Epistola duplex
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sigebertus-gemblacensis1030-1112" aria-label="More works by Sigebertus Gemblacensis">
—
⋯
Original / primary: 10708 Epidup2
3.1
RESCRIPTUM DOMNI SIGEBERTI. PRO LEODIENSIBUS CLERICIS.
3.1
Quia, ut ait quidam, littera sola res est quae eos qui sunt absentes facit esse praesentes, juvat nos datis et acceptis litteris alloqui et audire vos quos diligimus, praesertim, dicente Hieronymo, quia magnum desiderii solamen habet amicus, cum litteras amici accipit. Dubitationem vestram nobis ostendistis; scilicet an juste necne arguatur regula Bernonis modo crescere modo decrescere, et cur dixerimus de quarto quid fiet?
3.2
De posteriori interrogatione primum dico me non dixisse, de quarto quid fiet? sed dixisse quid conferetur quarto jejunio: de qua re merito quaesistis; quia dum eam subintelligendam reliqui, remansit sub ambiguo quod subintelligi volebam. Dicens enim tres generationum Christi ordines tribus jejuniorum ordinibus allegorice respondent, subintuli, quid, subaudis allegoriae, conferetur quarto jejunio? Quod quaesivi quaero adhuc a vestra prudentia, quid possit conferri illis decem hebdomadis, quae a quarto jejunio restant usque ad primum, ut omnibus anni hebdomadis sua respondeat allegoria. Si enim a vobis primo hoc subintellectum fuisset, videretur vobis his decem hebdomadis posse conferri illas generationes, quae decem a Noe usque ad Abraham secundum Hebraicam veritatem numerantur, si nulla denarii numeri aptior causa possit conferri. Has enim consequens generatio Abrahae obtinebit congrue primam Martii hebdomadam.
3.3
Porro regula Bernonis utrum modo crescat, modo decrescat, vel si juste necne possit argui, scit vestra quae eam terit prudentia. Quid vestra interest eam arguere diximus et dicimus. Sit Bernoni sua sibi regula, quia nolumus ea coarctari, qui juxta competentiam rei ac temporis ponimus libere interstitia quatuor jejuniorum, sive per quatuordecim, sive per quindecim. At vero quia vos eam nobis porrigitis ad videndum, vobis eam ex una parte tenentibus, communiter videamus qualis sit. Et haec quidem est ejus regula.
3.4
« A Sabbato, inquit, vernalis jejunii velut intellectuali quodam filo rectissime linea regulae per XIV hebdomadas usque in Junii mensis secundum ducatur Sabbatum, indeque per alias XIV hebdomadas ad tertium Septembris Sabbatum, itemque sive per XIV, sive per XIII ad illum proximum ante Natale Domini Sabbatum, ut absque errore termini eorum Sabbatorum possint interveniri.»
3.5
Haec rectissima linea cur a XIV recurrit ad XIII? Nimirum ideo quod necesse sit ei sequi competentiam temporis. His in hebdomadis numerandis sibi quidem satisfecit, nescio si et vobis satisfecerit. Vos quippe intendere videmini, ut hebdomadae quadraginta, duae sic respondeant quadraginta, duabus generationibus Christi, ut prima generatio, quae est Abraham, teneat primam Martii hebdomadam; ultima vero generatio, quae est Christus, respondeat ultimae Decembris hebdomadae. Vos recte in hoc sapitis, si linea Bernonis vos ad hoc posset dirigere; sed nascente Christo in ultima Decembris hebdomada, quomodo dabitis Abrahae primam Martii hebdomadam? Linea Bernonis Abraham ab ea excludit, quia si eam obtineret Abraham, ultima Decembris hebdomada non responderet ultimae generationi. Quia ergo, ut ait Tullius, prima causa victoriae est diligenter ediscere causam pro qua dicturi sumus causam hujus difficultatis communiter quaeramus, ut communi labore difficultatem ipsam vel videre queamus.
3.6
A Kalendis Martii usque ad VIII Kalendas Januarii, sunt hebdomadae XLII et dies VI. Hos sex dies subtrahens Berno a numero hebdomadarum, eas non a Kalendis Martii, sed a Sabbato vernalis jejunii incipit numerare. Per hoc quidem cavit sibi, ut linea sua in numero hebdomadarum neque crescat, neque decrescat, non tamen per hoc se omni scandalo absolvit. Propter hos sex dies subtractos disconvenit inter nos et vos aliquando, inter Abraham vero et nascentem Christum nullo anno convenit. Abraham enim nolens quodam modo decedere a praescripta sibi prima Martii hebdomada, subtractos sibi sex dies semper repetit, et singulis annis singulos dies recipiens, videtur arguere regulam Bernonis, modo crescere, modo decrescere; quia quot dies suae hebdomadae recipit, tot Christus suae hebdomadae dies amittit. Abraham quanto longius a sua hebdomada elongatur, tanto plures dies sibi usurpat, ut aliquando plusquam unam hebdomadam, aliquando plusquam duas obtineat, tribus scilicet annis, quibus vos ponitis Sabbatum jejunii circa VI Idus Martii. At puer cujus est nomen Dominus justus noster, ad suam partem recrescente linea suos, tantum dies annuatim recepit, et nihil plus sua justa parte exigit. Ita vos nunquam, nisi excepto uno anno datis nascenti Christo integram hebdomadam, nisi forte subtractos in Martio dies assuatis decurtatae Christi hebdomadae, ut vel sic detis quodam modo pauperi Christo camisiolam de conscissis panniculis reconsutam, cujus inconsutilem tunicam nec inimici ejus sciderunt. Non decet vos talia semicinctia offerre illi, cui cum Magis aurum, thus et myrrham obtulistis.
3.7
Quod dicimus, per annorum consequentiam probemus. Anno quo Martius initiatur in prima feria, incipit Berno numerare hebdomadas a Sabbato jejunii vernalis posito in Nonis Martii, uno die tantum relicto Abrahae, eoque tantum anno Christus habet plenam hebdomadam. Sequenti anno, posito jejunii Sabbato in primo die Nonas, tertio anno in tertio Nonas, quarto anno in quarto Nonas, quinto anno in quinto Nonas, per hos sex vel quinque annos intercurrente bissexto reddit Berno sex subtractos dies; et secundum variationem Nonarum Martii, linea ejus crescere, aut decrescere videtur in utramlibet partem. Secundum vos autem, longius posito jejunii Sabbato, amplius linea variatur. Quid quod aliquando per lineam Bernonis plus juste excrescentem exturbatur. Nascens extra quadragesimam secundam hebdomadam et generationem? Quia enim Berno a Sabbato hebdomadas et generationes inchoat, in sexta feria eas semper consummat.
3.8
Anno ergo quo initiatur Martius in secunda feria, consummantur XLII hebdomadae et generationes IX Kalendas Januarii, id est in vigilia Natalis Domini, quae eo anno occurrit in sexta feria, ultra quam non debet protrahi Bernonis regula. Per hoc initiante quadragesima tertia hebdomada, in sequenti Sabbato nascitur Christus, in eo quasi in alieno, quia non est ei hoc anno locus in Bernonis diversorio. Confidimus tamen de vobis in Domino, quod ipse qui nascitur magni consilii Angelus inspirabit vobis et aspirabit, ut habeat etiam hoc anno locum in vestrae sapientiae diversorio. Velit forte aliquis excusare Bernonem, per hoc quod in VIII Kalendas Januarii incipit ultima Decembris hebdomada, quae debet respondere Christi generationi. Posset quidem per hoc excusari, si etiam hoc anno differretur jejunium in secundum Martii Sabbatum. Sed ei via hunc evandendi praecluditur, quia posito Sabbato jejunii in II Nonas, et Abraham obtinente plus quam secundam Martii hebdomadam, Christus nec penultimam Decembris hebdomadam habet.
3.9
Haec juste necne dixerim de regula Bernonis, videbit vestrae diligentiae oculus; et si quid incaute a nobis dictum est, nos simplicitas oculi nostri excusabit, et veniam impetrabit. Non enim Brnoni in aliquo derogamus, quem ut sanctum et sapientem censemus numerandum in numero illustrium virorum, quia quod a Deo habuit ad profectum posterorum obtulit, et inde id ipsum quod obtulit, a Deo probandum fuit. Obtulit aurum sanctitatis et sapientiae. Tanquam aurum in fornace probat electos Dominus, obtulit argentum eloquentiae. Quid de tali viro suggerit vobis sapientia per Salomonem? Aufer, inquit, rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Optarem in domo Dei ambulare cum consensu talis viri; sed ait Amos propheta: Nunquid ambulabunt duo simul, nisi eis convenerit? Putabamus nobis et Bernoni convenire in recipienda allegorica generationum consonantia; sed dissonantia primae Martii et ultimae Decembris hebdomadae nos ab illa convenientia advocat. At de numero XIV hebdomadarum nobis et Bernoni convenit, quas etiam nos recipientes, ambulamus quidem simul eadem via, sed non ubique per eadem vestigia. Bernone enim sex diebus praecurrente, non a Sabbato jejunii cum eo, sed semper a Kalendis Martii ingredimur viam numerandi XLII hebdomadas, easque ut et vos distinguimus per tres tesserescedecades; sed in prima tesserescedecadarum statutis jejuniorum hebdomadis prima scilicet Martii, secunda Junii, tertia Septembris, quarta Decembris. Sex autem dies qui supersunt, nihil ad distinguenda jejuniorum interstitia obsunt. Hoc extra interrogationem vestram adjeci, ut tollatur a vobis nota inconvenientiae, quam priores vestrae litterae imposuerunt nobis. Quod intrante Martio in VI vel VII feria uno anno jejunium Junii, altero anno jejunium Septembris in XV hebdomadam celebramus. Ut salva gratia vestra dicamus, nos secundum tenorem vestrae, non nostrae regulae vestro praejudicio urgentes. Ecce videtis quae sit causa mutuae dissonantiae, sex scilicet dies a Bernone Martio subtracti, et quia tropum synecdoche vel dies temporum in jejuniis temporum non admittitis, quis nescit in quantis locis Scriptura vacillet, nisi a tropo synecdoche sustentetur? Non surrexit Christus a mortuis, nisi tropum synecdoche recipiamus. Vos qui gratia Dei divites estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, confirmet Deus usque ad finem sine crimine. Valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).