Smaragdus S. Michaelisc.760-c.840
Commentaria in regulam Sancti Benedicti
Bene 4.3.36
Choose a text
More by Smaragdus S. Michaelis
—
21738 Combene
4.3.1
EXPOSITIO IN REGULAM B. BENEDICTI. CAPUT II. Qualis debeat esse abbas.
4.3.1
Qualitatem enim boni pastoris in subsequentibus ostendere volens beatus Benedictus praemisit, dicens: Qualis debet abbas esse? Cui respondendum est affirmative. Bonus utique. Talis, qualem Apostolus describit dicens: Sine crimine, sicut Dei ministrum, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non temporalis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos, qui contradicunt arguere( Tit. I). Talis sine dubio, et hujusmodi debet esse.
4.3.2
Abbas, qui praeesse dignus est monasterio, semper meminisse debet quod dicitur. Dicitur enim et vocatur abbas, id est pater. Si enim pater est, paterno more filios, id est, monachos suos nutriat, paterno more diligat, et cum necesse fuerit, paterno more castiget, arguat, obsecret, et cum increpatione corripiat. Et si necessario excommunicationis cauterium, vel virgarum adhibuerit flagelium, non animi odio, sed hoc faciat amore paterno, non causa vindictae, sed amore justitiae. Scriptum est enim: Juste quod justum est exsequeris( Deut. XVI). Et quia justus Dominus justitiam diligit, abbas, qui in monasterio ejus vices videtur agere, justitiam debet amare.
4.3.3
Et nomen majoris factis implere. Multi namque abbatum gaudent habere nomen majoris, id est abbatis, sed tamen sudorem timent adire laboris. Appetunt gloriam temporalem, et non pro mandato exercere laborem. Et si contigerit eos fratribus exhortationis proferre sermonem pro vana gloria, id agunt non pro aeterna mercede. Qui ergo vult prae caeteris nomen majoris habere, in bonis operibus prae caeteris debet sudare. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
4.3.4
Christi enim vices agere in monasterio creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, pater. Tunc enim abbas in monasterio vicem Christi agit, quando gregem sibi commissum provide et juste regit, quando cuncta quae disponenda sunt recte disponit, temperate quae agenda sunt agit, catholice quae docenda sunt docet. Operatur quae operanda sunt, et cum discretione quae judicanda sunt judicat, et misericorditer quae relaxanda sunt relaxat, et totum sibi gregem commissum in charitatis dilectione conglutinat, et totum, velut pater unicum filium, amat, et tunc juste et rationabiliter pro nomine Christi fungens, ab omnibus, velut a filiis abba pater vocatur.
4.3.5
Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini( quod absit) debet aut docere, aut constituere, aut jubere. Omnis enim doctrina duobus modis consistit, verbis videlicet et exemplis, sicut idem beatus Benedictus in subsequentibus ait: Cum aliquis, inquit, suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis. Ergo nihil, quod extra praeceptum Domini sit, in hac duplici doctrina debet abbas docere. Scripturarum etenim divinarum plenitudo et exemplis patrum referta, et verbis doctorum est plena. Non ergo quod extra praeceptum Domini sit debet docere; sed ejus doctrina cum praeceptis Domini debet in omnibus diligentissime concordare. A praeceptis enim Domini debet accipere in omnibus, de quibus discipulos suos vult docere. Aut constituere; constituere dicit, diffinire, vel modum ponere, quod extra praeceptum Domini ab abbate fieri non debet. Modus enim et diffinitio abbatum secundum Domini in omnibus debet fieri praeceptum, ne aut remisse viventes mergat in laqueum; aut nimium abstinentes in nocivum compellat murmurium. Abbatis ergo constitutio in via regia rectum facere debet gressum; ne si plus fecerit, gregem suum laborare in ambulando defectionis sustineat detrimentum. Et si remissius quam decet nutriverit eum, luxuriose vivens labatur in tartarum. Vel jubere; jubere dicit, praecipere, vel imperare, quae ab abbate extra praeceptum Domini fieri non debent. Si enim quae secundum Domini praecepta sunt discipulis praecipiens imperaverit, et ab illis gratiam, et a Domino mercedem recipiet sempiternam. Si autem quod extra praeceptum Domini sit imperando praecepit, et discipulis damnum, et animae suae ingerit detrimentum. Et ideo nihil quod extra praeceptum Domini sit, debet aut docere, aut constituere, vel jubere.
4.3.6
Sed jussio ejus, vel doctrina, fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergat. Fermentum enim a fervore nomen accepit. Quod hoc in loco charitatis significat dilectionem, quae ad amorem divinae justitiae fervere facit, et excitat mentes; donec ad tantam eos dilectionis perfectionem perducat: ut nihil eis, praeter creatorem suum diligere libeat. Ergo jussio, vel doctrina abbatis in monachorum mentibus fermentum debet conspergere charitatis, ut nihil terrenum sapiant, nihil vanum diligant, nihilque caducum concupiscant; sed divinam semper amantes, tenentesque justitiam ad Redemptorem suum, et ad supernam festinent conscendere patriam.
4.3.7
Memor sit semper abbas, quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in tremendo judicio Dei facienda erit discussio. Haec verba non indigent expositione, sed potius abbatibus, et monachis fortissimum incutiunt pavorem. Abbatis enim doctrinae in hoc erit in tremendo judicio discussio, utrum de Sanctae Trinitatis mysterii fideli dogmate docuit, et utrum, quae secundum Domini praeceptum discipulos agere praecepit, prior ipse complevit, et quae in aliis arguens emendavit, prius in seipso correxit. Discipulorum enim obedientiae in hoc illo die tremendo erit facienda discussio, utrum vestigia Domini sequentes humilia, utrum se sub manu abbatis sui facti obedientes usque ad mortem, et omnia, quae illis ab abbate imperata sunt, obedientes impleverunt pro amore Christi, et velut Christo, cujus vices abbas agit in monasterio, obedierunt suo abbati ex corde; quia scriptum est: Quia qui vos audit, me audit( Luc. X). Et alibi: Obedite parentibus vestris in Domino( Ephes. VI; Hebr. XIII).
4.3.8
Sciataue abbas culpae pastoris incumbere, quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Haec enim sententia abbatibus multum fuisset formidanda, nisi a subsequenti sententia fuisset salubriter temperata, qua dicit:
4.3.9
Tantum iterum erit liber. Id est, in tantum a culpa immunis erit, ut:
4.3.10
Si inquieto, vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita. Omnem diligentiam abbas monachis suis tribuit, quando eos moribus sacris componit, verbis convenientibus et operibus sanctis instruit. Universam curam exhibet, quando eis quae necessaria sunt animabus et corporibus, in quantum valet, ministrat. Diligentiam illis pariter exhibet et curam, quando illos internis sanctis virtutibus exornat; et externis rerum substantiis temperanter gubernat, quando pro exterioribus rebus interiorem curam non deserit, et pro interiori sollicitudine exteriorem providentiam non relinquit; sed in utroque temperatus existens, et diligentiam animarum, et curam illis exhibet corporum.
4.3.11
Pastor eorum in judicio Domini absolutus, dicat cum Propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Voluntas enim abbatis talis debet esse ut, quando potest prodesse, a praedicationis sermone non cesset. Debitum quippe illi est superni patris gloriam per vocem praedicationis ostendere; quanta in hujus vitae itinere tentationum antiqui hostis lateant aperire; et subditorum mala, quae tolerare non debet, leniter cum magna zeli asperitate corrigere; ne, si minus contra culpas accendatur, culparum omnium reus ipse teneatur. Ipse tamen abbatis sermo, qui propter justitiam, veritatem fit, et salutem, aliquando debet subjectorum vitia durius increpare, aliquando leniter arguere, et quae, vel quibus, quando, vel qualiter dicat subtili indagatione discernere, et unicuique secundum modum culpae, cum discretione tamen, et tranquillitate mentis, judicium imponere. Sit abbas necesse, ut Paulus apostolus ait, potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Clavis enim apertionis est, sermo correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetravit. Sunt, et erunt plerique monachi, qui per ignorantiam committere culpas non desinunt, et ideo commissas non plangunt, sed potius contra corripientem procaciter contemnentes insurgunt, et sui proterve admonitionem abbatis spernunt. De quibus et subditur:
4.3.12
Ipsi autem contemnentes spreverunt me. Tunc enim mali monachi bonum abbatem suum contemnentes spernunt, quando praeceptis ejus humiliter non obediunt, quando salutaria mandata ejus humiles non custodiunt; sed superbi etiam reprehendunt; quando ea quae jubentur implere despiciunt, et quae non jubentur implere impudici contendunt; quando in agendis operibus pigri et tepidi, vel etiam desidiosi, et in actibus suis murmurosi efficiuntur pariter et querulosi. Debent enim subjecti abbati suo, velut membra capiti suo deservire, et praecepta ejus velut imperium Domini summo amore custodire, et correctionem objurgationis suis negligentiis ascribere, non abbatis severitatem aut disciplinam reprehendere.
4.3.13
Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa scilicet mors. Quae primis inobedientibus hominibus praevaluit in paradiso, ipsa nunc daemum inobe lientibus monachis quotidie praevalet in mundo. Reliquerunt enim in paradiso per inobedientiam Adam et Eva Domini praecepta; et tunc primum praevaluit illis fortiter mortis aeternae poena. Sed Dominus noster Jesus Christus, qui per prophetam suum dixit: Ero mors tua, o mors, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem( Oseae XIII; Philipp. II), imperium mortis destruxit, et a cordibus obedientium misericorditer illam illuminavit, et poenam illis funditus exstinxit. Sed tunc demum in obedientibus ovibus, id est, monachis, qui abbatis sui, imo Domini Salvatoris relinquentes praecepta, sua conantur implere desideria, poena sit praevalens ipsa mors; ut recte de illis dicatur: Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascat eos( Psal. XLVIII). Merito enim qui boni magistri praecepta contemnunt talem mercedem recipiunt.
4.3.14
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, id est, omnia bona, et sancta, factis amplius quam verbis ostendere. Caput namque sunt subjectorum cuncti qui praesunt, ut recta pedes valeant itinera carpere, per hoc procul dubio prius caput debent incedere. Necesse est ut abbas, qui verbis subditos praedicat, vivendo eis vestigia bonae actionis ostendat; et cum verba sanctae praedicationis dicit, prius in studio bonae actionis semetipsum evigilet, prius semper sublimia facta exerceat, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddat. Prius se districta animadversione corrigat, et tunc aliorum vitam loquendo componat. Prius punire propria fletibus curet, et tunc aliorum delicta puniendo denuntiet. Et antequam verbis exhortatione insonat, omne quod locuturus est operibus clamet. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia, quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat ut fiat.
4.3.15
Ut capacibus discipulus mandata Domini verbis proponere. Subaudis debet. Ut enim adverbium hoc in loco pro et conjunctione posuit. Capacibus dixit, id est, memoriosis, accommodatis, vel intelligibilibus, qui ea quae a magistris audiunt velociter capiunt, memoriter retinent, et operibus complent. Proponere dixit, id est anteponere; quia capaces et simplices discipuli, quae prius vivaciter de praeceptis Domini intelligentes audiunt, postea sagaciter implere contendunt.
4.3.16
Duris vero corde, et simplicioribus. Duris corde dicit, id est contumacibus, rigidis, vel incorrigibilibus. Simplicioribus autem illitteratis, et pene nullam in Scripturis divinis vel memoriam, vel intelligentiam, habentibus.
4.3.17
Factis suis divina praecepta monstrare. Ille ergo, ut beatus Gregorius ait, debet ad exemplum bene vivendi caeteris praeesse, qui cunctis carnis passionibus moriens jam spiritaliter vivit; qui prospera mundi postposuit; qui nulla adversa pertimescit; qui sola interna desiderat; qui ad aliena concupiscenda non ducitur, sed propria largitur; qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis ut propria deplorat; qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit insinuat; qui sic studet vivere, ut monachis suis in omni vita sua bonum exemplum valeat demonstrare; qui lacrymas quas vult a suis auditoribus fundi prius ipse fundat, et sic eos compunctione sui cordis accendat. Et sicut bene operantes subditos honore superat, ita etiam factis et vita transcendat.
4.3.18
Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis judicet non agenda. Docet enim crapulam, ebrietates et curas hujus saeculi, et omnia simul vitia, atque peccata discipulis esse contraria, a quibus omnibus necesse est ut ille prius se abstineat, et sic alios abstinere operibus et verbis edoceat. Ad hoc enim eligitur abbas, ne dicta sua factis evacuet. Qui enim ad hoc eligitur, ut aliorum culpas corrigat, cavere debet, ne ab aliis reprehendenda committat. Non enim debet praedicationis officium suscipere, qui nescit caeteros bene vivendo praeire. Prius ergo abbas pravis operibus omnimodis alienus existat, et sic alios firma auctoritate coerceat. Necesse enim est ut esse munda studeat manus, qui diluere sordes aliorum curat, ne tacta quaeque deterius inquinent, si sordida insequens luctum tenet. Hinc per prophetam dicitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini( Isai. LII). Domini etenim vasa ferunt abbates, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas in suae conversionis fide susceperunt. Apud semetipsos ergo, quantum debeant mundari, conspiciant qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinu propriae sponsionis portant. Ergo quod non faciendum praedicat abbas, ipse non faciat; et quod faciendum praedicat, prius ipse necesse est operibus impleat.
4.3.19
Ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur. Aliis praedicans praedicator ipse reprobus invenitur, quando aliud loquitur, et aliud operatur. Aliud sermonibus, aliud vero exercet operibus. Quod enim aliis praedicat operandum ipse piger efficitur ad exercendum. Verbo viam rectitudinis ostendit, sed ambulare per eam negligit. Ad praedicandum alacer, ad operandum efficitur piger. Aliis tenendam praedicat viam justitiae, ipse se non vult salutari subdere disciplinae. Cui recte convenit, quod subditur.
4.3.20
Nequando dicat illi Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum( Psal. XLIX). Nec ad unumquemque pertinet quod praedicat aliis, et ipse non operatur quod praedicat. Os enim debet esse justum, quod justitias Domini enarrare, et sanctum audeat assumere testamentum. Qui enim quae praedicat implere dissimulat, et quae facienda judicat implere non cessat, nec justitias Domini enarrare, nec sacrosanctum in praedicationis officium debet assumere testamentum. Scriptum est enim: Non est digna laus in aure peccatoris( Eccli. XV).
4.3.21
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Tunc enim subditus odit disciplinam, quando ad correctiones justas iniqua praesumptione remurmurat. Sicut scriptum est: Stulti enim despiciunt disciplinam. Tunc autem sermones Domini post se projicit, quando abbatis sui, vel seniorum suorum jussionibus justis obedire contemnit. Praelatus autem sanctam disciplinam odit, quando secundum regularia praecepta vivere contemnit, Scripturae divinae obliviosus, quae dicit: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et audi concilium, et suscipe disciplinam, ut bene sit tibi( Prov. XIII; Prov. XIX). Vita etenim regularis tenentibus eam, disciplina est salutaris. Post se sermones Domini praelatus projicit, quando quae de divinis scripturis subditis praedicat implere ipse dissimulat. Qui enim curiose aliena increpare festinat delicta, necesse est ut sua provide considerans per poenitentiam damnet peccata, ne, dum alienum minimum publice corripit delictum, suum inanis tanquam aurum abscundat peccatum. Nam sunt nonnulli qui aliorum semper ante oculos habent errata, sua autem pro nihilo ducunt, et in oblivionem ponunt, et post dorsum projiciunt delicta. De quibus et aperte sequitur:
4.3.22
Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti( Matth. VII). In fratris sui oculo festucam abbas videt, sed in suo trabem non videt, quando vel minimas subjectorum suorum culpas publice et exaggerando judicat, et sua majora parvipendens occultat, et emendare dissimulat. In fratris oculo festucam videt, quando in corde alterius iracundiae, pigritiae, somnolentiae, et caeterorum talium vitiorum esse vitium reprehendit; in suo trabem non videt, quando odii, ebrietatis, superbiae, et similium talium crimen abbas habens in corde habere se minime recognoscit, quando in aliorum cordibus levia, quae increpanda sunt, cernit et arguit, et quae in corde suo sunt gravia, nec videt, nec corrigit.
4.3.23
Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non enim personarum acceptor est Deus( Act. X), sed in omni gente in his qui timent eum, acceptum est illi. Et ideo ab abbate in monasterio persona non discernatur, nec accipiatur; quia a Deo nec discernitur persona hominis, nec accipitur, sed tantum opera bona et accipit, et approbat. Accipere enim personam in judicio non est bonum, dicit Salomon( Prov. XVIII). Et in Levitico scriptum est: Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis, nec consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judicabis proximo tuo( Levit. XIX). Postquam vero ad monachatus de saeculo quis venerit habitum, sive liber fuisset antea, sive servus, sive pauper, sive dives, sive nobilis, sive ignobilis, non est ab abbate discernendum, sed unumquemque secundum vitae suae debet vel castigare, vel amare meritum.
4.3.24
Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut obedientia invenerit meliorem. Merito ab abbate suo monachus caeteris plus amatur, qui in bonis actibus et obedientia melior caeteris invenitur. Juste etenim ille ab homine diligitur homo, qui bonis operibus et sancta obedientia honoratur a Deo. Necesse est, inquam, ut amore tali diligatur homo, qui ab immortali diligitur Deo. Pro enim Dei amore se talis monachus prae omnibus obedientiae subdit, et in bonis omnibus actibus exercet; et ideo ab abbate prae omnibus merito diligitur et amatur.
4.3.25
Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa existat: Quod si ita justitia dictante abbate visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat. Sin alias, propria teneant loca. Quod autem dicit, non praeponatur ingenuus servo, subintelligitur, in ordine, vel ministerio. Non propterea, quia ingenuus est, aut superiorem ordinis teneat locum, aut praepositi, vel decani teneat ministerium, nisi alia rationabilis causa existat. Rationabilis enim causa est ut is, qui in Ecclesia melius potest cantare et legere, vel omne officium implere, tali congruo constituatur loco, ut digne possit illud implere officium. Et si ita est intelligentia rationali praeditus, et verbo, et operibus eruditus, ut decanus possit esse, vel praepositus, nihil illi vel ingenuitas officiat, vel servitus. Sed si rationabilis exigit causa, et in ordine constituatur superior, et in monasterio prior. Haec autem non tantum de ingenuili vel servili ordine faciendum est, sed de cujuslibet ordine, id est, sive de priori, sive de minori, sive de sacerdotali, sive de levitarum, vel reliquorum ordine id faciat. Sin autem propria teneant loca, id est, propter potentiae vel ingenuitatis dignitatem alter non praeponatur alteri, sed unusquisque in quo ordinis loco venit, in ipso permaneat.
4.3.26
Quia sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus. Omnes in Christo unum sumus, dicit, id est unum corpus Christi. Sic enim alio loco Paulus apostolus ait: In uno spiritu omnes nos, et in uno corpore baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, et omnes in uno spiritu potati sumus( Gal. I; Ephes. VI; I Cor. XII; I Tim. II). Deus autem Dei Filius, qui homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis perducere omnem sexum, omnem aetatem, omnem conditionem, de universo genere humano redemit, et ex illis corpori suo electorum numero sociavit, et ideo in Christo, sive servi, sive liberi omnes unum sumus.
4.3.27
Et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus. Bonorum enim monachorum in hoc praesenti saeculo vita in Christi est semper posita servitutis militia. Unde et beatus Job ait: Militia est vita hominis super terram( Job. VII). Quam sub uno Domino aequaliter bajulamus: quia quamvis aequaliter non vivamus, jugum Domini suave et onus ejus leve in regulari vita degentes aequaliter promisimus et sustinemus. Quae regularis vita, quae hic vocatur militia, ab omnibus monachis aequaliter est tenenda, et nec a servis, nec a liberis, nec a prioribus, nec a minoribus aliquando licenter est violanda. Et si propter fragilitatem humanam ab ea contigerit deviari, a quoquam una emendetur necesse est poenitentia, et una teneatur in omnibus disciplina. Unde et aperte sequitur.
4.3.28
Quia non est personarum acceptio apud Deum( Act. X). Nos personas accipientes discernimus, quia venientes in hoc saeculum discretas eas invenimus. Deus autem qui universos in initio de uno homine et una conditione creavit, personas nec accipit, nec discernit, sed unumquemque secundum opera sua vel damnat, vel justificat. Injustos autem juste, et merito damnat. Justos vero misericorditer, et gratuito justificat. Quos in pravis operibus superbe viventes invenit, humiliat, et condemnat. Quos autem in bonis actibus humiliter viventes invenit, remunerat, exaltat. Unde et hic sequitur:
4.3.29
Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. In his duabus rebus semper electi a reprobis discernuntur, id est, in vera cordis humilitate, et boni operis actione. Capitis enim et corporis, id est, Christi et Ecclesiae vox est in Psalmo: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta( Psal. XLII). Non ergo discernit Dominus a personis personas, id est, a servis ingenuos, sed ab operibus discernit opera, et a meritis merita, ut unicuique secundum proprii laboris opera tribuat et praemia. Nam et illos, quos in bonis operibus et virtutum meritis invenerit meliores, et puritate cordis caeteris humiliores, cum praemiorum discretione congruas in regno coelorum tribuet mansiones. Quam virtutum omnium matrem in omnibus abbas tenere debet discretionem, et non personas discernere, sed uniuscujusque merito approbare, et omnes secundum merita operum sincero corde diligere. Unde et sequitur:
4.3.30
Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas; una praebeatur in omnibus, secundum merita, disciplina. In hoc enim aequalis debet esse ab abbate omnibus charitas, ut in dilectionis habitu non discernat personas. Aequaliter enim debet de nobili diligere monachos, aequaliter de servili conditione creatos. Sic itaque singulorum debet discernere merita, ut alteri alteram non praeponat personam. Et si unam eamdemque ingenuitas vel servitutis persona commiserit culpam, unam eamdemque sustineant disciplinam. Non enim honoris gratia alius in poenitentia levigetur, alius vero despectionis causa gravetur. Sed ita ab abbate censura judicii temperetur, ut non una persona levius, altera gravius judicetur.
4.3.31
In doctrina namque sua abbas apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa( II Tim. IV). In hac itaque apostolica sententia beati Hieronymi et beati Prosperi ponenda sunt verba. Ait enim Hieronymus: Argue peccantes, contestare ne peccent, increpa resistentes. Sed haec omnia cum patientia, et secundum doctrinam. Prosper autem dixit: Ecclesiae quippe doctoribus et censura debet inesse, ut arguant, et patientia, ut emendare nolentes fortiter ferant Apostolico satisfacientes imperio, qui Timotheo praecepit dicens: Argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. Quasi diceret: Argue coaequales, obsecra seniores, increpa juniores. Sed propterea addidit in omni patientia, et doctrina; quia leniter castigatus exhibet reverentiam castiganti. Asperitate autem nimiae increpationis offensus nec increpationem recipit, nec salutem. Possumus et in hac sententia, quam illi in diversis rationabiliter intelligunt implendam personis, in una eademque persona per temporum intervalla sine dubio intelligere esse complendam. Primum enim arguendus est peccator, quia peccat. Neque enim alium decet arguere, nisi peccantem. Sicut Dominus in Evangelio ait: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et argue eum inter te et ipsum solum. Si audierit te, lucratus es fratrem tuum( Matth. XVIII). Ecce jam lucratus es arguendo fratrem; quia audiens te, correxit se. Obsecra enim iterum, ut quotidie in bonis actibus vivens, sic in virtutibus crescat, quatenus ad perseverantiam boni operis veniat. Sin autem te non audierit, nec se emendaverit, aut fortasse post emendationem ad vomitum redierit, increpa eum duriter, et si vales, emenda, in omni tamen patientia, et doctrina. Et hoc modo in una, eademque persona haec tota impleri potest sententia. Aliter congruo tempore arguendus est peccans monachus, ut declinet a malo. Si emendavit, iterum convenienti tempore obsecrandus est, ut non tepide vivat, sed in virtutibus crescens faciat bonum. Sin autem emendare noluerit, vel obsecratus iterum apto tempore terrendus est valde, et increpandus, ita ut ethnicus et publicanus. Huic sensui beati Benedicti videtur expositio congruere. Cum enim diceret, argue, obsecra, increpa, addidit:
4.3.32
Id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta. Ac si diceret: temporibus argutionis misce tempora obsecrationis, et temporibus obsecrationis misce tempora increpationis. Et cum peccatrix anima increpationibus magistri rigidis justisque fuerit territa, addantur illi paterno amore, ne in desperationis mergatur foveam, et blandimenta. Hinc et beatus Gregorius ait: Miscenda est ergo lenitas cum severitate. Faciendum quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. Omnis enim ab abbate sagaciter exhibenda est cura, ne aliqua ex ovibus ejus pereat. Unde et subditur:
4.3.33
Dirum magistri, pium patris ostendat affectum. Dirum magistri, dicitur gravitudo ejus, vel magnitudinis, aut dignitas grandis honoris. Aliquoties enim dirus, magnus, vel dignus intelligitur. Quod autem dicit, pium patris ostendat affectum, subauditur, in se habere. Aliter dirum magistri dicit magnitudinem, vel terrorem increpationis, quae erga subditos magister exhibet, ut sanentur. Quod dirum, id est, quia terror non odium, sed habere in se pii patris necesse est ostendat affectum. Non enim in delinquentes discipulos terror de odii fomite, sed de pii patris procedere debet amore. Ut errantes magistri terror providus corrigat, et bene agentes pius patris amor refoveat. Unde et apta expositio beati Benedicti in superiori sententia, qua dicit: Argue, obsecra, increpa, lucidissime subditur. Ait enim de argutione: Id est indisciplinatos, et inquietos debet durius arguere.
4.3.34
Ait de obsecratione: Obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant obsecrare.
4.3.35
Ait de increpatione: Negligentes et contemnentes, ut increpet, et corripiat admonemus. Nulla, ut arbitror, lucidior expositio in hac Apostoli, quam beatus Benedictus fecit, poterit inveniri sententia.
4.3.36
Neque dissimulet peccata delinquentium. Non enim dissimulanda sunt peccata delinquentium, ne subditorum noxia diu protelentur delicta. Quam citius enim peccatoris emendanda fuerit culpa, tam citius consequitur et veniam. Celeriter hodie abbas culpam manifestam emendat unam; cras sine dubio quam emendare debeat habebit alteram. Ergo non tardans dissimulet emendare, quasi nesciens, quem tam grandis animarum regiminis premit fascis.
4.3.37
Sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet. In ortu suo radicitus amputanda sunt vitia, vel peccata, ne, fixis firmatisque radicibus, noxios ramos mittant, et in ramis mali operis fructus ferant. Radicitus amputare peccata, vel vitia jussit, sed tamen ut praevalet dixit. Non enim quantum volumus amputare peccata, vel vitia valemus, sed quantum cum Domini adjutorio possumus amputare peccata delinquentium, festinemus.
4.3.38
Memor periculi Heli sacerdotis de Silo( I Reg. II). Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Pro iniquitate enim filiorum suorum damnatus est, quia non eos severitate, et auctoritate Pontificis increpavit; sed mansuetudine paterna lenivit. Quae sententia vigilanter ab Abbatibus est timenda, ne forte cum plus quam decet, leniter subditorum suorum palpaverint culpas, a districto judice damnationis feriantur sententia.
4.3.39
Et honestiores quidem, atque intelligibiles animos, prima, vel secunda admonitione verbis corripiat. Honestiores dicit, honorabiliores. Honestus dicitur, quasi honoris status, eo quod nihil habeat turpitudinis. Intelligibiles, ratione capaces. qui ea quae audiunt a magistris intelligunt, et operibus implere contendunt. Quod si in aliquibus rebus excesserint; quia non est homo qui vivit et non peccet, secundum Domini praeceptum, secundo eos verbis admonere praecepit, quia eos taliter emendari credidit.
4.3.40
Improbos autem et duros corde, ac superbos vel inobedientes, verborum, vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat: sciens scriptum, Stultus verbis non corrigitur( Prov. XVIII). Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte( Prov. XXIII). Improbos, imprudentes dicit, probitate mentis carentes. Duros autem, pertinaces, vel contumaces, et incorrigibiles. Istos autem, ac superbos, et inobedientes, verborum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coercere debet, ne peccati malum crescat in altum, et cum consummatum fuerit, auctori suo mortis generet fructum, quia scriptum est: Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Castigatio autem, et in excommunicatione, et in verbis, et in verberibus intelligitur. Coerceat, dicit, id est compescat, refraenet, vel reprimat. Et quia scriptum est: Stultus verbis non corrigitur( Prov. XVIII), necesse ut exhibeatur ei corporis castigatio in excommunicatione. Et si adhuc necesse fuerit, exhibeatur et in verberibus virga, quia scriptum est: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte. Melius enim ut hic patris percutiatur virga, quam inferni male damnatus sustineat poenam. Melius hic ad modicum patris correctionem sustineat, quam in inferno perpetuo damnatus gemat. Correctio enim patris in modico videtur esse amara, sed dulcissimos fructus in futuro generat patienter sustinentibus eam.
4.3.41
Meminisse debet semper abbas quod dicitur, et scire, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Ne super bene viventes superbia elatus se extollat, et vitiose viventes despiciat. Meminisse debet semper abbas quod dicitur, id est, memorare quia fragile figmentum est, et de molli terrae luto plasmatus. Et ideo fragilitatis suae semper timeat lapsum; et sic humiliter, et cum discretione alienum damnet peccatum. Aliena occulta indagatione sagaci perquirat, et inventa discrete atque cautissime feriat. Tentato vero condoleat, timens ne aliquando tentatus et ille succumbat. Audiat Apostolum dicentem: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis: considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Ac si diceret: Cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quod es. Et memento quod dicitur: dicitur enim abbas, id est pater. Si vere pater est, amore paterno diligat filios suos, id est monachos suos, et talem se exhibeat natis, ut ametur et timeatur ab illis. Ametur a bonis, timeatur a pravis. In eademque una abbatis persona, et pia matris viscera, et districta patris debet inesse censura; ut quos amore nutrit materno, corrigat rigore paterno. Et quibus matris sugenda praebet ubera, sub patris teneat disciplina. Hinc beatus Gregorius ait: Curandum quippe est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina et tales se qui praesunt exhibeant, quibus subjecti occulta sua prodere non erubescant, ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant. ad patris mentem quasi ad matris sinum recurrant. Nam et illud scire debet abbas quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Cui enim plus in cura regiminis commendatur, ab eo requirendi ratio plus exigitur. Quantos enim unusquisque abbas in sua accipit monachos gubernatione, de tantis redditurus est Domino rationem. Et si bene vivendo se salvum fecerit, et illos bene, et juste rexerit, de sua salute gratiam, et de omnibus illis mercedem a Domino recipiet sempiternam.
4.3.42
Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit, regere animas. Difficilem et arduam rem dicit esse regere animam; quia tenuis et laboriosa est, in comprehendendo subtilissima, et angusta in examinando; et ideo laboriosa, et ardua in gubernando, gravis et pigra in emendando, et propterea periculum imminet omni gubernatori, de illa in rationem reddendo.
4.3.43
Et multorum servire moribus. Quia mores diversorum diversi sunt monachorum, diversis impensionibus indigent curarum, quia diversis vulneribus diversa medela impendenda est medicaminum. Et ideo beatus Benedictus diversorum hic morum, diversum hic posuit curationis modum dicens:
4.3.44
Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; et secundum uniuscujusque qualitatem, vel intelligentiam ita se omnibus conformet, et aptet. In expositione hujus sententiae beati Gregorii ponenda sunt verba. Ait enim: Sciendum quoque est, quod aliquando subjectorum vitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur indicanda. Aliquando et aperte cognita mature toleranda. Aliquando vero subtiliter, et occulte perscrutanda. Aliquando leniter arguenda; aliquando autem vehementer increpanda. Sed quia non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit, et ideo pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Secundum uniuscujusque ergo qualitatem, vel intelligentiam sic se conformet, et aptet abbas, quando cum magno magnus, et cum parvis efficitur parvus. Quando infirmis efficitur infirmus, ut infirmos salvos faciat. Quando forma factus gregi, humilibus humilitatis ostendit formam, et obedientibus obedientiae praebet exemplar. Similiter abstinentibus, et vigilantibus, et orantibus, et omnibus bonis virtutibus cunctis sibi subjectis normam praebet salutis. Nam et quando cum Paulo veraciter dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor: quis scandalizatur, et ego non uror( II Cor. XII), et similia, sic se omnibus conformat, et aptat, et boni pastoris bonam subditis ostendit formam. Et quando gaudet cum gaudentibus, flet cum flentibus, miseretur infirmis, compatitur tribulantibus, condescendit senibus et infantibus, quando etiam mente infirmos patienter tolerat, fragiles benigne corroborat, et secundum morum omnium qualitates, et parvulorum, sive stuliorum intelligentias omnibus se compositum reddat, et aptum.
4.3.45
Ut non solum detrimenta gregis sui sibi commissi non patiatur, verumetiam in augmentatione boni gregis gaudent. Detrimenta, damna, jacturam, vel diminutionem gregis, dixit, quam esse in grege sibi commisso abbas nec pati, nec velle, in quantum valet, nec fieri sinere debet, sed magis in augmentatione, id est, in amplificatione boni gregis gaudeat. Quia in numero boni gregis amplificatio, vel in virtutibus augmentatio, profectus est boni pastoris et exaltatio. Bonorum, inquam, monachorum multiplicatio salus est animarum rectorum, et honor gubernantium. Notandum quia in augmentatione boni non mali gregis gaudium dixit esse pastoris. Malorum enim multiplicatio, bonorum est tribulatio. Magis ergo detrimentum facit eorum multiplicatio, quam diminutio. Et magis justis generant injusti luctum quam gaudium. Multiplicatione enim malorum infirmatur congregatio bonorum; et e contrario, augmentatione bonorum infirmatur conventus malignorum. Et profectibus virtutum fortitudo debilitatur vitiorum.
4.3.46
Ante omnia, ne dissimulans, aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, non plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis, atque caducis? Non enim debet abbas dissimulare, id est, nescire se fingere rem, de qua in districto examine rationem debet Domino reddere; neque parvipendere debet salutem monachorum suorum, et pro magno existimare curam rerum terrenarum; neque minus curare debet de salute animarum sibi commissarum, et plus gerere curam de substantia rerum. Plus est enim, ait Dominus, anima, quam esca. Nam sollicite de rebus terrenis curam gerere, et de animabus non curare, non est consilium salutis, sed mortis. Pro magno habere rem transitoriam, et ter renam atque caducam, et parvipendere permanentem et aeternam, non est consilium salutis, sed stultitia perditionis. Parvipendere enim dicitur parvum aestimare, vel contemptui habere, sive etiam aliquid magnum animo superbo despicere. Pendere dicitur enim aestimare. Qui enim aliquid se esse considerat, et alium despiciens, aut parvum, aut nihil existimat, parvipendit in alio, quod in se considerat esse magnum. Nonnulli obliti, quod fratribus animarum causa sunt praelati, toto cordis annisu saecularibus rebus inserviunt. Hae cum adsunt, exsultant; ad has etiam, cum desunt, diebus ac noctibus cogitationum aestibus anhelant. Nam ut ratio recta postulat, minus de transitoriis, et plus curare debemus de in aeternum mansuris. Minus de terrenis, plus de coelestibus; minus de caducis, et plus de manentibus solliciti esse debemus: quia non de terrenis, sed de monachorum nostrorum animabus rationem Deo reddituri sumus. Unde et sequitur:
4.3.47
Sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. Quia animae substantia incorporea, et invisibilis, atque ignotae originis est, ideo ad regendum laboriosa, et difficilis, et ardua res est. Cum multo enim laboris ingenio ad puritatem cogitationis ejus pervenitur, et ideo cum diuturno difficultatis labore peccati ejus vulnus medetur. Multa enim peccatorum vulnera voluntarie suscepit anima, sed ut sanetur, multum invita recipit medicinam. Nam si discrete et rationabiliter animabus vulneratis spiritalia medicamina ab abbate fuerint ministrata, et ille animae medelam, et ille a Deo recipit gratiam. Ac vero, si animabus infirmis spiritalia medicamina neglexerit ministrare, de omnibus sibi subditis cogetur ponere rationem.
4.3.48
Et ne causetur de minore forte substantia. Ne causetur, dicit, id est, ne quereletur. Causatur enim qui querelatur. Et qui pro paupertate caducarum murmurat rerum, injustam querelam deponit contra Dominum. Nesciens, quia sicut in camino ignis probatur aurum( Prov. XVII), ita in paupertatis fornace probatur vita monachorum. De minori substantia dicit, id est, de paucitate rerum terrenarum. Substantia autem hic abusive pro terrenis posuit rebus. Nam substantia ab eo proprie dicitur, quod omnis res ab ipsa subsistat. Cui insunt octo, id est, quantitas, cognitio, situs, habitus, facere, pati, ubi, quando: quam Graeci usiam vocant.
4.3.49
Meminerit scriptum, Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis( Matth, VI). Primum a nobis, id est, summopere, summo studio, et tota cordis intentione Domini quaerendum est regnum, et sic ab illo nobis necessarium sperandum est terrenum subsidium. Primum a nobis quaerenda ejus justitia et post ab illo nobis necessaria speranda est terrena substantia. A Domino enim quaerendum est et regnum aeternum, et terrenum subsidium. Illud quasi permanens bonum, istud quasi transitorium; sed tamen in via hujus vitae necessarium. De hac enim sententia beatus Augustinus, ait: Quid intersit inter bonum quod appetendum est, et necessarium quod sumendum est. Hanc sententiam declaravit, cum ait: Quaerite primum regnum Dei, et reliqua. Regnum ergo, et justitiam Dei bonum nostrum est, et hoc appetendum, et ibi finis constituendus, propter quod omnia facimus, quaecunque facimus. Sed quia in hac vita militamus, ut ad illud regnum perveniamus, quae vita sine his necessariis agi non potest, apponentur haec nobis, inquit. Sed vos regnum Dei et justitiam ejus primum quaerite. Cum enim dixit primum, significavit quia hoc posterius quaerendum est non tempore, sed dignitate. Illud tanquam bonum nostrum, hoc tanquam necessarium nostrum. Si hoc necessarium propter illud bonum, quaerendum est a vobis.
4.3.50
Et iterum: Nihil deest timentibus eum( Psal. XXXIII). Qui enim Deum habet, per quem cuncta creata sunt, et in quo manent, et constant omnia, nihil minus de spiritali aut terrena potest habere substantia. Potens est enim Deus et spiritalibus et carnalibus deliciis plenam sanctis suis in saeculi hujus deserto parare mensam. Qui enim casto timore timet Dominum, in quo omnis plenitudo rerum, et copia manet virtutum, nihil minus habere potest de substantia spiritualium et corporalium rerum. Scriptum quippe est: Timenti Deum bene erit in aeternum, et in diebus consummationis illius benedicetur( Eccl. I). Et, Qui timent Dominum, speraverunt in Domino, adjutor eorum et protector eorum est( Psal. CXIII).
4.3.51
Sciatque, quia qui suscipit animas regendas, praeparet se ad rationem reddendam. Qui enim suscipit aliorum animas ad regendum, ne cogatur de illis cum Domino ponere rationem, et rectae praedicationis verbo, et bonorum operum eos docere debet exemplo, quatenus et aeterno judici placere bene vivendo studeat, et exemplum bonae vitae subditis praebeat, et ea quae in eis corrigenda sunt sagaciter deprehendat, et velociter, ut praevalet, corrigat, et de hoc consilium Salomonis dicentis audiat: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et laqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, et teipsum libera. Discurre, festina, suscita amicum tuum, etc.( Prov. VI). Spondere namque pro amico, est alienam animam in periculo suae conversationis accipere. Apud extraneum manus defigitur, quando in alterius cura mens ligatur. Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione constringitur, ne ejus vita ad aliud quam admonet relaxetur. Unde apud districtum judicem cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse. Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non solum ut ipse bene vivendo vigilet, sed etiam ut amicum praedicando suscitet admonetur. Etenim vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum, cui praeest, a peccati corpore disjungit. Ergo sic abbas et se custodiendo et alios suscitando vivat, ut non poenalem Domino rationem reddat, sed ab illo laetus praemia aeterna recipiat.
4.3.52
Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus est Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. Secundum monachorum suorum numeri quantitatem redditurus est abbas in tremendo Domini judicio rationem. Et si eum justa salvaverit ratio, et salutis propriae, et fratrum gubernationis accipiet praemium. Sin autem eum iniqua propria acta, et subditorum gubernatio damnarit injusta, secundum malorum quantitatem recipiet damnationem. Sicut enim de animabus subditorum suorum, ita abbas et de sua redditurus est Domino rationem. Et ideo et illorum et suam vigilanter et provide debet gerere curam, et nec pro illorum suam, nec pro sua morum debet negligere vitam. Teneat necesse est abbas exterius quod pro illorum utilitate suscepit; servet interius quod Domino pro sua salute promisit.
4.3.53
Et ita semper timens futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus. Inferiores enim pastores summi Pastoris, id est Christi, qui dixit, Ego sum pastor bonus( Joan. X), solliciti semper, et de suis artibus, et de creditis ovibus futuram timere debent discussionem, ne quando increpando dicat illis Deus. Quod fractum erat non alligastis, et quod abjectum, non reduxistis( Ezech. XXXIV). Et cum ipsi limpidissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebant, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant, etc. Hanc autem increpationis vocem abbates ne audiant, et subditorum suorum sagaciter expleant curas, et suas prudenter agere non desistant. Et sic in propriam sollicitudinem ferveant ut a subditorum custodia non recedant. Dignum quippe est ut hi qui praesunt aliis, oculos apertos habeant, et hinc inde vigilanter aspiciunt. Intus et foris pleni sint oculis, ut insidias antiqui a longe prospiciant hostis; ut intus se diligenter custodiant, foris ut aliis bene vivendi exemplum praebeant. Et hoc modo, dum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus abbas, id est, dum de subditorum suorum ratiociniis cavet, Domino reddit rationem; redditur, id est fit, de suis, subauditur ratiociniis sollicitus. Sollicite enim cogitet, quia et de suis actibus sicut et de ovium suarum rationem in tremendo judicio redditurus est Domino. Inter rationem et ratiocinationem ita distinguunt. Ratio enim motus quidam est animi vera a falsis discernens. Ratiocinatio autem rationabilis est[ et] subtilis disputatio. Quam bene cavet ille cum Domino ponere rationem, qui et se custodire et subditos bene regere juste novit.
4.3.54
Et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat, ipse efficitur a vitiis emendatus. Dignum valde est ut qui aliis panem vitae ministrat, ipse fame non pereat. Qui enim fratribus causa dilectionis verbum praebet salutis, ipsa dilectione efficitur emendatus a vitiis. Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum, sicut scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte. Et cooperit multitudinem peccatorum suorum( Jac. V). Juste ergo is qui alios monitionibus suis ab errore liberat vitiorum, prior propriis juvante Domino liberabitur vitiis. Vitia enim dicuntur peccata, quae per se nihil sunt, sed, ubi bonitas deest, vitium est. Omnis enim natura opus est. Opera enim mala, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res. Sed privatione boni hoc nomen accepit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).