Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sigebertus Gemblacensis1030-1112
Vita Deoderici
Deod 5.15.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10713 Vitdeo
5.15.1
De aviditate ejus in perquirendis reliquiis Sanctorum. Iste scriba doctus in regno coelorum, in sancta videlicet aecclesia, similis homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera, perpendens Deum non multum delectari manu factis habitaculis, set potius his quae spiritualiter geruntur in illis; sicut ait egregius praedicator veritatis: Scitis, fratres, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis; si quis autem violaverit templum hoc, disperdet illum Dominus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quid enim decor parietum, fulgor metallorum, splendor gemmarum, nitor pretiosarum significat vestium nisi diversarum allegorica ornamenta virtutum. Intellegens, inquam, vir Dei, magis expetendam interioris hominis puritatem, quam perfunctoriam exterioris pulchritudinis venustatem, etiam in hoc sategit opus suum perducere ad unguem. Quod facile quivis vel in hoc solo animadvertere poterit, si consideret, quantum ei de coadunandis sanctorum pignoribus in isto loco studium fuerit, quorum inibi habitantes et ad bene agendum accenderentur exemplis, et si quibus attererentur malis vel periculis, eorum praesentibus defensarentur patrociniis. In hac etiam re vix quisquam digne possit demirari ejus praedicabilem vitam; quia cum tantam coelitus meruerit gratiae praerogativam, ut si qui aliquo modo offenderant majestatem imperatoriam, eum solum expeterent interventorem, eum solum quaererent mediatorem ad placandam regiae censurae indignacionem ipse tamen nullam ab eis pro hoc temporalis emolumenti expectaret vicissitudinem. Eas solas undeunde avidissime expetebat divitias, undecumque posset sanctorum contraheret corpora vel reliquias; ea sola non vituperabilis animum ejus exedebat cupiditas. Jamjam ergo pagina illa proferatur in medium, ab his qui interfuerunt plenissime digesta de translatione sanctorum:
5.15.2
Anno dominicae incarnationis 970, magno et gloriosissimo caesare augusto Ottone cum aequivoco suo admirabilis indolis adolescente filio aeque augusto, simulque magnarum virtutum conjuge Adeleide qua nihil umquam justius, mansuetius, prudentius, nec magis pie quicquam potuit esse, Italiae sceptra pio justoque moderamine pacifice ac solide usque in fines Calabriae gubernantibus, domnus et venerabilis sanctae Mettensis episcopus Deodericus ipsi magnifico imperatori sanguine ac mira dilectione atque consanguinitate conjunctus, cujusque consultu pro mira sapientiae praerogativa cuncta palatina agebantur negotia, in eadem Italica expeditione constitutus, in qua triennium fere militavit, dum divino praecipue cultui deditus quaeque ad honorem, decorem seu munimentum suae sanctae sedis certatim exquireret, atque efficaciter votis ejus cuncta suppeterent, corporum sanctorum maximam copiam ex diversis Italiae locis, divina se gratia adjuvante, collectam. digno se cultu atque nonore alibi praestantius veneranda, eidem suae sedi sanctae Mettensi invehere studuit.
5.15.3
De sancto Elpidio. Horum primum, sanctum et venerabilem Christi confessorem Elpidium ex Marsorum provintia sumpsit, concedente Albrico ipsius Marsiae episcopo, ex quadam aecclesia sedi episcopali proxima; quae sedes super lacum Fucinum sita quid olim fuerit, ruinae urbis et plurimarum circa aecclesiarum ac monasteriorum frequentia attestatur. Hunc nobis ipse episcopus caeterique incolae retulerunt fuisse ex coetu quorundam servorum Dei, qui tempore antiquiore ex partibus Graeciae, numero septuaginta, in eandem Marsorum provintiam adventantes, ac dirersis circumquaque locis vel civitatibus venerabilium signorum lumine refulgentes, ubicumque in sancta conversatione finis vitae advenerat, venerabili sepultura reconditi, multa vicinorum longe lateque reverentia pro assidua miraculorum jocunditate coluntur. Horum tres, quorum hic tercius fuit, in eodem cimiterio quiescebant, Calistratus, Euticius et hic Elpidius. Porro Euticium imperator Otto sustulerat. Et ne qua accipiendo posset adhiberi fallatia, sepulchro intacto satisque munito, nec a die repositionis ulla violationis signa monstrante, priusquam ab aliquo incolentium praesciretur, episcopo tantum Albrico et paucis ejus clericis assistentibus, presbyter noster Teudo cum presbytero imperatoris Heriwardo archam sancti, quod nisi altari desuper effracto nequiverant, aperiunt, ipsique per se sacra ossa miri candoris nec minus fragrantis odoris, omnia numero ac quantitate integra, excipiunt scrinioque recondunt. Hujus diem 16 Kal. Octobris celebrem habemus.
5.15.4
De sanctis Eutice, Victorino et Marone. Venientes proxime abhinc in territorium Amiterninae urbis, quae et ipsa ruinas tantum ostendit, ab eodem Albrico episcopo de monasterio suae ditionis Reate subjecto pretiosum martyrem Euticen accepit. Cujus beati socii Victorini jam anno superiore reliquias emeruerat, simul et partem sancti Maronis pariter passi. Quorum et loca passionis aspeximus, et aquas Cotilas foedo odore spirantes, in quibus verso capite suspensus fuerat martyr. Passionem denique eorum scripta retinent sanctorum Nerei et Achillei. Hunc ipse domnus venerabilis Deodericus ibidem assistens, ex ipsa archa marmore fortiter munita, mira cum exultatione ac veneratione excepit, octavo Kal- Octobr. Hos duos delardus filius Gerardi in patriam asportavit.
5.15.5
De sancto Feliciano episcopo et martyre. Fulinias castrum non procul a Spoleto Felicianus, magno undecumque concursu hominum affluente, corpore sacro tuebatur; eum Benedictus ejus Fuliginiensis episcopus multo cum fletu largitus, per Bertraum diaconum et Heriwardum presbyterum 4 Nonarum Octobris ex ipso intimo antro sustollitur. Passio ejus descripta est.
5.15.6
De sancto Asclepiotate martyre. In saltu qui Collis dicitur, qui Perusio adjacet civitati, ubi tunc imperator autumnali exercebatur venatu, monasterium erat antiquissimum super fluvium Tyberim, qui ibi mediocri vado praeterfluens, sui exinde usque ad urbem Romam pelagi profunditate augetur. Hoc pulcro quondam opere marmoreoque ornatu, ut videri dabatur, extructum, set tunc vetustate collapsum, martyris egregii Asclepiotati membra venerabiliter humata tenebat. Cujus tumbam, forti nimis saxorum ac terrae congerie obclusam, dum cum magna tandem difficultate Teudo, Bertraus et Rotardus et Heriwardus penetratam, marmore sancto corpori proximiore nudassent, inveniunt monumentum imo usque profundum dimissum, et per medium a capite usque ad pedes quodam limite ex ipso naturaliter saxo quasi divisum. Quod tamen diligentius inspectum, anum continuumque constabat. Beati vero corporis medium hinc, medium illinc, membris altrinsecus unum contra alterum oppositis, excepto capite solo, quod in unam integrum partem jacebat diligentissime collocatum. Hoc aedituus et reliqui dixerunt, inditio voluisse antiquitatem signare, quod et ipsi vere asseverabant, eundem martyrem crudeli genere passionis medio corpore vivum exsectum, eique attestandae ita in monumento dividuo positum. Hunc pariter digno, ut par fuerat, honore sublatum, 7 Iduum Octobris venerabilis pontifex suscepit. Diem natalis ejus ab incolis 9 Kal. Novembris didicimus. Nam gesta ejus minime ab episcopo de Sisa, ad quem locus pertinebat, quivimus extorquere.
5.15.7
De sancta Serena et Gregorio Spoletino. Sanctissima virgo Serena apud Spoletum in monasterio sancti Savini martyris foris muros urbis, ubi et pluribus miraculis choruscabat, quieverat; ad quam pene cottidie magnus populorum veniebat concursus, ita ut noctes quoque pervigiles turbae cum lucernis caeterisque donariis ibi peragerent. Hanc quoque cum integris toto corpore ossibus, misso illuc Rothardo diacono cum aliis sibi fidelibus viris, venerabilis pontifex est adeptus. Reliquias quoque beati martyris Gregorii Spoletini ibidem obtinuit. Cujus passio scripta est. Beatae Serenae, praeter quod in passione sancti Savini repperimus eam ipsum beatum martyrem tumulasse, nihil plus gestorum perquirere potuimus. Quae tamen tam assiduis se virtutum commendat insignibus, ut viva harum lectione oculis objecta, gestorum attestatione, quid fuerit in vita, non egeat. Dies ejus 10 Kal. Decembris, eodem quo et sancti Savini martyris, celebratur.
5.15.8
De catena sancti Petri apostoli. Inter haec Romam misso praedicto diacono Rothardo, dono domni papae Johannis, qui tercius decimus in eo nomine erat, partem non modicam catenae beati Petri, in basilica quae dicitur ad Vincula, eandem portionem execante, promeruit. Cum ea quoque privilegium monasterii sancti Vincentii cum dalmatica et sandaliis abbati ejusdem loci apostolica praerogativa concessis idem domnus papa direxit. Haec omnia Adelbertus clericus cum Conone comite transtulit.
5.15.9
Qualiter autem occasio tam memorabilis donationis contigit, inserere lectioni non piguit. Quadam namque die dum Otto imperator Romae esset, accidit, ut quendam comitem ejus valde familiarem diabolus invaderet, et ante cunctorum oculos se ipsum miserabiliter, qui tenebatur, decerperet. Quod rex ut audivit, admodum moestus huic solo remedio incubuit, quatinus domno Johanni papae eo tempore apostolatu insignito duceretur, nam tunc forte imperator civili cura paulisper remotior tenebatur. Factum est autem, ut praesens adfuit demoniacus, Romani clerici, sicut semper mos illis est simplices quosque deludere de requisitione catenae, quandam ferri catenae partem offerunt furenti circumligandam. Non minus prohibente apostolico, ne luderetur domnus imperator, praebent aliam: donec tercia illusione domnus papa motus animo, veram sancti Petri jussit deferri cathenam. Ad hoc autem spectaculum a rege missi, inter caeteros venerabiles viros Mettensis praesul Deodericus et praedictus Rothardus erant praesentes, exitum rei praestolantes. Quae ubi contigit collum demoniaci, mox invasor spumans et multum clamans abcessit. Quod ut vidit domnus Deodericus Mettensis, arripuit cathenam, manuque involvit, dicens, nullo modo nisi manu abscisa dimittendam. Huic litigio accurrit domnus imperator, et quis tantus tumulus esset inhianter investigare coepit. Cui cum indicatum esset, et prioribus verbis episcopus responderet, conversus rex etiam ipse coepit petitor existere, et ut id fieret vehementer exposcere. Quod et papa libentissime annuit, licet plurimus ordo aecclesiae Romanae graviter reluctaverit, et serra deportata custos abscidit. Quam partem, interveniente causa alius negotii, papae, quoniam carissimus amorerat inter utrosque recommendavit. Set postea misso Rothardo diacono, eam ab aecclesia quae dicitur ad Vincula, ubi hoc factum fuerat, domno papa concedente, asportavit. Praeterea infirmantibus salubris provenit, si quis cum fide apud Sanctum Vincentium, ubi reposita veneratur a populis, eam tangere meruerit.
5.15.10
De sancto Vincentio levita. Beatum martyrem et levitam Vincentium in civitate quadam antiquissima, quae ad solum usque jam longo tempore diruta fuerat, Corduno nomine, quae ab Arethio duodecim milibus distat, ex monasterio proximo satis pulchro ornatu, quod multa itidem frequentia venerabatur, Bertraus diaconus, comitante secum quodam clerico episcopi Arietini, cui nomen Crisulfus, indice loci, cum magna licet difficultate, vitae quoque non minimo periculo, transtulit. Hunc ex Hispania in Italiam deportatum firmiter asseruerunt. Cujus modum translationis postea, domno praesule Beneventum veniente, dum nurui imperatoriae a Graecia venienti obviam missus esset, plenius cognovimus. Juxta Capuam siquidem monasterium jam pene dirutum nomine sancti Vincentii reperimus, quod grandi et miro opere quondam a fratribus tribus nobilibus constructum, veterani qui ibi tunc pauci visebantur monachi dixerunt, et corpus sancti Vincentii postea a duobus monachis ex Hispania ibi clam deportatum, atque deinceps multis temporibus maxima veneratione habitum, donec a paganis eodem monasterio vastato, corpus sanctum inde sublatum et ad praedictam Cordunensem civitatem esse translatum. Tunc etiam episcopus Ariethinus non modicam portionem sanguinis beatissimi prothomartyris Stephani in vase cristallino optime auro gemmisque composito, et de sanguine Innocentum in alia pixide, et de capillis sancti Petri, breviculis per singula appositis, quamvis invitus et summo in discrimine apud imperatorem sui suarumque rerum positus, dedit; et quia redemptionis suae facultas eum angustabat, precatorem suum nostrum venerabilem praesulem per hoc et per corpus sancti Vincentii paravit, atque sic in gratiam imperatoris, eo interveniente, vix rediit. De hoc ipso beato martyre plures Italorum episcopi jam ante saepe temptaverant ut id adquirere possent in quibus Ambrosius Bergamensis, pro eo quod sedes episcopatus sui in honore sancti Vincentii esset, et ante breve tempus, cum quibus potuerat, diem quod eum excepturus esset statuerat. Set Domino ordinante, ut in crastinum ille condixerat, nocte praecedenti a nostris praeoccupatum, est. Hoc clerici de monte Romarici tulerunt.
5.15.11
De sanctis Proto et Jacinto. In Sabinis regione non procul ab urbe Roma miliario fere quadragesimo sancti martyres Protus et Jacintus erant reconditi aliquanto neglegentiori custodia. Hos abbas quidam de monasterio sanctae Mariae quod dicitur Farfara, venerabili pontifici nostro, dum de causa sua eum apud imperatorem sibi fieri intercessorem rogaret, quia nullo tantum munere eum cognoverat delectari, partem primo obtulit: set postea mira instantia domni praesulis, quicquid inde reperire potuit, adjecit; ipse cum suis monachis dans super sancta evangelia sacramentum, vere ea ossa sanctorum Proti et Jacinti existere. Hoc post natale Domini, dum Roma reverteremur, in vicinio Hortae civitatis est actum.
5.15.12
De sanctis Digna et Emerita. Set Romae nobis tunc constitutis, munere domni papae Johannis pignera sanctarum Dignae et Emeritae, quarum corpora in porticu aecclesiae beati Marcelli martyris sunt recondita, quae est ante sanctos apostolos, simul et alias sigillatim repositas, cum propriis annotationibus, diversorum sanctorum reliquias accepit; in quibus et sandalium sancti Stephani. Haec omnia per Willardum monachum Mauri monasterii missa sunt.
5.15.13
De sancto Vincentio episcopo. Alterum sanctum Vincentium episcopum ex monasterio quodam in comitatu Urbini a Ravenna miliario fere quinquagesimo juxta Petram pertusam, ab abbate rebus necessariis nimis attrito, quia aliud quod daret pro relevatione loci non habuerat, partem primo offerente, set Bertrao illuc misso, multaque arte strenue agente percepit. Hujus passionem descripsimus. Hic per Immonem comitem missus est.
5.15.14
De sanctis Leontio et Carpoforo. Civitas Vincentia est non longe a Venetia, ad quam olim Langobardi, dum Italiam invaderent, primam urbium venisse dicuntur. In ea martyr Leontius monasterio celebri venerabatur. Hujus episcopus loci reliquias nostro reverentissimo praesuli, si pro causa sua imperatoriam interpellasset majestatem, repromisit. Mox misso illuc Rothardo diacono, cum episcopus nimium se fecisset difficilem in dando, praeter quod dumtaxat promiserat, tandem continua exigentis victus instantia, praeter pauca sibi pigner aretenta, reliquum corporis totum largitus est. Hunc et beatum Carpoforum Romae passos, ab eadem civitate non longa ante tempora translatos, incolae asseverabant; ubi et nobile quondam monasterium sancti Felicis visebatur, ubi et primo reconditi ferebantur. Set eo ab Ungris, qui pene locorum ipsorum vicini sunt, exusto, atque assidua incursione eorum reparationem prohibente, ad sedem episcopalem infra urbem sub altare depositi sunt. Unde et praefatus Rothardus diaconus sanctum quidem Leontium totum, sancti vero Carpofori reliquias non modicas ab ipso quo claudebantur sumpsit, altari effracto, sepulchro. Passionem eorum incendio deperisse dixerunt. Natalis eorum 13 Kal. Augusti celebratur. Teudo detulit eos.
5.15.15
De sancta Lucia virgine et martyre. Magna et universalis aecclesiae celebritate memorabilis virgo et martyr Lucia Syracusana, quo ordine ad nostri religiosissimi praesulis avidissimam devotionem pervenerit, Wigericus presbyter noster, tunc cantoris nunc custodis beati Stephani officium gerens, qui ea sacra ossa manibus ab ipsa, qua non levi munimine artabatur, extulit urna, quem satis tutae fidei constat, quibit exponere. Ea in Corfinio, quae vetus olim civitas fuerat, nunc tota diruta, quiescebat. Ad quem locum eam de Sicilia fuisse translatam a Faroaldo quodam, duce Spoletino, vere nobis assertum est. Hanc psam Syracusanam esse, de qua responsoria et antiphonae generaliter cum missa ubique canuntur, ipse episcopus loci manu sua sancto evangelio apposita confirmavit.
5.15.16
De craticula sancti Laurentii. Cum jam Roma, regiis nubciis ibi ingenti gloria peractis reditum in patriam disponeremus, ultimo beneficio eoque pluribus copiosiore venerabilem praesulem domnus papa de quatuor portionibus craticulae sancti Laurentii locupletissime cumulavit. Eas Wigericus cum Johanne monacho ab ipsa sacra crate extuderunt. Haec vero fuerunt capita virgarum, quae per transversum jacuerant costis exterioribus infixa. Nam virgae omnes, quae sex in ea fuerant, jam inde a diversis apostolicis a vetusto tempore quibusque regibus erant dono collatae, e quibus una, quae adhuc ante paucos annos supererat, magno imperatori Ottoni ab Octaviano concessa est. Hae dum extunderentur, costas proprius, intrinsecus capita, quae infra fortiter tenebantur, remanserant. Quae tamen, ferro apposito manu percusso, licet laborioso conamine, sunt discussa.
5.15.17
Hanc quidem de translatione sanctorum a majoribus accepimus relationem. Cur vero sancti Fortunati Tudertinae urbis episcopi, de quo Gregorius in dialogo suo memorabilem indidit narrationem, necnon et Miniatis martyris, nullam fecerunt mentionem, non parvam animis nostris ingerunt commotionem. Et horum quippe corpora ab Italia ad nos ab eo translata, fide vera credimus. Miniatem vero cum Proto et Jacinto et Vincentio episcopo ad nos delatum, 6 Nonas Julii legimus. Fidentii etiam et Terentii reliquias cum Vincentio martyre et levita, Feliciano, Eutice, Elpidio, Asclepiotate et cathena sancti Petri, 18 Kal. Maii nobis ab eo missas, ipsa rei indicat veritas. Horum et passiones descripsit et diem passionis vel depositionis annotavit; Fortunati scilicet 3 Kal. Julii, Miniatis, 8 Kal. Novembris, illorum vero 5 Kalendas Octobris. Pignera quoque Quintiani presbyteri et martyris de Altro Campaniae civitate, et Florentii martyris de Tile castro sedulus sanctorum amator transtulit, gesta tamen passionis non attulit, diem tantum passionis retulit; Quintiani 3 Nonas Julii, alterius 6 Kal. Novembris.

Intertext edge

Open linked passage

Note