Epistola duplex
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sigebertus-gemblacensis1030-1112" aria-label="More works by Sigebertus Gemblacensis">
—
Original / primary: 10708 Epidup2
1.1
EPISTOLA.
1.1
Quarentibus nobis utrumnam statim in primo Sabbato Martii sit jejunandum, etiamsi idem mensis quinta, sexta vel septima feria incipiat, an in aliud Sabbatum propter quartam feriam sit differendum, vos ex scripta sanctorum atque antiquorum Patrum sententia, et maxime ex auctorali Ecclesiae vestrae consuetudine rescripsistis diffinite, quod absque ulla refragatione semper primi mensis feria debet exspectari, quoniam idem jejunium quod quarta feria incipitur et Sabbato finitur, nequaquam Februario, sed Martio totum deputatur, ea videlicet ratione ut in eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur, in quo principium anni, ac ipsa creatio coepit mundi. Qui quaerebamus de una quaestione per vos certificari, multiplici dubietate involvimur. Salva ergo gratia vestra, liceat vobiscum adhuc conferre ea de quibus dubitamus. Non enim leviter accipimus, quod a vobis tam gravibus et tam doctis viris definitur.
1.2
Quod vitiose et abusive dicitur, hoc otiose trahitur ad exemplum veritatis. Martium, quem Romulus vitiose posuit in primo anni mense nos etiam abusive primum anni mensem dicimus, nec tamen ita esse credimus, quia ab ipsius Dei ore didicimus qui sit primus mensis. Mensis, inquit, iste principium mensium primus erit vobis in mensibus anni. Martium vero mensem quis nescit pro duodecimo mense in lege et prophetis computari? A Moyse omnis divina Scriptura pendet. Hinc innituntur omnes qui de divina Scriptura tractant. Nos nisi recta via incedamus, semper discentes, nunquam ad scientiam veritatis perveniemus. Quia ergo mense Martio, secundum positionem gentilium, mediato, primus dies saeculi praefigitur in XVIII ejusdem mensis die, qui est XV Kalendas Aprilis, num idcirco primam partem Martii pro primo anni mense accipiemus? Prima pars Martii magis fini quam principio anni congruit. Si re vera XV Kalendas Aprilis fuit primus dies saeculi, ibi initium erit primi anni, ac proinde omnium anorum saeculi, in quo mense est primus dies saeculi, ille mensis debet primus haberi, ac per hoc facesset illa Romuli institutio de suo primo Martio, et Numae de suo Januario. At si quis dixerit a parte totum posse accipi, ut ab ultima sui parte totus Martius pro primo anni mense accipiatur, nec ipse, ut ita dixerim, vobis Martius annuet, ut idem sit primus et ultimus anni mensis, praesertim cum nec vos ei annuatis, ut tres vel duos dies, vel unam saltem feriam mutuetur a Februario, ut a parte sit totum ejus jejunium, quod ei soli deputatis totum. Porro servata positione gentilium de ordine mensium cum quodam intellectuali modo ultimam Martii partem referamus ad mundi principium, quod non Martio sed Aprili ascribitur, si etiam hoc intellectuali modo initium Martii non ponamus in Kalendis ejus, sed sursum versus numerantes, v. g. a XV Kalendas Martii, ibi intelligamus esse initium Martii ut quatuordecim dies quos ei a suo fine creatio tollit mundi, hos ei ante suas Kalendas restauretis. Sic forte obtinebimus, ut non invideatis jejunio nostro quartam vel sextam feriam, quae licet in Februario pronuntientur, Martii tamen esse intelligantur.
1.3
Tali divinae et humanae scripturae bivio intercepti, haeremus sub intelligendi ambiguo, et dum neuter neutri credit quae via sit directior, ad id quod volumus non sine labore tendimus et utinam sine errore perveniamus.
1.4
Dicitis:« Cui sententiae lectio prophetica consentit, quae jejunium primi et jejunium quarti et jejunium decimi, et non jejunium duodecimi esse ostendit, quod nullo modo ita esse poterit refragari, si praefatum primi mensis jejunium quarta vel sexta feria Februarii congruat celebrari.»
1.5
Si nos noster super his intellectus non fallit, hos quatuor menses ita accepisse videmini, ut jejunium primi mensis deputetis Martio; jejunium quarti Junio, qui est quartus a Martio; jejunium septimi Septembri, qui est septimus a Martio, jejunium decimi Decembri, qui est decimus a Martio. Quod vos intellexisse ut intelligamus addidistis, et non duodecimi, qui est Februarius duodecimus a Martio. Quid in tantum derogatis Februario, cujus saltem unum diem ad primum jejunium non admittitis, ut quodam modo timere videamini, ne forte jejunium decimi mensis ad eum aliquo modo transferatur. Si hoc prophetae capitulum in vestris exemplaribus ita habeatur: ut vos posuistis, vos videritis. Nos dicimus quia nec in LXX Interpretum editione, qua veteres Graeci et Latini utebantur, hoc ita scriptum habetur, nec in editione qua modo Ecclesia utitur, quam Hieronymus de Hebraeo in Latinum transtulit, et eamdem exposuit. In LXX ita habetur: Jejunium quartum, et jejunium quintum, et jejunium septimum, et jejunium decimum erunt Domini, et reliqua. In editione vero Hieronymi ita habetur: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erunt Domini, et reliqua. Ubi mentio hic primi in primo mense jejunii super quo vos nobis patrocinamini? Si propheta primi mensis hic posuisset, non alium primum mensem quam Aprilem significasset, et ab Aprili ordinem aliorum mensium deduxisset. Ordinem mensium et causas jejuniorum Hieronymus ita exponit:« Jejunium, inquit, quarti( subauditur mensis) qui est Julius, ab Aprili quartus, est septima decima die ejusdem mensis, quando Moyses descendens de monte, tabulas legis confregit; quo etiam mense Nabuchodonosor Jerusalem primus cepit. Jejunium quinti, mensis quintus ab Aprili, qui est apud nos Augustus, erat die X ejusdem mensis, pro eo quod per speculatores de inspecta terra repromissionis reversos orta est seditio; propter quam omnes praeter duos per XI annos in eremo perierunt. Quo etiam mense Nabuzardan, princeps coquorum regis Nabuchodonosor, muros captae antea Jerusalem evertit, et templum incendit, et multo post mense eodem anno, a Tito Caesare Domini templum eversum et exaratum est. Jejunium septimi mensis ab Aprili, qui est apud nos October, pro eo quod eo mense occisus est Godolias, qui victis Judaeis a Nabuchodonosor praelatus erat, et reliquiae Judaeorum ad internecionem deletae sunt. Jejunium decimi mensis ab Aprili, qui est apud nos Januarius, pro eo quod Ezechiel propheta et alii captivi in Babylone, cognoscentes hoc mense templum Domini fuisse destructum, fecerunt planctum, et indixerunt jejunium.» Haec Hieronymus: Ne ergo vos molestet videre quam parum vestrae sententiae lectio prophetica conveniat, quae cum nec de ordine mensium, nec de causa jejuniorum pro vobis agat, ad hoc tantum hic valet, ut exemplo Judaeorum ad celebranda quatuor anni jejunia nos incitet.
1.6
Dicitis:« Jejunium quod a quarta feria incipitur, et Sabbato finitur, nequaquam Februario, sed totum Martio deputatur: ea videlicet ratione, ut in eo mense primum jejunium nostrum Domino consecretur, in quo principium anni ac ipsa creatio coepit mundi.»
1.7
Hanc vestram sententiam non proterve refellimus, quippe qui paratiores sumus discere quam docere; sed est ratio quae nos dehortatur, ne vobis in hoc assentiamus, de qua judicare habebit sincera vestrae dilectionis sententia. Calixtus papa, a Petro apostolo XVII decrevit fieri ter in anno jejunium in die Sabbati pro frumento, vino et oleo. Quo decreto in melius mutato, decrevit fieri triduanum per quatuor anni tempora jejunium, ita scribens Benedicto episcopo:« Jejunium quod ter in anno celebrari apud nos didicisti, ut sicut replemur frumento, vino et oleo ad alenda corpora, sic repleamur jejunio, ad alendas animas; nunc convenientius per quatuor anni tempora fieri decernimus, ut sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solemne agamus jejunium per quatuor anni tempora, ut inter caetera ex verbis Domini, ait Zacharias propheta: Jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erunt domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite dicit Dominus. In hoc ergo nos unanimes oportet esse, ut secundum apostolicam doctrinam, idipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata, simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia.»
1.8
Haec Calixtus papa praesago, credo, spiritu praevidens dissensiones Ecclesiae futuras pro hoc jejunio a se instituto. Ex his Calixti verbis patres nostri instituti sunt et nos instituerunt, ut quot annus tempora, tot habeat et jejunia; et quot menses unumquodque tempus habet, tot jejuniorum dies habeat; et dum singulis quatuor temporum jejuniis terni deputantur dies, quarta et sexta feria et Sabbatum singuli dies pro singulis mensibus deputentur: ut quidquid in toto mense deliquimus, jejunato uno mensis die, fiat nobis veniale, et ut ad usus nostros bonam et salubrem aeris temperiem Deus singulis temporibus, mensibus et diebus attribuat. Quia ergo hoc Quatuor Temporum jejunium distinguit rata ratio temporum, a sanctis et doctis, et antiquis Patribus intellecta et disposita, si et de multis pauca, et de duobus certiora eligamus. Beda in libro De temporibus dicit:« Initia Quatuor Temporum diversi diverse ponunt. Isidorus, Hispalensis episcopus, hiemen nono Kalendas Decembris, ver octavo Kalendas Martii; aestatem nono Kalendas Junii; autumnum decimo Kalendas Septembris habere exortum dicit. Graeci autem et Romani, quorum, potius in hoc auctoritas sequenda est, hiemem VII Idus Novembris, ver VII Idus Februarii, aestatem VII Idus Maii, autumnum VII Idus Augusti inchoare decernunt; hiemis videlicet et aestatis initia signantes matutino, vel vespertino ortu, vel occasu Vergiliarum, quae etiam Pleiades vocantur; item veris et autumni ponentes ingressum, cum Vergiliae medio fere die vel nocte oriuntur aut occidunt.» Et, ut ostendat Beda qua ex ratione Graeci vel Romani temporum initia ita praefigant, adnectit verba sancti et docti, et antiqui viri Anatolii, Laodiciae episcopi, de aequinoctiis et solstitiis ita disputantis:« Hoc, inquit, non ignores, quot ipsa temporum confinia, duo scilicet aequinoctia, et duo solstitia, licet mensium sequentium Kalendis approximantur, unumquodque eorum medium temporis teneat, et non exinde principia temporum inchoantur, unde mensium Kalendae initiantur. Sic itaque unumquodque tempus inchoandum est, ut a prima die veris tempus dividat aequinoctium VIII Kal. Aprilis et aestatis, medium teneat solstitium VIII Kalendas Julii et autumni, et autumni medium teneat aequinoctium VIII Kalendas Octobris et hiemis, medium teneat solstitium VIII Kalendas Januarii.» Secundum beati Anatolii verba, si ab VII Kalendas Aprilis numeraveritis sursum versus usque ad VII Idus Februarii, habebis dies XLVI, quod est medium verni temporis, et per hanc Anatolii auctoritatem ponunt Graeci et Romani initium veris VII Idus Februarii, abhinc usque ad Kalendas Februarii, reliquis diebus sex ad hiemem pertinentibus, et hoc secundum antiquos qui ponebant aequinoctia et solstitia in VIII Kalendas. At nos juniores, qui secundum decretum Nicaenae synodi, ponimus aequinoctia et solstitia in XII Kalendas, si, posito aequinoctio et dimidio verni temporis in XII Kalendas Aprilis, abhinc sursum versus numeremus dies XLVI, qui ver dimidiant, inveniemus initium veris in III Nonas Februarii. Hoc modo quatuor, vel duobus tantum diebus Februarii ad hiemem spectantibus, obtinet ver totum Februarium. Secundum hoc videretur Februarius debere esse veris primus mensis, et in eo debere celebrari jejunium primi temporis, et quidem juste. Sed ne contentiosis daretur ansa calumniandi jejunium primi temporis, contingeret enim aliquot dies ultimi temporis, quod est hiemis, convenientius in sequentem mensem Martium differtur veris jejunium. Nec tamen ideo totum Martio deputatur, quia licet trium jejuniorum dies in una hebdomada unius mensis continentur, propter mysteriorum continuationem, singuli tamen jejuniorum dies singulis mensibus deputantur IV feria Februario, VI Martio, VII Aprili. Quando ergo Martius initiatur, V, VI, vel VII feria, quae inconvenientia est praevenire initium Martii jejunando in antepenultimo et ultimo die Februarii, qui dies etsi non sunt Martii, sunt tamen veris, cujus est hoc totum jejunium per partes ejusdem per menses distributum? Quid, inquam, disconvenit jejunare quartam in Februario feriam, praesertim cum ipsa jejunetur pro impetranda bona et salubri temperie Februarii? Quid disconvenit Martio, quod sexta in Februario feria pro ipso Martio jejunatur? Non merebitur Aprilis bonam et salubrem aeris temperiem, quod jejunium sabbati sibi praeoccupetur in Martio? Per hoc ratum esse dico, quod dixi quartam et sextam feriam esse obsecutrices et quasdam praeparationes ad ipsum sabbatum Martii, et eas ejusdem esse conditionis cujus est Sabbatum, cui officium sive servitium exhibent praeparationis, nimirum jejunio tertiae et sextae feriae se praeparantibus illis, qui vel suscipiunt, vel celebrant mysteria ad sabbati diem pertinentia, nec esse opus, ut ad id, vel Februarius numero dierum dilatetur, vel Martius abbrevietur, quandoquidem feriae Februarii et Martii per hoc unius sunt conditionis, quod unius sunt temporis. Si quis non recipit hanc distinctionem jejuniorum per distinctionem mensium, saltem in commune accipiet totum pro tempore jejunium. Sed quia hoc quod est divisum in multis, non est alicujus totum; et quod est commune multis, non est alicujus proprium, non erit jejunium veris totum Martii, quod tribus aeque deputatur mensibus. Non erit, inquam, Martii proprium quod tribus est commune mensibus.
1.9
Ad haec non otiose vel mendose scriptum legimus, quod sancti papae Romani Simplicius, Gelasius, Symmachus et Felix fecerunt ordinationes per mensem Februarium, sive enim VIII Kalendas Martii secundum Hispanos, sive VII Idus Februarii secundum antiquos Graecos et Romanos, sive secundum Nicaeam synodum III Nonas Februarii ver oriatur, credendum est quod apostolicae dignitatis viri non excluserunt a jejunio Kalendarum Martii quartam et sextam feriam Februarii, quae erant verni temporis; forte etiam integram Februarii hebdomadam receperunt ad explendum veris jejunium, et ad celebranda mysteria illi jejunio congruentia. In communibus enim annis saepe Februarius aliquot Quadragesimae hebdomadas obtinet.
1.10
Perpendit ergo vestra dilectio cur jejunium veris non totum Martio deputetur, quia scilicet dies verni temporis agunt pro Februario, ne excludatur a veris jejunio. Quod si ratio et ordo temporis evicerit; quod ver ipsis Kalendis Martii oriatur, verbum non amplius addam, quin excludantur a jejunio quarta et sexta in Februario feriae, si cum mense suo fuerint penitus alienae a verno tempore. Sed praeter rudem Romuli institutionem, nusquam scripturarum auctoritatem invenimus, quod initium veris et Martii ipso Kalendarum die simul concurrant. In Kalendis Martii initium veris ponentibus repugnat auctoritas Anatolii et aliorum Patrum; repugnat etiam coelum et terra; coelum quoniam philosophi deprehenderunt initia temporum per ortus et occasus stellarum, quas Deus fecit in signa et in tempora, in menses et in annos: terra vero, nisi aliqua inaequalitas aeris interturbet, ortum veris in rore arborum vel herbarum longe ante initium Martii ostendit.
1.11
Regula Anatolii, qui negat initia temporum in Kalendis mensium, et ubi initiari debeant ita verbis ostendit, ut etiam oculis possit ostendi. Ostendat adhuc per initium aestatis ubi debeat celebrari jejunium aestatis. Posito solstitio aestivali et aestatis medio secundum antiquos in VIII Kalendas Julii, si numeres sursum versus XLVI dies, invenies initium aestatis in VI Idus Maii, et abhinc usque ad Kalendas Maii octo tantum diebus ad tempus veris spectantibus, totus pene Maius deputabitur aestati. Nec desunt aliqui modernorum quanto juniores tanto perspicaciores, qui ascensum vel descensum solis in solstitiis oculis et digitis notantes, contendunt aequinoctia et solstitia rectius esse ponenda in quinto decimo Kalendas. Quod si fuerit probatum, quis contradicet veritati, quin totum Februarium sibi vindicet? Cum ergo per hoc jejunium veris dies Februarii, ad jejunium aestatis dies Maii licenter admitti debeat, quando Junius initiatur in quinta vel sexta feria, quae inconvenientia vetat in secundo ejus Sabbato vel secunda hebdomada celebrari secundum jejunium, quod totum aestati debetur, a vobis vero soli Junio tantum deputatur? In veris jejunio videtur impedire quod quarta et sexta feriae jejuniorum in una hebdomada concurrunt, quid causae est quod differtis jejunium in ulteriorem hebdomadam? Quid tantum inhaeremus occidenti litterae, ut deviemus a spiritu vivificante? Quid tantum inhaeremus in quaerendo primo mensium Sabbato? Semper laborando quaerimus et semel tantum invenimus. Si enim numero dierum compensetur Sabbatum, tale Sabbatum tenemus illis solis annis, quibus menses Junius, Martius, September et December in prima feria initiantur. Caeteris vero annis semper imperfectae hebdomadae sabbatum tenemus. Vos quippe qui jejunium temporis, quod est commune tribus mensibus, deputatis soli medio trium mensium mensi, quando V, VI, vel VII feria initiantur menses jejuniorum, semper pro primo Sabbato secundum, pro secundo tertium, pro tertio quartum habetis, quia expleta primi mensis hebdomada, in tertio vel secundo secundae hebdomadae die Sabbatum locatis. Porro nos qui jejunium temporum accipimus secundum nomen suum, et dies temporis indifferenter admittimus ad jejunium temporis, primum Sabbatum quod occurrit in mense jejuniorum pro primo habemus, referentes illud non ad mensem, sed ad hebdomadam, in cujus qualibet feria initiatur ille mensis, qui ad celebrandum temporis jejunium et jejunii mysterium aptior esse videtur.
1.12
Putet aliquis illorum qui nobis ex adverso sunt, esse has contentiones et quaestiones et pugnas legis, quas ut vanas et inutiles Paulus Tito et per eum nobis devitandas esse scribit. Qui recipiet quae diximus ad consequentia temporum veris et aestatis, advertet facile consequentiam autumni et hiemis per regulam Anatolii, et videbit quod jejunium veris non sit totum deputandum Martio, sed etiam Februario.
1.13
Dicitis:« Quando primum Sabbati jejunium ante Quadragesimam evenerit, ex consuetudine Ecclesiae vestrae in secundum vel tertium Martii Sabbatum nobis mirum videtur observari.»
1.14
Miramur de vobis cur super hoc miremini de nobis. Nunquid hoc facimus sine auctoritate Patrum antiquorum vel juniorum? Siquidem non longo abhinc tempore, jussu Conradi imperatoris apud Triburias habito generali conventu et concilio episcoporum, episcopi inter caetera voluerunt decernere hoc capitulum:« Ut si quando jejunium primi mensis evenerit infra hebdomadam qua caput jejunii in feria IV constat, amborum jejuniorum celebritas unius officii expletione compleretur.» Sed huic multorum decreto pauci nostratium refragantes, saniori consilio obtinuerunt, ut jejunium primi mensis in altera hebdomada in qua habetur officium celebraretur juxta antiquorum consuetudinem. Hanc jejuniorum instructionem confirmat auctoritas.
1.15
Gelasius enim papa, secutus sententiam Zozimi papae,« ordinationes, inquit, presbyterorum, aut diaconorum, non debent, nisi certis temporibus exerceri, id est IV, et VII, et X mensis jejunio, sed et quadragesimalis initii, ac medianae Quadragesimae die sabbato jejunio circa vesperum noverint esse celebrandas.» Haec Gelasius. Quem quis non videat praevidisse per Spiritum sanctum contentiosam posterorum super hoc jejunio discordiam, dum facito primi mensis nomine, et neglecto primo Sabbato, tempus causae congruum notavit ad jejunandum, scilicet in initio, vel in medio Quadragesimae. Praecavit enim quia paschalis varietatis ratio nos involveret, hoc quo nunc tenemur ambiguo.
1.16
Quod Gelasii capitulum ne cujus contentio infirmare audeat, confirmatum est etiam quinto episcoporum concilio, jussu Caroli Magni imperatoris habito.« Decernimus de presbyteris et diaconibus, non nisi certis temporibus ordinandis, sicut continetur in decretis Zozimi et Gelasii.» In horum sententiam se pedibus ire testantur sancti et apostolici viri, quos pro idoneis auctoribus habet Ecclesia; de quibus solius Isidori Hispaniensis verba ponamus:« Sunt, inquit, quatuor Sabbata, in quibus sunt statuta jejunia et officia lectionum et orationum majora, id est mense Martio Sabbato primo, juxta observationem Quadragesimae, vernoque tempore, et reliqua.» Tam idoneis testibus et testimoniis confirmata nostrae ecclesiae consuetudo, non debet jejunium veris ante Quadragesimam celebrari, non debet vobis miraculo esse, nisi habeatis aliquos, quorum auctoritas his praeponderet.
1.17
Dicitis:« Cujus antequadragesimalis, ut ita dictum sit, jejunii, ut salva vestra gratia loquamur, videtur primi sabbati sedem de loco pellere, quod Nabuzardan expugnat adhuc muros Jerusalem.»
1.18
Salva nostri gratia, accipimus quidquid loquimini, ut et salva vestri gratia, accipiatis quod loquimur. Nihil enim ex contentione, sed totum quaerimus ex charitate. Scrupulum injecistis nobis, cum dicitis nobis sedem primi Sabbati de loco pelli. Vos in hoc falli non credimus, sed nos tarditatis arguimus, qui vestra bene forsan dicta non bene capimus. Quamvis Sabbatum a causa, non a numero dicatur, et per hoc aliquando non ad numerum, sed ad causam referatur; quia tamen illud de quo agimus Sabbatum semper sedet in numero, in feria scilicet quae a numero denominatur septima, nemo melius vobis novit sedem Sabbati sic esse immobilem, ut est immobilis numerus, qui sedem Sabbato fundavit. Nullum enim diem hebdomadae praeter septimum vocamus sabbatum, sed a Sabbato omnes dies vocantur, id est prima, secunda, vel tertia Sabbati. Si vero id quod causa, aut usus addicit Sabbato, pellitur aliquoties de loco; non ideo surgit sabbatum de sua sede. Jejunium ergo quod primo Martii ascribitur, si aliqua causa vel necessitate pellatur a praescripto sibi loco, quomodo per hoc sedes Sabbati de loco suo pellatur, a vobis audire vellemus. Si enim Sabbati sedes posset a loco suo moveri, et Sabbatum, ut ita dicam, posset sequi diem jejunii de loco suo pulsi, semper ipsum Sabbatum esset primum, nec pateretur ut secundum Sabbatum incubaret primo loco. Quid ergo gravamini ita motum primi jejunii, non quidem semper necessarium, sed aliquando opportunum, cur negatur primo jejunio quod caeteris temporum jejuniis conceditur, quibus licet opportune de loco suo moveri. Ecce de hiemalis temporis jejunio nulla est querela, quod de hebdomada in hebdomadam, de Sabbato in Sabbatum, transduxit Dominica Nativitas. Et gratias vobis, quod mutationem autumnalis jejunii conceditis nostrae festivitati. Et quia forte non timetis, quod Nabuzardan expugnare debeat muros nostrae Jerusalem, dicitis quodam modo nobis cum Esdra: Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes eis qui non praeparaverunt sibi; sanctus enim dies Domini est: nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra. Quod nobis conceditur, concedi potest etiam cuilibet Ecclesiae, ut si in quolibet temporum jejunio intercurrat specialis festivitas, jejunii sedes transmutetur, aut Sabbatum aestivalis jejunii, si concurrat Sabbato Pentecostes, quae utraque Sabbata praenotantur titulo XII lectionum, differtur jejunium in hebdomada Pentecostes, quia non possunt expleri una celebritate duo authentica officia, et duo mysteria: unum baptizandi, et unum ordinandi. Quamvis nostra pene memoria tres archiepiscopales sedes, vos scilicet Trevirenses, Colonienses et Magundienses voluerint haec duo mysteria duplicis jejunii uno unius diei officio compleri, sed ea causa, nec ad consensum omnium, nec ad usum Ecclesiae potuit pervenire. Quid, inquam, adeo gravamini solius primi jejunii mutatione, ut dicatis quod Nabuzardan, princeps coquorum Nabuchodonosor, vel diaboli, expugnet adhuc muros Jerusalem, si hoc jejunium transferatur in quadragesimam? Ultimo Pascha, quod est VII Kalendas Maii, initiatur Martius in secunda Sexagesimae feria; in penultimo Pascha, quod est VIII Kalendas Maii, in tertia feria; in antepenultimo Pascha, quod est IX Kal. Maii, initiatur Martius in quarta Sexagesimae feria. Quia ergo his annis in Quadragesimae hebdomada tres feriae, quarta, et sexta, et septima concurrunt ad jejunium vernalis et ordinum mysteria celebranda, vestro relinquimus judicio, si convenienter jejunetur et ordinetur in Sexagesimae Sabbato. Moderatiores fuerunt in hoc papae Zozimus et Gelasius, qui hoc jejunium et mysteria jejunio congruentia deputaverunt Quadragesimae. Et ut aliquid etiam a nobis dicamus, solet aliquando a sanctis et bene moderatis viris differri hoc jejunium in ultimum Martii Sabbatum, vel in penultimam Quadragesimae hebdomadam, ut paratiores sint, et qui ordinant, et qui ordinantur, si forte( quod absit) adhuc Nabuzardan expugnarit muros Jerusalem, illi qui de captivitate Babylonis redibunt, poenitentia laborabunt in restruendis muris suae Jerusalem, una manu facientes opus orationum, et altera manu tenentes gladium jejunii.
1.19
Delectat etiam nos allegorizare super numero hebdomadarum quae distinguunt jejunia temporum. Sed quia, ut ait Origenes, in campis allegoriae est libera evagandi licentia, haec libertas debet habere modum progrediendi. Tres generationum Christi ordines tribus jejuniorum ordinibus allegorice respondent, quid conferetur quarto jejunio, quod etiam hebdomadarum mutilatur numero? Placet haec allegoria, sed non ita, ut pro certa figatur jejuniorum regula. Placet et Bernonis regula, quae vos quodam intellectuali linearis numeri filo a primo jejunio ad secundum, a secundo ad tertium, a tertio ad quartum jejunium ducit, et utinam sine errore. Et multo plus placeret, si etiam per XIIII a quarto jejunio ad primum recurreret. Sed ut cum pace et gratia vestra loquamur, haec ejus linea, quia non aequaliter dividit anni hebdomadas per Quatuor Temporum jejunia, videtur quibusdam non esse satis directa. Si enim per quatuordecim triplicatur a quarto jejunio usque ad primi recursum, restant decem tantum hebdomadae. Si per quatuordecim quadruplicatur, quatuor hebdomadas excurrit, ultra quinquaginta duas anni hebdomadas. Cujus intellectuali filo non audemus pedem innectere, ut si desiliamus in artum, possimus licenter pedem retrahere aut protendere. Quidam super hoc lineari numero hebdomadarum disputans,« Si, inquit, aliquis numerus debuisset limitare haec quatuor jejuniorum interstitia, nullus ad hoc aptior numerus esset, quam quatuordecim, qui quadruplicatus reddat quinquaginta duas anni hebdomadas. Per hoc enim, si modo usus admitteret, semper in primo Sabbato mensis jejunio deputati occurreret jejunium cujusque temporis per hujus numeri lineam.» Hoc ille quamvis verum tamen frustra dixit, quia extra usum sensit Berno, a cujus ore vos pendetis, cujus verba sunt vobis pro regula, qui vestrum sacramentorum librum suo exemplari attitulat, nobis quoque placet, hunc nos magni habemus, quia quod pro virili portione potuit in tabernaculo Dei obtulit. Sed praecipit Apostolus omnia probare, quod bonum est tenere, ab omni specie mala nos abstinere. Species mala est discordia Ecclesiae, pro qua omnes quotidie oramus, ut in primis eam dignetur Deus pacificare et adunare toto orbe terrarum, nec tamen unam eam adunari patimur, dum per dissonantiam ecclesiastici ritus ab invicem dividimur. Vos vestrosque ritus non improbamus, sed quod ex antiqua Patrum traditione tenemus, utrum recte teneamus, bonorum judicio committimus.
1.20
De temporibus initiandis prae omnibus Anatolium sequimur, qui quanti debeat esse, nobis testatur Eusebius in ecclesiastica Historia, et Hieronymus in libro illustrium virorum.« Anatolius, inquit, Alexandrinus Laodiciae Syriae episcopus sub Probo et Gaio reparatoribus floruit, vir mirae doctrinae in arithmetica, geometria, astronomia, grammatica, rhetorica, dialectica.» Et si ad modernos veniendum est, sequimur nostros Waterhonem nostrae urbis episcopum, et Olbertum Gemblacensis coenobii abbatem, qui in generatione sua justi et docti fuerunt, justis et doctis viris sui et nostri temporis conferendi aut etiam praeferendi. Hi fuerunt contemporales Aribonis et Bernonis. Hi Bernonis scripta, eo monstrante, legerunt; sed multa legentes et omnia probantes, juxta quod Dominus praecipit praedicatoribus, non transibant de domo in domum, id est de sententia istius ad sententiam illius; sed regiam patrum viam gradientes, non ad dextram, nec ad sinistram declinabant. Hi jejunia Quatuor Temporum secundum rationem temporum accipientes, dies temporis ante Kalendas Martii non excludebant a jejunio verni temporis, sed in primo statim Sabbato, imo in primo aliquando mensis die jejunium et jejunii historiam explebant. Hos aliosque sanctos et doctos viros in hoc sequimur, non quia sancti et docti fuerunt, sed quia veritatis assertores esse probantur. Sic enim docet nos Augustinus scribens Hieronymo.« Solis, inquit, scripturis quae appellantur canonicae hunc honorem atque tenorem defero, ut nullum earum auctorem errasse aliquid firmissime credam. Alios vero sic lego, ut quantalibet sanctitate et scientia praepolleant, non ideo verum esse putem quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi per illos canonicos auctores vel probabili ratione quod a vero non haberat, persuadere potuerunt.» Hoc Augustini exemplo multorum scripta legimus; sed non omnibus credere habemus, et quos magis sequi debeamus quaerentes, haec vobis scribimus non ex pertinacia, quia nec vos credimus scripsisse ex pertinacia, qui epistolam vestram tam delectabili conclusistis epilogo, quod et nos mutuatum remittimus vobis. Si ex ratione catholica est vobis certum nobis aliquid melius ostendere, promptum est nobis intellectui vestro cedere, quam nostrae pertinaciae ulterius inutiliter deservire.
1.21
Sed et hoc adjiciendum est quod anno millesimo nonagesimo quinto Dominicae Incarnationis tota pene Ecclesia recepit a sede Romanae Ecclesiae decretum apostolicae auctoritatis, ut semper in prima Quadragesimae hebdomada jejunium veris, semperque in ipsa Pentecostes hebdomada jejunium aestatis celebretur. Cum ergo Februarius saepe unam, saepe duas, aliquando, in primo scilicet Pascha, tres Quadragesimae obtineat hebdomadas; eodemque modo Maius saepe una, saepe duabus, aliquando in primo scilicet Pascha tribus hebdomadibus ultra Dominicam Pentecostes excurrat. Constat totum jejunium veris in Februo ab illis celebrari; jejunium vero aestatis non solum a secunda Junii hebdomada, sed etiam ab initio Junii longe removeri. Nulla certe est controversia apud istos de spectanda quarta vel sexta feria ante Kalendas Martii, Junii vel Septembris, quippe qui non ad certos menses, sed ad rationem temporis, refertur jejunium temporis. Valete.
2
Item epistola Trevirensium ad Leodienses, cur regulam Bernonis modo crescere, modo decrescere arguant.
2
Cum bene et decenter responsum a vobis videatur esse in caeteris, hoc unum dubitamus, utrum juste arguatur regula Bernonis modo crescere, modo decrescere tanquam non ille considerasset, quod ab ultimo jejunio usque ad recursum primi, decem tantummodo sint hebdomadae tribus tesserescedecadis per intervalla jejuniorum deputatis. Ille enim videtur lineam suam protendere a primo jejunio usque ad quartum, et de tempore quod est ab ultimo usque ad primi recursum non agere, ut sic descensus quadraginta duarum hebdomadarum respondeat quadraginta duabus generationibus Christi quod putamus intendisse Amularium, qui et primam Martii hebdomadam accepit in figura primae generationis, quae est Abraham, et ultimam Decembris in figura ultimae generationis, quae est Christus, et tres consecrationes jejuniorum tres appellavit tesserescedecadas hebdomadarum, quae sunt interstitia eorum. Cur ergo dicitis de quarto quid fiet? Dubitationem vobis ostendimus. Valete.
3.1
RESCRIPTUM DOMNI SIGEBERTI. PRO LEODIENSIBUS CLERICIS.
3.1
Quia, ut ait quidam, littera sola res est quae eos qui sunt absentes facit esse praesentes, juvat nos datis et acceptis litteris alloqui et audire vos quos diligimus, praesertim, dicente Hieronymo, quia magnum desiderii solamen habet amicus, cum litteras amici accipit. Dubitationem vestram nobis ostendistis; scilicet an juste necne arguatur regula Bernonis modo crescere modo decrescere, et cur dixerimus de quarto quid fiet?
3.2
De posteriori interrogatione primum dico me non dixisse, de quarto quid fiet? sed dixisse quid conferetur quarto jejunio: de qua re merito quaesistis; quia dum eam subintelligendam reliqui, remansit sub ambiguo quod subintelligi volebam. Dicens enim tres generationum Christi ordines tribus jejuniorum ordinibus allegorice respondent, subintuli, quid, subaudis allegoriae, conferetur quarto jejunio? Quod quaesivi quaero adhuc a vestra prudentia, quid possit conferri illis decem hebdomadis, quae a quarto jejunio restant usque ad primum, ut omnibus anni hebdomadis sua respondeat allegoria. Si enim a vobis primo hoc subintellectum fuisset, videretur vobis his decem hebdomadis posse conferri illas generationes, quae decem a Noe usque ad Abraham secundum Hebraicam veritatem numerantur, si nulla denarii numeri aptior causa possit conferri. Has enim consequens generatio Abrahae obtinebit congrue primam Martii hebdomadam.
3.3
Porro regula Bernonis utrum modo crescat, modo decrescat, vel si juste necne possit argui, scit vestra quae eam terit prudentia. Quid vestra interest eam arguere diximus et dicimus. Sit Bernoni sua sibi regula, quia nolumus ea coarctari, qui juxta competentiam rei ac temporis ponimus libere interstitia quatuor jejuniorum, sive per quatuordecim, sive per quindecim. At vero quia vos eam nobis porrigitis ad videndum, vobis eam ex una parte tenentibus, communiter videamus qualis sit. Et haec quidem est ejus regula.
3.4
« A Sabbato, inquit, vernalis jejunii velut intellectuali quodam filo rectissime linea regulae per XIV hebdomadas usque in Junii mensis secundum ducatur Sabbatum, indeque per alias XIV hebdomadas ad tertium Septembris Sabbatum, itemque sive per XIV, sive per XIII ad illum proximum ante Natale Domini Sabbatum, ut absque errore termini eorum Sabbatorum possint interveniri.»
3.5
Haec rectissima linea cur a XIV recurrit ad XIII? Nimirum ideo quod necesse sit ei sequi competentiam temporis. His in hebdomadis numerandis sibi quidem satisfecit, nescio si et vobis satisfecerit. Vos quippe intendere videmini, ut hebdomadae quadraginta, duae sic respondeant quadraginta, duabus generationibus Christi, ut prima generatio, quae est Abraham, teneat primam Martii hebdomadam; ultima vero generatio, quae est Christus, respondeat ultimae Decembris hebdomadae. Vos recte in hoc sapitis, si linea Bernonis vos ad hoc posset dirigere; sed nascente Christo in ultima Decembris hebdomada, quomodo dabitis Abrahae primam Martii hebdomadam? Linea Bernonis Abraham ab ea excludit, quia si eam obtineret Abraham, ultima Decembris hebdomada non responderet ultimae generationi. Quia ergo, ut ait Tullius, prima causa victoriae est diligenter ediscere causam pro qua dicturi sumus causam hujus difficultatis communiter quaeramus, ut communi labore difficultatem ipsam vel videre queamus.
3.6
A Kalendis Martii usque ad VIII Kalendas Januarii, sunt hebdomadae XLII et dies VI. Hos sex dies subtrahens Berno a numero hebdomadarum, eas non a Kalendis Martii, sed a Sabbato vernalis jejunii incipit numerare. Per hoc quidem cavit sibi, ut linea sua in numero hebdomadarum neque crescat, neque decrescat, non tamen per hoc se omni scandalo absolvit. Propter hos sex dies subtractos disconvenit inter nos et vos aliquando, inter Abraham vero et nascentem Christum nullo anno convenit. Abraham enim nolens quodam modo decedere a praescripta sibi prima Martii hebdomada, subtractos sibi sex dies semper repetit, et singulis annis singulos dies recipiens, videtur arguere regulam Bernonis, modo crescere, modo decrescere; quia quot dies suae hebdomadae recipit, tot Christus suae hebdomadae dies amittit. Abraham quanto longius a sua hebdomada elongatur, tanto plures dies sibi usurpat, ut aliquando plusquam unam hebdomadam, aliquando plusquam duas obtineat, tribus scilicet annis, quibus vos ponitis Sabbatum jejunii circa VI Idus Martii. At puer cujus est nomen Dominus justus noster, ad suam partem recrescente linea suos, tantum dies annuatim recepit, et nihil plus sua justa parte exigit. Ita vos nunquam, nisi excepto uno anno datis nascenti Christo integram hebdomadam, nisi forte subtractos in Martio dies assuatis decurtatae Christi hebdomadae, ut vel sic detis quodam modo pauperi Christo camisiolam de conscissis panniculis reconsutam, cujus inconsutilem tunicam nec inimici ejus sciderunt. Non decet vos talia semicinctia offerre illi, cui cum Magis aurum, thus et myrrham obtulistis.
3.7
Quod dicimus, per annorum consequentiam probemus. Anno quo Martius initiatur in prima feria, incipit Berno numerare hebdomadas a Sabbato jejunii vernalis posito in Nonis Martii, uno die tantum relicto Abrahae, eoque tantum anno Christus habet plenam hebdomadam. Sequenti anno, posito jejunii Sabbato in primo die Nonas, tertio anno in tertio Nonas, quarto anno in quarto Nonas, quinto anno in quinto Nonas, per hos sex vel quinque annos intercurrente bissexto reddit Berno sex subtractos dies; et secundum variationem Nonarum Martii, linea ejus crescere, aut decrescere videtur in utramlibet partem. Secundum vos autem, longius posito jejunii Sabbato, amplius linea variatur. Quid quod aliquando per lineam Bernonis plus juste excrescentem exturbatur. Nascens extra quadragesimam secundam hebdomadam et generationem? Quia enim Berno a Sabbato hebdomadas et generationes inchoat, in sexta feria eas semper consummat.
3.8
Anno ergo quo initiatur Martius in secunda feria, consummantur XLII hebdomadae et generationes IX Kalendas Januarii, id est in vigilia Natalis Domini, quae eo anno occurrit in sexta feria, ultra quam non debet protrahi Bernonis regula. Per hoc initiante quadragesima tertia hebdomada, in sequenti Sabbato nascitur Christus, in eo quasi in alieno, quia non est ei hoc anno locus in Bernonis diversorio. Confidimus tamen de vobis in Domino, quod ipse qui nascitur magni consilii Angelus inspirabit vobis et aspirabit, ut habeat etiam hoc anno locum in vestrae sapientiae diversorio. Velit forte aliquis excusare Bernonem, per hoc quod in VIII Kalendas Januarii incipit ultima Decembris hebdomada, quae debet respondere Christi generationi. Posset quidem per hoc excusari, si etiam hoc anno differretur jejunium in secundum Martii Sabbatum. Sed ei via hunc evandendi praecluditur, quia posito Sabbato jejunii in II Nonas, et Abraham obtinente plus quam secundam Martii hebdomadam, Christus nec penultimam Decembris hebdomadam habet.
3.9
Haec juste necne dixerim de regula Bernonis, videbit vestrae diligentiae oculus; et si quid incaute a nobis dictum est, nos simplicitas oculi nostri excusabit, et veniam impetrabit. Non enim Brnoni in aliquo derogamus, quem ut sanctum et sapientem censemus numerandum in numero illustrium virorum, quia quod a Deo habuit ad profectum posterorum obtulit, et inde id ipsum quod obtulit, a Deo probandum fuit. Obtulit aurum sanctitatis et sapientiae. Tanquam aurum in fornace probat electos Dominus, obtulit argentum eloquentiae. Quid de tali viro suggerit vobis sapientia per Salomonem? Aufer, inquit, rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Optarem in domo Dei ambulare cum consensu talis viri; sed ait Amos propheta: Nunquid ambulabunt duo simul, nisi eis convenerit? Putabamus nobis et Bernoni convenire in recipienda allegorica generationum consonantia; sed dissonantia primae Martii et ultimae Decembris hebdomadae nos ab illa convenientia advocat. At de numero XIV hebdomadarum nobis et Bernoni convenit, quas etiam nos recipientes, ambulamus quidem simul eadem via, sed non ubique per eadem vestigia. Bernone enim sex diebus praecurrente, non a Sabbato jejunii cum eo, sed semper a Kalendis Martii ingredimur viam numerandi XLII hebdomadas, easque ut et vos distinguimus per tres tesserescedecades; sed in prima tesserescedecadarum statutis jejuniorum hebdomadis prima scilicet Martii, secunda Junii, tertia Septembris, quarta Decembris. Sex autem dies qui supersunt, nihil ad distinguenda jejuniorum interstitia obsunt. Hoc extra interrogationem vestram adjeci, ut tollatur a vobis nota inconvenientiae, quam priores vestrae litterae imposuerunt nobis. Quod intrante Martio in VI vel VII feria uno anno jejunium Junii, altero anno jejunium Septembris in XV hebdomadam celebramus. Ut salva gratia vestra dicamus, nos secundum tenorem vestrae, non nostrae regulae vestro praejudicio urgentes. Ecce videtis quae sit causa mutuae dissonantiae, sex scilicet dies a Bernone Martio subtracti, et quia tropum synecdoche vel dies temporum in jejuniis temporum non admittitis, quis nescit in quantis locis Scriptura vacillet, nisi a tropo synecdoche sustentetur? Non surrexit Christus a mortuis, nisi tropum synecdoche recipiamus. Vos qui gratia Dei divites estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, confirmet Deus usque ad finem sine crimine. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).