Smaragdus S. Michaelisc.760-c.840
Collectiones in epistolas et evangelia
Evan 211.3
Choose a text
More by Smaragdus S. Michaelis
—
8732 Coinepe
211.1
IN NATALI VIRGINUM.
211.1
« Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.»
211.2
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Crebris parabolarum obscuritatibus retardati commaticam interpretationem excedimus, ut prope de alio interpretationis genere, ad aliud transisse videamur. Thesaurus iste, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi, aut Deus verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus, aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris, quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius saeculi emolumenta contemnere, ui illum possit habere, quem reperit. Quod autem sequitur, quem cum invenerit homo, abscondit, idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod timore servantis et nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus.
211.3
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendit omnia quae habuit, et emit eam. Aliis verbis idipsum, quod supra dicitur, bonae margaritae, quas quaerit institor, lex et prophetae sunt, et notitia Veteris Testamenti, unum autem est pretiosissimum margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum. Quod cum invenerit, homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis, prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit, et quisquilias, ut Christum lucrifaciat. Non quod inventio novae margaritae, condemnatio sit veterum margaritarum, sed quod comparatione ejus omnis alia gemma fit vilior.
211.4
Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in casa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, etc. Impleto Jeremiae vaticinio docentis: Ecce ego mitto ad vos piscatores multos, postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacob et Joannes, filii Zebedaei, sequimini me, et faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex Veteri ac Novo Testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare hujus saeculi quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur capiens de salis et amaris gurgitibus, quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos et optimos pisces et pessimos, cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus. Tunc verum secernendorum piscium indicium monstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu boni mittentur in vasa coelestium mansionum, malos autem torrendos et exsicandos gehennae flamma suscipiet.
211.5
Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ad apostolos propriae sermo est et illis dicitur: Intellexistis haec, quos non vult audire tantum, ut populum, sed intelligere, ut magistros futuros.
211.6
Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Instructi erant apostoli scribae et notarii salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus regnorum coelestium sacramentis, et pollebant opibus patrifamiliae, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, ut quidquid in Evangelio praedicabant legis et prophetarum vocibus comprobarent: unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova cum veteribus, fratruelis meus, servavi tibi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).