Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Smaragdus S. Michaelisc.760-c.840
Commentaria in regulam Sancti Benedicti
Bene 4.37.3
Choose a text More by Smaragdus S. Michaelis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21738 Combene
4.37.1
EXPOSITIO IN REGULAM B. BENEDICTI. CAPUT XXXVI. De infirmis fratribus.
4.37.1
Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse dixit, Infirmus fui, et visitastis me( Matth. XXV). Et, Quod fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis( Ibid.). Hinc interrogatus beatus Basilius quali effectu debemus infirmis fratribus ministrare, respondit: Sicut ipsi Domino offerentes obsequia, qui dixit: Quia cum fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis( Ibid.). Hinc alius monachorum Pater ait: Horum cura qui infirmitatibus detinentur, qualis esse debet, pietas auctoris declarat cum dicit: Quaecunque vultis ut vobis faciant homines, et vos facite illis similiter( Matth. VII). Licet hoc in omnibus sit agendum, praecipue tamen in infirmantium cura haec praeceptio est exhibenda, quia Dominus dixit: Infirmus fui, et venistis ad me( Matth. XXV). Ita ergo cura infirmis quaerenda est, ac si praesente Christo ministrari putetur. Revera etenim quicunque pro Christo infirmis curam impendit, Christo in infirmis ministrat.
4.37.2
Sed et ipsi infirmi considerent, in honorem Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi. Hinc beatus Basilius ait. Expedit ad conservandum affectum obsequii nostri, ut hi infirmi qui obsequia a nobis suscipiunt, tales sint quibus merito deferri obsequium debeat, et non tales qui carni indulgeant et ventri, sed potius in amore Dei et Christi ejus probabiles inveniantur, et per patientiam suam ac vitae meritum, fratrum mereantur obsequia, ut habeantur ad gloriam Christi et opprobrium diaboli, sicut fuit sanctus Job.
4.37.3
Qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. Hinc beatus Isidorus ait: Qui enim sani sunt, infirmos tolerare debent. Qui autem infirmi sunt, sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Qui sani sunt corpore, sani esse debent et mente. Et ideo convenit sanis infirmos portare magis quam ab infirmis portari. Necesse est enim ut patienter portemus infirmos, ut iterum infirmi patienter portemur a sanis. Tempore enim infirmitatis eorum copiosam mercedem serviendo conquiramus ab illis, ut et illi tempore infirmitatis nostrae copiosam mercedem serviendo conquirant de nobis. Hinc Apostolus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi( Galat. VI).
4.37.4
Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam negligentiam patiantur. Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata, et servitor timens Deum, et diligens ac sollicitus. Sit ergo abbatis cura ut separatim cellam habeant cum omnibus opportunitatibus, ut nullum exteriorem laborem sentiant, qui in infirma carne poenam portant. Infirmantibus quoque vel aliqua necessitate laborantibus satis fidelis et strenua debet persona praeponi, quae et aegrotis cum pietate serviat, et monasterialem disciplinam regulariter custodiat, et quae conveniant infirmis rationabiliter expendat, quae et pulmenta strenue praeparet, et devoto eis ministerio obsecundet, et de his quae illis residua sunt neque fraudem faciat, neque occulte comestione se illicita polluat. Tanta enim misericordia foveantur infirmi, ut nec propinquorum affectus, nec urbium delicias requirant, sed quod necesse habuerint, cellerarius et praepositus provideant. Ipsi vero infirmi tanta sollicitudine admoneantur, ut de ore eorum nec quantulumcunque vel levis sermo murmurantis procedat; sed in sua infirmitate cum mentis hilaritate et vera cordis compunctione semper Deo gratias agant; quos absque concessione majoris nullus audeat visitare, nec propinquos aut germanos sine imperio praepositi ministrandi habebunt potestatem. Id etiam pro custodienda fama specialiter studuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum suorum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu et auditu pollui censemus quam ab aegritudine posse purgari.
4.37.5
Balneorum usus infirmis quoties expedit offeratur. Sanis autem, et maxime juvenibus, tardius concedatur. Hinc sanctus Isidorus ait: Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantum pro necessitate languoris. Nec differendum est propter medelam, si expedit, nec murmurandum est, quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro remedio tantum salutis. Pro cura medendi balneorum usus summo adhibeatur studio. Sanis vero, praecipue juvenculis tardius concedatur. Hinc beatus Augustinus ait: Lavacrum infirmis, si necessitas cogit, minime denegetur: sed etiamsi nolit, jubente praeposito, fiat pro salute. Si autem ipse velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur.
4.37.6
Sed et carnium esus infirmis omninoque debilibus pro reparatione concedatur. At ubi meliorati fuerint, a carnibus more solito omnes abstineant. Hinc iterum ipse Augustinus ait: Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent. Nec cibi eos teneat voluptas jam vegetos, quos necessitas ligaverat infirmos. Illos aestiment ditiores, qui in sufferenda parcitate fuerint fortiores. Melius est enim minus egere quam plus habere. Diligenti enim curiositate debet abbas agnoscere, vel probare, ne quis se fingat propter refectionis edacitatem infirmum. Nam qui se dixerit esse aegrotum, et ad opus Dei non surrexerit, et continuo jacuerit, ad culpam non vocetur, sed in refectione solummodo succos, vel ova, aut calidam aquam accipiat, ut, si se fingit aegrotum, vel fame compellatur levari. Qui autem ad laborem proclamat se non posse, item ad manducandum judicetur non posse, quia utrumque non posse justitiae convenit. Si vero ad laborandum non possumus dicimus, et ad manducandum non possumus dicamus. O injustitiae nefas! caput torquetur doloribus propter laborem, et venter non torquetur propter cibi distensionem?
4.37.7
Curam autem maximam habeat abbas ne a cellerariis aut servitoribus negligantur infirmi, quia ad ipsum respicit quidquid a discipulis delinquitur. Hinc qui dam monachorum magister ait: Abbas talem curam de infirmis habeat, qualem se recipere a Domino sperat, ut nec a cellerario aliquam negligentiam infirmi sentiant. Ad abbatem enim respicit, ut emendetur quidquid a discipulis delinquitur. Quod si ab illo non emendatur, a culpae negligentia abbas non liberatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note