Smithius, Joannes; Auctores varii
Annotationes in operibus Bedae
Beda 9.2
Choose a text
More by Smithius, Joannes; Auctores varii
—
8540 Aninopb
9.1
NUM. VI [Smith VIII]. Quod Augustinus plura millia non in finitimis Eburacae, sed in Cantio, baptizaverit.
9.1
Augustini episcopi et sociorum opera anno 597 Anglo- Saxones magno numero Christianam fidem sunt amplexi, et in solemnitate dominicae nativitatis supra decem millia baptismi aquis sunt lustrati. Quod patet e responso Gregorii ad Alexandrinae Ecclesiae episcopum Eulogium, cui anno sequente hoc modo scripsit pontifex ille celeberrimus:« Dum gens Anglorum in mundi angulo posita, in cultu lignorum ac lapidum perfida nunc usque remaneret, ex vestrae mihi orationis adjutorio placuit, ut ad eam monasterii mei monachum in praedicationem transmittere Deo auctore debuissem. Qui data a me licentia, a Germaniarum episcopis episcopus factus, cum eorum quoque solatiis ad praedictam gentem in finem mundi perductus est, et jam nunc de ejus salute et opere ad nos scripta pervenerunt: quia tantis miraculis vel ipse, vel hi qui cum eo transmissi sunt, in gente eadem coruscant, ut apostolorum virtutes in signis quae exhibent, imitari videantur. In solennitate autem dominicae Nativitatis, quae hac prima indictione transacta est, plus quam decem millia Angli ab eodem nunciati sunt fratre et coepiscopo nostro baptizati.»
9.2
Multos igitur baptizatos constat: quo tamen loco et in qua provincia sunt baptizati, ambigitur. Passim creditur juxta Eboracum fuisse in fluvio Sualua. Eo inclinat Ranulphus in Polychronico, Birchingtonus, Gotselinus in Vita S. Augustini et alii. Sed difficile est opinari statim a consecratione Augustinum cito Cantium reliquisse, ubi humanissime ab Aedilbercto rege exceptus magnam sine dubio habuit animarum messem; et peregre profectum Eboracenses, inter quos nemo tam cito legitur praedicasse, baptismo abluisse. Et ipse Baeda aperie confirmat, Eanfledam filiam Acduini regis Nordanhymbrorum, primam de gente illa, diu post mortem Augustini baptizatam fuisse. Fieri igitur non potuit, ut in finitimis Eburacae, tot millia tingeret Augustinus, si Eanfleda prima ex illa gente aqua baptismatis abluta est.
9.3
Quod igitur de Sualua fluvio dicitur et multis ibi baptizatis, in Paulini potius episcopi Eboracensis, quam in Augustini laudibus ponendum est. Nam Baeda ejus fluvii meminit in provincia Deirorum, et ait Paulinum saepius ibi manere solitum in illo fluvio quamplurimos baptizasse. Et bene reddit rationem, cur in flumine sacramentum illud traderetur:« Non enim, inquit, oratoria vel baptisteria in ipso exordio nascentis ibi Ecclesiae poterant aedificari.» Quod quia de Cantio etiam dici potuit, Augustinus ibi in flumine aliquo multa hominum millia potuit baptizare, et illud Gregorius intelligere. Unde factum, ut Paulini et Augustini baptismi in unum miscerentur, cum distingui potius et loco et tempore deberent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).