Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis485-580
Historia tripartita
Trip 10.16.24
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7911 Histri
10.16.1
LIBER NONUS. CAPUT XVI. Statuta sedis apostolicae contra diversas haereses. Vel, secundum ms. Santheod. Professio catholicae fidei quam papa Damasus destinavit ad Paulinum episcopum in Macedonia, qui fuit in Thessalonica.
10.16.1
Sed etiam alia quaedam in eminentissima Roma colligentes, contra diversas haereses conscripserunt, quae huic operi necessaria subdere judicavi.
10.16.1
Quoniam post Nicaenum concilium talis error exortus est, ut quidam dicere profano ore praesumant, sanctum Spiritum per Filium fuisse factum, anathematizamus eos qui non cum omni praedicant libertate cum Patre et Filio sanctum Spiritum unius ejusdemque substantiae atque potestatis existere.
10.16.2
Similiter autem anathematizamus et eos qui errorem Sabellii sunt secuti, eumdem dicentes Patrem esse quem Filium.
10.16.3
Anathematizamus Arium et Eunomium, qui simili impietate, licet verbis discrepent, Filium tamen et Spiritum sanctum creaturam esse confirmant.
10.16.4
Anathematizamus Macedonianos, qui ex Ariana radice derivati, non impietatem, sed vocabulum mutaverunt.
10.16.5
Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim renovans, Dominum nostrum Jesum Christum solum ex Maria confitetur.
10.16.6
Anathematizamus etiam eos qui duos filios esse profitentur: unum ante saecula, et alium post carnis assumptionem ex Virgine.
10.16.7
Anathematizamus et hos qui pro rationali anima confirmant quia Dei Verbum in humanam carnem conversum est; ipse namque Filius Verbum Dei, non pro rationali anima et intelligibili in suo corpore factus est; sed nostram, hoc est rationalem et intelligibilem animam sine peccato assumpsit atque salvavit.
10.16.8
Anathematizamus et eos qui dicunt Verbum Dei productione et corruptione a Patre separatum, et sine subsistentia; eum autem terminandum esse blasphemant. Eos autem qui ab Ecclesias ad alias Ecclesias migraverunt, tandiu a nostra communione alienos habemus donec ad eas redeant civitates in quibus primitus ordinati sunt.
10.16.9
Si quis autem, alio de loco migrante, ad locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii 338 dignitate, qui propriam deseruit civitatem, donec ejus successor requiescat in Domino.
10.16.10
Si quis non dixerit semper Patrem, et Filium, et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit.
10.16.11
Si quis non dixerit Filium natum ex Patre, hoc est, ex ejus divina substantia, anathema sit.
10.16.12
Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem esse, anathema sit.
10.16.13
Si quis dixerit quia in carne degens Filius Dei, cum esset in terra, in coelis et cum Patre non fuit, anathema sit.
10.16.14
Si quis dixerit quia in passione crucis dolorem passus est Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induta est forma servi, quam sibimet assumpsit, sicut sancta Scriptura dixit, anathema sit.
10.16.15
Si quis non dixerit quia in carne quam assumpsit sedet in dextera Patris, in qua etiam venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit.
10.16.16
Si quis non dixerit sanctum Spiritum ex Patre esse vere et proprie, sicut et Filium ex divina substantia, et Deum Dei Verbum, anathema sit.
10.16.17
Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, et omnia nosse, et ubique adesse, sicut et Filium, et Patrem, anathema sit.
10.16.18
Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam aut per Filium factum, anathema sit.
10.16.19
Si quis non dixerit omnia per Filium et per Spiritum sanctum fecisse Patrem, hoc est visibilia et invisibilia, anathema sit.
10.16.20
Si quis non dixerit Patris et Filii, et Spiritus sancti unam deitatem, potestatem, divinitatem, virtutem, unam gloriam, dominationem, imperium, unam voluntatem, et veritatem, anathema sit.
10.16.21
Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes, visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia creantes, omniaque salvantes, anathema sit.
10.16.22
Si quis non dixerit adorandum sanctum Spiritum ab universa creatura, sicut et Filium atque Patrem, anathema sit.
10.16.23
Si quis de Patre et Filio bene sapuerit, de sancto autem Spiritu non recte crediderit, haereticus est: quia omnes haeretici de Filio Dei et de sancto Spiritu male sapientes, in Judaeorum atque gentilium incredulitate consistere convincuntur.
10.16.24
Si quis autem diviserit Deum Patrem, dicens et Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum, affirmans deos dici, et non Deum, propter unam deitatem ac potestatem, quam esse credimus et novimus, Patris et Filii, et Spiritus sancti Deum unum; subtrahens vero Filium et Spiritum sanctum, tanquam solum opinatus Petrem Deum, anathema sit. Nomen enim deorum et angelis, et omnibus sanctis a Deo positum est atque donatum. De Patre vero, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalemque divinitatem, non deorum nomina, sed Dei nostri traditur atque significatur, ut credamus quia in Patre et Filio, et Spiritu sancto, solummodo baptizamur, et non in archangelorum et angelorum nominibus, sicut haeretici, aut sicut Judaei gentilesque vesaniunt. Haec igitur Christianorum salus est, ut credentes Trinitati, noc est, Patri et Filio, et Spiritui sancto, et in ea baptizati, unam deitatem, et potestatem, et divinitatem, et substantiam, in eum esse credamus. Haec itaque Gratiano vivente facta sunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 10 et 11, p. 213.

Intertext edge

Open linked passage

Note