Epistolae et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sixtus-iii" aria-label="More works by Sixtus III">
—
⋯
Original / primary: 7559 Epetde11
10.1
EPISTOLA X. XYSTI PAPAE III AD TOTIUS ILLYRICI EPISCOPOS.
10.1
Vices suas per Illyricum Anastasio de more commisisse se significat. Quae sit illius potestas. Ut ei reverentiam exhibeant.
10.2
Dilectissimis fratribus universis episcopis per Illyriricum consistentibus XYSTU.
10.1
Doctor gentium, vas electionis, religionis nostrae firmissimum fundamentum, epistolis omnibus quas ad singularum civitatum scribit Ecclesias, de sua in Domino gratulatione testatur, quos legis praeceptis parere videat, et in Dei nostri timore versari. Si tanta igitur Apostolo tam docto quam sancto est mentis hilaritas, quod tantos pariter, quod novit et his ad quos scribit et religioni proficere, unis appellet epistolis, quanto nobis gaudio existimatis esse, quoniam in commune sanctitatis vestrae datur nobis appellare concilium, et sermonem nostrum affectionis piae circa vos testimonia continentem, cum vestra sanctitate conjungere? Ille enim singulas, ut diximus, epistolis suis visitat Ecclesias: nos tot pariter credimus Ecclesias nostris appellare nos litteris, quot estis qui ad sanctam synodum convenitis. Illi est sermo cum rudibus atque discipulis; nobis sermo cum collegis et doctis. Et ut a beatissimi Pauli, cujus maxime praeceptis obedire vos convenit, non recedamus exemplo, non vobis grave sit de his quae ad nostram notitiam perveniunt, ut servetur disciplina ecclesiastica, commoneri ac si praesentes. Ergo vobiscum quod ad regularum canonumque custodiam proficere novimus, pro sollicitudine nostra conferimus, sequestro filio nostro Artemio presbytero cujus nobis efficacia in agendo pariter et moderatio placuit et amor, ut traditus trames a patribus, firmis vestrae dilectionis vestigiis teneatur, et ea quae a nobis propter quietem Ecclesiarum sunt custodita, serventur.
10.2
Illyricanae omnes Ecclesiae, ut a decessoribus nostris accepimus, et nos quoque fecimus, ad curam nunc pertinent Thessalonicensis antistitis; ut sua sollicitudine, si quae inter fratres nascantur, ut assolent, actiones distinguat atque definiat, et ad eum quidquid a singulis sacerdotibus agitur, referatur. Sit concilium quoties causae fuerint, quoties ille pro necessitatum emergentium ratione decreverit: ut merito sedes apostolica, relatione ejus instructa, quae fuerint acta confirmet. Evocatus vestrum venire nemo contemnat, nec congregationi sanctae ad quam debet festinare, se deneget. Excusatio per contumaciam non requiratur: ut vobis pariter convenientibus possit in commune constitui, quod Ecclesiarum servet quietem, et populos teneat ad salutem.
10.3
Nec his vos, fratres charissimi, constitutis, quae praeter nostra praecepta Orientalis synodus decernere voluit, credatis teneri, praeter id quidem quod de fide consentientibus judicavit. A canonum praeceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quae juxta regularum ordinem frequens ad vos directa sedis apostolicae decrevit auctoritas. Si quid forsitan aut inter fratres natum fuerit, aut fratri cuipiam aliqua actio qua pulsetur, illata; aut illic fratre et coepiscopo nostro Anastasio judice eveniens negotium terminetur, qui vices apostolicae sedis agere, ut beatae memoriae Rufus decessor ipsius, ex nostra voluntate cognoscitur; aut ad nos, si illic finiri non potuerit, eodem tamen suis litteris causam omnem quae vertitur prosequente, veniat examen.
10.4
Nullum corpus est, quod capite non regatur. Estis quidem membra, ut novimus sancta; sed vestrum caput respicere et honorare vos condecet: quoniam honor capitis ad spem totius proficit sanctitatis; et suum corpus sollicitis tuetur oculis, quod sibi aptum et dignis videatur ad unamquamque rem officiis convenire. Sed ut omne corpus capite regitur, ita ipsum caput, nisi suo corpore sustentetur, firmitatem et vigorem suum perdit, et non tenet quam habuerat dignitatem. Estote igitur, ut esse convenit Domini sacerdotes, Ecclesiarum praesules, religionis nostrae doctores. Reservate fratri et coepiscopo nostro reverentiam quam debetis, et inter vos pacem et concordiam custodite. Sit in vobis, ut esse credimus, cor unum et anima una. Nec credatis vobis minui quidquid reverentiae illius, ad quem et majores nostri et nos Illyricanas Ecclesias juxta morem traditum voluimus pertinere, a vestra dilectione et servari volumus et deferri. Data 15 kalendas Januarias, Aetio iterum et Segisvulto consulibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).