae Tullus dicitur, obsidet, et in nullo temperat furori suo.
1.1459
1037. R. 13.( 14.) F. 6. 7.)
1.1460
Herimannus Coloniae ordinatur archiepiscopus. Odo Barum castrum obsidet et capit. Gothelo dux aegre ferens insolentiam Francorum, cum Lotharingis occurrit Odoni; et conserto prelio apud Barum, Odo perimitur, et Francorum exercitus gravi cede attritus, a Lotharingia fugere compellitur.
1.1461
1038. 14.( 15.) 7.( 8.)
1.1462
Nortmanni in Apulia copiis suis a Nortmannia paulatim adauctis, ad invadendam Apuliam fortitudine sua et Italorum imbecilitate animati, castellis et urbibus aut dolo aut virtute captis, in Apulia potenter agunt, vicinisque gentibus terrorem sui nominis incutiunt.[ Heinricus Lovaniensis comes domi suae perimitur a captivo Harmanno, eique succedit filius suus Otto. Cui immatura morte prevento, successit patruus ejus Baldricus, qui et Lambertus.]
1.1463
1039.( 1040.) 15.( 16.) 8.( 9.)
1.1464
In mense Aprili, 8 Idus, visa est in coelo inter australem et orientalem plagam ignea trabes mirae magnitudinis, quae currens super solem jam ad occasum vergentem, visa est in terram cadere; cujus vestigia diu videri potuerunt. Cuonradus imperator Italiam adit, ut rebellionem meditantes debellaret. Et quia omnes Langobardi conjuraverant, ut non paterentur quemlibet dominum, qui aliud quam ipsi vellent, contra se ageret, quosdam episcopos in vincula conjecit, et quia episcopus Mediolanensis fuga lapsus est, imperator suburbia Mediolani incendit. Die pentecostes, cum imperator in parva aecclesia secus urbem ad missam coronaretur, tam gravia fuerunt tonitrua et fulgura, ut aliqui mente excederent, aliqui exalarent. Bruno vero episcopus, qui missam canebat, et secretarius imperatoris cum aliis tribus dixerunt, se inter missarum sollemnia vidisse sanctum Ambrosium, imperatori indignando comminantem. Imperator Italia decessit. Pridie Idus Maii eclipsis solis fuit, et pridie Nonas Junii imperator obiit. Post quem Heinricus, filius ejus, imperavit annis 17.
1.1465
1040 1. 9.( 10.)
1.1466
Heinricus imperator vadit ad debellandum Odelricum Boemanorum ducem; sed Boemanis viriliter resistentibus, inefficax redit.
1.1467
1041. 2. 10.( 11.)
1.1468
Heinricus imperator per orationes sanctorum virorum auxilio Dei sibi procurato, superioris anni infortunium ultus, Odelricum ducem Boemiae subjugat.
1.1469
1042. 3. 11.( 12.)
1.1470
Inter Ungaros bello intestino moto, Petrus rex ab eis depulsus regno, auxilium Heinrici imperatoris interpellat; qui potenter ei patrocinans, Ungariam devastat. Guatho ex clero sancti Lantberti, vir spiritu sapientiae et scientiae et fervore religionis insignitus, ordinatur Leodicensium episcopus.
1.1472
1043 .
1.1473
4. 12.( 13.)
1.1474
Apud Constantinopolim Constantinus Monomachus imperat. Heinricus imperator iterum Ungariam ingressus, cum paucis Obbonem regem de bello fugavit, et lanceam, insigne regis, recepit; Petrum vero, quem Obbo expulerat, Ungarorum regno restituit, et Ungariam sibi tributariam fecit.
1.1475
1044. 5. 13.( 14.)
1.1476
Fames valida Galliam et Germaniam profligat, Gothelo dux obiit, cujus filius Godefridus, dum ei ducatus Mosellanorum denegatur, altero ducatu repudiato, contra imperatorem rebellat.
1.1477
1045. 6. 14.( 15.)
1.1478
Godefridus hortatu quorundam Dei fidelium ad recuperandam imperatoris gratiam adductus, ab imperatore capitur et custodiae mancipatur; sed filium suum obsidem dans, relaxatur. Quo defuncto in obsidatu, ad rebellandum grassatur. Benedictus Simoniace papatu Romano invaso, cum esset rudis litterarum, alterum ad vices aecclesiastici officii exequendas secum papam consecrari fecit. Quod cum multis non placeret, tertius superducitur, qui solus vices duorum impleret.
1.1479
1046. 7. 15.( 16.)
1.1480
Aecclesia sanctae Gerdrudis Nivigellensis, quae ante aliquot annos post neglegentiam et incuriam effusi sanguinis Domini concremata fuerat, in novam reaedificata, benedicitur presente Heinrico imperatore. Romae uno contra duos et duobus contra unum de papatu altercantibus, rex Heinricus contra eos Romam vadit; et eis canonica et imperiali censura depositis, Suidigerus Babenbergensis episcopus, qui et Clemens, Romanae aecclesiae 146us presidet, et ab eo Heinricus in imperatorem benedicitur, jurantibus Romanis, se sine ejus consensu nunquam papam electuros. Instinctu Godefridi comes Flandrensium Balduinus, contra imperatorem rebellat. Deoderico Mettensium episcopo defuneto, succedit Adelbero fratruelis ejus, vir magnae prudentiae et sanctitatis.
1.1481
1047. R. 8. F. 16.( 17.)
1.1482
Poppo, qui et Damasus, Romanae aecclesiae 147us presidet. Godefridus palatium Neomagi incendit et inreparabiliter destruit. Urbem quoque Claborum, quae Virdunus dicitur, cum majori sanctae Mariae aecclesia incendit. Franco scolasticus Leodicensium et scientia litterarum et morum probitate claret; qui ad Herimannum archiepiscopum scripsit librum de quadratura circuli, de qua re Aristoteles ait: Circuli quadratura, si est scibile, scientia quidem nondum est, illud vero scibile est. Nix tanta in occidente cecidit, ut silvas frangeret.
1.1483
1048. 9. 17.( 18.)
1.1484
Viri religiosi et illustres sanctitate in Christo dormiunt, Odilo abbas Cluniacensis, Poppo Stabulensis. Guatho episcopus Legiensis, Olbertus sanctae memoriae abbas Gemmelacensis. Guathoni Deoduinus in episcopatu succedit. Albertus, qui ducatum Mosellanorum Godefrido negatum susceperat, a Godefrido perimitur. Ducatum ejus Gerardus de Alsatia, alterum vero ducatum Fridericus optinet. Bruno Leucorum episcopus Romanae aecclesiae 148us presidet, qui vocatus Leo, nonus hujus nominis papa. Hic cum ad capessendam sedem apostolicam Romam tenderet, audivit voces angelorum canentium: Dicit Dominus, ego cogito cogitationes pacis, et non afflictionis. Hic de multis sanctis cantus composuit, et multa fecit et scripsit aecclesiae utilia. Hic cum in papatu pauperem leprosum ante fores offendisset, eum fotum diligenter in lecto suo collocavit; quem cum reserato ostio non invenisset, in paupere se Christum suscepisse obstupuit.
1.1486
1049 .
1.1487
( 1050.) 10. 18.( 19.)
1.1488
Leo papa in Gallias veniens, ut motus imperii a Balduino et Godefrido concitatos sedaret, Godefridum quidem imperatori reconciliavit; Balduino pertinacius agente, contra eum imperator exercitum duxit. Sed tandem Balduinus flexus, condicto die Aquis imperatori satisfecit. Leo papa in Gallia et Germania synodis habitis, statum aecclesiae meliorabat.
1.1489
1050. 11. 19.( 20.)
1.1490
Sanctus Tietbaldus inter nobiles Francorum non infimus hoc tempore clarebat; qui mundo et semetipso abnegato secutus Christum, in Vincentia Venetiae urbe reclusus, ibi 12 conversionis suae anno beato fine quievit. Qui quam accepto servierit Deo, post mortem ejus miraculorum prodidit magnitudo. Ossa ejus in Gallias translata, multam multis in locis venerationem meruerunt. Leo papa dum Nortmannos a Romanorum terminis deturbare satagit, multam calamitatem incurrit, quia cum multis etiam ipse capitur; sed tamen relaxari noluit, nisi etiam suis relaxatis. Bardo Moguntiae episcopus obit, cujus sanctitas per multam miraculorum gratiam patuit.
1.1491
1051. 12. 20.( 21.)
1.1492
Balduinus Flandrensis invaso Hagionensium comitatu contra imperatorem rebellat. Francia turbatur per Berengarium Turonensem, qui asserebat eucharistiam, quam sumimus in altari, non esse revera corpus et sanguinem Christi, sed figuram corporis et sanguinis Christi. Unde contra eum et pro eo multum a multis et verbis et scriptis disputatum est.
1.1493
1052. 13. 21.( 22.)
1.1494
Rex Ungarorum ab imperatore Heinrico dissentit; pro quo reconciliando Leo papa ad imperatorem venit; sed amicis discordiae interturbantibus, id frustra fuit. Leo papa Gerardum, Leucorum supra se quintum episcopum sanctitate vitae mirabilem, synodo habita per auctoritatem apostolicam decrevit in numerum sanctorum confessorura in aecclesia solemniter habendum.
1.1495
1053. 14. 22.( 23.)
1.1496
Balduinus comes terminos Lotharingiae incursans, Hoium opidum incendit. Godefridus iterum rebellat, quia ducta uxore Bonefacii marchionis, jussu imperatoris a Langobardia excluditur. Grecis in heresim multiformem declinantibus, auctore Michaele patriarcha Constantinopolitano et Leone Acridano Bulgarum archiepiscopo, Leo papa errores eorum redarguens, scribit contra eos librum firmis scripturarum testimoniis roboratum. Nicetas etiam monachus Constantinopolitanus, qui agnominabatur Pectoratus, scripsit contra Romanos librum plenum erroris et stultitiae, pretitulatum: De Azimo, de sabbato, de nuptiis sacerdotum.
1.1497
1054. R. 15. F. 23.( 24.)
1.1498
Leo papa per epistolam ad imperatorem Constantinum scriptam animum ejus sibi concilians, apocrisiarios suos, Humbertum videlicet cardinalem episcopum Silvae candidae, Petrum Amalfitanorum archiepiscopum, Fridericum quoque septimum levitam et cancellarium, Constantinopolim dirigit ad confutandas Grecorum hereses, qui ut simoniaci donum Dei vendebant, ut Valesii hospites suos castratos etiam ad episcopatum promovebant, ut Arriani rebaptizabant Latinos baptizatos in nomine sanctae Trinitatis, ut Donatistae in sola Grecia orthodoxam esse aecclesiam jactabant, ut Nicholaitae nuptias sacerdotibus concedebant, ut Severiani maledictam dicebant legem Moysi, ut Pneumathomagi professionem Spiritus sancti a simbolo abscidebant, ut Nazareni Judaismum observabant. Parvulos morientes ante octavum a nativitate diem baptizari, mulieres in partu vel menstruo periclitatas communicari, vel si paganae essent baptizari prohibebant; Latinos vocabant Azimitas, et eos nimis persequentes, eorum aecclesias claudebant; de fermentato sacrificabant; in filiis suis Romanam ecclesiam anathematizabant, eique ecclesiam Constantinopolitanam preponebant. Ab imperatore ergo benigne habiti, Nicetam monachum ante eum vicerunt, adeo ut librum, quem contra Romanos scripserat anathematizaret et incenderet. Michaele patriarcha nolente eis colloqui, carta excommunicationis coram clero et populo super altare sanctae Sophiae posita, recedunt. Michael cartam ipsam corrumpens populoque legens, illos ab imperatore revocatos ad synodum absente imperatore convocavit, ut a populo lapidarentur. Quod imperatore prohibente, Michael commovit populum contra eum; sed convictus cartam excommunicationis falsasse, Michael omnesque sui a gratia et palatio imperatoris remoti sunt. Humbertus episcopus Silvae Candidae haec descripsit, et scripta Nicetae monachi et Leonis Acridani Bulgarum archiepiscopi confutavit; quae de Latino in Grecum translata, jussu imperatoris Constantini a Grecis recepta sunt. Heinricus imperator filio suo Heinrico puero quinquenni in regem sublimato Aquis, contra Balduinum proficiscitur. Qui Scaldim fluvium Balduino fugiente transiens, omnia depopulatur; et insuper apertis sibi Clausulae portis, multam caedem inimicorum facit; et ultra progressus, Lantbertum comitem Balduini satellitem cum multis perimit; multos etiam Flandrensium primates exercitum suum prosequentes concludit intra urbem Tornacum, et obsessos capit Leo papa moritur.
1.1499
1055. 16. 24.( 25.)
1.1500
Gebahardus Eistedensis episcopus, qui et Victor, Romanae aecclesiae 149us presidet. Anno ordinatur Coloniae archiepiscopus. Imperatore in Italia constituto, milites ejus Sclavis et Lutitianis bello congressi, multi capiuntur aut perimuntur. Balduinus Flandrensis cum Godefrido avunculum suum Fridericum ducem intra Andoverpum obsidet, sed concurrentibus Lotharingis, ab oppugnatione desistit. Cujus meriti Leo papa nonus apud Deum fuerit, cunctis patuit, cum multis ad sepulcrum ejus Romae miraculis ostensis Deus eum clarificavit.
1.1501
1056. 17. 25.( 26.)
1.1502
Victor papa in Gallias veniens, gloriose ab imperatore suscipitur; et eo presente, non multo post imperator Heinricus moritur, et post eum filius ejus Heinricus imperat annis 50.
1.1503
1057. 1. 26.( 27.)
1.1504
Coloniae generali conventu habito, Balduinus et Godefridus mediante Victore papa ad gratiam regis et pacem reducuntur, et omnes bellorum motus sedantur.
1.1505
1058. 2. 27.( 28.)
1.1506
In Fresonia captis ab imperatore Heinrico aliquibus castellis, Fresones a rebellione refrenantur. Paderbrunna Germaniae civitas combusta est cum majori aecclesia. In monasterio autem monachorum Scottus quidam monachus, nomine Paternus, multo tempore reclusus, qui etiam hoc incendium sepe predixerat, propter propositum reclusionis exire nolens, se comburi passus est.
1.1507
1059.( 1060.) 3. 28.( 29.)
1.1508
Fridericus, filius Gothilonis ducis, ex clerico sancti Lantberti septimus levita Romanae aecclesiae, quia exosus erat imperatori Heinrico pro odio fratris sui Godefridi ducis, post legationem Constantinopolitanam apud Casinenses monachus, et postea abbas factus, electione Romanorum Romanae aecclesiae 150mus presidet, alteratus nomine Stephani. In pago Bracbatensi juxta Tornacum multitudines colubrorum altrinsecus congregatae, prodigioso prelio inter se concurrunt; et multis utrinque occisis, victa pars fugiens in cavo arboris se abscondit, altera pars vincentium more insequens, cum sibilo circumstrepebat, donec circumjecto ab hominibus igne omnes concrematae sunt.
1.1509
1060. R. 4. F. 92.( 30.)
1.1510
Gerardus Florentiae episcopus, qui et Nicholaus, Romanae aeclessiae 151mus presidet Heinricus rex Francorum obit, Philippus filius ejus post eum regnat annis 49.
1.1511
1061. 5. 1.
1.1512
Marianus crhonographus claret; qui a Scottia in Gallias veniens, Coloniae factus monachus, primo apud Fuldam, postea apud Moguntiam reclusus est.
1.1513
1062. 6. 2.
1.1514
Anno episcopus Coloniensis consilio primorum regni indigne ferentium, per Agnetem matrem imperatoris Heinrici regnum non viriliter gubernari, puerum violenter et industrie captum sub tutela sua accepit, et imperii regimen a matre ejus amovit; et de hac re coram cunctis ratione reddita, gratiam domini sui imperatoris recepit, et per ipsum filium ad gratiam matris ejus rediit. At imperatrix necessitatem vertens in voluntatem, ut obstrueret os loquentium de se iniqua, non solum honore regni, sed etiam onere saeculi rejecto, Romae ad limina apostolorum se contulit, ibique usque ad finem vitae omnibus bonis exemplo et miraculo fuit.
1.1515
1063. 7. 3.
1.1516
Hoc anno finitur magnus ciclus annorum 532, continens ciclos decennovennales 28, qui ad omnem rationem paschalis compoti omnino utilis, ab evo in evum in semet ipsum sine errore revolvitur. Sed hoc in eo reprehensibile esse videtur, quod annis dominicae incarnationis ei inconsiderate prescriptis, discordat a veritate evangelii in anno dominicae passionis, preferens 14 lunam Aprilis eo anno in prima feria fuisse; quod omnino falsum est, quia secundum fidem evangelii eo anno luna 14 Aprilis fuit in 5 feria, et in 6 feria luna 15[ 8 Kal. Aprilis] Dominus passus est. Exercitus multus a Galliis in Hispanias ad debellandos Saracenos proficiscitur; sed omni regione a Saracenis vastata, urgente fame inefficax revertitur.
1.1517
1064. 8. 4.
1.1518
Ciclus magnus annorum 532 bis a Christi nativitate exactus, tertio incipit. Alexander Lucensis episcopus Romanae aecclesiae 153us presidet. Contra quem Cadelo Parmensis episcopus papatum ambiens, magno scandalo ecclesiae fuit; quia longa inter eos concertatio etiam usque ad homicidia prorupit.
1.1519
1065. 9. 5.
1.1520
Friderico duce mortuo, Godefridus ducatum recepit. Herardus rex Anglorum obit, eique Araldus succedit. Multi usque ad septem milia orandi voto Hierosolimam petentes, ab Arabitis in parasceve in quodam castello obsessi sunt, et ita occisi aut vulnerati sunt, ut de septem et eo amplius milibus vix duo milia reversi sint.
1.1521
1066. 10. 6.
1.1522
Cometes apparuit tota paschali ebdomada. Harwich rex Nortdanymbrorum cum mille pene navibus venit in Angliam regnaturus, et in urbe Eburaci plus quam mille laicos, centum presbiteros de Anglis occidit. Cui Aroldus rex Anglorum cum septem legionibus superveniens, eum cum multis occidit. Interim Guillelmus comes Nortmannorum cum Francis Angliam intrat, et conserto cum Anglis prelio, Araldum, cum multis milibus perimit, et regnat in Anglia annis 26.[ Obiit sanctus Tietbaldus, in Vincentia Venetiae urbe reclusus.]
1.1523
1067. R. 11. F. 7. A. 1.
1.1524
Cuono, qui et Conradus, primicerius Coloniensis, ab imperatore Heinrico ad suscipiendum archiepiscopatum Trevirorum missus, capitur a comite Trevirorum Deoderico, et a satellitibus ejus in silva ductus, de rupe tertio precipitatur, et adhuc illesus, gladio transverberatur. Corpus ejus foliis silvae optegitur; quod a rustico inventum ad villam defertur et sepelitur; inde a Deoderico Virdunensium episcopo transportatum ad Tolegium monasterium, multis statim miraculis a Deo glorificatur. Romae duobus de papatu contendentibus, Mantuae synodus colligitur; et mediante Annone Coloniense archiepiscopo, Alexander se jurejurando de symonia expurgans, in sede apostolica subrogatur, Cadelo vero ut symoniacus repudiatur.
1.1525
1068. 12. 8. 2.
1.1526
Deodericus comes Trevirorum, de martyrizato Conone apud Deum et homines reus, exiliatur ab imperatore; et suscepta peregrinatione Hierosolimam eundi, quid de eo et de omnibus, qui in comitatu ejus pergebant, actum sit, adhuc nescitur. Hinc Francis, hinc Scottis Angliam infestantibus, Angli fame consumuntur, multi eorum etiam humanis carnibus vescuntur.
1.1528
1069 .
1.1529
( 1070.) 13. 9. 3.
1.1530
Fluminibus glaciali rigore constrictis, imperator Heinricus terram Lutitianorum ingressus, eos nimia cede prosternit, et terram nimium depopulatur.
1.1531
1070. 14. 10. 4
1.1532
Gerardus dux Mosellanorum moritur. Moritur etiam dux Godefridus. Gerardo filius ejus Deodericus, Godefrido succedit filius ejus Godefridus Gimbosus, etsi corpore exiguus, tamen animo eximius. Ungari contra Salomonem regem suum rebellionem meditantur; sed terrore Heinrici imperatoris, cujus soror nupserat Salomoni, refrenantur.
1.1533
1071. 15. 11. 5
1.1534
Treviris in aecclesia sancti Paulini confessoris in cripta subterranea invenitur corpus sancti Paulini, quod olim a Frigia, ubi exulaverat, reportatum ibi a Felice episcopo, catenis ferreis fuerat suspensum, et juxta eum multa corpora sanctorum; ad dexteram scilicet ejus, Palmatius consul et patricius Trevirorum; ad sinistram Tyrsus, unus de principibus Thebeae legionis, cum multis Thebeorum in hac urbe a Rictiovaro martyrizatus; ad caput septem senatores urbis, Maxentius, Constantius, Crescentius, Justinus, et tres fratres Leander, Alexander, Sother; ad pedes Ormisda, Papirius, Constans, Jovianus. Et cum multi alii ibi jacerent, horum tantummodo nomina et tempus et dies Passionis aureae litterae in pariete scriptae signabant; eosque omnes sub Rictiovaro passos fuisse docebant. Godefridus dux ulteriores Fresones bello aggressus, eos pene ad internecionem delet.
1.1535
1072. 16. 12. 6.
1.1536
Balduino juniore Flandrensium comite defuncto, Rotbertus, frater ejus, consensu Flandrensium contra Arnulfum fratruelem suum Flandriam occupat. Arnulfus cum Philippo Francorum rege occurrit patruo suo Rotberto; et pugna conserta, Arnulfus perimitur, Philippus rex fuga liberatur, et multis occisis, hinc Richildis, Arnulfi mater, illinc Rotbertus capitur; et altero pro altero relaxato, bellum inter eos vario eventu protrahitur.
1.1537
1073. 17. 13. 7.
1.1538
In hoc anno duobus magnis annis a 15 anno Tyberii cesaris revolutis, omnia secundum cursum solis et lunae concordant illi anno, quo baptizatus est Jesus Christus; id est 8 Idus Januar., die dominico epiphaniae, initium jejunii ejus in secunda feria, temptatio ejus 15 Kal. Mart. in 6 feria Hildibrandus archidiaconus Romanorum, qui et Gregorius, Romanae aecclesiae 153us presidet. Herimannus Leodicensis fit Mettensium episcopus. Duobus fratribus Russorum regibus de regno contendentibus, alter eorum a consortio regni pulsus, interpellat Heinricum imperatorem, se et regnum Russorum ei submittens, si ejus auxilio regno restitueretur. Sed id frustra fuit; quia gravissima in imperio Romano orta dissensio monebat magis sua tueri, quam aliena adquirere. Saxones enim multis et magnis injuriis et injustitiis ab imperatore affecti, contra eum rebellant; ad quos debellandos imperator instanter intendit.
1.1539
1074. R. 18. F. 14. A. 8.
1.1540
Gregorius papa celebrata synodo symoniacos anathematizavit, et uxoratos sacerdotes a divino officio removit, et laicis missam eorum audire interdixit, novo exemplo, et ut multis visum est inconsiderato prejudicio, contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt, quod sacramenta quae in aecclesia fiunt, baptismus scilicet, crisma, corpus et sanguis Christi, Spiritu sancto latenter operante eorundem sacramentorum effectum, seu per bonos, seu per malos intra Dei aecclesiam dispensentur, tamen quia Spiritus sanctus mistice illa vivificat, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur, nec malorum peccatis attenuantur. Unde est: Hic est qui baptizat. Ex qua re tam grave oritur scandalum, ut nullius heresis tempore sancta aecclesia graviori scismate discisa sit, his pro justitia, illis contra justitiam agentibus; aliis a symonia non declinantibus, aliis notam avaritiae honesto nomine pretexentibus dum hoc quod se gratis dare jactant, sub caritatis nomine vendunt, et ut de Montanis dicit Eusebius, sub nomine oblationum artificiosius munera accipiunt; porro continentiam paucis tenentibus, aliquibus eam modo causa questus ac jactantiae simulantibus, multis incontinentiam perjurio aut multipliciori adulterio cumulantibus; ad hoc hac oportunitate laicis insurgentibus contra sacros ordines, et se ab omni aecclesiastica subjectione excutientibus. Laici sacra misteria temerant et de his disputant; infantes baptizant, sordido humore aurium pro sacro oleo et crismate utentes; in extremo vitae viaticum dominicum et usitatum aecclesiae obsequium sepulturae a presbiteris conjugatis accipere parvipendunt; decimas presbiteris deputatas igni cremant; et ut in uno cetera perpendas, laici corpus Domini a presbiteris conjugatis consecratum sepe pedibus et conculcaverunt, et sanguinem Domini voluntarie effuderunt, et multa alia contra jus et fas gesta sunt in aecclesia; et hac occasione multi pseudomagistri exurgentes in aecclesia, profanis novitatibus plebem ab aecclesiastica disciplina avertunt.
1.1541
1075. 19. 15. 9.
1.1542
Heinricus imperator Saxones gravissimo prelio vincit, cosque iterata expeditione perurgens, cunctos eorum principes, episcopos, duces, comites ceterosque potentes, ad deditionem coegit. Ungari contra imperatorem rebellant, regemque suum Salomonem regno deturbatum, sub diutina custodia excruciant. Deoduinus episcopus Leodicensium obit, cui Hienricus vita et genere nobilis succedit. Anno archiepiscopus Coloniensis obit, quia parochiam suam rebus et monasteriis a se fundatis ampliavit, inter quae preminet cenobium Sigebergense.
1.1544
1076 .
1.1545
R. 20. F. 16. A. 10.
1.1546
Gregorius papa totus in Heinricum imperatorem invehitur, et quoscunque potest ab eo verbis et scriptis avertit; animum etiam Agnetis matris ipsius ab eo alienat. Sicarius in Fresonia Godefridum ducem perimit. Hoc anno, qui est 13 annus primi decennovennalis cicli in repetito magno anno Dionisii, duobus magnis annis a passione Domini revolutis, omnia quae ad cursum solis et lunae spectant, anno dominicae passionis concordant. Unde apparet, quod Dionisius non recte annos Domini ciclo suo annexuit. Quia enim ab anno Domini 532 ciclum suum orditus est, nimirum intendit, Christum fuisse natum anno secundo prioris magni anni; ac per hoc hic annus anno dominicae passionis concordans, debuisset esse magni cicli annus non 13, sed 33, quia is fuit annus passionis Domini. Et per hanc consequentiam solaris et lunaris cursus, concordantem evangelicae veritati, Dionisius posuit nativitatem Christi viginti uno annis tardius quam debuit. Gelu magnum a Kalendis Novembris usque ad aequinoctium vernale.
1.1547
1077. 21. 17. 11.
1.1548
Heinricus imperator coacto Wormaciae concilio 24 episcoporum et multorum primatum regni decerni jubet, omnia decreta et facta Hildibrandi papae irrita esse debere; ibique omnes preter paucos Hildibrandum abjurant, eumque papatu abdicandum esse judicant. Hildibrandus econtra imperatorem Heinricum Romae excommunicat, sub hoc optentu, ut primates regni quasi justa ex causa excommunicato regi contradicant. Dominica palmarum circa horam sextam sereno celo stella apparuit. Principibus Saxonum, qui in deditione imperatoris erant, relaxatis per eos quibus commissi erant, Saxones rebellant instinctu Hildibrandi papae. Ipse papa occurrens imperatori in Langobardia, sub falsa cum pace absolvit. Omnes enim qui prius Hildibrandum abjuraverant, perjurio perjurium cumulantes, imperatorem abjurant, et Rodulfum ducem Burgundionum super se regem statuunt; corona ei a papa missa, cui erat inscriptum: Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodulfo. Hunc Sigifridus archiepiscopus Moguntiae in regem benedixit; et facta a Moguntinis seditione contra eos, Rodulfus cum archiepiscopo noctu aufugit. Hildibrandus papa omnes adversantes imperatori absolvit ab infidelitate et perjurio. Imperator, Alpium aditibus contra se ubique munitis, omnes eorum insidias frustratus, statim per Aquileiam venit Radisponam, et Rodulfum adortus, eum fugere compulit, et iterata expeditione Sueviam depopulatur.
1.1549
1078. 22. 18. 12.
1.1550
Heinricus imperator Sueviam pervagatus, castella frangit, et omnia depopulando, inimicis suis formidinem, amicis addit fortitudinem, et multos, qui ex desperatione rerum a se defecerant, ad se retrahit. Herimannus episcopus, Hildibrando papae ad animam confederatus ac per hoc imperatori rebellis, Mettensi urbe pellitur.
1.1551
1079.( 1080.) 23. 19. 13.
1.1552
Hoc tempore in oriente Turci super Arabes et Saracenos invaluerant, et Armeniam et Siriam incursantes, multas urbes et ipsam Antiochiam capiunt. Heinricus imperator in pentecoste conventu habito Moguntiae, decernit Hildibrandum a papatu esse deponendum; et Langobardiam petens, Guicbertum Ravennae archiepiscopum pro Hildibrando papam designat.
1.1553
1080. 24. 20. 14.
1.1554
Hildibrandus papa quasi divinitus revelatum sibi predixit, hoc anno falsum regem esse moriturum. Et verum quidem predixit, sed fefellit eum de falso rege conjectura secundum suum velle super Heinrico rege interpretata. Rex enim Heinricus Saxonibus gravi prelio congreditur, et in congressu falsus rex Rodulfus cum multis Saxoniae principibus extinguitur. Moguncia magnum terraemotum persensit Kalendis Decembris.
1.1555
1081. 25. 21. 15.
1.1556
Moguncia ex maxima parte incendio conflagravit. Magnus terraemotus cum gravi terrae mugitu factus est 6 Kal. Aprilis prima hora noctis, portendens forte imminens malum, quod in toto orbe insonuit, et unde terra doluit et dolet. Heinricus enim imperator ad debellandum papam Hildibrandum Italiam petit; contra quem papa urbibus et castellis munitis, se ad rebellandum accingit, eumque Romam hostiliter adeuntem non recipit.
1.1557
1082. R. 26. F. 22. A. 16.
1.1558
Heinricus imperator expugnatis urbibus et castellis, quae contra se pro Hildibrando erant, Romam Leonianam obsidet. In Gallia Herimannus, miles Herimanni episcopi, corona sibi imposita, post Rodulfum in Saxonia tirannidem exercet. Marianus Scottus chronicam suam a Christi nativitate inchoatam usque ad hunc annum perduxit, qui erat aetatis suae annus 56, multum laborans corrigere errorem de annis Domini, qui invenitur in ciclo Dionisii; quod facile est videre, hinc positis ab eo annis Domini secundum ciclum Dionisii, altrinsecus autem secundum veritatem evangelii.
1.1559
1083. 27. 23. 17.
1.1560
Heinricus imperator Roma Leoniana capta, Romam obsidet. Condicta inter imperatorem et papam die ad causam inter eos discernendam, cum pax dissimulante papa inter eos non conveniret, Romani et multi Italiae episcopi a papa desciscunt; qui fugiens ad Nortmannos se contulit.
1.1561
1084. 28. 24. 18.
1.1562
Romani imperatorem Heinricum urbe recipiunt; et eorum judicio Hildibrandus papa abdicatur, et Guicbertus Ravennarum archiepiscopus in sedem apostolicam intronizatus Clemens nominatur; his qui pro imperatore erant, contendentibus, juste Hildibrandum esse depositum tanquam majestatis reum, qui contra imperatorem alium regem ordinaverit, et rebellandi audaciam adsumpserit; his autem qui contra sentiebant, reclamantibus, universalem papam non universali concilio, paucorum judicio, laicali censura, imperiali potentia, non posse a pontificatu amoveri; et quod gravius est, in loco viventis episcopi aliquem suffectum contra canonicam auctoritatem agere; et cetera id genus. Heinricus rex patricius Romanorum constituitur, et a Clemente in imperatorem benedicitur.
1.1563
1085. 29. 25. 19.
1.1564
Heinricus imperator Mogunciae regali et synodali conventu coacto, exigit ab omnibus, ut Hildibrandi depositionem et Guicberti ordinationem subscripto approbent. Cui aliqui manu et ore faventes, corde tamen Hiltibrando adherebant. Herimannus Mettensis, sibi absenti abjudicato episcopatu, iterum urbe pellitur. Imperator in episcopatu Mettensi unum et alterum mercennarium supposuit, sed oves Christi non audierunt vocem alienorum. Imperator Saxones aggreditur; illi pacem petunt et impetrant, pacti ut omnibus pro hac rebellione proscriptis sua restituantur. Quod quia factum non est, iterum rebellant; incentore pre cunctis Egberto comite, imperatoris consanguineo. Gualcherus ex clero sancti Lantberti in Anglia episcopus, Anglorum odiis innocens impetitur, et in celebrando missam ab eis quasi alter Stephanus papa martirizatur. Hildibrandus papa apud Salernum exulans, moritur. De hoc ita scriptum repperi: Volumus vos scire, qui aecclesiasticae curae solliciti estis, quod domnus apostolicus Hildibrandus nunc in extremis suis ad se vocavit unum de 12 cardinalibus, quem multum diligebat pre ceteris, et confessus est Deo et sancto Petro et toti aecclesiae, se valde peccasse in pastorali cura, quae ei ad regendum commissa erat, et suadente diabolo contra humanum genus odium et iram concitasse, postea vero sententiam quae in orbe terrarum effusa est, pro augmento christianitatis cepisse dicebat. Tunc demum misit predictum confessorem suum ad imperatorem, et ad totam aecclesiam, ut optaret illi indulgentiam, quia finem vitae suae aspiciebat. Et tam cito induebat se angelicam vestem, et dimisit ac dissolvit vincula omnium bannorum suorum imperatori et omni populo christiano, vivis et defunctis, clericis et laicis; et jussit suos abire de domo Deoderici, et amicos imperatoris ascendere.
1.1565
1086. R. 30. F. 26. A. 20.
1.1566
Saxones urbem Wirziburch obsidentes, ut episcopum ipsius Alberonem a civibus expulsum restituant sedi suae, Heinricus imperator aggreditur. Sed exercitus ejus divinitus exterritus cessit, et ceciderunt ex eis plus quam 4 milia, a parte Saxonum 14 tantum occisis. Nimia aquarum inundatio multis in locis damno et periculo fuit. In Italia tanta diluvies fuit, ut rupes liquore aquarum dissolutae, plures villas ruina sua exterminarent. Casinensium abbas Desiderius, qui et Victor, contra Clementem fit papa, sed dissenteria dissolutus, non multo post moritur. Anselmus Lucensis episcopus, Hildibrandi papae cooperator indefessus, apud Mantuam exulans moritur; qui in Hieremiam et in Psalmos tractatus edidit, et doctrinam Hildibrandi libro luculento confirmavit; cujus sanctitas miraculis declarata est. Domesticae aves, pavones, gallinae et aucae, a domibus se extraneantes, fiunt silvaticae.
1.1567
1087. 31. 27. 21.
1.1568
Inter imperatorem et Saxones vario eventu plus vice simplici pugnatur. In Italia Venetianis meditantibus auferre corpus sancti Nicholai a Myrea Lyciae a Turcis desolata, preoccupaverunt eos Varenses cives numero 47, et ab Antiochia Myream venientes, a 4 monachis tantum ibi inventis extorserunt sibi ostendi tumbam sancti; qua effracta, ossa sancti in olei liquore natantia integro numero extraxerunt, et Varim cum gloria attulerunt. Facta est haec translatio anno 745 a depositione sancti Nicholai. Pisces in aquis moriuntur.
1.1569
1088. 32. 28. 22.
1.1570
In Hyspania rex Galliciae Amful Saracenos fortiter debellat, et Toletum, maximam eorum urbem, per aliquot annos obsessam tandem expugnat, et cultum christianitatis in ea dilatat. Odo ex monacho Cluniacensi episcopus Ostiensis, contra imperatorem et Guicbertum fit papa, et Urbanus nominatur. Hinc in aecclesia scandala et in regno augescunt discidia, dum alter ab altero dissidet, dum regnum et sacerdotium dissentit, dum alter alterum excommunicat, alter alterius excommunicationem aut ex causae aut ex personae prejudicio despicit; et dum alter in alterum excommunicandi auctoritate magis ex suo libitu, quam ex justitiae respectu abutitur, auctoritas illius, qui dedit potestatem ligandi ac solvendi, omnino despicitur. Nimirum, ut pace omnium bonorum dixerim, haec sola novitas, ne dicam heresis, necdum in mundo emerserat, ut sacerdotes illius, qui dicit regi apostata, et qui regnare facit ypocritam propter peccata populi, doceant populum, quod malis regibus nullam debeant subjectionem, et licet ei sacramentum fidelitatis fecerint, nullam tamen fidelitatem debeant, nec perjuri dicantur, qui contra regem senserint; imo qui regi paruerit pro excommunicato habeatur, qui contra regem fecerit, a noxa injustitiae et perjurii absolvatur.
1.1571
1089.( 1090.) 33. 29. 23.
1.1572
Coloniae post Siguinum Herimannus ordinatur archiepiscopus. Godefrido, Godefridi Gimbosi ex sorore nepoti, tandem datur ducatus Lotharingiae. Annus pestilens, maxime in occidentali parte Lotharingiae; ubi multi, sacro igni interiora consumente computrescentes, exesis menbris instar carbonum nigrescentibus, aut miserabiliter moriuntur, aut manibus et pedibus putrefactis truncati, miserabiliori vitae reservantur, multi vero nervorum contractione distorti tormentantur.
1.1574
1090 .
1.1575
34. 30. 24.
1.1576
Heinricus imperator ad debellandos adversantes sibi Italiam reppetit. Herimannus tyrannus a Saxonia Lotharingiam repetens, ad concitandos regni motus laborat. Qui dum muro castelli cujusdam incaute approximat, jacto de turri saxo in capite percutitur, et moritur. Mettis corpus sancti Clementis, primi episcopi ab apostolis illic ordinati, inventum levatur. Herimannus episcopus permissu imperatoris a Mettensibus urbe receptus, dum post prandium liberaliter celebratum in lecto se reclinasset, mortuus invenitur. In Saxonia Egbertus comes, dum fideles imperatoris bello insequitur, et ipse perimitur. Sterilitas frugum terrae augescit, et fames paulatim irrepit.
1.1578
1091 .
1.1579
35. 31. 25.
1.1580
Heinricus imperator in Italia castella et munitiones adversantium sibi expugnat, Mantuam quoque obsidet et capit. Bonae memoriae Heinricus Leodicensium episcopus, amator pacis et religionis obit, eique Otbertus ex clero ejusdem aecclesiae succedit.
1.1581
1092. R. 36. F. 32. A. 26.
1.1582
Guilelmus rex Anglorum, vir singularis censurae et severitatis, obit. Guilelmus filius ejus succedit. Incentoribus Saxonici belli omnibus pene peremptis, Saxones pertesi malorum, composita inter se pace quiescunt ab omni motu bellorum. Westfali Fresoniam aggressi, omnes pene a Fresonibus perimuntur.
1.1583
1093. 37. 33. 1.
1.1584
Conradus filius imperatoris Heinrici in Italia se ad patris sui adversarios contulit; et multis se a patre ad filium vertentibus, haec res priores patris victorias multum offuscat, et vires ejus attenuat. Jaculum ignitum a meridie ad aquilonem per caelum ferri visum est Kalendis Augusti, prima hora noctis.
1.1585
1094. 38. 34. 2.
1.1586
In Gallia et Germania gravis hominum mortalitas facta est. In Italia illi, qui se ad imperatorem ab hostibus ejus transtulerant, eo ad Galliam reverso, omnes pene ad hostes ejus rursum transeunt, et munitiones ab eo expugnatas contra eum muniunt.
1.1587
1095. 39. 35. 3.
1.1588
Fames diu concepta validissime ingravatur, et fit annus calamitosus, multis fame laborantibus et pauperibus per furta et incendia ditiores graviter vexantibus. Cum valido ventorum turbine etiam terraemotus factus est media nocte, 4 Idus septembris. Rex Anglorum a fratribus suis bello sollicitatur in Normannia et Anglia. In multa terrarum parte pridie Nonas Aprilis circa diluculum stellae perplures simul de coelo in terram cecidisse visae sunt; inter quas unam maximam labi in terra cum quidam in Francia stuperet, et notato loco ubi labi visa est, cum aquam ibi fudisset, fumum cum fervoris sono inde exire magis stupuit. Heinricus comes Lovaniensis perimitur. In comitatu Namucensi panem subcinericium quasi sanguine infectum vidimus. Rex Ungarorum moritur. Urbanus per Burgundiam et Franciam habitis conciliis, Hildibrandi decreta renovat et confirmat; Philippum regem Francorum, qui vivente uxore sua superduxerat alterius viventis uxorem, excommunicat.
1.1589
1096. 40. 36. 4.
1.1590
Eclipsis lunae facta est 3 Idus Februarii. Rursus 7 Idus Augusti eclipsis lunae facta est. Occidentales populi, dolentes loca sancta Hierosolymis a gentilibus profanari, et Turcos etiam terminos christianorum jam multa ex parte invasisse, innumerabiles una aspiratione moti, et multis signis sibi ostensis, alii ab aliis animati, duces, comites, potentes, nobiles ac ignobiles, divites et pauperes, liberi et servi, episcopi, clerici, monachi, senes et juvenes etiam pueri et puellae, omnes uno animo, nullum ullo angariante, undique concurrunt, ab Hispania, a Provintia, ab Aquitania, a Britannia, a Scottia, ab Anglia, a Normannia, a Francia, a Lotharingia, a Burgundia, a Germania, a Langobardia, ab Apulia et ab aliis regnis; et virtute et signo sanctae crucis signati et armati, ultum ire parant injurias Dei in hostes christiani nominis. Et quanto quisque hactenus ad exercendam mundi militiam erat pronior, tanto nunc ad exercendam ultro Dei militiam fit promptior. Firmissima pace interim ubique composita, et primo Judeos in urbibus, in quibus erant, aggressi, eos ad credendum Christo compellunt, credere nolentes bonis privant, trucidant, aut urbibus eliminant. Aliqui post ad Judaismum revolvuntur. Eminebant in hoc Dei hostico dux Lotharingiae Godefridus et fratres ejus Eustatius et Balduinus, Balduinus comes Montensis, Robertus comes Flandrensis, Stephanus comes Blesensis, Hugo frater regis Francorum, Rotbertus comes Normanniae, Reimundus comes de Sancti Egidii, Bojamundus dux Apuliae.
1.1591
1097. 41. 37. 5.
1.1592
Cometes in occidente apparuit tota prima ebdomada Octobris. Nimia aquarum inundatione autunnalis satio impeditur, et sterilitas frugum terrae sequitur. Exercitus Dei aggressus terminos paganorum, viriliter agit; primumque eis fuit bellum ad pontem Pharphar fluminis, 9 Kal. Martii, ubi multi Turcorum occisi sunt. Secundum eis fuit bellum apud Niceam, 3 Nonas Martii, in quo etiam pagani victi sunt. Capta ergo Nicea, capta etiam Laodicia, cum essent plus quam trecenta milia armatorum in exercitu christianorum, tanta eis omnium rerum suppetebat copia, ut aries uno nummo, bos vix 12 nummis venderetur.
1.1594
1098 .
1.1595
42. 38. 6.
1.1596
Obsessa Antiochia in tantum attenuati sunt christiani propter omnium rerum penuriam, ut in toto exercitu vix centum boni equi invenirentur. Et tamen quamvis ex desperatione rerum multi se subtraxerint, multi etiam repatriaverint, nono obsidionis mense capta Antiochia, christiani a paganis versa vice obsessi, tanta fame afflicti sunt, ut vix aliqui ab humanis carnibus se abstinerent. Sed confortati a Deo per inventam ipsius lanceam, a tempore apostolorum non visam, ipsa lancea eos precedente, obsessi obsessoribus concurrerunt 4 Kal. Julii, et hoc tertio bello victoriam adepti sunt. Quartum bellum fuit eis in Romania Kalendis Julii, et ibi Turci victi sunt. Commissa Antiochia duci Bojamundo, christiani propter vitandum tedium et famem et maxime propter discordias principum, proficiscuntur in Syriam, et expugnatis Marra et Barra urbibus Saracenorum et multis regionum castellis, tanta ibi rursum fame afflicti sunt, ut corpora Saracenorum jam fetentia comedere compulsi sint. Cuonradus Vultrajectensis episcopus feria 4 pascae post missam a se celebratam a quodam suorum in domo sua perimitur. Multis in locis 5 Kal. Octobris coelum quasi ardere visum est nocturno tempore, et secuta est gravis animalium pestilentia, et segetes nimio imbre et aurugine corruptae sunt.
1.1597
1099.( 1100.) R. 43. F. 39. A. 7.
1.1598
Coloniae post Herimannum Fredericus ordinatur archiepiscopus. Exercitus Dei divino monitu in interiora Syriae profectus, larga Dei manu refocillatus est, quia cives et castellani illius regionis legatos cum multis donariis premittebant, parati etiam opida vel urbes eis tradere. A quibus christiani securitate accepta et indicto urbibus tributo, interim etiam multis eorum, qui se subtraxerant, ad eos apud Tyrum recurrentibus, tandem perveniunt Hierusalem. Eaque obsessa, cum laborarent pre victus et maxime pre aquae inopia, omnes ex communi decreto nudis pedibus cotidie orando circuibant urbem. Octavo ergo talis humiliationis die, obsidionis autem die 39, capta est Hierusalem, Id. Julii in 6 feria; et in templo Salomonis et in porticu ejus christiani cum paganis quinto bello conserto, tanta in eis cede debaccati sunt, ut in sanguine occisorum equitarent usque ad genua equorum. Cum ordinatum esset, qui Hierusalem deberent retinere, principibus jam de patriando agentibus, ecce rex Saracenorum ad debellandos eos venit Ascalonam, cum centum milibus equitum et quadragentis milibus peditum. Quibus cum occurrisset exercitus Domini, in quo non plus quam 5 milia equitum et 15 milia peditum erant, Deo pro servis suis ad se clamantibus pugnante, et nube eos ab estu solis defendente, Saraceni solo christianorum inpetu territi, omnes projectis armis fugerunt. Et in hoc sexto bello 4 Kal. Augusti facto caesa sunt centum milia paganorum; in porta vero Ascalonae suffocati sunt ad duo milia; ad eorum qui in mari perierunt, et qui inter spineta silvarum consumpti sunt, numerus nescitur. Duce Godefrido electo ad principandum remanentibus in Hierusalem, ceteri principes repatriant. Capta est autem Hierusalem post annos circiter 460, ex quo sub Eraclio imperatore secunda vice capta, possessa est a Saracenis. Sanctus Guicbertus in cenobio Gemmelacensi a se fundato ad sepulchrum suum magnis clarescit miraculis.
1.1600
1100 .
1.1601
R. 44. F. 40. A. 8. H. 1.
1.1602
Guicbertus et Urbanus, qui de papatu Romano contendebant, moriendo finem faciunt suae contentionis. Raginerus, qui et Paschalis, Romanae aecclesiae 158us presidet. Guilelmus rex Anglorum moritur, eique succedit in regno frater ejus Heinricus. Godefridus dux Lothariensium et princeps Hierosolimitanorum moritur. Balduinus frater ejus in principatu ei succedit.
1.1603
1101. 45. 41. 1. 1.
1.1604
Conradus filius Heinrici imperatoris adhuc patri rebellis, in Italia moritur. Heinricus imperator Heinricum Lamburgensem adversantem sibi debellat, et expugnatis ejus castellis, eum ad deditionem cogit. Sed imperator ei multa summa gratiam suam redimenti, etiam ducatum Lotharingiae donat.
1.1605
1102. 46. 42. 2. 2.
1.1606
Roberto Flandrensium comite inquietante urbem Cameracum, Heinricus imperator contra eum pro ficiscitur; et aliquibus ejus castellis expugnatis, asperitate instantis hiemis redire compellitur.
1.1607
1103. 47. 43. 3. 3.
1.1608
Heinricus imperator sedatis Saxonum motibus. pacem in quadriennium constituit. Leggiae generali conventu habito, Robertus comes Flandrensis in gratiam imperatoris recipitur.
1.1609
1104. 48. 44. 4. 4.
1.1610
Hierosolimitae Accaron urbem capiunt.
1.1612
1105 .
1.1613
49. 45. 5. 5.
1.1614
Hierosolimitae innumerabilem paganorum multitudinem gloriosa victoria conterunt. Filius imperatoris Heinrici a patre aversus, quosquos potest ab eo avertit, et sub optentu meliorandae rei publicae et restaurandae aecclesiae, in eum insurgit. Excerptum epistolae directae Heinrico imperatori a Guarnero principe Anchonitano: Quidam Romanae aecclesiae clerici, qui pro religiosis et sapientibus habebantur, qui etiam Hildibrando papae, Odardo et Rainero familiariter adheserant, relicta illorum secta, quam erroneam esse tandem intellexerant, ad satisfactionem sanctae aecclesiae venerunt. Hujus rei maxima causa fuit, quia Rainerum papam pollutum esse symoniaca heresi pro certo compertum habebant. Infamabatur enim publice ipse Rainerus, quod dum fuisset abbas Sancti Laurentii, prioratum ejusdem aecclesiae vendiderit cuidam monacho 20 solidis; quod ipse diffiteri non potuit. Infamabatur etiam, quod post Odardum ambiens papatum, promiserit pacto et sacramento Gregorio comiti Tusculanensi et filio ejus Theodolo et Petro de Columna, se daturum eis centum libras denariorum Papiensium, et unciam confessionis, et tres Romanae aecclesiae curias, scilicet Nimpham, Ziberam, Arithiam, si assentirentur ejus electioni; et ita electus, dederit in hac summa solvenda calicem aureum aecclesiae et purpuream planetam; reliquum vero summae solverit pro eo Petrus Leonis et Albertus Stephani; libram etiam auri dederit scriniario. Ob hoc Romani se subtrahentes ab ejus communione, factis inter se conciliis cum episcopis et cardinalibus, monebant eum, ut de tanta infamia se sponte purgaret. Quod dum Rainerus ferret indigne, et se magis ad furorem quam ad satisfactionem accenderet, et accusatoribus tormenta et mortem intentaret, Romani eum vere hereticum et scismaticum protestantes, protulerunt in eum sententiam justae damnationis. Preminebat inter Romanos quidam Maginolfus archipresbiter, qui quia erat laudabilis vitae, et in utraque scientia adprime eruditus, longo tempore prelatus Romano clero, diligebatur a cuncto Romano populo, tamquam pater a filiis. Cum etiam hic zelo Dei accensus contestaretur publice, Rainerum esse hereticum, tunc vero omnes fere Romani conclamabant, Rainerum ut symoniacum esse deponendum, Maginolfum vero ut veritatis testem esse substituendum in sede apostolica. At Maginolfus, et insidias hominum et onus apostolici honoris fugiens, in munitissimum locum se contulit. Berto vero, caput et rector Romanae militiae, quasi causa audiendi verbi vitae ad eum accedens cum expeditione cleri et populi, eum inde extraxit, et ad Warnerum principem Anconae in Tiburtinam urbem adduxit; et sic electus, 4 Non. Novembris in sedem apostolicam promotus et Silvester quartus appellatus est. Pascalis papa interim transiens ad Gallias, exercet synodales causas, et non apparente nota simoniae a Romanis sibi injuste injecta, honoratur apostolica dignitate. At Maginolfus invasionis reus, non multo post reprobatur a Romanis, et fama nominis ejus evanuit.
1.1615
1106. R. 50. F. 46. A. 6. H. 6.
1.1616
4 Non. Februarii stella per diem visa est in coelo, ab hora tertia usque ad horam nonam, quasi cubito distans a sole. 2 Idus Februarii apud Barum Italiae stellae visae sunt in coelo per diem, nunc quasi inter se concurrentes, nunc quasi in terram cadentes. Toto pene mense Februario cometes apparuit. Heinricus filius imperatoris, contra jus naturae et fas legum in patrem insurgens, quam indigne eum tractaverit, declarat epistola ex ore ipsius patris scripta ad Philippum regem Francorum: Princeps clarissime, et omnium, in quibus post Deum speramus, amicorum nostrorum fidelissime, primum et precipuum inter omnes vos excepi, cui conqueri et deplorare calamitates et omnes miserias meas necessarium duxi, etiam genibus vestris advolvi, si liceret salva majestate imperii. Primum quidem est, quod non solum nobis, sed etiam totius christianae professionis omnibus gravisimum et intolerabile arbitramur, quod de illa apostolica sede, unde usque ad memoriam nostri temporis salutifer fructus consolationis, dulcedinis et salvationis animarum oriebatur, modo persecutionis, excommunicationis et omne perditionis flagellum in nos emittitur, nec ponunt ullum modum sententiae, tantum ut satisfiat voluntati indiscretae. Hujus voluntatis suae intemperantia adeo usque nunc abusi sunt in me, ut nec Deum, nec quid aut quantum mali inde proveniat pensantes, per se et per suos omnimodis invehuntur in me, cum obedientiam et omnem debitam subjectionem sepe obtulerim apostolicae sedi, si tamen reverentia et honor debitus, sicut antecessoribus meis, ab apostolica sede exhiberetur et mihi. Quid autem intendant, oportunius ipse significabo vobis, si quando optati colloquii copiam Deus dederit nobis. In hac igitur persecutionis et odii inflammatione cum parum viderent se proficere, contra ipsum jus naturae laborantes, quod sine maximo cordis dolore, sine multis lacrimis dicere non valeo, et quia dicitur vehementer contremisco, filium meum, meum inquam Absalon dilectissimum, non solum contra me animaverunt, sed etiam tanto furore armaverunt, ut in primis contra fidem et sacramentum, quod ut miles domino juraverat, regnum meum invaderet, episcopos et abbates meos deponeret, inimicos et persecutores meos substitueret, ad ultimum, quod maxime vellem taceri, aut si taceri non potest, vellem non credi, omnem naturae affectum abjiciens, in salutem et animam meam intenderet, nec pensi quicquam haberet, quocumque modo vel vi vel fraude ad hanc periculi et ignominiae suae summam aspiraret. In hac tanta mali sui machinatione, cum essem in pace et in aliqua salutis meae securitate, in ipsis dominici adventus sanctissimis diebus in locum qui Confluentia dicitur, ad colloquium evocavit me, quasi de communi salute et honore filius tractaturus cum patre. Quem ut vidi, ilico ex paterno affectu tactus intrinsecus dolore cordis mei ad pedes suos procidi, admonens et obtestans per Deum, per fidem, per salutem animae, ut si pro peccatis meis flagellandus eram a Deo, de me ipse nullam maculam conquireret animae, honori et nomini suo; quia culpae patris vindicem filium esse nulla divinae legis unquam constituit sanctio. At ille jam pulchre, immo miserrime institutus ad malitiam, quasi abhominabile et execrabile scelus coepit detestari; procidens et ipse ad pedes meos, de preteritis coepit veniam precari, in reliquum ut miles domino, ut patri filius, cum fide et veritate per omnia se michi obauditurum cum lacrimis promittere, si solummodo sedi apostolicae vellem reconciliari. Quod cum promptissime annuissem, et deliberationi suae et consilio principum in hoc totum me mancipandum promisissem: in presenti nativitate se perducturum me Moguntiam, et ibi de honore et reconciliatione mea quam fidelius posset se acturum, et inde in pacem et securitatem me reducendum promisit, in ea veritate et fide, qua patrem a filio honorari et filium a patre precipit Deus diligi. Hac promissione, quae etiam gentili observanda est, securus, illorsum ibam, et filius meus aliquantulum precesserat me; cum quidam fideles mei occurentes, verissime affirmabant, me deceptum et proditum sub falsa pacis et fidei sponsione. Revocatus autem filius meus, et iterum instantissime a me admonitus, sub ejusdem fidei et sacramenti obtestatione animam suam pro anima mea fore promisit jam secunda vice. Cum ergo ad locum qui Binga dicitur pervenissemus, jam existente die Veneris ante nativitatem, numerus armatorum suorum jam satis augebatur, jam fraus ipsa detegi videbatur. Et filius ad me« Pater,» inquit,« nobis cedendum est in vicinum castellum; quia nec episcopus Moguntinus in civitatem suam admittet vos, quamdiu in banno eritis, nec vos inpacatum et inreconciliatum audeo ingerere inimicis vestris. Illic nativitatem cum Dei honore et pace agetis; quoscunque placuerit vobis, vobiscum habeatis. Ego interim quanto instantius, quanto fidelius potero, pro nobis utrisque laborabo, quia causam vestram esse meam estimo.» At ego« Mi,» inquam,« fili, testis et judex sermonum et fidei adsit inter nos hodie Deus, qui quomodo te in virum perfectum et heredem meum produxerim, quantis laboribus et tribulationibus meis honori tuo inservierim, quot et quantas inimicitias pro te habuerim et habeam, solus est conscius.» Ille autem iterum jam tertio, sub ejusdem fidei et sacramenti obtestatione, si ingrueret occasio periculi, caput suum pro capite meo fore promisit michi. Sic postquam clausit me in eodem castello, quia omnia in corde et corde erat locutus, manifeste ostendit rei eventus. Ex omnibus meis ego quartus sum inclusus; nec admitti potuit quilibet alius. Custodes deputati, qui vitae meae erant atrociores inimici. Benedictus per omnia Deus, exaltandi et humiliandi quemcunque voluerit rex potentissimus. Cum igitur ipso sacratissimo die nativitatis suae, omnibus redemptis suis ille sanctus sanctorum puer fuisset natus, michi soli filius ille non est datus. Nam ut taceam obpropria, injurias, minas, gladios in cervicem meam exertos, nisi omnia imperata facerem; famen etiam, et sitim quam ferebam, et ab illis quos injuria erat videre et audire; ut etiam taceam, quod est gravius, me olim satis felicem fuisse: illud nunquam obliviscar, nunquam desinam omnibus christianis conqueri, quod illis sanctissimis diebus sine omni christiana communione in illo carcere fui. In illis poenitentiae et tribulationis meae diebus, a filio meo missus venit ad me quidam principum Wicbertus, dicens nullum vitae meae esse consilium, nisi sine ulla contradictione etiam regni insignia redderem, ex voluntate et imperio principum. At ego, et si omnis terra, quantum inhabitatur, regni mei esset terminus, volens vitam regno commutare; quia vellem nollem sic agendum et sic definitum intellegebam, coronam, crucem, lanceam, gladium misi Moguntiam. Tunc communicato consilio cum inimicis meis filius meus egrediens, relictis ibidem fidelibus et amicis nostris, quasi me eo adducturus, sub multa frequentia et custodia armatorum me eductum, ad villam quae Ingelhem vocatur, fecit me ad se adduci. Ubi maximam inimicorum multitudinem collectam inveni, nec ipsum filium caeteris meliorem michi repperi. Et quia firmius et stabilius eis videbatur esse, si propria manu cogerent me regnum et omnia regalia exfestucare: simili modo et ipsi omnes minabantur, nisi omnia imperata facerem, nullum vitae meae consilium fieri posse. Tum ego« Quia,» inquam,« de solo vita agitur, qua nichil pretiosius habeo: ut saltem vivens penitentiam exhibeam Deo, quicquid imperatis, ecce facio.» Cumque inquirerem, si saltem sic de vita certus et securus esse deberem? ejusdem apostolicae sedis legatus, qui ibidem aderat, non dico qui haec omnia ordinaverat, respondit, me nullo modo eripi posse, nisi publice confiterer, me injuste Hildibrandum persecutum esse, Wicbertum injuste et superposuisse, et injustam persecutionem in apostolicam sedem et omnem aecclesiam hactenus exercuisse. Tunc cum maxima animi contritione humi prostratus, coepi per Deum, per ipsam justitiam orare, ut locus et tempus michi daretur, ubi in presentia omnium principum, unde innocens essem, et judicio me purgarem, et inde de principibus regni, de fidelibus meis, quoscumque obsides vellent, darem. At ille idem legatus diem et locum michi abnegavit, dicens, aut ibi totum debere determinari, aut nulla spes michi esset evadendi. In tantae tribulationis articulo cum interrogarem, si confiterer omnia quae imperabantur, an confessio mea, ut justum est, veniam et absolutionem consequeretur? idem legatus respondit, non esse juris sui me absolvere. Et cum ego ad haec dicerem:« Quicunque confitentem audet recipere, confessum debet absolvere», si vellem, inquit, absolvi, Romam irem satisfacere apostolicae sedi. Sic spoliatum et desolatum-- nam et castella et patrimonia et quicquid in regno conquisieram, eadem vi et arte sua extorserant a me-- in eadem villa reliquerunt me. In qua cum aliquo tempore moratus essem, et filius meus ex eodem fraudis suae consilio demandasset, ut eum expectarem: superveniens quorundam fidelium meorum legatio premonuit, ut siquidem ad momentum ibi remanerem, aut inde in perpetuam captivitatem raperer, aut in eodem loco decollarer. Quo nuntio satis etiam tunc vitae diffisus, ilico aufugiens, fugiendo veni Coloniam, et inibi aliquot diebus commoratus, postea Leodium veni, in quibus locis viros fideles inveni.
1.1617
Imperatore Heinrico morante Leodii, filius ejus Aquasgrani venit; et volens venire Leodium contra patrem suum 5. feria dominicae coenae, premisit suos preoccupare pontem apud Wisatum, ne quis sibi venienti obstaret. Sed militibus patris concurrentibus ad exoccupandum pontem, milites filii a ponte repelluntur, aliis eorum captis, aliis in Mosam demersis, aliis occisis; inter quos etiam Bruno comes occisus est. Sic filius contra patrem veniens, rediit inglorius. Coloniensibus fidem imperatori servantibus, at eorum archiepiscopo filium imperatoris contra patrem suum animante, Colonia obsessa oppugnatur, nec tamen expugnatur. Interim Heinricus imperator Leodii moritur, eique succedit filius aequivocus ejus. Dux Heinricus, qui ab imperatore ad filium ejus animo transiens, eum contra patrem suum consilio suo armavit, et a filio ad patrem rediens, partes filii debellavit, mortuo imperatore se ut reum majestatis filio regis dedidit, et ab eo captus custodiae traditur; de qua ipse per industriam suam evasit. Ducatus ejus datur Godefrido comiti Lovaniensi.
1.1618
1107. R. 1. F. 47. A. 7. H. 7.
1.1619
Heinricus exdux affectans repetere ducatum, occupat oppidum Aquasgrani contra Godefridum ducem. Sed hoc non ferens dux Godefridus, oppidum Aquense violenter inrupit, oppidanos a favore Heinrici exterruit, aliquos comites et multos potentes et nobiles cepit. Ipse Heinricus cum filiis suis vix fuga evasit; uxorem ejus capere dux indignum duxit. Comites et honoratiores eorum quos ceperat, per conditionem sub se militandi sibi conciliatos ad fidelitatem suam adduxit.
1.1620
1108. R. 2. F. 48. A. 8. H. 8.
1.1621
Heinricus imperator contra Rotbertum Flandrensem vadit, et pacto pacis magis utrinque simulato quam composito, pene inefficax redit. Bojamundus dux Apuliae, contracto undeunde exercitu, accingitur ad invadendum Constantinopolitanum imperium.
1.1622
1109.( 1110.) 3. 49. 9. 9.
1.1623
In parrochia Legiensi porca enixa est porcellum habentem faciem hominis. Natus est etiam pullus gallinae quadrupes. Imperator Heinricus contra Ungaros vadit; sed facto pacto redit. Philippus rex Francorum obiit. Ludowicus filius ejus post eum regnat.
1.1624
1110. 4. 1 10. 10.
1.1625
In mense Junio cometes apparuit, radios dirigens ad austrum, multis conitientibus hoc signo portendi futuram regis Heinrici quinti expeditionem Italiam versus. Sanctus Wibertus, fundator Gemmelacensis cenobii, ubi et sepultus requiescit, quem Deus multis et magnis miraculorum signis per annos 12 longe lateque clarificaverat, auctoritate venerabilis Frederici Coloniensium archiepiscopi et assensu generalis synodi, a domno Obberto Legiensi episcopo elevatur. Quae elevatio innumerabili concursu et mirabili gaudio populorum celebrata est 9. Kal. Octobris.
1.1626
1111. 5. 2. 11. 11.
1.1627
Heinricus quintus hujus nominis rex Romam vadit, propter sedandam discordiam quae erat inter regnum et sacerdotium; quae cepta a Gregorio nono hujus nominis papa, qui Hildebrandus nominatus est, et exagitata a successoribus Gregorii, Victore et Urbano, et pre omnibus a Pascali, magno scandalo erat toti mundo. Rex uti volens auctoritate et consuetudine et auctoralibus privilegiis imperatorum, qui a Karolo magno, qui primus de regibus Francorum imperavit Romanis, jam per trecentos et amplius annos imperaverant sub sexaginta tribus apostolicis, dabat licite episcopatus et abbatias et per anulum et per virgam. Contra hanc majorum auctoritatem censebant papae synodali judicio, nec posse nec debere dari per virgam vel per anulum episcopatum aut aliquam aecclesiasticam investituram a laicali manu; et quicunque ita episcopatum aut aliam aecclesiastici juris investituram accipiebant, excommunicabantur. Propter hanc precipue causam rex Romam tendebat; et si qui Langobardorum quoquo modo ei resistere volebant, potenter eos proterebat.
1.1628
Quid vel quomodo inter papam et regem convenerit, cum multa a multis dicantur, hoc tantum a nobis dicetur, quod in epistola ab ipso rege scripta legimus. Instabat omnimodis papa, ut averteret regem a potestate dandi episcopatus vel abbatias, nec per anulum nec per virgam. Regi quaerenti per internuntios a papa, his omnibus sibi ablatis quomodo constaret regnum, quoniam fere omnia regalia antecessores sui concesserant et tradiderant aecclesiis? respondit: Sacerdotes decimis aecclesiae et oblationibus contenti sint, rex vero omnia predia et regalia, quae a regibus collata sunt aecclesiis, recipiat, et detineat sibi et successoribus suis. Rege per internuntios respondente se nolle violentiam et injustitiam inferre aecclesiis, promisit papa, et suis pro se jurantibus affirmavit, se dominica instantis quinquagesimae omnia regalia cum justitia et auctoritate apostolica ab episcopis et aecclesiis auferre et regno reddere, id est civitates, ducatus, marchias, comitatus, monetas, thelonea, advocatias, omnia jura centurionum vel vilicorum, curtes et villas, cum omnibus pertinentiis suis, quae regni erant, militiam et castra. Hanc conventionem in karta descriptam regi dedit, hoc addens, quod ipse regem et regnum ulterius non inquietaret, et privilegio sub anathemate confirmaret, ne posteri sui eum inquietare praesumant; regem benigne et honorifice susciperet, eumque in imperatorem coronaret, et ad tenendum imperium auxilio officii sui adjuvaret. Pro his omnibus implendis papa regi obsides dedit. Internuntii regis, quamvis scirent hoc nullo modo posse fieri, affirmaverunt, si papa haec compleret, regem quoque investituras aecclesiarum, uti quaerebat, refutaturum.
1.1629
Hac spe promissionum regi Romam tendendi, Pascalis papa primo per suos, postea ipse cum primoribus Romanorum extra urbem occurrit, nullamque causam resistendi ostenderunt. Vix civitatis portas ingressus erat, cum militibus ejus intra civitatis moenia secure vagantibus, alii vulnerati, alii occisi, omnes vero pene capti aut spoliati sunt. Rex tamen, quasi pro levi causa non motus, tranquilla mente usque ad januas aecclesiae beati Petri apostoli cum processione pervenit. Ubi volens ostendere nullam aecclesiarum Dei disturbationem ex suo velle procedere, in oculis et auribus omnium astantium hoc decretum promulgavit: Ego Henricus imperator augustus affirmo Deo et sancto Petro et omnibus episcopis et abbatibus et omnibus aecclesiis: omnia quae antecessores mei reges vel imperatores concesserunt, vel quoquo modo tradiderunt Deo, ego nullo modo subtrahere volo. Hoc decreto lecto et subscripto, petiit a papa ut adimpleret ei quod in karta conditionis scriptum erat. Ipse etiam rex conventionem suam ad papam firmavit, jurantibus quatuor comitibus, quod proxima quarta vel quinta feria rex principes suos amicitiam jurare faceret, et obsides daret, eo tenore, si papa proximo dominico die adimpleret regi per omnia, quod in karta conventionis ejus scriptum erat. Cum ergo rex insisteret, ut papa cum justitia et auctoritate promissam sibi conventionem de reddendis sibi regalibus confirmaret: universis tam suis quam nostris, scilicet episcopis, abbatibus, et universis aecclesiae filiis in faciem ei resistentibus, et decreto suo plenam heresim inclamantibus, voluit papa, si salva pace aecclesiae potuisset, hoc privilegium proferre: Ne sacerdotes, abbates aut clerici saecularibus occupentur, neve ad comitatum accedant, nisi pro damnatis eruendis, neve militiam exerceant, quae vix aut nullo modo sine rapinis, sacrilegiis, incendiis et homicidiis exhibentur, neve ministri altaris fiant ministri curiae, neve accipiant a regibus ad regnum pertinentia. Regi autem sive imperatori censuit esse dimittenda omnia ad regnum pertinentia a tempore Karoli Magni et ceterorum imperatorum; interdicens sub anathemate, ne quisquam episcoporum invadat ad regnum pertinentia. Interdixit etiam sub anathemate, ne illi, qui post eum in apostolica sede sessuri sunt, audeant regem aut regnum ejus inquietare super hoc negotio.
1.1630
In reconciliatione autem, quae facta est inter papam et imperatorem, qui ipsum papam cum episcopis et cardinalibus coeperat, hoc fuit juramentum regis: Ego Heinricus rex 4. vel 5. feria proxima liberos dimittam dominum papam et episcopos et cardinales et omnes captivos et obsides; et papae et fidelibus ejus et Romanis pacem et securitatem servabo, tam per me quam per meos, et in personis et in rebus, eique oboediam, salvo honore regni vel imperii. Hoc juramentum juraverunt etiam episcopi et principes circiter 14. Juramentum ex parte papae hoc fuit: Dominus papa Pascalis non inquietabit dominum regem nec regnum ejus de investitura episcopatuum vel abbatiarum, neque de injuria sibi et suis illata in personis, in bonis; neque aliquod malum reddet sibi vel alicui personae pro hac causa; et penitus in personam regis Henrici nunquam anathema mittet; nec remanebit in domino papa quin coronet eum, et regnum et imperium auxilio officii sui eum tenere adjuvabit pro posse suo. Et hoc adimplebit papa sine fraude et malo ingenio. Hoc juramentum papae confirmaverunt jurando episcopi et cardinales numero 15 Henrico regi in imperatorem coronato. Post lectum evangelium tradidit ei papa ante altare apostolorum Petri et Pauli in oculis omnium principum hoc privilegium de investitura episcopatuum vel abbatiarum, tam per anulum quam per virgam: Pascalis episcopus servus servorum Dei karissimo in Christo filio Henrico Teutonicorum regi, et per Dei omnipotentis gratiam Romanorum imperatori augusto, salutem et apostolicam benedictionem. Regnum vestrum sanctae Romanae aecclesiae singulariter cohaerere dispositio divina constituit. Praedecessores vestri probitatis et prudentiae amplioris gratia Romanae urbis coronam et imperium consecuti sunt. Ad cujus videlicet coronae et imperii dignitatem tuam quoque personam, fili karissime Henrice, per nostri ministerium sacerdotii majestas divina provexit. Illam igitur dignitatis praerogativam, quam praedecessores nostri vestris praedecessoribus catholicis imperatoribus concesserunt et privilegiorum paginis confirmaverunt, nos quoque dilectioni tuae concedimus, et praesentis privilegii pagina confirmamus, ut regni tui episcopis vel abbatibus libere praeter violentiam et symoniam electis investituram virgae et anuli conferas. Post investitionem vero kanonice consecrationem accipiat ab episcopo ad quem pertinuerit. Si quis autem a clero et populo praeter tuum assensum electus fuerit, nisi a te investiatur, a nemine consecretur. Sane episcopi et archiepiscopi libertatem habeant, a te investitos episcopos vel abbates kanonice consecrandi. Praedecessores enim vestri aecclesias regni sui tantis regalium suorum beneficiis ampliaverunt, ut regnum ipsum episcoporum vel abbatum maxime praesidiis oporteat communiri, et populares dissensiones, quae in electionibus saepe contingunt, regali oporteat majestate compesci. Quamobrem prudentiae et potestati tuae cura debet sollicitius imminere, ut Romanae aecclesiae magnitudo et caeterarum salus praestante Domino beneficiis tuis et servitiis conservetur. Si qua igitur aecclesiastica secularisve persona, hanc nostrae concessionis paginam sciens, contra eam temerario ausu venire temptaverit, anathematis vinculo, nisi resipuerit, innodetur, honorisque ac dignitatis suae periculum patiatur. Observantes autem misericordia divina custodiat, et personam potestatemque tuam, ad honorem suum et gloriam, feliciter imperare concedat. Confirmatio pacis inter apostolicum et imperatorem, dum in celebratione missae traderet ei corpus et sanguinem domini nostri Jesu Christi: Domine imperator, hoc corpus Domini, natum ex Maria virgine, passum in cruce pro nobis, sicut sancta et catholica tenet aecclesia, damus tibi in confirmatione verae pacis et concordiae inter me et te. Datum est Id. Aprilis, indictione 4.
1.1
NOTA .
1.2
De vita atque scriptis Roberti de Torinneio, abbatis in Monte Sancti Michaelis, supra, col. 31, egimus. Sigebertum descripsit anno 1150 ex codice Bellovacensi D, cum omnibus hujus additamentis. Quae ipse de suo addidit, Angliam tantum spectant atque Northmannos. Anglica desumpsit omnia ex Henrico Huntingdonensi, Northmannica ex Willelmo Gemmeticensi, ex Historia Henrici a Roberto ipso Willelmi libro addita, ex Orderico Vitali, Fulcherio Carnotensi, ex Milonis Vita Lanfranci et Willelmi, Eadmeri Vita Anselmi, e miraculis sancti Wulframni, passione sanctorum Maximi et Venerandi, et ex Originibus Cisterciensibus. Catalogum denique archiepiscoporum Rothomagensium totum confecit ex Annalibus Rothomagensibus, ex quibus paucula quoque alia sumpsit. Chronicon quoque quod Sigeberto subjecit, in primis quadraginta annis nil fere est nisi compilatio ex Henrico Huntingdonensi, Willelmo Gemmeticensi, Historia Henrici, Sigeberto, Fulcherio Carnotensi, Orderico Vitali, Vita Lanfranci atque epistola cruciferorum; postea suis vestigiis incedit. In chronologia fontes suos non semper accurate secutus est; neque in iis quae suis temporibus gesta sunt, imo quae inter scribendum et quasi ipso praesente evenerunt, ab erroribus satis sibi cavit, non raro quae diversis annis acta erant, in uno confundens. Fides tamen animusque veri studiosus in Roberto nequaqum est addubitandus; multumque dolendum, quod vir tantae scientiae tantoque loco positus Sigeberti exemplo se induci passus est, ut annalista potius fieret, quam historicus.
1.3
Continuationes tres novimus: Harleianam a. 1158- 1168 in codice E3b ineditam, Gemmeticensem a. 1187- 1210, magna ex parte jam ante a. 1209 conscriptam; quam ex E8h dedit editio princeps et post hanc Schardius, Pistorius, Struve, Bouquet XVIII, 338; Vallomotensem a. 1169- 1239, e codice E8b editam a Duchesne SS. Norm. 1003 et Bouquet XVIII, 345. Quae continuationes cum ad Germanicas res nil prorsus conferant, nos non censuimus iterum edendas.-- Codices Roberti enumeravimus supra col. 49. Edidit primus a. 1513 Antonius Rufus in editione principe Sigeberti, at non integrum, sed a. 1154- 1186 tantum, cum continuatione Gemmeticensi, e codice E8h. in prima parte, ut vidimus, multum decurtato; quae editio horret mendis turpissimis, magnamque praeterea confusionem per saecula fecit eo quod continuationem Ursicampinam nostrae praeponens has duas unum opus unius ejusdemque auctoris dicit Roberti de Monte. Repetierunt eam Schardius, Pistorius, Struve. Deinde a. 1619 Duchesne in Scriptoribus rerum Normannicarum sub titulo Chronicae Normanniae edidit partem chronici Robertini abbreviatam a. 1138- 1169, cum continuatione Vallomotensi, e codice E8b. Integrum Roberti opus a. 1651 primus edidit Dachery, post opera Guiberti Novigentensis, e codice E, quem quamvis non accurate ubivis reddiderit, illud tamen meritum semper ipsi remanebit, quod per eum primum, quodnam opus Roberti sit genuinum, viri docti et scire potuerunt et uti eo. Tum a. 1786 Brial XIII, 283 Robertum dedit excerptum, secundum Dacherii editionem, quam hic illic ex E2, 7b, 8d, 9, emendavit, notisque illustravit satis utilibus; XVIII, 338 continuationem dedit Gemmeticensem ex editione principe, et Vallomontensem inde ab a. 1210, e codice E8b.
1.4
Nos denique Roberti Chronicon hic proponimus e codice magnam partem autographo E accurrate expressum, prout auctor ipse a. 1184 illud correxit. Calami errores, qui rari sunt, notavimus omnes; atque ubi manus calamusve mutatur, semper id indicavimus. E reliquis codicibus adhibuimus E2, 3a, 4, 5, 7b, 8b, d, e, f, h, ita ut additamenta eorum daremus omnia, et quae iis desunt, notaremus, exceptis 2, 5, 8f, qui textum tam arbitrario modo mutaverunt, ut inter codices Roberti vix queant haberi. Porro varias lectiones ex reliquis adjicere, ubi ipsius auctoris codex omnem dubitationem adimit, inutile visum est, nisi ubi vel rasurae in E, erant vel varietas illa ad diversas Roberti recensiones cognoscendas conferre aliquid poterat. Haec semper indicavimus. Quae ex aliis descripsit Robertus fontibus in margine positis expressimus, ne omissis illis Chronici integritas turbaretur. Additamenta autem quae Sigeberto aspersit cum fere omnia ad verbum ex aliis sint petita, horum prima tantum ultimaque verba ponere sufficiebat, fontibus in margine indicatis; reliqua vero dedimus integra.
1.5
385 .
1.6
Subrogatur Petrus archiepiscopus Rothomagensis septimus.
1.7
405 .
1.8
Subrogatur Victricius archiepiscopus Rothomagensis octavus, cui Innocentius papa misit decretalem epistolam.
1.9
409 .
1.10
Subrogatur sanctus Evodius nonus archiepiscopus Rothomagensis.
1.11
417 .
1.12
Subrogatur Innocentius decimus archiepiscopus Rothomagensis.
1.13
426 .
1.14
Subrogatur Evodius 11us archiepiscopus Rothomagensis.
1.15
430 .
1.16
Subrogatur Silvester 12us archiepiscopus Rothomagensis.
1.17
441 .
1.18
Subrogatur Malsonus archiepiscopus Rothomagensis 13us.
1.19
451 .
1.20
Subrogatur Germanus archiepiscopus Rothomagensis 14us.
1.21
459 .
1.22
Subrogatur Crescentius 15us archiepiscopus Rothomagensis.
1.23
473 .
1.24
Claruerunt sanctus Gildardus 16us archiepiscopus Rothomagensis et sanctus Remigius Remensis episcopus, et sanctus Laudus Constanciensis episcopus, consecratus a Gildardo.
1.25
499 .
1.26
Subrogatur Flavius 17us archiepiscopus Rothomagensis.
1.27
534 .
1.28
Subrogatur Praetextatus 18us archiepiscopus Rothomagensis.
1.29
569 .
1.30
Natus est sanctus Wandregisilus.
1.31
582 .
1.32
Interficitur Praetextatus Rothomagensis archiepiscopus, cui succedit Melantius 19us licet indigne, quia, ut fertur, de nece ejus particeps fuit.
1.33
593 .
1.34
Subrogatur Hildulfus 20us archiepiscopus Rothomagensis.
1.35
596 .
1.36
Transitus sancti Ebrulfi abbatis.
1.37
623 .
1.38
Sanctus Romanus, mire sanctitatis, fit archiepiscopus Rothomagensis 21us.
1.39
635 .
1.40
Defuncto sancto Romano ordinatus est sanctus Audoenus 22us Rothomagensis archiepiscopus.
1.41
652 .
1.42
Constructa sunt fundamenta ecclesie sancti Wandregisili.
1.43
677 .
1.44
Sanctus Audoenus transit ad Deminum; cui succedit sanctus Ansbertus 23us Rothomagensis archiepiscopus.
1.45
695 .
1.46
Defuncto sancto Ansberto succedit Grippo 24us Rothomagensis archiepiscopus.
1.47
719 .
1.48
Subrogatur Ravilandus 25us Rothomagensis archiepiscopus.
1.49
722 .
1.50
Claruit Hugo sanctus 26us Rothomagensis archiepiscopus qui prefuit etiam ecclesiis Parisiacensi, Bajocensi, abbaciis eciam Gemmeticensi et Fontinellensi.
1.51
730 .
1.52
Defuncto sancto Hugone succedit Ratbertus Rothomagensis archiepiscopus 27us.
1.53
741 .
1.54
Subrogatur Ragenfridus 28us Rothomagensis archiepiscopus.
1.55
755 .
1.56
Subrogatur Remigius 29us archiepiscopus Rothomagensis frater uterinus Pipini regis.
1.57
761 .
1.58
Mortuo Aedelbrith rege Anglorum regnavit Ecgfet.
1.59
772 .
1.60
Subrogatur Mainardus 30us archiepiscopus Rothomagensis.
1.61
780 .
1.62
Subrogatur Willermus 31us archiepiscopus Rothomagensis.
1.63
794 .
1.64
Mortuo Ecgfrerd rege Anglorum regnavit Egfrid Pren tribus annis, et captus est et abductus a Cenwolfore.
1.65
798 .
1.66
Cudred rex Anglorum regni infulas optinuit novem annos.
1.67
802 .
1.68
Obiit Remigius Rothomagensis archiepiscopus cui succedit domnus Hugo, filius Karoli augusti imperatoris et regis Francie.
1.69
806 .
1.70
Mortuo Cudred regnavit Baldred 28 annis.
1.71
828 .
1.72
Beatus Hugo relicto archiepiscopatu Rothomagnensi effectus est monachus Gemmaticensis.
1.73
834 .
1.74
Fugato Baldred cessavit regia stirps Cantuarie, et de alienis regnavit Athelwifus 19 annis.
1.75
836 .
1.76
Herio insula translatio sancti Philiberti 7 Id. Jun. quando Northmanni vastaverunt Britanniam et alias terras.
1.77
837 .
1.78
Subrogatur Gumboldus 34us archiepiscopus Rothomagensis et obiit sanctus Hugo.
1.79
842 .
1.80
Translatio sancti Audoeni archiepiscopi, quando vastaverunt Northmanni Rothomagum et succenderunt monasterium illius, Id. Mai.
1.81
849 .
1.82
Subrogatur Paulus 35us archiepiscopus Rothomagensis.
1.83
851 .
1.84
Bier filius Lotroci-- disparuit.
1.85
855 .
1.86
Mortuo Paulo subrogatus Wanilo 36us archiepiscopus Rothomagensis.
1.87
859 .
1.88
Sepulto Aedelbaldo apud Scyreburnam, regnavit frater ejus Aetelbrith quinque annis, cujus duces Dacos vicerunt.
1.89
863 .
1.90
Mortuo Aetelbrith regnavit frater ejus Altelred sex annis.
1.91
865 .
1.92
Venerunt Northmanni medietate Julii. Obiit Wanilo, cui successit Adalardus 37us archiepiscopus Rothomagensis.
1.93
869 .
1.94
Obiit Adelrardus, cui successit Riculfus 38us archiepiscopus Rothomagensis.
1.95
869 .
1.96
Mortuo Altelred, qui contra Dacos cum fratre suo mire conflixit, regnavit Alfredus frater ejus viginti octo annis; qui fecit magna.
1.97
872 .
1.98
Obiit Riculfus, cui successit Johannes 39us archiepiscopus Rothomagensis.
1.99
874 .
1.100
Obiit Johannes, cui successit Witto 40us archiepiscopus Rothomagensis.
1.101
875 .
1.102
Obiit Wito, cui successit Franco 41us archiepiscopus Rothomagensis.
1.103
876 .
1.104
Northmanni origine Dani-- iterum repetens sibi copulavit.
1.105
893 .
1.106
Capta civitas Ebroicensis; sed episcopus Sebar Deo auctore evasit.
1.107
899 .
1.108
Edwardus rex Anglorum-- Merce.
1.109
908 .
1.110
Rollo primus dux-- civitatem liberavit.
1.111
912 .
1.112
Babtizatus Rollo-- Longamspatam et Gerloch, filium scilicet Berengarii comitis Bajorensis, neptem vero Widonis comiti Silvanectensis. De hoc retro invenies plenius.
1.113
915 .
1.114
Relatus est beatus Audoenus de Francia in Normanniam Kal. Febr. regnante Karolo.
1.115
917 .
1.116
Obiit Rollo primus dux Normannorum, cui successit Willermus Longaspata filius ejus.
1.117
919 .
1.118
Obiit Franco, cui successit Guntardus 42us archiepiscopus Rothomagensis.
1.119
923 .
1.120
Edwardo filio-- Bruneberi.
1.121
934 .
1.122
Factum est prelium-- fratri destinavit.
1.123
936 .
1.124
Mortuo Athelstan-- dominio tenuit.
1.125
938 .
1.126
Henricus presul-- Rollonis.
1.127
942 .
1.128
Obiit Guntardus, cui successit Hugo, monachus habitu, non corpore, 43us archiepiscopus Rothomagensis. Occiditur Willermus Longaspata dux Normannorum-- qui vetus dicitur, quem de Sprota genuit.
1.129
Mortuo Edmundo-- obtinuit.
1.130
951 .
1.131
Edredo rege-- regnum tenuit.
1.132
955 .
1.133
Mortuo Edwi-- Tedfordia.
1.134
960 .
1.135
Menardus abbas cenobium Fontinellam reedificat.
1.136
964 .
1.137
Hoc tempore-- reverentia. Progeniem autem eorum et patriam et vitam et passionem libet breviter intimare. Valentiniano-- sepelierunt.
1.138
Emma uxor-- Rothomagensis.
1.139
966 .
1.140
Hoc anno ejecit Ricardus marchisus et dux Normannorum clericos seculares de hoc monte et aggregavit ibi monachos sub regula sancti Benedicti Deo perpetuo servientes.
1.141
971 .
1.142
Mortuo Edgaro-- secuta est.
1.143
972 .
1.144
Venit Aigroldus-- corroboratus est.
1.145
975 .
1.146
Omnes obtimates-- conterendi.
1.147
977 .
1.148
Occiso sancto Edwardo-- labore.
1.149
989 .
1.150
Subrogatur Robertus 44us archiepiscopus Rothomagensis.
1.151
996 .
1.152
Obiit primus-- secundus. Ipse Ricardus apud Fiscannum, pater Willermus et Rollo avus apud Rothomagum requiescunt.
1.153
1001 .
1.154
Obiit Willermus primus abbas Fiscannensis.
1.155
1006 .
1.156
Circa hoc tempus-- in Anglia. Obiit Hildebertus abbas Sancti Audoeni, qui ipsum locum restauravit. Audi, quod nesciebas, quomodo conjuncti sunt ducatus Aquitanie et ducatus Pictavie. Willermus pius, dux Aquitanie, habebat cognatum unum Rainaldum comitem Pictavie, qui ex propria uxore habebat filium nomine Eblum. Quem, cum pater ejus moreretur, tradidit eum nutriendum sanctus Geraldus Willermo pio, duci Aquitanie, cognato suo. Hic Willermus Aquitanie dux fecit monasterium Cluniacense; et uxor ejus Eva post aliquantulum temporis, cum dux Willermus pius venisset ad extrema, dedit ducatum Aquitanie Eblo suo cognato, comiti Pictavie; et extunc una persona est dux Aquitanie et comes Pictavie.
1.157
1012 .
1.158
Ricardus dux Normannorum, qui secundus dicitur-- repatriando defunctus est. Mortuo Adelredo-- occisus est cujus cognomen Edmundus Ireniside, id est ferreum latus.
1.159
1014 .
1.160
Mortuo Edmundo-- viginti annis.
1.161
1017 .
1.162
Obiit Judith-- Ricardi.
1.163
1024 .
1.164
Post mortem Judith-- de Archis. Idem Ricardus-- coegit. Dedit etiam idem secundus Ricardus duas villas optimas in Normannia, scilicet Wellebum super Sequanam, et Cambajum in Oximensi pago, antecessoribus Symonis comitis Wilcasini, ut liceret exercitum Normannie pacifice transire per terram suam ad supradictam expeditionem peragendam.
1.165
1026 .
1.166
Mortuo Ricardo secundo duce Normannorum, filio primi Ricardi, successit ei filius ejus Ricardus tercius. Hic genuit Nicolaum postea abbatem Sancti Audoeni et duas filias, Papiam videlicet uxorem Walterii de Sancto Walerico, et Aeliz, uxorem Ranulfi vicecomitis de Bajocis. Hic tercius Ricardus codem primo anno ducatus sui mortuus est et successit ei Robertus frater ejus, qui genuit Willermum de Herleva non sponsata, qui postea Angliam conquisivit, et unam filiam nomine Aeliz de alia concubina.
1.167
1027 .
1.168
Mortuo Balduino comite Flandrensi, successit ei Balduinus filius ejus cum barba; qui duxit filiam Roberti regis Francorum, ex qua genuit Balduinum et Robertum Frisionem et Mathildem, quam Willermus dux Normannie duxit; de qua genuit Robertum, Willermum, Ricardum, Henricum, et filias Ceciliam, Constantiam, Aelith, Adelam, que nupsit Stephano comiti Blesensi. De potentia-- regis magni.
1.169
1030 .
1.170
Obiit Gonnor comitissa, uxor primi Ricardi.
1.171
1032 .
1.172
Lanfrancus Papiensis et Garnerius socius ejus, repertis apud Bononiam legibus Romanis, quas Justinianus imperator Romanorum anno ab incarnatione Domini 530 abbreviatas emendaverat, his inquam repertis operam dederunt eas legere et aliis exponere; sed Garnerius in hoc perseveravit; Lanfrancus vero disciplinas liberales et litteras divinas in Galliis multos edocens, tandem Beccum venit, et ibi monachus factus est sicut in sequentibus potest reperiri.
1.173
1034 .
1.174
Herluinus-- dimittimus. Mortuo Canuto-- domina.
1.175
1035 .
1.176
Obiit Robertus-- Henrici.
1.177
1037 .
1.178
Obiit Robertus, cui successit Malgerius nepos ejus 45us archiepiscopus Rothomagensis.
1.179
1038 .
1.180
Haraldus-- episcopus Estangle. Obiit Hugo Bajocensis episcopus, et successit Odo.
1.181
1040 .
1.182
Fundamenta aecclesiae sancte Marie in Gemmetico innovata sunt ab abbate Roberto, postea Cantuariorum archiepiscopo. Mortuo-- 24 annis.
1.183
1041 .
1.184
Edwardus-- Flandrensem comitem.
1.185
1042 .
1.186
Lanfrancus-- inveniri potest.
1.187
1046 .
1.188
Hoc anno-- corpore minuit.
1.189
1049 .
1.190
Eo tempore-- successor ejus.
1.191
1051 .
1.192
Emma-- fuerunt.
1.193
1052 .
1.194
Edwardus-- Haraldi.
1.195
1054 .
1.196
Ex quo-- Pratelli edificavit.
1.197
1055 .
1.198
Deposito Malgerio-- Cantuariensis.
1.199
1060 .
1.200
Sanctus Anselmus-- inveniet.
1.201
1063 .
1.202
Lanfrancus-- prelatione. Cum jam-- crimen elegit.
1.203
1064 .
1.204
Dominator-- perdidit.
1.205
1065 .
1.206
Dux Normannorum-- 21. anno.
1.207
1067 .
1.208
Obiit Conanus-- ecclesie 46us.
1.209
1070 .
1.210
Deposito Stigando apostata, qui prius fuerat episcopus Halmeensis, que sedes postea ad Norwich translata est, et postea episcopus Wincestrensis, ad ultimum episcopus Cantuariensis, et hes tres honores non causa religionis sed cupiditatis simul tenebat, unde a papa Romano excommunicatus fuerat: Lanfrancus-- 18 annis.
1.211
1071 .
1.212
Rex Anglorum-- subdiderunt.
1.213
1072 .
1.214
Secundus Balduinus-- obitum possedit.
1.215
1073 .
1.216
Monachi Becci in vigilia festivitatis omnium sanctorum de prima veteri ecclesia sollemni processione et magne gaudio devotionis venerunt in novam, quam beatus Herluinus ejusdem loci gloriosus abbas, Lanfrancus et Anselmus, viri magne auctoritatis, edificaverunt.
1.217
1074 .
1.218
Congregatum est concilium-- Sagiensi: in quodam de negotiis ecclesiasticis, quam de regni utilitatibus diligenter tractaverunt.
1.219
1075 .
1.220
Willermus, rex Anglorum et princeps Normannorum, die sancto pasche in ecclesia Fiscanni obtulit filiam suam Ceciliam per manus Johannis archiepiscopi Rothomagensis Deo consecrandam. Inibi namque legem instituit, ne aliquis scilicet hominem assalliret pro morte alicujus sui parentis, nisi patrem aut filium interfecisset. Instituit quoque alia aecclesiae et regno valde utilia. Idem rex-- cum eo.
1.221
1077 .
1.222
Ecclesia Becci-- peractum est. Huic etiam dedicationi interfuerunt episcopi Odo Bajocensis, Gislebertus Luxoviensis, Gislebertus Ebroicensis, Robertus Sagiensis, Arnaldus Cenomannensis. De letitia-- disserere.
1.223
1078 .
1.224
Beatus Herluinus-- licet ex meritis. Defuncto itaque-- Gisleberto.
1.225
1079 .
1.226
Successit-- Cadomensis. Anni ab origine mundi secundum septuaginta interpretes 5664.
1.227
1080 .
1.228
Factum est concilium apud Lislebonam in presentia Willermi regis Anglorum-- servantur maxime in Normannia. Idem rex-- posuit.
1.229
1083 .
1.230
Obiit Mathildis-- incepit.
1.231
1084 .
1.232
Willermus rex-- distulit.
1.233
1085 .
1.234
Hoc anno-- reservavit.
1.235
1087 .
1.236
Obiit Willermus rex Anglorum et dux Normannorum-- completo. Hoc Willermo rebus humanis subtracto-- apud Westmonasterium. His vero-- Fiscanni. Robertus namque primogenitus-- contradictione suscepit. Eodem anno obiit-- tredecim annis.
1.237
1088 .
1.238
Omnes nobiliores-- exulavit.
1.239
1089 .
1.240
Obiit piae-- miseratio. Versus Anselmi archiepiscopi de Lanfranco decessore suo. Archiepiscopii-- sedulus ipse laborat. Hoc anno terremotus fuit terribilis, portendens mala forsitan ventura, que propter hominum iniquorum peccata jam nostris temporibus vidimus impleta.
1.241
1090 .
1.242
Willermus-- Fiscannum.
1.243
1091 .
1.244
Rex Anglorum-- remanerent.
1.245
1092 .
1.246
Rex Anglorum-- transmisit.
1.247
1093 .
1.248
Sublato de hac vita-- abbatem primum. Cui successit in eadem ecclesia Becci-- Willermo. Eodem anno-- occiderunt.
1.249
1094 .
1.250
Rex Anglorum-- Philippum.
1.251
1095 .
1.252
Rex Anglorum-- expugnaret.
1.253
1096 .
1.254
Robertus-- reddidit.
1.255
1097 .
1.256
Cum igitur-- Antiochiam.
1.257
1098 .
1.258
Cum Willermus rex Anglorum- Robertus de Belesme frater ejus. Cenobium Cisterciense-- emanaverunt.
1.259
1099 .
1.260
Comes Normannorum-- bizanteos. Optulerunt igitur-- perseverat. Primus ibi tunc-- conservata. Rex Willermus-- Salesberie De consilio Arvernensi-- exaltetur.
1.261
1100 .
1.262
Willermus-- agebant.

Intertext edge

Open linked passage

Note