Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sigebertus Gemblacensis1030-1112
Chronica
Chro 26.218
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10706 Chroni32
26.1
INCIPIUNT CRONICA ROBERTI.
26.2
ROMANORUM. FRANCORUM. ANGLORUM.
26.3
Henricus, filius primi Willermi regis Anglorum et ducis Normannorum, occiso secundo Willermo fratre suo rege Anglorum, et sequenti die in ecclesia sancti Petri apud Winceastre sepulto, ibidem in regem electus, dedit episcopatum Winceastrie Willermo Giffard. Pergensque Lundoniam, sacratus est ibi a Mauricio Londoniensi episcopo, melioratione legum et consuetudinum optabili repromissa. His auditis, Anselmus archiepiscopus, rediens in Angliam, desponsavit Matildem puellam nobilem, filiam Melcol regis Scotie et Margarite regine, Henrico novo regi. Quante autem sanctitatis utraque regina et scientie mater et filia fuerint, liber qui de vita ipsarum scriptus est plano sermone describit. Genuit autem ex ea idem rex Henricus filium unum, nomine Willermum, et filiam unam, sicut nomine, ita honestate matrem representantem. Hanc denique virginem vix quinquennem Henricus quartus imperator Romanorum augustus in conjugem per honorabiles legatos requisivit, et uxorem accepit. Capta urbe Jerusalem, ut diximus, et ingenti prelio postea victoriose patrato contra exercitum amiralii Babilonie, rediit Robertus dux in Normanniam mense Augusto, et cum leticia susceptus est ab omni populo. Thomas Eboracensis archiepiscopus, vir ingenii florentis et Musarum a secretis, hominibus apparere desiit. Cui successit Girardus cantor Rothomagensis.
26.4
1101. Henricus 45. Philippus 41. Henricus I.
26.5
Henricus rex Anglorum, cum ad natale tenuisset curiam suam apud Wemoster, et ad pascha apud Winceastre, commoti sunt principes Anglie erga regem, causa fratris sui Roberti cum exercitu advenientis. Misit igitur rex in mare navale prelium gesturos contra fratris sui adventum; sed quedam pars eorum subdidit se Roberto venienti. Cum ergo appulisset apud Portesmuthe ante Kalendas Augusti, et rex tenderet contra eum cum maximis copiis: principes utrinque fratrum bellum non perferentes, concordie fedus inter illos statuerunt eo pacto, quod Robertus unoquoque anno 3000 marcas argenti haberet ab Anglia, et qui diutius viveret, heres esset alterius, si alter absque filio moreretur. Hoc autem juraverunt duodecim eximiores procerum utrinque. Robertus igitur in pace perendinavit usque ad festum sancti Michaelis in regno fratris sui, et ad propria rediit. Rannulfus autem perversus episcopus Dunelmie, quem rex Henricus posuerat in vinculis, concilio gentis Anglorum, cum a carcere evasisset, clamdestine perrexerat in Normanniam, consilio et ammonitione sua Robertum ducem promovens in fratrem suum. Conradus filius Henrici imperatoris, adhuc patri rebellis, in Italia moritur. Henricus imperator Henricum Lemburgensem adversantem sibi debellat, et expugnatis ejus castellis eum ad dedicionem cogit; sed imperator ei multa summa gratiam suam redimenti, etiam ducatum Lotharingie ei donat, et sic pacificantur. Capta est urbs Cesarea a christianis.
26.6
1102. 46. 42. 2.
26.7
Henricus rex Anglorum quendam consulem nequissimum et perfidum, Robertum de Belesme, jure in eum exurgens exulavit. Obsedit namque prius castellum Arundel; quod cum gravissimum esset ad conquirendum, castellis ante illud constructis, ivit et obsedit Bruge, quousque castellum redditum est ei. Et Robertus de Belesme gemebundus in Normanniam migravit. Eodem anno ad festum sancti Michaelis tenuit Anselmus archiepiscopus concilium apud Lundoniam; in quo prohibuit uxores sacerdotibus Anglorum antea non prohibitas. Quod quibusdam mundissimum visum est, quibusdam periculosum. Ne, dum mundicias viribus majores appeterent, in immundicias horribiles ad christiani nominis summum dedecus inciderent. In illo autem concilio multi abbates, qui adquisiverant abbatias sicut Deus noluit, amiserunt eas sicut Deus voluit. Roberto Flandrensium comite urbem Cameracum obsidente, Henricus imperator contra eum proficiscitur, et aliquibus ejus castellis expugnatis, asperitate instantis hiemis redire compellitur. Occisus est Stephanus comes Blesensis 15. Kalendas Augusti apud Ramulam. Mortuus est et Hugo Magnus apud Tarsum; et successit ei Rodulfus filius ejus.
26.8
1103. 47. 43. 3.
26.9
Robertus dux Normannorum venit in Angliam, et causis variis intercedentibus, et cauta regis prudentia condonavit ei 3000 marchas quas rex debebat ei per annum. Eodem anno visus est sanguis ebullire a terra in Beschyre apud Hamstude. Robertus comes Flandrensium in gratiam imperatoris recipitur. Capta est a christianis urbs Acchon, que antiquitus dicebatur Ptholomaida, quam quidam putant esse Accaron, sed non est. Illa enim Philistea; ista vero Ptholomaida dicitur. Accaron urbs est Philistea, prope Ascalonem; Accon vero, id est Ptholomaida, ab austro habet Carmeli montem. Boamundus commendavit principatum Antiochie Tancredo nepoti suo, et ipse navigavit in Apuliam, deinde venit in Franciam. Ebremadus successit Daiberto primo patriarche Jerusalem.
26.10
1104. 48. 44. 4.
26.11
Henricus rex Anglorum, et frater suus Robertus dux Normanorum, causis intercedentibus discordati sunt. Misit igitur rex milites in Normanniam, qui a proditoribus ducis recepti, praedis et combustionibus non minimam cladem rebus consularibus ingesserunt. Willermus vero consul Moretuil causa perfidie ab Anglia exhereditatus, a rege in Normanniam discedens, animo perfecto et exercicio ferventi vir probissimus indixit et infixit regalibus turmis werram calamitate refertam. Apparuerunt circa solem in meridie quatuor circuli albi coloris rei signum venture.
26.12
1105. 49. 45. 5.
26.13
Henricus rex Anglorum perrexit in Normanniam contra fratrem suum certaturus: conquisivit igitur Cadomum pecunia, Bajocum armis et auxilio Fulconis consulis Andegavensis. Cepit quoque plura alia castra, et omnes fere principes Normannie regi se subdidere. His actis, mense Augusto rediit in Angliam. Jerosolimite innumerabilem paganorum multitudinem gloriosa victoria conterunt. Filius imperatoris Henrici a patre aversus, quoscunque potest ab eo avertit, et sub obtentu meliorande rei publice et restaurande ecclesie in eum insurgit.
26.14
1106. Henricus 50. Philippus 46. Henricus I 6.
26.15
Robertus dux Normannorum venit ad regem Henricum fratrem suum, apud Norhantune, amicabiliter ab eo petens ut ablata sibi fraterna redderet gratia. Cum vero Deus eorum concordie non assentiret, dux iratus perrexit in Normanniam: et rex ante Augustum secutus est eum. Cum ergo rex obsedisset castrum Tenerchebrai, venit dux Normannorum, et cum eo Robertus de Belesme, et consul de Moretuil, et omnes fautores ejus. Rex vero secum omnes proceres Normannie, et robur Anglie et Andegavis et Britannie, non inprovidus habebat. Igitur cum cornua rauco strepuissent cantu, dux Normannie cum paucis multos audacissime aggressus est. Assuetusque bellis Jerosolimitanis, aciem regalem fortiter et horride, ut vir admirande et jamdudum probate probitatis, audacter reppulit. Willermus quoque consul de Moretolio aciem Anglorum de loco in locum turbans promovit. Tunc acies equestris Britannorum-- rex namque et dux et acies cetere pedites erant, ut constantius pugnarent-- aciem ducis ex adverso proruens, subito diffidit; et mole magnitudinis in brevi satis spatio gens ducis oppressa, dissoluta est et victa. Mira res! cui pater ejus maledixerat, et qui regnum Jerusalem renuerat, durare non potuit. Robertus vero de Belesme simul hoc aspexit, fuga sibi consuluit. Captus est igitur dux fortissimus Normannorum, et consul de Moretuil. Reddiditque Dominus vicem duci Roberto; quia cum gloriosum reddidisset cum in actibus Jerosolimitanis, regnum Jerusalem sibi oblatum renuit, magis eligens quieti et desidie in Normannia deservire quam Domino regum in sancta civitate desudare. Dampnavit igitur eum Dominus desidia perhenni et carcere sempiterno. Hujus rei signum in eodem anno cometa apparuerat. Vise sunt etiam in cena Domini due lune plene, una ad orientem et alia ad occidentem. Hoc anno impletum est quod Willermus rex, pridie quam moreretur, dixerat filio suo juniori Henrico, de quo in presenti loquimur. Cum enim rex potentissimus thesauros suos ecclesiis et pauperibus dandos ante se a notariis describere faceret, et clero Medantensi supplex ingentia munera transmitteret, ut inde restaurarentur ecclesie quas conbuxerat; et Roberto primogenito ducatum Normannie, licet absenti, designaret, Willermo vero Rufo regnum Anglie, unde et epistolam de eo rege constituendo per eundem misit Lanfranco archiepisco: Henricus cum lacrimis ad patrem dixit: Et mihi, pater, quid tribuis? Cui rex ait: Quinque milia libras argenti de thesauro meo tibi do. Ad hec Henricus dixit. Quid faciam de thesauro, si locum habitationis non habuero? Cui pater: Equanimis esto, fili, et confortare in Domino. Pacifice patere, ut majores fratres tui precedant te. Robertus Normanniam, Willermus vero totius Anglie monarchiam habebit. Tu autem tempore tuo totum honorem, quem ego nactus sum, habebis; et fratribus tuis divitiis et potestate praestabis. Quarto Nonas Februarii stella per diem visa est in celo, longum ex se emittens radium, ab hora 3. usque ad horam 9, quasi cubito distans a sole. Henricus filius imperatoris contra jus nature et fas legum in patrem insurgens, quam indigne eum tractaverit, declarat epistola ex ore ipsius patris scripta ad Philippum regem Francorum. Imperatore Henrico morante Leodi, filius ejus Aquisgranum venit, et volens venire Leodium contra patrem suum, quinta feria dominice cene, premisit suos preoccupare pontem apud Wisatum, ne quis sibi venienti obstaret. Sed militibus patris concurrentibus ad exoccupandum pontem, milites filii a ponte repelluntur, aliis eorum captis, aliis in Mosam dimersis, aliis occisis; inter quos etiam Bruno comes occisus est. Sic filius contra patrem veniens, rediit inglorius. Coloniensibus fidem imperatori servantibus, at eorum archiepiscopo filium imperatoris contra patrem suum animante, Colonia obsessa oppugnatur, sed non expugnatur. Igitur Henricus imperator Leodi moritur, ejusque filius ei Henricus succedit; qui postea duxit Maltildem puellam nobilem, vix quinquennem, regis Henrici Anglorum filiam. Dux Henricus, qui ab imperatore ad filium ejus animo transiens, eum contra patrem suum consilio suo armavit, et a filio ad patrem rediens, partes filii debellavit: mortuo imperatore, se ut reum majestatis filio regis dedidit: et ab eo captus custodie traditur. De qua ipse per industriam suam evasit, ducatus vero ejus datus est Godefrido Lovaniensium comiti.
26.16
1107. 1. 47. 7.
26.17
Henricus rex Anglorum, cum, deletis vel subjectis hostibus, Normanniam pro libitu disposuisset, rediit in Angliam; fratremque suum ducem magnificum, et consulem de Moretuil carceralibus ingessit tenebris. Igitur victoriosus, et tunc primum rex fortis, tenuit curiam suam ad pascha apud Winleshores; in qua proceres Anglie simul et Normannie cum timore et tremore affuerunt. Antea namque, et dum juvenis fuisset et postquam rex fuerat, in maximo habebatur despectu; sed Dominus, qui longe aliter judicat quam filii hominum, qui exaltat humiles et deprimit potentes, Robertum omnium favore celeberrimum deposuit et Henrici despecti famam per orbem terrarum clarescere voluit. Deditque gratis ei tria Dominus omnipotens munera, sapientiam, victoriam, divitias; quibus ad omnia prosperans, omnes suos antecessores precessit. Cujus bonitatis et magnanimitatis fama in omnibus pene gentibus patuit dilatata. Obiit Mauricius inceptor Londoniensis ecclesie, et Edgarus rex Scotie, cui successit Alexander frater suus, concessu regis Henrici. Boamundus remeavit de Gallia in Apuliam cum magno exercitu, et cepit vastare terram Alexii imperatoris Grecorum. Henricus exdux affectans repetere ducatum, occupat oppidum Aquisgrani contra Godefridum ducem. Sed hoc non ferens Godefridus, oppidum Aquense violenter irrupit, oppidanos a favore Henrici exducis exterruit, aliquos potentes comites et multos nobiles cepit. Ipse Henricus cum filiis suis vix fuga evasit. Uxorem ejus capere dux indignum duxit. Comites et honoratiores eorum quos ceperat, per conditionem sub se militandi sibi conciliatos, ad fidelitatem suam adduxit
26.18
1108. Henricus. 2. Philippus 48. Henricus I 8.
26.19
Henricus rex Anglorum, cum decessisset Philippus rex Francorum, transiit in Normanniam, contra Ludovicum filium Philippi, regem novum Francie, werram promovens maximam. Gerardo Eboracensi archiepiscopo defuncto, Thomas postea successit. Henricus imperator contra Robertum Flandrensem vadit, et pacto pacis magis utrinque simulato quam composito, pene inefficax rediit. Boamundus dux Apulie contracto undecunque exercitu accingitur ad invadendum Constantinopolitanum imperium.
26.20
1109. 3. 49. 9.
26.21
Missi sunt a Henrico imperatore Romano nuntii, mole corporis et cultus splendoribus excellentes, filiam regis Anglorum Henrici in domini sui conjugium postulantes. Tenens igitur curiam apud Londoniam, qua nunquam splendidiorem tenuerat, sacramenta depostulans ab imperatoris recepit legatis ad pentecosten.. Obiit venerabilis memorie donnus Anselmus Cantuariensis archiepiscopus 11. Kalendas Maii, feria 4. ante cenam Domini. Ipso anno fuit ultimum pascha, hoc est 7 Kal. Mai. Scripsit vero idem vir reverendus nonnulla memorie digna, que subtus annectere curavimus. Dum adhuc prior esset in Beccensi cenobio, scripsit tractatus tres: primum de veritate, secundum de libertate arbitrii, tercium de casu diaboli. Scripsit et quartum, quem titulavit De grammatico; in quo discipulo, quem secum disputantem introducit, respondit, et multas dialecticas questiones proponit et solvit. Fecit quoque libellum quintum, quem monologion appellavit; solus enim in eo et secum loquitur, ac tacita omni auctoritate divine scripture, quod Deus sit, sola ratione querit et invenit, et quod vera fides de Deo sentit, invincibili ratione sic nec aliter esse posse probat et astruit. Composuit etiam librum sextum, licet parvulum, sed sententiarum ac subtilissime contemplationis pondere magnum, quem proslogion nominavit. Alloquitur enim in eo opere aut se ipsum aut Deum. Scripsit et septimum librum epistolarum ad diversos, diversis eorum negotiis respondens, vel ea que sua intererant procurare mandans. Fecit et octavum de incarnatione Verbi; quod opus epistolari stylo conscriptum, sancte Romane ecclesie summo pontifici Urbano dicavit, destinavit. Nonum librum edidit, quem Cur Deus homo appellavit. Decimum de conceptu Virginali. Undecimum de orationibus contemplativis, quem plurimi meditationes vocant; in quibus legentibus facile apparet quanta dulcedo supernorum mentem ejus repleverat. Duodecimus, qui et ultimus illi tractatus fuit, de processione Spiritus sancti. Confutaverat enim Grecos in Barensi concilio, negantes Spiritum sanctum a Filio procedere; unde sumpta materia, rogatu Ildeberti Cinomanorum episcopi hunc librum composuit. Si de natione ejus, vita et moribus queris, aliquantulum retro invenies. In parrochia Legiensi porca enixa est porcellum habentem faciem hominis. Natus est etiam pullus galline quadrupes. Imperator Henricus contra Hungaros vadit, sed facto pacto rediit. Obiit donnus Hugo abbas Cluniacensis, cui successit Pontius. Hoc anno sacro igne multi accenduntur, membris instar carbonum nigrescentibus. Philippus rex Francorum obit; Ludovicus filius ejus post eum regnat annis viginti novem.
26.22
1110. 4. Ludovicus 1. 10.
26.23
Data est filia regis Anglorum, Matidis nomine, imperatori Henrico, ut brevi dicam, sicut decuit. Idem rex Anglorum Henricus cepit ab unaquaque hida Anglie tres solidos. Cumque curiam suam tenuisset ad pentecosten apud novam Winleshores, quam ipse edificaverat, exhereditavit eos qui ei nocuerant, scilicet Philippum de Branse, et Willermum Malet, et Willermum Bainard. Helias vero consul Cenomanie, qui eam sub Henrico rege tenebat, vita privatus est. At consul Andegavensis Fulco, pater Gaufridi, suscepit Cenomanniam cum filia ejus, et tenuit eam contra regem Henricum. Apparuit quedam cometa more insolito. Cum enim ab oriente insurgens in firmamentum ascendisset, regredi videbatur. Obiit Willermus, et successit Gaufridus Cenomannensis decanus, 49us archiepiscopus Rothomagensis. Rex Balduinus Jerosolimitanus cepit urbes Beritum, Sidonem. Gibelinus fit tercius patriarcha Jerusalem. In mense Junio cometes apparuit, radios dirigens ad austrum, multis conitientibus, hoc signo portendi futuram regis Henrici expeditionem Italiam versus.
26.24
1111 .
26.25
Henricus 5. Ludovicus 2. Henricus I 11.
26.26
Henricus rex Anglorum et dux Normannorum, pergens in Normanniam contra consulem Andegavensem Fulconem, qui Cenomaniam eo tenebat invito, werre leges in eum ferro et flamma constanter exercuit. Decessit autem Robertus consul Flandrie, qui Jerosolimitano clarissimus interfuerat itineri. Unde memoria ejus non pertransiet in eternum. Post quem Balduinus, filius ejus, consul effectus est, juvenis omnino strenuus armis. Henricus imperator Romam vadit propter sedandam discordiam, que erat inter regnum et sacerdotium. Que cepta a beato Gregorio septimo papa Romano, qui et Hildebrandus, et exagitata a successoribus ejus Victore et Urbano, et pre omnibus a Paschali, magno scandalo erat toti mundo. Rex enim uti volens auctoritate et consuetudine et auctoralibus privilegiis imperatorum, qui a Karolo Magno, qui primus de regibus Francorum imperavit Romanis, jam per trecentos et eo amplius annos imperaverant sub sexaginta tribus apostolicis, dabat licite episcopatus et abbatias, et per anulum et per virgam. Contra hanc majorum auctoritatem censebant pape synodali judicio, nec posse nec debere dari per virgam vel per anulum episcopatum aut aliquam ecclesiasticam investituram a laicali manu. Et quicunque ita episcopatum aut aliam ecclesiastici juris investituram accipiebant, excommunicabantur. Propter hanc precipue causam imperator Romam tendebat. Et si qui Langobardorum quoquo modo ei resistere volebant, potenter eos proterebat. In reconciliatione autem, que facta est inter imperatorem et papam-- nam ipsum papam cum episcopis et cardinalibus ceperat-- die pasche Henrico in imperatorem coronato, post lectum ewangelium tradidit ei papa Paschalis, qui et Raginerius, ante altare apostolorum Petri et Pauli in oculis omnium principum, privilegium de investitura episcopatuum vel abbatiarum, tam per anulum quam per virgam, scilicet ut regni ejus episcopis vel abbatibus, libere preter violentiam et simoniam electis, investituram virge et anuli conferat; post investionem vero canonice consecrationem accipiat ab episcopo, ad quem pertinuerit confirmatio pacis inter apostolicum et imperatorem, dum in celebratione misse traderet ei corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi: Domine imperator, hoc corpus Domini natum ex Maria virgine, passum in cruce pro nobis, sicut sancta et apostolica tenet ecclesia, damus tibi in confirmationem vere pacis inter me et te. Datum est Idus Aprilis, indictione 4.
26.27
1112. 6. 3. 12.
26.28
Mortuus est Tanchredus miles fortissimus, qui tantum auxit principatum Antiochenum et dilatavit, quod omnes successores nequiverunt retinere, quod ille acquisivit. Huic successit Rogerius filius Ricardi, propinquus ejus. Deo peccatis hominum offenso, ecclesia sancti Michaelis de periculo maris fulgurata divinitus arsit cum edificiis omnibus. Rex Anglorum Henricus exulavit consulem Ebroicensem et Willermum Crispinum Normannia, cepitque Robertum de Belesme, de quo supra diximus. Valdricus episcopus Laudunensis, cives ipsius urbis a sacramento perperam jurate communionis revocare nisus, a seditiosis ad arma concurrentibus( quod dictu nefas est) gladio confossus interiit, feria 5. ebdomade paschalis 7. Kal. Mai, in letania majore. Tumultuante etiam impetu confuse multitudinis, domus episcopi succenditur; unde etiam ipsa mater ecclesia sancte Marie, et sancti Joannis baptiste ecclesia in abbatia sanctimonialium, cum aliis ecclesiis omnibus e vicino appendentibus, concremantur. In actores seditionis a rege Francorum tam severe est vindicatum, ut tam presentes quam futuros a simili scelere deterrere possit exemplum.
26.29
1113. 7. 4. 13.
26.30
Anno sequenti, non presenti, Henricus rex Anglorum dedit archiepiscopatum Cantuarie Rodulfo episcopo Roveceastrie. Tunc quoque Thoma Eboracensi archiepiscopo defuncto, Tustanus successit; inter Rodulfum vero et Tustanum archiepiscopos orta est magna dissensio, quia Eboracensis Cantuariensi de more subjici nolebat. Causa autem sepe coram rege, sepe coram apostolico ventilata est, sed necdum definita. Henricus rex Anglorum duxit exercitum in Waliam, et Walenses subditi sunt ei secundum magnificentiam libitus sui. Cometa ingens in fine Mai apparuit. Rex vero transiit in Normanniam. Mense Maio siligenes et arbores sacro igne aduste, fructus sui spem sunt mentite; et quedam silve insuper arefacte. Subsequuta est hominum valitudo gravis et diuturna cum profluvio ventris et mortalitate. Hoc anno rex Anglorum Henricus rediens in Angliam, posuit Robertum de Belesme in carcerem perhennem apud Warhan. Obiit Sigisbertus venerabilis monachus Gemblacensis cenobii, vir in omni scientia litterarum incomparabilis ingenii, descriptor in hoc libro precedentium temporum, 3. Nonas Octobris; et suis gravissimum absentie sue reliquit dolorem.
26.31
1114. Henricus 8. Ludovicus 5. Henricus I 14.
26.32
Mortuo Ricardo filio Ricardi, filii comitis Gisleberti, monacho Beccensi, qui fuit ultimus abbas in insula Heli, Henricus rex constituit ibi primum episcopum Herveum. Et comitatus unus scilicet Cantebrigesire, subtractus episcopo Lincoliensi, subditus est huic novo episcopo. Lincoliensi vero remanserunt adhuc octo comitatus sive provincie, id est Lincolesire, Leiceastresire, Hantonesire, Huntendonesire, Herefordsire, Bedefordsire, Bucingehansire, Oxinefordesire. Decedente etiam in Normannia Gisleberto viro religioso, Ebroicensi episcopo, successit ei Audoenus vir magne sanctitatis. Terremotu pars urbis Mamistrie corruit, et duo castella haut procul ab Antiochia, Mariscum et Triphalech.
26.33
1115. 9. 6. 15.
26.34
Henricus rex Anglorum fecit omnes proceres patrie fidelitatem domino debitam Willermo filio suo jurare; et in Angliam rediit. Desolata est Mamistria majori terremotu. Eodem anno deposito Arnulfo patriarcha 4º per legatum apostolicum, idem patriarcha Romam adiit, et per Paschalem papam restitutus, pallium ab eo accepit.
26.35
1116. 10. 7. 16.
26.36
Henricus rex Anglorum ad natale interfuit dedicationi ecclesie sancti Albani, quam dedicavit Robertus venerabilis Lincoliensis episcopus, per Ricardum memorabilem ejusdem loci abbatem. Offa vero rex Merce, vir religiosus, transtulerat quondam ejusdem martyris corpus in priori monasterio, quod ibidem construxerat, multisque ditaverat. Paulus autem monachus Cadomensis, quem Lanfrancus archiepiscopus ordinaverat abbatem, opere majori monasterium idem renovavit. Quod successor ejus Ricardus a Ruberto Lincoliensi episcopo, presente Henrico rege, fecit dedicari. Gaufridus vero, successor eorum, transtulit corpus predicti martyris in feretrum mirabiliter auro et argento et gemmis choruscum, presente Alexandro episcopo Lincoliensi, anno 29. Henrici regis. Hic est Offa rex qui dedit vicario beati Petri Romane urbis pontifici redditum statutum, quod vocatur Romescot, de singulis domibus regni sui in eternum. Erant autem illo tempore in Anglia sacerdotes adeo ab avaritia immunes, ut nec territoria ad construenda monasteria, nisi coacti, acciperent, reges in tantum religionis amatores erant, ut aut monasteria amplissima devote edificarent, aut etiam salubriter mundum declinarent. Sicut fecerunt reges Westsesxe, Cedwalla et Ine: quorum prior cum duobus annis potenter regnasset, regnum terrenum relinquens, Romam perrexit, et ibidem baptizatus, in albis mortuus est anno ab incarnatione Domini 688. Sequens vero cum 36 annis post Cedwallam regnasset, regnum relinquens Ahelardo cognato suo, Romam petiit, et ibi pro Dei amore peregrinus obiit. Hos etiam insecuti sunt duo contigui reges Merce Edelred, et, qui ei successit, Chinred cognatus ejus. Siquidem anno ab incarnatione Domini 700, Edelred filius Pende factus est monachus 29. anno regni sui, et sepultus est apud Bardencie. Cujus successor Chinred cum quinque annis regnasset, Romam pergens monachus ibi effectus, usque ad mortem inibi perseveravit. Cum quo etiam Offa, filius Sigheri regis orientalium Saxonum, rex si remansisset futurus, pari devotione Romam ivit, et monachatum suscepit. Celvulfus etiam rex Norhumbre, ad quem Beda historiam Anglorum scripsit, cum regnasset octo annis, anno ab incarnatione Domini 738, videlicet tertio anno post mortem Bede, monachus factus est. Edbrichtus vero cognatus ejus, qui ei successit, anno regni sui 21. itidem factus est monachus. Cui in eodem regno successerunt octo reges, qui omnes a perfidis provincialibus aut proditi, aut expulsi aut occisi sunt. Sibertus similiter rex Estangle, qui sanctum Furseum de Hibernia venientem honorifice suscepit, cujus dono et auxilio idem sanctus monasterium fecit in castro Cnobheribuc, quod deinde Anna rex et nobiles quinque ampliaverunt-- hic, inquam, Sigbertus monachus factus, regnum suum cognato suo Ecgnico reliquit. Post multos annos coegerunt eum exire contra regem Pendam. Ille tamen non nisi virgam in manu habebat in prelio, ubi et occisus est cum rege Ecgnice et exercitu. Sebbi etiam rex orientalium Saxonum, monachi habitum ex devotione consecutus, in ecclesia sancti Pauli Londonie est sepultus. Isti ergo octo reges regna sua pro Christo sponte dimiserunt. Et ut ad illud unde disgressus sum redeam: ideo fortasse monasterium sancti Albani ab exactione predicti census quod vocatur Romescot, absolutum et quietum est, quia idem rex, scilicet Offa, et monasterium prius edificavit, et censum Romane ecclesie assignavit. Quem postea censum Canutus rex totius Anglie et Datie pergens Romam anno incarnationis dominice 1030. de omni regno Anglie sancte Romane ecclesie concessit; cum Offa tantummodo de regno suo, id est de illa parte Anglie que Merce dicitur, illum censum prius dedisset. Cum autem rex Henricus ad pascha transfretasset in Normanniam, fuit maxima inter eum discordia et regem Francorum Ludovicum. Causa autem hec erat: Tebaldus consul Blesensis, nepos regis Anglorum Henrici, contra dominum suum regem Francorum arma promoverat; in cujus auxilium rex Anglorum duces suos militiamque misit, et regem non mediocriter afflixit.
26.37
1117. Henricus 11. Ludovicus 8. Henricus I 17.
26.38
Henrico Anglorum regi gravissimus labor insurrexit. Juraverunt namque rex Francorum Ludovicus, et comes Flandrensis Balduinus, et consul Andegavensis Fulco, se Normanniam regi Henrico ablaturos, et Willermo filio Roberti ducis Normannie eam daturos. Multi etiam procerum regis Henrici recesserunt ab eo, quod maximo ei fuit detrimento. Qui tamen non improvidus, in auxilio suo comitem Tebaldum predictum nepotem suum, et consulem Britannorum Conanum habebat. Venerunt igitur rex Francorum et dux Flandrensis cum exercitu in Normanniam. In qua cum una nocte fuissent, formidantes adventum regis Henrici cum Anglis et Normannis et Britannis, ad sua sine bello reversi sunt. Hoc eodem anno pro necessitate regia geldris creberrimis et exactionibus variis Anglia compressa est. Tonitrua vero et grandines in Kalend. Decembris affuerunt, et in eodem mense celum rubens, acsi arderet, apparuit. Vigilia enim nativitatis Domini factus est ventus vehemens, silvas eradicans et domos conterens. Passa est etiam luna eclipsim. Terremotus etiam maximus factus est in Longobardia, ecclesias, turres, domos et homines destruens. Donnus Pontius abbas Cluniacensis cum vellet ad unguem corrigere excessus et in cibo et in vestitu quorundam monachorum, qui exteriora ejusdem monasterii negotia tractabant: insurrexerunt in eum, et crescente simultate, accusaverunt eum in presentia Pascalis pape de quibusdam gravissimis capitulis, licet falsis. Quibus cum dedignaretur respondere, dicens nec de accusatione eorum se curare, nec de abbatia-- confidebat enim et in bona conscencia et in genere utpote filius comitis Mergulensis-- invito papa abbatiam relinquens, Jerosolimam perrexit. At illi durantes in malicia sua, elegerunt in abbatem Ugonem, priorem Marciniaci. Quo defuncto infra primum annum sui regiminis, elegerunt quendam strenue nobilitatis juvenem nomine Petrum. Quomodo autem predictus Pontius de Jerosolimis rediens, iterum abbatie, cui renuntiaverat, preesse voluit, et quomodo scismate facto in eodem monasterio multum humani sanguinis effusum est, pudet dicere. Remansit tamen venerabili Petro regimen monasterii Cluniacensis quod adhuc disponit, transactis exinde 32 annis. Pontius vero in monasterio, quod vocatur Cavea, ad ultimum mortuus est. Mortuus est autem etiam hoc anno vir religiosus et magne literature, Ivo Carnotensis episcopus. Hic dum esset juvenis audivit magistrum Lanfrancum priorem Becci de secularibus et divinis litteris tractantem in illa famosa scola quam Becci tenuit; in qua multi et nobilitate seculari et honestate morum convenerunt viri prediti, et qui postea ad summum apicem ecclesiastice dignitatis et religionis attigerunt. Postea vero idem Ivo aliquandiu prefuit conventui canonicorum regularium sancti Quintini Belvacensis. Ad ultimum episcopus factus, rexit ecclesiam Carnotensem viriliter et religiose fere per annos 23. Reliquit autem multa monimenta industrie sue, religionis et sapientie, edificando scilicet monasterium canonicorum sancti Joannis de Valle in quo et sepultus est, et domos episcopii faciendo, et a malis consuetudinibus et exactionibus comitis Carnotensis idem episcopium liberando, et multa utilia scribendo.
26.39
1118. 12. 9. 18.
26.40
Henrici et Ludovici regum procerumque eorum longa debellatio gravissime regem utrumque vexavit, donec Balduinus strenuissimus Flandrie consul, apud Ou in Normannia seditione militari funeste vulneratus, ad sua recessit. Porro Robertus consul de Mellent, sapientissimus in rebus secularibus omnium in Jerusalem degentium, et regis Henrici familiaris consiliarius, luce mundana caruit. Cui successerunt filii sui, Galeranus in Normannia factus comes Mellenti, et Robertus in Anglia factus comes Leecestrie. Obiit secunda Matildis Anglorum regina, venerabilis uxor Henrici regis et mater imperatricis; de cujus bonitate largiflua et morum probitate multimoda dicere per singula si volumus, dies deficiet. Inter alia tamen bona multe in Anglia et Normannia ecclesie et in aliis provinciis adhuc suis splendent beneficiis. Sepulta est autem in Westmonasterio. Mortuus est etiam eodem anno Paschalis papa mense Januarii, cui successit Gelasius 165us. Obiit etiam Alexius imperator Constantinopolitanus, cui successit Johannes. Mortuus insuper Arnulfus patriarcha Jerusalem, et alii proceres quam plures in mundo. Obiit etiam rex Balduinus Jerusalem primus, mense Aprilis. Iste fuit miles audacissimus, qui urbes has expugnavit et cepit: Achon videlicet, Cesaream, Beritum, Sydonem, Tripolim, Arsuth; et terras Arabum usque ad mare Rubrum subdidit sibi. Qui decem et octo annis regnavit; et successit ei secundus Balduinus cognatus ejus, comes Edessenus.
26.41
1119. Henricus 13. Ludovicus 10. Henricus I 19.
26.42
Rex Henricus anno 52º ex quo Normanni Angliam obtinuerunt, regni vero sui anno 19, pugnavit contra regem Francorum gloriose. Preposuerat quidem rex Francorum aciem procerum, cui preerat Willermus filius Roberti ducis, fratris Henrici regis. Ipse vero cum maximis viribus in sequenti erat agmine. Rex vero Henricus in prima acie proceres suos constituerat, in secunda cum propria familia eques ipse residebat, in tercia vero filios suos cum summis viribus pedites collocaverat. Igitur acies prima Francorum agmen procerum Normannie statim equis depulit et dispersit. Postea vero aciei in qua rex Henricus inerat, collidens, et ipsa est dispersa. Acies itaque regales offenderunt sibi invicem, et acerrime pugnatum est utrinque. Dum haste franguntur, gladiis res agitur. Interim Willermus Crispinus, miles magnanimus, Henrici regis caput bis gladio percussit. Cumque lorica impenetrabilis esset, magnitudine tamen ictum aliquantulum capiti regis inserta est, ut sanguis prorumperet. Rex vero animi fervore commotus, percussorem suum ita repercussit, ut cum galea esset impenetrabilis, mole tamen ictus equitem et equum prostravit. Qui mox ante regios pedes captus est. Acies vero pedestris, in qua filii Henrici regis inerant, nondum percutiens, sed mox percussura ex adverso surrexit. Quod Franci videntes, horrore insperato liquefacti, terga dederunt. Henricus autem rex victorie perstitit in campo, donec optimates hostium capti ante pedes ejus sunt positi. Reversus vero Rothomagum, signorum sonitibus et cleri concentibus Deum et Dominum exercitum benedixit. Eodem anno papa Gelasius obiit, antea Johannes Gaditanus vocatus, et sepultus est apud Cluniacum. Cui Guido Viennensis archiepiscopus successit, vocatus Calixtus papa 166us. Balduinus consul Flandrie per vulnus, quod in Normannia receperat decessit. Cui successit Karolus cognatus ejus, filius Cnut Sancti regis Dacorum. Eodem anno Rogerius Anthiochie princeps cum septem milibus de suis juxta Archasium oppidum trucidatus est a Turcis. Itaque rex Balduinus, mortuo principe Antiocheno, rex, addito altero regno, vel ut minus dicam, princeps efficitur.
26.43
1120. 14. 11. 20.
26.44
Rex Anglorum Henricus, omnibus domitis et pacificatis in Gallia, cum gaudio rediit in Angliam. In ipso vero maris transitu, divino Dei judicio, licet occulto, duo filii regis Willermus et Ricardus, et filia regis et neptis necnon multi proceres, dapiferi, camerarii, die festivitatis sancte Caterine naufragati sunt. Sic mare dum superans tabulata per ultima serpit, Mergit rege satos, occidit orbis honos.
26.45
1121. 15. 12. 21.
26.46
Rex Anglorum Henricus ad natale Domini fuit apud Brantune cum Tebaldo comite Blesensi nepote suo. Et post hec apud Windlesores duxit Aeliz filiam ducis Lovanie, causa probis et pulcritudinis. Cum autem rex ad pascha fuisset apud Berchelea, ad pentecosten fuit diadematus cum regina sua nova apud Londoniam. In estate vero dum tenderet cum exercitu in Waliam, Walenses ei supiiciter obviantes, secundum magnificenciam libitus sui concordati sunt ei.
26.47
122. 16. 13. 22.
26.48
Henricus rex fuit ad natale apud Nordwic, et ad pascha apud Nordhantune, et ad pentecosten apud Winleshores, inde ad Londoniam et Chent; postea vero perrexit in Nordhumbreland ad Dunelmiam. Obiit Rodulfus Cantuariensis archiepiscopus, et Johannes Batensis episcopus.
26.49
1123. 17. 14. 23.
26.50
Rex Anglorum Henricus fuit ad natale apud Dunstaple, et inde perrexit ad Berchamestede. Inde ivit rex ad Vudestoc, ad locum insignem ubi cohabitationem hominum et ferarum fecerat. Ibique Robertus Lincoliensis episcopus clausit diem ultimam. Unde: Pontificum Robertus honor, quem fama superstes Perpetuare dabit, non obiturus obit. Undecima Jani mendacis somnia mund Liquit, et evigilans vera perhenne viaet.
26.51
Postea vero ad festum purificationis dedit rex archiepiscopatum Cantuarie Willermo de Curbuil, qui fuerat prior apud Chycce. Ad pascha vero apud Wincestre dedit episcopatum Lincolie Alexandro venerabili viro, qui nepos est Rogerii Salesberiensis episcopi. Dedit etiam rex episcopatum Bathe Godefrido cancellario regine. Atque circa pentecosten mare transiit. Eodem anno Hugo de Montfort perfecerat quoddam castellum validissimum in eodem loco, quod cum rex interrogaret, noluit dare monitu uxoris sue, sororis Galerandi comitis Mellent, qui jam discordia propalata a rege discesserat. Quod castrum rex obsidens cepit. Deinde Pontaldemeri obsidens, castellum comitis cepit. Deinde Brionnium, sed non tam facile cepit. Posueratque rex proceres suos cum magna militum copia pluribus locis in Normannia. Que guerra plurimum patriam afflixit. Calixtus papa tenuit concilium Remis, cui interfuit Ludovicus rex Francorum. Postea in eodem anno idem papa venit in Normanniam loqui cum Henrico rege Anglorum, et locuti sunt insimul in castello Gisorz magnus rex et magnus sacerdos. Idem Calixtus successerat Gelasio, qui Gelasius ante papatum dicebatur Johannes Gaditanus et fuerat cancellarius Paschalis pape, et de ore ejus fluxerant multe littere litterate. Henricus rex circa turrem Rothomagi, quam edificavit primus Ricardus dux Normannorum in palatium sibi, murum altum et latum cum propugnaculis edificat, et edificia ad mansionem regiam congrua infra eundem murum parat. Ipsi vero turri propugnacula, que deerant, addit. In qua turre fenestra est, que vocatur Conani- Saltus; quia ex ea idem Henricus fecerat precipitari quendam traditorem Rothomagensis urbis predivitem, nomine Conanum, qui ipsam urbem volebat tradere hominibus Willermi regis Anglorum; sed preventus est a fidelibus Roberti ducis, et maxime ab Henrico fratre ipsius, qui tunc partes ducis juvabat, unde et ipsum digna morte multavit. Turrem nichilominus excelsam fecit in castello Cadomensi, et murum ipsius castelli, quem pater suus fecerat, in altum crevit. Murum vero circa Burgum, ita ut a Willermo rege patre suo factus fuerat, intactum reliquit. Item castellum quod vocatur Archas turre et menibus mirabiliter firmavit. Sic etiam fecit castellum Gisorz, Falesiam, Argentomagum, Oximum, Danfrontem, Ambreras, castellum de Vira, Waurei. Turrem Vernonis similiter fecit. Vigilia sancti Martini thonitruus magnus factus est, et grando mire magnitudinis. Balduinus rex Jerosolimitanus captus est a Balac quodam amirato, qui etiam anno preterito ceperat Goscelinum de Turvaissel comitem Edessenum, et Galerannum cognatum ejus.
26.52
1124. Henricus 18. Ludovicus 15. Henricus I 24.
26.53
Rex Anglorum Henricus fortunate glorificatus est. Willermus namque de Tancarvilla camerarius ejus, cum aliis pluribus baronibus aciebus statutis confligens, cepit comitem Mellenti 7. Kalendas Aprilis, Galerannum tunc satis juvenem, militem tamen armis fortem, et Hugonem de Monfort sororium ejus, et Hugonem filium Gervasii et alios multos magne probitatis et magni nominis viros, in valle videlicet juxta Bortorodum in itinere munitionis castelli de Wateville. Rex Henricus tunc erat apud Cadomum; quod audiens credere non potuit, donec oculis suis vidit. Traditi igitur regi, positi sunt in carcerem, et sic magna illa patrie dissensio finem accepit et destructio. Tirus capitur, quam moderni Sagittam vocant. Sidon vero contermina ejus ab incolis modo Sur vocatur, et est metropolis. Capta Tyro, discordia facta est propter eam inter patriarchas Jerosolimitanum, et Antiochenum: dicebat enim Antiochenus tempore antiquo Tyrum fuisse ecclesie sue subjectam; Jerosolimitanus vero nitebatur privilegiis Romanorum pontificum. Si dignitates et privilegia horum patriarcharum Jerusalem et Antiochie, et hujus litis terminationem audire vel legere cupis, require in primo anno vel circa postquam Jerusalem capta est a christianis. Antiochia civitas est pulcherrima et munitissima, copiosiorum reddituum opulentissima. Sunt infra ipsam quatuor montanee satis alte, in quarum una, sublimiori scilicet, castellum est, quod omni civitati prominet, deorsum enim civitas est decenter edificata, et dupplici muro circumambita. Murus interior amplus et in aera porrectus est, et magnis et quadris lapidibus compactus et compaginatus. In qua muri compagine turres sunt quinquaginta quadrigente, formosis venustate meniis, et defense propugnaculis. Murus exterior non tante celsitudinis, sed tamen admirande venustatis. Continet in se trecentas et quadraginta ecclesias. Pro suo magno primatu patriarcham habet, cujus patriarchatui subjiciuntur 153 episcopi. Ab oriente quatuor clauditur montaneis. Ab occidente vero civitatis muros preterfluit fluvius, cui nomen Pharfar. Octoginta enim et quinque reges eam constituendo sublimaverunt et nobilitaverunt, quorum maximus et primus emersit Antiochus, de cujus nomine Antiochia nuncupata est. Obiit donnus Willermus pie memorie, tercius abbas Beccensis ecclesie, vir gloriosus et honeste vite, qui 25, etatis sue anno predicti loci monachus effectus est, quindecimque annis in monachatu private peractis, in regimen ejusdem abbatie venerabili Anselmo successit. Quam cum 30 annis et dimidio, 6 diebus minus, strenue gubernasset, 70. etatis sue circiter anno, monachatus vero fere 46, migravit a seculo, 16. Kal. Maii. Cujus epitaphium decrevimus non silendum: Hac tegitur tumba Willermus tercius abba, Qui fuit eximius, sapiens et religiosus, Celica suspirans, mundanaque cuncta relinquens, Est Christum nudus devota mente secutus. Ingenium, morum probitas, splendorque parentum Omnibus hunc carum fecerunt ac venerandum. Imperio dignam speciem vitamque gerebat; Cordis mundiciam semper carnisque tenebat. Beccum terdenos auxit rexitque per annos, Mitis subjectis dominus, durusque superbis. Dum sexagenum denum venisset ad annum, Finem vivenai faciens, in pace quievit. Tunc aries perdit consortia lucida Phebi, Sextaque dena dies illucescebat Aprilis. Huic Deus eternum tribuat conscendere regnum, Quatinus angelicis turmis conregnet in evum.
26.54
Huic successit pius Boso, in novo et veteri testamento apprime eruditus, vir scientie admirabilis et doctrine incomparabilis Tantam insuper gratiam ei virtus divina contulerat, ut nullus tam tristis et egens consilio ad ipsum accederet, quin extemplo letus et consiliatus ab ipso recederet. Hic dilectus a Deo, et hominibus amabilis, regi Anglorum Henrico multum erat familiaris; quia veram religionem et admirandam sanctitatem et consilium incomparabile in ipso reppererat. Qui licet pene continua premeretur egritudine, tamen ipse per Dominum, immo ut credimus Deus pro ipso, omnia necessaria conventui suo et supervenientibus, ut opus erat, affluenter tribuebat. Eodem anno obiit Teulfus Wigorniensis episcopus, et Ernulfus Rovestrie episcopus.
26.55
1125. Henricus 19. Ludovicus 16. Henricus I. 25.
26.56
Rex Anglorum Henricus fuit in Normannia, et ibi dedit episcopatum Wigornie Symoni clerico regine. Sifrido quoque abbati Glastingebiri dedit episcopatum Cicestrie. Porro Willermus archiepiscopus Cantuarie dedit episcopatum Rovecestrie Johanni archidiacono suo. Ad pascha etiam Johannes Cremensis, cardinalis Romanus, descendit in Angliam, perendinansque per episcopatus et abbatias non sine magnis muneribus, ad nativitatem sancte Marie celebravit concilium sollenne apud Londoniam. Obiit Henricus imperator, qui duxerat Matildem filiam regis Anglorum Henrici. Opere pretium est audire quam severus rex Anglorum Henricus fuerit in pravos, Monetarios enim fere omnes totius Anglie fecit ementulari, et manus dexteras fabricantes nequitiam abscidi, quia monetam furtive corruperant. Iste est in Anglia annus karissimus omnium; in quo vendebatur onus equi frumentorium sex solidis. Henrico imperatori successit Lotharius. Mortuo Alexandro rege Scotorum, successit ei David frater ejus, vir magne sanctitatis et religiosus; qui filiam Gallevi comitis et Judith consobrine regis uxorem duxit; binosque comitatus Nordhantone et Huntendone, quos Symon Silvanectensis comes cum prefata muliere possederat, habuit. Illa vero peperit ci filium nomine Henricum, duasque filias, Clariciam et Hodiernam.
26.57
1126. Lotharius 1. 17. 26.
26.58
Rex Anglorum Henricus ad natale et pascha et pentecosten moratus est in Normannia, et confirmatis pactis cum Francie principibus, qualia regem gloriosissimum decebat, circa festum sancti Michaelis rediit in Angliam. Adduxit siquidem secum filiam suam Maltildem imperatricem, tanto viro, ut predictum est, viduatam. Quam cum vellent in patria illa animo libenti retinere dominam, noluit. Decessit Robertus episcopus Cestrensis. Obiit Calixtus papa; cui successit Odo Hostiensis episcopus, et vocatus est Honorius papa 167us.
26.59
1127. 2. 18. 27.
26.60
Rex Anglorum Henricus curiam suam tenuit ad natale apud Windleshores, pergens inde Londoniam. In quadragesima et pascha fuit apud Vudestoc, ubi nuntius dixit ei: Carolus comes Flandrensis tibi dilectissinus nefanda proditione occisus est a proceribus suis in templo apud Bruge. Rex autem Francorum dedit Flandriam Willermo nepoti et hosti tuo. Qui jam valde roboratus, diversis cruciatibus omnes proditores Karoli multavit. Super his igitur rex angariatus, consilium tenuit ad rogationes apud Lundoniam; et Willermus archiepiscopus Cantuarie similiter in eadem villa apud Westmoster. Cum autem ad pentecosten fuisset apud Wincestre, misit filiam suam imperatricem in Normanniam desponsatam Gaufrido, filio Fulconis consulis Andegavensis, et post regis Jerusalem; mulierem videlicet pollentem moribus, benignam omnibus, largam in elemosinis, amicam religionis, honeste vite, dilectricem ecclesie, cujus habundantia beneficiorum maxime ecclesia Beccensis non modice splendet. De qua idem Gaufridus tres filios genuit, Henricum, Gaufridum Willermum. In augusto venit rex post filiam suam in Normanniam. Ricardus vero Londoniensis episcopus obierat. Cujus episcopatum dedit Gisleberto Universali, viro doctissimo. Decessit etiam Ricardus Herefordensis episcopus.
26.61
1128. Lotharius 3. Ludovicus 19. Henricus I 28.
26.62
Henricus rex sapientissimus, moratus in Normannia, perrexit hostiliter in Franciam, quia rex Francorum tuebatur nepotem suum et hostem. Perendinans autem apud Esparlum octo diebus, tam secure ac si in regno suo esset, compulit regem Ludovicum, auxilia comiti Flandrensi non ferre. His igitur peractis, reversus est rex Henricus in Normanniam. Advenit autem a partibus Alemannie quidam dux Theodoricus Flandriam calumpnians quosdam proceres Flandrie secum habens; et hoc suasu regis Henrici. Willermus autem comes Flandrensis aciebus ordinatis obviam venit ei. Pugnatum est igitur acriter. Willermus quidem consul numerum suorum, cum pauci essent, solus supplebat probitate inestimabili. Cruentatus igitur hostili sanguine, hostium cuneos ense fulmineo findebat. Juvenilis tunc brachii robore hostes sunt territi et fuge dediti. Victoriosus igitur consul dum hostile castrum obsideret, et in crastino reddi deberet, Deo volente, parvo vulnere sauciatus in manu deperiit. Nobilissimus autem juvenum, etate brevi famam promeruit eternam: unde. Unicus ille ruit, cujus non terga sagittam, Cujus nosse pedes non potuere fugam. Nil nisi fulmen erat, quotiens res ipsa monebat. Et, si non fulmen, fulminis instar erat.
26.63
Hugo de Paens, magister militum templi Jerusalem, veniens in Angliam, secum multos duxit Jerusalem. Inter quos Fulco Andegavensis comes, rex futurus, perrexit. Obierunt Radulfus Flambard Dunelmiensis episcopus, et Willermus Gifardus Wintoniensis episeopus. Obiit Gaufridus Rothomagensis archiepiscopus, mense Decembri. Successit Willermo comiti Flandrensi Terri de Auseis.
26.64
1129. 4. 19. 29.
26.65
Rex Anglorum Henricus in omni pene bono fortunatus, pacificatis omnibus que in Francia, Flandria, Normannia, Britannia, Cenomania Andegavi erant, cum gaudio rediit in Angliam. Tenuit igitur concilium maximum Kalend. Augusti apud Londoniam de uxoribus sacerdotum prohibendis. Intererant siquidem illi concilio Willermus Cantuariensis archiepiscopus, Tustanus Eboracensis archiepiscopus, Alexander Lincoliensis episcopus, Rogerius Salesberiensis, Gislebertus Londoniensis, Johannes Rourecensis, Sifridus Sudsevensis, Godefridus Badensis, Symon Wigornensis, Evrardus Norwicensis, Bernardus Sancti Davidis, Herveus primus Heliensis episcopus. Nam Wintoniensis et Dunelmensis et Cestrensis et Herefordensis obierant. Illis quos Hugo de Parens, de quo predictum est, secum duxerat ad Jerusalem, male contigit; Deum siquidem offenderant Sancte Telluris incole variis sceleribus. Ut autem scriptum est in Moyse et regnum libris, non diu scelera locis illis sunt impunita. In vigilia sancti Nicholai a paucis paganorum multi christianorum devicti sunt, cum antea soleret e contrario contingere. In obsidione igitur Damascena, cum magna pars christianorum progressa esset ad victualia perquirenda, mirati sunt pagani christianos plures et fortissimos se muliebriter fugientes, et persequentes innumeros occiderunt. Eos autem, qui fuga salutem sibi quesierant, in montibus tempestate nivis et frigoris Deus ipsa nocte persecutus est, ita quod vix aliquis evasit. Ludovicus rex Francorum eodem anno fecit sublimari filium Philippum in regem. Dicam quod forsitan placeat lectori de successionibus Apulie. Primus in Apulia prefuit Normannis, dum adhuc ut advene Wimachi ducis Salerni stipendiari essent, Tustinus cognomento Scistellus. Quo mortuo per venenum serpentis, quem ipse occiderat, successit ei in principatum Rannulfus, qui condidit Aversam urbem. Huic successit Ricardus filius ejus princeps Capue, qui filio suo Jordani reliquit moriens eundem principatum; et Jordanis filio suo Ricardo juniori. Post aliquantum temporis Constantiniensis Drogo, filius Tancredi de Altavilla, princeps Normannorum in Apulia factus est. Hunc Wazo comes Neapolis per traditionem in ecclesia sancti Laurentii occidit. Huic successit Hunfredus frater ejus, totamque Apuliam Normannis subegit. Hic moriens Abajelardum filium suum Roberto fratri suo, quem pro versutiis Wiscardum cognominaverat, cum ducatu Apulie commendavit. Robertus fratres suos, qui omnes duces vel comites fuerunt virtute et sensu se sullimitate transcendit. Nam totam Apuliam, Calabriam, Siciliam sibi subjugavit; et transmeato mari maximam partem Grecie, Affrice invasit. Hic multa bona fecit; episcopatus et abbatias plures restauravit. Hic relicta priore uxore Normanigena propter consanguinitatem de qua susceperat filium Boamundum nomine, duxit primogenitam filiam Gaumarii principis Salerni, favente Gisulfo fratre predicte puelle. Minor vero soror ejus nupsit Jordani principi Capue. Roberto morienti successit in ducatum Apulie Rogerius filius ejus, natus ex secunda uxore, ex qua genuerat tres filios et quinque filias. Hoc etiam Rogerio deficiente, et filiis suis post ipsum, Rogerius patruelis ipsius, filius Rogerii comitis Sicilie, fratris Roberti Wiscardi, solus tam Apuliam quam Siciliam obtinuit. Hic factus est rex anno ab incarnatione Domini 1130. causa altercationis duorum apostolicorum, qui tunc Rome electi erant. Quorum Anacletus, qui Rome erat, concessit ei ut regio diademate decoraretur. Audiat qui mira audiret desiderat: venit in Normanniam de longinquis finibus avium innumerabilis multitudo; que gregatim volantes, et insuper longissima aeris spatia tenentes, ad invicem inter se pugnabant horribiliter, portendentes forsitan innumera mala post mortem regis Henrici ventura.
26.66
1130. Lotharius 5. Ludovicus 20. Henricus I 30.
26.67
Honorius papa decessit. Cui successit Gregorius cardinalis presbyter Romane ecclesie, vocatus Innocentius papa 168us. Electus est etiam cum eo, imo intrusus per seditionem populi furentis et per violentiam parentele sue, alius cardinalis, videlicet Petrus Leonis, vocatus a populo Anacletus; et vixerunt ambo fere octo annis. Remansit autem Anacletus in urbe propter fratres suos, qui erant viri potentes et habebant principatum castelli Crescentionis. Innocentius vero ad Cismontanos transiit. Unde dictum est monosticon ille: Romam Petrus habet, totum Gregorius orbem. Rex Anglorum Henricus fuit ad natale apud Winceastre, ad pasca apud Vudestoce. Ibi fuit accusatus Gaufridus de Clintone et infamatus de proditione regis, falso. Ad rogationes fuit apud Cantuariam ad dedicationem nove ecclesie. Mense Septembri transiit in Normanniam, et ad nativitatem sancte Marie fuit. Becci, et adduxit secum Hugonem noviter electum Rothomagensem archiepiscopum, qui fuerat abbas Radingensis. Qui etiam sacratus est in festo exaltationis sancte crucis, die dominica, archiepiscopus Rothomagensis 50us, quem consecravit Ricardus Bajocensis episcopus cum coepiscopis, suis in ecclesia sancti Audoeni. Occiso Arragois comite Morafie, rex Scotie David extunc habuit illum comitatum. Gratianus episcopus Clusinus coadunavit decreta valde utilia ex decretis, canonibus, doctoribus, legibus Romanis, sufficientia ad omnes ecclesiasticas causas decidendas, que frequentantur in curia Romana et in aliis curiis ecclesiasticis. Hec postmodum abbreviavit magister Omnebonum epi scopus Veronensis, qui fuerat ejus discipulus. Occiso Boamundo principe Antiochie, Raimundus fra ter Guillermi comitis Pictavensis duxit ejus uxorem, et factus est princeps Antiochie.
26.68
1131. 6 21. 31.
26.69
Rex Anglorum Henricus apud Carnotum post natale recepit papam Innocentium, Anacleto subjici recusans. Post Pascha venit idem papam Rothomagum, et receptus est a rege Henrico honorifice; et ejus auxilio receptus est per totas Gallias. Post in estate rex Henricus rediit in Angliam, secum filiam suam adducens. Fuit igitur in nativitate sancte Marie magnum placitum apud Nordhantune; in quo congregatis omnibus principibus Anglic deliberatum est quod filia sua redderetur viro suo consuli Andegavensi, eam requirenti. Missa autem post hec filia regis viro suo, recepta est fastu tanta viragine digno. Post pascha mortuus est Reginaldus abbas Ramesiensis, nove auctor ecclesie. In principio hyemis obit Herveus primus Heliensis episcopus. Eodem anno mense Octobris contigit etiam, quod filius regis Francorum Philippus jam rex factus, dum cornipedem ludens agitaret, obvium suem habuit; cui cum pedes equi currentis offenderent, occidit rex novus et fractis cervicibus expiravit. Ecce res insolita et admiratione digna! ecce quanta celsitudo quam leviter et quam cito adnichilata est! Eodem mense Innocentius papa sacravit fratrem suum Ludovicum in regem Remis, satis parve etatis infantem, cum idem papa ibi teneret concilium in festivitate Crispini et Crispiniani, die dominica. Qui Deum diligens et ecclesiam, plurimum vixit honeste.
26.70
1132. 7. 22. 32.
26.71
Rex Henricus fuit ad natale apud Dunestaple; ad pascha apud Vudestoc. Post Pascha fuit placitum apud Londoniam, ubi de pluribus, sed et maxime de discordia episcopi Sancti David et episcopi Clamorgensis de finibus parrochiarum suarum tractatum est. Obiit Balduinus secundus, rex Jerusalem tercius; et successit Fulco comes Andegavensis, duxerat filiam predicti Balduini, ex qua genuit duos filios, Balduinum et Amauricum. Quidam scolaris clericus, dolore gravi anxius, die ac nocte ejulans et flens ut mulier parturiens, quadam nocte pre dolore nec vigilans nec dormiens, vidit assistere sibi Virginem matrem Domini, quam quia invocaverat, presens sibi affuerat, albis inducta vestibus, que congruunt virginibus. Manum igitur porrigens, quo plus erat dolor angens, sanum reddidit penitus, qui semper erat anxius.
26.72
1133. Lotharius 8. Ludovicus 23. Henricus I 33.
26.73
Rex Anglorum Henricus fuit ad natale apud Winlesores infirmus. Ad caput jejunii fuit conventus apud Londoniam, super episcopos Sancti David et Clamorgensis, et pro discordia archiepiscopi et Lincoliensis episcopi. Ad pascha fuit rex apud Oxineford in nova aula. Ad rogationes fuit iterum conventus apud Wincestre super rebus predictis. Post pentecosten dedit rex episcopatum Heliensem Nigello, et episcopatum Dunelmie Gaufrido cancellario. Paulo ante dederat Wintoniensem Henrico abbati Glastonie nepoti suo, qui tamen abbatiam cum episcopatu tenuit usque ad mortem suam; Herefordensem vero episcopatum Roberto de Bectona Flandrensi, viro religioso; Cestrensem vero Rogerio archidiacono Lincoliensi, nepoti Gaufridi de Clintona. Decessor ejus fuerat Robertus cognomento Peccatum; predecessor vero Robertus Normannus de Limesia. Hic secularibus intentus magis quam divinis, a rege Henrico Coventrense cenobium optinuit, ibique capitalem cathedram Merciorum constituit. Habet itaque ille episcopatus usque hodie tres sedes, Licifeldensem, Cestrensem, Conventrensem. Anno siquidem incarnationis dominice 1075, regnante Willermo rege Anglorum, anno regni ejus 9. congregatum est Londonie concilium, presidente Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi; totius Britannie insule primate, considentibus secum viris venerabilibus Thoma Eboracensi archiepiscopo, et ceteris episcopis ipsius insule, et abbatibus, nec non et multis religiosi ordinis personis; in quo multa utilia tam clericis quam laicis instituta fuerunt. Concessum est etiam inibi regali munificentia et sinodali auctoritate tribus episcopis, de villis ad civitates sedes suas transferre; scilicet Hermanno de Sireburra ad Seriberiam; Stigando de Senlenge ad Cicestrum; Petro de Licifelde ad Cestrum. De quibusdam autem, qui in villis seu vicis adhuc degebant, dilatum est usque ad regis audientiam; videlicet Remigio Dorchacensi, Gisone Hermeacensi, Hefalto Wellensi; quorum prior ad Lincoliam, secundus ad Batam, tertius ad Telford, munificentia regis et suggestione Lanfranci postea translati sunt. Elfato, qui fuerat capellanus Willermi regis, successit apud Teldfort Willermus de Belfou, vir genere nobilis et cancellarius ejusdem regis. Quo in brevi defuncto successit ei dono Willermi junioris Herbertus, vir magnanimus et admodum litteratus. Hic monachus et prior fuit Fiscannensis; et post patrem suum abbas Ramesiensis, ad ultimum vero episcopus Tedfordensis. Hic emit multa pecunia magnam partem ville Norwicensis, et evulsis domibus et loco complanato in maximum spatium, in optimo loco super Gerne fluvium perpulcram ecclesiam in veneratione summe Trinitatis ad memoriam illius, cujus monachus extiterat, edificavit; additis etiam officinis pergrandibus ad opus monachorum necessariis, quos et ibi posuit ad serviendum Deo in illa ecclesia, quam constituit matricem et principalem sedem Nortfulcani episcopatus. Fecit etiam rex Henricus novum episcopatum apud Carluil, in finibus Anglie et Scotie; et posuit ibi episcopum primum Adalulfum priorem canonicorum regularium sancti Oswaldi, cui solitus erat confiteri peccata sua. Hic autem episcopus canonicos regulares posuit in ecclesia sedis sue. Passus est sol eclipsim 4. Non. Aug. Eodem die rex Henricus transfretavit in Normaniam, non rediturus; multis hoc propter signum quod acciderat mussitantibus. Hoc etiam tempore vena argentaria reperta fuerat apud Carluil; unde investigatores, qui eam in visceribus terre querebant, quingentas libras regi Henrico annuatim persolvebant. Mense Marcii natus est Henricus Cenomanis, primogenitus filius Gaufridi comitis et Mathildis imperatricis.
26.74
1134. 9. 24. 34.
26.75
Natus est Gaufridus secundus filius Gaufridi Andegavensis, mense Maio in pentecosten Rothomagi. Et infirmata est mater ejus Matildis imperatrix propter difficultatem partus usque ad desperationem. Ubi prudentia ejus evidentibus indiciis manifestata est. Nam thesauros suos orphanis, viduis et reliquis pauperibus et maxime ecclesiis et monasteriis, manu sicut larga, ita devota distribuit. Monasterium vero Beccense abundantiori benedictione in auro et argento et lapidibus pretiosis et multiplici ornatu ecclesie, quam reliqua monasteria cumulavit. Poposcit etiam patrem suum, ut ibidem sepeliretur. Quod cum ille prius renueret, dicens dignius esse ut Rothomagi sepulta condiretur, ubi et antecessores ejus, Rollonem et Willermum filium ejus dico, requiesceret: dixit animam suam nunquam esse letam nisi compos voti in hac duntaxat parte fieret. Concessit pater quod petebat; sed Domino volente, sanitati restituta est. Hoc anno toto rex Henricus moratus est in Normanniam, pro gaudio nepotum suorum Henrici et Gaufridi. Eodem anno rex Henricus donavit episcopatum Bajocensem Ricardo filio Roberti comitis Gloecestrie, episcopatum vero Abrincatensem Ricardo de Belfou. Obiit Robertus dux Normannorum, filius Willermi regis, qui Angliam sibi subdidit, primogenitus; et sepultus est apud Gloecestrie.
26.76
1135. Lotharius 10. Ludovicus 25. Henricus I 35.
26.77
Luna passa est eclypsim 4. Non. Januarii Ventus vehemens factus est horribilis et mentes hominum valde deterrens, turres et domos dejiciens, et silvas eradicans, in vigilia apostolorum Symonis et Jude, mortem magni principis Henrici et totius patrie excidium forsitan portendens. Hoc etiam toto anno rex Henricus continue moratus est in Normannia, et sepe non rediturus in Angliam redire proponebat; sed detinebat eum filia ejus discordiis variis, que oriebantur pluribus causis inter regem et consulem Andegavensem, artibus scilicet filie sue. Quibus stimulationibus rex in iram et animi rancorem excitatus est; que a nonnullis causa naturalis refridationis, et postea mortis ejus causa dicte sunt fuisse. Cum igitur de venatu rex idem redisset apud Sanctum Dionysium in Silva leonum, comedit carnes murenarum, que semper ei nocebant, et semper eas amabat. Cum autem medicus hoc comedi prohiberet, non adquievit rex salubri consilio, secundum quod dicitur: Nitimur in vetitum, semper cupimusque negata. Hec igitur comestio, pessimi humoris illatrix et consimilium vehemens excitatrix, senile corpus letaliter refridans, subitam et summam fecit perturbationem. Contra quod natura renitens excitavit febrem acutam, ad impetum dissolvendum materiei gravissime. Cum autem restare nulla vi posset, decessit rex magnus, cum regnasset 35 annis et 4 mensibus, in prima die Decembris. Quod modicum prestent, quod opes magnum nichil extent, Rex probat Henricus. Rex vivens pacis amicus Extiterat; siquidem pre cunctis ditior idem, Occidue genti quos pretulit ordo regendi. Quippe pater populi, rex et tutela pusilli Dum pius ipse ruit, furit impius, opprimit, urit. Anglia lugeat hinc, Normannica gens fleat illinc. Occidis, Henrice, tunc pax, nunc luctus utrique. Quo dum dura febris prima sub nocte Decenbris Mundum nudavit, mundo mala multiplicavit. Sensu, divitiis, aditu, feritate decenti, Mire, plus dictu, vim perpessis, scelerosis, Excellens, locuples, haud difficilis, reverendus, Hic jacet Henricus rex, quondam pax, decus orbis.
26.78
Nomina castellorum, que in Normannia ex integro fecit rex Henricus in margine ipsius provincie, hec sunt: Drincurtis, Novum castrum super Eptam, Vernolium, Nonanticurtis, Bonmolendinum, Colmie mons, Pons Ursonis, Castrum sancti Dionysii in Leons, Vallis Rodulii, turres Ebroicarum, turres Alentonii, turres Constantiarum. Fecit enim in Normannia et in Anglia monasteria plurima, scilicet monasterium Radingense, monasterium canonicorum regularium apud Cirecestre, monasterium de Prato apud Rothomagum, monasterium de Mortuo mari. Fecit etiam alia multa pietatis opera, que in libro de vita ejus plenius enumeravimus. Defuncto rege Henrico apud Sanctum Dionisium in Silva leonum 4. Non. Decenbris, allatum est corpus ejus in civitatem Rothomagum ab archiepiscopo et episcopis et comitibus et baronibus, qui multi convenerant, et in ecclesia sancte Marie apertum, et cor et lingua et viscera ejus in monasterio Prati ante altare tumulata sunt; corpus vero reliquum sale multo aspersum coriis est involutum, et Cadomum translatum, et juxta tumulum patris sui in monasterio sancti Stephani positum, usquequo ventum ad transfretandum convenientem exsequutores exequiarum ejus haberent. Infra ergo duodecim dies natalis Domini sepultum est in monasterio sancte Marie Radingensi, quod a fundamentis ipse edificaverat, et ornamentis et possessionibus ditaverat. Interfuit exequiis ejus Stephanus jam rex nepos ejus, et archiepiscopus Cantuariensis Willermus, et alii proceres regni. Siquidem predictus Stephanus cum esset in comitatu suo Bolonie, audita morte avunculi sui tranfretavit citissime in Angliam; vir magne strenuitatis et audacie. Et quamvis promisisset sacramentum fidelitatis Anglici regni filie regis Henrici, tamen regni diadema audatia sua invasit. Willermus Cantuariensis archiepiscopus, qui primus sacramentum filie regis fecerat, eum in regem benedixit, et post annum non vixit. Rogerius Magnus Salesberiensis episcopus, qui secundus hoc idem fecerat et omnibus aliis predictaverat, diadema ei et vires auxilii sui tribuit. Unde postea, justo Dei judicio, ab eodem, quem creavit in regem, captus et excruciatus, miserandum sortitus est exterminium. Sed quid morer? Omnes qui sacramentum inierant, tam presules quam consules, ad quid inde venerint perspicuum est. Audita morte regis Henrici, comes Andegavensis et uxor ejus Matildis, filia ejusdem regis, absque ulla difficultate castella Normannie obtinuerunt, videlicet Danfrontem, Argentolium, Oximum, Ambreras, Gorram. Colmie montem. Ista tria ultimo nominata interim comes concessit Gihello de Meduana, hac conditione, ut ipse eum fideliter adjuvaret in adquirendo hereditatem uxoris sue et filiorum suorum. Dicebat enim idem Gihellus, illa oppida esse in terra sua. Reddite sunt etiam predicto comiti omnes firmitates Willermi Talevat comitis Pontivi, quas habebat in Normannia, quas rex Henricus habebat in manu sua ante mortem suam, et a quibus exulaverat eundem Willermum. Et ideo aliquanta discordia fuerat inter regem et comitem et imperatricem ante mortem ipsius regis, quia nolebat reddere Willermo cassamentum suum. Erat et alia causa ipsius discordie major, quia rex nolebat facere fidelitatem filie sue et marito ejus idem requirenti, de omnibus firmitatibus Normannie et Anglie. Hoc enim requirebant propter filios suos, qui erant legitimi heredes regis Henrici. Comes vero Gaufridus benigne reddidit easdem firmitates predicto Willermo. Mortuo rege, ut predictum est, optimates Normannie confestim miserunt propter comitem Tebaldum, ut veniens reciperet Normanniam. Venit itaque Rothomagum, et postea Luxovias in sabatho jejunii decimi mensis. In crastino dum colloqueretur ipse et comes Gloecestrie Robertus, venit nuncius de Anglia, dicens Stephanum fratrem suum jam esse regem. His auditis, comes Gloecestris reddidit castrum Falesie, quod habebat, absportata prius magna parte thesauri regis Henrici, quod nuper allatum fuerat de Anglia.
26.79
1136. Lotharius 11. Ludovicus 26. Stephanus 1.
26.80
Stephanus rex duxit magnum exercitum in Scotiam, et rex David pacificatus est cum eo. Hominium tamen non fecit ei, quia primus laieorum sacramentum fecerat imperatrici, sed Henricus filius ipsius David hominium fecit regi Stephano. Ad rogationes cum esset divulgatum regem esse mortuum, cepit Hugo Bigog castellum Norwit, reddidit regi. Item rex cepit castellum Bachentum, quia Robertus dominus ejus a rege desciverat. Inde obsedit Excecestre, quam tenebat Balduinus de Revers. Reddito castello abstulit rex Vectam insulam eidem Balduino, et exulavit eum ab Anglia. Mense Augusto apud Argentomagum natus est Guillermus, teocius filius comitis Gaufridi. Vigilia epiphanie factus est ventus maximus. Obiit Willermus Cantuariensis archiepiscopus. Et cessavit archiepiscopatus Cantuariensis per aliquantum temporis. Interim mala multa multiplicata sunt, non solum in Anglia, sed etiam in Normannia et multis aliis locis. Obiit pie memorie donnus Boso, quartus abbas Beccensis monasterii, vir magne auctoritatis, orbi clarus, sapientia, prudentia, precipueque spiritu consilii pollens. Hic anno etatis sue circiter 23º factus est monachus Becci sub sancto Anselmo, ejus loci abbate. Annis 26 monachus sine prelatione fuit; deinde prior sub donno Willermo abbate, predicti Anselmi successore, 9 annis. Post quem electione totius congregationis abbas constitutus, rexit eandem abbatiam annis 12, diebus 12. Transiit autem nocte nativitatis sancti Johannis baptiste, hoc est 8. Kalend. Julii, anno etatis sue 71, monachatus vero 47. Paucisque interpositis diebus, electus est abbas donnus Thebaldus, vir nobilis et probus, qui tunc erat prior. Lucta finita cum carne, vir Israhelita Abbas Boso die requievit, qua Zacharie Filius exoritur, quo major non reperitur Surgere cunctarum natos inter mulierum Hec pietate Dei tam lete festa diei, Sint ingressus ei paradisiace requiei. Abbas Beccensis, cujus sermo fuit ensis, Abradens vicium; quo datur exicium, Boso pater magnus, tumidis leo, mitibus agnus. Et dulcis populo, fit cinis hoc tumulo, Fit cinis hac tumba, qui serpens atque columba Ex probitate fuit, vivere dum potuit. Ergo videns versus, atra ne sit Stige mersus, Regi funde precem, quem necis esse necem Credimus, et celis, scandit quo quisque fidelis Det pius esse sibi, qui Deus exstat, ibi.
26.81
Comes Tebaldus nepos regis Henrici, conductus a Roberto comite Leicestrie, obsedit pontem sancti Petri, et cepit eum super Rogerium de Toenejo. Eodem anno obierunt plures ex principibus Anglie: Willermus Cantuarie arhiepiscopus, Johannes episcopus Roverecestrie, Willermus episcopus Exonie, Ricardus filius Gisleberti, Robertus filius Ricardi patruus ejus, Ricardus filius Balduini consobrinus ejus, secundus Willermus de Warenna comes Surreie. Mense Septembris Gaufridus comes Andegavensis adduxit maximum exercitum in Normanniam usque Luxovias, quando combusta est eadem civitas. In redeundo cepit Sapum. Eadem septimana Galerius comes Mellenti cepit apud Achinnum Rogerium de Toenio, rapine et incendio vacantem.
26.82
1137. 12. 27. 2.
26.83
Stephanus rex Anglorum in quadragesima transiit in Normanniam, et obsedit Lislebonam et cepit, quam tenebat Rabellus camerarius. Inde obsedit Grantsilvam. Locutus est etiam apud Ebroicas cum fratre suo comite Teobaudo, et pepigit ei duo milia marchas argenti per annum; quia comes Tebbaldus indignabatur quod idem Stephanus, qui junior erat, acceperat coronam, que sibi, ut dicebat, debebatur. Reddita igitur firmitate Grantsilve, concordatus est rex Stephanus cum rege Francorum. Et Eustachius filius ejus fecit ei hominum de Normannia, quae adjacet regno Francorum. Exinde cum Stephanus vellet ire in terram comitis Andegavensis, facta est discordia magna in exercitu ejus apud Livarrou propter unam hosam vini, quam abstulerat quidam Flandrensis cuidam armigero Hugoni de Gornai. Facta est itaque magna dissensio inter Normannos et Flandrenses. Rediit ergo rex infecto negotio. Nec mora exinde, quod comes Andegavensis adduxit exercitum multo majorem illo, quem ante anno preterito adduxerat. Intercurrentibus tamen nuntiis inter ipsum et regem Stephanum, item dux dedit trevias usque ad tres annos, hac conditione, ut rex singulis annis daret ei duo milia marchas argenti; et de primo anno statim debitam summam accepit. Iste trevie uno anno utrinque duraverunt, id est usque ad festivitatem sancti Johannis anni futuri. His itaque gestis, rex Stephanus in adventu rediit in Angliam. Obiit Ludovicus senior rex Francorum, et successit filius ejus Ludovicus, qui accepit filiam ducis Aquitanorum Alienor nomine, ex qua genuit duas filias. Eodem anno mortuus est Lotharius imperator Romanorum, cui successit Conradus nepos Henrici quarti, mariti imperatricis, qui ante Lotharium imperaverat. Kalend. Aug. quando rex Ludovicus decesserat, combustum est ipsa nocte monasterium Corbeie. Ipso anno tanta siccitas fuit, ut etiam stanna et flumina multa siccarentur, terra in multis locis diutissime arderet, arbores plurime in silvis et virgultis arescentes morerentur, et arderent nullo incendente. Tebaldus electus Beccensis ecclesie, vir magne probitatis et scientie, benedictus est abbas ejusdem ecclesiae, omni conventu animo libenti concedente, apud Rothomagum a domno Hugone archiepiscopo.
26.84
1138. Conradus 1. Ludovicus 1. Stephanus 3.
26.85
Stephanus rex Anglorum in natali obsedit Bedefort; qua reddita, exercitum promovit in Scotiam. Rex namque Scotorum David, qui sacramentum fecerat filie regis Henrici, quasi sub velamento sanctitatis per suos execrabiliter egit. Mulieres enim gravidas findebant, et fetus anticipatos abstrahebant; presbiteros super altaria detruncabant, et alia multa mala perpetrabant. Quecumque igitur Scothi attingebant, omnia erant plena horroris. Aderat clamor mulierum, ejulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio. Rex igitur Stephanus insurgens combuxit et destruxit australes partes regni regis David, ipso quidem non audente ei congredi. Post pascha vero exarsit rabies proditorum nefanda. Quidam namque Talebot nomine tenuit contra regem castellum Hereford in Wales, quod rex per obsidionem in sua recepit. Robertus consul de Gloecestre tenuit contra eum Bristoud et Slede, Radulfus Luvelt castellum de Cari, Paganellus castellum de Ludelave, Willermus de Movim castellum de Dunestor, Robertus de Nicole castellum de Warhan, Eustachius filius Johannis Mealtune, Willermus filius Alani Salopesbiri; quod rex quidem cepit armis, captorumque nonnullos suspendit. Walchelinus de Dovre hoc audiens, reddidit castrum Dovre regine se obsidenti. Occupato igitur rege circa partes australes Anglie, David Scotorum rex innumerabilem exercitum promovit in Angliam. Contra quem proceres borealis Anglie, ammonitione et jussu Tustani Eboracensis archiepiscopi restiterunt viriliter, fixo standart, id est regio insigni, apud Alvertune. Ibi duodecim milia Scotorum fama refert occisa, extra eos qui in segetibus et silvis inventi sunt perempti. Ceteri vero minimo sanguine fuso feliciter triumpharent. Hujus pugne dux fuit Willermus consul de Albemarle et Willermus Piperellus de Notingehan, et Walterius Espec et Ilbertus de Laci, cujus frater ibi solus ex omnibus equitibus occisus est. Cujus eventus belli cum regi Stephano nuntiatus esset, ipse et omnes qui aderant, summas Deo gratias exolverunt. Hoc bellum Augusti mense factum est. In adventu Domini concilium apud Londoniam Albricus ecclesie Romane legatus et Hostiensis episcopus tenuit, et ibidem, adnitente rege Stephano et regina, Tebaldus abbas Beccensis ecclesie, vir admodum venerandus, Cantuariensis ecclesie archiepiscopus effectus est, transactis duobus annis et dimidio, postquam abbas constitutus fuerat. Consilioque ejus fuit abbatia Becci sine abbate sub Ricardo de Belfou priore, a nativitate Domini vel paulo ante usque ad pentecosten, quousquevidelicet ipse a Roma rediret. Hoc eodem anno, mense Octobri, Gaufridus comes Andegavensis obsederat Falesiam per 15 dies cum magno exercitu, et Robertus comes Gloecestrie cum eo, qui circa preteritum pascha concordiam cum eo fecerat. Hoc etiam anno Oximenses et Bajocenses subditi sunt ei.
26.86
1139. 2. 2. 4.
26.87
Rex Anglorum Stephanus post natale castellum de Slede cepit obsidione. Post hec perrexit in Scothiam, ubi cum rem Marte et Vulcano ducibus ageret, rex Scotie cum eo concordari coactus est. Henricum igitur filium regis Scotorum secum ducens in Angliam, cepit Ludelawe, ubi idem Henricus unco ferreo equo abstractus pene captus est; sed ipse rex ab hostibus eum splendide retraxit. Inde re perfecta Oxinefordiam petiit. Ubi res infamia notabilis et ab omni consuetudine remota comparuit. Rex namque Rogerium episcopum Salesbirensem, et Alexandrum Lincoliensen ipsius nepotem, violenter in curia sua cepit, nichil recti recusantes. Ponens igitur ibidem Alexandrum episcopum in carcerem, episcopum Salesbirensem secum duxit ad castellum ejusdem, quod vocatur Divise, quo non erat splendidius intra fines Europe. Angarians igitur eum fame, et filii ejus, qui cancellarius fuerat, collo laqueum innectens, ut suspenderetur, sibi tali modo castellum extorsit, non satis recordans bonorum que in introitu regni ille sibi pre aliis congesserat. Similiter cepit Sireburnam, quod parum Divisis decore cedebat. Accipiensque thesauros episcopi, comparavit inde Constantiam sororem Ludovici regis Francorum filio suo Eustachio. Inde rex rediens, similiter egit de Alexandro episcopo, donec reciperent castellum de Newerthan amenissimum. Similiter redditum est ei Eslaford castellum, Tunc satis proxime filia regis Henrici, que fuerat imperatrix Alemannie, cui Anglia juramento addicta fuerat; et Robertus comes Gloccestrie, frater ejus, mense Augusto transierunt in Angliam. Invitaverat enim eos Willermus de Albinneio, qui duxerat Eliz quondam reginam, que habebat castellum et comitatum Harundel, quod rex Henricus dederat ei in dote. Appulerunt itaque apud Harundel, quia tunc alium portum non habebant. Exinde comes Robertus cum decem militibus et decem equestribus sagittariis per mediam terram Stephani regis perniciter venit Warengueford, et inde Gloecestrie, et nuntiavit adventum imperatricis Brientio filio comitis et Miloni de Gloecestrie, quam reliquerat cum uxore sua et aliis impedimentis in castello Harundel, ubi rex Stephanus obsedit eam, sed postea abire permisit pacto quodam ad Bristout. Obiit Rogerius predictus episcopus Salesberiensis, tam merore quam senio confectus. Innocentius papa tenuit concilium Rome, cui interfuit Thebaldus Cantuariensis archiepiscopus. Electus est et constitutus abbas Beccensis ecclesie, ab omni equaliter congregatione, vir magne sanctitatis et scientie donnus Lethardus, de Beccensi prosapia natus, in utroque testamento apprime eruditus, pollens consilio, affabilis eloquio, moderatus in verbis, discretus in disciplinis, tarde letus in terrenis, semper gaudens in eternis, diligens bonos, corrigens malos; qui pro qualitate temporis gregem sibi commissum optime rexit, licet in suo tempore assidua tempestate patria turbaretur.
26.88
Stephanus rex fugavit Nigellum episcopum Heliensem de episcopatu suo, quia nepos episcopi Salesbiriensis erat, a quo invectivum in progeniem ejus traxerat. Ubi autem ad natale vel ad pascha fuerit, dicere non attinet; jam quippe curie sollennes, et ornatus regii scematis ab antiqua serie descendens prorsus evanuerant, ingens thesauri copia deperierat, pax in terra nulla, cedibus, incendiis, rapinis omnia exterminabantur; clamor, et luctus, et horror ubique. Obiit comes Ebroicensis Amalricus, et successit frater ejus Symon. Obiit Rabellus camerarius, et successit Willermus filius ejus. Obiit Henricus comes de Ou, et successit Johannes filius ejus. Obiit Tustanus archiepiscopus Eboracensis, et successit Willermus thesaurarius ejusdem ecclesie. Obiit Audoenus episcopus Ebroicensis in Anglia, et successit Rotrodus vir religiosus, bonis ornatus moribus et dilectus ab omnibus, filius Henrici comitis de Warwic. Gaufridus comes Andegavensis obsedit et postea destruxit in Oximensi pago castellum Fontanetum, munitissimum et arte et natura, quia Robertus Marmium, dominus ipsius castelli, tenebat contra eum Falesiam. Henricus fit abbas Fiscannensis, nepos regis Stephani.
26.89
1140. Conradus 3. Ludovicus 3. Stephanus 5.
26.90
[ ib.] Stephanus Rex Stephanus Lincolie urbem infra natale obsedit, cujus munitiones ingenio ceperat Rannulfus comes Cestrensis. Seditque ibi rex usque ad purificationem sancte Marie. Tunc namque Rannulfus predictus adduxit secum Robertum filium regis Henrici, socium suum, et proceres multos et milites validissimos, ad obsidionem regis dissolvendam. Cum autem consul validissimus et audacissimus paludem pene intransibilem vix transisset, in ipsa die aciebus dispositis regem bello agressus est. Ipse cum suis, ut vir admirande probitatis, aciem primam construxerat; secundam illi, quos Stephanus rex dehereditaverat; tertiam Robertus dux magnus cum suis. Rex interea Stephanus curarum exestuans fluctibus, missam in tanta sollennitate audierat. Cum autem de more cereum rege dignum Deo offerens, manibus Alexandri episcopi imponeret, confractus est. Hoc fuit regi signum contricionis. Cecidit etiam super altare pixis, cui corpus Domini inerat, abrupto vinculo, presente episcopo. Hoc etiam fuit regi signum ruine. Proinde rex strenuissimus pregreditur, aciesque cum summa securitate bello disponit. Ipse pedes omnem circa se multitudinem loricatorum, equis abductis, strictissime collocavit; consules cum suis in duabus aciebus equis pugnaturos instituit. Sed admodum parve equestres acies ille comparuerant; paucos enim secum ficti et factiosi consules adduxerant. Acies autem regalis maxima erat, uno tantum, scilicet ipsius regis, insignita vexillo. Principium pugne. Acies exheredatorum, que preibat, percussit aciem regalem, in qua consul Alanus et ille de Mellent et Hugo consul de Estangle et Symon comes et ille de Warenna inerant, tanto impetu, quod statim quasi in ictu oculi dissipata est, et divisio eorum in tria devenit. Alii namque eorum occisi sunt, alii capti, alii aufugerunt. Acies cui principabatur consul de Albemarle et Willermus Yprensis percussit Walenses, qui a latere procedebant, et in fugam coegit. Sed acies consulis Cestrensis percussit cohortem predictam, et dissipata est in momento, sicut acies prior. Fugerunt igitur omnes equites regis, et Willermus Yprensis, vir exconsularis et magne probitatis. Alii vero capti sunt, qui fuge non paruerunt. Res mira, nimis a multis miranda! cum rex Stephanus, rugiens ut leo, solus in campo persisteret, nullus ad eum accedere auderet, stridens dentibus, spumans ore, apri more, bipenni quadam crebris pulsans ictibus hostium precipuos, nimis ab omnibus admirabatur. O si centum similes essent, campum diutius defenderent! Cum solus ipse, vix patuit prede. Capitur igitur rex Anglorum Stephanus in die purificationis sancte Marie, et in Lincoliam ab hostibus diruptam miserabiliter introductus est. Dei igitur judicio circa regem peracto, ducitur ad imperatricem, et in turri de Bristoud in custodia ponitur. Tunc imperatrix ab omni gente Anglorum suscipitur in dominam, exceptis Kentensibus, ubi regina et Willermus Yprensis contra eam pro viribus repugnabant. Suscepta prius est imperatrix a legato Romano Wintoniensi episcopo, et mox a Londoniensibus. Igitur sive subdolorum instinctu, sive Dei nutu, expulsa est a Londoniensibus; et regem tunc in compedibus poni jussit. Post autem dies aliquantos, cum avunculo suo rege Scotorum et fratre suo Roberto viribus coactis veniens, obsedit turrim Wintoniensis episcopi; episcopus autem misit pro regina et Willermo Yprensi et ceteris proceribus Anglie. Factus est igitur utrinque exercitus magnus. Venit tandem exercitus Londoniensis; et acti numerose, qui contra imperatricem contendebant, eam recedere compulerunt. Capti sunt igitur multi. Captus est et Robertus frater imperatricis, in cujus turri rex erat, cujus sola captione rex evadere poterat. Absolutus est uterque. Sic rex Dei justitia miserabiliter captus, Dei misericordia miserabiliter liberatus est. Fuerat autem Robertus captus in die exaltationis sancte crucis. Eodem anno in octavis pasche episcopus Luxoviensis Johannes subdidit se Gaufrido comiti Andegavensi, et reddidit ei civitatem, quam aliquandiu contra cum tenuerat. Subditi sunt etiam ei omnes potentes Luxoviensis comitatus. Circa pentecosten obiit predictus Johannes episcopus. Hic multum episcopalem sedem edificiis et ornamentis accrevit. Urbem quoque, cujus muros Humbertus episcopus propter ecclesiam edificandam destruxerat, menibus ambivit. Successit ei Arnulfus nepos ejus, Sagiensis archidiaconus, vir admodum callidus, eloquens, litteratus. Waleranus comes Mellent, qui omnibus Normannie primatibus, et firmitatibus et redditibus et affinibus prestabat, concordiam fecit cum comite Gaufrido Andegavensi, et concessum est ei castellum Montifortis, quod ex tempore mortis Henrici regis possederat. Subdiderunt itaque se nobili principi etiam omnes Rothomagi, non cives urbis, sed hi videlicet, qui commanent citra fluvium Sequane usque flumen Risle. Reddita est etiam Falesia comiti Gaufrido Andegavensi. Inceptum est capitulum Becci, tam consilio quam auxilio Roberti Noviburgi.
26.91
1141.[ 1142.] Conradus 4. Ludovicus 4. Stephanus 6.
26.92
Robertus comes Gloecestrie in estate transfretavit in Normanniam, ducens secum obsides, filios scilicet comitum et magnatum Anglie, qui imperatrici favebant, petentium quatinus illos comes Gaufridus retineret, et ad regnum Anglie subjugandum transfretans se prepararet. Quod comes ad tempus renuit, quia rebellionem Andegavensium et aliorum hominum suorum timebat. Tradidit tamen illi Henricum primogenitum filium suum, ut eum secum duceret. Nec mora, presente comite Roberto obsedit castellum Alnei et cepit. Et majori exercitu congregato, pergens ad Moritolium, redditum est ei, et Tenechebrai, Cereces, Tiliolum, scilicet quatuor castella propria comitis Moritoliensis. Inde Abrincatenses subdiderunt se eidem duci, et Constantinienses. Rex Francorum Ludovicus afflixit comitem Tebaldum, et vastavit terram suam, maxime in Campania, ubi combuxit castellum optimum, Vitreium scilicet; ubi multitudo maxima diversi sexus hominum et etatis concremati sunt. Innocentius papa interdixit tunc terram dominicam ipsius regis, quia nolebat recipere archiepiscopum Bitaricensem; quem tamen postea recepit; et papa absolvit cum de sacramento, quod irrationabiliter fecerat. Ecclesia de Bellomonte datur ecclesie Beccensi. Rex Anglorum Stephanus construxit castrum apud Wintoniam. Tunc superveniens multitudo nimia hostium ex insperato, cum regii milites circuitionibus bellicis incepissent, et non potuissent resistere, regem in fugam compulerunt; multi autem de suis capti sunt. Captus est etiam Willermus Martel dapifer regis, qui pro redemptione sua dedit insigne castellum de Siresburna. Eodem anno rex obsedit imperatricem apud Oxineford, post festum sancti Michaelis, usque ad adventum Domini. In eo quippe termino haud procul a natali recessit inde imperatrix nocte per Tamasim glaciatam, circuamicta vestibus albis, reverberatione nivis et similitudine fallentibus oculos obsidentium. Abiit autem Warengum; et sic Oxineford tandem regi reddita est. Obiit Johannes imperator Constantinopolitanus, cum nimis intenderet arcum cum sagitta toxicata, adeo ut in manu letaliter vulneraretur. Cui successit Emanuel filius ejus.
26.93
1142.[ 1143.] 5. 5. 7.
26.94
Obiit Ricardus Bajocensis episcopus; cui successit Philippus de Haricuria. Obiit etiam Ricardus Abrincensis episcopus, et successit Ricardus ejusdem ecclesie decanus. Eodem anno comes Andegavensis obsedit Cesarisburgum, donec ei redderetur. Redditum est etiam Vernolium, et vallis Rodulii. Gauterius etiam Gifardus comes, et alii Caletenses, pacem ejus adepti sunt. Mense Septembri codem anno obiit Innocentius papa, et successit Guido de Castello, sancte Romane ecclesie cardinalis, vocatusque est Celestinus, papa 159us. Sedit autem 5 menses et 5 dies. Rex Stephanus interfuit concilio Londonie in media quadragesima, quod, quia nullus honor vel clericis vel ecclesie Dei a raptoribus deferebatur, et eque capiebantur et redimebantur clerici et laici, tenuit Vintoniensis episcopus, urbis Rome legatus, apud Londoniam, clericis pro tempore necessarium; in quo sancitum est, ne aliquis, qui clerico manus violenter ingesserit, ab alio possit absolvi, quam ab ipso papa, et in presentia ipsius. Unde clericis aliquantulum serenitatis vix illuxit. Stephanus rex eodem anno Gaufridum de Magnavilla in curia sua cepit apud Sanctum Albanum. Igitur ut rex liberaret eum, reddidit ei turrim Londonie et castellum de Walendene et illud de Plaiseith. Qui carens possessionibus, invasit abbatiam Ramesensem, et monachis expulsis raptores immisit. Erat autem summe probitatis, sed majoris in Deum obstinationis. Wintoniensis episcopus, et postea Cantuariensis archiepiscopus, Romam petierunt de legatione acturi, mortuo jam Innocentio papa. Decessit pie memorie Hugo canonicus Sancti Victoris Parisius, vir religiosus, et admodum tam secularibus quam divinis literis eruditus; relinquens multos libros in monumento sue scientie.
26.95
1143.[ 1144.] Conradus 6. Ludovicus 6 Stephanus 8.
26.96
Stephanus rex Lincoliam obsedit, ubi cum munitionem contra castellum, quod vi obtinebat, consul Cestrensis construeret, operarii sui ab hostibus prefocati sunt fere octoginta. Re igitur imperfecta, rex confusus abscessit. Gaufridus consul de Magnavilla regem validissime vexavit, et in omnibus valde gloriosus effulsit. Mense autem Augusti miraculum, justitia sua dignum, Dei splendor exhibuit. Duos namque, qui, monachis avulsis, ecclesias Dei converterant in castella, similiter peccantes simili pena multavit. Robertus namque Marmium, vir bellicosus, hoc in ecclesia de Conventre perversus exegerat Porro Gaufridus in ecclesia Ramesensi, ut diximus, scelus idem patraverat. Insurgens igitur Robertus Marmium in hostes, inter suorum cuneos coram ipso monasterio solus interfectus est, et excommunicatus morte depascitur eterna. Similiter Gaufridus consul inter acies suorum confertas a quodam pedite vilissimo solus sagitta percussus est, et ipse vulnus ridens, post dies tamen ex ipso vulnere excommunicatus occubuit. Ecce Dei laudabilis omnibus sanctis predicanda ejusdem sceleris eadem vindicta. Dum autem ecclesia illa pro castello teneretur, ebullivit sanguis a parietibus ecclesie et claustri, indignationem divinam manifestans, sceleratorum vero exterminationem denuntians. Arnulfus vero filius consulis, qui post mortem patris ecclesiam in castella retinebat, captus est et exulatus. Princeps autem militum ab equo corruens effuso cerebro expiravit. Princeps peditum Rainerius, solitus ecclesias frangere et incendere, demum mare transiens, navis inmobilis facta est. Qui tercio sorte data et sibi sortita, missus est in scapha cum uxore et pecunia; qui statim deperierunt. Navis vero ut antea paccata sulcavit equora. Gaufridus comes Andegavensis, congregato magno exercitu, post festum sancti Hylarii transiit Sequanam apud Vernum; et metatis castris apud Sanctam Trinitatem de monte Rothomagi, sequenti die, videlicet in festivitate sanctorum Fabiani et Sebastiani, receptus est a civibus Rothomagi sollenniter. In ipso tamen suo introitu, et per totum diem usque post nonam, fuit ventus vehementissimus, silvas eradicans et domos prosternens. Reddita urbe, homines comitis Warenne, qui regi Stephano favebant, noluerunt turrem reddere. Obsedit ergo eam comes Gaufridus et Galeranus comes Mellent, et ceteri principes Normannie, qui jam cum duce concordati erant. Factis igitur machinis multis, non potuerunt eam expugnare propter situm loci et ipsius arcis fortitudinem. In illa obsidione mortuus est comes Perticensis Rotrodus, relinquens duos filios parvulos, Rotrodum et Gaufridum. Uxorem vero suam postea Ludovicus rex Francorum dedit Roberto fratri suo. Tandem deficiente alimonia intra arcem Rothomagi obsessis, reddiderunt se et turrem, videlicet Gaufrido antea Andegavensi comiti, jam exinde Normannorum duci. Anno preterito quedam pars ejusdem turris corruerat, ex ea parte videlicet, per quam dux Gaufridus urbem intraverat, cum ei reddita est, et in qua machinas suas posuit ad eandem turrim expugnandam. Ordinatis igitur in turre et urbe, que necessaria fuerunt, dux impiger ad anteriora se extendens, congregato maximo equestri exercitu, non solum suorum, sed etiam amicorum et dominorum-- venerat enim comes Flandrensis sororius ejus cum 1400 equitibus; venerat et Ludovicus rex Francorum cum copiis suis,-- agressus est expugnare castellum Drincurtis, quod adhuc tenebant ei resistendo stipendarii comitis Warenne; qui videntes se ei non posse resistere, reddiderunt predictum castellum, licet inviti. Hugo etiam de Gornaco reddidit castellum de Leons, timens ne comes omnem terram suam exterminaret. Pacificatis itaque omnibus in Normannia, excepto castello de Archis, quod Willermus monachus Flandrensis adhuc tenebat, propter fidelitatem regis Stephani, licet homines ducis Gaufridi illud sine intermissione obsiderent, redierunt quique in sua. Obiit Johannes Salariensis episcopus; cui successit Girardus canonicus ejusdem ecclesie, vir jocundus et admodum litteratus. Iste Johannes rem dignam memoria tempore Henrici regis effecit. Canonicos enim seculares sue ecclesie regulariter et secundum sancti Augustini institutionem vivere fecit, additis officinis congruentibus et claustro. Hoc idem Johannes Luxoviensis, avunculus ejus, et Gaufridus Carnotensis episcopi temptare in suis ecclesiis voluerunt; sed in ipso conatu defecerunt. Mense Martio obiit Celestinus papa; cui successit Girardus civis Bononiensis, canonicus regularis et cancellarius Romane ecclesie et cardinalis tituli ecclesie sancte crucis vel Jerusalem, quod idem est; vocatus postea Lucius II, papa 170us qui sedit uno anno.
26.97
1144.[ 1145.] Conradus 7. Ludovicus 7. Stephanus 9.
26.98
Stephanus rex Anglorum prius in agendis circa discursus Hugonis Bigot occupatus fuit; sed in estate Robertus consul et omnis inimicorum regalium cetus castellum construxerant apud Ferendunum: sed rex non segniter viribus coactis advolat, et Londoniensium terribilem et numerosum adduxit exercitum. Assilientes igitur totis diebus castrum, dum Robertus consul et fautores sui copias majores non procul ab exercitu regis expectarent; gloriosissima probitate, non sine magna sanguinis effusione, ceperunt. Tunc demum regi fortuna cepit in melius permutari, et in sublime protelari. Lincoliensis episcopus iterum Romam pergit, Alexander videlicet; qui cum pape gratia sequenti anno rediens, a suis cum gaudio susceptus est. In estate redditum est castellum Arcense duci Gaufrido, occiso Willermo monacho fortuitu in turre sagitta, qui illi preerat. Eodem anno per proditionem perdiderunt christiani in principatu Antiochie civitatem Edessam, que antiquitus dicebatur Rages, a modernis vero Rohaies, et venit in potestatem Saracenorum, occisis christianis, quos ibi invenerunt. Gocelinus enim junior de Torvaisel, comes ipsius civitatis, tunc aberat. Hoc eodem anno ceperunt homines prius apud Carnotum carros lapidibus onustos et lignis, annona, et rebus aliis, suis humeris trahere ad opus ecclesie, cujus turres tunc fiebant. Que qui non vidit, jam similia non videbit. Non solum ibi, sed etiam in tota pene Francia et Normannia et aliis multis locis, ubique humilitas et afflictio, ubique penitentie et malorum remissio, ubique luctus et contrictio. Videres feminas et homines per profundas paludes genibus trahere, verberibus cedi, crebra ubique miracula fieri, Deo cantus et jubilos reddi. Extat enim de hac re prius inaudita Hugonis epistola Rothomagensis archiepiscopi ad Theodoricum episcopum Ambianensem, super hac re scicitantem. Diceres prophetiam impleri: Spiritus vite erat in rotis. Gaufridus dux pontem Rothomagi reficit firmissimum. Obiit Lucius papa mense Martio; cui successit Bernardus, abbas monasterii sancti Anastasii, quod est extra muros Rome, ubi Innocentius papa, qui quartus ante istum fuerat, abbatiam noviter fecerat de ordine monachorum de Cistelth; et Bernardus abbas de Claravalle, quando illuc misit conventum, hunc prefecerat; maxime quia papa Romanus aliquando antequam ad monachatum iste veniret, ad sacrum ordinem illum promoverat. Erat enim transmontanus, utpote civis Pisensis. Fuit autem ordinatus prima hebdomada mensis Martii, et vocatus est Eugenius, papa 171us. Inceptum est caput monasterii Beccensis ecclesie pridie Kal. Augusti, presente pie memorie donno Letardo abbate.
26.99
1145.[ 1146] 8. 8. r10.
26.100
Rex Stephanus magnum congregans exercitum, castellum construxit inexpugnabile, situm contra Walingefort, ubi Rannulfus comes Cestrensis, jam regi concordia conjunctus, cum magnis interfuit copiis. Dehinc vero consul ipse ad regis curiam cum pacifice venisset apud Norhantone, rex nichil tale metuentem cepit et in carcerem intrusit, donec redderet ei clarissimum Lincolie castellum, quod ab eo dolose ceperat, et cetera quecunque fuerant ditionis sue castella. Sic igitur consul ejectus carcere in liberum constitutus est arbitrium. Visis miraculis, que fiebant in locis religiosis, et afflictione cum humilitate multimoda, carris venientibus; audita etiam conquestione christianorum de sanctis locis venientium super irruptione paganorum, predicatione etiam Bernardi abbatis de Claravalle, viri non contempnendae auctoritatis, cui papa Eugenius injunxerat hoc officium; commoti Ludovicus rex Francorum, Conradus imperator Alemannorum, Fredericus etiam nepos ejus dux Suevorum, Galerannus comes Mellenti tercius, Willermus de Warenna comes frater ejus, Theodericus etiam de Auseis comes Flandrensis, et alii multi magne auctoritatis et dignitatis viri, Franci, Normanni, Angli, et de aliis regionibus innumerabiles, non solum milites et laici, sed etiam episcopi, clerici, monachi, crucem in humeris assumentes, ad iter Jerosolimitanum se preparaverunt. Rex autem Francorum, et Robertus frater ejus, et Gaufridus comes Mellenti, et alii multi, juxta Vigeliacum die dominica in ramis palmarum crucem assumpserunt. Tornacensis ecclesia cepit habere proprium pontificem, cum a tempore sancti Eligii sub Noviomagensi episcopo egisset. Dux Gaufridus sarta tecta turris Rothomagensis et castelli, que per obsidionem corrupta fuerant, decenter restaurat. Rex Rogerius Sicilie Tripolitanam provincia in Affrica super paganos cepit. Inventus est buffo unus inclusus in concavo lapide, in muro Cenomannis civitatis; quo occiso, buffones infra menia exinde fuerunt, cum antea ibi nunquam visi fuissent. Facta est eclypsis solis 5 Kalendas Novembris.
26.101
1146.[ 1147.] Conradus 9. Ludovicus 9. Stephanus 11.
26.102
Rex Stephanus ad natale Domini in urbe Lincoliensi diademate regaliter insignitus est, quo regum nullus introire, prohibentibus quibusdam supersticiosis, ausus fuerat. Unde comparet, quante rex Stephanus audatie et animi pericula non formidantis fuerit. Henricus, filius ducis Gaufridi et imperatricis, de Anglia in Normanniam veniens, susceptus est a conventu Becci sollempni processione, die ascensionis Domini. Controversia inter monachos Becci et canonicos de Oxineford, pro ecclesia de Bellomonte, Parisius in presentia pape Eugenii terminata est. Eodem anno canonici regulares auctoritate pape Eugenii positi fuerunt in ecclesia sancte Genovefe Parisius, quoniam seculares canonici injuriam fecerant hominibus pape in quadam processione; et habuerunt idem canonici primum abbatem Henricum, priorem ecclesie sancti Victoris, de qua ecclesia ordinem susceperunt. Ludovicus rex Francorum et regina Alienor, et socii sui, quos super memoravimus, presente papa Eugenio in expeditionem Jerosolimitanam ituri a Parisius recesserunt. Quas tribulationes et miserias in ipso itinere, dum per terram imperatoris Constantinopolitani transierunt, a fame, pestilentia, incursione paganorum, perpessi sunt, non est nostri studii enarrare. Quia enim de rapina pauperum et ecclesiarum spoliatione illud iter ex majori parte inceptum est, nec in eos, qui se inhoneste habebant, vindiceatum est: fere nichil prosperum, nichil memoria dignum in illa peregrinatione actitatum est. Occiso a Sarracenis Raimundo principe Antiochie, remansit uxor ejus cum filio parvulo Boemundo tercio et cum filia Constancia.
26.103
1147.[ 1148.] 10. 10. 12.
26.104
Pervenerunt christiani quocunque labore ad sancta loca in Jerusalem, et circa Augustum mensem Damascum obsidentes, et dolo Jerosolimitanorum parum proficientes, repedare cicius studuerunt. Melius acciderat anno preterito christianis principibus in Hispania. Nam imperator Hispaniarum, cujus imperii caput est civitas Toletum, adjutus a Pisanis et Genuensibus, Almariam nobilissimam urbem super paganos cepit. Rex Gallicie, fretus auxilio Normannorum et Anglorum et aliorum multorum, qui navali exercitu Jerusalem petebant,[ 1147] Lixebonam urbem Agarenis abstulit, sicut aliam civitatem, Samtarein scilicet, anno preterito super eosdem ceperat. Comes etiam Barcinonensis Tortosam urbem eodem anno cepit.
26.105
Eodem anno mortuo Ascelino Rofensi episcopo, Tebaldus archiepiscopus Cantuariensis fratrem suum Gauterium archidiaconum Cantuariensem eidem ecclesie subrogavit. Mortuo etiam Rogerio Cestrensi episcopo in itinere Jerusalem, successit ei Walterius prior, ecclesie Christi Cantuarie. Henricus etiam Murdarch, monachus Cistellensis, fit archiepiscopus Eboracensis.[ 1148] Eugenius papa in quadragesima concilium congregavit Remis. ad quod venit latenter et contra prohibitionem regis Stephani Tebaldus archiepiscopus Cantuariensis; unde et favorabiliter a papa susceptus est. Mortuo Roberto episcopo Herefordensi, successit Gislebertus abbas Gloecestrie.[ 1146.] Willermus etiam de Sancta Barbara, decanus Eboracensis, anno preterito factus fuerat archiepiscopus Dunelmensis.
26.106
1148. Conradus 11. Ludovicus 11. Stephanus 13.
26.107
Circa adventum Domini dux Gaufridus obsedit in comitatu Luxoviensi castellum Roberti Bertranni Fag. et destruxit. Mira miranda Eudonis pseudoprophete et heretici patrata sunt, qui in concilio Remis dampnatus et in turre archiepiscopi retrusus, ut male cepit, ita deperiit. De cujus incantationibus et fantasiis et factis et dictis melius est silere, quam loqui. Rainaldus de Castellione factus est princeps Antiochie, ducta uxore Raimundi principis.
26.108
1149. 12. 12. 14.
26.109
Obiit sancte recordationis donnus Letardus, sextus abbas Beccensis ecclesie. Vir quidem iste venerabilis Beccensis indigena monachatum suscepit sub donno Willermo abbate venerando, strenueque in eo vivens, laudabilis vite sue cursum virgo senex finivit 6 Nonas Julii, sabbato infra octavas apostolorum Petri et Pauli, circa 10 horam diei, anno etatis sue 65, monachatus vero 50. Rexit autem abbatiam sibi commissam prudenter, utpote filius religionis et postea pater et pius amator, annis 10 et diebus 23. Ad patriam, pro qua suspiria tanta dedisti, Hinc, Letarde pater, carne solutus abis. In patribus sextus, quoniam perfectus et ipse, Premia cum patribus percipis ampla tuis. Julius a sexto Nonas properabat ad Idus, Tuque datis septem partibus octo metis.
26.110
Huic sancto viro successit donnus Rogerius prior secundus, in utroque testamento aprime eruditus, necnon clericali ac seculari scientia decenter ornatus, et ab omni communiter congregatione electus, in ipsis octavis videlicet apostolorum Petri et Pauli; qui benedictus apud Sanctum Wandregisilum in die festivitatis sancti Jacobi apostoli, a venerabili Hugone Rothomagensi archiepiscopo, ab eodem coram conventu Beccensi in sede sua collocatus est; extunc supra gregem sibi commissum pro posse suo die ac nocte decenter invigilans. Magister Vacarius gente Longobardus, vir honestus et juris peritus, cum leges Romanas anno ab incarnatione Domini 1149 in Anglia discipulos doceret, et multi tam divites quam pauperes ad cum causa discendi confluerent; suggestione pauperum de codice et digesta excerptos novem libros composuit, qui sufficiunt ad omnes legum lites, que in scolis frequentari solent, decidendas, si quis eos perfecte noverit. Eodem anno post pascha obierat donnus Bernardus, abbas Montis sancti Michaelis, monachus Beccensis; qui multum intus et foris idem monasterium emendavit. Dux Gaufridus castellum Monasteriolum in pago Pictavensi obsedit, et fecit ibi tria castella lapidea; et duravit illa obsidio per tres annos, usquequo Berlai dominus castelli reddidit se comiti. Tunc etiam comes turrem et castellum funditus evertit. Eodem anno turbo factus est horribilis, subvertens domos, nemora et virgulta confringens, in quo etiam demones in specie turpium animalium pugnasse asseruntur. In festivitate pentecostes David rex Scotorum accinxit armis militaribus Henricum primogenitum filium ducis Gaufridi et neptis sue Matildis imperatricis, qui anno preterito de Normannia in Angliam transfretaverat. Eodem anno circa Augustum rediit Ludovicus rex Francorum de Jerusalem. Fuit hyemps maxima tribus mensibus continua, tam horribilis, ut quidam hominum pre nimio frigoris dolore in membris suis lederentur; qua etiam remansit ex maxima parte vernalis agricultura, et inde subsequta est magna sterilitas. Iterum combustum est monasterium Corbeie.
26.111
1150.[ 1151.] 13. 13. 15.
26.112
Tebaldus comes Blesensis Gaufridum filium ducis Gaufridi armis militaribus decoravit. Everso castro Monasteriolo a duce Gaufrido, obsesso tribus castellis lapideis per tres annos, quod inauditum est post Julium Cesarem, capto etiam Bellai domino castelli, contra voluntatem et prohibitionem etiam regis Ludovici, facti sunt inimici adinvicem rex et dux Normannie Gaufridus. Jam anno preterito Henricus filius ducis de Anglia redierat, et pater suus reddiderat ei hereditatem suam ex parte matris, scilicet ducatum Normanie. Facta itaque discordia inter regem et comitem, venit rex cum magna milicia, et Eustachius filius regis Stephani cum eo in Normanniam ante castellum Archas. Affuit ibidem Henricus econtra dux Normannorum, cum admirabili exercitu Normannorum, Andegavensium, Britonum; sed principes exercitus ejus, qui maturiores eo erant et consilio et etate, non permiserunt, ut cum rege domino suo congrederetur, nisi amplius illum in aliquo quam antea fecerat, opprimeret. Eodem anno, paulo ante, idem dux obsederat castellum Torinneium, sed propter adventum regis infecto negotio discesserat; combustis tamen domibus infra muros usque ad turrem et parvum castellum circa eam. Gaufridus comes Andegavensis cepit castellum de Nube super Robertum comitem Perticensem, quod anno preterito perdiderat per traditionem Johannes filius Willermi Talevaz. Unde rex Ludovicus iratus, et Robertus frater ejus, congregato ingenti exercitu, venerunt usque Sagium civitatem Willermi Talevaz, et eam combuxerunt. Iterum rex Ludovicus congregans exercitum de omni potestate sua, mense Augusti fecit illum deduci super ripam Sequane, inter Mellentum et Medantam. Nec segnius Gaufridus comes Andegavensis et Henricus filius ejus, dux Normannie, suas catervas ordinantes, in margine ducatus Normannie sua defensuri consederunt. Interim, credo dispositione divina, que videbat, negotium illud non posse finiri sine multa effusione humani sanguinis, si uterque exercitus hinc inde conveniret, rex Ludovicus in civitate Parisius acuta febre interceptus, lecto prosternitur. Hac de causa sapientibus viris ac religiosis intercurrentibus, ex utraque parte dantur et accipiuntur inducie, donec rex convalesceret. Quo convalescente, Dei misericordia serenitas pacis refulsit; reddito Geraldo Berlai, pro quo in maxima parte discordia erat, et rege assumente hominium Henrici ducis de ducatu Normannie. Cum igitur a civitate Parisius uterque, scilicet pater et filius, leti discessissent, et dux Henricus jussisset congregari omnes obtimates Normannie apud Luxovias in festo exaltationis sancte crucis proxime venturo, quatinus de itinere suo in Angliam cum eis tractaret: apud castrum Ledi pater ejus pluribus diebus gravi febre vexatus, viam universe carnis ingressus est, 7 Idus Septembris, vir magne probitatis et industrie, suis indefinite plangendus. Hic solus omnium mortalium intra muros civitatis Cenomanice sepultus est; conditus est enim in ecclesia sancti Juliani, ante crucifixum. Huic Deus eternum tribuat conscendere regnum, Quatinus angelicis turmis conregnet in evum.
26.113
Hic ante mortem Henrico duci Normannie, primogenito suo, concessit comitatum Andegavensem; Gaufrido vero secundo filio dedit quatuor castella. Eodem anno mortuus fuerat Sigerius abbas Sancti Dionisii, qui idem monasterium ornamentis, possessionibus et edificiis plurimum auxerat. Successit ei Odo monachus ejusdem loci, qui anno preterito fuerat abbas constitutus in ecclesia Compendii, quando rex monachos Sancti Dionisii ibidem posuerat. Decessit etiam Algarus episcopus Constantiensis, vir admodum religiosus, qui canonicos regulares posuit in ecclesia sancti Laudi de Constantia, et in ecclesia sancti Laudi Rothomagensis, et in ecclesia de Cesarisburgo. Cui successit Ricardus decanus Bajocensis. Fames pene inaudita tempore preterito, mortalitas, sacer ignis, humanum genus et maxime pauperiores admodum vexat. In adventu Domini inundaverunt flumina ultra solitum, dejicientia pontes etiam lapideos et domos vicinas. Terremotus factus est in nocte festivitatis sancti Nicholai. Henricus dux Normannie receptus est in pace ab Andegavensis, fidelitatem sibi facientibus; et sic factus est dux Normannorum et comes Andegavensium.
26.114
1151.[ 1152.] Conradus 14. Ladovicus 14. Stephanus 16.
26.115
Obiit venerabilis comes Tebaldus Blesensis, nepos regis Henrici et frater Stephani Anglorum regis, princeps magne sanctitatis et largitatis in pauperes. Huic successerunt tres filii sui. Henricus primogenitus habuit comitatum Tricassinum et Campaniensem, et quicquid pater ejus habuerat trans Sequanam; Tebaldus filius secundus comitatum Carnotensem, Blesensem, pagum Dunensem; Stephanus tercius filius honorem Sincerii in pago Bituricensi. Eodem anno obiit Conradus imperator Romanorum, qui successerat Lothario, nepos Henrici IV mariti imperatricis. Hic nunquam fuit Rome coronatus; ideo non recte vocatur imperator, sed rex Alemannorum. Huic successit Fredericus nepos ejus, dux Suevorum.[ 1152.] Orta simultate inter regem Francorum Ludovicum et uxorem ejus, congregatis religiosis personis in quadragesima apud Balgenceium, dato sacramento coram archiepiscopis et episcopis, quod consanguinei essent, separati sunt auctoritate christianitatis. Post clausum pascha Henricus dux Normannorum et comes Andegavensis, apud Luxovias congregatis comitibus Normannie et aliis primoribus, de itinere suo in Angliam cum illis tractavit. Venerat enim in quadragesima pro eo Rainaldus avunculus ejus, comes Cornubie. Circa pentecosten Henricus dux Normannie, sive repentino sive premeditato consilio, duxit Alienor comitissam Pictavensem, quam paulo ante rex Ludovicus propter consanguinitatem dimiserat. Quo audito rex Ludovicus commotus est contra eundem ducem. Habebat enim duas filias de ea, et ideo nolebat, ut ab aliquo illa filios exciperet, unde predicte filie sue exhereditarentur. Post festivitatem sancti Johannis cum dux Henricus esset apud Barbefluvium, et vellet transire in Angliam cum manu armata, convenerunt in unum Ludovicus rex Francorum, Eustachius filius Stephani regis Anglorum, Robertus comes Perticensis, Henricus comes Campaniensis, filius Thebaldi comitis, Gaufridus etiam frater ducis Normannie, ut ei Normannie et Andegavi comitatum et ducatum Aquitanie, quem cum uxore sua acceperat, immo et omnem terram suam auferrent, quam etiam inter se hi quinque diviserunt. Hac re cognita, audita etiam obsidione Novimercati, ubi omnes predicti principes convenerant, excepto Gaufrido fratre suo, qui cum in Andegavensi comitatu pro posse impugnare debebat, 17 Kalend. Augusti dux Henricus recessit a Barbefluvio, castello scilicet pro viribus subventurus obsesso. In ipsa nocte fulgor nimius, et postea quasi dracho ingens visus est in celo discurrere ab occidente in orientem. Interim dum dux ingentem exercitum electorum militum et peditum contraheret, redditum est castellum fraude observantium, quasi esset vi prereptum. Et dux Henricus, quem etiam omnes fere Normanni existimabant omnem terram suam in brevi amissurum, sapienter se habens, sua viriliter defendendo ab omnibus, etiam ab inimicis laudatus est. Circa vero finem mensis Augusti collocatis militibus ad custodiam Normannie, ipse in Andegavensem comitatum pergens, tandiu fratrem suum Gaufridum afflixit, donec cum eo concordatus est. Inde datis induciis inter eum et regem, preparavit se ad transfretandum in Angliam; in qua re potest admirari audatia ejus.
26.116
Eodem anno cuidam in sonnis dictum est, ut manus suas et pedes truncaret, et sic salvus fieret. Qui dum hoc faceret, expiravit. Michael monachus Becci factus est abbas Pratelli, in festivitate sancti Thome apostoli. Eugenius papa Johannem Romane ecclesie cardinalem presbiterum, cognomento Paparo, destinavit legatum in Hiberniam, cum quatuor palliis, quorum unum dedit episcopo Duneline, et tria reliqua tribus aliis episcopis ejusdem insule; subjiciens unicuique eorum, qui pallia acceperunt, quinque alios episcopos. Et hoc factum est contra consuetudinem antiquorum et dignitatem Cantuariensis ecclesie, a quo solebant episcopi Hibernie expetere et accipere consecrationis benedictionem. Eodem anno mortua est Matildis uxor Stephani regis Anglorum. Johannes monachus Sagiensis fit secundus episcopus insule Man, que est inter Angliam et Hiberniam, propinquior tamen Anglie, quam Hibernie; unde et episcopus ejus subjacet archiepiscopo Eboracensi. Primus ibi fuerat episcopus Wimundus monachus Saviniensis; sed propter crudelitatem suam expulsus fuit et privatus oculis. Mortuus est Willermus episcopus Dunelmi. Mortuus est etiam Radulfus de Parrona, comes Viromandorum, relinquens parvulum filium nomine Hugonem, et unam filiam sub tutela Galeranni comitis Mellenti, nepotis sui. Hos infantes susceperat ex uxore sua juniore, filia Willermi ducis Aquilanorum. Primogenitam namque Ludovicus rex Francorum duxerat, ex qua genuit duas filias. Meritur nichilominus Henricus filius David regis Scotorum. Moritur et junior Willermus de Romara, superstite adhuc Willermo patre suo, relinquens duos filios natos ex sorore Willermi comitis de Albamarla.[ 1151.] Anno superiore fuit vindemia rara et valde sera; unde et vinum nimis carum et duri saporis fuit. Hoc autem anno fuit vindemia temporanea; sed vinum carius quam anno preterito; idcirco fiebant vulgo etiam in Francia taberne cervisie et medonis, quod nostra memoria in retroactis temporibus non fuit auditum. Gaufridus Artur, qui transtulerat historiam de regibus Britonum de Britannico in Latinum, fit episcopus Sancti Asaph in Norgualis. Sunt itaque hodie in Gualia quatuor episcopatus, in Anglia decem et septem. In octo eorum sunt monachi in episcopalibus sedibus-- hoc in aliis provinciis aut nusquam aut raro invenies; sed ideo in Anglia reperitur, quia primi predicatores Anglorum, scilicet Augustinus, Mellitus, Justus, Laurentius, monachi fuerunt-- in aliis octo episcopalibus sedibus canonici seculares; in una canonici regulares. Eodem anno Johannes Romanus, qui fuerat monachus a puero Sancti Sabe, et post abbas Sancte Marie in Capitolio Romano, et relicta eadem abbatia factus fuerat monachus Becci, perrexit Romam, et inde rediens caput beati Felicis martyris, socii sancti Audacti, attulit secum, et gratuito dedit illud ecclesie Becci. Pullulante pernitiosa doctrina Henrici heretici, maxime in Guasconia, suscitavit Dominus spiritum puelle junioris in illa provincia ad eandem heresim confutandam. Per triduum namque in unaquaque septimana jacebat absque voce, sensu, et etiam absque flatu; et rediens postmodum ad se, dicebat beatam Mariam orare pro populo christiano, et beatum Petrum docuisse se orthodoxam fidem. Exinde de fide nostra sapienter et catholice disserebat; et precipue heresim Henrici convincens, plurimos ab eo seductos ad sinum sancte matris ecclesie revocabat.
26.117
Tradita, ut predictum est, munitione Novimercati Ludovico regi Francorum, idem rex exercitum suum usque Calvummontem revocavit. At Henricus dux Normannie, collecta non minima manu electorum militum et peditum, castrametatus est juxta fluvium Andelle; ubi residens aliquandiu afflixit illam partem Wilcasini, que est inter Andellam et Ittam flumina, que ad ducatum Normanie pertinet. Sed Gaufridus comes Andegavorum post mortem Henrici regis Anglorum concessit eam ad tempus Ludovico regi Francorum, sicut et multa alia de dominicis terris ducatus Normannie concesserat quibusdam magnatibus ejusdem provincie, ut eos faceret hoc modo promptiores ad ferendum sibi auxilium in subjiciendo sue ditioni predictum comitatum. Cotidie itaque dux Henricus in eam populatores mittebat ad querendum victualia hominibus et jumentis sui exercitus; destruxit etiam ibi et igni tradidit castellum Bascheriville, et duo alia castella Chitreium et Stripinneium combussit. Hoc idem significante fumo Francis, qui ex altera parte Itte fluminis castra posuerant, nec aliquid suis auxilium ferentibus, munitionem etiam Hugonis de Gornaco, quam Feritatem nominant, assultu capiens igni tradidit, excepta turre, que in alto monte sita est. Denegabat enim idem Hugo predicto duci debitum famulatum, et inimicos ejus extra castrum Gornaci fovebat. Mediante autem mense Augusti, Ludovicus rex exercitum suum fecit transire Sequanam apud Mellentum; quod dux audiens, et ipse copias suas per pontem Vernonis traducens, concito gradu cum aliquantis expeditis militibus ad Vernolium, ad quod regem festinare ab exploratoribus aulierat, tendebat. Cum subito Willermus de Paceio mandavit ei, quatinus Paceium rediret, ad quod rex cum exercitu maximo veniebat. Ille impiger et nescius more in subveniendo suis, retroacto capite equi tanta festinatione cum sociis remeavit, ut antequam Paceium pervenirent, plurimi equorum suorum aut mortui aut pene mortui in via remanerent. Audito ducis adventu rex maturiore consilio usus, noluit terram ejus intrare; sed ipso die Medantum rediit. Dux vero vocatus a Gisleberto de Tegulariis, combuxit Brueroles castrum Hugonis de Novo castello, et alteram quandam munitionem, Malculfivillam cognominatam, sitam in Dorcasino pago. Exinde rediens in Normanniam, et affligens Richerium de Aquila, qui hostibus ejus subsidium ferebat, coegit eum de pace tenenda obsides dare, et munitionem Bomolini, ubi raptores et excommunicatos receptabat, igni tradidit. Circa vero finem Augusti collocatis militibus ad custodiam Normannie, ipse in Andegavensem comitatum pergens, obsedit munitionem Montis Sorelli, ubi jugi obsidione coartans inclusos, Willermum dominum ipsius castri, qui partes fratris suis juvabat, cum aliis pluribus militibus cepit. Hoc itaque infortunio et aliis pluribus Gaufridus frater ejus coactus est cum illo reconciliari. Interea rex Francorum de absentia ducis nactus oportunitatem, instigante eum maxime comite Roberto fratre suo, qui duxerat relictam Rotronis comitis Moritonie, et cui idem rex dederat castrum Dorcasinum, partem Burgi Tegulariensis, et quendam vicum castri Vernolii, voracibus flammis tradidit. Castrum etiam Nannetiscurtis apparatu bellico cingens, nichil ei nocuit. Paucis exinde diebus evolutis, datis induciis inter regem et ducem, dux preparavit se ad transfretandum; sed antequam transiret, rex fecit reddere treguas. Nichilominus tamen dux propositum transfretandi deserens, auram ad transeundum aptam juxta navalia operiebatur; in quo potest animadverti probitas et audatia ejus.
26.118
In capitulo Cisterciensi statutum est, ne amplius aliquam novam abbatiam construerent, quia numerus abbatiarum de illo ordine usque ad quingentas fere abbatias processerat. Mortuo Conrado imperatore Romanorum, ut predictum est, successit Fredericus nepos ejus. Eugenius papa fecit transferri de Greco in Latinum librum Petrum Damasceni.
26.119
1152.[ 1153.] Fredericus 1. Ludovicus 15. Stephanus 17.
26.120
Henricus dux Normannorum infra octavam epiphanie transiit in Angliam cum 36 navibus. Facta est eclipsis solis 7 Kalend. Februarii circa 8 horam, luna 27. Dux Normannorum obsidens castrum munitissimum Mammesberii, et homines regis Stephani in eo, ad deditionem coegit; licet idem rex cum pluribus milibus armatorum in proximo esset. Obiit Gislebertus filius Ricardi, et sepultus est apud Claram in cella, quam Gislebertus avus ejus dederat monachis Becci. Successit autem ei Rogerius frater suus. Post octavam pasche Ludovicus rex Francorum cum magno exercitu summo mane veniens de Medanta ad Vernonem, burgum extra muros positum combuxit, et villam optimam et vinearum fertilem; quam Longam villam nominant. Irritaverat enim iram ejus Ricardus filius Willermi de Vernone, non veritus depredari mercatores in conductu ipsius. Gondrada comitissa Warvicensis ejecit custodes regis Stephani de munitione civitatis Warvic, et tradidit eandem munitionem Henrico duci Normannorum. Mortuo Rogerio comite Warvicensi, successit ei Henricus filius suus, natus ex Gondreda sorore uterina Gaufridi comitis Mellenti. Mortuo etiam Symone comite Huntedonie, successit ei Simon filius ejus, quem genuerat ex filia Roberti comitis Legecestrie. Decessit etiam David rex Scotie, vir admodum religiosus, et successerunt ei duo sui nepotes, quos Henricus filius ejus, qui anno superiore obierat, ex filia Willermi comitis de Warenna, sorore videlicet uterina Gaufridi comitis Mellenti, genuerat. Primogenitus horum, scilicet Melcomus, regnum Scotie adeptus est; frater ejus Willermus comitatum Lodonensem. Mense Julio, 7 Idus ejusdem mensis, viam universe carnis ingressus est venerabilis memorie Eugenius III papa, vir admodum religiosus, in elemosinis largus, in judiciis justus, omnibus tam pauperibus quam divitibus affabilis et jocundus; ad cujus tumulum, qui ei in ecclesia beati Petri venerabiliter factus est, miracula post transitum ejus statim apparuerunt. Successit ei Conradus Sabinensis episcopus, apostolice sedis in urbe dumtaxat in agendis episcopalibus, dum papa deest, ex antiqua consuetudine, pro dignitate loci sui vicarius, qui erat natione Romanus, vir grandevus et apud Romanos auctoritate preclarus, exinde vocatus Anastasius IV, papa videlicet 172us.
26.121
Henricus dux Normannorum obsedit castrum Cravemense, quod rex Stephanus fecerat haud procul a Warengefort, quatinus milites ducis, qui in predicto castro erant, a transitu pontis Tamisie prohiberet. Capto pro majori parte castello Cravemense, cum rex Stephanus illo appropinquaret cum non nimio apparatu bellico, ut suis secundum condictum subveniret, dux intrepidus, nec deserens obsidionem, acies e regione contra regem pugnaturus ordinavit. Verum intercurrentibus religiosis personis, et secreto cum summatibus, qui in exercitu ducis erant, tractantibus, ad hunc finem res deducta est, ut datis quinque dierum induciis, rex Stephanus proprium castellum quod obsidebatur everteret, eductis tantum 80 militum suorum, qui supererant; nam dux in quadam turre lignea 20 milites jam ceperat, exceptis 60 sagittariis, quos decapitari fecerat. Hanc conditionem cum dux cognovisset, licet sibi magno honori esset, graviter tulit, et in hac dumtaxat parte de infidelitate suorum, qui eandem condictionem interpositione sue fidei firmaverant, conquestus, ne fidem illorum irritam faceret, predictum pactum concessit. Soluta est itaque obsidio, que circa Walingefort ordinata fuerat, rege Stephano Cravemense subvertente. Nam anno preterito familia ducis Henrici, que Walingefort incolebat, non solum castrum Bretewelle, quod diu cos impugnaverat, verum etiam castellum, quod rex etiam Stephanus contra jus et fas erexerat apud abbatiam Radingis, pessumdederat. Exinde dux Henricus cum 300 militibus obviavit Willermo de Guerceio presidi Oxinefordensi, et Ricardo de Luceio, et Willermo Martello, et sociis eorum venientibus in terram suam, et fugavit eos usque Oxinefort, et cepit ex eis 20 milites; predam autem innumerabilem, quam velites et levis armature viri, qui eum prosecuti fuerant, ex circumjacente regione congregaverant, jussit eis reddi quorum fuerat, dicens, se non ad hoc ut raperet, sed ut a rapina potentum populum pauperum liberaret, venisse. Dux Normannie cepit castrum munitissimum et divitiis opulentum et cujusdam comitatus capud, scilicet Stanfort. Circa finem Julii mensis Ludovicus rex Francorum, congregans maximum exercitum ex omni potestate sua, obsedit castrum Vernonis fere per 15 dies. Cumque nichil proficeret nec crebris assultibus nec diversis machinis, et comes Morinorum, quos moderni Flandros nominant, in cujus multiplici militia rex maxime confidebat, vellet discedere: ne predictus rex inglorius recederet, si omnino nichil profecisset, egit secretis conventionibus et promissis cum Ricardo de Vernone, ut saltem vexillum ejus in turre levaretur, et eadem turris Goello filio Baldrici custodienda committeretur, qui utrique, regi scilicet et Ricardo, beneficio casamenti obnoxius erat. Mense Septembri rex Francorum cum paucis veniens, et quasi latenter, combuxit quandam partem burgi Vernolii.
26.122
Mortuo Willermo de Paceio absque liberis, redditum est castrum Paceii Roberto filio Roberti comitis Legecestrie, quia pertinebat ad honorem Britolii, unde ille erat legitimus heres ex parte matris sue. Discordia inter Symonem comitem Ebroicensem et filios Ascelini Goelli, scilicet et Willermum Lupellum et Rogerium Balbum; qua invalescente, predictus comes fere totam terram eorum depopulatus est, absque firmitatibus. Nonis Augusti facto tonitruo magno circa occubitum solis, fulmen cecidit Becci in summitate camini cujusdam camere site super preterfluentem aquam; et dividens eundem caminum, mediam partem ejus dejecit, reliqua medietate stante. Mulier quedam religiosa de provincia Lothariensi, habens spiritum prophetie, misit litteras capitulo Cisterciensi valde obscuras et quasi per integumentum loquentes; in quibus tamen poterat animadverti, quod aliquantulum et teporem ordinis et frigus notaret caritatis. Hec predixerat Eugenio pape, quod circa octavum annum sui sacerdotii et pacem habiturus esset et vite finem. Tercius Balduinus rex Jerosolimitanus, gratia Dei precurrente, diu obsidens civitatem Ascalonem, tandem cepit eam, et dedit eam Amalrico fratri suo, comiti Joppensi. Rogerius rex Sicilie per ammiralios suos cepit Tonitam, urbem maximam in Affrica. Mortuo Ricardo episcopo Abrincensi in itinere Rome, cum illuc perrexisset causa altercationis duorum electorum abbatie Montis sancti Michaelis, Herbertus capellanus ducis Normanie factus est episcopus predicte sedis. Mense Augusti, circa octavas sancti Laurentii, moritur Eustachius filius Stephani regis Anglorum, quia predatus fuerat, ut quidam dicunt, terram sancti Edmundi regis et martiris in ipsa festivitate sancti Laurentii. In eisdem octavis nascitur filius Henrico duci Normannie ex uxore sua Alienor comitissa Pictavensi. Vocatus est idem puer Willermus, quod nomen quasi proprium est comitibus Pictavorum et ducibus Aquitanorum. Venerabilis Bernardus primus abbas Clarevallis, vir admirande religionis et doctrine efficacis, humane vite satisfecit moriendo 14 Kalendas Septembris, relinquens sapientie sue plurima documenta, maxime in commentariis in cantica canticorum. Cui successit Roberius Flandrita, qui erat abbas Dunensis. Decessit nichilominus Henricus Murdac archiepiscopus Eboracensis, monachus Cisterciensis.
26.123
Stephanus rex Anglorum et Henricus dux Normannie, cognatus ejus, 8 Idus Novembris, justicia de celo prospiciente, concordati sunt hoc modo. Rex prius recognovit in conventu episcoporum et comitum et reliquorum obtimatum hereditarium jus, quod dux Henricus habebat in regnum Anglie. Et dux benigne concessit, ut rex tota sua vita, si vellet, regnum teneret; sic tamen, ut in presentiarum ipse rex et episcopi et ceteri potentes sacramento firmarent, quod dux post mortem regis, si ipse eum superviveret, pacifice et absque contradictione regnum haberet. Juratum est etiam, quod possessiones, que direpte erant ab invasoribus, ad antiquos et legitimos possessores revocarentur, quorum fuerant tempore Henrici optimi regis; de castellis etiam, que post mortem predicti regis facta fuerant, ut everterentur; quorum multitudo ad 375 summam excreverat. Ranulfus comes Cestrie moritur, relinquens successorem sui honoris Hugonem filium, natum ex filia Roberti comitis Gloecestrie. Robertus de Monteforti cepit avunculum suum Gualerannum comitem Mellenti, in colloquio condicto haud procul a burgo Bernai. Obsesso castro Orbec ab hominibus comitis Gualeranni, in quo idem comes tenebatur, tandem comes liber dimissus est, reddita prius predicto nepoti suo turre de Monteforti.
26.124
1153.[ 1154.] Fredericus 2. Ludovicus 16. Stephanus 18.
26.125
Ludovicus rex Francorum duxit uxorem filiam Anforsi regis Hispaniarum. Caput regni hujus regis civitas est Toletum; quem, quia principatur regulis Arragonum et Gallicie, imperatorem Hispaniarum appellant. Walerannus comes Mellenti, obsidens castrum Montisfortis, fugatus est ignominiose a nepote suo Roberto, eversis duobus castellis, que ipse prope Montemfortem erexerat. Rogerius rex Sicilie moritur 4 Kalendas Martii; huic successit Williermus filius suus, quem pater ante mortem suam sublimatum in regem consortem regni fecerat. Hic duxit filiam regis Navarrorum Garsie, sororem scilicet Sanccii junioris; et suscepit ex ea filium primogenitum, nomine Rogerium. Mortuo, ut predictum est, Henrico archiepiscopo Eboracensi, Anastasius papa restituit in eandem sedem Willermum, donans ei pallium, et consecrans Rome in presentia ejus Hugonem de Puisat episcopum Dunelmi, nepotem Stephani regis Anglorum. Hunc Willermum Eugenius papa decessor Anastasii deposuerat. Circa pascha Henricus dux Normannorum transfretavit in Normanniam, et cepit revocare paulatim et prudenter in jus proprium sua dominica, que pater suus, urgente necessitate, primoribus Normannie ad tempus concesserat. Inde profectus in Aquitaniam rebellionem quorundam repressit. Willermus archiepiscopus Eboracensis reversus in Angliam, dum divina misteria consummat, hausto in ipso calice, ut aiunt, veneno, moritur. Cui successit Rogerius de Ponte episcopi, archidiaconus Cantuariensis.
26.126
Mense Maio, 6 Kalendas Junii, feria 5 infra octavas pentecostes, monasterium beati Michaelis de Periculo maris post tribulationem, quam per quinquennium fere jugem passum fuerat, Deo miserante aliquantulum respiravit, efecto unanimiter ab omni conventu Roberto de Torinneio, priore claustrali Beccensis monasterii. Eodem mense dux Henricus rediens de Aquitania, Rothomagi in die festivitatis sancti Johannis Baptiste gratanter assensum prebuit predicte electioni, quam archiepiscopus Rothomagensis Hugo, vir summe religionis et industrie, cum imperatrice matre ducis antea ut presentes libentissime confirmaverant. Sequenti vero mense, in festivitate sancte Marie Magdalene, predictus electus benedictus est in abbatem apud Sanctum Philibertum de Monteforti ab Herberto episcopo Abrincatensi et Girardo Sagiensi, presentibus abbatibus Rogerio Beccensi, Michaele Pratellensi, Hugone de Sancto Salvatore Constantini. Mense Augusto concordati sunt Ludovicus rex Francorum et dux Normannorum Henricus hoc modo. Rex reddidit ei duo castella, Vernum et Novum mercatum; et dux dedit ei duo milia marcarum argenti pro resarciendo dampno, quod rex passus fuerat in capiendo, muniendo, tenendo easdem firmitates. Reinaldus de Castelliolo factus princeps Antiochie, ducta Constantia relicta Raimundi principis, quem Turci eodem anno, quo rex Francorum Ludovicus de Jerusalem rediit, occiderant, contra eosdem Turcos viriliter agens, tria castella illis abstulit, que fuerant christianorum. Circa Kalendas Octobris Henricus dux Normannorum, sopita adversa valitudine, Deo miserante, qua periculose laboraverat, accitus a rege Francorum cum exercitu perrexit in Wilcasinum, et pacificavit cum rege Goscelinum Crispinum. Inde rediens, obsedit Torinneium fere per 15 dies, incipiens ibi tria castella. Reddito castello, et pacificato Ricardo filio comitis, qui illud municipium tenuerat, audito veridico nuntio de morte Stephani regis Anglorum, locutus cum matre sua imperatrice, convocatisque fratribus suis, Gaufrido et Willermo, et episcopis et optimatibus Normannie, venit Barbefluvium, et ibi per unum mensem expectavit ventum oportunum ad transfretandum. Obierat enim 8 Kalendas Novenbris Stephanus rex Anglorum; cujus corpus tumulatum est in monasterio Fassehan, quod Matildis uxor ejus edificaverat, ubi ipsa et filius ejus primogenitus Eustachius sepulti sunt. Interim pax summa erat in Anglia, timore et amore Henrici ducis, quem omnes venturum et regem futurum non dubitabant.
26.127
Obiit 6 Kalendas Decembris Anastasius papa Romanus; et successit ei Nicholaus episcopus Albanensis, papa videlicet 173us, vocatus Adrianus IV, vir quidem religiosus et natione Anglicus, qui prius fuerat abbas canonicorum regularium Sancti Rufi in Provincia, sed ab Eugenio predecessore suo factus fuerat episcopus Albanensis. Moritur etiam Gislebertus episcopus Pictavensis, vir religiosus et multiplicis doctrine, qui psalmos et epistolas Pauli luculenter exposuit. Ludovicus rex Francorum gratia orationis perrexit ad Sanctum Jacobum de Gallicia, et ab imperatore Hispaniarum socero suo favorabiliter in Hispania susceptus cst. Henricus dux Normannorum 7 Idus Decenbris in Angliam transfretans, cum magno tripudio clericorum et laicorum exceptus est. 13 Kalendas Januarii, die dominica ante nativitatem Domini, apud Westmonasterium ab omnibus electus et in regem unctus est a Theobaldo archiepiscopo Cantuariensi. Affuerunt etiam episcopi omnes Anglici regni, Rogerius archiepiscopus Eboracensis, Ricardus episcopus Lundoniensis, Henricus Wintoniensis, Robertus Lincoliensis, Gualterius Cestrensis, Gislebertus Herefordensis, Robertus Batensis, Johannes Wingorniensis, Robertus Exoniensis, Hilarius Cestrensis, Goscelinus Salesberiensis, Galterius Roffensis, Nigellus Heliensis, Willermus Nothvicensis, Hugo Dunelmensis, Adalulfus Carlivensis. Affuerunt et de Normannia vir religiosus ac timens Deum venerabilis Hugo archiepiscopus Rothomagensis, Philippus Bajocensis, Arnulfus Lexoviensis, Herbertus Abrincensis episcopi. Affuerunt comites regni illius, et de regno Francorum Theodericus comes Flandrensis, et alii plures. Facta est eclypsis lune dominica ante natalem Domini.
26.128
1155. Fredericus 3. Ludovicus 18. Henricus 2.
26.129
Rex Henricus cepit revocare in jus proprium urbes, castella, villas, que ad coronam regni pertinebant, castella noviter facta destruendo, et expellendo de regno maxime Flandrenses; et deponendo quosdam imaginarios et pseudocomites, quibus rex Stephanus omnia pene ad fiscum pertinentia minus caute distribuerat. Factus est terremotus 15 Kalendas Februarii, maxime in Burgundia, adeo ut ter in nocte festivitatis sancte Prisce virginis sentiretur apud Cluniacum; et quoddam castellum, quod erat desertum, haud procul a Cluniaco situm, absortum iret in abyssum; et spatium, in quo castellum fuerat, repleretur aqua inestimabilis profunditatis. Natus est Lundonie pridie Kalendas Martii, feria 2, filius Henrico regi Anglorum ex uxore sua regina Alienor, et vocatus est Henricus. Henricus rex Anglorum exhereditavit Willermum Peurel de Nothinguehan, causa veneficii, quod fuerat propinatum Ranulfo comiti Cestrie. In consortio hujus pestis plures participes et conscii extitisse dicuntur. Hoc anno frequenter terremotus per totam quadragesimam accidit in Burgundia et Langobardia; 18 Kalendas Maii, feria 5 etiam apud Montem sancti Michaelis terremotum sensimus ante solis ortum. Mortuo Roberto Exoniensi episcopo, successit Robertus decanus Salesberie. Mortuus est Balduinus de Redivers, et successit Ricardus filius ejus. Dominica post octavam pasche, videlicet 4 Idus Aprilis, Henricus rex apud Warengefort fecit obtimates Anglici regni jurare fidelitatem Guillermo primogenito suo, de regno Anglie; et si idem puer immatura morte occumberet, Henrico fratri suo. Sopita discordia, que erat inter regem Anglorum Henricum et Rogerium filium Milonis de Gloecestria propter turrem Gloecestrie, Hugo de Mortuomari, vir arrogantissimus et de se presumens munivit castella sua contra regem. Ilico rex Henricus obsedit omnia castella ipsius, id est Bruge, Wigemore, Cleoberei, quorum ultimum post aliquantulum temporis cepit et destruxit. 15 Kalendas Julii, prima hora noctis, eclypsis lune accidit. Mense Julio, Nonis ejusdem, Hugo de Mortuomari pacificatus est cum rege Henrico, redditis castellis Bruge et Wigemore. Garnerius abbas Majorismonasterii moritur, et successit Robertus natione Brito. Mortuo Rogerio fillo Milonis de Gloecestria, comite Herefordensi, successit ei Gauterus frater ejus in paternam hereditatem tantum; nam comitatum Herefort et civitatem Gloecestrie rex Henricus retinuit in manu sua. Fredericus rex Alemannorum Romam perrexit, et ab Adriano papa contra Romanorum voluntatem receptus et in ecclesia beati Petri in imperatorem ab eo est consecratus. Volens autem ultra progredi, scilicet in Apuliam,-- condixerant enim sibi per legatos suos ipse et Manuel imperator Constantinopolitanus, qui duxerat sororem ejus, ut venientes ex diversis partibus pessundarent regnum Apulie et regem ejus Guillermum-- mutata protinus voluntate in patriam suam se recepit. Nec tamen Guillermo regi Apulie bellum defuit. Nam Robertus comes de Basevilla, qui erat cognatus ejus, et Ricardus de Ling. comes Andrie, putantes regem mortuum, cum non esset,-- egrotaverat enim, sed tamen postea convaluit-- per regnum Apulie graviter debachati sunt. Circa festum sancti Michaelis Henricus rex Anglorum, habito concilio apud Wincestre, de conquirendo regno Hibernie et Guillermo fratri suo dando, cum obtimatibus suis tractavit. Quod quia matri ejus imperatrici non placuit, intermissa est ad tempus illa expeditio. Henricus episcopus Winthonie, clam premisso thesauro suo per abbatem Cluigniacum absque licentia regis et quasi latenter recessit ab Anglia. Ideo rex Henricus omnia castella ejus pessundedit.
26.130
1156. Fredericus 5. Ludovicus 19. Henricus 2.
26.131
Rex Henricus transfretaturus apud Dovram mare intravit, et appulit apud Wisant. In purificatione sancte Marie fuit Rothomagi; et in sequenti ebdomada locutus est cum rege Francorum Ludovico in confinio Normannie et Francie. Inde rediens Rothomagum, venerunt ad eum Terricus Flandrensium comes, et uxor ejus, amita ipsius regis, et Gaufredus frater ejus. Sed Gaufredo non suscipiente ea que illi a rege offerebantur, recessit in Andegavensem pagum, et rex Henricus e vestigio illum subsecutus est. Circa hoc tempus inundatione Tyberis facta non modica, Rome in quadam insula ejusdem fluminis, in ecclesiola antiqua, inventum est in quodam sarcofaco corpus beati Bartholomei apostoli, totum integrum excepto corio, quod remansit Beneventi, quando Otho imperator capta eadem civitate corpus predicti apostoli transtulit Romam, sicut due tabule eree demonstrant, scripte litteris Grecis et Latinis, que reperte fuerunt cum corpore apostoli. Repertum est etiam in eadem ecclesia corpus Paulini Nolani episcopi. Gaufridus frater Henrici regis Anglorum, expulso Hoello comite Britannie, cepit Nanneticam civitatem, consentientibus civibus. Guillermus rex Sicilie civitatem Bar funditus evertit, preter ecclesiam sancti Nicholai; quia cives illius Grecis faventes, nequissime contra ipsum conspiraverant. Grecos etiam terra et mari idem rex superavit, et de spoliis eorum locupletatus est, et ea que perdiderat castella et civitates in jus proprium revocavit. Exhereditavit etiam comitem Robertum de Basenvilla cognatum suum, quia ab ipso desciverat. Nichilominus cum papa Adriano pacem fecit, concedendo ei consecrationes episcoporum regni sui et ducatus, sicut antiquitus eas habuit ecclesia Romana; unde discordia fuerat inter patrem suum regem Rogerium, et Innocentium et Eugenium Romanos pontifices. Idem vero apostolicus concessit ei regnum Sicilie et ducatum Apulie et principatum Capue. In octavis pentecostes Hugo Rothomagensis archiepiscopus et Rotrocus Ebroicensis et Ricardus Constantiensis et Herbertus Abrincatensis episcopi apud Moretonium levaverunt corpus beati Firmati. Cum autem archiepiscopus inde ad Montem sancti Michaelis orationis et nos visitandi gratia venisset, et nos sua jocunda exhortatione et collocutione quatuor dies exhilarasset, altare crucifixi fecit consecrari ab Herberto Abrincatensi episcopo 6 feria; ipse vero sequenti sabbato altare beate Marie in cripta aquilonali noviter reedificatum consecravit. In quo altari reposuimus reliquias vestimentorum, ut putamus, ipsius domine nostre, quas in pixide plumbea in veteri ara ibidem reppereramus. In pago Parisiacensi cappa Salvatoris nostri monasterio Argentoilo divina revelatione reperta est, inconsubtilis et subrufi coloris; quam, sicut litere cum ea reperte indicabant, gloriosa mater illius fecit ei cum adhuc esset puer. 3 Kalendas Junii, feria 4, vigilia ascensionis Domini, circa meridiem, per dimidiam fere horam circulus maxime latitudinis apparuit in circuitu solis, ignei et cerulei coloris. Obiit Guillermus primogenitus filius Henrici regis Anglorum, et sepultus est Radingis ad pedes Henrici regis proavi sui. Obiit nichilominus Adalulfus, primus episcopus de Carloil. Obiit etiam Gislebertus de Gant. Et Symon juvenis, filius comitis Symonis, cum careret terra, dono regis Henrici accepit filiam ejus unicam cum honore ejus. Henricus rex Anglorum cepit castrum Mirebellum, et Chinonem longa obsidione. Lobdunum vero est ei redditum, quando pacificatus est cum eo Gaufridus frater suus, hac conditione interposita; quod rex daret ei singulis annis mille libras Anglice monete, et duo milia libras Andegavensis; et ita Deo favente discordia, que diu duraverat inter eos, mense Julio sopita est. Mortuo Alano episcopo Rodonensi, successit ei Stephanus abbas Sancti Florentii, vir religiosus et litteratus et eloquens. Obiit etiam Ingelbaudus archiepiscopus Turonensis, et successit ei Gotho Britto episcopus Sancti Briocci. Conanus comes de Richemont veniens de Anglia in minorem Britanniam, obsedit urbem Redonensem et cepit, fugato Eudone vicecomite vitrico suo. Hoc anno fulgura et tempestates mense Julio frequenter in Normannia acciderunt. Unde in pluribus locis messis periit, et homines fulgurati interierunt. Subsecuta est habundantia pluvie, que cepit medio mense Augusti, que impedivit et collectionem messium et subsequentem seminum sparsionem. Ex qua jugi inundatione pluviarum, que diu duravit, multe turres et ecclesie et antique macerie in Normannia et Anglia corruerunt. Radulfus de Fulgeriis cepit in quodam conflictu Eudonem vicecomitem de Porrehoit; et hac de causa major pars Brittannorum receperunt comitem Conanum in ducem Brittanie, excepto Johanne Dolensi, qui adhuc pro viribus Conano et coadjutoribus ejus resistit. Fredericus imperator Alemannorum duxit filiam Guillermi comitis Masconensis, et cepit cum ea civitatem Vesontionem et alias multas, quas pater ejus tenuerat de duce Burgundie. Pars tamen illius honoris quedam remansit Rainaldo comiti, patruo ejusdem puelle.
26.132
1157. Fredericus 6. Ludovicus 20. Henricus. 3.
26.133
Venerabilis Petrus Clugniacensis abbas 8 Kalendas Januarii ingressus est viam universe carnis. Guillermus rex Sicilie navali expeditione per admiralios suos cepit Sibillam civitatem metropolim, sitam inter Affricam et Babilonem. Est autem eadem civitas caput regni insule Gerp, in qua idem rex habitatores christianos inmisit, et eis archiepiscopum prefecit. Sabbato infra octavas pasche, in Abrincatino, villa que vocatur Landa Aronis, circa meridiem quasi de terra emergens turbo maximus, queque proxima involvit et rapuit; ad ultimum quasi quedam columpna rubei et cerulei coloris sub turbine ascendente in sublime stetit, et videbantur et audiebantur quasi sagitte et lancee in ipsa columpna defigi, licet non appareret intuentibus qui eas agitaret. In turbine qui stabat super columpnam, apparebant quasi diverse species volucrum in eodem volitantium. Subsecuta est illico in eadem villa mortalitas hominum, inter quos et dominus ville occubuit. Nec solum in illa villa, sed etiam in multis locis Normannie et finitimarum regionum, mortalitas hoc anno crassata est. Monachi claustrales Cluniaci tumultuaria electione, immo intrusione, quendam semilaicum Robertum Grossum, cognatum comitis Flandrie, pro parentela sua clegerunt, reclamantibus maturioribus viris et honestis personis, que de eodem monasterio ad pastoralem curam assumpti fuerant. Obiit Girardus episcopus Sagiensis.
26.134
Henricus rex Anglorum post octavas pasche apud Barbefluvium transivit in Angliam, et Malchomus rex Scotorum reddidit ei, quicquid habebat de dominio suo, id est civitatem Carluith, Castrum puellarum Baenburc, Novum castrum super Tynam, et comitatum Lodonensem. Et rex reddidit ei comitatum Huntedonie. Similiter Guillermus filius Stephani regis, qui erat comes civitatis Constantiarum, id est Moritonii, et in Anglia comes Surreie, id est de Warenna, propter filiam tercii Guillermi de Warenna, quam duxerat, reddidit ei Penevesel et Norwith et quicquid tenebat de corona sua, et omnes munitiones proprias tam in Normannia, quam in Anglia; et rex fecit eum habere quicquid Stephanus pater ejus habuit in anno et die, quo rex Henricus avus ejus fuit vivus et mortuus. Hugo Bigotus castella sua regi reddidit. Mortuo Ludovico primo abbate Sancti Georgii Baucherii ville, successit ei Victor, monachus Sancti Victoris. Rogerius Aquila, vir religiosus ac timens Deum, monachus Cluniacensis, factus est abbas Sancti Audoeni Rothomagensis, Freherio se demittente propter infirmitatem. Terricus comes Flandrensis et uxor ejus, amita Henrici regis Anglorum, perrexerunt Jerusalem, et dimiserunt Philippum filium suum et totam suam in manu Henrici regis Anglorum. Circa festivitatem sancti Johannis baptiste rex Henricus preparavit maximam expedicionem, ita ut duo milites de tota Anglia tercium pararent, ad opprimendum Gualenses terra et mari. Algareni civitatem Almariam in Hispania super christianos, quam amiserant, obsidione cum nonnullis castellis iterum ceperunt, fugato Anforsio imperatore Hispaniarum. Mors ipsius imperatoris subsecuta est pre dolore et pudore ejusdem fuge, et discordia inter filios suos facta est. Deposito Rotberto abbate Cluniacensi et mortuo et sociis suis in reditu a Roma, Hugo prior Claustrensis factus est abbas Cluniacensis.
26.135
Ruptis indutiis, que erant inter Balduinum regem Jerusalem et Lodari filium Sanguin, regem Halaprie, propter predam Sarracenorum, quam rex Balduinus inconsulte ceperat, pagani obsederunt civitatem Abilinam, que antiquitus dicta fuit Cesarea Philippi, et omnes vicos destruxerunt preter principalem munitionem. Sed tamdem adventu vivifice crucis et exercitu christianorum, recedentibus paganis ad tempus, iterum venerunt, et regem Balduinum, qui jam copias sui exercitus dimiserat, nichil minus quam insidias sperantem, inparatum invenerunt; et trucidatis multis ex militibus templi, qui soli cum eo remanserant, idem rex vix cogi potuit ut recederet. Hunc casum christianorum terremotus subsecutus est; maxime in transmarinis partibus. Stolus etiam amiralii Babilonie per mensem unum obsedit Acaron, cum anno preterito et de Babilone et de Damasco rex Jerusalem habuisset tributum. Amalricus comes Joppe, frater regis Balduini, duxit filiam Goscelini de Torvaissel, qui quondam fuerat, antequam eam Agareni cepissent, comes Rages, quam moderni nunc Rohais vocant. Henricus rex Anglic, subjectis ad libitum Walensibus, et restitutis terris et munitionibus baronibus suis, quas tempore Stephani regis Walenses super eos ceperant, extirpatis nemoribus et viis patefactis, castrum Rovelent firmavit, et dedit illud Hugoni de Bellocampo; et aliud castrum, scilicet Hasingewerche fecit, et inter duo hec castra unam domum militibus templi. Mense Septembri natus est Henrico regi Anglorum filius, et vocatus est Richardus.
26.136
1158. Fredericus 7. Ludovicus 21. Henricus 4.
26.137
Fredericus imperator Alemannorum, post pascha transiens Alpes, obsedit urbem nobilissimam Mediolanensem, et post longam obsidionem reddita urbe et obsidibus datis, processit ulterius ad oppressionem, si posset, Willermi regis Sicilie. Mortuo Senche rege Hispaniarum, successit ei filius suus, natus ex filia Garsie regis Navarorum. Moritur etiam Gaufridus archiepiscopus Burdegalensis, vir religiosus et verbi Dei seminator egregius. Decessit nichilominus Tetbaldus episcopus Parisiacensis. In festivitate sancti Johannis baptiste Henricus rex Anglorum militaribus armis accinxit apud Carluid Villermum filium regis Stephani, comitem Moritonii et de Warenna, quem comitatum habet propter filiam Willermi comitis de Warenna, quam duxerat. Qui Willermus mortuus fuerat in expeditione Jerosolimitana. Mortuo Gaufrido comite Nannetensi, fratre Henrici regis Anglie, mense Julio, Henricus rex mense Augusto transfretavit in Normanniam, et locutus cum rege Francorum Ludovico super Ettam fluvium de pace et de matrimonio contrahendo inter filium suum Henricum et filiam regis Francorum Margaritam, et prestitis hinc inde sacramentis, rex Anglie venit Argentomagum, et in festo nativitatis beate Marie ibidem jussit submoveri exercitum totius Normannie, ut essent apud Abrincas in festivitate sancti Michaelis, ituri super Conanum ducem Britannie, nisi redderet regi civitatem Nanneticam, quam invaserat. Exinde rex evocatus a rege Francorum, cum paucis venit Parisius, et inestimabili honore a rege Ludovico et a Constantia regina et a proceribus regni exceptus est, gaudentibus Francis et de pace duorum regum et de adventu tanti hospitis tripudiantibus. Ipse autem magnifice et dapsiliter se agens circa omnes, et maxime circa ecclesias et pauperes Christi; nusquam in aliqua ecclesia cum processione voluit suscipi, licet a rege Francorum, immo pene ab omnibus, et precibus et obsecrationibus ut id ageret urgeretur. Inde rediens filiam regis Francie secum adduxit, et eam ad custodiendum et nutriendum Roberto de Novo Burgo fideli suo tradidit.
26.138
Mense Septembri 9 Kalend. Octobris, natus est filius Henrico regi Anglorum, et vocatus est Gaufredus. In festivitate sancti Michaelis venit Conanus comes Redonensis et sui Britanni cum eo Abrincas, et reddidit regi urbem Nannetis cum toto comitatu Medie, valente, ut fertur, 60 milia solidorum Andegavensis monete. Inde venit rex ad Montem sancti Michaelis, et audita missa ad majus altare, comedit in refectorio monachorum cum baronibus suis. Quod ut faceret, vix abbas Robertus multis precibus extorsit ab eo. Postea in nova camera abbatis concessit ecclesias Pontis Ursonis Sancto Michaeli et abbati et monachis ejusdem loci, presente Roberto abbate et Ranulfo priore et Manerio monacho et Gervasio clerico Thome cancellarii et Adam scriba Roberti abbatis. Ipsa die perrexit ad Pontem Ursonis, et divisit ibi ministris suis et ordinavit, quomodo castrum illud reedificaretur. Inde discedens cum manu armata perrexit ad suscipiendum urbem Nannetis. Qua accepta et disposita ad lihitum, paucis interpositis diebus, cum innumerabili exercitu 3 feria obsedit castrum Toarci, et 6 feria ejusdem septimane cepit. Post aliquantulum temporis perrexit obviam Ludovico regi Francorum, venienti gratia orationis ad Montem sancti Michaelis de periculo maris. Quem, ex quo intravit in ducatum Normannie, deduxit et suis impensis decentissime procuravit. Robertus de Sancto Pancratio, monachus Sancti Michaelis de Monte, factus est abbas Cerneliensis. In festivitate vero beati Clementis die dominica venerunt uterque rex ad Montem beati archangeli, et cum magno tripudio tam clerici quam populi, itum est regi Francorum obviam. In ipsa autem processione, excepto conventu monachorum et clericorum et plebe innumera, fuerunt duo summi pontifices, unus archiepiscopus et alter episcopus, et quinque abbates. Audita missa redierunt Abrincas, deducente illum rege, et innumeris regiis muneribus tam illum quam suos usque ad fines sui ducatus prosequente.
26.139
Mense Decenbri concordati sunt rex Henricus et comes Blesensis Theobaldus cognatus ejus hoc modo. Comes Theobaldus reddidit regi duo castra; Ambazium et Fractam vallem; et Rotrodus comes Moritonie, sororius ejus-- siquidem unam sororum ejus Odo dux Burgundie, aliam predictus comes Rodrocus, qui usitatius dicitur comes Perticensis, tertiam Willermus Goiet-- hic inquam Rodrocus reddidit Henrico regi duo castra, Molinas et Bonum Molinum, que erant dominia ducis Normannie. Sed post mortem regis Henrici Rotrocus comes, pater hujus Rotroci, occupaverat ea. Rex autem Henricus concessit eidem Rotroco Bellismum castrum, et ille fecit regi propter hoc hommagium. Eodem anno Robertus abbas Sancti Michaelis, meliorans auro et argento quedam antiquata in capsa sancti Auberti episcopi, invenit in ea ossa ipsius sancti, excepto capite, quod per se reservatur in eadem ecclesia in vase argenteo. Invenit etiam cum eodem corpore litteras testificantes id ipsum, et quandam tabulam viridi marmoris. Repositum est iterum corpus beati confessoris et episcopi Auberti in eadem capsa in tribus ligaturis, et marmor, et vetus breve cum novo, in quo indicatur, sub quo anno dominice incarnationis et a quo abbate repositum fuit tunc idem corpus. Eodem anno inventa sunt corpora trium magorum, qui Salvatorem nostrum infantem adoraverunt in Bethleem, in quadam veteri capella juxta urbem Mediolanum, et pro timore Frederici imperatoris Alemannorum, qui eandem urbem obsidere veniebat, levata et in civitate posita. Balduinus rex Jerosolimitanus cepit super paganos Cesaream magnam Palestine, haut procul sitam ab Antiochia. Cepit etiam castrum Harenc, quod commendavit Rainaldo de Sancto Valerico.
26.140
1159. Fredericus 8. Ludovicus 22. Henricus 5.
26.141
Rex Henricus egit solennitatem natalis Domini cum regina Alienor apud Cesaris Burgum, que paulo ante transfretaverat in Normanniam. Henricus rex Anglorum, et Raimundus comes Barcinonensis, apud castrum Blaviam amiciciae fedus datis sacramentis hoc pacto inierunt, quod Ricardus filius regis filiam comitis tempore oportuno esset ducturus, et rex ducatum Aquitanie illis exactis nuptiis concessurus. Siquidem hic Raimundus est vir prepotens et dives, utpote qui regnum Arragonum habeat ex hereditate conjugis suae, ex paterna autem hereditate comitatum civitatis Barcinone. Ut enim aliquantulum ad transacta redeamus: Santio rex Arragonum genuit tres filios, qui sibi vicissim successerunt, Santionem, Anfortium, Remelium. Duobus vero primogenitis sibi invicem succedentibus et absque filiis decedentibus, ne regnum illud ab extraneis occuparetur, Remelium monachum etiam jam senem, licentia Romani pontificis a monasterio abstractum regem fecerunt; et ut heredem haberet, Mathildem matrem Willermi vicecomitis Toarci illi associaverunt, ex qua genuit unam filiam, quam Raimundus predictus comes duxit; de qua nata est ista puella, quam filio regis diximus copulandam, et filius ejus primogenitus Arragonum rex futurus. Siquidem ipse comes, quamvis haberet regnum Arragonum, et posset rex fieri si vellet, omnino recusavit, regnum reservans filio suo, quod accidebat ei ex materna genealogia. Hoc etiam anno, sicut et precedenti, Fredericus imperator Alemanorum urbem Mediolanensem obsidet, quia rebellaverant adversus eum idem Mediolanenses. Papie et Placentie turres dejecit, et fere omnem Lungobardiam ad libitum sibi subjecit.
26.142
Mediante autem quadragesima rex fecit summoveri exercitum totius Normannie, Anglie, Aquitanie, et ceterarum provinciarum, que sibi subdite sunt, quia Raimundus comes Sancti Egidii nollet ei reddere civitatem Tolose, quam rex requirebat sicut hereditatem uxoris sue Alienor regine. Siquidem Robertus comes Moritonii, uterinus frater Willermi regis, qui regnum Anglie subjugavit, habuit unum filium Guillermum, qui ei successit, et apud Tenechebrai a rege Anglorum primo Henrico in bello captus est: et tres filias, quarum unam duxit Andreas de Vitreio, aliam Guido de Laval, terciam comes Tolosanus, frater Raimundi comitis Sancti Egidii, qui in expeditione Ierosolimitana viriliter se habuit. Genuit autem ex ea comes Tolosanus unam solummodo filiam, quam Guillermus comes Pictavensis et dux Aquitanorum, mortuo patre predicte puelle, cum hereditate propria, scilicet urbe Tolosa et comitatu Tolosano, duxit uxorem; ex qua genuit idem Guillermus filium Guillermum nomine, qui ei successit, qui pater fuit Alienor regine Anglorum. Si quis autem requirit, quomodo postea comes Sancti Egidii habuit civitatem Tolosam, noverit, quod predictus Willermus comes Pictavensis invadiavit eandem civitatem Raimundo comiti Sancti Egidii, patruo uxoris sue, propter pecuniam, quam idem Guillermus in expeditione Jerosolimitana expendit; unde idem Raimundus in libro ejusdem expeditionis nunc comes Sancti Egidii, nunc comes Tolosanus vocatur. Quo mortuo habuit eandem urbem Anforsius filius ejus, qui apud Jerusalem mortuus est eodem tempore, quo Ludovicus rex Francorum gratia orationis illuc perrexerat. Similiter etiam Raimundus filius ejus, qui ei successit, qui habuit in conjugio Constantiam, sororem Ludovici predicti regis Francorum, relictam scilicet Eustachii comitis, filii Stephani regis Anglorum. Rex igitur Henricus iturus in expeditionem predictam, et considerans longitudinem et difficultatem vie, nolens vexare agrarios milites, nec burgensium nec rusticorum multitudinem, sumptis 60 solidis Andegavensibus in Normannia de feudo uniuscujusque lorice, et de reliquis omnibus tam in Normannia quam in Anglia sive etiam aliis terris suis, secundum hoc quod ei visum fuit, capitales barones suos cum paucis secum duxit, solidarios vero milites innumeros. Ad illam vero expeditionem cum reliquis transmarinis venit Macomus rex Scotie, et a rege Henrico cingulo militie ibidem accinctus est. Duravit autem expeditio illa fere per tres menses. Et quamvis rex Henricus cepisset urbem Cadurci, et major pars ducatus Tolosani sibi esset subdita vi vel timore, urbem tamen Tolosam noluit obsidere, deferens Ludovico regi Francorum, qui eandem urbem contra regem Henricum Anglie muniverat, et die ac nocte volens ferre auxilium Raimundo sororio suo custodiebat; unde graves inimicitie inter ipsum et regem Anglorum orte sunt, cum videret sibi regem Francie nocere, de cujus auxilio plurimum confidebat. Remisit itaque rex Henricus comitem Teobaldum, qui ei favebat, ut inquietaret regnum Francie. Sed Henricus episcopus Belvacensis, et comes Robertus dominus Dorcasini castri, fratres regis Francorum, ei restiterunt, et in margine ducatus Normannie aliquos flamma et rapina vexaverunt, Normannis sibi talionem reddentibus. Robertus de Blangeio, monachus Becci, factus est abbas Sancti Ebrulfi.
26.143
Mense Julio Robertus de Novo Burgo, dapifer et justicia totius Normannie, adversa valetudine tactus, gibbum cameli deposuit, videlicet innumeras divitias ecclesiis et monasteriis et pauperibus dividens; et ad ultimum in monasterio Becci, quod pre omnibus diligebat, habitum monachi sumens, per unum mensem ibi penitentiam fructuosam egit; et 3 Kalendis Septembris hominem exiit, sepultus in capitulo Becci, quod ipse propriis sumptibus mirifice edificaverat. Mortuo venerabili Milone episcopo Tarwennensi, electus est Milo archidiachonus ejusdem aecclesiae, canonicus regularis, sicut decessor ejus fuerat. Quem cum Samson archiepiscopus Remensis vellet sacrare, clerici civitatis Bolonie, qui diu sub episcopo Tarwennensi fuerant, volentes amodo suum proprium episcopum habere, sicut antiquitus habuerant, prohibuerunt archiepiscopum sub appellatione apostolica, ne eum sacraret nisi tantummodo ad titulum Tarvennensis ecclesie. Quod predictus electus refutans, insacratus contra illos clericos Romam perrexit, et ibi sacratus est. Magister Bernardus Brito, cancellarius ecclesie Carnotensis, factus est episcopus Cornubie in minori Britannia. Magister etiam Petrus Lonbardus Parisiensem episcopatum adeptus est, conivente Philippo ejusdem ecclesie decano, fratre regis Francorum; qui, ut dicunt, electionem suam concessit eidem Petro.
26.144
Kalendis Septembris mortuo Adriano pontifice, electi sunt duo et consecrati, Rollandus cancellarius presbiter cardinalis tituli Sancti Marci, vir religiosus, vocatus Alexander III, papa videlicet 174us, et Octavianus presbiter cardinalis tituli Sancte Marie in Cosmidum, dictus Victor III; hic per potentatum et parentes suos nobiles papatum invasit. Fregerius regis elemosinarius factus est episcopus Sagiensis. Galterius episcopus Cestrensis obiit. Obiit etiam Robertus episcopus Exoniensis, vir religiosus et timens Deum. Terricus comes Flandrensis rediit de Jerusalem, et uxor ejus Mabiria remansit cum abbatissa Sancti Lazari de Bethania, invito conjuge suo. Mense Octobris Henricus rex Anglorum, munita civitate Cadurcorum et commendata Thome cancellario suo, et dispositis custodibus et auxiliariis in locis oportunis, confidens de auxilio Raimundi Berengarii comitis Barcinone, et Trecheuel comitis Neumausi, et Willermi de Montepessulano, et aliorum suorum fidelium, rediit in Normanniam. Inde perrexit cum valida manu in pagum Belvacensem, et destruxit munitissimum castellum Guerberrei, excepta quadam firmitate; quam ne caperent, hominibus regiis ignis et fumus prohibuit. Villas multas combussit et destruxit. Simon comes Ebroicensis tradidit Henrico regi Anglorum firmitates suas, quas habebat in Francia, scilicet Rupem fortem, Montem fortem, Esparlonem et reliquas. Quod magno detrimento fuit regi Francorum, cum non posset libere procedere de Parisius Aurelianis vel Stampis, propter Normannos quos rex Henricus posuerat in castris comitis Ebroicensis. Hac de causa trevie capte fuerunt inter duos reges, a mense Decembri usque ad octavas pentecostes. In reditu expeditionis Tolose mense Octobris obiit Guillermus comes Moritonii; decessit autem absque liberis, et retinuit Henricus rex comitatum in manu sua.
26.145
1160. Fredericus 9. Ludovicus 23. Henricus 6.
26.146
Rex Henricus egit nativitatem Domini cum regina Alienor apud Falesiam; exinde eadem regina transfretavit in Angliam. Kalendis Januarii terremotus accidit in pago Constantino, castro Sancti Laudi, circa horam primam. Hardoinus decanus Cenomannensis factus est archiepiscopus Burdegalensis, cum decessor ejus vix anno et dimidio vixisset. Mathilde imperatrice adversa valetudine percussa, dapsiliter, preeunte consilio filii sui Henrici regis Anglorum, divitias suas aecclesiis, monasteriis et pauperibus distribuit; monasterium Beccense, sicut et in alia infirmitate sua fecerat, ceteris preponens. Ecclesia Bajocensi igne combusta, Philippus episcopus in ejus restauratione iterum viriliter laborat. Maio mense pax facta est inter reges Henricum Anglie et Ludovicum Francie, revolutis prioribus pactis et confirmatis et pacificatis, qui partes utrorumque adjuverunt. Matheus filius comitis Flandrie inaudito exemplo duxit abbatissam Rummesie, que fuerat filia Stephani regis, et cepit cum ea comitatum Boloniensem. Mense Julio Henricus rex Anglorum congregavit omnes episcopos Normannie et abbates et barones apud Novum Mercatum; et Ludovicus rex Francorum adunavit suos Belvaci. Ibi tractatum est de receptione pape Alexandri et refutatione Victoris: et consenserunt Alexandro, reprobato Victore. Mense Septenbri obiit Herbertus episcopus Abrincensis, et sepultus est in aecclesia beate Marie Becci, sicut predecessor ejus Ricardus de Bellofago. Predicto mense regina Anglie Alienor transfretavit in Normanniam jussu regis, adducens secum Henricum filium suum et filiam Mathildem. Mortuus est Philippus frater Ludovici regis Francorum, decanus Sancti Martini Turonensis. Mortua est Constantia regina Francie labore partus, superstite filia, cujus causa mors sibi acciderat.
26.147
Mense Octobri rex Anglie et rex Francorum collocuti, pactum pacis mutue confirmaverunt; et Henricus filius Henrici regis Anglorum fecit homagium regi Francorum de ducatu Normannie, qui est de regno Francie. Paucis interpositis diebus, Ludovicus rex Francorum duxit filiam comitis Theobaldi senioris. Nec mora Henrico filio Henrici regis Anglie desponsata est apud Novum Burgum Margarita filia Ludovici regis Francorum: et Henricus rex Anglie cepit tria castella munitissima, scilicet Gisorz, Neafliam, Novum Castellum, sita super flumen Epte, in confinio Normannie et Francie; quia pepigerant inter se ipse et rex Francorum, quatinus inito matrimonio filiorum suorum rex Henricus haberet illas munitiones, que ad ducatum Normannie pertinent. Quo audito rex Francie graviter tulit ipse, et sororii sui, scilicet Henricus, Teobaldus, Stephanus. Exinde hi tres comites coadunatis viribus suis ceperunt firmare munitionem Calvi Montis, que erat de feudo castri Blesensis, ut exinde pagum Turonicum infestarent. Rex vero Henricus, quia illud castrum erat de casamento Hugonis filii Sulpicii de Ambazia, quod tenebat de comite Teobaldo-- caput autem sui honoris, scilicet Ambaziam, tenebat de rege Henrico-- rex inquam Henricus percepto exinde nuncio, non expectatis sotiis suis, illuc properavit, volens impedire opus illius castri, per quod licentius, si perfectum esset, discurrerent per terram suam. Audito autem adventu regis Anglie comes Tebaldus discessit a Calvo Monte, munita firmitate et custodibus dispositis. Rex vero Henricus obsedit predictum castrum, et ilico cepit, in quo erant triginta quinque milites et quater viginti servientes, et reddidit eandem munitionem Hugoni de Ambazia, qui aversabatur pro posse suo comiti Tedbaldo, quia in carcere predicti comitis Sulpicius, ipsius Hugonis pater, nequiter extinctus fuerat. Exinde rex Henricus munitis turribus Ambazie et Fracte Vallis, et dispositis custodibus, egit festum natalis Domini cum Alienor regina Cenomannis.
26.148
1161. Fredericus 10. Ludovicus 24. Henricus 7.
26.149
Henricus rex munitiones comitis Mellenti et aliorum baronum suorum in Normannia in manu sua cepit et fidelibus suis commendavit. In margine etiam ducatus Normannie fere omnia sua castella, et maxime Gisorz, melioravit vel renovavit, parcum et mansionem regiam fecit circa fustes plantatos apud Chivilleium, juxta Rothomagum. Domum leprosorum juxta Cadumum mirabilem edificavit. Aulam et cameras ante turrem Rothomagensem nichilominus renovavit. Et non solum in Normannia, sed etiam in regno Anglie, ducatu Aquitanie, comitatu Andegavie, Cenomanie, Turonensi, castella, mansiones regias, vel nova edificavit, vel vetera emendavit. Castellum etiam in villa, que dicitur Amandivilla, super Vire fluvium edificavit. Achardus abbas Sancti Victoris Parisiensis factus est episcopus Abrincensis. Willermus Anglicus prior Sancti Martini de Campis, fuit abbas ecclesie Ramesensis in Anglia. In capite jejunii apud Cenomannos Hugo archiepiscopus Dolensis cecitate debilitatus, presentibus Henrico rege Anglorum et duobus legatis Romane ecclesie, Henrico de Pisis et Guillermo de Papia, reddidit archiepiscopatum, quem fere per sex annos tenuerat, et in cujus reparatione plurimum laboraverat. In ejus loco ibidem electus fuit Rogerius de Humez, archidiaconus Bajocensis. Bartholomeus archidiaconus Exoniensis factus est episcopus Exonie. Richardus Peccatum archidiaconus Cestrensis fit episcopus ejusdem ecclesie. Teobaldus archiepiscopus Cantuarie 2 feria pasche obiit. Post pascha rex Anglorum Henricus et Ludovicus Francorum, primo in Vilcasino, postea in Dunensi pago, instigante eos ad discordiam comite Teobaldo, congregatis exercitibus suis alterutrum terras suas defendendo, fere in comminus venerunt. Inde datis induciis post festum sancti Johannis, Henricus rex Anglorum perrexit in Aquitaniam, et inter alia que strenue gessit, Castellionem supra urbem Agennum, castrum scilicet natura et artificio munitum, obsedit, et infra unam septimanam in festivitate sancti Laurentii admirantibus et perterritis Wasconibus cepit. Regina Alienor apud Donnumfrontem filiam peperit, quam Henricus presbiter cardinalis et legatus Romane ecclesie baptizavit, et Achardus episcopus Abrincensis, et Robertus abbas Sancti Michaelis de periculo maris, cum aliis multis, de fonte susceperunt; et vocata est Alienor de nomine matris sue. Mauricius archidiaconus Parisiensis fit ejusdem ecclesie episcopus. Mortuo Juhello de Meduana, successit Gaufridus filius ejus; hic duxit filiam comitis Mellenti.
26.150
1162. 11. 25. 8.
26.151
Rex Henricus egit nativitatem Domini apud Bajocas. Mense Januario Gaufridus de Meduana reddidit Henrico regi Anglorum tria castella que pater cius tenuerat post mortem Henrici regis senioris, scilicet Gorran, Ambrerias, Novum castrum super flumen Colmie. Eodem mense remoto Aquilino de Furnis de castello Pontis Ursonis, quia Abrincatini conquerebantur de eo quod terras eorum nimiis exactionibus et injuriis gravaret, Henricus rex idem castrum ad tempus commendavit Roberto abbati de Monte. Mortuo Sanctione archiepiscopo Remensi, Henricus frater regis Francorum, episcopus Belvacensis successit. Bartholomeus vero archidiaconus Remensis factus est episcopus Belvacensis. Prima dominica quadragesime rex Henricus aggregavit episcopos, abbates, barones tocius Normannie apud Rothomagum, et querimoniam faciens de episcopis et eorum ministris et vicecomitibus suis, jussit ut concilium Julie Bone teneretur. Julia Bona in Caletensi pago juxta Sequanam est, sedes regia, a dominis Normannorum multum amata et frequentata. Hanc Julius Cesar, ex cujus nomine Julia vocatur, condidit, destructa urbe Caleto, ex cujus veteri vocabulo tota regio sita inter Sequanam et mare adhuc vocatur. Primus Ricardus dux Normannorum et secundus Ricardus filius ejus, apud Fiscannum levati de tumulis suis, in quibus separatim jacebant, post altare sancte Trinitatis honestius ponuntur. Huic translationi Henricus rex Anglorum interfuit, et episcopi Normannie, et dedit illi ecclesie silvam de Hogis.
26.152
Comes Robertus de Basenvilla adversus Willermum cognatum suum regem Sicilie rebellat in Apulia; et multis coadjutoribus secum adunatis, majorem partem maritimarum civitatum sibi conciliavit. Fredericus imperator Alemannorum urbem Mediolanum, quam per tres annos obsederat, necessitate famis afflictam capit et destruit, reservatis tantummodo matrice ecclesia et quibusdam aliis. Discordia inter regnum et sacerdocium adhuc perdurante propter scisma Octaviani, quem rex Romanorum Fredericus secum in Italia habebat, Alexander papa Romanus confidens de regibus Francorum Ludovico et Anglorum Henrico, qui devote semper Romanam ecclesiam fovent et venerantur, ad cismontanos marina expeditione circa pascha venit, et apud Montempessulanum in Provincia debita honorificentia susceptus est. Richardus de Revers, dominus insule Vecte, in Anglia moritur, relinquens ex filia Rainaldi comitis Cornubie parvulum filium, nomine Balduinum. Stephanus cognomento Burgensis, abbas Sancti Michaelis de Clusa et monachus Cluniacensis, fit abbas Cluniaci, abbate Hugone se conferente ad partes imperatoris et Octaviani. Mortuo Harduino archiepiscopo Burdigalensi apud Montempessulanum, dum ibidem in curia domni pape moraretur, episcopus Lactorensis ei successit. Fame, mortalitate cismontani, maxime in Aquitania, laborant. Rainaldus de Castellione princeps Antiochie dum incapte in terram Agarenorum intrat, multis suorum occisis vel captis ipsemet capitur. Thomas cancellarius regis Anglorum fit archiepiscopus Cantuariensis. Radulfus de Toene moritur, relicto parvulo filio ex filia Roberti comitis Leecestrie. Mense Julio in Britannia minori, scilicet in Retello, sanguis pluit, et de ripis cujusdam fontis ibidem effluxit, nec non etiam de pane. Eodem mense Johannes de Dol mortuus est, et dimisit terram et filiam suam in protectione Radulfi de Fulgeriis. Sed rex Anglorum accepit turrem de manu ejus. Guillermus rex Sicilie transiens de Sicilia in Apuliam cum magno exercitu, Roberto de Basenvilla fugato cum complicibus suis, civitates et castella, que a se defecerant, recuperat. Johannes thesaurarius Eboracensis, vir jocundus et largus et apprime litteratus, fit episcopus Pictavensis. Matheo episcopo Andegavensi defuncto, successit Gaufridus Sagiensis, decanus ejusdem ecclesie et clericus regis Anglorum.
26.153
Leupus rex Valencie et Murcie, licet gentilis et Agarenus, munera ingentia in auro et serico et in aliis speciebus et in equis et camelis mittit Henrico regi Anglorum, grandia et ipse ab eodem recepturus. Raimundus Berengarius comes Barcinonensis, vir omnibus bonis plangendus, moritur, relicto filio Anforsio, qui factus est rex Arragonum; quod regnum ei acciderat ex materno genere. Fredericus Alemannorum imperator et Ludovicus rex Francorum, cum super fluvium Sagonam, quod antiquitus Arar vocabatur, de pace tractaturi convenire debuissent, repente mutato animo propter scisma Octaviani, cujus partes imperator adjuvabat, infecto negotio ad propria redierunt. Exinde parvo spacio temporis interjecto, Ludovicus rex Francorum et Henricus rex Anglorum super Ligerim apud Cociacum convenientes, Alexandrum papam Romanum honore congruo susceperunt, et usi officio stratoris, pedites dextra levaque frenum equi ipsius tenentes, eum usque ad preparatum papilionem perduxerunt. Quo mediante, Deo favente, pax inter cos firma restituta est. Richardus episcopus Londonie moritur. Henricus rex ordinatis et compositis rebus, et castellis suis in Normannia, Aquitania, Andegavia, et etiam in Wasconia, in adventu Domini venit Barbefluvium, volens si posset transfretare ante natalem Domini; sed vento prohibente, egit natalem Domini cum regina Alienor apud Cesaris Burgum. Manuel imperator Constantinopolitanus duxit Constantiam filiam secundi Boamundi uxorem. Et Boamundus tertius, frater predicte puelle, factus est princeps, vitrico suo in captivitate remanente Rainaldo.
26.154
1163. Fredericus 12. Ludovicus 26. Henricus 9.
26.155
Mense Januario rex Henricus transivit in Angliam, ipse et regina, et cum magno gaudio susceptus est ab omnibus fere principibus patrie, qui eum in littore expectabant. Jam enim Henricus filius ejus precesserat, et sicut in Normannia, sic in Anglia homagia et fidelitates baronum et militum suscepit. Archiepiscopo Lugdunensi deficiente, clerus et populus coniventia Frederici imperatoris elegerunt Guillermum filium comitis Teobaldi senioris, quod etiam papa Alexander concessit. Illa autem urbs, que cis Rodanum est, ad regnum Francie pertinet; sed quia Guigo Dalfinus et Forojulensis comites anno preterito fraude eam predicto archiepiscopo abstulerunt, nec per regem Francie eam rehabere potuit, ideo idem archiepiscopus transtulit se ad imperatorem; qui predictam civitatem eidem restituit, et extunc ab eo illam tenuit. Rotrocus episcopus Ebroicensis et Rainaldus de Sancto Walerio fecerunt in Normannia recognoscere jussu regis, per episcopatus, legales redditus et consuetudines ad regem et barones pertinentes. Philippus episcopus Bajocensis mense Februario moritur, qui fuit vir prudens et astutus in augmentandis et revocandis rebus illius ecclesie, et multum ibi profecit; sed sapientia hujus mundi stulticia est apud Deum. Hic se dederat monasterio Beccensi ad monachatum, sed non est in homine via ejus. Preventus enim fuit morte, nec quod proposuerat implere potuit; librorum tamen septies viginti volumina illi jam dederat. Bellum Roberti de Monte Forti cum Henrico de Essessa pro fuga prelii contra Gualenses, in quo isdem Henricus defecit, et exheredatus, factus est monachus Radingensis. Walenses subditi sunt regi Henrico ad libitum. Malcomus rex Scotie fecit homagium Henrico, regis Anglorum filio, et dedit regi obsides, scilicet dedit fratrem suum minorem et quosdam de filiis baronum suorum, de pace tenenda et pro castellis suis, que rex volebat habere. Quidam gartio, coniventia monachorum ut creditur, occidit abbatem Sancti Maximini Aurelianensis; et papa Alexander et Ludovicus rex Francorum expulerunt inde omnes fere monachos, et per diversas abbatias disperserunt, et fecerunt ibi abbatem de Majori Monasterio. Similiter anno preterito cum abbas Latiniacensis equitans invenisset quendam, qui ei forifecerat, et minaretur ut eum caperet et destrueret: ille emissa sagitta percussit abbatem in oculo usque in cerebrum, et occidit. Cui successit Hugo, naturalis filius comitis Theobaldi senioris. Iste fuit prius monachus Tironis; et tempore Stephani regis patrui sui, per aliquantum temporis fuit abbas Hommensis in Anglia; qua abbatia relicta fuit abbas Certesiensis. Iterum illa relicta venit in Franciam ad nepotes suos Henricum et Teobaldum; et sic, ut diximus, factus est abbas Latiniacensis. Gislebertus episcopus Herefordensis, mortuo Ricardo Lundoniensi episcopo, translatus est ad eandem sedem, et magister Robertus de Mileduno, genere Anglicus, et grandevus, factus est episcopus Herefordensis. Rogerius filius Roberti comitis Gloecestrie electus est ad episcopatum Wigorniensem. Mense Martio obiit tercius Balduinus rex Jerusalem, vir per omnia plangendus; et successit ei Amalricus frater ejus. Huic Balduino a superna clementia concessum est, ut Ascalonem caperet, et Agarenos expelleret et servitio divino manciparet; quod nec David propter sanctitatem suam, nec Salomoni propter sapientiam et divitias suas, nec Ezechie propter justitiam suam, nec alicui antea regnum permissum fuerat. In octavis pentecostes Alexander papa tenuit concilium Turonis, in quo excommunicavit Octavianum cum aliis scismaticis et complicibus suis. In illo concilio duo episcopi, quorum unus sacratus fuerat per manum Terrachonensis archiepiscopi metropolitani sui, alter per Toletanum archiepiscopum totius Hispanie primatem, expulsi sunt de ecclesia Pampulonensi, ad cujus titulum ambo sacrati erant, et tercius subrogatus est. Illis tamen duobus ordo episcopi mansit, et concessum est, ut si vacantes ecclesie eos vocarent, fierent earum presules.
26.157
1164 .
26.158
Fredericus 13. Ludovicus 27. Henricus 10.
26.159
Terricus comes Flandrensis vadit Jerosolimam tercio, et filius ejus primogenitus Philippus ei succedens, ducta altera filiarum Radulfi senioris comitis Viromandensis, et fratre uxoris sue juniore Radulfo comite elephantia percusso, per uxorem fit dominus duorum comitatuum, scilicet Viromandensis et Montis Disderii. Rainaldus Coloniensis electus, cancellarius Frederici imperatoris Alemanorum, transtulit trium magorum corpora de Mediolano Coloniam; quorum corpora quia balsamo et aliis pigmentis condita fuerant, integra exterius, quantum ad cutem et capillos, durabant. Eorum primus, sicut mihi retulit, qui eos se vidisse affirmabat, quantum ex facie et capillis eorum comprehendi poterat, quindecim annorum, secundus triginta, tercius quadraginta videbatur. Beatus autem Eustorgius dono cujusdam imperatoris transtulit illos Mediolanum de Constantinopoli, cum quadam mensa cui superpositi erant, in quodam vehiculo parvo, quod due vacce divina virtute et voluntate trahebant. Transtulit etiam idem Rainaldus exinde corpus beate Valerie, matris sanctorum martyrum Gervasii et Prothasii, et capud Naboris martyris. Apud Rothomagum 3 Kalendas Februarii obiit Willermus frater Henrici regis; sepultus est in ecclesia sancte Marie. Circa octavas pasche rex Henricus fecit dedicari ecclesiam beate Marie de Radingis, et per tres dies regaliter procuravit conventum monachorum et hospites, data etiam dote non minima eidem ecclesie. Hamelius, naturalis frater Henrici, duxit comitissam de Guarenna, relictam Willermi comitis Moritonii, filii Stephani regis. Hec fuit filia tercii Willermi comitis de Guarenna, qui cum rege Francie Ludovico perrexit Jerusalem, et ibi obiit, superstite sola predicta comitissa.
26.160
In pago Belvacensi cuidam plebeio apparuit in visu noctis sanctus Egidius, et quedam honeste persone cum eo, cui predixit, ut cum die crastina primum sulcum aratri duceret, inveniret parvam crucem ferream, et jussit ut ferret eam ad suam ecclesiam. Tunc rusticus quesivit ab eo, utrum ad Sanctum Egidium de Provincia deberet eam portare; cui sanctus Egidius respondit: Non; sed ad Sanctum Egidium de Constantino, ubi est corpus meum. Quod cum factum fuisset, multe ibi virtutes facte sunt. Apud Lucam civitatem obiit Octavianus scismaticus, per antifrasim vocatus Victor; et successit ei in eodem errore permanens Wido Cremensis, dictus Paschalis IV. Comes Carnotensis Tedbaudus despondit filiam Ludovici regis Francie, et rex ei concessit dapiferatum Francie, quem comes Andegavensis antiquitus habebat, unde etiam nostris temporibus Radulfus de Parrona pro eo serviebat; unde ei hommagium faciens ut dominum honorabat. Henricus autem frater ejus primogenitus comes Trecensis iterum assumpsit filiam Ludovici regis, quam prius dimiserat. Fredericus imperator cum ad libitum suddisset sibi Langobardiam, in qua sunt 25 civitates, inter quas sunt tres archiepiscopatus, scilicet Mediolanum, Ravenna, Jenua; et fiscum regium ad 50 milia marcharum summam in eodem regno reparasset, et pacem ibidem tam indigenis quam peregrinis reformasset: iterum Verona, et quedam alie civitates adversus eum rebellant. Gualenses fidem Henrico regi non servantes, terras proximas latrocinando infestant, agente quodam regulo eorum, vocato Ris, et alio ejusdem perversi tatis homine nomine Oeno, predicti Ris avunculo. Walterius Giffar comes de Rochingaham moritur absque herede, et comitatus ejus in Anglia et terra ejus in Normannia rediit ad dominium regis. Richardus de Humet, conestalus Henrici regis, convocatis baronibus Normannie et Britannie, mense Augusto cepit castrum Conbort in Britannia in manu regis, quod Radulfus de Filgeriis habuerat post mortem Johannis de Dol. Eodem mense sanguis pluit in Rethel, in episcopatu Dolensi. Robertus episcopus Carnotensis vir religiosus moritur. Obiit Hugo venerabilis archiepiscopus Rothomagensis 4 Id. Octobris. Hic vir magne literature multa jocunde edidit; viduis et orphanis et aliis pauperibus largus extitit. Rexit autem ecclesiam Rothomagensem honeste et viriliter annis fere triginta. Almarricus rex Jerusalem, conductus ab amiralio Babilonico, cum exercitu perrexit in adjutorium illius, liberare quandam civitatem ipsius nomine Barbastam, quam Salegon senescallus Noradin fraude occupatam contra ipsum tenebat. Obsessa igitur per aliquantulum temporis, tamdem capta est et amiralio restituta civitas, firmatis autem inter eos amicitiis, et redditis multis captivis, duplicato etiam tributo-- nam antea dabat amiralius regi singulis annis 30 milia aureorum-- rex ad propria rediit. Sed interea Noradin intulerat christianis magnum dampnum; nam capto castro eorum, nomine Harenc, capto etiam Boamundo juniore principe Antiochie, et multis interfectis, Habilina, id est Belinas, postmodum a Sarracenis pervasa est.
26.161
1165. Fredericus 14. Ludovicus 28. Henricus 11.
26.162
Henricus rex Anglie in quadragesima in Normanniam transiens, in octabis pasche apud Gisorz cum rege Francorum locutus est. Inde rediens Rotomagum, Philippum comitem Flandrensem consobrinum suum regaliter excepit. Venerunt similiter ad eum legati Frederici imperatoris Alemanorum, Rainaldus scilicet archiepiscopus Coloniensis cancellarius ipsius, et multi alii magni potentatus viri, requirentes eum ex parte imperatoris, ut daret unam filiarum suarum Henrico duci Bajoarie, et aliam filio suo, licet adhuc puerulo. Exactis itaque sacramentis et datis, rex postea misit suos legatos in Alemaniam, qui ab imperatore et satrapis suis eadem sacramenta de conventionibus, que inter eos convenerant, acciperent. Rotrodus episcopus Ebroicensis fit archiepiscopus Rotomagensis. Henricus decanus Salesberiensis eligitur ad episcopatum Bajocensem. Mortuo Rogerio abbate Sancti Wandregisili, viro religioso, Anfredus sacrista ejusdem monasterii ei successit. Regina Anglie Alienor evocata a rege venit in Normanniam, adducens secum filium suum Ricardum et filiam Mathildem. Redeunte vero rege in Angliam, et cum multo apparatu bellico super Valenses eunte, regina remansit in partibus cismarinis. Alexander papa Romanus relinquens Senonem, in qua fere duos annos moratus fuerat, veniens ad Montempessulanum navali subvectione, perrexit ad terram Willermi regis Silicie, licet incidie piratarum imperatoris Allemanie ei in mari non deessent. Willermus frater comitis Tebaldi eligitur ad regimen ecclesie Carnotensis, data ei remissione a papa propter juvenilem etatem, ut usque ad quinquennium differretur sacratio ejus. Mense Augusto, Ludovico regi Francorum ex uxore sua nascitur filius, et vocatus est Philippus. Regina Alienor mense Octobris Andegavis peperit filiam, et vocata est in baptismate Johanna. Robertus abbas Montis in quodam brachio auro et argento optime parato jussit reponi reliquias sancti Laurencii, scilicet os brachii quod eschinum vocant, et alia quattuor minora ossa ejusdem martyris; sicuti antea reposuerat in quadam cuppa intus et extra deaurata caput Innocentii socii sancti Mauricii. Predictas reliquias et partem co poris sancti Agapiti martyris, scilicet carnem cum costis quattuor, Suppo abbas Montis a monasterio sancti Benigni Fructuariensis, ubi prius fuerat abbas, et prece et precio ad monasterium sancti Michaelis adportavit. Est autem Fructuariense monasterium in Langobardia, in episcopatu Vercellensi. Malcomus rex Scotie, religiosus juvenis, obiit. Succedit ei frater ejus Willermus. Fulmen cecidit in ecclesia sancti Michaelis in turre et in aliis locis, et tamen Deo miserante nichil nocuit. Obiit Robertus abbas Majoris Monasterii, et successit ei Robertus Blesensis.
26.164
1166 .
26.165
Fredericus 15. Ludovicus 29. Henricus 12.
26.166
Henricus rex, munitis confiniis inter Anglos et Walenses, et castellis et militibus dispositis, in quadragesima transfretavit in Normanniam. Deinde locutus cum rege Francorum ea que ad pacem sunt; audito etiam quod rex Francorum statuisset de thesauris et redditibus suis, similiter et omnium hominum tam clericorum quam laicorum, qui in sua ditione erant, singulis annis usque ad quinquennium de singulis 20 solidis singulos denarios mittere Jerusalem ad defensionem christianitatis: idem rex magnanimus fecit duplicare in omni potestate sua redditum primi anni, reliquis annis permanentibus ad solutionem unius denarii per singulos viginti solidos. Gualeranus comes Mellenti factus monachus Pratelli obiit; et successit ei filius ejus Robertus, natus ex sorore Simonis comitis Ebroicensis. Duxit autem idem Robertus filiam Rainaldi comitis Cornubensis. Obiit etiam Guillermus rex Siciliae et successit ei Guillermus filius ejus. Willermus Talavacius, comes Sagiensis, et filius ejus Johannes, et iterum Johannes nepos ejus, filius Guidonis primogeniti sui comitis Pontivi, concesserunt regi Henrico castrum Alenceium et Rocam Maberie, cum eis que ad ipsa castella pertinent. Et forsitan ideo predictas munitiones perdiderunt, quia malas consuetudines ipsi et eorum antecessores diu ibi tenuerant; quas rex Henricus statim meliorari precipit. Mense Septembri obiit Stephanus episcopus Redonensis. Obiit etiam in Anglia Robertus Batensis episcopus. Quia vero obtimates Cenomanici comitatus et Britannice regionis, antequam rex transfretaret, minus obtemperaverant preceptis regine, et ut dicitur, sacramento se obligaverant, ut se communiter defenderent, si aliquis eorum gravaretur: rex ad libitum suum eos et castella eorum tractavit; et congregatis exercitibus fere de omni potestate sua citra mare, castrum Felgeriarum obsedit, cepit, funditus delevit. Inde facto conubio de Gaufrido filio suo et Constancia filia comitis Conani Brittannie et de Richemont, comes Conanus concessit regi, quasi ad opus filii sui, totum ducatum Brittanie, excepto comitatu de Gingamp, qui ei accederat per avum suum comitem Stephanum. Rex vero accepit hominium fere ab omnibus baronibus Brittannie apud Toas. Inde venit Redonis, et per civitatem illam, que caput est Brittannie, totum illum ducatum saisivit. Et quia nunquam viderat Comborcht neque Dol, postquam in manus ejus venerant, in transitu illa vidit. Causa vero orationis ad Montem sancti Michaelis veniens, apud genecium illa nocte hospitatus est. Illuc venerunt ad eum Guillermus rex Scotie, et episcopus insularum Man et aliarum 31, que sunt inter Scotiam et Hiberniam et Angliam. Illas 32 insulas tenet rex insularum tali tributo de rege Norwegie, quod quando rex innovatur, rex insularum dat ei decem marcas auri, nec aliquid facit ei in tota vita sua, nisi iterum alius rex ordinetur in Norwegia. Hujus regis insularum venit legatus ad regem Anglie predictus episcopus. Est enim predictus rex consanguineus regis Anglie ex parte Mathildis imperatricis matris sue.
26.167
1167. 16. 30 13.
26.168
In natali Domini fuit rex Henricus Pictavis, et venit ad eum Henricus filius suus de Anglia. Ante quadragesimam venit rex Rothomagum, et mortuo Rotgerio abbate Sancti Audonei, viro summe religionis, eandem abbatiam dedit Haimerico cellerario Becci. Paulo ante obierant in Anglia Robertus Herefordensis et Robertus Linconiensis episcopi. In quadragesima locutus fuit rex Anglorum cum comite Sancti Egidii apud Magnum montem. Post pascha duxit exercitum militum in Arvernicum pagum, et vastavit terram Guillermi comitis, quia data fide pepigerat stare justicie, in presentia donni regis, nepoti suo, quem exheredaverat, juniori videlicet comiti Arvernensi; sed inveteratus ille dierum malorum rupta fide, transtulit se ad regem Francorum, et seminavit discordias inter eos. Sed et de collectione pecunie deferende Jerusalem, que adunata fuerat Turonis, quam rex Anglorum volebat mittere per suos nuntios, utpote sumptam in suo comitatu, rex autem Francorum per suos, quia ecclesia Turonensis sua est, suggestione Jocii archiepiscopi Turonensis magna discordia inter Henricum regem Anglorum et Ludovicum regem Francorum mota est. Combusta est civitas Turonensis cum principali ecclesia. Almaricus rex Jerusalem evocatus ab amirario Babilonie, cui confederatus erat, obsedit Alexandriam, que caput est Egypti, et cepit, et reddidit eam amirario, qui pegigit ei singulis annis tributum de eadem civitate 50 milia Bizantiorum, exceptis 57 milibus, quos habet de Babilone. Idem etiam rex duxit uxorem neptem Manuel imperatoris Constantinopolitani cum infinitis thesauris.
26.169
Circa pentecostem Fredericus imperator Alemanorum, missis exercitibus suis, multos Romanorum occidit, ipse ab eisdem similia recepturus. Circa mensem Julium per semetipsum Leoninam Romam obsedit et cepit, et quedam juxta ecclesiam beati Petri destruxit, scilicet porticum et alia nonnulla. Antipapam etiam Widonem de Creme Romam adduxit, et per manum ipsius uxorem suam imperatricem fecit coronari. Subsecuta est e vestigio ultio divina. Nam Karolus filius Corradi, qui ante Fredericum imperaverat, consobrinus ejus, mortuus est, et Rainaldus archiepiscopus Coloniensis cancellarius ejus, cujus consilio multa mala faciebat, et episcopus Leodiensis, et multi alii tam episcopi quam consules, similiter perierunt. Dicitur enim, quod crassante mortalitate 25 milia hominum de exercitu suo mortui sunt. Longobardie civitates, que sunt numero 25, Mediolanum reedificant et ab imperatore deciscunt, preter Papiam et Vercellas. In octavis pentecostes rex Anglorum et rex Francorum in Vircasino locuturi de pace convenerunt. Sed primoribus regni Francorum exacerbantibus lenitatem regis Ludovici, nihil profuerunt. Congregaverunt itaque uterque infinitum exercitum de omni potestate sua, et alteruter castella sua muniverunt. Cum autem rex Francorum aliquantas villulas in marca, inter Medantam et Pascheium, combussisset, rex Henricus irritatus, licet multum deferret regi Ludovico, Calvum Montem castrum munitissimum et ditissimum, in quo rex Francorum congregaverat expensas et victualia ad opus belli, et plurimas villas in circuitu illius combussit. Quo audito rex Francorum graviter tulit, et collectis viribus suis, latos fundos quos Sanctus Audoenus habebat in Vircasino, scilicet Vadum Nigasii et alias villas, combussit; Andeliacum etiam burgum optimum, qui erat proprius Beate Marie et archiepiscopi Rothomagensis. Nonnulla etiam que pertinebant ad ecclesiam sancte Trinitatis Rothomagensis, vastavit. Sed non defuit festinata vindicta. Eadem namque die multi de exercitu ejus cum redirent ad castra, siti, solis fervore, pulvere, formidine deficientes expiraverunt. Sic etiam patri ipsius pridem acciderat; nam initurus certamen cum Henrico seniore rege Anglorum, in quo inferior fuit, precedenti nocte in eodem vico hospitatus fuerat, et Franci, qui a ferocitate, teste Valentiniano Romanorum imperatore, vocati sunt, ecclesiam beate Marie Andeliaci stabulum equorum suorum fecerant. Unde alii eorum capti, alii vero in fugam elapsi sunt. Mense Augusto tregue sumpte et jurate sunt inter reges Henricum et Ludovicum, usque ad pascha. Inde perrexit rex Henricus in Britanniam, et subdidit sibi omnes Britannos, etiam Leonenses; nam Guihunmarus, filius Hervei vicecomitis Leonensis, cujus filiam comes Guido habebat in conjugium, datis obsidibus submisit se regi, terrore exanimatus, cum videret castrum suum munitissimum combustum et captum, et alia nonnulla vel capta, vel reddita. Cum adhuc moraretur rex in Britannia, audivit nuntium de morte matris sue Mathildis imperatricis. Decessit enim 4 Idus Septembris Rothomagi, et sepulta est Becci. Thesauros infinitos pius filius distribuit ecclesiis, monasteriis, leprosis et aliis pauperibus, pro anima illius. Fecit autem predicta imperatrix monasterium de Voto in Caletensi pago juxta Juliam Bonam, et posuit ibi monachos Cistertienses. Fecit et monasteria canonicorum, unum juxta Cesaris Burgum, et aliud in silva de Goffer. Ad montem etiam lapideum super Sequanam apud Rothomagum, a se inchoatum, multam summam pecunie dimisit.
26.170
Richardus abbas Sancti Petri super Divam obiit, et successit Rannerus monachus Cadomi pro eo. Decessit etiam Michael abbas Pratelli, monachus Becci, et substitutus est pro eo Henricus monacus Becci, procurator hospitum. Jocio archiepiscopus Turonensis concordatus est cum rege Anglorum. Venerabilis Hugo abbas Cerasii humane vite moriendo satisfecit; qui 50 fere annis rexit idem monasterium. Huic successit Martinus monacus ejusdem loci. Regina Alienor transfretavit in Angliam, ducens secum filiam suam Mathildem. In vigilia natalis Domini due stelle ignei coloris, quarum una erat magna, altera parva, apparuerunt in occidente, et erant quasi conjuncte; postea disjuncte sunt longo spatio, et apparere desiverunt. Natus est Johannes filius regis Anglorum.
26.171
1168. Fredericus 17. Ludovicus 31. Henricus 14.
26.172
Ad natale fuit rex Henricus Argentomagi, et tenuit ibi magnam curiam in nova aula sua. Mathildis filia regis Henrici cum infinita pecunia et apparatu maximo ducta est in Alemaniam ad sponsum suum Henricum ducem Sansonie et Bajoarie; quorum ducatuum unum habebat ex patre suo, alterum ex matre. Pater ipsius fuit Henricus dux, qui fuit natus ex filia Lotharii imperatoris, qui ante Corradum imperaverat. Hic Henricus, scilicet junior, qui filiam regis Anglorum duxit, super paganos, scilicet Sclavos et Vindelicos, tantum adquisivit, quod fecit ibi tres episcopatus. Obiit Terricus comes Flandrensis, cui successit Philippus filius ejus, qui jam diu comitatum illum rexerat, cum pater illius iter Jerusalem frequentabat. Stephanus de Filgeriis, capellanus regis Henrici, factus est episcopus Redonensis. Fiscanense monasterium combustum est. Mense Februario accidit quoddam mirabile in Cenomanensi pago, castro Freernai, quod castrum est Roscelini vicecomitis Cenomannorum, qui habet in conjugio Mathildem filiam notham primi Henrici regis Anglorum, materteram secundi Henrici regis Anglorum, ex qua genuit Ricardum, qui ei successit, et Guillermum, cui secundus Henricus rex Anglorum dedit in Brittannia filiam Rollandi de Reus cum terra ipsius. In hac itaque munitione fluvius Sartae, qui preterfluit, fere per horam et dimidiam siccatus est, ita ut calciati siccis vestigiis possent transire, cum antea vix equi absque natatu possent transvadare. Hoc etiam accidit Londonie de Tamensi flumine, tempore primi Henrici regis Anglorum. 14 Kal. Marcii terremotus factus est, et globus igneus visus est per aera discurrere.
26.173
Pictavi et Aquitani ex majori parte, id est comes de Marcha, comes Engolismensium, Haimericus de Lizennioio, Robertus, et Hugo frater ejus de Sileio, et alii multi, voluerunt rebellare contra regem; et incendiis et rapinis pauperum incumbentes, circunquaque crassabantur. Quod rex audiens impiger advolat; et eorum insanie obsistens, Lizennoium castrum munitissimum cepit, captum munivit, et villas eorum et municipia destruxit. Munitis castellis suis militibus et victui necessariis, relicta ibi regina cum comite Patricio Salesberiensi, avunculo Rotrodi comitis Perticensis: in octavis pasche inter Paceium et Medantum in Normania, locuturus cum rege Francorum et injurias suas ab eo expostulaturus, accessit. Siquidem Pictavi ad regem Francorum venerant, et obsides suos contra regem Anglorum, cujus proprii erant, ei dederant. Unde cum hinc inde grandis altercatio fieret, nec rex Francorum obsides, quos contra justiciam ceperat, reddere vellet, inducie date sunt usque ad octavas sancti Johannis. Circa vero octavas pasche dolo, Pictavensium occisus est comes Patricius, et sepultus est apud Sanctum Hilarium. Successit ei filius, natus ex filia Guillermi comitis Pontivi, matre comitissae de Warenna. Antequam trigue date essent, rex Anglorum submonuerat Eudonem vicecomitem de Purrohoit, qui eatinus umbratico nomine comes vocabatur, et cui tanta bona contulerat, ut ad servitium et adjutorium suum veniret; quod ipse renuit et quidam alii de Britannis ei confederati, scilicet Oliverius filius Oliveri de Dinam, et Rollandus consobrinus ejus. Rex itaque non immerito adversus eos iratus, a capite, scilicet ab Eudone incipiens, vastavit et combussit ejus terram, destructo imprimis castello Joscelini, quod habebat precipuum. Comitatum etiam de Broerech abstulit ei, cujus caput est civitas Venetensium, quam rex in manu sua cepit, cujus portum Julius Cesar mirifice extollendo collaudat in libro quem scripsit de bello Gallico; dimidium etiam Cornubie ei abstulit. Obsedit etiam castellum Abrai; captum munivit. Vastata igitur Eudonis terra et ad libitum suum redacta, ad terram Dinannensium appropinquans, castrum Hedde a Gaufredo de Monteforti sibi redditum munivit, et Tintinniacum evertit. Inde Becherel munitionem Rollandi de Dinam firmissimam per aliquot dies obsidens, adhibitis machinis cepit et munivit. Lehun vero castrum, in quo Rollandus maxime confidebat, quia erat natura et arte munitissimum, obsedisset, nisi brevitas termini eundi ad colloquium regis Francorum eum urgeret. Tradita itaque terra Rollandi rapinis et incendiis, citra Ricem flumen, eadem egit in ulterioribus; nam transito amne per Lehun descendens, et aliquas perfundans, monachis Lehunnensibus pepercit. Dinam vero circuiens, quedam destruxit, quedam intacta reliquit. In pago Aletensi eadem gessit. In octavis sancti Johannis ventum est ad Feritatem Bernardi, ubi de pace inter reges tractatum est, et infecto negocio discessum est. Nam Brittones, sicut et Pictavi, obsides regi Francorum dederant, et fide interposita paccionem acceperant, quod rex Francorum sine ipsis regi Anglorum non concordaretur. Unde et ipsi Brittanni, conniventibus quibusdam Cenomanensium, per quorum terram latenter transierunt, colloquio interfuerunt. Munitis autem marchis, ex utraque parte continuata est decertatio usque ad adventum Domini. Rex vero Henricus caute agens, cognatum suum Matheum comitem Bolonie sibi pacificavit, spondens ei se daturum per annum maximam partem pecunie, pro calumpnia relaxanda comitatus Moritonii. Habebat enim filiam regis Stephani, qui fuerat comes Moritonii. Cum autem idem Matheus ad auxilium regis Anglorum, domini et cognati sui, veniret, Johannes comes Pontivi non permisit eum transire per terram suam; unde necessitate cogente navali subvectione ad regem cum multis militibus expeditis accessit. Quod rex audiens, rogatu ejusdem Mathei cum bellico apparatu in terram Johannis perrexit, et Vimacensem pagum Vulcano tradens, 40 et eo amplius comburens villas, voluntati suae satisfecit. Rex Francorum veniens latenter ad quoddam municipium Normanniae, cognominatum Chesnebrut, illud combussit, et quatuor milites in eo cepit. Quo comperto, rex Anglorum illum insecutus est, multos milites cepit; inter quos etiam senescallum Philippi Flandrensium comitis aduncatus est. Tradidit etiam castellum Hugonis de Novo Castello flammis et incendiis, vocatum Brueroles, ut combustum ex re nomen haberet. Hoc etiam fecit Novo Castello per milites suos, ipso tamen absente. Vastata est similiter terra comitis Perticensis ex majori parte, ipso agente. Multa etiam fecit rex Anglie in hac guerra, que non audivimus, vel si audivimus, non occurrunt memorie.
26.174
Obiit Robertus comes Leecestrie, relinquens filium Robertum, qui accepit cum uxore sua hereditatem de Grentemesnill. Mortuus est autem in Brittannia Herveus de Lehun, cui successit Guihomar filius ejus. Nichilominus obiit Rome de Guido Creme antipapa et successit in scismate quidam pseudoclericus, cognominatus Calixtus. Archiepiscopo quoque Senonensi in fata secedente, Willermus electus Carnotensis ei successit, concesso tamen ei episcopatu Carnotensi per biennium a papa Alexandro. Venit ad curiam regis Henrici Anglorum, Saxonum et Bajocorum dux Henricus gener ejus, et magnis ab eo honoratus muneribus in sua rediit. Longobardi edificant civitatem haut longe a Vercellis, vocantes eam Alexandriam, ad honorem Alexandri pape, sumptis habitatoribus ex singulis civitatibus Longobardie.
26.176
1169 .
26.177
Fredericus 18. Ludovicus 32. Henricus 15.
26.178
Rex Henricus egit natale Domini apud Argentomagum. Obiit Bernardus episcopus Nannetensis In epiphania Domini concordati sunt rex Francorum et rex Anglie. Henricus filius Henrici regis Anglorum, fecit homagium regi Francorum socero suo de Andegavensi comitatu et de ducatu Brittannie, quem rex concessit eidem genero suo. Nam de Normannia fecerat ei antea homagium, et concessit ei rex Francie ut esset senescallus Francie, quod pertinet ad feudum Andegavense. Richardus filius Henrici regis Anglorum fecit homagium regi Francorum de ducatu Aquitanie. Williermus Malet cepit Robertum de Silleio. In purificatione beate Marie fuit Henricus filius regis Anglorum Parisius, et servivit regi Francorum ad mensam, ut senescallus Francie. Hanc senescaltiam, vel ut antiquitus dicebatur, majoratum domus regie, Robertus rex Francie dedit Gaufrido Grisagonella comiti Andegavorum, propter adjutorium quod ei impendit contra Othonem imperatorem Alemanie. Dedit etiam ei quicquid habebat in episcopatu Andegavensi. Postea vero cum Gaufridus comes Perticensis et David comes Cenomanensis essent rebelles eidem Roberto regi Francorum, predictus rex Francorum, Gaufrido Grisagonella ferente sibi auxilium, obsedit municionem Moritonie et cepit. Et quia David comes Cenomannorum evocatus a rege ad eum venire contempsit, dedit rex Gaufrido Grisagonella homagium illius, et ipsam civitatem, et quicquid habebat in episcopatu Cenomannensi. Henricus filius Henrici regis Anglorum fecit homagium Philippo filio Ludovici regis Francorum. Henricus rex Anglie locutus est cum Ludovico rege Francie, apud S. Germanum in Leia. Gaufridus filius regis Anglorum fecit homagium Henrico fratri suo de ducatu Brittannie, jubente patre eorum. Mortuo Hasculfo de Solinneio, successit ei filius suus Gislebertus. Mortuus est etiam Bichardus de Hara, relinquens filias tres. Rex Henricus perrexit in quadragesima Wasconiam, et destructis multis castellis, que contra eum erant, vel munitis, comites Engolismensium et illum de Marcha sibi pacificavit, et multos alios qui non erant tanti nominis. Gaufridus filius regis Anglorum mense Maio venit Redonis; et Stephanus Redonensis et Autbertus Aletensis episcopi, et Robertus abbas de Monte S. Michaelis, et alie religiose persone, receperunt eum cum summa veneratione in ecclesia sancti Petri. Ibi accepit hominia baronum Brittannie. Rex Henricus fecit fossata alta et lata inter Franciam et Normanniam, ad predones arcendos. Similiter fecerat in Andegavensi pago super Ligerim, ad aquam arcendam, que messes et prata predabat, quedam retinacula, que torsias vocant, per triginta fere miliaria, faciens ibi edificare mansiones hominum, qui torsias tenerent. Quos etiam fecit liberos de exercitu et multis aliis ad fiscum pertinentibus. Obiit Hilarius Cestrensis et Nigellus Heliensis episcopi, et Petrus Gemmeticensis, Richardus Bernaicensis, Silvester Rothonensis abbates. Mense Augusto, pacificatis fere omnibus in Pictavensi pago, Wasconia, Henricus rex venit in Normanniam, et evocati Brittanni properaverunt ad eum. Catina civitas Siciliae terremotu concussa et prostrata est, et multi in ea perierunt.
26.179
Rex Henricus fecit castrum munitissimum et burgum pergrande juxta haiam de Malaffre, quod vocatum est Bealveer. Cum Rogerius Malabranchia dolo cepisset urbem Biteriensem, quam cives ipsius contra eum tenebant, omnes tam viros quam mulieres vel suspendio vel alio tormento morti tradidit, et novis habitatoribus illam inhabitandam tradidit. Siquidem predicti cives dominum suum Guillermum. Trenchevel, patrem Rogerii Malebranche, in quadam ecclesia cum filio suo parvo crudeliter occiderant. Rex Henricus fecit Molendina et piscatorias Andegavis in flumine Meduane. Cum Guillermus Goeth obiisset in itinere Jerusalem, et comes Theobaldus vellet habere in manu sua Montem Mirabilem et alias firmitates, que fuerant Guillermi Goeth, de quibus saisitus, erat Herveus de Iven, qui habebat in conjugio primogenitam filiam Guillermi Goeth, natam ex una sororum comitis Theobaldi; videns predictus Herveus, se non posse resistere comiti Theobaldo, cum rex etiam Francorum adjuvaret partes comitis Theobaldi, utpote sororius ejus: idem Herveus, intercurrente magna pecunia et quibusdam pactionibus, tradidit Henrico regi Anglorum Montem Mirabilem et aliud castrum, scilicet Sanctum Anianum in Biturico. Unde discordia redintegrata est inter regem et comitem.
26.180
1170. Fredericus 19. Ludovicus 33. Henricus 16.
26.181
Ad natale fuit rex Henricus in Brittannia apud Nannetes. Robertus archidiachonus Nannetensis consensu regis factus est episcopus Nannetensis, post Bernardum avunculum suum. In quadragesima excessit mare limites suos, unde messes que prope illud seminate erant, in multis locis perierunt a fluctibus absorte. Ossa cujusdam gigantis in Anglia per alluvionem detecta sunt, cujus corporis longitudo, ut ferunt, 30 pedum erat. In eadem quadragesima transfretavit rex Henricus in Angliam, non tamen sine discrimine. Sunmerso in mari Gisleberto de Abrincate, Fulco Painel, qui habebat primogenitam sororem ejus, successit ei. Vicecomites per Angliam, qui exactionibus et rapinis populum afflixerant, a rege correpti sunt. Post pentecosten rex Henricus evocato filio suo Henrico in Angliam, fecit eum coronari in regem, cum magna cleri populique leticia, Lundonie apud Westmonasterium. Hunc inunxit Rogerius archiepiscopus Eboracensis; nam Thomas Cantuariensis citra mare per continuum fere sexennium in Galliis morabatur. Huic consecrationi interfuerunt Gislebertus Lundonensis, Goscelinus Salesberiensis, Walterus Rofensis, Ricardus Cestrensis, Bartolomeus Exoniensis, Hugo Dunelmensis episcopi; Rogerius Wigorniensis in Normannia morabatur, Henricus Wintonensis et Willermus Norvicensis infirmitate prepediti non affuerunt. Nam Adelulfus Carluiensis, et Robertus Herefordensis, et Robertus Batensis, et Robertus Lincolnensis, et Hilarius Cicestrensis, et Nigellus Heliensis episcopi dormierant in Domino, et adhuc cathedre eorum vacabant. Interfuerunt vero de Normannia Henricus Bajocensis et Frogerius Sagiensis episcopi, qui cum eo venerant in Angliam. Quidam moleste ferunt, quod archiepiscopus Eboracensis unxerit in regem Henricum juniorem. Sed noverint, quod primus Guillermus, qui Angliam armis subegit, ab Alveredo religiosissimo viro Eboracensi archiepiscopo inunctus et sacratus est, Cantuariensi archiepiscopo intra insulam Britannie manente, Stigando scilicet a papa excommunicato.
26.182
Margarita filia regis Francie, uxor Henrici junioris regis, in Angliam transiit; nec tunc tamen fuit coronata, quia rex jam coronatus erat, et episcopi discesserant. Johannes comes Aucensis moritur, et successit ei filius ejus Henricus, quem genuerat ex filia Willermi de Albineio, quem vocant comitem de Arundel. Hic duxit Elizam reginam, relictam Henrici senioris regis Anglorum, ex qua genuit Guillermum primogenitum suum, et Godefridum, et istam comitissam uxorem Johannis Aucensis, de quo sermo est. In die apostolorum Petri et Pauli terremotus horribilis factus est in transmarinis partibus, quo corruit civitas Tripolis, pars Damasci, Antiochie plurimum. Agareni etiam non fuerunt expertes hujus tribulationis; nam Halapre, que caput est regni Loradin, et quedam alie civitates Sarracenorum, non evaserunt hanc pestem. Mortuo Willermo comite Nivernensi ultra mare, Matheus frater Philippi comitis Flandrensium, comes Bolonie, duxit uxorem ejus, sororem scilicet comitisse Flandrensis. Hii itaque duo fratres duas duxerunt sorores, filias Rodulfi comitis Viromandorum, neptes Alienor regine Anglorum ex sorore, callide agentes in retinendo terram Radulfi de Parrona per quemlibet fratrum. Hic Matheus prius habuerat filiam regis Stephani, et susceptis ab eo duabus filiabus, rediit ad religionem, unde invita recesserat. Circa Augustum rex Henricus rediit in Normanniam, relicto juniore Henrico in Anglia. Rex Henricus fecit pacem inter comitem Tedbaldum et Herveum de Iven. Mense Septembri rex Henricus infirmatus est pene usque ad mortem apud Motam de Ger, sed miseratione divina et supplicatione servorum Dei, quibus se humiliter commendabat, sopita adversa valetudine sanitatem refovet. Egidius Rothomagensis archidiaconus electus est ad episcopatum Ebroicensem, Richardus archidiaconus Constantiensis ad Abrincatensem. Alienor filia regis Henrici Anglorum ad Hispaniam ducta est, et ab Amfurso imperatore solemniter desponsata. Hujus imperatoris illa pars Hispanie, que Castella vocatur, regnum est. Hujus imperii caput civitas Toletum est. Predicto regi propter infirmam etatem-- nondum enim adimpleverat quindecim annos-- adversantur duo reges, Fernandus Gallicie patruus ejus, et Amfonsus Navarie avunculus ejus. Mortuo Roberto filio Roberti comitis Gloecestrie, Amauricus primogenitus filius Symonis comitis Ebroicensis, jussu et voluntate Henrici regis Anglie, duxit primogenitam filiam Roberti comitis Gloecestrie. Dederat etiam ante idem rex Hugoni comiti Cestrie cognato suo filiam comitis Ebroicensis, cognatam suam ex parte patris sui. Urbs Cenomannorum flagravit incendio. Cella etiam sancti Victurii combusta est, sed Deo adjuvante in melius est restaurata.
26.183
Henricus rex Anglorum perrexit causa orationis ad Rocam Amatoris, qui locus in Cadulcensi pago montaneis et horribili solitudine circundatur. Dicunt quidam, quod beatus Amator famulus beate Marie et aliquando bajulus et nutricius Domini fuit, et assumpta piissima Mater Domini ad ethereas mansiones, ipse Amator premonitus ab ea ad Gallias transfretavit, et in predicto loco heremiticam vitam diu transegit. Quo transeunte et in introitu oratorii beate Marie sepulto, locus ille diu ignobilis fuit, excepto quod vulgo dicebatur ibi beati Amatoris corpus requiescere, licet ignoraretur ubi esset. Anno ab incarnatione Domini 1166, quidam indigena illius regionis ad extrema veniens, precepit familie sue, divina forsitan inspiratione, ut in introitu oratorii corporis sui glebam sepelirent. Effossa itaque terra, corpus beati Amatoris integrum reperitur, et in ecclesia juxta altare positum, integrum peregrinis illud ostendunt; et ibi fiunt miracula multa et antea inaudita, per beatam Mariam. Ad hunc ergo locum, ut diximus, rex Henricus causa orationis veniens, quia appropinquabat terre inimicorum suorum, congregata multitudine armatorum tam equitum quam peditum, ad orationem perrexit munitus sicut ad prelium, nulli malum inferens, omnibus et maxime pauperibus in elemosinis largiter providens. Thomas Cantuariensis archiepiscopus transfretavit in Angliam. Stephanus comes de Sanceore, frater comitis Tebaldi, perrexit Jerusalem, ferens secum pecuniam, quam rex Francorum Ludovicus fecerat colligere in adjutorium Jerosolimitanae aecclesiae. Odo dux Burgundie nepos ejus perrexit cum eo.
26.184
1171. Fredericus 20. Ludovicus 34. Henricus 17.
26.185
Ad natale fuit rex Henricus ad Bur justa Bajocum. Annus millenus centenus septuagenus Primus erat, primas quo ruit ense Tomas. Quinta dies natalis erat, flos orbis ab orbe Vellitur, et fructus incipit esse poli. Agareni cum multis millibus armatorum venerunt ab Affrica in Hispaniam. Hamo episcopus Leonensis crudeliter per consilium, ut dicunt, Guihomari fratris sui vicecomitis Leonensis et junioris Guihomari nepotis sui occisus est. Conanus dux Brittannie moritur, et tota Brittannia et comitatus de Gippewis et honor Richemundie, per filiam comitis Conani, que desponsata erat Gaufrido filio regis Henrici transierunt. Haimericus abbas Sancti Audoeni moritur. Henricus rex venit in quadragesima ad Pontem Ursonis, et ibi per quindecim fere dies demoratus est. Hoc etiam fecit in rogationibus et in pentecoste, cum Guihomarus venit ad eum et reddidit se ei et sua castella, perterritus multitudine militum et aliorum armatorum, quos rex illo direxerat ad eum comprimendum, nisi regis voluntati obediret. Sequenti anno canonizatus est sanctus Thomas a papa Alexandro. Castrum Pontis Ursonis combustum est. Urbs Norwicensis similiter combusta est, cum episcopali ecclesia et officinis monachorum. Humbertus comes Morienne misit abbatem Sancti Michaelis de Clusa ad Henricum regem Anglie, pro componendo matrimonio inter Johannem filium regis et filiam suam, offerens ei totam terram suam. Fuit enim idem comes filius Amati comitis, et ditissimus in possessione urbium et castellorum; nec aliquis potest adire Italiam, nisi per terram ipsius.
26.186
Teobaldus comes Carnotensis plures Judeorum, qui Blesis habitabant, igni tradidit. Siquidem cum infantem quendam in solempnitate paschali crucifixissent ad opprobrium christianorum, postea in sacco positum in fluvium Ligeris projecerunt. Quo invento, eos convictos de scelere, ut supra diximus, igni tradidit, exceptis illis, qui fidem christianam receperunt. Hoc etiam fecerunt de sancto Willermo in Anglia apud Norviz tempore Stephani regis; quo sepulto in ecclesia episcopali, multa miracula fiunt ad sepulchrum ejus. Similiter factum est de alio apud Glovescestriam tempore Henrici secundi regis. Sed et in Francia, castello qui dicitur Pons Isare, de sancto Ricardo impii Judei similiter fecerunt; qui delatus Parisius, in ecclesia sepultus, multis miraculis choruscat. Et frequenter, ut dicitur, faciunt hoc in tempore paschali, si oportunitatem invenerint.
26.187
Obiit Guillermus Talavacius comes Pontivi, et successit ei Johannes nepos suus in comitatu Pontivi, ex Guidone primogenito suo. In terra vero, quam tenebat de rege Anglorum in Normannia et in Cenomansi pago, successit ei Johannes comes filius ejus. Iste duxit filiam comitis Heliae, fratris comitis Gaufridi Andegavensis et ducis Normannorum. Rex Henricus senior fecit investigari per Normanniam terras, de quibus rex Henricus avus ejus fuerat saisitus die qua obiit. Fecit etiam inquiri, quas terras et quas silvas et que alia dominica barones et alii homines occupaverant post mortem regis Henrici avi sui; et hoc modo fere duplicavit redditus ducatus Normannie. Ris rex Walensium pacificatus est cum rege Anglorum Henrico. Rex Oenus avunculus ejus praeterito anno obierat, et filii ejus regi Henrico subditi sunt. Margarita uxor junioris regis Henrici transfretavit in Normanniam.
26.188
Mense Julio rex congregavit barones suos apud Argentonium, et cum ibi tractaretur de profectione sua in Hiberniam, legati comitis Ricardi venerunt ad eum, dicentes ex parte comitis, quod traderet ei civitatem Duveline, et Waterford, et alias firmitates suas, quas habebat causa uxoris sue, quae fuerat filia regis Duvelinensis, qui jam obierat. Rex itaque audito hoc nuncio, mandavit comiti, quod redderet ei terram suam in Anglia et in Normannia, et planam terram in Hibernia, quam acceperat cum uxore sua; et concessit ei, ut esset comestabuli vel senescallus tocius Hiberniae. Venerabilis Henricus episcopus Wintoniensis et abbas Glastonensis decessit in fata. Iste multa bona fecit ecclesiae Wintonensis, in ornamentis auri et argenti et sericarum vestium. Divicias etiam suas ecclesiis et pauperibus larga manu distribuit. Ad augmentum virtutum etiam suarum, per aliquantulum temporis ante mortem suam lumine corporali privatus fuerat. Mense Augusto rex transivit in Angliam, et aggregatis tam militibus quam sumptibus, quae ad tantam expeditionem erant necessaria vigilia beati Luce evangeliste transivit in Hiberniam. Quam autem prospere transfretavit, applicuit, receptus sit, litterae quas ad regem Henricum filium suum misit, indicant.
26.189
1172. Fredericus 21. Ludovicus 35. Henricus 18.
26.190
Henricus rex junior ad natale fuit ad Bur juxta Bajocum; et quia tunc primum tenebat curiam in Normania, voluit ut magnifice festivitas celebraretur. Interfuerunt episcopi, abbates, comites, barones, et multa multis largitus est. Et ut appareat multitudo eorum qui interfuerunt: cum Willermus de Sancto Johanne Normannie procurator, et Willermus filius Hamonis senescallus Brittannie, qui venerat cum Gaufrido duce Brittannie domino suo, comederent in quadam camera, prohibuerunt, ne quis miles comederet in eadem camera, qui non vocaretur Willermus; et ejectis aliis de camera remanserunt 117 milites, qui omnes vocabantur Willermi, exceptis plurimis aliis ejusdem nominis, qui comederunt in aula cum rege. Henricus dux Saxonum et Bajacorum, gener Henrici regis Anglorum, perrexit Jerusalem cum magno comitatu militum, et magna ibi incepisset, et forsitan incepta perfecisset, nisi rex et templarii obstitissent. Thesauros tamen, quos secum portaverat, larga manu distribuit pauperibus et ecclesiis Sancte Terre. Post pascha rex audiens, duos legatos, Albertum et Theodinum, ex parte donni pape Alexandri ad se missos pro causa pie memorie Thome quondam Cantuariensis archiepiscopi, cum esset in Hibernia, citissime venit de Hibernia in Angliam, de Anglia in Normanniam; et premissis ad eos honorabilibus personis, locutus est cum eis, primo Savigneii, postea Abrincis, tercio Cadomi, ubi causa illa finita est, sicut litterae, publicae testantur, quae inde factae sunt, et a multis personis quae illuc convenerant, retinentur. Rex Henricus locutus est cum rege Francorum, et misit suum regem juniorem in Angliam, ut Margarita filia regis Francie uxor ejus consecraretur in reginam. Hanc inunxerunt ex consilio regis Francie Rotrodus archiepiscopus Rothomagensis et Egidius episcopus Ebroicensis, et coronaverunt regem et uxorem ejus. Circa festum sancti Michaelis congregavit rex episcopos Normannie et Britannie, et venit ipse et legati Abrincis, tractaturi de aecclesiasticis negociis; sed obsistente regis infirmitate parum profecerunt. Hujus conventus causa venerunt usque ad Montem ad nos honorabiles persone multe, inter quas fuerunt religiosissimi viri, dominus Stephanus Cluniacensis et dominus Benedictus Clusinus abbates; et mutua vice societatem suam nobis et sibi nostram impendimus, sicut littere eorum, quae a nobis habentur, et nostrae quae ab ipsis asportatae sunt, testificantur. Hoc etiam fecerat nobis piae memoriae Willermus Vizeliacensis abbas in capitulo Vezeliacensi; et cum his tribus ecclesiis, scilicet Cluniacensi, Clusensi, Vizeliacensi, habemus specialem societatem, et multum nobis et illis placentem. Circa festum sancti Martini venit junior rex cum uxore sua de Anglia, et locuti sunt cum rege Francorum, ipse apud Gisorz, ipsa vero apud Calvum Montem; quos rex letissime suscepit sicut filios suos.
26.191
1173. Fredericus 22. Ludovicus 36. Henricus 19.
26.192
Rex Henricus cum regina Alienor egit natalem Domini apud Chinum regaliter. Junior vero rex cum uxore sua Margarita eandem festivitatem apud Bonam Villam celebravit. Exinde secutus est patrem suum in Andegavensem pagum, moraturum in illis partibus usque ad purificationem beate Marie, quando rex debebat loqui cum rege Arragonie et cum comite de Morienna et cum comite de Sancto Egidio, pro causa Tolosae. Guillermus abbas Radingensis factus est archiepiscopus Burdegarensis. Comes de Sancto Egidio pacificatur cum rege Anglie de Tolosa, facto sibi humagio et Ricardo filio suo duci Aquitanorum. Promisit ei se daturum equos magni precii, quotannis 40; et si necesse habuerit, inveniet ei unoquoque anno ad servitium suum per 40 dies 100 milites. In quadragesima, quia rex Henricus senior removerat a consilio et famulatu filii sui Asculfum de Sancto Hylario et alios equites juniores, ideo ille iratus recessit a patre, et venit Argenthomagum, et recessit inde noctu, pergens ad regem Francorum, nescientibus ministris suis, quos pater suus servitio suo deputaverat. Quem secutus est comes Robertus Bellenti, relinquens castella sua sine custodibus; que rex Henricus occupavit. Comes etiam Cestrie Hugo a Sancto Jacobo Galliciensi rediens, secutus est eum; et Willermus Patric senior, et tres filii ejus, et multi alii minoris nominis; quorum omnium domos et virgulta et silvas rex evertit. Similiter regina Alienor et filii sui, Ricardus comes Pictavensis et Gaufridus comes Britannie, alienati sunt ab eo.
26.193
Feria 4 ante cenam Domini prior Cantuariensis et alie persone honeste venerunt ad Sanctam Barbaram in episcopatu Luxoviensi, ad regem Henricum et ad legatos Romanos Albertum et Theodinum; et elegerunt Rogerium abbatem Becci ad archiepiscopatum Cantuariensem. Ille vero pretendens infirmitatem suam, noluit adquiescere electioni eorum. Qui inde redeuntes in Angliam, convocatis episcopis et aliis religiosis personis, elegerunt in archiepiscopum Ricardum priorem de Duvira monachum suum. Ricardus etiam archidiaconus Pictavensis electus est ad episcopatum Wintoniensem; Gaufridus filius regis Henrici naturalis, archidiaconus Lincoliensis, ad Lincoliensem; Gaufridus Ridel archidiaconus Cantuariensis ad Eliensem; Robertus Foliot archidiaconus Lincoliensis ad Herefordensem; Ragnerius Lumbardus archidiaconus Salesberiensis ad Batensem; Goscelinus decanus Cistrensis ad Ciscestrensem. Posita autem die, qua consecraretur electus Cantuariensis et consecraret eque alios electos, in generali conventu episcoporum et aliorum qui convenerant, prior Cantuariensis protulit litteras Henrici regis junioris, in quibus dicebat eos non esse sacrandos; et si quis imponeret eis manus, invitabat eum ad audientiam domni pape. Et ita infecto negocio recesserunt unusquisque ad propria. Prior Wintoniensis factus est abbas Glastonie.
26.194
Post pascha Bernardus de Feritate vertit se et castellum suum regi juniori. Similiter Galerandus de Ibera, Goscelinus Crispinus, Gillebertus de Tegulariis, Robertus de Monteforti, Radulfus de Faie, Gaufridus de Lizenone, Hugo de Sancta Maura et ipsius filius, et Willermus camerarius de Tancharvilla veniens de Anglia. Philippus comes Flandrensis cepit castrum de Aubimare, et in eodem comitem Willermum dominum ipsius castri, et comitem Simonem. Inde comes Aucensis Henricus subdidit se et castella sua regi juniori et comiti Flandrensi. Post festum sancti Johannis rex Francorum Ludovicus, coadunatis baronibus suis ex omni regno suo, obsedit castrum Vernolum fere per unum mensem. In quo exercitu, ut dictum est a nonnullis, fuerunt septem milia militum, excepta reliqua multitudine. Quibus restiterunt viriliter Hugo de Laci et Hugo de Bello Campo constabuli ipsius castri et milites eis subditi cum burgensibus. Junior rex Henricus et Philippus comes Flandrensis et Matheus frater ejus comes Bolonie obsederunt novum castrum, quod dicitur Dringcurt, cum magno exercitu. Cui castro preerant Doun Bardulfus et Thomas ejus frater. Qui cum vidissent, se non posse resistere crebris assultibus eorum et suffossioni murorum, acceptis induciis perrexerunt ad regem Anglie dominum suum, nunciantes ei, quod non poterant resistere viribus inimicorum. Quare concessit eis rex, ut castrum redderent comiti Flandrensi. Matheus comes Bolonie, frater Philippi comitis Flandrensis, ex vulnere quod accepit in obsidione castri Dringourt, mortuus est. Unde comes Flandrensis frater ejus dolens, accinxit militaribus armis Petrum fratrem suum, qui electus erat ad episcopatum Kamaracensem. 3 Idus Augusti vir religiosissimus donnus Stephanus abbas Cluniacensis viam universe carnis ingressus est; et successit ei Radulfus prior de Caritate, consobrinus comitis Theobaldi. Obiit etiam Rogerius comes de Clara; cui successit Gillebertus filius ejus, qui duxit filiam Guillermi comitis Gloecestrie.
26.195
Rex Henricus, contracto magno exercitu tam equitum quam peditum, venit Britolium, volens hominibus suis in Vernolio a rege Francorum Ludovico obsessis ferre auxilium. Quod cum rex Francorum audisset, usus consilio sapientum, a castro recessit, relicta multa parte impedimentorum et victualium. Rex Henricus, convocatis baronibus Britannie, exegit ab eis sacramentum sue fidelitatis. Quod cum alii utcunque observarent, Radulfus de Fulgeriis infideliter agens, vocatus a rege parere noluit; sed castellum de Fulgeriis, quod ipse rex prius destruxerat, cepit reedificare. Quod audiens Hasculfus de Sancto Hylario et Willermus Patric et tres filii sui, leti effecti per diverticula venerunt ad eum. Comes etiam Cestrie et comes Eudo secuti sunt eos. Cum rex Anglorum Henricus misisset Brebenzones suos ad devastandam terram Radulfi de Fulgeriis, et hoc ex magna parte fecissent, magna pars eorum, qui victualia ad exercitum deferebant, cum non haberent ducem neque protectorem, occisa est inter Sanctum Jacobum et Fulgerium a militibus Radulfi de Fulgeriis. Radulfus de Fulgeriis castrum sancti Jacobi tradidit incendio; similiter castrum Tilioli. Rex Henricus latenter veniens Fulgerium, ut interciperet Radulfum, audito ejus adventu fuge petiit remedium. Predam tamen tantam, quantam aliquis in nostro vix viderat, regis homines ceperunt. Siquidem Radulfus de Fulgeriis preceperat hominibus de omni terra sua, quod equos et armenta et pecudes et omnem substantiam suam ducerent in suam forestam; sed antequam intrarent nemoris latibula, ab inimicis intercepta sunt, et omnia sua amiserunt. Radulfus de Fulgeriis, delinitis custodibus precio et precibus, qui custodire debebant castrum de Cumburc et civitatem Dolensem ad opus regis Anglie, cepit illas munitiones. Quod rex audiens, misit Brebenzones suos et quosdam de militibus suis ad eorum auxilium, si necesse haberent. Quibus obviaverunt comes Cestrie, Radulfus de Fulgeriis, Hasculfus de Sancto Hylario, Willermus Patric, et universi milites de terra Radulfi de Fulgeriis, cum magna multitudine peditum. Qui quasi in momento dispersi, milites se fuge tradiderunt, et multi de plebe occisi sunt. Comes vero Cestrie, et Radulfus de Fulgeriis, et 60 milites cum eis, cum non possent effugere, quia inimici eorum obstruxerant viam fugiendi, incluserunt se in turri, excepto Hasculfo de Sancto Hylario et Willermo Patric et quibusdam aliis, qui capti ducti sunt ad Pontem Ursonis. Itaque obsessa est turris Doli a Brebenzonibus et militibus regis et plebe Abrincantina. Comes vero Eudo cum venisset de Francia, noluit morari cum Radulfo de Fulgeriis, sed abiit in Porroet, et firmavit castellum Goscelini, et cepit castellum Ploasmel. In sequenti opere potest videri probitas, industria et agilitas regis Anglie Henrici. Audivit nuntium de obsessione turris Doli, cum esset Rothomagi, nocte precedente diem Mercurii. Ipso vero die Mercurii, cum jam lux esset, recessit a Rothomago, et venit Dolum sequenti die circa terciam, et obsedit turrim. Et cum preparasset machinas ad turrem capiendam, inclusi sibi providentes reddiderunt turrim et se ad voluntatem regis. Inde rex misit eosdem per firmitates suas, ut ibi custodirentur. Quosdam vero, acceptis obsidibus, secum retinuit sub libera custodia.
26.196
Comes Robertus de Leccestria volens turbare regnum Anglie, ipse et uxor ejus et Hugo de Novo Castello consobrinus ejus, cum multis militibus transfretavit in Angliam. Sed interceptus ipse et uxor ejus et Hugo de Novo Castello, capti sunt a fidelibus regis juxta Sanctum Edmundum, et custodie traditi; et multi Flandrensium ibi occisi sunt, et multi alii capti et occisi; et forsitan ideo quia rapinam exercuerant in terra sancti Edmundi regis et martyris, quod non licuit alicui impune. Radulfus de Fulgeriis dedit obsides regi Anglie pro se filios suos, Ivellum et Willermum. Ipse vero nullatenus adquievit, ut se potestati regis traderet, sed fugiendo per nemora delitescit. Gaufridus de Poentio, et Bonus abbas de Rugeio, et alii exhereditati de Media et de Andegavensi pago, et Radulfus de Haia Normanus, de nemoribus infestant terram regis, carentes munitionibus castellorum. Siquidem Brebenzones regis destruxerant castrum Quirce, sicut ante pessumdederant Fulgerium, et ceteras munitiones Radulfi. Robertus de Vitreio obiit, et successit ei filius suus Andreas, natus ex sorore Rollandi de Dinam. Idem vero Rollandus, quia carebat alio herede fecit heredem alium nepotem suum Alanum de omni terra sua, in presentia regis.
26.197
1174. Fredericus 23. Ludovicus 37. Henricus 20.
26.198
Rex Henricus egit natale Domini in Bajocensi pago apud Burum. Guillermus episcopus de Trigel humane vite finem fecit, cui successit Ivo Brito, archipresbiter Turonensis. In loco etiam Haimonis episcopi Leonensis electus est quidam archidiaconus ejusdem ecclesie, non canonice, sed simoniace; et cum haberet gratiam tam cleri quam populi, non promeruit consecrationem, impediente morte Jocii archiepiscopi Turonensis; in cujus loco elegerunt Turonenses clerici decanum ipsius ecclesie Bartholomeum, juvenem strenuum et genere nobilem. Guillermus Patric junior moritur Parisius, et Guillermus Patric pater ejus, cui successit Ingerrannus Patric filius ejus, qui duxit filiam Richardi filii comitis. Obiit abbas Sancti Florentii, et successit ei Radulfus Normannus. Similiter satisfecit vite humane Nutritus reclusus, vir honestus et magne religionis, ad cujus tumulum, ut quidam dicunt, qui est juxta ecclesiam sancte Marie Ardevonensis, Deus magnificatur in curatione infirmorum. Obiit etiam anno superiore Hamo de Landecop monachus Saviniensis, qui propter religionem et bona opera in pauperes carus erat Deo et hominibus. Archiepiscopus Tarentasie, qui fuerat monachus de ordine Cisterciensi, per quem in nostris temporibus in exhibitione miraculorum Deus benedicitur, cum abbate Cisterciensi Alexandro missus a donno papa venit ad regem Francorum, pro reformanda pace inter regem Anglie Henricum et filium ejus regem juniorem; sed impedientibus hominum peccatis, parum profecit. Circa pascha Ricardus electus Cantuariensis, qui anno superiori perrexerat Romam, a papa Alexandro sacratus est Anagnie. Raginerum electum Batensem, socium ejus, sacravit archiepiscopus Tarentasie. Due regine ducuntur in Angliam.
26.199
Circa idem tempus Ludovicus rex Francorum congregavit Parisius omnes barones regni sui, qui ei parebant, et cum eis habuit secretum ministerii sui. Juraverunt ergo comes Flandrensis, comes Theobaldus, comes de Claromonte et multi alii, quod transfretarent cum juniore rege in Angliam circa festum sancti Johannis, et pro posse suo subjugarent ei idem regnum. Alii vero qui remanebant, juraverunt quod cum exercitu per Normanniam pergerent, et quecumque castella possent, caperent, et patriam vastarent, aut urbem Rothomagum obsidione cingerent. Quod et fecerunt, parum proficientes. Rex autem Henricus senior, qui multos de baronibus Francie oberatos habebat et magnis obsequiis et donis eos sibi familiares fecerat, hoc cognito per eos, castella sua que erant in finibus Normannie juxta Franciam, armis, militibus et victualibus munivit. Removit etiam quosdam custodes castellorum, ne aliquam sibi fraudem facerent per receptionem inimicorum suorum et longam moram. Inde locutus cum baronibus Normannie, eos admonuit, obsecravit, ut viriliter agerent, et rememorarentur, quod parentes eorum multoties Francos a finibus suis turpiter eliminassent. Inde assumptis paucis, immo fere nullis de baronibus Normannie, cum Brebenzonibus suis transivit in Angliam. Qua autem humilitate sepulcrum beati martyris Thome visitaverit, notandum est. Ut autem vidit ecclesiam Cantuariensem, desiliens equo, in veste lanea et nudis pedibus pedes usque ad illam per paludes et acuta saxa cum summa devotione perrexit. In oratione ad sepulcrum gloriosi martyris in lacrimis tam devotus extitit, ut videntes ad lacrimas cogeret. Feria sexta illuc venerat, et inpransus tota nocte ibi vigilavit. Mane autem facto, in capitulum monachorum pergens, subdit se verberibus eorum, imitatus Redemptorem, qui dorsum suum dedit ad flagella. Sed ille fecit propter peccata nostra, iste propter propria. Eadem autem die, qua recessit a sancto loco, captus est Guillermus rex Scotie apud Anvich a baronibus Eboracensibus; qui rex tota estate cum Rogerio de Moubrai et aliis complicibus suis vastaverat septemtrionales partes Anglie, pertingentes ad Scotiam. Quarta feria sequenti audivit rex nuntium tanti gaudii. Rex Henricus exhilaratus tanto nuntio, facta pace cum comite Hugone Bigoth, et positis in firma custodia Guillermo rege Scotie et Rogerio comite Leecestrie, cum comitibus suis transfretavit in Normanniam, relinquens Angliam in pace, quam fere perditam in triginta diebus recuperaverat. Veniens itaque Rothomagum, misit marchisos suos Walenses trans Sequanam, ut victualia que veniebant ad exercitum Francorum, in nemoribus diriperent. Franci igitur ex una parte timentes regem, ex alia Walenses, de pace locuturi ad regem conveniunt. Unde rex exhilaratus terminum de pace inter eos reformanda posuit ad nativitatem sancte Marie apud Gisorz. Quo termino elapso, ex utraque parte convenerunt; sed nichil profecerunt, nisi quod alium terminum circa festum sancti Michaelis posuerunt inter Turonum et Ambasium. Quo loco, Deo favente, pax provenit, et filii regis tres se patri suo humiliter subdiderunt, et rex Francorum et comes Flandrensis firmitates quas ceperant in Normannia, regi Anglie reddiderunt. Ego vero pacem istam ascribo Domine nostre Jesu Christi genitrici, quia in vigilia assumptionis ejus universus exercitus ab obsidione recessit, et cives Rothomagenses letum diem egerunt in ecclesia ipsius, sicut debebant, ab obsidione liberati.
26.200
Post festum sancti Johannis moritur Ammaricus rex Jerosolimitanus, et successit ei Baldewinus quartus filius ejus. Obiit etiam Loradin rex Alaprie, et successit ei filius natus ex sorore comitis Sancti Egidii, quam acceperat captivam in itinere Jerosolimitano. Ipsa vero et filius, assumptis induciis usque ad septem annos, promiserunt se daturos plurimam summam auri regi Jerosolimitano. Saraguntat nepos ipsius Loradin occidit Amulanium Babylonie, et factus est princeps Babylonie et Alexandrie. Mortuo Drogone abbate Sancte Trinitatis, successit ei Guillermus de Espervila, monachus Becci, prior de Evermo. Mortuo etiam Roberto abbate Cormeliensi, successit ei Hardewinus monachus Becci, prior sancti Theodemiri.
26.201
1175. Fredericus 24. Ludovicus 38. Henricus 21.
26.202
Rex Henricus egit natale Domini apud Argenthomagum. Fredericus imperator Alemannorum, cum uxore et liberis et cum maximo exercitu veniens in Italiam, obsedit Alexandriam usque ad pascha, nichil proficiens, sed multa detrimenta sustinens. Guarinus de Gelardun, abbas Pontiniacensis, factus est archiepiscopus Bituricensis, sicut abbas, qui idem monasterium ante illum rexerat, factus fuerat archiepiscopus Lugdunensis. Circa pascha junior rex pacificatus est cum patre suo, accepto ab eo et fratribus suis sacramento, quod voluit. Inde rex misit ducem Ricardum filium suum in Aquitaniam; et Gaufridum filium suum comitem Britannie in Britanniam, assignans ei Rollandum de Dinam, ut esset procurator terre sue. Fredericus imperator Alemannorum recessit ab Alexandria, et tractatum fuit de reformanda pace inter domnum papam et ipsum; sed imperator noluit adquiescere paci stante Alexandria, quam Longobardi noluerunt subvertere, et ita pax remansit. Ipse vero adhuc moratur Papie, non valens procedere nec reverti. Gaufridus dux Britannie ea que comes Eudo habebat de dominio suo, scilicet Venetum, Ploasmel, Aurai, medietatem Cornubie, revocavit in dicionem suam. Post pascha rex Henricus et filius suus rex junior, transfretavit in Angliam. Quia vero clerici et laici, barones et milites, ceperant de cervis suis sine ipsius licentia, emunxit eos multo argento. Rex Scotie pacificatus est cum rege Anglie hoc modo. Fecit ei homagium et ligantiam de omni terra sua, ut proprio domino; et concessit, ut omnes episcopi terre illius, qui sunt numero decem, et abbates et comites et barones hoc idem facerent. Episcopi vero et abbates homagium non fecerunt; sed sacramento se constrinxerunt, se hoc observaturos, et quod forent subditi ecclesie Eboracensi et archiepiscopo, et illo irent causa sacrandi, quociens necesse esset. Insuper rex Guillermus tradidit munitiones suas, scilicet Rocheburc et Castrum Puellarum et tertium, regi Anglie, qui posuit in eis custodes suos; quibus etiam rex Scotie inveniet necessaria. Preterea rex Anglie dabit honores, episcopatus, abbatias, et alios honores in Scotia, vel ut minus dicam, consilio ejus dabuntur. Prior Cantuariensis factus est abbas de Bello; Petrus prior Montis Acuti, Hydae; prior Bermendesie, Abbendonie; prior Wintonie, Westmonasterii. De quibusdam minutaribus abbatibus tacemus. Johannes Oxenefordie, decanus Salesberiensis, electus est ad episcopatum Norwicensem. Obiit Raginaldus comes Cornubie, prioris Henrici regis filius naturalis, et sepultus est Radingie. Comitatum Cornubensem et totam terram, quam habebat tam in Anglia quam in Normannia et in Walis, retinuit rex in manu sua, ad opus Johannis filii sui junioris, excepta parva portione, quam dedit filiabus ipsius comitis. Robertus abbas Montis, scriptor horum temporum, pergens in Angliam promeruit a donno rege cartam et sigillum omnium elemosinarum ecclesiae Montis, que date fuerant predicte ecclesie usque ad presens tempus et dabuntur in futurum. Richardus filius comitis Gloecestrie obiit, et successit ei Philippus filius ejus, natus ex sorore Roberti de Monte Forti. Obiit etiam Henricus, frater Lodovici regis Francorum, archiepiscopus Remensis. Similiter comes Nivernensis. Et quod dolendum est, et tacendum nisi ob memoriam justi viri, abbas Clarevallensis Girardus a quodam pseudomonacho ejusdem ordinis nocte cultro ter appetitus, letaliter vulneratus est. Per triduum tamen quod supervixit, confessionem, penitenciam et sacramenta corporis Christi suscipere promeruit. Richardus archiepiscopus Cantuariensis congregavit magnum concilium in Anglia, civitate Lundonensi. Et adhuc vetus querela de primatu Britannie inter ipsum et Rogerium archiepiscopum Eboracensem perseverat. Similiter Bartholomeus archiepiscopus Turonensis concilium habuit cum episcopis Britannie Redonis. Hugo Petri Leonis, legatus sedis Romane, transit in Angliam.
26.203
1176. 25. 39. 22.
26.204
Nix et gelu duraverunt a nativitate Domini usque ad purificationem beate Marie. Obiit Richerius de Aquila, et successit ei Richerius filius ejus. Obiit Richardus comes de Streguel, filius comitis Gisleberti, relinquens parvulum filium ex filia regis Duveline. Iste adquisivit quasdam civitates in Hibernia, scilicet Duvelinam et Wacrefelth et alias, quas Henricus rex Anglorum, cum in eandem insulam pergeret, accepit in manu sua. Hibernenses promiserunt regi Henrico tributum de omni insula, scilicet de unaquaque domo corium bovis vel duodecim argenteos. In vigilia pasche circa meridiem factus est ventus vehemens, dissipans domos et silvas eradicans.
26.205
1177. Fredericus 26. Ludovicus 40. Henricus 23.
26.206
In septimana pentecostes Longobardi, maxime Mediolanenses, debellaverunt exercitum Frederici imperatoris Alemannorum, qui tunc morabatur in Papiensi urbe. Ipse vero vix fugiendo evasit. Guillermus, frater comitis Thebaldi archiepiscopi Senonensis et episcopus Carnotensis, translatus est ad Remensem archiepiscopatum; et successit ei Senone prepositus Autisiodorensis et archiepiscopus Senonensis, Guido nomine. In Carnotensi urbe Johannes Salesberiensis, vir honestus et sapiens, qui prius fuerat clericus Thebaldi Cantuariensis archiepiscopi, et postea sancti Thome martyris, successoris ejusdem Theobaldi. Mortuo episcopo Belvacensi, successit ei Philippus, filius comitis Roberti, fratris regis Francorum. Guillermus rex Sicilie, ducatus Apulie, principatus Capue, per honorabiles legatos requisivit Johannam filiam Henrici regis Anglorum in uxorem, et accepit. Obiit Rogerius abbas Gemmeticensis, monachus Becci. Obiit etiam Radulfus abbas Salmuriensis, cui successit Manerius sacrista ejusdem loci. Obiit etiam Guillermus de Curceio, relinquens parvulum filium ex filia Richerii de Aquila. Cessit etiam in fata Willermus de Albineio, quem vocabant comitem d' Araundel, relinquens filios quatuor, scilicet Guillermum de Albineio primogenitum, et alios tres natos ex Aeliza regina, uxore primi Henrici regis Anglorum. Qui Guillermus duxit relictam Rogerii comitis de Clara, filiam Jacobi de Sancto Hilario cum omni terra, quam idem Jacobus habuerat in Anglia.
26.207
Philippus comes Flandrensis accepta cruce Domini cum magna manu militum perrexit Jerusalem. Hasculfus de Sancto Hilario perrexit Jerusalem, et peregre mortuus est. Petrus frater Philippi comitis Flandrensium, accepta comitissa Nivernensi, que fuerat uxor domini Issoldunensis castri, mortuus est, et ideo forsitan, quia miliciam spiritualem, id est clericatum, dimiserat, utpote qui fuerat electus ad episcopatum Cameracensem, relicta spirituali milicia miles seculi factus fuerat. Hic ex eadem comitissa genuit unam filiam. Quam comitissam cum eodem comitatu accepit comes Robertus, filius comitis Roberti, fratris Ludovici regis Francorum; et ita facta est quadrigama. Obiit venerabilis vir Robertus abbas Majoris Monasterii, et successit ei Petrus, monachus ejusdem loci. Deposito Radulfo abbate Cluniacensi, consobrino comitis Thebaudi, Gauterius prior Sancti Martini de Campis successit ei, et ille exabbas factus est iterum prior Caritatis. Cessit etiam in fata Robertus de Blangeio, vir honestus et religiosus, monachus Becci et abbas Sancti Ebrulfi. Nichilominus etiam satisfecit humane vite Osbertus abbas Lire, cui successit frater ejus Gauterius junior; sicut et ipse successerat seniori fratri suo Guillermo; quod vix aut nunquam invenies, ut tres fratres sibi invicem succedant in regimine alicujus ecclesie. Obiit Hugo Bigot comes, et successit ei Rogerius filius ejus. Rogerius de Cripta, monachus Sancte Trinitatis Cantuariensis, factus est abbas Sancti Augustini, ejecto Clarenbaudo electo illius monasterii, qui noluit accipere benedicfictionem a Sancto Thoma, et ideo elongata est ab eo. Quinta feria in cena Domini occisus est Sanctus Guillermus a Judeis Parisius, qui concremati sunt igne. Benedictus prior Cantuariensis factus est abbas de Burc. In estate et autumpno fuit maxima siccitas, unde et satio terre, messis et fenum ex majori parte periit, et collectio messium et vindimiarum solito cicius evenit. 9 Kalendas Augusti concordati sunt donnus papa Alexander et Fredericus imperator Romanus in civitate Venetie, in domo patriarche ipsius civitatis. Mense Augusto Henricus rex Anglorum senior et Gaufredus dux Britannorum, filius ejus, cum maximo apparatu transfretaverunt in Normanniam, quibus obviaverunt junior rex Henricus et Ricardus dux Aquitanorum, filius ejus, cum multis baronibus, cum gaudio magno ethonore Rex Henricus assumptis filiis suis Henrico juniore et Richardo duce Aquitanorum, et congregatis baronibus suis apud Vadum sancti Remigii, cum rege Francorum loqutus est ea que ad pacem sunt, et de susceptione crucis ad servicium Dei. Inde donnus rex misit filium suum comitem Britannie cum ceteris Britonibus ad expugnandam superbiam Guihomari de Leons. Mauricius episcopus Parisiensis jam diu est quod multum laborat et proficit in edificatione ecclesiae predictae civitatis, cujus caput jam perfectum est, excepto majori tectorio. Quod opus si perfectum fuerit, non erit opus citra montes, cui apte debeat comparari. Mortuo Waleranno filio Guillermi Lupelli, turris Ibreii venit in manum domni regis, quam multum cupierat; quam nec pater ejus, nec avus habuerunt.
26.208
Rex Henricus perrexit in Bituricensem pagum, et accepit in manu sua castrum Radulfi de Dolis, quia erat de feudo ejus, et filiam unicam domini ejusdem castri, cum tota hereditate ipsius, quam dicunt quidam tantum valere, quantum valet redditus totius Normannie. Isoldunense etiam castrum cum omnibus pertinentiis suis, quia Odo dominus ejusdem castri nuper decesserat et parvulum filium reliquerat, et ad comitatum Andegavensem pertinebat, barones, qui illud custodiebant, obtulerunt ei: quod noluit recipere, quia non habebat heredem, quem dux Burgundie, quia cognatus ejus erat, furtim abstulerat. Castrum etiam munitissimum et arte et natura Turonium, vicecomes ejusdem castri reddidit ei. Totam etiam terram comitis de Marcha rex Henricus 6 milibus marcis argenti emit, valentem, ut idem rex dixit, 20 milia marcas argenti. Episcopus Lemovicensis, qui erat comes ejusdem civitatis, cum per decennium vixisset in cecitate, mortuus est. Castrum etiam juxta predictam civitatem situm, in quo requiescit sanctus Martialis in monasterio suo, Richardus dux Aquitanorum abstulit vicecomiti ejusdem castri; et merito, quia adjuvabat partes comitis Engolismensium, qui infestabat ipsum ducem. Obiit Ruaudus Venetensis episcopus, vir religiosus, monachus Cistertiensis. Guihomarus de Leion venit ad domnum regem, promittens se de omni terra sua facere voluntatem ejus. Iarnagem de Roca reddidit idem castrum domno regi et comiti Gaufrido filio ejus. Sicut fuerat in estate maxima siccitas, ita fuit hieme maxima inundatio aquarum. Hoc anno circa festivitatem sancti Johannis multi summersi sunt in fluminibus. In mari etiam multe naves perierunt, inter quas una, que portabat Gaufridum prepositum de Beverle, nepotem Rogerii archiepiscopi Eboracensis, cancellarium regis junioris, et alios multos nobiles, aput Sanctum Valericum periit. Perierunt preterea naves multe, que afferebant vinum de Pictavensi pago, ut quidam dicunt, fere triginta vel eo amplius. In festivitate sancti Martini canonici Dolenses elegerunt in archiepiscopum Rollandum decanum Abrincensem, virum religiosum et litteratum; cui electioni interfuerunt Henricus Bajocensis et Richardus Abrincensis episcopi, et Robertus abbas de Monte, et multi viri relligiosi. In nocte sancti Andree factus est ventus vehemens; et in ipsa festivitate et in predicta vigilia apparuit lux maxima mane, veniens ab oriente usque in occidentem; qua die pugnaverunt Christiani cum paganis apud Sanctum Georgium de Ramula. Putabat enim Saaladin, qui duxerat uxorem Noradin jam defuncti, quod posset capere urbem Jerusalem defensoribus destitutam: quia comes Flandrensis duxerat fere omnes christianos milites ad obsidionem Harenc. Sed tamen rex Jerusalem et patriarcha et alii religiosi viri, habentes paucos milites et servientes, per virtutem sancte crucis vicerunt innumerabilem exercitum paganorum; cujus crucis longitudo a terra usque ad celum paganis apparuit, sicut ipsi dixerunt. In hac victoria christiani auro et argento, equis et armis et victualibus locupletati sunt.
26.209
1178. Fredericus 27. Ludovicus 41. Henricus 25.
26.210
Rex Henricus senior tenuit curiam suam ad natale Andegavis; et ibi cum illo fuerunt junior rex Henricus et Richardus dux Aquitanie et Gaufredus dux Brittannie, filii ejus, et vix in aliqua festivitate tot milites secum habuit, nisi in coronatione sua, sive in coronatione filii sui regis junioris. Obiit Stephanus vir honestus et litteratus, episcopus Redonensis. Huic accidit quedam visio mirabilis, quam ipse episcopus cuidam monacho familiari nostro ante mortem suam manifestavit. Quedam enim persona ei apparens, levi sibilo hos versus ei dixit: Desine ludere temere, nitere surgere propere de pulvere. Ipse enim multa ritmico carmine et prosa jocunde et ad plausus hominum scripserat; et quia miserator hominum cum in proximo moriturum sciebat, monuit eum ut a talibus abstineret et penitentiam ageret. Scripsit etiam vitam sancti Firmati episcopi, et vitam sancti Vitalis primi abbatis Savigneii. Scripsit etiam michi quinquaginta versus de senectute, in quorum ultimo predictorum versuum unam clausulam posuit. Cui etiam mater misericordie apparuit in obitu suo, cui devote semper servierat. Obiit Gaufredus episcopus Andegavensis. In media quadragesima, 4. Kal. Aprilis, dedicata est ecclesia Becci a Rotrodo archiepiscopo Rothomagensi et Henrico Bajocensi et Richardo Abrincensi et Egidio Ebroicensi episcopis. Huic dedicationi interfuerunt reges Anglorum, pater et filius, et Johannes minor filius regis. Dedit autem rex senior in dotem ecclesie 100 libras Andegavenses annuatim, in molendinis suis de Roobec. Robertus de Argentiis, cellerarius Gemmeticensis, factus est abbas ejusdem ecclesiae. Galterius subcellerarius Sancti Wandregisilii, factus est abbas ejusdem monasterii. Radulfus de Sancta Columba factus est abbas Sancti Ebrulfi, monachus ejusdem loci. Obiit Jordanus Tessun, et successit ei Radulfus filius ejus, qui fecit hominium abbati Montis apud Montem de castello de Rocha et de Columba. Guillermus rex Sicilie fecit cartam fieri Johanne regine sue uxori, de dotalitio suo; cujus partem hic posuimus: Guillermus divina favente clementia rex Sicilie, ducatus Apulie, principatus Capue, per hoc presens scriptum damus et in dotalitium concedimus Johanne karissime uxori nostre, Henrici magnifici regis Anglorum filie, civitatem Montis sancti Angeli, civitatem Siponti, et civitatem Vestae, cum omnibus justis tenementis suis et pertinentiis earum. In servicio autem concedimus ei de tenementis comitis Gofredi, Alesine, Peschizam, Bizum, Caprile, Baranum, et Silizum, et omnia alia que idem comes de honore ejusdem comitatus Montis sancti Angeli tenere dinoscitur. Concedimus etiam ei similiter in servicio Caudelarium, Sanctum Clericum, castellum Paganum, Bisentinum, et Cognanum. Insuper concedimus, ut sint de tenemento ipsius dotarii monasterium sancti Johannis de Lama, et monasterium sancte Marie de Pulsano, cum omnibus tenementis, que ipsa monasteria tenent de honore predicti comitatus Montis sancti Angeli. Ad hujus autem donationis et concessionis nostre memoriam et inviolabile firmamentum presens privilegium per manus Alexandri notarii nostri scribi, et bulla aurea tipario impressa roboratum nostro sigillo jussimus decorari. Hujus carte et testes et regis sigillum invenies in principio libri Origenis super Numerum.
26.211
Ludovicus rex Francie et Henricus rex Anglie conveniunt ad colloquium haut procul a Nonantiscurte; et ibi tractaverunt de pace et firma concordia inter eos, et de susceptione crucis, et de itinere eorum in Jerusalem; et si aliquis regum illorum cedat in fata in ipso itinere, quod Deus avertat, superstes omnem thesaurum et omnes homines suos et omnia mobilia sua habebit sicut propria, et iter perficiet pro se et pro defuncto. Heretici, quos Agenenses vocant, et alii multi convenerunt circa Tholosam, male sentientes de sacramento altaris et de conjugio et aliis sacramentis, ad quorum confutationem Petrus legatus Romanus et multe alie religiose persone cum predictis regibus convenerunt, et parum profecerunt. Obiit Robertus de Monte Forti, et successit ei Hugo filius ejus, natus ex sorore Radulfi de Fulgeriis. Civitas Carnotum combusta est, et monasterium beati Petri de Valle; remansit tamen Dei misericordia ecclesia sancte Marie, et claustrum clericorum.
26.212
1179. Fredericus 28. Ludovicus 42. Henricus 26.
26.213
Philippus comes Flandrensis rediit a Jerusalem. Manuel imperator Constantinopolitanus misit ad regem Francorum honorabiles legatos, ut daret filiam suam filio ejus; quod rex concessit. Alexander papa misit Octavianum subdiaconum Romane aecclesiae ad Rothomagensem provinciam, ut convocaret archiepiscopum et suffraganeos ejus et abbates illius provincie. Et misit similiter alios subdiaconos ad orientem et occidentem, meridiem et septentrionem, ut convenirent ad concilium generale, quod erat futurum proxima quadragesima in civitate Romae. Episcopus de Trigel, cum pergeret Romam, ablatis rebus omnibus suis et equis, verberatus est, ita ut deficeret infra octo dies. In loco ejus electus est Gaufredus Lois, filius cujusdam burgensis ejusdem nominis de Guingamp. Henricus rex Anglorum senior circa nundinas Montis Martini transfretavit in Angliam. Radulfus frater vice comitis de Bellomonte, cognatus germanus Henrici regis Anglorum, electus est ad episcopatum Andegavensem. Eclypsis solis facta est Idibus Septembris. Abbas Gresteni mortuus est, cui successit Guillermus de Exonia, monachus Becci. Obiit Richardus Constantiensis episcopus. Eodem anno obiit Robertus abbas Majoris Monasterii, et successit ei Petrus, monachus ejusdem loci, qui mortuus est, cum vixisset in regimine abbatie fere per unum annum; cui successit Herveus de Villa Pirosa, monachus ejusdem loci. Hiemps facta est maxima, et duravit nix fere usque ad purificationem sancte Marie, que incepit infra 8 dies post natale Domini. Inundatio aquarum maxima fuit, et maxime aput urbem Cenomannensem, pontes et domos et molendina subvertens, et homines multos perimens. Hoc etiam accidit Andegavis, et in multis aliis locis.
26.214
Gaufredus filius regis Henrici, dux Britannie, viriliter egit. Nam Guihomarum vicecomitem Leonensem, qui nec Deum timebat nec hominem verebatur, et filios ejus ita subegit, quod omnia castella eorum et terram in manu sua cepit, et duas tantummodo parrochias Guihummaro seniori permisit, usque ad proximum natale Domini, quo erant Jerusalem ituri ipse et uxor sua, et forsitan non redituri. Guihummaro juniori undecim parrochias de terra patris sui concessit, retento secum de familia sua Herveo fratre ejus. Similiter fecit Richardus dux Aquitanie, frater ipsius Gaufredi, de Gaufredo de Rancun; nam Castrum Talleborc, quod videbatur inexpugnabile, munitum arte et natura, obsedit, cepit, diruit: et similiter quatuor alia castella ipsius. Similiter fecit donno de Ponz, destruendo scilicet castellum suum Ponz; qui erat confederatus ipsi Gaufredo. Comes Richardus filius regis Henrici, post destructionem Taillebore cum perrexisset in Angliam ad sanctum Thomam et ad videndum patrem suum, quidam Bascli et Navarenses et Brebenzones venerunt ad urbem Burdegalensem, et ipsam urbem vastaverunt in suburbiis flammis et rapina. Guillermus comes de Magna Villa, ducta filia Guillermi comitis Albemarle, factus est comes Albemarle. Richardus de Luce renunciavit seculo et regiis negociis, et successit ei Richardus nepos ex Gaufredo filio suo. Cum filia regis Francorum duceretur ad conjugium filii imperatoris Constantinopolitani, hospitata est aput Sanctum Benedictum super Ligerim; cumque quidam ex famulis ejus vellet accelerare ignem injecto oleo, flamma exivit per foramina camini, et cecidit super tectum camini, et hoc casu tota abbatia combusta est.
26.215
Cum rex Francorum vellet coronare filium suum Philippum, posuit locum Remis, terminum assumptionem beate Marie; et congregatis que ad tantum negotium necessaria erant, et convocatis omnibus baronibus totius regni Francie, ut ad eundem locum convenirent, juvenis coronandus obiter cum suis similibus in silvam venatum divertit, et amissis omnibus sociis, per unam noctem in silva vagabundus permansit. Tandem invento quodam homine, qui ad opus fabrorum carbones parabat, per eum ad socios suos reductus est. Ex solitudine tamen et pavore tantam infirmitatem incurrit, quod coronatio ejus tunc remansit. Pater autem ejus iratus, et pro se et pro filio rogaturus, ad memoriam beati Thome in Angliam perrexit, cui multam humanitatem exhibuit, cum in Galliis exularet. Dedit autem idem rex, ob amorem et honorem Dei et beati Thome, monachis in Cantuariensi ecclesia jugiter Deo famulantibus centum modios vini, singulis annis prefatis monachis accipiendos. Quo autem honore, quo gaudio, et quam multiplici donorum largitate rex Henricus eum susceperit, non est nostrum edicere. Manuel imperator Constantinopolitanus vindicavit se hoc anno de Solimano Iconii, qui anno superiori illum fugaverat, et multos de militibus suis ceperat, insuper et crucem dominicam ei abstulerat. Manuel enim imperator fugavit eum, et multos de militibus ejus cepit, et ipse Solimanus urbem Iconii vacuam reliquit.
26.216
Sententia cujusdam astrologi de plagis futuris: Ab anno presenti incarnationis domini nostri Jesu Christi 1179 in septem annis, mense Septembri, 12 indictione, sole existente in libra, erit, si Dominus voluerit, conjunctio omnium planetarum in libra et cauda scorpionis. Ibi est admirabilis rerum mutabilium mutationis significantia: sequetur enim terre motus mirabilis, et destruentur loca consueta perditioni, per Saturnum et Martem manentes in signis aeris; et erit mortalitas et infirmitas. Ostendit etiam eadem conjunctio ventum validum denigrantem aerem et obscurum reddentem, et venenis infectum; et in vento vox terribilis audietur, et terrebit corda hominum, et a regionibus arenosis sabulonem accipiet; harenis civitates proximas in planicie cooperiet, et primo civitates orientales, Mecam, Baldas et Babiloniam, et omnes civitates proximas harenosis locis; nulla quidem evadet que harenis et terra non operiatur. Signa autem hujus rei sunt hec et precedent. Erit in eodem anno antequam planete conveniant in libra, eclipsis solis, qua totum corpus ejus obscurabitur, et oppositione precedente, luna tota patietur eclipsim; et erit eclipsis solis ignei coloris, et deformis, ostendens majorum bellum futurum cum effusione sanguinis, prope fluvium, in terra orientis, similiter et occidentis. Tunc cadet dubietas inter Judeos et Sarracenos, donec derelinquant penitus synagogas et manummerias suas; et eorum secta jussu Dei adnichilabitur; unde vobis notum sit, ut cum eclipsim videritis, a terra exeatis cum omnibus vestris.
26.217
1180. Fredericus 29. Ludovicus 43. Henricus 27.
26.218
[ 1179, Mart. 5.] De concilio quod Alexander papa tertius tenuit Rome. Alexander papa III tenuit generale concilium Rome media quadragesima. Cujus decreta, que ab eo et ab aliis coepiscopis ejus ibi constituta sunt, apud nos habentur. Manuel imperator Constantinopolitanus dedit Rainerio filio Willermi principis Montis Ferrati filiam suam, natam ex priore uxore sua. Que cum diceret, se nunquam alicui nupturam, nisi esset rex: imperator exhilaratus, fecit se coronari et uxorem suam et Alexium filium suum juniorem imperatorem cum uxore sua filia regis Francorum. Similiter fecit coronari Rainerium filium marchisi Montis Ferrati cum filia sua, quam ei dederat; et dedit ei honorem Thesolonicensium, qui est maxima potestas regni sui post civitatem Constantinopolitanam.[ 1179.] Conradus, frater ejusdem Rainerii, cepit et incarceravit Christianum archiepiscopum Maguntiensem et cancellarium imperatoris Alemannorum. Rex Marroc, in cujus potestate est tota Affrica, et etiam Sarraceni, qui sunt in Hispania, mittebat filiam suam, ut quidam rex Sarracenorum duceret eam in uxorem. Quam stolus et galee regis Sicilie invenerunt et adduxerunt ad dominum suum; unde rex letus pacificatus est cum patre ejus, illa reddita; et pater ejus reddidit regi Sicilie duas civitates, scilicet Affricam et Sibiliam, quam Sarraceni abstulerant Willermo regi Sicilie, patri istius regis.[ 1179.] Rex Jerusalem, princeps sanctus et honestus, a Deo flagellatus, quia flagellat Deus omnem filium quem recipit, adjutus a christianitate transmarina, fecit castrum munitissimum et arte et natura super fluvium Jordanem, quod vocatur Vadum Jacob, ubi luctatus est Jacob cum angelo; jocundum amenitate nemorum et pratorum et piscium et molendinorum, et proximum civitatibus Belinas et Damas. Et quia Agarenis per hoc vadum transitus est in terra christianorum, illud quam plurimo odio habent. Obiit Rogerius Wigornensis episcopus Turonis, virgenere et moribus honestus; siquidem pater ejus Robertus comes Gloecestrensis fuit filius primi Henrici regis Anglorum, mater ejus filia Roberti Belismensis, et Robertus filius Haimonis, dominus de Torigneio, fuit avus ejus. Obiit Egidius Ebroicensis episcopus. Obiit Rogerius abbas Becci, vir relligiosus et honestus et literatus et timens Deum. Nullus predecessorum suorum, excepto sancto Herluino primo abbate, tanta fecit in Becco monasterio, quanta ipse. Ecclesia siquidem fere tota edificata est in tempore suo, et dedicata; cujus pulchritudini nulla equatur in tota Normannia. Fecit cameras cum caminis, unam super alteram, ad susceptionem hospitum et personarum. Fecit etiam domum infirmorum ingentis pulchritudinis et magnitudinis. Melioravit dormitorium in maceriis, in vitreis et coopertura. Fecit et aqueductum, per quem adduxit fontem pulcherrimum de longinquo, qui dividitur per officinas monasterii; fecit et conquam pulcherrimam ad recipiendam aquam, et tectum desuper edificavit. Maximam summam pecunie dedit Roberto comiti Mellenti pro mercato quod fecit in villa Becci. Tempore ipsius assumpti sunt de Beccensi ecclesia duodecim abbates ad regimen ecclesiarum, quorum ego, qui hec scribo, secundus fui. Rexit autem monasterium Beccense triginta et uno anno, decem diebus minus; successit Osbernus prior Bellimontis, monachus ejusdem loci. Isti tres supradicti, scilicet episcopus Vigornensis et episcopus Ebroicensis et abbas Becci, catartico impediente in fata cesserunt.
26.219
[ 1179, Nov. 1.] Philippus filius Ludovici regis Francorum fuit coronatus in regem Remis a Willermo Remensi archiepiscopo avunculo suo et suffraganeis ejus, in festivitate omnium sanctorum; et rex Anglorum senior misit ei magna exenia in auro et argento, et de venatione Anglicana. Huic sollempnitati interfuit junior rex Anglorum cum magno comitatu equitum, qui tanta secum ex jussu patris sui tulit, ut nullius nec in ipsa festivitate nec in ipso itinere susciperet procurationem. Decedente venerabili viro Gisberto abbate Troarnensi, successit ei Durandus de Cuvervilla, monachus ejusdem loci. Et Roberto Fontanetensi abbati successit Robertus prior Sancti Petri super Divam. Obiit Walterius Cluniacensis abbas qui quamvis in ecclesie illius regimine parum vixerit, anno scilicet et dimidio, tamen ecclesiam illam maximis debitis honeratam de debito quatuor milium marcarum exhoneravit. Huic successit Willermus monachus ejusdem loci, qui fuerat abbas Ramesiensis in Anglia. Hic fecit quoddam mirabile; nam residuum debiti ecclesie Cluniacensis, quod erat 14 milium marcarum, ex propriis thesauris quos adunaverat, et de mille marcis quas Henricus rex Anglorum ei dederat, ex majori parte delevit. Fecit et aliud mirabile: priorem de Stallo deposuit, qui solebat ducere in comitatu suo quadraginta equos, et jussit ut esset contentus tribus equitaturis. Fecit et aliud mirabile, quia septies viginti procurationes, quas burgenses ex consuetudine habere solebant ex donis abbatum, penitus delevit. Inito conflictu christianorum contra Salahadin, ex utraque parte multi mortui sunt, plures tamen de christianis; et magister templi captus est. Quem cum Salahadin vellet reddere pro nepote suo, quem christiani captivum tenebant, magister templi noluit, dicens, non esse consuetudinis militum templi, ut aliqua redemptio daretur pro eis preter cingulum et cultellum, et ita in captione mortuus est. Aliud infortunium accidit nostris; nam Salahadin cum innumero exercitu obsedit castrum de Vado Jacob, quod machinis et vi cepit, et milites templi, qui intus erant, per medium serris per latera scidit; alios qui erant inferioris ordinis, decapitavit. Ipsum tamen castrum obtulit Salahadin, quod reficeret et munitum christianis redderet, si vellent christiani reddere ei nepotem suum, de quo supra diximus; quod utrum factum sit, nundum scimus.
26.220
1181. Fredericus 30. Ludovicus 44. Henricus 28.
26.221
Rex Henricus Anglorum tenuit curiam suam in Anglia ad natale apud Notinguehan. Guillermus abbas Cluniacensis in crastino epiphanie obiit aput Caritatem, vir plangendus de bonis que fecit in ecclesia sua; sed parum vixit, duobus fere annis.[ 1180, Dec. 28.] Obiit Richardus abbas Sancti Audoeni; cui successit Sanson vir venerabilis, prior Sancti Stephani Cadomi. Richardus de Humet constabularius regis, cum religiose vixisset anno uno et dimidio in abbatia de Alneto, quam ipse edificaverat, obiit; relinquens filios suos heredes sue terre, scilicet Guillermum, Emorrannum, Jordanum.[ 1180.] Ludovicus rex Francie cum incidisset gravissimam egritudinem, Philippus junior rex filius ejus, nescio quo consilio ductus, sacramento se obligavit, quod duceret loco et tempore filiam Balduini comitis Henacensium in uxorem, natam ex sorore comitis Flandrensium; et ipse comes concessit ei, quod post mortem suam haberet in hereditatem comitatum Flandrensem, quamvis idem comes haberet masculos heredes de predicta sorore comitissa Henacensi. Et hoc fecit idem rex sine consilio regine matris sue et avunculorum suorum, Willermi Remensis archiepiscopi, Henrici comitis Trecensis, Teobaldi Carnotensis, Stephani Sancerriensis, et aliorum amicorum suorum. Unde illi commoti requisierunt auxilium Henrici regis Anglorum senioris, contra nepotem suum juniorem regem Francorum Philippum. Balduinus abbas Fordensis, Cisterciensis ordinis monachus, magne relligionis et litterature homo, electus est ad episcopatum Vigerniensem. Obiit Robertus abbas Glastonie. Obiit etiam Johannes episcopus Cicestrensis, cui successit Sefridus canonichus ejusdem ecclesie.
26.222
Ante pascha transfretavit rex Henricus senior in Normanniam, et tenuit curiam suam in festivitate pasche Cenomannis. Obiit Willermus abbas Cadum; et successit ei Petrus sacrista, monachus ejusdem loci.[ 1180.] In die ascensionis dominice Philippus junior rex Francorum fecit consecrari in reginam uxorem suam, et coronati sunt ipse et ipsa ab archiepiscopo Senonensi, unde magis iratus est archiepiscopus Remensis, qui coronavit eum in regem. Obiit Guarinus de Girardo archiepiscopus Bituricensis, qui prius fuerat abbas Pontiniacensis.[ 1181] Obiit Johannes episcopus Carnotensis, qui descripsit passionem beati Thome Cantuariensis archiepiscopi et martiris; fuerat enim cum eo conversatus in exilio. Teobaldus prior Crispeii, monachus Cluniacensis, successit Guillermo abbati Cluniacensi. Obiit Ingerrannus de Humet, filius Richardi de Humet; cui successit filius ejus Richardus, natus ex filia Guillermi de Similleio. Obiit vir plangendus carissimus meus Gaufredus de Monte Forti in Britannia, cui successit filius ejus, natus ex filia Rualendi de Saie. Rex Jerosolimitanus Balduinus dedit sororem suam cuidam optimo militi, fratri Gaufredi de Lizenum, quam prius habuerat Willermus filius marchisi de Monte Ferrato; ex qua suscepit filium, qui servatur et nutritur ad suscipiendum regnum Jerosolimitanum, si vixerit.[ 1180, Sep. 18] Obiit Ludovicus rex Francorum, vir relligiosus et timens Deum, et sepultus est in quodam monasterio Cisterciensis ordinis, quod ipse edificaverat. Cui successit filius ejus Philippus, sicut jam supra diximus. Gaufredus filius naturalis Henrici regis Anglorum senioris, relicta ecclesia Lincoliensi, ad quam electus fuerat, factus est cancellarius regis patris sui.[ 1180] Obiit Manuel imperator Constantinopolitanus, et successit ei Alexius filius ejus, natus ex sorore Raimundi principis Antiochie. Hic duxit filiam Ludovici regis Francorum. Mansamuz rex Malsamitorum, qui fere dominatur totius Affrice, reedificare cepit Cartaginem antiquam, adjutus ab omnibus Agarenis, qui terram illam incolunt. Obiit Solimanus Iconii, qui multum christianos diligebat et multa bona eis faciebat et successit ei frater ejus.
26.223
De muliere, que feria quarta moritur et sabbato resurgit. Erat quidam predives burgensis in loco qui dicitur Roca Amatoris. A quo monachi ecclesie sancte Marie et sancti Amatoris mutuo acceperant pecuniam, tradentes illi in loco pignoris cortinas ipsius ecclesie. Imminente autem festo genitricis Dei et virginis Marie, rogaverunt predicti monachi burgensem, ut quas aput se habebat cortinas, ad adornandam ecclesiam, tante sollempnitatis expleto tripudio ei restituendas, accommodaret. Ille vero aurem cordis habens obturatam, nulla quidem prece flexus est; sed responsum eis cum tumore animi dedit, dicens quod essent cortine ille circa lectum conjugis sue, que nuper ei puerum pepererat, nec aliquatenus inde possent amoveri. Quid multa? Transiit festus dies, et ecclesia prefata ornatum suum festivalem non habuit. Sequenti vero nocte beata Maria mater Domini nostri apparuit in sompnis uxori predicti burgensis, et dixit ei: Vir tuus grande peccatum commisit, nec poterit impietatis excessus derelinqui impunitus. Tercia enim die infans tuus spiritum exalabit, et vir tuus debitum morti solvens in die octava mutabit hanc temporalem felicitatem suppliciis eternis; tu autem proficisceris ad ecclesiam meam que est in Betleem, et conspectis ibi tribus sepulcris, quorum quidem duo extrema vacua non sunt, medium tibi eliges in sepulchrum. Interim omni quarta feria circa horam nonam deficiet in te spiritus tuus, et decurret ab ore tuo et naribus sanguis multus, et usque ad horam nonam sabbati veluti mortua permanebis; sabbato hora nona spiritu redeunte duces utrasque manus tuas per faciem tuam, et continuo pristinus color et fortitudo in te remeabunt. Hec locuta est beata Maria, et abscessit. Mulier vero pre timore turbata evigilavit, et ruminans sompnium suum, cum magna sollicitudine illud memorie commendavit. Crastina autem illucescente die, cepit somnium suum conjugi suo per ordinem narrare. Miser sermonibus ejus non adhibuit fidem, nec etiam cum videret spiritum deficere in puero, de agenda penitentia cogitatum habuit, sed morte preventus in die octava juxta preostensam visionem, in supplicium lapsus est gehennale. Perturbatur mulier in alterutrius nece, et omnia sicut per sompnium monstrata fuerant, in se nichilominus intelligens accidisse, Romam sub festinatione proficiscitur, et rem summo revelat pontifici. Preterea constanter asseruit, quod in quinto anno ab illo maxima fames ingrueret, quod ex corruptione aeris innumerabilis hominum multitudo moritura esset, et quod clerum Romanum gravis animadversio feriret, nisi ab exercicio doli resipiscerent, sub quo a multis retro temporibus usque ad hodiernum diem laboraverunt. At donnus papa volens manifestius scire, si sermones mulieris veritati inniterentur, commendat eam duodecim nobilibus matronis, dans illis preceptum, ut cum illa in mortem obdormiret, plantis ejus calentes subulas infigerent, et de sanguine ab illius ore manante vestes suas inficerent. O rem mirabilem! quarta feria, sicut predixerat, hora nona mulier expalluit et mortua est, ita ut nullus in ea remaneret vitalis spiritus, et ab ejus naribus cepit defluere sanguis copiosus. Sed matrone preceptorum donni pape non immemores, pedibus mulieris calentes subulas infigunt, nec ob id illa movetur. Insuper de sanguine ejus vestimenta sua tingunt, sed omnis infectio facta per sanguinem, in sabbato nusquam comparuit, cum spiritus vite in mulierem remearet.
26.224
1182. Fredericus 31. Philippus 1. Henricus 29.
26.225
Henricus senior rex Anglorum tenuit curiam suam in natali Domini Andegavis. Radulfus de Vennevilla, archidiaconus Rothomagensis, renunciavit cancellarie regis, et rex dedit ei terras magnorum reddituum.[ 1181-- BENED. PETROBURG.] Gaufredus filius regis, electus Liconiensis, factus est cancellarius regis, et renuntiavit electioni Liconiensi; et rex dedit ei magnos redditus in Anglia et Normannia et Andegavia. Johannes filius Luce, clericus regis, electus est in episcopum Ebroicensem.[ 1182-- idem.] Guihenoc archidiaconus Redonensis electus est ad episcopatum Venetensem. Abbas Sancti Remigii Remensis nichilominus electus est ad episcopatum Carnotensem. Obiit Henricus comes Trecensis, et successit ei Henricus filius ejus, natus ex filia Ludovici regis Francorum. Obiit Simon comes Ebroicensis, et successit ei in comitatu Ebroicensi in Normannia Amalricus filius ejus. Circa pascha Alienor filia regis Anglorum, uxor Anfulsi regis de Castella, peperit filium, et vocatus est Senchius; pepererat etiam ante filiam unam. Priorissa de Fonte sancti Martini, mulier relligiosa et magni generis, utpote soror abbatis Savignei, qui fuit nepos Simonis comitis Ebroicensis, facta est abbatissa Sancte Trinitatis Cadomi.[ 1181-- BENED.] Circa finem mensis Julii Henricus rex senior transfretavit in Angliam. Gaufredus dux Britannie, filius regis Henrici, desponsavit uxorem suam, filiam Conani comitis Britannie.
26.226
In sollempnitate pasche, aput castrum quod dicitur Mons Aureus, quedam mulier infamis cum acciperet corpus domini et Salvatoris in ore suo, non glutivit illud, immo tulit et posuit in archa sua involutum panno lineo. Cum autem quidam juvenis amasius ejus aperiret eandem archam, invenit hostiam dominici corporis transmutatam in effigie carnis et sanguinis. Hoc etiam accidit in quadam villa abbatis Sancti Petri Carnotensis cuidam sacerdoti, dum teneret corpus Domini in manibus suis ad missam. Simile miraculum accidit iterum in Carnotensi episcopio tempore Roberti episcopi Britanni, quod quidam rusticus posuit corpus Domini in hora capae suae, et ibi servavit illud usque ad mortem suam, et tunc ibi inventum est in specie carnis. Idem miraculum accidit cuidam muliercule in Flandria, quod cum posuisset in cista sua, postea invenit in effigie carnis. Similiter evenit in Andegavensi civitate, cum quidam sacerdos cantaret missam, puer parvulus intererat misse, et vidit idem puer puerum parvum pulcherrimum in manu sacerdotis sacrantis corpus Domini; qui protinus exivit foras ecclesiam, clamans omnibus quos invenit, et dicens: Venite et videte mirabilia Dei, et intrantes in ecclesiam nichil viderunt preter speciem panis. Hoc etiam accidit cuidam sanctissimo presbitero juxta Fiscannum, dum cantaret missam in die dedicationis ecclesie sancte Trinitatis Fiscanni; qui mittens diaconem suum, vocavit episcopos qui ad dedicationem convenerunt, et venerunt; et presbiter tulit in manibus suis in calice ita ut erat revestitus, et posuerunt illud in altari. Hec facit pietas Domini ad confirmandam fidem sacramentorum suorum in nobis, in quos fines seculorum devenerunt.
26.227
Mater solidani de Iconio veniens ad extrema, revelavit filio suo, quod semper celaverat, scilicet quod esset christiana, et rogavit eum, ut crederet in Christum, qui est Dominus et rex omnium seculorum, et quod amaret christianos. Quod ipse spopondit se facturum; sed dixit, quod non auderet aperte credere in Salvatorem propter paganos. Dixit ei mater sua: Fili, cum mortua fuero, fac mihi excelsam sepulturam et pulchram sicut piramidem; et pone super eam signum crucis Christi. Cui ille de luce se hoc facere non posse respondit. Tu fac, inquit mater ejus, de nocte. Quod et factum est. In crastino cum Agareni vidissent signum illud, indignati sunt contra principem, et volebant eum occidere. Tunc quidam ex ipsis sullevatus per machinas, conabatur deponere crucem, qui voluntate Dei corruit et mortuus est. Similiter et alius interemptus est alia vice. Tercia die cum convenissent multa milia hominum ad deponendum edificium illud, inter quos erat unus promptior ad deponendum illud, venerunt fulgura et choruscationes, et illo primitus perempto, multa milia perierunt igne divino. Tunc apparuit angelus Domini, et clarissimum signum crucis posuit super piramidem illam, ex quo multi crediderunt in Christum, et adhuc crucem illam venerantur et adorant.
26.228
Arnulfus Luxoviensis episcopus cum per 40 annos eandem ecclesiam rexisset, et in edificando ecclesiam et pulcherrimas domos laborasset, renunciavit episcopatui, et perrexit Parisius, suos dies dimidiaturus apud Sanctum Victorem in domibus pulcherrimis, quas ibi ad opus suum construxerat. Radulfus de Vennevilla, archidiaconus Rothomagensis, qui fuerat cancellarius regis, electus est ad predictum episcopatum.
26.229
Anno superiori 1181 obiit Alexander papa tertius, ad cujus litteraturam pauci de predecessoribus ejus infra centum annos attigerunt. Fuit enim in divina pagina preceptor maximus, et in decretis et canonibus et in Romanis legibus precipuus. Nam multas questiones difficillimas et graves in decretis et legibus absolvit et enucleavit. Dedit etiam ei Deus hanc gratiam, quod cum a beato Petro usque ad ipsum fuerint centum septuaginta quatuor pontifices Romani, tres tantum precesserunt eum in numero annorum, quo Romane ecclesie prefuerunt: beatus Petrus sedit 25 annis Silvester primus 23, Adrianus primus totidem, ipse Alexander 22. Hic etiam tenuit concilium Turonis anno dominice incarnationis 1163 in quo Octavianum cum complicibus suis anathematizavit; cui concilio nos interfuimus. Item aliud concilium tenuit Rome anno incarnationis dominice 1180. Ad hoc multe convenerunt tam ecclesiastice quam seculares persone; inter quos venit quidam civis Pisanus, nomine Burgundio, peritus tam Grece quam Latine eloquentie. Hic attulit evangelium sancti Johannis translatum ab ipso de Greco in Latinum, quod Johannes Crisostomus sermone omeliaco exposuerat. Hic etiam fatebatur magnam partem libri Geneseos a se jam translatam. Dixit etiam, quod Johannes Crisostomus totum vetus et novum testamentum Grece exposuit. Papa Alexander prefatus tres scismaticos, qui sibi in scismate invicem successerant, fere per 20 annos sustinuit, scilicet Octavianum, Guidonem et Calixtum. Illis vero deficientibus, in pace ecclesie vitam finivit. Cui successit Hubaudus Hostiensis episcopus, dictus Lucius, 175us episcopus Romanus. Hic, videlicet Hostiensis episcopus, ex antiqua consuetudine ordinat et sacrat pontificem Romanum; que consuetudo exinde accidit, quod martyrizato beato Sixto et sancto Laurentio ejus diacono, beatus Justinus presbiter cum clero Romano elegit Dionisium in pontificem Romanum, quem sacravit Maximus Hostiensis episcopus. Ex hac consuetudine exinde Hostiensis episcopus ordinat et sacrat Romanum pontificem, et habet pallium solummodo ad ea, que pertinent in ordinatione et consecratione Romani pontificis. Eugenius papa conjunxit episcopatui Hostiensi Belitrensem, et sic fecit de duobus unum. Similiter fecit de episcopatu Portuensi, cui junxit episcopatum Sancte Rufine, faciens de duobus unum.
26.230
[ 1181.] Obiit Rogerius episcopus Eboracensis vir litteratus et industrius in augendas possessiones terrenas; ecclesiam principalem et domos episcopales non solum Eboraci, verum in omnibus maneriis suis cum redditibus multum auxit ac reedificando decoravit, in tantum ut archiepiscopatus Eboracensis archiepiscopatui Cantuarensi fere coequaretur. Multas divicias et non sibi profuturas reliquit. Obiit Philippus episcopus Redonensis, qui fuit primus abbas Claremontis. Hic per revelationem caput ecclesie Redonensi solo diruit, et in ea diruptione multas pecunias invenit, de quibus cepit reedificare caput prefate ecclesie meliori scemate. Obiit Hunfredus de Bohun prepositus in exercitu cum rege Henrico juniore; quem exercitum prefatus rex in Franciam duxerat, coadjuvando partes Philippi regis Francie contra comitem Flandrensem. Obierunt Henricus abbas Pratelli; et Guillermus abbas Sancti Michaelis ulterioris portus, monachi Becci.
26.231
Anno Domini 1181, 3 Idus, hora nona diei eclipsis solis, et erat pene tercia pars solis obscurata, et ab initio eclipsis ad finem spatium unius hore equalis et trigenta octo minutorum. Eodem anno eclipsis lune 11 Kalendas Januarii, scilicet feria 3, nocte sequente, hora tercia noctis, et paulo minus quam medietas obscurata, et duravit obscuritas fere per duas horas. Anno Domini 1175 bis visa est eclipsis in luna, primo letania majore, hora prima noctis, post diem ipsum Marci evangeliste, secundo 14 Kal. Novenbris nocte sequente, fere tercia hora noctis. Anno Domini 1178 vidimus eclipsin in luna 3 Nonas Martii, nocte sequente, hora prima noctis. Eodem anno fuit eclipsis in luna, 4 Kal. Septembris; et eodem anno et mense in sole, Idus Septembris, circa meridiem, toto fere obscurato. Anno etiam 1179 visa est luna eclipsimari 15 Kalendas Septenbris, post octavam horam noctis dominice. Anno 1180 fuit eclipsis in sole 5 Kal. Februarii, feria tercia.
26.232
[ 1182.] Rex Henricus senior mense Marcio transfretavit in Normanniam cum magna auri et argenti copia, paratus in adjutorium- regis Francie, ad componendam pacem inter ipsum et comitem Flandrie, sicut et fecit.[ 1182] Obiit Mabilia comitissa Flandrensis absque liberis. Andronius patruus imperatoris Constantinopolitani Alexii, indignatus quod ipse duxisset filiam regis Francorum in uxorem, et multos Latinorum secum haberet sibi familiares, quia ipse erat Grecus, volebat eos ab imperio ejus exterminare. Conducens ergo soldanum Hiconii et multos Sarracenorum, fraudulenter introierunt civitatem, et multos Latinos interfecit, et a Latinis multi Sarraceni interfecti sunt. Deo tamen volente, pax inter eos firmata est. Johannes episcopus Pictavensis vir magne litterature et eloquentie, electus ad episcopatum Narbonensem, cum Romam perrexisset propter predictam benedictionem: annuente papa Lucio clerici prime Lugdunensis elegerunt eum in archiepiscopum Lugdunensem, que sedes habet primatum super tres archiepiscopatus. Prima enim Ludunensis, id est Ludunum, est super Rodanum; secunda Ludunensis super Secanam, id est Rothomagus; tertia Ludunensis super Ligerim, id est Turonis; quarta Ludunensis, id est Senonis, super Icaunam.[ 1182.] In hoc anno evenit bis vel ter terremotus circa festum sancti Michaelis. Hoc etiam anno magna discordia facta est inter regem et filios suos, propter castellum Clarevallis, quod erat de feudo Andegavensi; et Richardus comes Pictavensis latenter firmaverat illud, et adhuc discordia perseverat inter patrem et filios, propter eamdem causam. Rex Henricus senior misit exercitum in Britanniam, et obsederunt turrem Redonensem, et ceperunt, et combustam reedificaverunt et muniverunt. Postea comes Britannie magnam partem ipsius civitatis et abbatiam sancti Gregorii combussit, et Becherel castrum Rollandi de Dinam. Audivimus a quibusdam, quod Johanna uxor Guillermi regis Sicilie, filia Henrici regis Anglorum, peperit ei filium primogenitum, quem vocaverunt Boamundum. Qui cum a baptismate reverteretur, pater investivit eum ducatu Apulie, per aureum sceptrum, quod in manu gerebat. Et quia de filiabus domini mei regis Anglorum cepi loqui, non debeo pretermittere regem de Castella, quem vocant Anforsum parvum regem, quia adhuc Feirant patruus ejus vivit; qui si moreretur, Anforsus predictus esset rex universarum Hispaniarum. Hic Anforsus gratia Dei et virtute sua duxit carissimam dominam meam et filiolam in baptismate in uxorem, Alienor filiam regis Anglorum, cujus consilio et auxilio multa bona ei acciderunt. Nam primum urbem Conchas cepit, magnarum terrarum matricem; et ut quidam dicunt, cepit Cordubam ex parte et munivit, et duas civitates regis Lupi, Valentiam et Muciam; et multa alia bona fecit, que ad notitiam nostram non pervenerunt. Tercia vero filiarum regis, id est Matildis primogenita, nupxit Henrico duci Saxonum et Bajoriarum et Suevorum. Nec est aliquis homo, qui tantas habeat possessiones, sicut iste, nisi fuerit imperator aut rex. Nam 40 urbes habet, et 67 castella, exceptis pluribus villis. Sed tamen cum esset proximus carne Frederici imperatoris Romanorum, ortis inter eos quibusdam simultatibus, consilio archiepiscoporum et episcoporum regni Alemannie, qui habent fere omnes civitates in ditione sua, illius regni imperator exulavit eum; quare venit in Normanniam ad regem Henricum socerum suum cum uxore et liberis, et rex maximas expensas fecit pro eo, cotidie scilicet 50 libras Andegavensium. Qui Deo auxiliante adhuc terram suam recuperabit per industriam et fortitudinem et divitias regis Anglie.
26.233
1182. Fredericus 30. Philippus 1. Henricus 27.
26.234
Rex Henricus tenuit curiam suam apud Cadomum, et prohibuit, ne aliquis baronum teneret curiam, sed venirent ad suam. Predictus dux Saxonum illo venit, et ibi convenerunt mille milites et eo amplius. Obiit Johannes Carnotensis episcopus, et successit ei Petrus, qui fuerat abbas Sancti Remigii Remensis. Obiit Galterius episcopus Ronfensis, qui fuit frater Theobaldi archiepiscopi Cantuariensis; et successit ei Valerannus Bajocensis archidiaconus. Obiit pater noster Richardus Abrincensis episcopus, vir magne literature tam secularis quam divine, morum honestate virgo ab utero laudandus. Obiit Fulco Paganellus, et successit ei Guillermus filius ejus. Obiit Richardus abbas Montisburgi, et successit ei Robertus prior et monachus ejusdem loci. Johannes Commin, clericus regis Anglorum, factus est archiepiscopus Duveline in Hibernia. Obiit Petrus Carnotensis episcopus; cujus loco electus est Rainaldus de Mocon, thesaurarius Sancti Martini Turonensis, nepos comitis Theobaldi. Galterius de Constantiis factus episcopus Liconiensis, sacratus fuit a Richardo Cantuariensi archiepiscopo Andegavis, in capella donni regis et in presentia ejus.
26.235
[ 1183.] Obiit Henricus tercius, karissimus dominus noster, juvenis rex, filius Henrici secundi excellentissimi et illustrissimi regis Anglorum, apud castrum Martel, 3 Idus Junii, in festivitate beati Barnabe apostoli, vir per omnia plangendus, non solum quia erat filius karissimi domini nostri Henrici excellentissimi regis Anglorum secundi, verum etiam quia erat pulcherrimus facie, honestus in moribus, dapsilis in muneribus, super omnes quos in nostra etate vidimus, qui terram nondum haberet assignatam, quamvis pater ejus quindecim milia librarum Andegavensium monete et eo amplius quotannis daret. Sed hoc parum erat ad explendam latitudinem cordis ejus. In officio militari tantus erat, ut non haberet parem, sed principes et comites et etiam reges eum timerent. Veniens ad extrema, quia consilio pravorum hominum per guerram fere per annum Deum et sanctam ecclesiam et patrem suum offenderat, poenitenciam recepit a quodam sanctissimo episcopo et multis aliis, et patri suo in extremis, per litteras mandavit, ut quod offenderat in Deum et sanctam ecclesiam, pro eo emendaret, et matris sue regine Anglorum et uxoris sue sororis Philipi regis Francorum et militum suorum et servientium misereretur, quibus multa promiserat, nec eis aliquid preventu mortis dare poterat. Disposuerat ante mortem suam, ut corpus ejus in ecclesia beate Marie Rothomagensis sepeliretur, ubi jacent primi antecessores ejus, id est Rollo et Willermus Longa Spata filius ejus, duces Normannorum, Guillermus etiam comes patruus ejus, vir per omnia plangendus. Sed cum deducerent funus ejus Richardus Cantuariensis archiepiscopus et multe alie ecclesiastice persone et multi consulares et excellentissimi nominis viri, venerunt Cenomannum, et in ecclesia beati Juliani corpus ejus posuerunt. In crastino Cenomanenses maxime cives sepelierunt eum in eodem loco contra voluntatem et appellationem eorum, qui corpus ejus deducebant. Quo audito pater ejus iratus, non solum pro eo quod corpus filii sui contra voluntatem ejus ibi sepelierant, sed eo multo amplius, quod ab obsidione castri Lemovicensis recesserant sine licencia ejus, ne dicam voluntate, jussit corpus effodi et in ecclesiam Rothomagensem deferri; ubi ab archiepiscopis Rothomagensi et Cantuariensi, et episcopis Normanie, et abbatibus, et aliis religiosis personis, ad sinistram partem altaris beate Marie, honorifice sicut tantum virum decebat, tumulatus est.
26.236
Obiit venerabilis vir Albertus Aletensis episcopus, quem moderni de Sancto Maclovio vocant, cujus episcopatus antiquitus civitas Aleta vocabatur. Magister Girardus, cognomento Puella, vir magne literature et honestatis, electus est in episcopatum Cestrensem, qui episcopatus habet tres sedes: Cestrensem, Coveitrensem, Licifellensem. Henricus, frater Egidii de Solereio, nepos abbatis Fiscanni, electus est ad archiepiscopatum Bituricensem. Iterum Andronius expulit nepotem suum Alexium juvenem imperatorem de urbe Constantinopolitana, et captum tandem demersit in mare ipsum et matrem et sororem ejus. Quibus de medio moriendo sublatis, Andronius, qui tirannice arripuerat imperium, precepit primogenito filio suo Manuel, ut acciperet uxorem Alexii imperatoris defuncti, sororem Philipi regis Francorum, et haberet cum eo dignitatem imperii. Quod cum vir honestus renueret, projecit eum in vincula, et accepit illam, et contraxit incestum conjugium, si conjugium vocandum est, et fecit coronari secum filium suum minorem Calojohannem. Cum autem Latini occiderentur per crudelitatem istius Andronii, quidam cardinalis Romane ecclesie, Johannes nomine, quem Romanus pontifex miserat Constantinopolim ad peticionem Manuel imperatoris,-- qui erat vir religiosus, et volebat per predicationem illius cardinalis revocare ecclesiam Grecorum ad instituta et subjectionem Romane ecclesie-- hic inquam hic inquam Johannes, cum Latini occiderentur, erat in hospitio suo; venerantque ad eum quidam religiosi viri, suadere ei, ut discederet, ne occideretur. Quod cum audiret, dixit: Absit hoc ne fiat. Ego hic sto pro unitate ecclesie et precepto domini mei Alexandri pape. Tunc irruentes in eum Greci perfidi occiderunt eum, et ligantes canem cum eo, ita quod cauda canis esset in os ejus, traxerunt per vicos civitatis, et facta fovea ibi combusserunt eum; et postea viri religiosi de fovea tulerunt corpus ejus, et obtime sepelierunt illud, ubi fiunt crebro miracula. Christianus Magunciensis archiepiscopus obiit, qui se non habebat secundum morem clericorum, sed more tiranni, exercitus ducendo et Braibencones, et multa mala fecit ecclesie Romane, et hominibus sancti Petri, et quibusdam civitatibus Langobardie, que erant contrarie imperatori Alemannie domino suo.[ 1183.] Obiit carissimus dominus noster Rotrodus archiepiscopus Rothomagensis. Obiit Guillermus comes Gloecestrie sine heredibus, absque tribus filiabus, quarum una est comitissa Ebroicensis; altera uxor Guillermi comitis de Clara; tercia est in manu Dei et donni regis, et cui voluerit dabit eam. Guillermus decanus Bajocensis electus est ad episcopatum Constantiensem. Guillermus decanus canonicorum Sancti Petri de Curte, que est capella regis apud Cenomanensem urbem, electus est ad episcopatum Abrincensem.
26.237
1183. Fredericus 31. Philippus 2. Henricus 29.
26.238
Rex Henricus tenuit curiam suam apud Cadomum. Obiit Richardus Cantuariensis archiepiscopus. Obiit etiam Girardus magne religionis et literature vir, Cestrensis episcopus.[ 1182.] Anno superiori apparuit domina nostra, mater misericordie sancta Maria, cuidam fabro lignatio opus facienti in quadam silva, et obtulit ei sigillum iconie sue et filii sui Salvatoris nostri, cujus sic conscripcio erat: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem, et jussit ei ut ferret illud sigillum ad episcopum Podiensem, ut predicaret in provincia sua et aliis circumquaque, ut omnes qui vellent pacem tenere sancte ecclesie et filiis suis, facerent hujusmodi sigilla, et portarent in signum pacis, et facerent alba parva capucia ad ostentationem pacis et innocencie, et dato sacramento pacem tenerent, et inimicos pacis destruerent. Quod et factum est. Nam multi episcopi et consules et viri consulares et mediocres et pauperes hanc sectam tenentes, pacem tenent et inimicos pacis persecuntur. Obiit Wille mus de Vecie. Obiit Guillermus de Lancastre, magne honestatis et possessionis vir.
26.239
1184. Fredericus 32. Philippus 3. Henricus 30.
26.240
Rex Henricus tenuit curiam suam apud Cenomannis. Dominus noster Galterus Liconiensis episcopus, factus est archiepiscopus Rothomagensis. Lucius papa in capite jejunii, id est feria 4 cinerum, ordinavit plures cardinales, inter quos magistrum Meliorem presbiterum cardinalem, quem etiam fecit camerarium suum; et electum Dolensem diaconum et magistrum Radulphum Nigellum, karissimum amicum nostrum, magne honestatis et litterature et religionis virum. Fredericus imperator Romanorum fecit ordinari unum filiorum suorum, non primogenitum, sed secundum, in regem Germanie. Rex Anglorum Henricus sapientia et divitiis suis adquisivit sororem regis Portigalensis Hispanie, ad hoc ut fieret uxor Philippi comitis Flandrensis cognati sui. Venit ergo ad comitem Flandrensem in habundantia auri et argenti. Hujus pater licet grandevus adhuc vivit, qui in juventute sua super Agarenos, adjutus ab Anglis et Normannis, cepit civitatem Ulixiponam, quam vulgariter vocant Lislebonam. Ad quam transtulit de Valentia corpus beati Vincentii levite et martyris, ut quidam dicunt, sed Amoinus monachus de translatione corporis ejusdem sancti martyris tempore Karoli imperatoris facta aliter loquitur. Fecit eandem civitatem permissione pape archiepiscopatum, cui subdidit sex alias civitates quas adquisierat. Balduinus Wigorniensis episcopus consecratus est in archiepiscopum Cantuariensem. Obiit. Gualerannus Rofensis episcopus et capellanus archiepiscopi Cantuariensis; cui successit Gislebertus archidiaconus Lexoviensis. Joannes de Neelfa, archidiaconus Lexoviensis, electus est in episcopatum Cestrensem. Petrus Giraldi factus est episcopus Macloviensis.
26.241
1185. 33. 4. 31.
26.242
Magna discordia facta est inter Philippum regem Francorum et Philippum comitem Flandrensium, propter comitatum Viromandensem. Sed rex Francorum ex omni potentatu suo congregavit infinitum exercitum, et coegit comitem ad faciendam voluntatem suam. Obiit Frogerius episcopus Sagiensis, qui multum emendavit matrem aecclesiam et totum dominicum suum. Reliquit etiam immensas divitias in auro et argento, sibi non profuturas. Obiit Robertus electus Montisburgi, et successit ei Guillermus monachus ejusdem loci. Johannes minor filius regis Anglorum, quem vocant Sine terra, quanvis multas et latas habeat possessiones et multos comitatus, transivit in Hiberniam, gratia Dei permittente rex futurus in illa patria. Obiit Robertus episcopus Nannetensis, vir magne honestatis et amicus noster, cum rediret de Jerusalem. Obiit Gaufridus Cornubiensis episcopus. Abbas Ponteniacensis factus est episcopus Atrebatensis. Teobaldus abbas Cluniacensis factus est episcopus cardinalis Hostiensis; cui successit filius comitis de Claromonte. Hic prius fuit abbas cujusdam abbatie ordinis Cisterciensis. Inde translatus est ad abbatiam Flaviacensem. Inde exortis quibusdam causis factus est abbas Sancti Luciani martiris, primi episcopi Belvacensis civitatis. Exinde, ut diximus, factus est abbas Cluniacensis. Iterum facta est magna commotio et disceptatio inter Philippum regem Francorum et Philippum comitem Flandrensium. Comes enim Flandrensis confusus pudore, quia fecerat voluntatem regis de comitatu Viromandensi, repletus ira et indignatione, vertit se ad regem Germanie, filium Frederici Romani imperatoris, ut juvaret eum, et fecit ei hominium de Flandrensi comitatu. Unde magna tribulatio exorta est in toto regno Francorum.
26.243
Anno preterito obiit Balduinus rex Jerosolimitanus, vir honestus et religiosus, et potens contra Sarracenos, licet elefantiosus. Nec hoc mirum est, quia flagellat Deus omnem filium quem recipit. Huic successit nepos ejus Henricus, natus ex sorore sua, cujus pater fuit Willermus filius comitis Montis Ferrati, qui fuerat natus ex nepte Frederici imperatoris Romanorum; et postea comes Jopensis duxit matrem predicti Henrici regis, qui servat predictum juvenem regem et regnum ejus, usquequo perveniat ad perfectam etatem. Obiit Bartholomeus vir venerabilis episcopus Exoniensis. Obiit Jocelinus Saresberiensis episcopus. Obiit Lucius papa Romanus, cui successit Imbertus Mediolanensis archiepiscopus, vocatus Urbanus tertius. Donnus Walterus Rothomagensis archiepiscopus impetravit a domino nostro Henrico rege Anglorum, ut abbatia sancti Elerii, que est in insula Gersosii, quam Willermus filius Hamerici fecerat in eadem insula, consilio et auxilio donni regis jungeretur abbatie de Voto, que est juxta Cesarisburgum, quam imperatrix mater Henrici regis edificaverat. Erat autem tripliciter ditior tam in Normannia quam in Anglia, quam abbatia de Voto. Erat vero utraque de ordine canonicorum regularium. Facta est itaque abbatia de Voto mater et caput, habens et perhenniter possidens abbatiam de Insula et omnia sibi pertinentia. Predictus vero archiepiscopus Rothomagensis fecit in eadem abbatia abbatem suum capellanum, qui erat canonicus ejusdem ordinis. Quidam enim constabularius donni regis Henrici, Osbernus de Hosa nomine, qui castrum Cesarisburgi cum patria que ad illud pertinet, custodiebat, jussu donni regis Henrici edificavit in eadem abbatia de Voto domum pulcherrimam, officinas idoneas in se continentem, ad opus suum; in qua post amministrationem donni regis, quandiu vixit, satis honeste conversatus est. Ipse vero ante octo dies mortis sue factus[ canonicus, permissione donni regis eidem abbatie dedit 32 marcas auri; dedit etiam predicte abbatie 100 libras Cenomanensium, ad augendas possessiones ejusdem abbatie; dedit etiam eidem abbatie 60 marcas argenti in plata, et totidem in vasis. Predictus archiepiscopus transtulit magistrum Willermum Hubaudum, qui erat abbas Grestensis et monachus Becci, ad abbatiam sancti Martini Pontisare, quamvis abbatia Grestem tripliciter esset ditior quam illa. Sed propter affinitatem vel familiaritatem, quam habebat erga illum, et quia erant compatriote, voluit ipsum habere juxta se.
26.244
1186. Fredericus 34. Philippus 5. Henricus 32.
26.245
Donnus Henricus rex tenuit curiam suam ad natale apud Donnumfrontem. Henricus de Brachavilla, superior Toarni, factus est abbas Sagiensis. Apud urbem Parisiorum, in quodam monasterio sancti Stephani protomartiris, inveniuntur reliquie de capillis sancte Marie 32, brachium sancti Andree apostoli, caput sancti Dionisii martiris, ejusdem urbis episcopi.]

Intertext edge

Open linked passage

Note