Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Smithius, Joannes; Auctores varii
Annotationes in operibus Bedae
Beda 14.57
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8540 Aninopb
14.1
NUM. X [Smith, XIV]. De schola a Sigbercto Orientalium Anglorum rege instituta.
14.1
Magna jamdiu nec facili negotio dijudicanda agitata est de hac Sigberctina schola inter viros doctos controversia; aliis eam fuisse ingenuarum artium celebritate florentem toto marte tuentibus, aliis eodem studio et pari aestu grammaticalem tantum, in qua pueri lingua vernacula instruantur, affirmantibus. Qui enim academiae Cantabrigiensis causam egerunt, et in probando eam esse, quam sit illa Oxoniae, antiquiorem, multum non tam laboris, quam ut ipsis videbatur, officii collocarunt; dederunt operam, ut mirifica verborum elegantia, gravitate et copia scholae hujus laudem celebrarent, et liberales disciplinas a pio rege erga bonas litteras et viros litteratos egregie animato ibi si non renovatas, constitutas tamen et quasi in tuto positas praedicarent. Oxonienses vero, quibus academiae Cantabrigiensis antiquitas ita molesta est, ut quicquid aetatis illi conceditur, suae detractum putant; omni qua possunt industria famam ejus eruditorum plurium approbatione nixam labefactare invidi conantur, recte sentientes Sigbercti scholam multis annis Aluredianam antecessisse. Cum ergo hoc de quo jam ambigitur, inter celeberrimas litterarii orbis academias, et utrinque inter viros doctrinae et ingenii fama illustres disceptatur, huic controversiae me tantis litibus dirimendis imparem non immiscuissem, nisi Baedae auctoris nostri explicandi necessitas quaedam, magis quam voluntas mea, impulisset. Coactus igitur, quid de hac re cogito, in medium proferam; et ut clarius innotescat, qua cum parte veritas stet, ipsius Baedae locum sic se habentem expendamus.
14.2
« His temporibus regno Orientalium Anglorum post Earpualdum Redualdi successorem Sigberct frater ejus praefuit, homo bonus ac religiosus: qui dudum in Gallia dum inimicitias Redualdi fugiens exsularet, lavacrum baptismi percepit, et patriam reversus, ubi regno potitus est, mox ea quae in Galliis bene disposita vidit imitari cupiens, instituit scholam in qua pueri litteris erudirentur: juvante se episcopo Felice quem de Cantia acceperat, eisque pedagogos ac magistros juxta morem Cantuariorum praebente.
14.3
Anne vero his verbis paedagogium vulgare tantum depingitur, ubi, praeter documenta quaedam pueros ad religionem virtutemque informantia, quae lingua etiam patria tradi solebant nihil viguisse est fatendum?( Antiq. Oxon. p. 35.) Scholam suam plane ad studiorum in Gallia normam rex sapientissimus accommodavit, magistrosque, quales scholae Cantuariorum praefecti sunt, praeposuit suae.
14.4
Nihil autem liquidius constat, quam quod Gallia celebrioribus scholis et praeceptoribus liberalium doctrinarum cognitione excellentibus referta semper esset. Illam enim semper abundasse eloquentissimis viris et in civili jure eruditis, nostratibusque dicendi olim magistros praebuisse testatur Juvenalis: Gallia causidicos docuit facunda Britannos.
14.5
Antoninus etiam cognomento Pius« rhetoribus et philosophis per omnes provincias, ideoque per Gallias, et honores et salaria detulit.» Et Tacitus de Augustoduno loquens,« nobilissimam ait Galliarum sobolem liberalibus studiis ibi operatam.» Cumque civitas illa latrocinio Bagaudicae rebellionis obsessa esset ac gravissima clade perculsa,« antiqua illa litterarum sedes Maenianae scholae,» quondam pulcherrimo opere et studiorum frequentia illustres barbarorum rabie dirutae sunt; quas tamen Constantius,« honestissimam ibi Galliarum juventutem ingenuis artibus eruditam» videns, ad pristinam gloriam restituit. Nec minus praeclarum est certamen Graecae Latinaeque eloquentiae apud Lugdunensem aram; quodque a Plinio notatur:« Lugduni bibliopolas esse non putabam.» Unde verissime colligitur civitatem hanc sub primis imperatoribus fuisse omni doctrina florentissimam. Odilo etiam Cluniacensis abbas in libro de Vita Maioli Lugdunum urbem« philosophiae nutricem ac matrem appellat, quae totius Galliae ex antiquo more et ecclesiastico jure non immerito retinet arcem.» Idem in libro de Vita Adalheidis Aug.:« Laetabatur, inquit, adventu ejus tota Burgundia, exsultabat Lugdunum philosophiae quondam mater et nutrix.» Et in libro de Miraculis S. Aigulfi abb. Lerinensis, qui Sigberctino saeculo claruit, legimus« clericum quemdam dixisse se esse canonicum Lugdunensis Ecclesiae et de scholis venire.» Q. Symmachus etiam, qui Valentiniani et Theodosii temporibus caeteros suae aetatis solerti ingenio et vera facundia antecelluit, fatetur se« quidquid in se est coelo Gallico debere, praecepta rhetoricae pectori senem Garumnae alumnum immulsisse, et esse sibi cum Galliarum scholis per doctorem justam cognationem.» Missas facio Massilienses scholas vetustate et claritate nobilissimas, et doctissimos illos professores, qui Narbone, Tolosae, Burdigalae et apud Pictavos juventuti docendae praefecti sunt, et municipalem denique scholam apud Vesontionem. Praetereo etiam quod Hieronymus ad Rusticum monachum scribit de studiis Galliarum, quae illo tempore vel celeberrima fuerunt; quia inter utriusque Academiae patronos hujus loci sensus magno impetu et pertinacia etiamnum disputatur.
14.6
Ad Gratiani autem Constitutionem pergo, in qua praecipitur,« ut in singulis urbibus quae metropoles vocantur, optimi quique erudiendae praesideant juventuti, rhetores scilicet et grammatici Atticae Romanaeque doctrinae.» Cum vero grammaticos audimus, non primarum litterarum magistros accipimus: verum tam late eorum pomaeria procurrisse scire oportet, ut quidquid humanioris ferme litteraturae est, ambitu suo complecterentur, atque adeo grammaticos quosdam Latinos Burdegalenses philologos Ausonius vocat. Singulae igitur in Gallia civitates archiepiscopales, et nonnullae etiam ex insignioribus urbibus, etiamsi metropoles non essent, Gratiani tempore professores publicos habuerunt.« Unde brevi, ut ad hanc legem Hospinianus notat, adeo liberalium artium et linguarum studia ibi florere coeperunt, ut divus Hieronymus in epistola quadam ad Rusticum Galliam studiis florentissimam appellarit.»
14.7
Quandiu igitur Gallia Romanae ditioni suberat, acerrimis ingeniis, liberalissimis studiis, optima doctrina excellebat. Irruentibus vero Barbaris nationibus, et per longum temporis spatium Europam fere universam ferro flammaque vastantibus, rerum facies adeo mutata est, ut jacturam maximam fecerint et artes simul et religio. Sed quamvis disciplinae, dum furor bellicus per omnia saeviret, ubique frigere et collabi coeperint, tamen non sunt penitus conculcatae. Fides enim Christiana in Gallia, impiorum licet irruptionibus diu et plurimum vexata, semper viguit, semperque Gallicanam ornabant Ecclesiam Latinis saltem litteris eruditi episcopi. Neque enim fieri potuit ut doctrina omnis artiumque scientia prorsus exstinguerentur, religione salva. Hinc videtur non maxime a veritate alienum, Galliarum episcopos prudentissimam illam erudiendae juventutis rationem a Gratiano principe olim institutam, licet non uberrima ea qua sub propitio Romanorum imperio poterant utilitate et fructu, ea tamen qua poterant, semper observasse.
14.8
Verum ex quo Francorum reges, relicto cultu idolorum, se sanctae Christi Ecclesiae adunaverint, artesque simul et vera religio emerserint, moris hujus non obscura vestigia apud eorum temporum historicos reperies. Gregorius enim ille Turonensis sub Gallo episcopo litterarum studiis mancipatus est. Et Gregorius Magnus Desiderium Viennensem vehementer objurgavit, quod grammaticam exposuit et saecularibus litteris studuit. Sanctus Germanus quoque abbas Grandivallensis traditus est beato Modoaldo Trevirensi episcopo, qui cum eum sagacis ingenii cerneret puerum, liberalibus litteris erudivit. Cyprianus porro et Messianus presbyteri una cum Stephano Diacono, qui vitam, res gestas, virtutes et miracula sancti Caesarii Arelatensis scripserunt, erant ejusdem Caesarii discipuli. Frodobertus etiam abbas Cellensis apud urbem Trecassinam pontificis Ragnesili scholis parentum studio mancipatur. Ac Leodegarius Augustidunensis episcopus a Didone Pictaviensi fuit strenue enutritus, et diversis studiis quibus saeculi potentes studere solent, adplene in omnibus disciplinae lima est politus. Praejectus denique Arvernensis episcopus in Schola Iciodrensis episcopi litteris eruditus est.
14.9
Sed per varias bellorum procellas quae saeculo octavo Galliam infestarunt, cum otia et quies amica Musis fuissent praerepta, ubique litterarum studia languebant, donec Carolus Magnus ea postliminio excitavit denuo, et strenue laboravit, ut in episcopalibus civitatibus scholae publicae ibi antiquitus constitutae instaurarentur. Quamobrem epistolam generalem ad metropolitanos, episcopos, abbates et alios misit, ut« episcopia et monasteria praeter regularis vitae ordinem etiam in litterarum meditationibus docendi studium impendant.» Et proinde episcopi et abbates in concilio Cabilonensi II congregati juxta hujus sapientissimi imperatoris praeceptum decernunt:« Oportere se scholas constituere, in quibus et litterae solertia disciplinae, et sacrae Scripturae documenta discantur.»
14.10
Idem curavit Ludovicus Augustus ejus filius, ut constat tum ex ipsius Vita et concilio Parisiensi II, tum ex Wandalberto Prumiensi monacho, in praefatione ad Vitam sancti Goaris, ubi scribit apud Gallias multos annos litterarum studia jacuisse, quousque sua aetate principum liberalitate et optimorum virorum solertia disciplinarum studia profecerunt. Hoc etiam ipsum statuerunt Eugenius II et Leo IV pontifices, in duobus conciliis Romae habitis, ex quibus posterius prioris canones confirmat. Canon autem qui ad hanc rem pertinet, sic se habet:« De quibusdam locis ad nos refertur, non magistros neque curam inveniri pro studio litterarum. Idcirco in universis episcopiis subjectisque plebibus et aliis locis in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium ac sancta habentes dogmata, assidue doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.» Simile etiam confirmatur in concilio Valentino III, Lotharii imperatoris jussu in causa Valentini episcopi celebrato. Ex his autem liquet nihil in synodis superius memoratis praecipi quod non fuit antiquitus institutum, neque scholas in episcopiis singulis, principibus his et praesulibus auctoribus, nuper erectas esse, sed potius eorum munificentia et consiliis ad splendorem pristinum revocatas.
14.11
Nec solum apud ecclesias quas exornat episcopalis cathedra scholae exstiterunt, sed in monasteriis etiam juventus in pietate, religione et bonis litteris erudita est. Quot viri magni, non tantum Gallicanae, sed etiam catholicae Ecclesiae lumina, Lirinensium disciplina et cura instituti sunt? Quandiu enim Lupi Trecensis, Honorati et Hilarii Arelatensium, Maximi Regiensis, Eucherii Lugdunensis, Vincentii Lirinensis laus et commendatio, quam credo perpetuam fore ac perennem, tam a Christiana quam litteraria republica celebrabitur, tandiu etiam hujus illustrissimi monasterii fama et gloria in ore doctissimorum omnium permanebit. Iltutus quoque, natione Britannus, et e discipulis sancti Germani, in suo monasterio geometriam, rhetoricam, grammaticam et arithmeticam docuit; fuitque omnium artium peritissimus; ex cujus schola singulari doctrina et mirifica scientia viri in Gallias profecti sunt, inter quos praecipui Gildas Ruyensis abbas, Samson et Maglorius Dolenses episcopi, et Paulus episcopus Oxismiorum, qui in suis quae condiderunt coenobiis eadem colenda studia quae a magistro didicerant procul dubio statuerunt. Et sanctus Columbanus Hibernia oriundus ibique liberalibus studiis instructus, et postea in monasterio Banchorensi regularis disciplinae cultui operam dans, cum duodecim fratribus in Gallias transiit, conditisque duobus monasteriis, Francorum animos ad ingenuarum doctrinarum scientiam adeo accendit, ut brevi schola ejus Luxovii ingenti discipulorum frequentia et copia augeretur. Eustasio enim doctore, qui in regendo Luxoviensi monasterio Columbano successit, quamplurimi in morum castitate et ingenuis artibus adeo informati sunt, ut inde vitae integritate et doctrinae fama commendati in abbates et episcopos electi essent. Neque prius ordinis sui apud Sublacum fundamenta posuit sanctus Benedictus, quam puerorum institutionem in se susceperit. Testes sunt Maurus et Placidus senatorii generis pueri, aliique quos a tenerioribus annis educavit, et pietatis literarumque studiis erudivit. E quibus Maurus in Galliam adveniens monasterium prope Aureliam exstruxit, ubi multorum nobilium pueri ab eo aliisque doctoribus omni eruditione sunt imbuti. Hujus etiam opera Benedicti regula in Gallias invecta, monasteria ubique surgere coeperunt, in quibus humaniores litterae et disciplinae omnes docebantur. Benedictinorum denique scholae adeo florebant, ut plurimi non solum vitae sanctitate insignes, sed et omni studiorum genere praestantissimi ad pontificales infulas sunt evecti.
14.12
Forsan etiam alii fuerunt loci in Galliis praeter episcopia et monasteria, in quibus omnis studiorum facultas Sigbercti temporibus vigebat. Omisso enim quod aliorum locorum mentio facta sit in duobus Romanis conciliis supradictis, videntur nonnulli bonas litteras alibi didicisse, quam in episcopalibus et monasterialibus scholis. Aliquos quidem in aula regia educatos, et disciplinis quibus erudiri nobilium liberos decet, ornatos novimus. Alios quoque legimus probatissimis magistris traditos fuisse liberalibus doctrinis imbuendos, quos tamen non liquet in episcopiis aut coenobiis earum cognitionem consecutos esse.
14.13
Ostenso igitur quod scholas, quas bene dispositas imitaretur Sigberct, Gallia plane habuerit, in quibus juvenes elegantioribus litteris expolirentur, et praeceptis philosophiae informarentur, proximo loco quaerendum est qualis illa fuerit schola Cantuariorum. In iisdem certe artibus tractandis atque cognoscendis apud Cantuarios, ac in Gallia, adolescentes curam suam maximam posuisse ex hoc ipso Baedae loco patet: quod non mediocre est argumentum scholam etiam in Cantia institutam, perinde ut eas in Galliis, ingenuarum artium fuisse domicilium. Hoc etiam ex eo confirmatur, quod sanctus Livinus per quinquennium institutorem habuit sanctum Augustinum primum Cantuariae antistitem, et tam in sacris quam humanis litteris feliciter eruditus ab eo presbyteratus gradum suscepit. Gotselinus quoque in Vita sancti Augustini testatur Aedilberctum regem episcopia et monasteria condidisse, in eum procul dubio finem, ut viri eruditi a Gregorio in Britanniam missi ibi litteras docerent, et Anglos ad fidem Christi conversos ad omne ecclesiasticum officium instruerent. Hinc licet in primis hujus Ecclesiae cunabulis ecclesiastica munera a peregrinis hominibus necessario essent obeunda, defunctis tamen sancti Gregorii discipulis, ex nostratibus inventi sunt qui episcopali dignitate et cathedra honestarentur.« Paulino enim Hrofensi de hac vita substracto, Honorius archiepiscopus in ejus locum Ithamarum ordinavit, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita et eruditione antecessoribus suis aequandum; in quo nihil perfectae sanctitatis quantum ad vitam, nihil elegantiae Romanae quantum ad scientiam desiderares; ita primus in patriam pontificalis honoris in Angli persona ferens gratiam, provincialibus suis nonnullam dignitatem adjecit.» Quo mortuo, Deusdedit consecravit Damianum, qui de genere Australium Saxonum erat oriundus; et ubi post obitum Damiani episcopatus jam diu cessaverat, ordinavit Theodorus Puttam et ecclesiasticis disciplinis et modulandi peritia more Romanorum a discipulis beati papae Gregorii institutum. Defuncto quoque Thoma Orientalium Anglorum episcopo, Honorius Berctgilsum cognomine Bonifacium de provincia Cantuariorum loco ejus substituit. Postquam etiam Honorius metas sui cursus implevisset, electus est archiepiscopus cathedrae Doruvernensis Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum; quo migrante de saeculo, reges Osuiu et Ecgberct assumpserunt cum consensu ecclesiae virum bonum, et aptum episcopatui presbyterum nomine Uighardum, qui a Romanis beati Gregorii papae discipulis in Cantia Duroverni, scilicet quae urbs, ut Lelandus scribit, tunc academiae prae se ferebat speciem, fuerat omni ecclesiastica institutione sufficienter edoctus. Erkenualdus denique sub Theodoro archipraesule episcopus Lundoniensis, discipulus fuit beati pontificis Melliti. Ex quibus exemplis, feliciter satis et cumulate probatur ante archiepiscopum Theodorum summam docendae juventutis curam fuisse apud Cantuarios adhibitam.
14.14
Nec infirmum hujus rei argumentum est, quod Baeda noster de Codicibus plurimis mentionem fecerit, quos Gregorius, postquam in Anglia omnia quam prospere successisse audiverat, Augustino misit, ut gens Saxonica litterarum omnium studio versaretur. Quem postea imitatus Benedictus Biscop monasterium suum, crebris itineribus ratione illa Romam confectis, magna librorum copia locupletavit. Si autem licet conjecturam facere de libris quos Gregorius misit, ex iis quos Benedictus secum Roma abduxit, universas certe artes liberalissimas doctrinasque sunt complexi. In hujus enim monasterio Baeda ipse educatus ingenue, et in legendis libris ab illo undique collectis tempus fere totum consumens, disciplinis omnibus se instruebat. Nec quidem verisimile est Benedictum sui privati coenobii diligentiorem, quam Gregorium integrae Saxonicae Ecclesiae, curam habuisse.
14.15
Equidem pluribus in locis praeter Cantiam se juventus Anglica litterarum et humanitatis studiis dedebant. Aidano enim natione Scotto in Angliam accersito, ut ejus doctrina et ministerio gens Nordanhymbrana fidei Christianae gratiam acciperet, donabantur a rege Osualdo« possessiones et territoria ad instituenda monasteria, et praeceptoribus Scottis parvuli Anglorum una cum majoribus imbuebantur studiis, et observatione disciplinae regularis.» Ex Aidani Schola illustri prodierunt viri et eruditionis fama et celebritate nominis florentissimi, quorum ex doctrina et industria fructus cepit uberrimos tam ecclesiastica quam litteraria respublica. Nec pejus de ecclesia merita est monasterialis sanctae Hildae schola apud Streaneshalch, quae istam praecipue habuit gloriam, ut ex ea non pauci ad summum ecclesiastici honoris apicem eveherentur. Si autem in aliis nostrae Britanniae Scholis juventus litteris omnibus exculta sit, nullus datur dubitandi locus, quin in sede omnium in Britannico orbe potentissima artes maxime floruerint. Neque enim hoc obscure ab historicis notatur. Nam« sanctus Uilfridus postquam aliquot annos apud Lindisfarnenses transegerat, aliquandiu, Honorio gradum archiepiscopi tenente, apud Cantuarios demoratus, diligenter his quae inspiciebat discendis operam dabat.» Et« Oftfor in utroque Hildae abbatissae monasterio cum lectioni et observationi Scripturarum se dedidisset, tandem perfectiora desiderans venit Cantiam ad archiepiscopum Theodorum.» Hinc abunde convincitur scholam Cantianam studiis saltem theologicis caeteras longe antecellere. Cum autem reliqua omnia studia istis temporibus ad theologiam referebantur, eoque viam faciebant humaniores litterae artesque liberales, ut probant ipsius Baedae libri disciplinarum ingenuarum totum ambitum complexi, necesse est etiam in artibus docendis Cantuariorum academiam aliis praestitisse.
14.16
Schola igitur apud Doruvernenses constituta satis celebris fuit etiam ante Theodorum archiepiscopum. Cum vero praesul ille doctissimus cum Hadriano abbate Britanniam pervenerit, ampliorem illam longe et illustriorem reddidit.« Et quia litteris sacris simul et saecularibus abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant, ita ut etiam metricae artis, astronomiae et arithmeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent.» Et eorum discipuli fuerunt adeo eruditi, ut Latinam Graecamque linguam aeque ut propriam in qua nati sunt norint, inter quos erat Albinus qui Hadriano in monasterii regimine successit, et Aldhelmus Schireburnensis episcopus.
14.17
His igitur rationibus aperte comprobatur et Gallias et Cantiam tam artium quam theologiae antiquitus studio inclaruisse. Cum vero duo eruditissimi apud Oxonienses viri et de re antiquaria optime meriti, alter in sua ornatissima Historia et Antiquitatibus universitatis Oxoniensis, alter in lectissimis suis Adnotationibus, quibus Aluredi magni Vitam a litterato equite Johanne Spelmanno scriptam et a se nuper editam illustravit, Sigberctinam erga scholam male animo affecti, multum operis et diligentiae ad celebritatem ejus evertendam contulerint, instituti mei ratio postulat ut si quid habeam quod eorum argumentis respondeam, in medium denuo proferatur.
14.18
Fullerus autem, in Historia quam de Ecclesia Britannica Londini edidit, sua saltem sententia perspicue satis ostendit, apud Gallos artes ingenuas magnopere invaluisse, ex his sancti Hieronymi ad Rusticum monachum verbis:« Audio religiosam te habere matrem, quae aluit, quae erudivit infantem, ac post studia Galliarum quae vel florentissima sunt, misit Romam, non parcens sumptibus, ac absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret.» Sentiunt tamen viri hi doctissimi« nihil amplius exinde colligendum, quam monachum illum lingua vernacula probe instructum, magistri puta Gallicani auspiciis et in schola tantum grammaticali, Romam se matris impulsu contulisse, ut artibus viro accommodis, hoc est, academicis, ingenium expoliret. Quod quidem, inquiunt, opus facto non fuisset, si Universitas jam tum in Gallia floruisset.»
14.19
Verumtamen si de iis quae supra adnotavimus de Gallorum scholis nullo artificio, nulla subtili interpretatione, se poterint expedire, necesse est illos beati Hieronymi verbis vim maximam inferre. Ille enim eloquentissimus Pater certe nihil aliud vult quam quod Rustici mater eum Romam miserit, quasi ad academiam omnium in Romano imperio nobilissimam. Eo enim adolescentes studiorum gratia ex omnibus provinciis confluebant. Hinc ex Africa juventus, licet et« illic artium liberalium scholae, illic philosophorum officinae, cunctae denique vel linguarum gymnasia vel morum» exstiterunt, cupiditate discendi ad potentissimae civitatis professores se conferebat: cumque alioquin Africa jam olim nutricula causidicorum audiret,« S. Augustinus Romam processerat, ut jus disceret.» Eodem modo ex ipsa Gallia scholares addiscendo juri certatim eo commeabant. Sic Paulinus Nolanus Burdigalae praeceptorem habuit Ausonium, sub quo in poeticis et rhetoricis studiis mirum quantum profecit: Ausonio tamen a Valentiniano in aulam evocato, ut Gratiani filii studiis praeesset, Paulinus, Burdigala relicta, Romam profectus est, ibique causas forenses magna felicitate tractavit. Rutilius quoque Numatianus de Palladio quodam Gallo agens: Facundus juvenis Gallorum nuper ab arvis Missus, Romani discere jura fori.
14.20
Et S. Germanus( Vide Vitam ejus a Constantio scriptam) ut« in eum profectio litterarum plena conflueret, post auditoria Gallicana intra urbem Romam juris scientiam plenitudini perfectionis adjecit.» Similiter Q. Symmachus, qui apud Gallos eloquentiae addiscendae incubuit juvenis, postea« in domicilio Latiaris facundiae otio et studio torpere se» scribit. Rusticus igitur, ut ferebat eorum temporum consuetudo, Romam profectus est, non quod Galliarum scholae bonarum litterarum studiis non essent vel florentissimae, sed ut facundiam, qua apud suos imbutus est, elegantia et gravitate Romanorum ingeniis insita condiret, ut sale Romano Gallicanam siccaret abundantiam, et juris scientia, quae tunc potissimum Romae viguit, ornaretur. Denique ut magis appareat quales scholae saeculo Hieronymiano apud Gallos fuerint, liquet illis temporibus Salonium et Veranum in Lirinensi insula sub Honorato et Hilario magistris primo enutritos, deinde fuisse consummatos a doctissimis viris Salviano et Vincentio, qui humana et divina litteratura instructi eloquentia pariter caeterisque studiis excellebant. Eodem tempore Sidonius Apollinaris( Vide ejus Vitam a Savarone scriptam) Arvernensis in disciplinam traditus est ludimagistris celebribus Eusebio et Oeno sub quibus cum litteris Graecis et Latinis strenuam navasset operam, tandem omni cura indulsit philosophiae, mathematicis, jurisprudentiae, quibus rebus ante alios eruditior evasit. Qui etiam laudat Hecdicium nobilem Arvernum, quoniam ob« ejus pueritiae gratiam Arvernum undique gentium confluebant studia litterarum;» eique debebatur, quod« sermonis Celtici squamam depositura nobilitas, nunc oratorio stylo, nunc etiam camenalibus modis imbuebatur.» Hoc modo quoque Sidonius Aspro cuidam ex matre Arverno scribit:« Hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque florentia studia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus exiisti, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare. S. Remigius quoque Rhemensis fuit episcopus« egregiae scientiae», et apud suos« rhetoricis adprime imbutus studiis.» Postremo, legimus Julianum Pomerium gente Maurum in Galliam profectum, et in civitate Arelatensi scholam rhetoricam aperuisse. Quamvis igitur, ne in verbo ludamus, Universitas proprie dicta, quatuor facultatibus constans, in qua certi honoris gradus litteratis solemni ritu conferuntur, B. Hieronymi aetate non floruerit, pro certo tamen exstiterunt academiae sive scholae, in quibus liberalia studia colebantur.
14.21
Jam autem spero in defendendis Galliarum scholis a me cumulatissime satisfieri: restat tamen Cantuariensium insigne gymnasium ab Oxoniensium objectionibus vindicandum. Ostendit autem Fullerus Sigberctum scholam suam ad Cantuariensium exemplar omnibus modis conformasse. E contra historiographus Oxoniensis ille celeberrimus affirmat. Baedam nihil de civitate ipsa Cantuariae, sed« de integra provincia locutum,» juxta morem« Cantuariorum habere.» Sed probent Oxonienses, si possint, auctorem nostrum per totum opus suum ecclesiasticum vocem hanc de integra provincia unquam intellexisse. Est porro verisimillimum Cantuariorum provinciam Sigbercti tempore intra modicos regni Cantiae fines fuisse circumscriptam. Licet enim archiepiscopi Dorubernenses metropoliticum jus in regiones alias asseruerint, constat tamen neminem ex iis tantam potestatem ante Theodorum plena auctoritate possedisse. Sed ut objectioni huic levi abunde respondeam, patet ex hoc Baedae loco vocem Cantuariorum vel de ipsa Cantuaria, vel summum de dioecesi ista accipiendam. Nam dicitur Sigberctum auxilio suo juvasse episcopus« Felix quem de Cantia acceperat.» Nihil autem affert nobilis ille antiquarius, quare eum qui de Cantia advenerat, putemus magistros non praebuisse juxta quod in Cantia fieri viderat, sed juxta morem integrae Cantuariorum provinciae, cum tamen nusquam, ubi laudabiles Cantuariorum consuetudines notaret, nisi in ipsa Cantuaria apud Honorium archiepiscopum, commoratus sit. Postquam enim de Burgundiorum partibus ad archiepiscopum venisset, eique indicasset desiderium suum, de Cantuaria certe Honorii sede missus est ad praedicandum verbum vitae Orientalibus Anglis. Tandem vero Oxoniensis orator prae suo nimirum facili et liberali in adversarios animo concedere dignatus est, Baedam« morem Cantuariensium sensisse, eorumque vestigiis institisse Sigberctum,» strenue tamen contendit,« si scriptores omnes audiamus, praeter paedagogium vulgare ac documenta quaedam pueros ad religionem informantia, quae lingua etiam vernacula tradi solebant, nil ibi viguisse fatendum.» Verum neminem adeo audacem ac temerarium fore arbitrabar, ut de alicujus rei veritate ad scriptores omnes provocet, nec tamen unum ex iis testem citare possit qui fidem assertioni suae faciat. Quoniam igitur iis quae libere affirmantur, nullo periculo negatione simplici respondetur, vel nullos omnino scriptores pro iis facere fateantur Oxonienses, vel assertionem suam, quam negamus prorsus, testium aliqua tandem auctoritate confirment.
14.22
Pergit vero suo modo Oxoniensis, et stylo superbiente satis et censorio Fullerum, qui sedente apud Cantuarienses Theodoro geometriae, arithmeticae musicaeque praelectiones Cantuariae exstitisse a Baeda haberi refert,« falsarium nequissimum» vocat. Sed, bone vir, animus tuus plus quam sat est concitatus et constantiam ac sanitatem ferme videtur amisisse. Nihilne,« ne tantillum quidem apud Baedam occurrit de loco, quo Theodorus ille et Adrianus scholas aperuerint? Nonne hoc ipso capite in quo de eorum schola Baeda loquitur, apertissime pronuntiat musicam ecclesiasticam eatenus, hoc est a temporibus discipulorum B. papae Gregorii ad Theodorum usque, in Cantia notam fuisse ac celebrem? Quo concesso, anne verisimile est eruditissimum illum archiepiscopum, qui proculdubio liberales scientias non tantum tuebatur, sed ubicunque eas invenerit positas, auctiores reddidit, artem musicam aliasque quibus juvenes a Gregorii discipulis in Cantia institutos esse supra probavimus, adventu suo e Cantia, e propria Ecclesia ac sede exterminasse? Hoc quidem barbari, rudis et indocti est: verum non sapientissimi, non Theodori. Quod si igitur in Cantia schola fuit liberalium disciplinarium domicilium, quo in loco melius eam collocabimus quam Cantuariae, ubi Theodorus suam archiepiscopalem cathedram habuit, et Adrianus monasterio praefectus est, in quo cum suis apte degere, et maximam erudiendae juventutis curam gerere potuisset? Denique Baeda ipse in praefatione sua ad Historiam, ut omnem de hac re dubitationem penitus tollam, disertis verbis testatur,« Albinum abbatem reverendissimum virum et per omnia doctissimum, in Ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate viris venerabilibus atque eruditissimis institutum.» Et ex Baeda supra ostendimus, Oftforum perfectiora desiderantem venisse Cantiam ad archiepiscopum Theodorum. Berctualdus etiam, postea archiepiscopus, relicto Glastoniensi monasterio, Cantiam migravit eo consilio, quo reliqua Saxonum ingenuorum turba; quae ad Theodorum et Adrianum tanquam ad bonarum litterarum fontes ipsos confluebat ingenti juxta ac ardenti studio discendi. Qui et habuit Aldhelmum contubernii sodalem, et cum eo pariter litteris studuit. Et Tobias Hrofensis Doroverni Cantiorum educatus, praeceptoribus his undecunque doctissimus usus est. Malmsburiensis quoque de sancto Aldhelmo scribit parentem ejus non degeneris magistri scholae tradidisse filium primis imbuendum elementis, sed Adriano abbati sancti Augustini.« Cumque jam majusculus e Cantia in Uuest- Saxones remeasset, in Meldunensi monasterio liberales artes plenitudini scientiae adjecit: quas tamen ut medullitus combiberet, iterum Cantiae studuit ad pedes Adriani.» Videmus ergo Theodorum in ecclesia sua juvenes docuisse, discipulosque Adriani in Cantia ad pedes ejus studuisse, in schola certe beati Petri monasterii, cui Cantuariae abbas praefuit, supra omnes fere suo saeculo doctos viros litteratus. Quibus igitur inurenda est infamis illa Falsarii macula, qua Fullerus ab eorum iracundo nimis et moroso oratore indignissime notatur, Oxonienses ipsi judicent.
14.23
Ideo nullo modo congruum videtur Cricladae id gloriae tribuere, ut juxta anonymum quemdam ibi Theodorum aliquando praelegisse dicamus. Cum enim superius monstravimus ex indubitatae auctoritatis scriptoribus, Anglorum gentem illum in Cantia magistrum habuisse, nihil moramur incertum aliquem sine nomine, sine pondere, sine fide auctorem. Neque enim cum ipsis qui eum laudant satis convenit; nam personae ac temporis quoque ratione dissentit, Greekesladam a Theodori institutoris disciplina sic fuisse dictam asserens, cum revera Theodorus, ut Twynus quidem affirmat, restitutor tantum accesserit iis Scholis. Si autem Oxonienses, per quod hic innominatus scriptor de Theodoro apud Greekeslade tenente scholas scripsit, suae causae firmamenti aliquod sperant adjungere, totum ejus et integrum testimonium verum esse defendant; non est enim cur testem vera falsis miscentem audiamus. Quod tamen non facturos opinor, ne Greekladenses scholas a Theodoro erectas Sigberctina posteriores esse fateantur.
14.24
Objectant vero iterum Oxonienses quod« eos in quorum usum Sigberct scholam instituit pueros vocat Baeda, nempe quales manum ferulae haud dum subduxerant, neque tanquam academicos convenisse illos vel inde liquidissime patet, quod paedagogos iisdem impositos tradidit, quam vocem ad puerulos, virgas et flagra nondum eluctatos pertinere, quis est qui nescit?» Verum quod hic objicitur, adeo leve est, adeo nugatorium, ut mihi quidem responsione ulla vix dignum videatur. Neque aliquid amplius omnino reponerem, nisi id istorum triumphi et inaudita contumacia flagitarent. Quis autem insignem illum apud Oxonienses antiquarium ignorasse dixerit, tam adolescentes quam pueros proprie dictos et infantes, praecipue apud auctores monasticos, puerorum nomine contineri? Si quis hoc ausus sit dicere, illum certe graviore telo quam acumine grammaticali transfiget. Pueros autem, imo et infantes illo sensu accipi, plurium qui Baedano saeculo floruerunt auctorum testimonio demonstrari potest. Quot enim, qui pueri appellantur, cum in philosophiae, tum theologiae studiis versatos legimus? Notum est enim, Modoaldum episcopum, cum Germanum Grandivallensem abbatem sagacis ingenii cerneret puerum, litteris eum liberalibus instituisse. Uulframnus quoque episcopus Senonensis« in puerili aetate constitutus magistris catholicis traditus est sacrarum litterarum studiis imbuendus; qui per omne pueritiae vel adolescentiae tempus exercens usque ad virilem aetatem ab hac intentione animum non reflexit.» Et Bercharius postquam disciplinis institutus est, puer dicitur, Theodorus etiam Cantuariensis in Capitulis suis scribit infantes monasterii XIV annis carnem manducare. Item in Statutis Ordinis sancti Benedicti, in Spicilegio Acheriano:« Statuimus quod infantes qui recipiuntur in monasteriis et quotidie audiant regulam exponi, et scholam non exeant, donec legitimae sint aetatis, et tunc professionem faciant, et benedictionem accipiant secundum formam regulae.» Iidem pueri monasterii dicuntur apud Theodorum, ubi vetantur pueri monasterii ante XXV annos ordinari. Denique Baeda ipse infantulus bonae spei et divina et saeculari litteratura imbutus est( In ejus Vita). Et pueros igitur et infantes liberalibus doctrinis olim informatos non contemnenda testium copia ostendimus; jam autem castiganda est magna eorum de paedagogiis contentio; et hic quidem, quoniam objectio tam inepta fusiorem ulterioremque disquisitionem non capit, satis erit dicere quod paedagogare idem sonet quam docere, et ingenuarum artium magistri etiam paedagogi nominentur.
14.25
Sententiam autem nostram reddit firmissimam Baedanae Historiae regius interpres, qui vocem pueri geonge menn, et paedagogos lareowas reddidit. Jamque Oxoniensis praeter convicia nihil habet quod reponat; interpretem, scilicet, inscitiae postulat, et versionem e Latino Exemplari imperite admodum, et qua erat ea aetas caecitate, pingui plane Minerva ductam fuisse satis pro imperio pronuntiat. En vero quam gratum Oxonienses erga eruditissimum eorum academiae fundatorem gerunt animum? Si modo universitatis Cantabrigiensis famam minuere ejusque antiquitatis gloriam extenuare possint, mendaces, maledicos, ingratos esse non pudet. Illustrissimus certe rex Aluredus non adeo rudis erat et barbarus, non adeo Latinae linguae inscius, ut non potuerit Saxonicam illam versionem et accurate et erudite fecisse. Fuit enim liberalissime educatus, scriptores optimos Latinos non tantum ad intelligendum, sed ad vertendum imitandumque cognovit: habitus est istis temporibus in primis doctus, grammaticus, orator, philosophus, historicus, musicus, Saxonicae poeseos princeps, idem etiam architecturae et geometriae peritissimus; ipsius versiones adeo solidae fuerunt, adeo elegantes, adeo ad vivum expressae, ut lectores mirum in modum delinirent. Quod autem ad ipsam hanc versionem attinet, rex eruditissimus verbum de verbo tam acute, tam fide reddidit, ut etiam uniuscujusque voculae vim propriam optime servaverit, nil denique, ut verbis utar Hickesii viri summi et doctrina omnigena ornatissimi qui litteraturam Saxonicam et ipse novit optime, eamque si non multis saeculis perditam, pessime neglectam tamen nobis restituit, nil, inquam, regiis versionibus perfectius dici possit.« Bone Deus! Quam in illis nativus, facilis et simplex sermo, praecipue in Ecclesiasticae Historiae Baedae paraphrasi; cujus augustissimum auctorem, sive dictionis in ea puritatem, sive perspicuitatem styli, sive hypotyposin illam miram, qua res omnes quasi ob oculos legentis ponit, spectes, Caesari in dicendo aequalem censebis.» Nihil igitur in historiographo Oxoniensi apparet ingenuum, modestum, pudicum; et quoniam regem interpretem contumeliis quam illiberaliter insecutus est, necesse est vel illius versionem nunquam legerit, vel non omnino, vel saltem pessime intellexerit.
14.26
Sed quid si vox paedagogos hoc in loco eo sensu quo volunt Oxonienses accipiatur? Fatendum est quidem in iisdem scholis, quae liberalioribus scientiis inclaruerunt, multos ab ipsa pueritia primis grammaticae rudimentis ediscendis operam dedisse, donec altiori eruditioni pares evaderent; et ob eam forsitan rationem Baeda noster et paedagogorum qui pueros primas litteras docerent, et magistrorum qui ingenuis studiis eos instruerent, mentionem fecerit. Licet igitur concedamus pueros praeceptoribus, quales in ludis grammaticalibus dominari soleant, in disciplinam traditos fuisse, cum tamen ex Baeda constat magistros quoque in Sigberctina schola juventuti informandae praefuisse, non video quo modo haec concessio vel Oxoniensium causae prosit, vel Cantabrigiensibus noceat. Huic autem conjecturae maximam fidem facit consimilis puerorum erudiendorum apud Cantuarios ratio; apud quos sanctum Aldhelmum primas litteras didicisse supra ostendimus, et omni eruditione postea fuisse institutum.
14.27
Pergit autem Fullerus, et quo pueros artium et scientiarum capaces esse probaret, Asserium Menevensem accersit, scholares quos Oxonii nutrivit Alfredus pueros vocitantem. Et hic quidem mirum quid respondet antiquarius ille nobilissimus; a Fullero scire vult in quonam Codice vocem illam pueris deprehenderit, dicit se praeter alia bene multa et Parkeri et Cambdeni Exemplaria consuluisse, nec in eorum aliquo vox ea comparuit; iterum igitur Fullero falsarii notam inurit; et non pueros tantum, sed et infantes Oxonii priscis temporibus studuisse concedere audet, si id Asserii suffragio verbisque apographi cujuspiam, quantumvis mancis et fugientibus, modo ne interpolatis, confirmarit. Cave autem, bone vir, ne quod magno satis hiatu promiseris, invitus praestare cogaris. Quid autem si ex vestro Cambdeniani Asserii apographo ipsos infantes in Alurediana schola studuisse monstraverim? Tum profecto necesse est, Oxonienses, fateamini oratorem vestrum in id maxime incubuisse, ut aliquid tandem proferret, quod risibilem se arguat, qui quidem hac in re nihil non ridendum protulit. Audiamus igitur Asserium:« Aethelweard omnibus junior ludi litterariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus, et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est.» Anne hic nihil minus quam pueri? imo certe nondum puerorum, merorum infantium multitudinem in scholam suam rex studiosissime congregavit.
14.28
A rege igitur Sigbercto quod liberalium artium schola institueretur, abunde satis, ut arbitror, demonstratum est. Jam mihi diligentissime est quaerendum quem locum rex prudentissimus potissimum elegerit in sempiternam philosophiae Musarumque sedem. Cum autem viri ingenio praestantissimi clarissimique de hac re litem sibi invicem gravem acerrimamque intenderint, Cantabrigiensi academia illustrissimum regem fundatorem suum esse confirmante, Oxoniensibus contra omnino negantibus, spero meam sententiam, si modo validis rationibus innitatur, apud utrosque ad persuadendum valituram; nihil enim praejudicati huic causae affero, ut pote qui alumnus fuerim utriusque academiae, nec necessitudine quadam sola, sed voluntate pariter utrique devinctus. Si igitur quod sentio libere dicam, non quidem diffitendum est Cantabrigiensium causam mihi saltem longe et meliorem et probabiliorem esse videri, et inique Oxonienses facere, qui de istorum antiquitate detrahere conantur. Ipsi enim videant annon necessario concedendum est rationibus aeque validis probari posse Sigberctum Cantabrigiae scholam instituisse, ac Oxonii Aluredum suam. Nam non certissime constat ex antiquissimis historiis an ipsa academiae fundamina Aluredus posuerit. Procul dubio Asserius, qui vitam Aluredi tum succincte in Annalibus, tum copiose in libro de illius Rebus Gestis descripserit, Oxoniensis academiae nusquam meminit, multo minus fundationis ejus, licet Aluredo fuit in primis familiaris. Est autem plane incredibile tam praeclarum et memorabile facinus Asserium praetermittere voluisse, praesertim si talis instituta est academia, qualem nobis exhibent Chronicon novi monasterii Uuinton, et Johannes Rossus, ubi et ipse inter celeberrimos professores fuerit; qui certe fusius prosequitur plurima minoris momenti, qualia sunt privilegia scholae Anglo- Saxonum Romanae, et quae de ea schola loquitur, quam in suo palatio Aluredus instituit Nec historicorum nostrorum per annos CCCC et amplius, licet res gestas Aluredi caeteras copiose enarrarent, omnesque opportunum maxime ad eam rem haberent locum, reperiri quemquam existimo qui scholas publicas Oxonii ab eo aut institutas aut instauratas memoriae prodidit, ante Ranulphum Cestrensem; cujus vestigiis, qui post eum insecuti sunt, fere incedentes, eadem pari fide referunt, de veritate quidem parum solliciti.
14.29
Oxonienses vero adversariis Asserium nihil de Oxoniis locutum praedicantibus objiciunt clausulam quamdam in Codice illo Asserii a Camdeno edito, in quo legitur exortam esse pessimam ac teterrimam Oxoniae discordiam inter Grimbaldum doctissimosque illos viros quos secum adduxit, et veteres scholasticos quos ibidem invenisset; qui leges et legendi formulas a Grimbaldo institutas amplecti recusabant, et retinebant mordicus eas olim a Gilda, Melkino, Nennio, Kentigerno et aliis sancitas, et postea a divo Germano comprobatas. Hinc liquere asserunt Aluredum scholas Oxonii instituisse, nec tamen primitus, sed potius restituisse ex testimonio Asserii.
14.30
Sed pace horum doctissimorum virorum merito videtur dubitari an ista clausula ab Asserio ipso fuerit conscripta, an potius a nupero aliquo falsario mala fide assuta. In universis enim optimae fidei manuscriptis exemplaribus tota haec historia de Oxoniensium dissidio non invenitur; neque tantum in eo Codice quo usus reverendissimus Matthaeus Cantuariensis, sed et in iis omnibus quos vidit Lelandus, siquidem ille testatur Asserium nonnisi tecte, suppresso ejus nomine, de Vado Isidis scripsisse, et disertis verbis affirmat eum nec Graecoladae, nec Lecheladae, nec Latheladae, vocabulorum mere Saxonicorum, ut neque transmigrationis meminisse, ne per umbram quidem. Si vero Asserius de discordia illa, de veteribus scholasticis, et de Gilda caeterisque aliquod locutus esset, transmigrationis certe per umbram saltem meminisset. Gildas enim et reliqui qui ab hoc Pseudo- Asserio memorantur, si ipsis Oxoniensibus Graecoladensium scholam ad Theodori usque tempora floruisse dicentibus fides ulla adhibenda est, isti scholae multo prius, quam ficta transmigratio fieri potuisset, leges vivendi et disciplinam dabant. Desideratur denique hic paragraphus ex Exemplaribus istis bene multis quae antiquarius Oxoniensis cousuluisse se scribit. Credi enim vix potest ut tam strenuus illius academiae vindex, quod ad augendam firmandamque Camdeniani Codicis fidem adeo pertinet, sciens omisisset, si in suis Codicibus hanc clausulam invenisset. Et plane incredibile est antiquiores historicos illos, Aethelweardum, Ingulphum, Marianum Scottum, Florentium Uuigorniensem, W. Malmsburiensem, reliquosque per CCCC et amplius annos ab Asserio restitutionem scholarum Oxoniensium per Aluredum, aut hanc discordiam universos per omnia saecula penitus tacere voluisse, si in Exemplaribus Asserii istiusmodi paragraphum legissent. Ex quibus colligitur ad veritatem quam proxime accedere, nusquam exstitisse exemplar aliud, in quo haec clausula reperiatur, quam illud cujus cl. Camdenus mentionem fecerit, clausulamque ipsam a falsario quodam Oxoniensi forsan insertam esse.
14.31
Porro antequam dissidii mentionem fecisset Asserius, si justae historiae conscribendae ratio habita fuisset, eum necessario oportebat Oxoniensis academiae ejusque celebris sive institutionis sive restitutionis meminisse. Quod autem ad scholas Oxonienses attinet, nihil de iis apud Asserium, ne tecte quidem habetur, quidquid secus dicat Lelandus. Siquidem schola in qua Aluredus Ethelweardum filium natu minorem cum omnibus pene totius regionis infantibus in liberalibus artibus enutriri curavit, intra palatii seu aulae regiae parietes circumscripta est, ut liquet ex ipsius Asserii narratione, qui scribit filios nobilium in regali familia fuisse nutritos. Atque huic scholae, non Oxoniensi, quotannis octavam partem annuorum redituum Aluredus destinavit, ex mente Asserii et antiquorum omnium historicorum qui Asserium explicant. Si igitur concedent Oxonienses Menevensem non imperitissime, non insulsissime scripsisse, eumque ne dicam optime, sed mediocriter solum novisse, quod consequitur, cum antecedentibus connectere, necesse est ut fateantur clausulam hanc, non ab Asserio scriptam esse, sed ab Oxoniensi aliquo historiae ejus imprudenter assutam, qui dum scholam ab Asserio memoratam stulte Oxoniensem credit in errorem lepidissimum est inductus.
14.32
Quod etiam fidei clausulae Editioni Camdenianae insertae plurimum derogabit, cl. Spelmannus vidit« Asserium antiquitus manuscriptum, eum ipsum archetypum, ex quo auctorem istum archiepiscopus primo divulgarit, ut quidam verisimiliter existimant; verisimiliter, inquam, sive characterem Saxonico affinem spectes, sive virgulas et apices ex rubrica factos, quibus iste praesul Mss. a se lectos notare solitus est. In eo Ms. clausulae quae periodum de dissidio proxime praecedunt, quaeque sequuntur, in textu visebantur antiquioris et maxime indubitatae scripturae, cum aliae libri partes a manu recentiore sint et subdititiae videantur; nusquam autem toto libro clausulam istam de dissidio doctissimus eques deprehendit, neque quidquam omnino quod aliter se haberet atque id quod archiepiscopus edidit.» Quare utrum archiepiscopus Cottonianum Codicem publici juris fecerit, ut Spelmannus arbitratur, an Lumleianum, ut alii, tute affirmare possumus utrumque Codicem Camdeniano isto longe esse antiquiorem. Codex enim hic, juxta ipsius Camdeni sententiam, ad summum temporibus Ricardi II exaratus dicitur, cum librarii et Saxonico charactere et Saxonico affini jamdudum in scribendis libris uti desiissent, et quidem Twynus ipse in sua ad cl. Camdenum epistola fatetur Exemplar hoc non esse antiquissimum. Neque vero antiquitatem Exemplaris Parkeriani vel tantillum elevabunt epilogus et Henrici Huntingdoniensis versus in laudem Aluredi ad finem Codicis inserti, antiquitatis enim studioso cuilibet notissimum est quod in Mss. usu eveniat saepissime, et fini et margini recentiore manu plurima inscribi. Hoc autem verisimile esse ex Cottoniano Exemplari satis apparebit, quod litteris Saxonicis scribitur, cui etiam desunt epilogus et carmina.
14.33
Credi etiam vix potest veteres scholasticos in seria cum Grimbaldo contentione commenta illa de Gilda, Melkino, Nennio, Kentigerno, Germano unquam protulisse, quoniam ex historiis de Vita et Actis eorumdem ea omnia facillime refelli possunt; neque enim aliquis ex integra historicorum turba viros hosce Oxonii studuisse, multo minus ibi consenuisse unquam dixit. Et quod magis ad evertendum hujus clausulae auctoritatem facit, non solum non cohaeret cum reliquo historiae corpore, sed nec sibi recte constat. Fatuus, scilicet, iste falsarius ea confudit et commiscuit quae inter se jungi copularique non possunt. Nullo enim temporum ordine conservato, sanctum Germanum ait Oxoniam advenisse, annique dimidium illic moratum ordines et instituta supra, hoc est, a Gilda reliquisque, mirum in modum comprobasse. Qui quidem Germanus diu ante ex hac vita excessit, quam horum aliquis nasceretur.
14.34
« Porro narratio haec non congruit cum adventu Grimbaldi, qui, ut ait Hydensis liber, in annum 885 incidit. Convenit enim inter omnes Grimbaldum in Anglia jam recentem per aliquantulum temporis spatium ab Aelfredo domi apud se retentum, ut ipse ab eo privatim institueretur, priusquam Oxoniam mitteretur. Universitas autem, juxta Codicem Wintoniensem, a Camdeno laudatum, secundo ab adventus Grimbaldi anno aedificari coepta est, nihilominus hic articulus Grimbaldum publico dissidio Oxoniae causam praebuisse refert, quod anno 886 erupit, cum ante tres annos coepta paulatim creverat, anno, scilicet, uno ante conditam Universitatem, biennio autem ante Grimbaldi adventum.» Huic vero objectioni a numeris et supputatione chronologica sumptae nihil aliud respondent Oxonienses, quam quod errores chronologici apud historicos nostros, imo apud ipsum Asserium vel mediocriter versato lectori sunt manifesti. Quasi non essent aliae rationes validissimae cur articulum hunc affictum et commentitium esse censeamus. Licet enim error chronologicus ad abrogandam huic clausulae fidem per se non satis valeat, argumenta tamen reliqua ad hoc ipsum probandum excogitata quamplurimum confirmat.
14.35
« Si etiam circumstantias alias jam comparentes inter se conferamus, quomodo verisimile arbitremur Aelfredum principem, qui collapsas in patria litteras tam graviter ferret, quique tam miris modis eas instaurandas susceperat, pati voluisse tanto atque tam vehementer ab se expetito operi fraudem fieri jurgiis paucorum scholasticorum, nullius sane momenti? Deinde domo profectum ipsum Oxoniam usque litibus iis componendis rem adhuc adeo indecisam reliquisse, ut ipsius professores obscuriorum scholasticorum taedio, coepto jam ab iis commisso opere, desistere compellerentur? Certe parum conveniebat hoc caeterae regis dignitati atque disciplinae; qui quamvis animo alias leni, tamen acer et rigidus eorum exactor fuit quae bene consulta semel constituerat.
14.36
« Neque vero Johannes Rossus( quem Apologia multum celebrat) huic commento dissidii inter Grimbaldum et Oxonienses orti quidquam ponderis adjicit. Narrat enim quam mirum in modum litterae a Grimbaldo restitutae in his terris floruerint; quod tamen si formulae docendi, quas ipse instituerat, rejectae fuissent, praesertim tam cito, ab ipso fieri certe non potuit. Postea vero in sua senili aetate, dicit Rossus, studio relicto, adiit Uuintoniam.
14.37
« Verum ulterius sciscitemur ubinam gentium veteres illi scholastici agerent, Aelfredo regnum jam auspicante; qui cum tam parati essent in veteribus Universitatis putatitiae institutis tuendis, regi non praesto essent, neque operam suam deferrent, cum doctorum virorum inopia foras tum despicere necesse haberet? Scholasticos, si qui fuerint, quod attinet, praeterquam quod nulla ex parte eorum auxilii facta sit mentio, doctrina admodum exigua praeditos fuisse comperimus, cum rex ipse nos edoceat quod sub initia regni sui perpauci cis Humbrum fuerint qui Latinam epistolam vernacule scirent reddere.»
14.38
Quantumcunque igitur valeat cl. Camdeni auctoritas, quem obstupescendae eruditionis virum libenter agnoscimus, cujusque mores sanctissimi et vitae probitas omnem artificii et fraudis suspicionem penitus tollunt, non tamen adeo valere debet, ut Exemplarium omnium, quae adhuc comparuerunt, fidem sola imminuat, et objectiones illas a cl. Spelmanno contra hujus articuli Ἀυθεντίαν allatas infirmet et diluat, praesertim cum tales sint, tantamque habeant vim et pondus, ut Oxoniensium quisquam nondum aliquid ausus sit reponere.
14.39
De Pseudo- Asserio hactenus. Ad ea jam pergamus quae cl. Twynus ex Malmsburiensi laudat. Introducit autem historicum hoc modo loquentem:« Rex Aluredus Dei servus Neotum saepius adiit, suisque nonnunquam utebatur consiliis; consilio namque Neoti abbatis scholas publicas variarum artium apud Oxoniam primus instituit.» Affirmat etiam se haec invenisse in ejus de Glastoniensis coenobii antiquitate libello. Scripsit certe Malmsburiensis istiusmodi libellum, quem cl. Galaeus ipsis Oxoniis publici juris fecit. Sed ostendat mihi aliquis Oxoniensium, oculatissimus licet, ubinam gentium per totam hanc historiolam ea, quae citavit Twynus, reperiantur? Quis autem unquam, nisi qui famam et existimationem suam prorsus abjiceret, cum ex veris historiis aliquid probare non possit, ad fabulas et ficta monumenta confugerit?
14.40
Sed ne praeter figmenta, quibus causam suam defenderent, nihil habere videantur, Cantabrigienses urgent argumento ex certo et indubitato Malmsburiensis opere desumto. Aiunt Malmsburiensem testari bonas litteras Oxonii ante Aelfredum floruisse, ab eo tamen auctas et promotas, Grimbaldum fuisse e Galliis evocatum, causamque evocationis fuisse, ut litteraturae studium in Anglia sopitum et pene emortuum sua suscitaret industria. Asserunt historicum hunc diligentissimum per studium academiam Oxoniensem voluisse; deinde colligunt, principio hoc turpissime petito, scholares ibi studuisse, licet pauciores quam ante Danorum invasionem; intercisum litteraturae studium Oxoniis resuscitaturum, non de novo conditurum fuisse Grimbaldum. Quis vero unquam, qui mentem ab omni praejudicio liberam gerit, in animum induxit vocem hanc de turba studentium, vel de loco quo studia litterarum excolerentur, non de studiis ipsis intelligere? Malmsburiensem certe, cum haec scripserit, credo nihil omnino de Oxoniensi academia cogitasse, sed hoc solummodo voluisse ostendere, nullum scilicet, fuisse in Aluredi regno litterarum peritum, doctrinaeque studia per universam Angliam diu intermissa et pene perdita Grimbaldi opera fuisse suscitata.
14.41
Argumentum quoque aliud huic non dissimile e Constantii Vita sancti Germani trahitur, ubi regionis illius( id est, Britanniae) universitas in Germani sociorumque sententiam prompta dicitur transiisse. Contendunt autem universitatem hoc in loco idem sonare cum caterva hominum in unum locum congregata et societate studiorum conjuncta, sed plane nihil aliud significat quam regionem illam integram, totam, universam. Nec minus ridicula sunt et absurda quae Oxonienses de sancto Gilda garriunt, dum illum vendicant pro suo. Auctor quidem vitae hujus Sancti dicit eum cum valedixisset pio magistro Iltuto Iren perrexisse, ut et aliorum doctorum sententias in philosophicis atque in divinis litteris exquireret. Iren igitur perrexit, hoc est, Hiberniam, quae aliis Ierne et Iris dicitur, cujus incolae Irenses etiam nominantur. Tunc enim Hibernia sub sancti Patricii discipulis et sanctitatis et eruditionis laude florebat. Ipsi quoque Angli, fide Christi suscepta, frequentes in Hiberniam doctrinae gratia sunt profecti. Oxonienses vero Iren eamdem esse cum Hibernia omnino negant, et sagaces conjiciunt ea voce Oxonium tacite subintelligi. Modo enim mutent Iren in Icen, deinde in Ichen, et Ychen, denique in Rydychen, quod lingua Britannica Oxonium sonat, et tum quidem omne quod volunt, se egregie conficere arbitrantur. Necesse est vero ut qui tantopere in verbis ludant, irrisione omnium ipsi ludantur: et fieri non potest ut qui nugas has ineptas legerit, severissimus licet sit et natura tristissimus, risum tenere ullo modo possit.
14.42
Redeamus vero ad Aluredum, quem Oxonienses fundatorem suum praedicant. De tempore autem quo hoc praestitit, non satis inter scriptores convenit. Alii annos 872, 873, aut proximum, assignant. Sed hoc tempore rex illustrissimus adeo rebus bellicis exercitatus est, ut nullo modo studiis liberalioribus promovendis vacare potuerit. Lelandus anno 879 id gloriae deberi affirmat, cum, factis nimirum inter Alfredum et Gothrunum induciis, Anglis aliquandiu respirare datum est; Pseudo- Asserius vult haec in annum 883, triennio ante insignem illam discordiam, incidisse; Annales coenobii Hidensis 886, Chronicon denique cujusdam incerti auctoris 895 nominat. Sed si sanctus Neotus, ut Oxoniensis historiographus scribit, praecipuas in restauranda academia partes agebat, et sacrae theologiae erat praelector; aut si ad consilium beati Neoti abbatis, ut Bromptonus testatur, scholas publicas variarum artium apud Oxoniam primus instituit Alfredus, Lelando procul dubio tarditate peccatur, ideoque caeteris qui annum posteriorem assignant. Sanctus enim Neotus anno 877 decessit. Postquam enim de ejus morte egit illius Vitae scriptor, num. 21 subdit« eo tempore, anno, videlicet, ab Incarnatione Domini 877. VIII Id. Januarii, Gutrhunum Danorum ducem cum magno classium apparatu Angliam invasisse.» Adeo ut eodem aut praecedenti anno, sancti Neoti obitus reponendus sit. Illud quoque argumento est, quod ea quae Alfredo regi praenuntiavit Neotus, se ad optatum litteris portum, id est, ad mortem, accedente, in proximo adimplenda esse vaticinatus est, ex num. 18. Atqui Alfredum Guthrun insectatus est anno 877, idemque ab eodem Alfredo superatus post pascha insequentis anni, sancto Neoto inter pugnandum Alfredo apparente et opitulante, qui Alfredum ad praelium trepidantem viso prius animaverat, ex num. 26, ac proinde jam tum e vivis excesserat. Certe Asserius ubi cladis Alfredo per Gutrhunum anno 878 inflictae et a Neoto praedictae mentionem facit, sic de ea agit, quasi Neotus jam vivere desiisset:« Quod beatissimus vir Neotus, inquit, adhuc vivens in carne, qui erat cognatus suus, intimo corde doluit, maximamque adversitatem ob hoc ei venturam spiritu prophetico plenus praedixerat.» Itaque anno 878, cum Alfredus Guthruno cedere compulsus est, mortem obierat Neotus, cujus mors proinde in annum 877 aut praecedentem revocanda est. Cum igitur Alfredus in prioribus regni annis bellis fuerit nimis implicitus, non potuit, vivente Neoto, scholas Oxoniis vel instituere, vel instaurare; et cum Neotus anno 877 fato concesserit, necessario consequitur eum non in ista academia theologiam praelegisse, neque hortatu ejus regem litterarum studia Oxoniis collapsa in pristinum statum restituisse. Cum denique scriptores ii, qui Alfredo hujus rei gloriam tribuunt, magnam quoque honoris partem Neoto deberi fateantur, ostenso quod Neotus ut scholas Oxonienses fundaret regi non suaserit, a Cantabrigensibus sumetur illico regem, cui suasisse dicitur, de fundanda academia non omnino cogitasse.
14.43
Sed si adhuc Oxonienses pertinaciter contendunt scholas suas ante annum quo Neotus obierit institutas esse, novum argumentum, quo adversarii insignem illam de discordia apud Asserium periodum convellant, suppeditabunt. Pseudo- Asserius enim tradit per tres annos, post, scilicet, novas scholas ab Alfredo institutas, haud magnam inter veteres scholasticos et Grimbaldum doctissimosque illos viros quos secum adduxit fuisse dissensionem, anno vero 886 pessimam inter eos fuisse exortam discordiam. Ex quo constat Grimbaldum suosque anno circiter 883 academiam Oxoniensem in melius restituisse. Si vero dicatur scholas, dum adhuc Neotus in vivis esset, ante annum 877 ab Alfredo fuisse reparatas, procul omni dubio Asserius, qui fuit Alfredi et aequalis et familiaris, hanc male fictam periodum nunquam scripsit.
14.44
Verum ut hoc de instaurata consilio Neoti Academia figmentum prorsus obruam, constat id reticuisse Asserium, et anonymum Neoti Vitae scriptorem, qui tamen meminit libertatis Anglorum Romanae scholae a Marino papa concessae, rogatu Alfredi regis, quem hac de re Neotus sollicitasse dicitur, tametsi apud Asserium neque id invenio, qui tamen indultam a Marino libertatem commemorat. Quis autem non videt silentium coaevi auctoris, qui ex professo de rebus ab Alfredo splendide gestis scripsit, et biographi, qui sancti Neoti gesta in litteras referre in se susceperit, apud doctos viros multo magis valiturum, quam caecutientium monachorum scriptorumve longo post Aluredi aetatem intervallo florentium fallax mendaxque testimonium?
14.45
Sancto Neoto autem addit historiographus Oxoniensis Johannem Erigenam, sive Scotum, quem dicit fuisse monachum Ecclesiae Menevensis, et academicos in logica, musica et arithmetica instituisse; quem etiam eodem quo Neotum ac Asserium tempore in artibus praelegisse, reclamitent scriptores quicunque, asseveranter affirmat. Sed pace hujus viri doctissimi, qui hoc et asseveranter et audacter affirmaverit, mihi ab illo de hac re dissentiendum esse non infirmis rationibus probabo. Johannes autem Erigena seu Scottus, qui fuit Caroli Calvi familiaris, et sub initia regni ejus in Galliam accessit, adeo non fuit monachus Menevensis, ut neque monachus omnino fuerit. Ille enim nusquam monachus apud auctores ejus aetatis aequales appellatur; deinde ipse in suorum operum inscriptione, ubi officia seu dignitates suas exprimere solent auctores, nusquam monachi nomen usurpat, ut patet ex praefatione ad librum de divina Praedestinatione, cujus hoc exordium.« Dominis illustribus... Hingmaro et Parthulo... Johannes servus vester devotus in Domino salutem.» Idem probat ejusdem praefatio in Areopagitica:« Gloriosissimo catholicorum regum Carolo Johannes extremus sophiae studentium» Denique versibus Graeco- Latinis, quos pervetusto Glossario Graeco Latino idem apposuit, hunc titulum praefixit: Versus Johannis. Ad haec, si is fuisset monachus, aliquando in monasterium quoddam se recepisset, cum e contrario semper in palatio Caroli Calvi versatus sit, ut ex Parduli Laudunensis antistitis epistola intelligitur.
14.46
Hic igitur Johannes monachus non fuit, neque etiam Menevensis, aut, ut historiographus vult, ad sanctae Meneviae natus, Genere enim Scotus erat, testante in primis Nicolao papa I, in epistola Carolo regi majori inscripta:« Relatum est apostolatui nostro, quod opus beati Dionysii Areopagitae quidam vir Johannes genere Scotus, nuper in Latinum transtulerit.» Hincmarus quoque, cui Johannes familiaris erat, in posterioris operis de praedestinatione, cap. 31, Johannem Scottigenam appellat. Scottigenam etiam dicit Anastasius Bibliothecarius, in epistola ad Carolum Calvum de Areopagiticis; eorumque versione, qua in epistola dicitur quoque barbarus, in finibus mundi positus. Et hinc est quod aetatis illius auctores in scriptis Gothescalci causa editis, eum passim Johannem Scotum, imo suppresso Johannis nomine, Scotum, Scotum illum, quemdam Scotum persaepe nominant.
14.47
Quod autem adhuc infelicius accidit, eodem quo Neotus et Asserius tempore Johannes praelegisse dicitur. Si vero Asserius ad Aluredum non venerit, donec jam diu Neotus esset mortuus, fieri non potuit ut hi uno eodemque tempore Oxoniis academicos instituerent. Ostendi jam satis Neotum anno 877 obiisse, nec minus liquet Asserium ante annum 884 ad Aluredum non esse profectum. Nec cum quibusdam dicatur duos fuisse Asserios, alterum qui juxta Florilegum et Florentium obiit episcopus Scireburnensis anno 883, quem Oxonienses suum vendicant; alterum Menevensem, qui Aluredi gesta scripsit. Apparet enim eos qui ejus obitum ad annum 883 revocant, et unum hominem in duos dividunt, in errorem gravissimum inductos esse. Constat enim Asserium a Menevia anno 884 ad regem fuisse advocatum, qui duo ipsi monasteria tradidit, et sequentis temporis successu Exanceastre cum omni parochia, quae ad se pertinebat in Saxonia et Cornubia, hoc est, ut mihi visum est, Scireburnensem dioecesim, in qua civitas Exoniensis et Cornubia sita est. Eum autem fuisse episcopum Scireburnensem ultimis Athelredi archiepiscopi temporibus ante annum 889, quo iste archiepiscopus defunctus est, manifesto colligitur ex testamento Aelfredi regis, in quo rex dat centum marcas inter alios Assero episcopo de Schireburn. Ingulphus quoque testatur hunc ipsum post adventum ejus in Angliam Schireburni sedisse. Et Aelfredus ipse, in praefatione sua ad Gregorii Pastorale, Wulfsigeo episcopo, qui Londinensem Ecclesiam circa annum 898 regere incoepit, inscripta, Asseri episcopi sui meminit. Denique Chronicon Saxonicum et Annales Asseriani eum anno 910 diem obiisse verbis disertissimis testantur. Unus idemque igitur fuit et Menevensis et Schireburnensis Asserius, qui Sighelmo in illo episcopatu successit. Sighelmus enim anno 883, juxta Chronicon Saxonicum et alios, Romam et in Indiam Aelfredi eleemosynas deportavit. Et Werstanus successit Asserio anno 910, quo Plegmundus, plurimis episcopis tunc in fata cedentibus, et Wintoniensi et Schireburnensi parochiis in plures divisis, septem episcopos uno die consecravit. Hinc vehementer errat Malmsburiensis et alii qui eum sequuntur, qui dicunt Sighelmum Asserio posteriorem fuisse, et inter Asserium et Werstanum, Sighelmum, Ethelwardum, et sedis per annos septem vacationem interponunt. Neque fides iis historicis adhibenda est, qui scribunt septem episcopos, inter quos Werstanus invenitur, mandato Formosi papae jamdudum defuncti de ea re, ut male finxerunt, misso, uno die anno 904, vel sequenti, consecratos esse.
14.48
Ex his igitur abunde convincitur Johannem, Neotum et Asserium, artes et theologiam Oxoniis non docuisse. Comparet autem inter praelectores qui tunc temporis Oxoniis floruerunt, Johannes alius, monachus dictus, qui geometriam et astronomiam explicabat. Hunc Asserius Ealdsaxonem vocat, Ethelingianique monasterii coenobiarcham primum. Ex hoc uno tres effinxerunt recentiores Oxoniensis academiae antiquitatis assertores, Johannem, scilicet, Menevensem, Scottum, et Ethelingensem. Si vero alii praeter hunc ultimum ab Aluredo in palatium acciti essent, procul dubio Asserius, qui viros doctos ab Aelfredo adhibitos accurate commemorat, illos silentio non praeteriisset. Male igitur ii operam collocarunt, qui in defendendis adeo stupidis et nuperis, qui hoc absurdissime affirmarunt, scriptoribus, tantopere insudarunt.
14.49
Sed neque Johannes Ealdsaxo unquam Oxoniis praelegit. Asserius enim aperte indicat scholam Aluredianam non Oxoniis fixam fuisse, sed in aula regia, aut in curto, ut verbo Asseriano utar, institutam, omnesque doctos viros, quos Asserius studiosissime enumerat, ut Uuerferthum Uuigorniensem, Plegmundum Dorobernensem, Athelstanum et Uuerwulfum capellanos, Grimbaldum et Johannem presbyteros et monachos ex Gallia invitatos, Asserium denique ipsum, Alfredum et ejus regionis juventutem in regali familia docuisse. Grimbaldum vero Oxoniis praelegisse ex eo probatur, quod sub choro seu cancello antiquissimae ecclesiae sancti Petri in Orientali Oxoniarum plaga Hypogaeum sancti Grimbaldi etiamnum ostenditur. Sed cum fabula haec ex sola Pseudo- Asserii auctoritate pendeat, et nemo ex antiquis et indubitatae fidei scriptoribus idem affirmet, e contra cum ex iis abunde constet Grimbaldum nunquam Oxoniis fuisse, hoc mihi quidem dignissimum videtur, quod in nuperis plane et ridiculis Oxoniensium figmentis habeatur.
14.50
Sed ex Johanne Rosso antiquario Uuarwicensi ideo colligitur Aluredum Oxoniensis scholae auctorem fuisse quod regem illum celeberrimum tres aulas construxisse memoret, nominibus Universitatis Aularum, Magnae, Minoris, et Parvae insignitas. Quae vero Rossus de antiquitate Oxoniensis academiae fundatione scripsit, adeo male ficta sunt omnia, ut ne veritatis quidem speciem prae se ferant. Quod autem ad has aulas attinet, eas nullibi Aluredi tempore exstitisse quam certissimum est. Omnes nomen illud ex eo obtinuerunt, quod Universitas eas emerit de denariis magistri Uuillelmi de Dunolmia. Prima, quae hoc nomen habuit, emptionis tempore, ut ex chartis constat, vocata est Domus Angularis, quam hospitale de Brackly habuit ex dono magistri Roberti de Prestun, quae sita est in parochia beatae Mariae, propinquior domui quae fuit quondam Galiridi Justet versus Aquilonem. Hospitale autem domum hanc anno 1253 Universitati vendidit, unde nomen Aulae Universitatis in vico scholarum obtinuit. Multis post haec annis, ut historiographus Oxoniensis testatur, sexto quippe Edwardi III, Domini, scilicet, 1332, tenementum amplissimum, ad Richardum de Tekene aliosque pertinens, coemptum est; quod ea tempestate Aula Selverniana, vulgo Selverne- Hall, ante vero Ludlow- Spicer' s- Hali, appellabatur; regnante autem Henrico Tertio, Aulae Dunelmensis, vulgo Durham- Hall, ab Andrea quodam de Durham Oxon. Burgensi, nomine innotuit. Hoc itaque domicilio potiti magistri ac scholares, eodem se contulerunt, perpetuum sodalitii sui habitaculum destinantes; quod ducto deinceps ab academia, cujus sub auspiciis florebat, nomine, Magna Aula Universitatis( Major utique duabus illis erat, quae Aulae propterea minores dicebantur), nuncupari coepit. Adhuc autem exstant statuta hujus Magnae Aulae Universitatis, pro scholaribus magistri Uuillelmi de Dunelmo emptae, quibus appensum erat sigillum academiae publicum cerae viridi impressum, in thesaurario collegii Universitatis in pixide A. A. Habemus igitur illum ipsum historiographum Rossi figmenta refellentem, fatentemque Aulas istas non ideo Universitatis dictas, quod eas Aluredus fundavit, sed quod eas Universitas longo post tempore coemerit.
14.51
Omnia igitur quae Oxonienses protulerunt de academia sua ab Aluredo fundata, falsa esse et commentitia abunde ostendi. Si ergo iis concedatur illustrissimum illum regem Oxoniensem scholam instituisse, necesse est ipsi fateantur pari ratione ostendi posse, quod Sigberct scholam suam, de qua tantopere disputatur, Cantabrigiae posuerit.
14.52
Oxonienses vero objiciunt neminem ex antiquis scriptoribus testari scholam Cantabrigiae a Sigbercto fundatam, primum hoc affirmare Polydorum Virgilium, non tantum extraneum et nuperum hominem, sed quem omnes fere in historia infidum vel indiligentem certe uno ore consentiunt. Notatu vero dignissimum est eos qui Polydorum mala fide historiam suam scripsisse asserunt, singulos fere eam ob causam illi subirasci, quod Britannicas Galfridi fabulas rejiceret, inter quos Lelandus, qui tamen hac in re cum Polydoro consentit. Verisimile est etiam Polydorum primum non fuisse hujus conjecturae auctorem; Lelandus enim, qui paulo post Virgilium scripsit, tradit consensum scriptorum Sigbercto et Felici attribuere gloriam Gymnasii Cantabrigiae, auspice Christo, instituti. Unius autem Polydori sententia nullo modo dici potest scriptorum consensus. Porro si hujus fides merito in suspicionem vocetur, Lelandus et reliqui qui idem hoc asseruerunt consarcinandis fabulis non sunt arguendi: quorum sententia et auctoritas, utpote doctissimorum virorum, credo, plus semper vatitura est, quam ridiculi et absurdi errores Bromptoni et Higdeni et aliorum, qui horum premunt vestigia, affirmantium ex Asserio vel male, vel potius non omnino intellecto Aluredum Oxoniensis academiae fuisse fundatorem.
14.53
Sed historiographus Oxoniensis rogat quaenam indicia dedit Baeda, quibus notis Cantabrigiam se velle ostendit? Hic autem facillime respondeatur indiciis aeque claris Baedam locum Sigberctinae scholae fuisse Cantabrigiam indigitare, ac Aluredianae Oxonias ostendere Asserium. Neque enim dicatur, si academia a Sigbercto condita fuerit, eam sibi vendicaturam esse Grantcestriam. Nam ex Baeda constat civitatulam illam his temporibus fuisse desolatam. Et certissimum videtur, deficiente illa vel potius sedem suam aliquatenus mutante, Cantabrigiam ex ruinis ejus emersisse. Procul dubio Aluredi temporibus Cantabrigia villa fuit florentissima, ut patet ex Asserio et Chronico Saxonico. Ibi enim legimus eam satis amplam fuisse, in qua magnus Dacorum exercitus hiemaret. Et quidem fieri vix potuit ut ex nihilo tantum oppidum, quod nomen universae provinciae daret, subito nasceretur. His autem temporibus urbe illa a Dacis devastata, si Johanni Rosso credamus, rex Edwardus dictus Senior« ad clerimoniam augmentandam, sicut pater suus Oxoniam, sic ipse Cantebrigeam ab antiquo cum caeteris studiis generaliter suspensam, desolatam et destructam, iterum ad primam gloriam erexit.» Si autem haec vera sint, quis, quaeso, alius ante Sigberctum nominari potest, qui scholam his in regionibus instituerit? Necesse est vero Oxonienses fateantur auctoritatem Rossi, academiae Oxoniensis alumni, et ejus antiquitatis strenui propugnatoris, hac in re quamplurimum valere, praecipue apud ipsos qui maxime hujus sententia freti aiunt Aluredum scholam suam restituisse, tres Aulas fundasse, ibique doctores in artibus praelegisse. Si enim negant Edwardo gloriam Cantabrigiam reparandi, pari jure Cantabrigienses istam Rossi historiae partem veram esse negare possunt, ubi de Alfredo Universitatem Oxoniis restituente verba facit.
14.54
Verum argumentum illud non infirmum est Sigberctum Cantabrigiae scholam non instituisse, quod, scilicet, Malmsburiensis et alii eum scholas litterarum per loca instituisse tradiderint. Sed objectionis hujus vim penitus franget auctoritas Baedae, qui scholae solummodo mentionem fecerit. Eos autem nihil moror, qui in quodam Baedae Codice manuscripto scholas legunt. In omnibus enim, quos ego vidi, manuscriptis vox illa scholam clare exhibetur.
14.55
Hactenus satis feliciter ostendi Cantabrigiam fuisse locum in qua Sigberctus scholam posuerit. Est vero alia objectio validissima, quae vix, ut arbitror, responsioni cedet. Petrus Blesensis, in sua Ingulphi Continuatione, tradit Joffridum abbatem Croylandiensem, Henrici II temporibus, transmisisse ad Manerium suum de Cotenham, juxta Cantabrigiam, monachos quosdam suos philosophicis theorematibus et aliis scientiis instructissimos, qui quotidie Cantabrigiam adeuntes, et conducto horreo publico suas scientias profitentes, in brevi temporis excursu grandem discipulorum numerum contraxerunt; qui mox adeo accrevit, ut nec horreum, nec ulla ecclesia eorum receptaculo sufficeret.« Ex isto fonte, ut pergit Blesensis, parvo qui crevit in fluvium jam magnum, videmus nunc laetificatam civitatem Dei, et totam Angliam factam frugiferam per plurimos magistros et doctores de Cantabrigia exeuntes ad similitudinem sanctissimi paradisi.» Hic autem fatendum est nihil omnino habituros quod respondeant Cantabrigienses, nisi Oxonienses ipsi viam monstrarent. Cum enim iis objicitur ideo Oxonias ante Aluredum artium non fuisse domicilium, quod rex ipse nos edoceat sub initia regni sui perpaucos cis Humbrum fuisse qui Latinam epistolam vernacule scirent reddere, mox respondent scholares Danorum injuriis Oxoniis tunc fuisse expulsos, et idcirco academiam illam doctis viris primis Aluredi annis non floruisse. Hac vero ipsa reponsione uti Cantabrigienses possunt. Nam post restitutam ab Edwardo seniore academiam, Chronicon Saxonicum nos docet Danos anno 1010 Orientalem Angliam occupasse, ibique per tres menses obvia quaeque contrivisse, praedas egisse, villas cremasse, inter quas Cantabrigiam civitatem victores incenderunt. Hinc factum est ut Sigberctina schola a Musis fuerit deserta, donec, Henrico II imperante, sub auspiciis Joffridi abbatis et monachorum ejus ad pristinam sedem redierunt.
14.56
Tota igitur hac de academiarum antiquitate controversia pertractata, si non ostendi Sigbercti scholam fuisse Cantabrigiae, hoc saltem satis constabit, vel omnes illas fabulas ab Higdeno, Rosso, aliisque de academia Oxoniensi ab Aluredo fundata confictas penitus esse rejiciendas; vel Oxoniensibus fatendum esse, invitis, licet, Cantabrigiam, regnante Sigbercto, artibus et scientiis fuisse vel florentissimam. Utrum horum malunt accipiant. Ego quidem de utrisque partibus vehementer expeto, ut ea omnia, quae vel nullius vel dubiae auctoritatis sunt, missa fierent, neque sit inter doctos viros de fabulis aut saltem incertis narrationibus tam gravis et acerba contentio. Utraque autem academia gloriam summam, celebritatem maximam, semper habebunt, licet nec hanc Aluredus, nec illam Sigberct instituerit. Et quidem mea saltem sententia Oxoniensis satis antiqua erit, si paulo ante Ingulphi tempora, qui illi studio traditus est docendus, nata esse dicatur; et ne magna quidem honoris parte Cantabrigiensis spoliabitur, si eam ante Joffridum abbatem institutam non fuisse statuatur. Nihil autem liquidius constat, quam quod ea quae ab historicis de academiis ante haec tempora traduntur, vel plane falsa esse, vel saltem dubiae incertaeque fidei.
14.57
Denique si schola Sigbertcina Grantae non est instituta, verisimillimum est eam positam fuisse vel in civitate Domnoc, in qua Felix sedem episcopatus acceperat; vel apud Seham, ubi, ecclesia constructa et dedicata, coetum non minimum monachorum aggregarat. Supra enim abunde comprobatur scholas praecipue in episcopiis et monasteriis fuisse erectas.

Intertext edge

Open linked passage

Note