Historia tripartita
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
—
⋯
Original / primary: 7911 Histri
10.1
LIBER NONUS. CAPUT PRIMUM. Quia mortuo Valente Constantinopolim barbari devastabant.
10.1
Igitur defuncto Valente, denuo barbari, usque ad muros Constantinopoleos venientes, ejus suburbana vastabant. Quapropter cives, quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat. Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanis[ Mss. et ed. V., Romanorum] foederata, direxerat. SOCRATES, lib. V, cap. 1, pag. 259.
10.2.1
LIBER NONUS. CAPUT II. De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine.
10.2.1
Porro Gratianus Valentiniani filius, cum dudum patre defuncto Europae sceptra tenuisset, defuncto Valente sine sobole, Asiae quoque Libyaeque regna suscepit. Moxque pietatem, quam mente perceperat, operibus demonstrabat, initiaque regni sui rerum omnium Domino dedicavit. Scripsit itaque legem: praecipiens ut expulsi pastores ad sua ovilia remearent, sacraeque basilicae eis redderentur qui communionem Damasi sequebantur. Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis, semper ornatus, dicere facereque pro apostolicis dogmatibus cuncta festinus, post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae. Direxit igitur imperator cum hujusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam bestias, divinis septis jussit expelli; optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui. Hoc ergo in universis provinciis decrevit observari. THEODORETUS, lib. V, cap. 1 et 2, p. 199.
10.2.2
Gratianus itaque cum juniore Valentiniano regno potitus, ab exsilio revocatis omnibus, lege sancivit ut unaquaeque religio licenter sacra celebraret; solos vero ab ecclesiis prohibuit Eunomianos, Photinianos et Manichaeos. SOCRATES, lib. V, cap. 2, pag. 260.
10.3
LIBER NONUS. CAPUT III. De contentione apud Antiochiam inter Paulinum et Meletium facta, et de Apollinare Laodiceno ejusque secta.
10.3
Tunc igitur in Antiochia, quae praesidet Orienti, contentio hujusmodi causa provenit. Pro apostolicis dogmatibus laborantes, sicut jam dictum est, erant divisi; et alii post calumnias irrogatas Eustathio, Arianam abominati vesaniam, apud semetipsos sacra celebrantes, Paulinum habebant antistitem; alii vero post ordinationem Euzoii, cum Meletio convenientes, ejus doctrina fruebantur. Ad haec autem Apollinaris Laodicenus alterius partis sibimet praesulatum assumpsit. Qui dum pietatis indueret vultum, et apostolica se fingeret dogmata conservare; post paululum manifestus hostis apparuit. De divina namque natura adulterinis rationibus utebatur, gradus 332 quosdam generans dignitatum, et sacramentum dispensationis imperfectum explanare praesumens, animamque rationalem, quae corpus regit, privatam salute confirmans. Si enim animam non assumpsit secundum illius rationem Deus Verbum, neque medicinam praebuit, neque honorem dedit; sed corpus quidem terrenum ab invisibilibus virtutibus adoratur; anima vero, secundum divinam imaginem facta, in inferiora permansit, contumeliis induta peccati. Qui plurima super haec vesanus asseruit. Aliquando etenim pariter confitebatur et ipse ex sancta Virgine assumptam carnem, aliquando vero eam cum Deo Verbo coelitus descendisse, aliquando eum ipsum factum carnem, sumpsisse nihil ex nobis. Aliasque plurimas et inanes fabulas sacris promissionibus copulabat, quas in praesenti dicere superfluum judicavi. Talia siquidem ille dicens, non solum suos peste complevit, sed etiam quosdam nostrorum fecit hujusmodi lepra participari. Post paucum vero tempus, dum suum viderent opprobrium, et Ecclesiae claritatem, pene cuncti reversi sunt, et communionem ecclesiasticam percipere meruerunt; non tamen priorem deposuere languorem, sed magis plurimos constantium latenter sauciaverunt. Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti passio copuletur; et alia quaecunque populis et sacerdotibus certamina genuerunt. Sed haec quidem postea facta sunt. Tunc igitur veniente Sapore magistro militiae, et ostendente principis legem, Paulinus quidem fatebatur se Damasi esse participem. Promittebat etiam Apollinaris, hoc ipso languore celato. Sacratissimus vero Meletius sub quiete degens, illorum certamina devitabat. Porro Flavianus sapientissimus tunc in ordine presbyterii constitutus, primo quidem veniente magistro militum, ita ad Paulinum locutus est: Si communionem Damasi, o amice, sectaris, ostende nobis dogmatum tuorum aperte consortium; ille namque dum unam Trinitatis substantiam confitetur, tres subsistentias praedicat in aperto; verumtamen e diverso subsistentias perimis Trinitatis: ostende itaque dogmatum concordiam, et suscipe secundum leges ecclesias[ Ms. Lyr., secundum leges ecclesiasticas]. Cum ergo illum his sermonibus objurgasset, conversus Apollinari dixit: Admiror te, o amice, sic impudenter veritati resistere, cum aperte noveris quoniam laudabilis Damasus perfecte naturam nostram a Deo Verbo dicit assumptam: tu vero contraria fatearis. Mentem namque nostram salute fraudas. Si autem false loquimur, te forsitan accusantes; vel nunc novitatem a te natam denega, et Damasi amplexus doctrinam, sectam suscipe venerandam[ Mss., septa veneranda] veritatis. His itaque rationibus sapientissimus Flavianus illorum fiduciam ita redarguit. Porro Meletius omnium mansuetissimus, omnium tranquillissimus atque modestus, Paulino dixit: Quoniam et mihi harum ovium curam commisit Dominus, et tibi similiter aliarum, suscipe hanc sollicitudinem, et communica alterutris sub dogmate pietatis. Jungamus amice greges, et solvamus de praesulatu contentionem: communiter pascentes oves, curam earum communiter offeramus. Si autem de sede certamen est, ego etiam hanc contentionem conabor expellere. In sede sacrum ponatur Evangelium, et ex utraque nos parte sedeamus. Et si quidem prius ego terminum vitae suscepero, solus eris antistes; si vero hoc tibi prius evenerit, ego rursus gregis habebo curam. Cum haec ergo Meletius cum omni mansuetudine protulisset, Paulinus acquiescere non consensit. Tunc magister militiae, judex utrorumque verborum, ecclesias Meletio tradidit. Paulinus autem aliarum ovium permansit antistes. Verum Apollinaris praesulatu Ecclesiae nudatus, novitatem doctrinae suae aperta impudentia praedicabat, et ducem semetipsum ostendit haereseos, et ipse quidem in Laodicea crebro morabatur. In Antiochia vero jam prius Vitalem ordinaverat, vita quidem optima decoratum, et apostolicis dogmatibus enutritum[ Ms. Lyr., eruditum], postea tamen hoc languore putrefactum. Porro sacratissimus Meletius Diodorum illum cujus jam meminimus, qui sub hac tempestate nimis asperrima, Ecclesiae navem sine submersione servaverat, Tarsensium pastorem constituit, eique Ciliciae gentis curam commisit: Apameiae vero pontificalem curam Joanni dedit; qui licet genere ac nobilitate fulgebat, tamen progenitores propriis virtutibus adornabat. Hunc ergo et sermo decorabat et vita. Is itaque tempore tempestatis confidelium suorum numerum gubernavit, cooperatorem habens laudabilem Stephanum, quem sacratissimus Meletius ad alia certamina destinavit. Nam dum agnovisset Germaniciam Eudoxii peste corruptam, hunc ibi tanquam sapientissimum medicum destinavit. Erat enim omni Graecorum doctrina plenus, et divinis dogmatibus farcinatus[ Ms. Lyr., saturatus]. Quamobrem spe sua fraudatus non est. Usus namque dono spiritalis doctrinae, lupos mutavit in oves. Porro magnus Eusebius de exsilio remeans, Acacium summae claritatis virum in Beroea ordinavit episcopum, in Hierapoli Theodotum, cujus mira conversatio hactenus decantatur; Eusebium in Chalcide, in Cyro nostra Isidorum. Aiunt enim quia etiam Eulogium, qui pro apostolicis dogmatibus fuerat decertatus et in Antinoo cum Protogene missus exsilio, Edessae ordinasset episcopum. Barses enim sacratissimus, jam de praesenti luce migraverat. Sanctus vero Eusebius ultimum episcopum Marin in civitate Dolicha fecit. Haec enim parva civitas vesaniam tunc obtinuerat Arianam. Ubi dum accessisset Eusebius, ut Marin, virum plurimis virtutibus decoratum, in sede collocaret episcopali, quaedam mulier Ariana peste completa, tegulam de tecto demisit, qua ejus caput valde contrivit, isque post paululum ad vitam meliorem de hac luce migravit. Qui moriens, praesentes jurejurando construnxit ut ab ea quae hoc fecisset nullo modo poenas exigerent, imitatus Dominum suum, qui pro crucifigentibus ait: Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt; simul et conservum Stephanum, qui post multos lapidum jactus clamabat: Domine, ne eis statuas hoc peccatum. Hoc ergo modo magnus Eusebius est defunctus. Et qui Thraciae barbaros evitavit, impiorum haereticorum manus declinare non potuit; sed martyrii coronam illorum ferocitate suscepit. Haec ergo gesta sunt post reversionem episcoporum. THEODORETUS, lib. V, cap. 3. Edit. Christ. Vales. cap. 2 et 3, p. 200. 333
10.4.1
LIBER NONUS. CAPUT IV. De Theodosii ducatu, et quomodo a Gratiano imperatore fuerit ordinatus, et ad Orientale missus imperium, orthodoxis profuerit, et retruserit haereticos.
10.4.1
Porro Gratianus Thraciam barbaros vastare cognoscens, Italia relicta, in Phoenicem[ Ed. Frob. et Niv., Paeconiam vel Pannoniam] venit. Ea tempestate Theodosius tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur; et ob hanc causam invidia similium judicum fatigatus, in Hispania morabatur, ubi et ortus fuerat et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret; quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, ducatu Theodosii pugnam credidit terminari: repente siquidem eum ab Hispaniis evocans, et magistrum militum esse denuntians, cum expeditu ad barbaros destinavit. At ille fide munitus, confidenter ad Thracias est profectus. Quo dum venisset, vidissetque barbaros, exercitum ordinavit ad pugnam. Congressione vero facta, impetum barbari non ferentes, suas acies reliquerunt. Et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur. Immensaque caedes tunc facta est barbarorum. Plurimis igitur interemptis, paucisque latenter transeuntibus Histrum, mox dux optimus exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius exstitisset. Quod tamen nec ipsi imperatori, dum miraretur factum, credibile videbatur. Invidi siquidem etiam fugisse cum dicebant, et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent hostium multitudinem peremptorum. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique renuntiarent. Porro dux optimus inter haec divinam visionem vidit, et ab ipso Deo aperte sibi monstratam. Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes, chlamydem sibi vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum[ Ed., clericorum]. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt. Quamobrem laetatus princeps, Theodosium fecit imperatorem. THEODORETUS, lib. IV, V, VI, p. 203.
10.4.2
Consulatu Ausonii et Olibrii, sexta decima die Januarii mensis. SOCRATES, lib. V, cap. 2, p. 260.
10.4.3
Traditaque ei sceptrorum parte Valentis, ipse rursus ad Italiam rediit, et illum ad regna collata transmisit. Mox igitur ut imperium sumpsit, prae omnibus de concordia Ecclesiae cogitavit, et uniuscujusque praesulatus episcopos Constantinopolim convenire praecepit. Haec sola erat Ariano plena contagio; nam Occidens liber ab hujusmodi languore permansit. Constantinus enim senior, filius Constantini majoris, et Constans junior, paternam fidem integram servaverunt. Rursus etiam Valentinianus imperator Hesperiae inviolatam custodivit fidei pietatem. Orientis autem tractus multifariam hujusmodi labe completus est. Arius enim Alexandrinae presbyter civitatis hanc ibi genuit blasphemiam. Post quem Eusebius, Patrophilus et Aetius, Palaestini, et Paulinus atque Gregorius, Phoenices, et Laodicensis Theodotus[ Ms. Santheod., Theodolus], cumque his Georgius, post quos etiam Athanasius et Narcissus, Cilices, et alii plurimi male jactata semina nutriverunt. His igitur nequissimis cultoribus fuit cooperator Constantius atque Valens. Pro hac ergo solummodo causa, Theodosius suo subjacentes imperio Constantinopolim congregari praecepit episcopos. THEODORETUS, lib. V, cap. 6, p. 205.
10.5
LIBER NONUS. CAPUT V. Quomodo Macedoniani denuo ab orthodoxis divisi sint.
10.5
Interea Macedoniani, post legationem ad Liberium destinatam, aliquanto tempore sine discretione communicabant ipsi et iis qui ab initio definitionem fidei Nicaenae susceperant. Cumque lex principis Gratiani licentiam religionibus, sicuti vellent, communicare praebuisset, denuo sunt divisi; congregatique in Antiochia, statuerunt vocem consubstantialitatis amovendam, et venerantibus Nicaenam fidem non esse communicandum. Sed plurimi, videntes eorum varietatem, recesserunt ab eis, et consubstantialitatis sectatoribus sunt uniti. SOCRATES, lib. V, cap. 4, pag. 261.
10.6.1
LIBER NONUS. CAPUT VI. Quomodo Theodosius imperator Thessalonicae baptizatus sit.
10.6.1
Cumque Theodosius bello barbaros superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acolio ejus civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus Christianum dogma et fidem Nicaeni concilii sequeretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 707.
10.6.2
Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cujusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter ejus verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. SOCRATES, lib. V, cap. 6, p. 262.
10.7.1
LIBER NONUS. CAPUT VII. Professio Theodosii de fide.
10.7.1
Cogitans igitur imperator quia melius esset pronuntiare subjectis cujus esset fidei, ne videretur vim facere, si quemquam subito invitum ad cultum religionis impelleret, legem e Thessalonica populo Constantinopolitano proposuit. Hoc enim visum est, ut veluti de quadam civitatis arce omnibus subjectis, aliisque civitatibus indicante scriptura, fieret manifesta. Cujus legis verba sunt haec.
10.7.2
334 Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. ad populum urbis Constantinopolitanae.
10.7.3
Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temper mentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandriae episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, sub pari majestate et sub pia Trinitate, credamus. Hanc legem sequentes, Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti: reliquos vero dementes vesanosque judicantes haeretici dogmatis infamiam[ ed. V., insaniam] sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data III calend. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio Augg. coss..
10.7.4
Haec sanciens post paululum Constantinopolim vehit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 708.
10.8
LIBER NONUS. CAPUT VIII. De Gregorio Nazianzeno Constantinopolim translato
10.8
Tunc igitur Gregorius Nazianzenus communi decreto multorum episcoporum in Constantinopolim transmutatus, intra civitatem in parvo oratorio sacra celebrabat. Cui loco postea principes basilicam maximam copulantes, eam vocaverunt Anastasiam. SOZOMEN., lib. VII, cap. 5, p. 708.
10.9
LIBER NONUS. CAPUT IX. De basilica sanctae Anastasiae.
10.9
Quae non solum pulchritudine et magnitudine, verum apertissima apparitione Dei noscitur illustrari. Illic enim divina virtus in somnis, et aperte, plurimis et frequenter multisque languentibus, et interim in rerum periculis constitutis, subvenisse dignoscitur, ita ut crederetur ab aliquibus sanctam Mariam, Christi Matrem Virginem hanc esse; cum tali namque habitu multis ostenditur. Quam basilicam ideo Anastasiam vocant, sicuti reor, eo quod dogma Nicaeni concilii in Constantinopoli, quasi jam mortuum, eo loco expositionibus Gregorii resurrexit. Ego tamen audivi quosdam veriloquos retulisse, dum populus illic congregaretur ad missas, mulierem praegnantem de superiore porticu cadentem defunctam fuisse; tuncque communi oratione facta super eam, revixisse, et cum partu salvatam esse. Quam ob rem nimis inopinabile Anastasiae nomen, id est resurrectionis accepit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 5, p. 708.
10.10
LIBER NONUS. CAPUT X. Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit.
10.10
Gregorius itaque vir eloquentissimus ac venerandus, agnoscens aliquos murmurare, eo quod esset ex alia civitate, adveniente principe, Constantinopolim habitare declinabat. Imperator tamen, dum in tali statu invenisset Ecclesias, cogitabat quemadmodum pacificaret omnes, et cunctas augeret Ecclesias. Mandavit ergo repente Demophilo, qui tunc Arianae religioni praesidebat: Si vis, inquit, credere secundum Nicaeni dogma concilii, uniatur populus et suscipiat pacem. Cumque ille propositionem hujusmodi refugisset, tunc imperator: Si pacem, inquit, concordiamque declinas, fugere te etiam a sacris basilicis ego praecipio. Haec audiens Demophilus, et cogitans quia grave esset potioribus resultare, convocans in ecclesiam plebem, et surgens in medio cunctorum, haec per se subjectis verba locutus est: Fratres; scriptum est in Evangelio: Si persecuti vos fuerint, ex ista civitate fugite in aliam. Quia igitur imperator ecclesiis opus habet, scitote crastina nos collectam foris urbem celebraturos. Haec cum dixisset, egressus est: non tamen sic intelligens Evangelii verba quemadmodum dicta sunt. Illic enim praecipitur ut fugientes habitationem mundanam, Jerusalem requirant supernam. Egressus ergo de civitate ante portas, conciliabula celebrabat. Cum quo simul exiit Lucius Alexandria pulsus, quia tunc apud Constantinopolim morabatur. Sic itaque Theodosii concordiam non ferentes, post quadraginta annos ecclesias quas vi tenuerant reliquerunt. Egressi decivitate quinto consulatu Gratiani, et Theodosii primo, mense Novembri. Quo facto, Nicaenae fidei sectatores ecclesias receperunt. SOCRATES, lib. V. cap. 7, p. 263.
10.11
LIBER NONUS. CAPUT XI. De Eunomii calliditate.
10.11
Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Hujus fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis jura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam ejus incurreret. SOZOMEN., lib. VII, cap. 6, p. 710.
10.12
LIBER NONUS. CAPUT XII. De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos.
10.12
Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent apud Constantinopolim congregati, 335 praecepit imperator ut nullus proderet quis esset maximus ille Meletius. Volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari; cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset domum, relictis omnibus ad magnum currit Meletium, et veluti quidam filius patris amator, post multum tempus paterna visione potitus, amplectebatur eum, et simul osculabatur oculos, labia, pectus, et caput, dextramque qua eum in somnio coronaverat, insinuavitque illi quam viderat visionem. Cumque etiam caeteros congrue salutasset, rogavit tanquam Patres ut de rebus praesentibus cogitarent,-- et ut in urbe Constantinopolitana ordinaretur episcopus. Et cum speraret posse Macedonianos uniri, etiam eorum convocavit episcopos. Convenerunt ergo de consubstantialitatis fide Timotheus Alexandrinus, Cyrillus Hierosolymitanus, post poenitentiam in consubstantialitatis dogma consentiens, Meletius Antiochiae, et Acholius Thessalonicae, aliique plurimi; ita ut centum et quinquaginta numerus impleretur. Macedonianis vero praeerat Elensius Cyzici, et Lampsaci Marcianus; erantque simul triginta sex, quorum plurimi esse videbantur de civitatibus Hellesponti. Convenerunt itaque consulatu Eucharii et Evagrii, mense Maio. Igitur imperator et episcopi partis ejus laborabant ut Eleusius ejusque sequaces unirentur Ecclesiae: commemorantes eis legationem quam miserant ad Liberium, tunc Romanae urbis episcopum, per Eustathium, et quia dudum sponte ei communicassent; nec esset sine pudore, ut subito bene prius placita permutarent. At illi ejus monita apertaque convicia parvipendentes, elegerunt sequi potius Arianam pestem quam consubstantialem dicere Trinitatem. Haec fatentes de Constantinopoli sunt egressi, et scribebant alterutris ne quis eorum in Nicaeni concilii dogmate consentiret. SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 264.
10.13.1
LIBER NONUS. CAPUT XIII. De ordinatione Maximi Cynici ejusque depositione, et ordinatione recta Nectarii, et de canonibus in ea synodo constitutis.
10.13.1
Gregorius itaque, qui tunc Constantinopolitanam regebat Ecclesiam, Nazianzum remeare tendebat. Pro quo cum episcopatus Constantinopolitanae vacaret Ecclesiae, Timotheus Alexandrinus, Petri successor, Maximum quemdam Cynicum ordinavit episcopum, cum nuper totondisset eum. Is enim erat etiam Apollinaris vesania farcinatus. Sed non pertulerunt hoc malum viri sanctissimi Constantinopoli congregati. Et dum Aegyptii maxime se pro ejus ordinatione separassent, sacra officia cum Gregorio celebrabant. At ille graviter ferens rursus factam divisionem, exorabat universos ut laude dignum virum quaererent, quem pontificem ordinarent. Tunc illi ejus verbis acquiescentes, Nectarium generis nobilitate decoratum constituerunt Constantinopolitanae civitatis episcopum; Maximum vero Apollinaris contagio laborantem, nudatum pontificali dignitate projecerunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.
10.13.2
Tunc etiam regulam protulerunt ut Constantinopolitanus episcopus haberet honoris privilegia post pontificem Romanum, eo quod sit nova Roma. Firmaveruntque rursus Nicaenam fidem, et patriarchas constituerunt, distribuentes provincias, ut episcopi uniuscujusque dioecesis ad Ecclesias non irent extraneas. Hoc enim primitus propter persecutionis tempus indifferenter agebatur. Distribuerunt itaque Nectario quidem maximam civitatem et Thraciam; Ponticam vero dioecesim Helladio, qui post Basilium fuit; Caesaraeam Cappadociae Gregorio Nysseno, Basilii germano; Troilo quoque Melitenae Armeniae jus patriarchae dederunt; Asianam vero dioecesim Iconii Amphilochius est sortitus; Optimus autem Antiochiae Pisidiae; Aegyptum quoque Timotheo Alexandrino distribuerunt. Porro Ecclesiarum orientalium gubernationem ejus praesulibus commiserunt Pelagio Laodiceno et Diodoro Tarsi, Antiochenae Ecclesiae privilegia reservantes, quae tunc Meletio praesenti dederunt. Definierunt pariter, ut si quid in provincia qualibet emergeret, provinciae concilio finiretur. In his omnibus suum praebuit etiam imperator assensum. SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 265.
10.13.3
Parvo siquidem tempore transeunte, sanctus quidem Meletius est defunctus, et ab omnibus sapientibus cum praeconiis maximis est sepultus. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.
10.13.4
Aestate vero sequente, rursus plures episcopi ad Constantinopolim pro causis ecclesiasticis sunt reversi, ubi occidentalium episcoporum synodicam susceperunt epistolam, invitantem eos ad Romam, ut illic maximum celebraretur concilium. Sed illi quidem profectionem, quasi nihil habituram lucri, refugerunt; verum litteras direxerunt Damaso caeterisque praesulibus, quas pro clariori notitia subdere necessarium judicavi. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 207.
10.14.1
LIBER NONUS. CAPUT XIV. Epistola Constantinopolitani concilii ad papam Damasum et occidentales episcopos.
10.14.1
Dominis honorabilibus atque venerandis fratribus et comministris Damaso, Ambrosio, Brittonio, Valeriano, Acholio, Basilio et reliquis sanctis episcopis in maxima Roma collectis, sancta synodus orthodoxorum episcoporum congregatorum in maxima civitate Constantinopoli, in Domino salutem.
10.14.2
Velut ignoranti vestrae reverentiae insinuare atque narrare multitudinem passionum ab Ariana potentia nobis saepius illatarum, forsitan supervacuum est. Non enim ita negligere vestram credimus sanctitatem, ut adhuc egeatis discere, quos certum est condolere. Sed neque tales nos constrinxere tempestates, ut pro sui parvitate latere potuissent. Neque tempus persecutionis est novum; sed adhuc memoriam servat antiquam, non solum in his qui passi sunt, sed etiam in eis qui participes sunt illorum quorum proprias indicant passiones. Hesterno enim, ut ita dicamus, aut Lodie exsiliorum vinculis resoluti, post innumeras tribulationes ad Ecclesias proprias sunt reversi. Aliorum vero in exsilio defunctorum funera revocata sunt. Quidam vero etiam ab exsilio 336 remeantes, et ferventi haereticorum furore detenti, amariora quam in exsilio in propriis sunt perpessi, lapidibus ab eis obruti, sicuti beatus Stephanus. Alii diversis macerati sunt suppliciis, adhuc stigmata Christi et vulnera in suo corpore circumferre noscuntur. Pecuniarum vero dispendia, honoris ademptiones, singulorumque confiscationes et machinamina, injurias atque vincula, quis numerare valebit ad singula? Omnes enim tribulationes vere super nos multiplicatae sunt ultra numerum. Juste quidem, quoniam valde peccavimus. Aut certe clemens Dominus passionum multitudine nos voluit exercere. Propter haec itaque gratias Deo referimus: quia et per tantas tribulationes servos corripit suos, et secundum multitudinem miserationum suarum deduxit nos rursus ad refrigerium. Nobis itaque tempus et labor maximus necessarius fuit, quatenus emendatio proveniret Ecclesiarum; ut, tanquam pro longa aegritudine, diligentia paulatim adhibita, priscam pietatis redderet sanitatem. Hoc etenim modo putabimur persecutionibus acerrimis liberari, et Ecclesias, longo tempore ab haereticis detentas, denuo reparare. Verumtamen graves adhuc nobis sunt lupi, qui postquam de caulis expulsi sunt, ex ipsis pascuis oves abripiunt: collectas facere contendentes, populos commoventes, et in nullo segnes ad Ecclesiae laesionem. Erat itaque, sicut diximus, necessarium huic operi tempus. Quia tamen fraternam circa nos charitatem ministrantes, synodum in Romana urbe Dei voluntate fecistis, et nos illic tanquam membra propria, litteris Deo amabilis principis evocastis; ut quoniam tunc ad tribulationes soli sumus addicti, nunc sub imperatorum pia concordia non sine nobis regnaretis; sed etiam nos vobiscum, secundum apostolicam vocem, conregnaremus. Oratio quidem nostra fuit, si esset possibile ut omnes nostras simul relinquentes Ecclesias, desiderio utili jungeremur. Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus? Sed quoniam hoc omnino nudabat Ecclesias, requie nuper inchoata, resque nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere. Majoris vero profectionis neque speravimus opus, neque praeaudivimus omnino, antequam Constantinopolim veniremus. Super haec autem induciarum angusto tempore faciente, neque praeparare nos valentes ad longam profectionem, neque universos communicatores nostros, in provinciis positos commonere, et eorum consensum sumere praevaluimus. Quoniam igitur haec et alia multa plurimorum adventum prohibere videbantur, quod erat secundum effectum[ ed., secundum, ad effectum] rerum, et vestrae circa nos charitatis ostensionem, hoc egimus: reverendissimos atque charissimos fratres et comministros nostros episcopos Cyriacum, Eusebium et Priscianum usque ad vos laborare alacriter exorantes, per quos et nostram voluntatem pacificam et intentionem habentem unitatis ostendimus, zelumque nostrum quem pro saluberrima fide gerimus, indicamus. Nos etenim persecutiones, sive tribulationes, sive minas imperiales, sive crudelitates judicum, sive quaslibet alias tentationes haereticorum, libenter sustinuimus pro evangelica fide, quae in Nicaea Bithyniae a trecentis decem et octo Patribus roborata dignoscitur. Hanc enim et vobis, et nobis, et omnibus qui non subvertunt verbum verae fidei, complacere confidimus, quam scimus antiquissimam existere, et sequacem baptismatis, docentemque nos credere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Divinitatem quippe, et virtutem, atque substantiam unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti credimus, et aequalem honorem ac dignitatem, et imperium coaeternum, in tribus perfectissimis subsistentiis, seu tribus perfectis personis; ut neque Sabellini languor habeat locum confusione subsistentiarum aut peremptione proprietatum; neque Eunomianorum, et Arianorum, et Pneumatomachorum, id est Spiritui resistentium, blasphemia praevaleat; substantia videlicet secundum illos, aut natura, aut divinitate divisa, et increatae consubstantiali, et coaeternae Trinitati postrema quaedam vel creata, vel alterius substantiae natura detur. Inhumanationis vero Christi sermonem sine aliqua violatione servamus, neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes; sed totum scientes perfectum quidem ante saecula existere Dei Verbum, perfectum vero hominem in novissimo dierum propter nostram salutem factum. Igitur quae de fide a nobis aperte praedicantur, velut in summa haec esse noscuntur: de quibus amplius instrui poteritis, si et tomum in Antiochia factum a synodo ibi constituta dignemini legere, et quod anno superiori in Constantinopoli ab universali synodo cognoscitur esse prolatum: in quibus latius fidem professi sumus, et contra novitates haeresum nuper exortas anathemata ex scripto protulimus. De dispensationibus autem particularibus Ecclesiarum antiqua, sicuti nostis, sanctio tenuit, et definitio sanctorum Patrum in Nicaea convenientium secundum unamquamque provinciam; et si pontifices voluerint, ut cum eis vicini propter utilitatem celebrent ordinationes: quibus rebus consequenter et caeteras ecclesias apud nos aedificari cognoscite, et insignium ecclesiarum haec approbasse sacerdotes. Porro Constantinopolitanae urbis novellam, ut ita dicamus, Ecclesiam, velut ex ore leonis haereticis suffossam blasphemiis abstraximus; et per misericordias Dei reverendissimum et Deo amabilem Nectarium episcopum ordinavimus coram universali concilio cum communi concordia, sub aspectu etiam Deo amabilis imperatoris Theodosii, universique cleri, cuncta decernente pariter civitate. In seniore autem et vere apostolica Ecclesia Antiochiae Syriae, in qua prius venerabile Christianorum appellatum est nomen, reverendissimum et Deo amabilem episcopum Flavianum, de universa provincia et orientali dioecesi concurrentes, regulariter ordinarunt, omni Ecclesia pariter decernente, et quasi sub una voce hunc honorante virum. Quam ordinationem, tanquam legalem suscepit commune concilium. In matre vero cunctarum Ecclesiarum Hierosolymis constituta, reverendissimum et Deo amabilem Cyrillum episcopum esse significamus; qui regulariter olim a provincialibus ordinatus, 337 plurima propter Arianos diversis temporibus certamina passus est. His igitur tam legaliter et canonice apud nos gestis, etiam vestram reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione, et timore dominico, per quae[ mss. quem] humana removetur offensio et Ecclesiarum aedificatio praeponitur universis. Sic etenim verbo fidei concordante, et Christiana in nobis charitate firmata, cessavimus dicere quod reprehendebat Apostolus: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae; dum omnes videlicet appareamus[ ms. Lyr., videamur] Christi, qui in nobis divisus non est. Et si sine schismate corpus Ecclesiae, Deo adjuvante, servemus, cum fiducia ante Domini tribunal astabimus.
10.14.3
Haec contra Arii, et Aetii, Eunomiique, vesaniam, nec non contra Sabellii, Photini, Marcelli, Pauli Samosateni et Macedonii, conscripserunt. Similiter autem et Apollinaris novitatem palam abdicaverunt, dicentes, Inhumanationes vero Domini sine violatione servamus; neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes.
10.14.4
Porro Damasus omni laude dignissimus, agnoscens hanc haeresim exortam fuisse, non solum Apollinarem, sed etiam Timotheum discipulum illius abdicavit. Et hoc Orientem gubernantibus episcopis litteris propriis indicavit, quas curavi subter adnectere. THEODORETUS, lib. V, p. 208.
10.15
LIBER NONUS. CAPUT XV. Epistola Damasi de damnatione Apollinaris ad Timotheum.
10.15
Quoniam apostolicae sedi reverentiam debitam charitas vestra distribuit, vobis plurimum, charissimi filii, praestitistis. Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula, quae suscepimus, teneamus, tamen profitemur nos honore minores esse, et propterea omni modo festinamus, ut ad gloriam ejus beatitudinis pervenire possimus. Scitote igitur quia dudum Timotheum profanum, ineruditum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio ejus dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus ejus reliquias qualibet ratione de caetero praevalere. Si autem adhuc ille serpens antiquus, semel et secundo percussus, ad poenam propriam reviviscit; quique extraneus ab Ecclesia est mortiferisque venenis suis quosdam fidelium tentare non cessat, hanc tanquam pestiferam declinate corruptionem, quatenus vos memores apostolicae fidei, quae praecipue in urbe Nicaena a Patribus ex scripto prolata est, firmo gradu stabiles in fide et immutabiles perduretis; et non vaniloquia et exterminabiles quaestiones ab isto audire patiamini clericos vestros aut plebem. Jam enim semel formam dedimus, ut qui semetipsum cognoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contraditum, dicente sancto Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Christus enim Filius Dei, Dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium peccatis omnibus liberaret. Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse, plenus spiritu diaboli, gehennae semetipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei? Qui et hic judicio apostolicae sedis, praesente quoque Petro Alexandrinae civitatis episcopo, cum Apollinari suo doctore damnatus est, et in die judicii tormenta debitaque supplicia sustinebit. Si vero quibusdam levioribus ille suadet, veluti quamdam spem habens, qui veram spem in Christi confessione mutavit, sciant, se cum isto similiter perituros, cum quo ecclesiasticae regulae resultabunt. Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi. THEODORETUS, lib. V, cap. 10, p. 212.
10.16.1
LIBER NONUS. CAPUT XVI. Statuta sedis apostolicae contra diversas haereses. Vel, secundum ms. Santheod. Professio catholicae fidei quam papa Damasus destinavit ad Paulinum episcopum in Macedonia, qui fuit in Thessalonica.
10.16.1
Sed etiam alia quaedam in eminentissima Roma colligentes, contra diversas haereses conscripserunt, quae huic operi necessaria subdere judicavi.
10.16.1
Quoniam post Nicaenum concilium talis error exortus est, ut quidam dicere profano ore praesumant, sanctum Spiritum per Filium fuisse factum, anathematizamus eos qui non cum omni praedicant libertate cum Patre et Filio sanctum Spiritum unius ejusdemque substantiae atque potestatis existere.
10.16.2
Similiter autem anathematizamus et eos qui errorem Sabellii sunt secuti, eumdem dicentes Patrem esse quem Filium.
10.16.3
Anathematizamus Arium et Eunomium, qui simili impietate, licet verbis discrepent, Filium tamen et Spiritum sanctum creaturam esse confirmant.
10.16.4
Anathematizamus Macedonianos, qui ex Ariana radice derivati, non impietatem, sed vocabulum mutaverunt.
10.16.5
Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim renovans, Dominum nostrum Jesum Christum solum ex Maria confitetur.
10.16.6
Anathematizamus etiam eos qui duos filios esse profitentur: unum ante saecula, et alium post carnis assumptionem ex Virgine.
10.16.7
Anathematizamus et hos qui pro rationali anima confirmant quia Dei Verbum in humanam carnem conversum est; ipse namque Filius Verbum Dei, non pro rationali anima et intelligibili in suo corpore factus est; sed nostram, hoc est rationalem et intelligibilem animam sine peccato assumpsit atque salvavit.
10.16.8
Anathematizamus et eos qui dicunt Verbum Dei productione et corruptione a Patre separatum, et sine subsistentia; eum autem terminandum esse blasphemant. Eos autem qui ab Ecclesias ad alias Ecclesias migraverunt, tandiu a nostra communione alienos habemus donec ad eas redeant civitates in quibus primitus ordinati sunt.
10.16.9
Si quis autem, alio de loco migrante, ad locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii 338 dignitate, qui propriam deseruit civitatem, donec ejus successor requiescat in Domino.
10.16.10
Si quis non dixerit semper Patrem, et Filium, et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit.
10.16.11
Si quis non dixerit Filium natum ex Patre, hoc est, ex ejus divina substantia, anathema sit.
10.16.12
Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem esse, anathema sit.
10.16.13
Si quis dixerit quia in carne degens Filius Dei, cum esset in terra, in coelis et cum Patre non fuit, anathema sit.
10.16.14
Si quis dixerit quia in passione crucis dolorem passus est Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induta est forma servi, quam sibimet assumpsit, sicut sancta Scriptura dixit, anathema sit.
10.16.15
Si quis non dixerit quia in carne quam assumpsit sedet in dextera Patris, in qua etiam venturus est judicare vivos et mortuos, anathema sit.
10.16.16
Si quis non dixerit sanctum Spiritum ex Patre esse vere et proprie, sicut et Filium ex divina substantia, et Deum Dei Verbum, anathema sit.
10.16.17
Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, et omnia nosse, et ubique adesse, sicut et Filium, et Patrem, anathema sit.
10.16.18
Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam aut per Filium factum, anathema sit.
10.16.19
Si quis non dixerit omnia per Filium et per Spiritum sanctum fecisse Patrem, hoc est visibilia et invisibilia, anathema sit.
10.16.20
Si quis non dixerit Patris et Filii, et Spiritus sancti unam deitatem, potestatem, divinitatem, virtutem, unam gloriam, dominationem, imperium, unam voluntatem, et veritatem, anathema sit.
10.16.21
Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes, visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia creantes, omniaque salvantes, anathema sit.
10.16.22
Si quis non dixerit adorandum sanctum Spiritum ab universa creatura, sicut et Filium atque Patrem, anathema sit.
10.16.23
Si quis de Patre et Filio bene sapuerit, de sancto autem Spiritu non recte crediderit, haereticus est: quia omnes haeretici de Filio Dei et de sancto Spiritu male sapientes, in Judaeorum atque gentilium incredulitate consistere convincuntur.
10.16.24
Si quis autem diviserit Deum Patrem, dicens et Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum, affirmans deos dici, et non Deum, propter unam deitatem ac potestatem, quam esse credimus et novimus, Patris et Filii, et Spiritus sancti Deum unum; subtrahens vero Filium et Spiritum sanctum, tanquam solum opinatus Petrem Deum, anathema sit. Nomen enim deorum et angelis, et omnibus sanctis a Deo positum est atque donatum. De Patre vero, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalemque divinitatem, non deorum nomina, sed Dei nostri traditur atque significatur, ut credamus quia in Patre et Filio, et Spiritu sancto, solummodo baptizamur, et non in archangelorum et angelorum nominibus, sicut haeretici, aut sicut Judaei gentilesque vesaniunt. Haec igitur Christianorum salus est, ut credentes Trinitati, noc est, Patri et Filio, et Spiritui sancto, et in ea baptizati, unam deitatem, et potestatem, et divinitatem, et substantiam, in eum esse credamus. Haec itaque Gratiano vivente facta sunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 10 et 11, p. 213.
10.17.1
LIBER NONUS. CAPUT XVII. Quod corpus Pauli Constantinopolitani pontificis de Ancyra fecerit referri Theodosius.
10.17.1
Interea Theodosius imperator corpus episcopi Pauli de Ancyra tunc revocari fecit, quem Philippus praefectus propter Macedonium exsilio destinatum, in Cucuso Armeniae fecerat suffocari. Quod funus cum honore maximo atque veneratione suscipiens, in ecclesia recondidit quae nunc ex ejus nomine noscitur appellari, quam tunc Macedoniani tenuerant ab Arianis divisi, et expulsi sunt ab imperatore, quia ejus noluerunt sequi fidem. SOCRATES, lib. V, cap. 9, p. 266.
10.17.2
In qua basilica plurimi nescientes veritatem, Paulum apostolum illic jacere credunt, et maxime mulieres ac populi. Hoc itaque tempore etiam Meletii reliquiae in Antiochiam relatae, et juxta sepulcrum Babylae martyris noscuntur esse reconditae. Fertur enim quia per totam viam, jussu principis, ministrantibus cunctis civitatibus, cum psalmodia et honore debito funus ejus usque ad Antiochiam fuerit revocatum. SOZOMEN., lib. VII, cap. 10, p. 716.
10.18
LIBER NONUS. CAPUT XVIII. De auspiciis imperatoris Arcadii.
10.18
Inter haec Theodosius imperator filium suum Arcadium designavit Augustum, consulatu Merobaudis secundo et Saturnini, sexta decima Januarii mensis die. Non longo post tempore aderant undique totius religionis episcopi eodem consulatu, Junio[ ms. Lyr., Julio] mense. SOCRAT., lib. V, cap. 10, p. 267.
10.19.1
LIBER NONUS. CAPUT XIX. Quomodo Theodosius examinatione facta haereticorum omnes expulerit et foverit solos orthodoxos.
10.19.1
Inter haec evocans imperator Nectarium, tractabat cum eo quid fieret, ut non Christianitas discordaret, sed tota uniretur Ecclesia. Dicebat autem: Oportet examinari quaestionem Ecclesias segregantem: quia dum discordia recederet; concordia Ecclesias congregaret. Hoc audiens Nectarius cogitabat, et evocans Agelium, tunc Novatianorum episcopum, tanquam in fide consortem, indicavit ei votum imperatoris. At ille cum esset rebus aliis venerandus, de dogmate tamen non valebat reddere rationem; sed lectorem suum, Sisinnium nomine, statuit qui pro eo deberet proferre sermonem, virum eloquentem et rebus expertum, summeque scientem non solum sacrarum profundissima litterarum, sed etiam philosophica 339 dogmata. Is ergo dixit quia disputatio non solum schismata non uniret, sed etiam haereses ad contentiones potiores adduceret, et propterea Nectario dedit tale consilium. Bene namque sciebat quia veteres Patres principium subsistentiae Filio Dei dare vitabant, quoniam percepissent eum esse Patri coaeternum. Quapropter dedit consilium ut disputativas fugeret intentiones, et testimonium ex traditione veterum adhiberet, atque praesules haeresum requireret imperator, utrum sermonem vellent facere de antiquis Ecclesiae doctoribus qui ante divisionem floruerunt, an certe illos velut alienos a Christianitate respuerent. Et siquidem eos abnegarent, objiceretur eis: Ergo eos anathematizare praesumite. Et si hoc perpetrare praesumerent, a populo expellerentur. Quo facto apertam fore victoriam veritatis. Si vero de primis non offenderentur doctoribus: Nostrum, inquit, est praebere veterum libros per quos nostrum dogma eorum testimonio roboretur. Inter haec cum Nectarius Sisinnium dicentem libenter audisset, festinus ad palatium properavit, dixitque principi consilium sibi datum. At ille, considerata sententia, causam sapienter instituebat. Deinde convocatis haeresiarchis, requisivit si susciperent magistros Ecclesiae qui ante tempora divisionis extitissent. Illis vero non abnegantibus, sed tanquam praeceptores honorantibus, rursum imperator interrogavit si eis horum testimonia Christiani dogmatis complacerent. Haec audientes praesules haeresum atque disputatores eorum( erant enim plurimi ad disputationis certamina praeparati), in responso vehementer haeserunt. Irruit enim in omnes magna discordia; aliis dicentibus bonum imperatoris esse propositum; aliis vere cogitantibus quia non eorum expediret intentioni, dum alii aliter de libris veterum sentire viderentur. Et nequaquam inter se conspirabant; sed erant divisi, non solum adversus alias haereses, sed etiam inter semetipsos, qui dudum unius haeresis esse videbantur. Quamobrem consors malitia sicut linguae gigantum veterum est divisa, et turris eorum funditus est subversa. Cognoscens igitur imperator eorum confusionem, et quia in disputatione solummodo, et non in antiquis expositionibus confidebant, alio properavit itinere, eisque mandavit ut ex scripto unaquaeque religio terminum suae fidei declararet. Tunc callidi viri singularum haeresum subtiliter sua verba tractantes, dogma proprium conscripserunt. Erat enim definitus dies quo singuli episcoporum ad palatium convenirent. Aderant ergo Nectarius et Agelius consubstantialitatis fidei praesidentes, Arianorum vero Demophilus, Eunomianorum ipse Eunomius, Macedonianorum Eleusius Cyzici. Igitur imperator eos qui convenerant et uniuscujusque dogmatis scripta suscipiens, seorsumque recedens oravit intente ut ei cooperaretur Deus ad veritatis electionem. Deinde uniuscujusque dogmatis relegens scripturam, alia quidem omnia tanquam divisionem Trinitatis introducentia culpans, repente disrupit, et solum consubstantialitatis dogma cum laude suscepit. Haec enim occasio fuit ut Novatiani bene agentes intra civitatem haberent rursus ecclesias. Admiratus namque princeps eorum concordiam circa fidem, lege praecepit ut propria oratoria detinerent, et privilegia suae Ecclesiae atque fidei possiderent. Verum aliarum religionum antistites propter discordiam suam in reprehensionem sui populi venientes aestuabant, tristitiaque confusi discedebant, et litteris consolabantur alterutros, ut non affligerentur cur eos plurimi relinquentes ad fidem consubstantialitatis accederent: dicentes multos quidem vocatos, paucos autem electos. Quod utique non dicebant, quando multum populum per potestatem sibimet aggregabant. SOCRATES, lib. V, cap. 10, p. 267.
10.19.2
Imperator interea lege sancivit ut haeretici neque ecclesias haberent, neque de fide docerent, neque episcopos aut alios ordinarent; et alios quidem e civitatibus expelli, alios sine honore esse, neque frui communi civitate permisit. Insuper crudeles poenas adversus eos in lege conscripsit, quas tamen exsecutus non est. Studebat enim ut per hoc concordes existerent, non vero supplicio subjacerent. SOZOMEN., lib. VII, cap. 12, p. 719.
10.20.1
LIBER NONUS. CAPUT XX. De schismate facto inter Orientales et Aegyptios propter Flavianum Antiochenum.
10.20.1
Sed neque ni qui tuebantur fidem Nicaeni concili penitus a tristitia fuerunt extranei. Nam Antiocheni eos qui in concilio praesentes fuerant declinabant; Aegyptii, et Arabes, et Cyprii, Flavianum ab Antiochia expellendum esse dicebant. Palaestini vero, et Phoenices, atque Syri, pro Flaviano laborabant. Quarum rerum terminum proprio loco narrabimus. Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis[ ms. Lyr., et ed. V., haec synodus] agebatur, talia circa Hesperiam provenerunt. Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero, puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat. Justina vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos; eo mortuo, et filio valde juvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari juberet exsilio. SOCRATES, lib. V, cap. 10 et 11, p. 269.
10.20.2
Cumque de Ecclesia juberetur exire Ambrosius, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa videar contradere, aut blasphemantibus Deum: hic si placet occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. THEODORETUS, lib. V, cap. 13, p. 217.
10.20.3
Cumque populus, singulariter diligens Ambrosium, resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Justina vocavit Benivolum tunc quaestorem, jubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam Arimino confirmaret. Cumque ille hoc agere declinaret, erat enim orthodoxus, majoribus eum cingulis invitabat. Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae projecit: dicens neque illum honorem, neque majorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii quinequitiae jussionibus ministrarent. SOZOMEN., lib. VII, cap. 13, p. 720. 340
10.21.1
LIBER NONUS. CAPUT XXI. Quomodo Justina Ambrosium fuerit persecuta, et de Gratiani nece et invasione Maximi.
10.21.1
Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi, in lectica portatus, ut occideret Gratianum, hujusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens conjugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit ejus insidias, et veluti caecus in foveam, in manus hostis incurrit. Dum ergo venisset Gratianus, quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens Andragatius, Gratianum callidus interemit. Mortuus ergo est consulatu Merobaudis et Saturnini, anno imperii decimo quinto, vitae vigesimo et quarto. Hoc itaque facto, ad praesens contra Ambrosium ira Justinae quievit. Porro Valentinianus, licet invitus, tempore necessitatis flexus, in Maximi consensit imperio. Tunc Probus metuens Maximi potestatem, ab Italia in Illyricum venit, et in Thessalonica Macedoniae morabatur. SOCRATES, lib. V, cap. 11, p. 270.
10.21.2
Cumque audisset Maximus quae contra Ambrosium rursus magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano, ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur: monens ut paternam non amitteret pietatem; adjecitque etiam minas belli; et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret. Quamobrem sumens exercitum, venit Mediolanum, ubi tunc ille degebat. Porro Valentinianus agnoscens ejus invasionem, fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. THEODORETUS, lib. V, cap. 14, p. 217.
10.21.3
Porro Theodosius audiens quae a Justina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit non esse mirandum si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret dum imperator pietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret; et propterea ille quidem fugeret nudus, iste vero armaretur adversus nudum. THEODORETUS, lib. V, cap. 15, p. 217.
10.21.4
Tunc igitur Theodosius imperator in maxima sollicitudine constitutus contra tyrannum praeparabat exercitum, metuens ne quid etiam contra juniorem Valentinianum insidiae tyrannicae praevalerent. Ea tempestate etiam legatio Persarum aderat, pacem petens. Quo tempore filius quoque Honorius ei natus est de uxore Placilla, consulatu Richomeri et Clearchi, nona die Septembris mensis: quo consulatu Agelius quoque Novatianorum episcopus est defunctus. SOCRATES, lib. V, cap. 12, p. 271.
10.22
LIBER NONUS. CAPUT XXII. De morte Timothei Alexandrini et ordinatione Theophili.
10.22
Sequenti vero consulatu Arcadii Augusti primo et Baudonis, defuncto Timotheo Alexandrinae civitatis episcopo, Theophilus suscepit praesulatum. Post annum vero, Demophilo Arianorum antistite moriente, Ariani Marinum quemdam episcopum sibimet ordinaverunt, qui tamen diu non vixit, sub quo divisa est Ariana religio. Quo moriente, Dorotheum ab Antiochia Syriae deducentes habuerunt pontificem. SOCRATES, lib. V, cap. 12, p. 271.
10.23
LIBER NONUS. CAPUT XXIII. De praelio Theodosii contra Maximum atque victoria.
10.23
Igitur imperator contra Maximum festinans, Constantinopoli imperatorem filium reliquit Arcadium. Cumque Thessalonicam venisset, invenit Valentiniani judices in maxima tristitia constitutos, quia tyrannum velut imperatorem ex necessitatis causa susceperant. Theodosius autem aperte quidem nec refutabat, nec admittebat legationem Maximi; non tamen patiebatur sub tyranno positum imperium Romanorum. Sumens ergo cunctum exercitum, Mediolanum tendebat, ubi erat etiam Maximus. Interea Ariani Constantinopoli positi, diversas opiniones in populo seminantes, dicebant et exercitum imperatorem amisisse, et ipsum tyranni ducibus subjugatum, aliaque multa quae solent inimici voto nequitiae jactare, ita ut crebro haec audientes, non opinionem, sed vera jam crederent. His sermonibus Arianorum populus inflammatus, ad irrationabilem quamdam exarsit audaciam, domumque Nectarii episcopi concremavit, consulatu Theodosii secundo et Cynegii. Verum imperator Theodosius, dum tyrannum aggrederetur, cognoscentes Maximi milites praesentiam instructionis imperialis, et signorum ejus adventum, nec famae quidem ipsius impetum sustinere praevaluerunt; sed apprehendentes tyrannum, vinctum ei protinus obtulerunt. Qui eodem consulatu peremptus est septima et vigesima die Augusti mensis. Andragatius autem, qui peremerat Gratianum, in vicinum fluvium semetipsum projiciens exspiravit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius, peracta victoria, venere Romam. Erat enim cum eis pariter et Honorius valde puer. Quem post victoriam contra Maximum gestam, ab urbe Constantinopolitana Theodosius evocaverat. Dumque in Romana urbe morarentur, festivitates pro victoria celebrantes, tunc suam bonitatem circa Symmachum exconsulem Theodosius imperator ostendit. Is enim Symmachus inter senatores praecipuus habebatur, eratque Romani eloquii eruditione mirabilis, cujus multi quoque reperiuntur libri. Scripsit autem Maximi laudem, eamque recitavit: unde postea reus majestatis esse videbatur. Quamobrem mortem metuens, confugit in ecclesiam. Verum imperator, cum esset perfectissimae Christianitatis, et non solum suae fidei sacerdotes honoraret, sed etiam Novatianos, qui proxime ipsius fidei decreta servarent, Leontio, tunc Romano episcopo Ecclesiae Novatianorum, roganti beneficium conferens, Symmachum absolvit a crimine. Cumque veniam Symmachus meruisset, apologeticum, id est satisfactionalem librum in Theodosio conscripsit imperatore. SOCRATES, lib. V, cap. 12, 13 et 14, p. 271. 341
10.24
LIBER NONUS. CAPUT XXIV. Quomodo latrocinia quae Romae per pistrinas fiebant Theodosius imper. removerit, et de lege contra adulteras mulieres prolata.
10.24
Theodosius igitur imperator, in Romana urbe positus, multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erant ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricatae, in quibus panis fiebat qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt. Cum enim essent molae in locis subterraneis constitutae, per singula latera earum domnum tabernas instituentes, meretrices in eis prostare faciebant, quatenus per eas plurimos deciperent, alios qui pro pane veniebant, alios qui ibi proluxuriae turpitudine festinabant. Arte namque mechanica in molam de taberna cadebant. Et hoc patiebantur maxime peregrini. Et ita fiebat ut multi usque ad senectutis tempus laborantes, exinde non permitterentur exire: existimantibus eorum propinquis eos esse defunctos. In hujusmodi laqueum quidam miles Theodosii imperatoris incurrit. Cumque fuisset clausus ad molam, nec dimitteretur exire, evaginato gladio prohibentes occidit. At illi terrore detenti militem dimiserunt. Haec agnoscens imperator, et mancipes suppliciis interemit; sed et ipsa pistrina funditus esse destruenda praecepit. Aliam rursus abrogavit hujusmodi causam. Si qua mulier in adulterio fuisset capta, haec non emendabatur, sed potius ad augmentum peccandi contradebatur. Includentes enim eam in angusto prostibulo, et admittentes qui cum ea fornicarentur, hora qua turpitudine miscebatur, tintinnabula percutiebantur, ut eo sono illius injuria fieret manifesta. Haec audiens imperator, permanere non est passus; sed ipsa prostibula destrui jussit, aliisque poenis adulteram sancivit affligi. His actis, relicto Romae Valentiniano, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit consulatu Daciani et Symmachi, die decima mensis Novembris. SOCRATES, lib. V, cap. 18, p. 277.
10.25
LIBER NONUS. CAPUT XXV. Quomodo Amphilochius Theodosio persuaserit, ut Arianorum conciliabula prohiberet.
10.25
Revertente siquidem Theodosio ab Hesperiis partibus, venit ad eum Amphilochius, vir admirandus, cujus saepe meminimus, supplicans ut Arianorum concilia de singulis civitatibus prohiberet. Verum imperator crudelem judicans esse petitionem, sprevit eum. Porro sapientissimus Amphilochius eo quidem tempore tacuit; sed causae remedium memorabile praeparavit. Post aliquot namque dies ingressus palatium, vidensque filium Arcadium jam imperatorem astare patri, Theodosium solemniter salutavit; filium vero non ei exhibita salutatione deseruit. Verum imperator credens oblitum Amphilochium, invitavit ut eum osculari deberet. At ille: Sufficit, inquit, ei proprius honor. Tunc imperator contristatus ad suam injuriam filio factam contumeliam judicavit. Porro sapientissimus Amphilochius consilium suae intentionis aperuit, et cum clamore dixit: Vides, imperator, quemadmodum filio tuo contumeliam non pateris irrogari? Crede ergo etiam omnium Deum sic abominari eos qui unigenitum ejus Filium blasphemare contendunt, et velut ingratos circa Salvatorem et benefactorem semper habere in odio. Hoc intelligens imperator, et gesta simul dictaque miratus, legem repente protulit haereticorum concilia prohiberi. THEODORETUS, lib. V, cap. 16, p. 218.
10.26
LIBER NONUS. CAPUT XXVI. De morte Paulini Antiocheni episcopi, et ordinatione Evangrii, et quomodo Flavianus sit Damaso reconciliatus.
10.26
Circa haec itaque tempora in Antiochia Syriae Paulino episcopo moriente, plebs ejus declinabat omni modo Flavianum. Et propter hoc Evagrium ordinaverunt suae partis episcopum. Quo in brevi tempore mortuo, alter quidem in ejus loco factus jam non est, Flaviano quippe renitente. Verum hi qui declinabant Flavianum propter jurisjurandi praevaricationem, seorsum solemnia celebrabant. Porro Flavianus omni virtute curabat ut eos sibimet aggregaret. Quod post paululum hoc modo cognoscitur evenisse. Cum Damasus Romanus pont. et Theophilus Alexandrinus indignarentur circa Flavianum, non solum propter perjurium[ ms. Lyr., jurgium], sed etiam quia ipse fuit occasio ut populus fidelium discordaret, postea Theophilus a Flaviano rogatus misit Isidorum presbyterum ut contristatum Damasum Flaviano mulceret episcopo, dicens utilem fore populi concordiam, si culpa jam facta Flaviano remitteretur. Hoc itaque modo communione reddita Flaviano, Antiochenus populus paulatim concordiam reparavit. Ariani vero ab Ecclesiis pulsi, in suburbanis Antiochenis collectas agebant. Inter haec autem mortuo Cyrillo Hierosolymorum episcopo, Joannes in ejus sede successit. SOCRATES, lib. V, cap. 15, p. 273.
10.27.1
LIBER NONUS. CAPUT XXVII. Quomodo apud Alexandriam paganorum templa destructa sint.
10.27.1
Eo siquidem tempore etiam in Alexandria hujus modi seditio generata est. Praeceperat imperator ut studio Theophili in Alexandria paganorum templa destruerentur. Theophilus potestate percepta, studuit paganorum destruere mysteria, et templum quidem Mithrae purgavit, Serapidis vero subvertit. Verum Mithrae sacra, ubi homicidia perpetrabant, publice patefecit. Serapidis autem et aliorum risu plena monstravit: jubens per mediam plateam portari verenda quae pagani cum maximo honore venerabantur. Haec pagani videntes, maxime philosophi, injuriam ferre nequiverunt: uno namque impetu contri Christianos 342 facto[ ms. Santheod., accedentes], neces innumeras perpetrarunt; resistentibusque Christianis clades haec usque ad immensa bella processit. Mortui denique sunt in ea congressione paganorum pauci, Christianorum plurimi, ex utraque vero parte innumeri vulnerati. Porro pagani metu principis, postquam caede fuerant satiati, per loca singula celabantur; multi quoque etiam de civitate fugerunt. Inter quos Helladius Ammoniusque grammatici, apud quos ego valde puer Constantinopoli legi. Et Helladius quidem sacerdos Jovis esse dicebatur, Ammonius vero Simiae. His ita gestis, Theophilo in destructione templorum solatia ministrabant praefectus Alexandriae et dux ordinis militaris. Idola siquidem deorum conflabantur ad faciendas ollas, et ad Alexandrinae Ecclesiae diversas utilitates, cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes contrivisset deos, unum tantummodo reliquit Simiae simulacrum: jubens id publice proponi atque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales se adorasse deos. Quam rem novi ego, quia graviter ferebat Ammonius grammaticus, dicens paganos nihil tam grave perpessos, nisi quia non conflatum est et ipsum, sed pro derisione unum illud idolum servaretur. Helladius autem gloriabatur, dicens quia in congressione, Christianorum novem ipse peremerit. SOCRATES, lib. V, cap. 16, p. 274.
10.27.2
Igitur imperator audiens quae Alexandriae fuerant perpetrata, beatificavit quidem Christianos, martyrum eis palmas attribuens, eo quod pro dogmate tanta pericula pertulissent; paganis autem veniam dedit, ut eis Christianitatem facile suaderet. Jussitque ut templa funditus, quae fuerant caedis causa, destruerentur. Cujus litterae, dum publice lectae fuissent, et Christiani paganos impeterent, terrore ducti custodes Serapidis, fugerunt; et ex illo tempore Christiani ea loca tenuisse noscuntur. Olympius autem philosophus( sicuti audivi non ante multum tempus), lucescente die qua hoc evenit, audivit quemdam in templo Serapidis alleluia psallentem. Cumque januis clausis adhuc quietis tempore nullum ibi conspiceret, sed tantummodo vocem psallentis audiret, cognovit signo quid esset futurum; et latenter egressus, inventa nave discessit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 15, p. 724.
10.28
LIBER NONUS. CAPUT XXVIII. De fraudibus quas per templa sua pagani faciebunt.
10.28
Theophilus igitur Alexandrinam urbem idolorum errore purgavit, et non solum a fundamentis templa subvertit, sed etiam fallaciam sacerdotum his qui seducebantur aperuit. Erant enim simulacra aerea ligneaque intus vacua, et dorsum copulatum ad parietes habentia: ubi quaedam foramina relinquebant, et per adyta[ ed., V. abdita] ascendentes, et intrantes in simulacra, quae volebant per eorum ora loquebantur; et hoc modo seducebantur jugiter audientes. In Serapidis igitur ascendens templum, vidit simulacrum quod magnitudine sua terrebat aspicientes. Referebatur etiam sermo fallax, quia si quis juxta illud accederet, mox terra commoveretur, et pestis cunctos invaderet. Sed haec verba fabulis anilibus plena esse confidens, magnitudinem despexit velut exanimem, jussitque alicui habenti securim, ut Serapim forti percussione confringeret. Cumque cecidisset, clamaverunt omnes illas aniles fabulas formidantes. Porro Serapis neque doluit, nempe ligneus; neque vocem emisit, sicut exanimis. Cum vero ejus abstulissent caput, greges soricum exinde cucurrerunt. Erat enim habitatio soricum Aegyptiorum deus. Tunc eum per partes incidentes igne concremaverunt, caput autem per totam traxerunt urbem. THEODORETUS, lib. V, cap. 22, p. 228.
10.29
LIBER NONUS. CAPUT XXIX. De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi.
10.29
Cumque templum Serapidis nudaretur, inventae sunt litterae in lapidibus sculptae, quae apud Aegyptios vocantur sacrae, habebantque ipsi characteres figuram crucis. Hoc Christiani videntes atque pagani, singuli eorum hoc signum religioni propriae deputabant. Christiani dicebant signum esse salutiferae passionis Christi, pagani vero aliquam communionem Christo esse et Serapidi per hoc signum asserebant. Interpretes autem signum crucis insinuare dicebant vitam superventuram. Quam ob causam Christiani ad summum fastigium sunt evecti. Cumque et per alias litteras quae apud eos sacrae dicuntur, indicaretur terminum habiturum Serapidis templum, quando character crucis apparuisset, qui vitam superventuram sine dubio declararet, multo plurimi ad Christianitatem festinabant, et peccata confitentes, baptizabantur. Sed ego non arbitror sacerdotes Aegyptiorum adventum praescisse Christi, et crucis signaculum designasse. Nam si sacramentum adventus Domini a saeculis et a generationibus fuit absconditum, sicut dicit Apostolus, et latuit principem nequitiae diabolum, multo magis famulos ejus sacerdotes Aegyptiorum. Sed divina providentia hoc praestruxit, ut in litterarum fieret quaestione, quod etiam in apostolo Paulo monstratum est. Nam et ille sancto Spiritu ditatus, multos Atheniensium adduxit ad fidem, quando ea quae in ara erant scripta, sensu propriae narrationis exposuit. Nisi forte quis dicat quia etiam in sacerdotibus Aegyptiorum operatus fuerit Deus sicut in Balaam et in Caipha; et illi quoque prophetasse referuntur. SOCRATES, lib. V, cap. 17, p. 276.
10.30.1
LIBER NONUS. CAPUT XXX. De caede quae sub Theodosio Thessalonicae facta est, et de poenitentia ejusdem Theodosii Ambrosiique constantia.
10.30.1
Non est itaque facile hominibus universas vitare hostis insidias. Nam dum quispiam libidinis effugerit passionem, incurrit in avaritiam. Qua declinata, invidiae fovea praeparatur. Hanc si transcenderit, vitium furoris incurrit; et alios plurimos ponit laqueos inimicus, quibus capere possit incautos. Et corporis quidem passiones 343 habet facile ministrantes, ut animam possit occidere. Sed mens divino solatio vigilans machinationum ejus destruit argumenta. Humanam namque naturam participatus Theodosius imperator, habuit passionum quoque communionem, justoque furori immensam permiscens crudelitatem, injustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessatium est et pro utilitate legentium, et pro memorabili virtutum opinione. Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum fuisset orta seditio, quidam judicum lapidati sunt atque trucidati. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refrenavit infirmitatem; sed jussit injustos gladios super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem millia etenim hominum, sicut fertur, occisa sunt, non praecedente judicio; sed tanquam in messibus omnes simul caesi sunt. Hujusmodi cladem, plenam valde gemitibus, audiens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foris ad januas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis incessu prohibuit. Nescis, inquit, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit; sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Decet tamen ut vincat ratio potestatem. Scienda quippe natura est, ejusque mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum ex quo facti et ad quem redigendi sumus, et non flore purpureo confidentem infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum princeps es, o imperator, et conservorum. Unus enim est omnium Dominus, rex omnium et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? Quibus palpabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, dum furore verborum tuorum tantus injuste sit sanguis effusus? Recede igitur, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens( erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continuum transisset tempus, propinquavit Nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus tunc magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns principem in lamentationibus prostratum, accessit ut lacrymarum causas inquireret. At ille amarissime ingemiscens, et vehementius lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis. Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam: quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum ingredientes licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper etiam coeli sunt mihi clausi. Haec dicens, verba singula singultibus interrumpebat. Tunc Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, pontificique precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit. Ait imperator: Non suadebis Ambrosio. Novi ego decretum illius esse justum, neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricari divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, et promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius mox ut vidit Rufinum, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret esse venturum, superno zelo accensus Ambrosius ait: Ego vero, inquit, Rufine, praedico, quoniam eum ingredi sacra limina prohibebo; si vero imperium in tyrannidem mutaverit, necem libenter et ego suscipiam. Haec et alia plurima Rufinus audiens, nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator haec in media jam platea cognoscens: Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare; sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in salutatorio residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam dicebat ejus esse praesentiam, et contra Deum vesanire Theodosium, ejusque calcare leges. Verum imperator: Non, inquit, insurgo adversus ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo; sed te solvere mea vincula deposco, et communis Domini pro me exorare clementiam, nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est et docere, et medicamina temperare; meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quoniam furori, inquit, tuum judicium commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia: scribe legem quae decreta furoris evacuet, ut triginta diebus sententia necis atque proscriptionis in litteris tantummodo maneat, et judicium rationis exspectet; quibus transactis diebus, ira videlicet jam cessante, ratio causam judicans, apud semetipsam quae cognoverit sub veritate disponat. In his enim diebus agnoscetur an justa sit quam protuleris, an injusta sententia. Et siquidem ratio probaverit injusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero justa, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator animo lubenti suscipiens, et optimam esse confitens, legem conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit. Quo facto, vinculum ejus solvit Ambrosius. Quae lex hactenus observatur. Est enim hujusmodi.
10.30.2
Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. Flaviano praefecto praetorio Illyrici.
10.30.3
Si vindicari in aliquos severius contra nostram 344 consuetudinem pro causae intuitu jusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere sententiam; sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat vinciatque custodia, et excubiis solertibus vigilanter observet.
10.30.4
Sic igitur sacratissimus imperator ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque genua flexit; sed pronus in pavimento jacens, Davidicam proclamavit vocem: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Manibus autem capillos evellens, frontemque percutiens, et pavimentum lacrymarum guttis aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret: imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum; per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec ingredi, nec contingere permittuntur. Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem animo lubenti suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde ago gratias pro hujusmodi medicina[ ed. V, disciplina]. Tali ergo tantaque et praesul et imperator virtute clarebant. Ego namque utriusque opus admiror, illius fiduciam, hujus autem obedientiam; illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis ad altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset ei cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi digne vocari pontificem. Tantum itaque profuit increpatio a viro virtutibus florente prolata. THEODORETUS, lib. V. cap. 16, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 16, 17, 19, p. 218.
10.31
LIBER NONUS. CAPUT XXXI. De virtutibus uxoris Theodosii.
10.31
Habebat igitur imperator et aliam utilitatis occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Conjux enim ejus de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ejus desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Sic etiam et per ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum extergens, jus gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calices diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam de talibus rebus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris; sed imperium quod suscepisti legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem virtutisque abundantiam conjugi suo offerebat. THEODORETUS, lib. V, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 223.
10.32
LIBER NONUS. CAPUT XXXII. De indignatione et reconciliatione Theodosii propter Antiochenos, statuam conjugis illius deponentes.
10.32
Haec itaque ante maritum defuncta est. Post aliquantum vero tempus mortis ejus aliquid tale provenit, quod maximum amorem quem habuit circa eam imperator ostendit. Coactus itaque Theodosius plurimorum continuatione bellorum quamdam illationem novam imposuit civitatibus. Antiochena vero civitas novum vectigal ferre non potuit; sed videns populus suspendi diversos, egit quod vulgus solet, occasionem seditionis inveniens; deponentes enim imaginem ornatissimae Placillae( sic enim Augusta fuerat vocitata), per omnem traxere civitatem. Haec audiens imperator et indignatus, abstulit privilegia civitatis, urbique vicinae, id est Laodiciae primatum tradidit: credens hinc maxime Antiochenos affligere. Post haec autem incendere, et destruere, et adinstar vicorum Antiochiam redigere minabatur. Administratores autem locorum quosdam comprehensos interemerunt, antequam hanc praesumptionem cognosceret imperator. Haec autem omnia imperator quidem praecipiebat, non tamen fiebant, prohibente id lege quam proferri fecit Ambrosius. Cum igitur venissent qui portabant minas imperatoris Hellebichus magister militum, et Caesarius magister officiorum, erant omnes sub formidine constituti; porro viri eremum habitantes, virtutis propugnatores,, multi tunc et optimi viri, plurima monita, simul et preces eis qui a principe missi fuerant offerebant. Macedonius autem vir sanctus, nihil hujus vitae sciens, sed etiam divinorum librorum penitus inexpertus, in summitatibus habitans montium, diebus ac noctibus Salvatori omnium puras offerebat preces, non imperatoris indignatione permotus, non judicum ab eo missorum, in media civitate utriusque chlamydem comprehendens, ab equis suis ut descenderent imperabat. At illi parvulum senem pannis obsitum vilissimis intuentes, primitus indignati sunt. Cum vero quidam obsequia perhibentium virtutem viri illius indicassent, repente ab equis desilientes, et genua ejus tenentes, veniam suppliciter implorabant. At ille sapientia divina repletus, haec eis verba locutus est: O amici, dicite imperatori: 345 Non es imperator solummodo, sed etiam homo. Noli itaque respicere solum imperium, sed considera quoque naturam. Nam cum sis homo, ejusdem naturae hominibus cognosceris imperare, et secundum imaginem divinam atque similitudinem hominum creata natura est. Noli igitur crudeliter atque saevissime Dei imaginem necibus subjugare. Irritas enim Creatorem, dum illius punis imaginem. Illud quoque considera, quia tu ipse tantum propter aeream contristaris imaginem. Quantum vero differat inanimata res animatae, viventi atque rationali, cunctis sensum habentibus est apertum. Insuper etiam illud consideret, quia nobis quidem facile est pro una imagine plurimas aereas reparare; at illi omnino difficile vel unum capillum restituere peremptorum. Haec illi audientes, principique mandantes, flammam iracundiae penitus exstinxerunt. Qui pro terroribus satisfactionem rescripsit, et causam indignationis innotuit. Non, inquit, oportuerat, me peccante, mulierem omni favore dignissimam, post mortem tantam contumeliam sustinere. Adversum me namque furore indignantes decebat armari. Adjecit etiam quia tribularetur et ingemisceret, eo quod audisset aliquos a judicibus interemptos. THEODORETUS, lib. V, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 19 et 20, p. 244.
10.33
LIBER NONUS. CAPUT XXXIII. Quomodo Theodosius fuerit paganis infensus.
10.33
Fidelissimus igitur imperator tunc contra errorem paganorum suum transtulit studium, legesque conscripsit, praecipiens idolorum templa subverti. Constantinus enim maximus, omni favore laudandus, qui primus pietate ornavit imperium, daemonibus quidem sacrificare omnibus interdixit; non tamen eorum templa destruxit, sed inaccessibilia esse praecepit. Cujus filii paterna vestigia sunt secuti. Julianus autem renovavit impietatem, et flammam veteris seductionis accendit. Porro Jovianus, imperio sumpto, rursus immolationes prohibuit idolorum. Valentinianus autem major hujusmodi legibus usus, gubernavit Europam. Porro Valens omnibus quidem aliis concessit ut religiones suas colerent sicut vellent, illos solos impugnans qui pro apostolicis dogmatibus decertabant. Omni siquidem tempore ejus imperii, et ad aras ignis accendebatur, et libamina atque sacrificia idolis offerebantur. Sed et publicas festivitates per plateas agebant, et Orgia Dionysii celebrabant, et cum scutis[ ms. Santheod. et ed. V., sacris] currebant, canes eviscerantes, furentes, atque bacchantes, et agentes omnia quae nequitiam proprii doctoris insinuant. Haec omnia Theodosius inveniens fidelissimus imperator, radicitus evulsit et oblivioni contradidit. THEODORETUS, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 226.
10.34
LIBER NONUS. CAPUT XXXIV. Quomodo Marcellus episcopus Apameae templa destruxit.
10.34
Primus igitur aliorum Marcellus episcopus, lege principis pro armis usus, propriae civitatis templa destruxit: de fiducia divina, non de hominum virtute praesumens. Quod opus dignum memoria narrare non silebo. Defuncto Joanne, Apamiae civitatis episcopo, Marcellus vir sanctissimus ordinatus est, fervens spiritu secundum Apostolum. Inter haec venit praefectus Orientis Apamiam, duos millenarios cum subjectis habens. Quo facto, populus militari timore perterritus est. Ubi dum esset templum Jovis valde praecipuum et ornamentis plurimis variatum, id praefectus destruere nitebatur. Videns autem forte nimis aedificium ac robustum, impossibile judicavit hominibus lapidum juncturas et commissiones posse dissolvere. Erant enim ingentes et alterutris illigati, insuper et ferro plumboque conjuncti. Porro Marcellus pusillanimitatem praefecti videns, eum quidem misit ad alias civitates; ipse vero supplicabat Deo ut templi destruendi praeberet occasionem. Inter haec venit quidam sponte diluculo, non structor, non lapidum sector, neque alterius cujuscunque peritus artis; sed lapides ferre et ligna in humeros consuetus. Is ergo accedens promisit facile templum esse solvendum: qui tantummodo accipere mercedem poscebat artificum. Cumque hoc sanctus pontifex promisisset, hoc ille machinatus est. Cohaerebat enim templo in altitudine constituta ex quatuor lateribus porticus; erantque columnae ingentes, et altitudinem templo habentes aequalem. Singularum vero circulus columnarum erat sedecim cubitorum. Porro natura petrae fortissima erat, quae non facile quibuslibet ferramentorum generibus rumperetur. Harum itaque tres per circuitum suffodiens, et sub earum basibus fortia ligna supponens, immisit ignem. Quo facto, non poterat ligna naturaliter ignis accendere: daemon etenim quidam teterrimus apparuit, qui flammam vires suas prohibuerat operari. Cumque frequenter hoc facerent, et molitionem suam explere non possent, nuntiaverunt hoc pontifici meridie dormienti. At ille repente ad ecclesiam concurrens, et aquam in vasculo portari praecipiens, aquam posuit sub altari. Ipse vero in pavimento posita fronte clementi Domino supplicabat ne amplius tyrannidem daemonis ullam pateretur habere fiduciam, sed ut infirmitatem illius enudaret, et signum propriae virtutis ostenderet, ne magis ex hoc infidelibus exsultationis[ ms. Lyr., insultationis] occasio nasceretur. Haec cum dixisset, facto signaculo crucis in aqua, quemdam diaconum suum Equitium, fide et zelo munitum, sumere jussit aquam, et velociter currere, et cum fide aspergere, ignemque supponere. Quod dum fuisset factum, daemon effugit, non ferens aqua virtutem. Ignis autem velut oleum habuit illius aquae naturam, comprehensaque sunt ligna, et repente consumpta. Columnae vero suffulturae solatio nudatae, et ipsae ceciderunt, et alias duodecim una traxerunt. Tum latus quod cohaerebat templo, violentia ruinae depositum est. Sonus autem totam concutiens civitatem, cunctos fecit ibi concurrere. Et dum inimici daemonis aperte cognovissent fugam, in divinis laudibus ora resolvebant. Sic enim et alia templa sacratissimus pontifex ille destruxit. Qui et victoribus scribebat martyribus, et rescripta suscipiebat, et novissime etiam ipse martyrio coronatus est. THEODORETUS, lib. V, cap. 21, p. 226. 346
10.35.1
LIBER NONUS. CAPUT XXXV. Ob quam causam presbyteri super poenitentes positi sint remoti.
10.35.1
Hoc itaque tempore placuit ut presbyteri qui erant super poenitentes constituti removerentur, propter hujusmodi causam. Ex quo Novatiani ab Ecclesia sunt divisi, cum his qui deliquerant sub persecutionibus imperatoris Decii communicare nolentes, ex illo episcopi pro ecclesiastica regula presbyterum super poenitentes esse constituerunt. SOCRATES, lib. V, cap. 19, p. 278.
10.35.2
Quoniam omnino non peccare divinum, et ultra humanam naturam esse cognoscitur, peccantibus autem et poenitentiam agentibus veniam Deus dari praecepit; qui vero confiteri refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt[ ms. Lyr., assumunt]; propterea visum est antiquis pontificibus ut velut in theatro sub testimonio ecclesiastici populi delicta pandantur. Et ad hanc causam presbyterum bonae conversationis servantemque secretum, ac sapientem virum, statuerunt, ad quem accedentes hi qui delinquebant, delicta propria fatebantur. At ille secundum uniuscujusque culpam indicebat et poenitentiam[ ed., mulctam]. Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus servatur Ecclesiis, et maxime apud Romam, ubi etiam locus est certus poenitentium. Stant enim rei, et velut in lamentationibus constituti. Dum enim sacra celebratio fuerit adimpleta, illi communionem non percipientes, cum gemitu et lamentatione semetipsos in terram prosternunt. Ad quos concurrens episcopus, et ipse cum lacrymis et gemitu spirituali prosternitur, et omnis ecclesiae plebs fletibus inundatur. Post hoc autem prior surgit episcopus, et elevat jacentes a terra. Tunc competenter pro poenitentibus facta oratione, dimittit omnes. At illi afflictionibus sponte vacantes, aut jejuniis, aut abstinentia lavacri, aut suspensione ciborum, aut aliis rebus, quae jubentur, exspectant commune tempus quod decrevit episcopus. Constituto vero tempore, velut quoddam debitum exsolventes, afflictiones de peccato[ mss. et ed. V., peccatum] curati, cum populo communione participantur. Haec ergo antiquitus Romani pontifices usque ad nostrum conservaruat tempus. Porro apud Constantinopolim presbyter super poenitentes fuit usque ad illud tempus quo quaedam mulier nobilissima, dum peccata sua fuisset confessa, et ei a presbytero fuisset praeceptum ut jejunaret, et Deo operibus supplicaret, cumque hoc servaret crebrius in ecclesia, cum diacono se concubuisse confessa est. Hoc dum populus agnovisset, saeviebat super sacerdotes, quasi per eos facta fuisset injuria Ecclesiae. Tunc Nectarius episcopus removit diaconum sceleratum, et quibusdam suadentibus ut singulos ad communicandum judicio conscientiae suae relinqueret, etiam presbyterum nequaquam super poenitantes esse praecepit. Et ex illo antiquitatis consuetudo sublata est, dum, ut arbitror, minora peccata pro pudore confessionis et subtilitate examinantium patrarentur, SOZOMEN. lib. VII, cap. 16, p. 726.
10.36
LIBER NONUS. CAPUT XXXVI. De divisione haereticorum inter semetipsos.
10.36
Dignum itaque judico non tacere quae apud alios gesta sunt, id est, apud Arianos, Novatianos, Macedonianos, et Eunomianos. Ecclesia namque divisa erat, et apud semetipsos singuli congregabantur. Quemadmodum enim, et pro quibus causis divisi sunt, sermone procedente narrabimus. Hoc autem sciendum est, quia imperator Theodosius nullum horum persequebatur praeter Eunomium, qui Constantinopoli collectas in domo faciebat, et conscriptos a se libros recitabat, ita ut ejus doctrina multi corrumperentur. Pro qua causa eum mulctavit exsilio, nullumque alium fatigavit neque sibimet communicare compulit; sed singulos per loca propria collectas celebrare permisit, et cultum tenere Christianitatis, sicut praecipere potuit. Et alios quidem permisit extra civitatem oratoria fabricare; Novatianos autem concordes suae fidei, intra urbem ecclesias habere concessit. De quibus quidem pauca dicenda sunt. Quadraginta annis Agelius praesul fuit a temporibus Con tantini usque ad annum sextum Theodosii. Qui cum venisset ad mortem, Sisinnium presbyterum ordinavit episcopum, virum eloquentissimum et a Maximo philosopho una cum Juliano imperatore litteris eruditum. Cumque populus Novatianorum culparet ordinationem, cur non Martianum potius ordinasset, per quem sub Valente Novatiani sine persecutione mansissent: tunc Agelius populi volens placare tristitiam, etiam Martianum ordinavit episcopum. Et cum melius habuisset, in ecclesiam processit, et sermonem fecit, dicens: Martianum habetis post me, post Martianum vero Sisinnium. Post paucos itaque dies defunctus est. Sub episcopatu vero Martiani etiam eorum Ecclesia ex huju modi causa divisa est. SOCRATES, lib. V, cap. 20, p. 279.
10.37
LIBER NONUS. CAPUT XXXVII. De Sabbatio haeresiarcha.
10.37
Sabbatius quidam ex Judaeo factus Christianus, et a Martiano ad presbyteratus honorem provectus, nihilominus sectae Judaicae serviebat, cum quo scelere ambiebat etiam episcopatum. Assumens ergo sui desiderii conscios duos presbyteros, Theoctistum et Macarium, novitatem festivitatis paschalis sub Valente imperatore constitutam in vico Phrygiae Pazo, defendere nitebatur. Et primum quidem, quasi pro Ecclesiae integritate custodienda, dicebat non esse dignos quosdam participatione sacramentorum. Procedenti vero tempore manifestatus est, dum collectas proprias celebraret. Inter haec Martianus agnoscens ejus errorem et ordinationis suae culpam, quia vanae gloriae homines presbyteros ordinaverat, cum gemitu dicebat: Melius fuisse super spinas ponere manus suas, quam Sabbatium ordinasse presbyterum. Proinde synodum in Sangario Bithyniae Novatianorum fecit episcoporum: quo congregati evocaverunt 347 eos, ut coram synodo causas discessionis[ ed., dissensionis] suae proponerent. Cumque Sabbatius discordiam festivitatis paschalis suam diceret esse tristitiam, et oportere ut secundum Judaeorum observationem eam celebrari firmaret, sicut in Pazo fuerat constitutum, aestimantes episcopi quoniam propter ambitum Sabbatius talia perpetraret, jusjurandum ei imposuerunt quia nunquam desideraret episcopatum. Quo jurante, regulam de Paschae festivitate protulerunt qua singulis liceret quo vellent celebrare Pascha, ne propter discordiam festivitatis dividerent Ecclesiam; cum antiqui, Ecclesiis proximi, licet discordantes de tali festivitate, communicassent tamen alterutris, et Novatiani in regia urbe Roma constituti nunquam fuissent secuti Judaeos, sed semper post aequinoctium celebrarent Pascha. Cum haec ab eis tunc fuisset regula definita, Sabbatius juramentis obstrictus, si quando paschalis festivitas discordaret, ille apud semetipsum praecedentius jejunabat, et noctanter solemnem diem Paschae sabbati celebrabat, et rursus cum omnibus in ecclesia conveniebat, et mysteriis fruebatur. Hoc ergo, multis annis faciens, latere non potuit. Quapropter quidam simplicium, et maxime Phrygum et Galatarum ex hac re justificari credentes, zelabantur eum, et Pascha cum illo celebrabant. Sed Sabbatius postea et remotas collectas faciebat, et parvipendens jusjurandum, suorum electione sequacium ordinatur episcopus. SOCRATES, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 281.
10.38
LIBER NONUS. CAPUT XXXVIII. De Pascha, vel divers tate institutionum seu observationum quae per diversas Ecclesias celebrantur.
10.38
Sed mihi non videtur hujusmodi viros de festivitate Paschae rationabiliter contendisse, neque istos qui nunc sequuntur Judaeos. Non enim mente perceperunt quia Judaismo in Christianitatem mutato, illa subtilia et figurativa legis Mosaicae quieverunt, quod hincapparet. Judaizare namque nulla gens Christiana praecepit; e diverso autem etiam Apostolus contradixit, non solum circumcisionem prohibens, sed etiam de festivitatibus contentiones abjiciendas monens. Scribens enim ad Galatas ait: Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non audistis? Et hinc pauca loquens, servum ostendit populum Judaeorum, et in libertatem vocatos qui accedunt ad Christum. Monet etiam nullatenus observandos dies, et menses, et annos. Colossensibus autem scribens, magna voce clamabat, umbram fuisse observationes antiquas. Quapropter, inquit, nullus vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte festivitatis, aut in initio mensis, aut in sabbato, quae sunt umbra futuri. Et ad Hebraeos idem apostolus dicit: Mutato enim sacerdotio, necessario legis mutatio fuit. Igitur nec Apostolus, nec Evangelia accedentibus ad praedicationem jugum servitutis imposuerunt, sed festivitatem Paschae et alias celebritates honorandas esse dixerunt. Quapropter quoniam diligunt homines hujusmodi celebritates, eo quod in eis a laboribus requiescunt, singuli per provincias, sicuti voluerunt, memoriam salutaris passionis antiquitus ex quadam consuetudine celebrabant. Non enim hoc Salvator aut nostri Apostoli lege praedicaverunt, nec poenam, aut supplicium, aut maledictum, sicut lex Mosaica Judaeis, nobis Evangelia aut apostoli sunt minati; sed solummodo in derogationem Judaeorum, quoniam in festivitatibus homicidium commiserunt, in tempore Azymorum Salvatorem passum in Evangeliis est relatum. Intentio namque fuit apostolorum non de diebus sancire festivitatem, sed conversationem rectam et Dei praedicare culturam. Mihi ergo videtur quia, sicut multa alia per provincias ad consuetudinem venerunt, sic et Paschae festivitas tradita est, eo quod nullus apostolorum aliquid hinc sanxisset. Nam plurimi circa minorem Asiam antiquitus quartumdecimum diem observabant, non respicientes sabbati diem. Et hoc facientes, non tamen segregabantur ab illis qui aliter celebrabant, donec Romanae Ecclesiae Victor episcopus excommunicationem Quartodecimanis misisset in Asiam. Quo facto Irenaeus Lugdunensis, Gallicanus episcopus, Victorem epistola sua culpavit, dicens etiam veteres ita celebrasse; et quia Polycarpus Smyrnae civitatis episcopus, qui postea sub Gordiano principe martyrio coronatus est, Aniceto episcopo Romano communicaverit: nihil discernens de paschali festivitate, cum ipse Quartodecimanus esset, sicut Eusebius in quinto Ecclesiasticae Historiae libro docet. Quidam igitur, sicuti dixi, in Asia minore quartumdecimum observabant diem. Quidam vero etiam circa orientales partes sabbatum custodiebant, dissonabant autem circa mensem. Nam alii Judaeos, licet integritatem non servarent, sequendos esse in sacra festivitate dicebant; alii vero post aequinoctium celebrabant, declinantes sequi Judaeos, et dicentes quia dum sol esset in Ariete, Pascha celebrari deberet. Secundum Antiochenos autem Xanthico mense, secundum Romanos Aprili. Et hoc faciendum non sequendo modernos Judaeos, qui per omnia errare noscuntur, sed magis antiquos et Josephum. Sic enim ille in tertio Antiquitatis libro conscripsit. His itaque contendentibus omnes Occidentales usque ad Oceanum, post aequinoctium ex antiqua traditione Pascha celebrasse comperimus, nec aliquando habuisse discordiam. Non enim, sicuti quidam dicunt, celebratum sub Constantino concilium festivitatem Paschae mutavit. Nam ipse Constantinus discordantibus scribens, monet ut isti, cum pauci essent, imitarentur plures. Cujus epistolae partem ponere non omisi. Sic enim post alia dixit: Est enim ordo decorus, quem omnes Ecclesiae in universo orbe apud Occidentem, et Meridiem, et Arcturum, positae servare noscuntur, nec non etiam quidam Orientalium. Quapropter in praesenti bene se habere omnes aestimaverunt, et ego ipse vestrae quoque sapientiae placere promisi, ut quod in Romana civitate, Italia, et Africa, et universa Aegypto, Hispania, Galliis, Britanniis, Libya, tota Hellade, Asia dioecesi Ponti, et Cilicia, libenter sub una concordia custoditur, hoc etiam sapientia vestra suscipiat: considerantes non solum multitudinem praedictorum locorum et Ecclesiarum numerum, sed etiam quia hoc maxime debetis omnes communiter celebrare quod ratio subtilis videtur exigere, nullam cum Judaeorum perjurio habere communionem. Talia siquidem 348 Constantinus. Sed aiunt Quartodecimanis hanc observationem Joannem apostolum tradidisse. Alii vero Petrum et Paulum apostolos Romanis et Occidentalibus dicunt Paschae tradidisse solemnitatem. Sed nullus scriptam probationem horum habere dignoscitur. Quia vero ex consuetudine quadam per provincias celebratur Pascha, hinc aestimo quod nulla religio[ Vales., religionis secta] easdem videatur servare solemnitates. Nam cum unius sint fidei plurimi, tamen discordant circa Paschae legitima. Unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis jejuniis aliter apud alios invenimus observari. Romani enim sex[ ed. Niv. et Frob., tres] ante Pascha septimanas, praeter sabbatum et dominicam, sub continuatione jejunant. Illyrici vero, et tota Hellas, Alexandria quoque, ante sex septimanas jejunant, eaque jejunia Quadragesimam vocant. Alii vero ante septem Paschae septimanas jejuniorum facere noscuntur initia, et tres tantummodo septimanas, hoc est, quinis diebus per intermissiones aliarum duarum septimanarum jejunantes; nihilominus Quadragesimam vocant. Unde miror, cum numerum ipsum non habeant, quomodo Quadragesimam vocent. Sed etiam ciborum abstinentiam non similem habent; nam alii omnino ab animantibus abstinent, alii ex animantibus pisces solummodo comedunt, quidam cum piscibus vescuntur et volatilibus, dicentes haec secundum Moysen ex aqua habere substantiam. Alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur; quidam sicco tantummodo pane vescuntur; alii neque hoc; alii usque ad nonam jejunantes horam sine discretione ciborum reficiuntur; et innumerae consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est. Sed etiam circa celebritatem collectarum quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas, die sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrentur, hoc in Alexandria et in Roma quadam prisca traditione non faciunt. Aegyptii vero Alexandriae vicini et Thebaidis habitatores sabbato quidem collectas agunt, sed dominica, sicut moris est, sacramenta percipiunt; nam postquam fuerint epulati et cibis omnibus adimpleti, circa vesperam oblatione facta communicant. Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur; easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. Origenes enim plurima in his diebus videtur exposuisse[ ed., edocuisse]. Qui dum sapiens esset magister, et consideraret quia impossibilitas Mosaicae legis ad litteram esset infirma, rationem Paschae ad modum contemplationis evexit: unum Pascha solummodo verum fieri dicens, quod Salvator celebravit adversus contrarias potestates, dum crucem susciperet, et hoc tropaeo uteretur contra diabolum. In eadem Alexandria lectores et psalmi pronuntiatores indifferenter fiunt, sive catechumeni sive jam Christiani, dum omnes Ecclesiae jam fideles in his ordinibus haberi videantur. Ego quoque cognovi in Thessalia consuetudinem aliam: dum quidam clericus ante clericatum legitime duxisset uxorem, quia cum ea mixtus fuerat, abdicatus est, dum in Oriente cuncti spontanea voluntate, et non aliqua necessitate etiam episcopi semetipsos abstineant. Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur. Quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad orientem ecclesiae, sed magis ad occidentem habent. In Hellade, Hierosolymis, et Thessalia, ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopoli degentibus agunt. In Caesarea Cappadociae et Cypro, die sabbati, et dominico circa vesperam cum lucernariis episcopi atque presbyteri Scripturas interpretantur. In Alexandria presbyter non facit sermonem. Et haec res initium accepit ex quo Arius Ecclesiam conturbavit. Romae sabbata universa jejunant. In Caesarea Cappadociae eos qui post baptisma delinquunt, a communione suspendunt, sicut Novatiani et Macedoniani in Hellesponto faciunt, et in Asia Quartodecimani. Novatiani circa Phrygiam binubos non recipiunt, Constantinopoli vero neque aperte recipiunt, neque palam removere noscuntur. In occidentalibus vero partibus aperte recipiunt. SOCRATES, lib. V, cap. 21; edit. Christ. Vales., cap. 22, p. 282.
10.39.1
LIBER NONUS. CAPUT XXXIX. De Pascha Montanistarum.
10.39.1
Montani siquidem, quos Phrygas nominant, peregrinam quamdam adinventionem introducentes, secundum eam Pascha celebrant. Culpant enim eos qui cursum lunae requirunt, et dicunt solares tantummodo circulos sequendos. Et menses quidem singulos esse dierum triginta definiunt, et inchoare primum ab aequinoctio vernali, quod est secundum Romanos octavo calend. Aprilis. Tunc, inquiunt, duo magna luminaria facta sunt, quibus tempora et anni manifestantur. Et hoc indicari, eo quod luna per octo annos cum sole concurrat, et ambo iidem novum habeant mensem. Eo quod octo annorum cursus lunae compleatur, et tanquam principium sit primi mensis, reputant praedictam diem in Scripturis quartamdecimam, et hanc esse dicunt octavo idus Aprilis, secundum quam semper celebrant Pascha, tamen si contigerit etiam concurrere Resurrectionis diem dominico die, alioqui dominica superveniente celebrant; scriptum est enim, inquiunt, a quartadecima usque ad vicesimam primam esse celebrandam. SOZOMEN., lib. VII, cap. 18, p. 733.
10.39.2
Apud Romanos in unoquoque anno semel psallunt Alleluia primo die Paschae, ita ut Romani velut pro juramento habeant ut hunc hymnum audire mereantur: in qua Ecclesia neque episcopus, neque alter quisquam coram populo docet[ ms. Santheod., dicet]. Apud Alexandrinos hoc opinabile est, quia dum leguntur Evangelia, non surgit episcopus; quod apud alios nusquam fieri novi, ubi solus archidiaconus hanc lectionem legit; in aliis locis diaconi; in multis vero ecclesiis sacerdotes soli; Constantinopoli prima die Resurrectionis dominicae pontifex. SOZOMEN., lib. VII, cap. 19, p. 734. 349
10.40
LIBER NONUS. CAPUT XL. De Arianorum divisione.
10.40
Provenerunt enim etiam apud Arianos divisiones propter hujusmodi causam. Singulae videlicet eorum contentiones ad ineptos eos perduxere sermones. Cum enim in eorum Ecclesia credatur Deus Pater esse Filii Verbi, ex hoc apud eos quaestio processit, si possibile sit, ut etiam antequam existeret Filius, Deus Pater vocari potuisset: quoniam Dei Verbum non ex Patre naturaliter, sed ex non existentibus substitisse credebant. Circa primum itaque capitulum errantes, rite de puro nomine in certamen illicitum irruerunt. Dorotheus etenim ab Antiochia vocatus ab eis, dicebat non posse Patrem esse, neque vocari, Filio non subsistente. Porro Marinus, quem a Thracia ante Dorotheum vocaverant, occasionem inveniens opportunam, Dorotheo enim erat adversus, respondit sermonem de hac quaestione contrarium. Et propterea sunt inter eos factae divisiones. Divisique propter hoc verbum, seorsum singuli solemnia celebrabant. Alii enim sequebantur Dorotheum, alii vero Marinum: dicentes quippe Patrem semper esse Patrem, etiam Filio non exstante. Vocabantur enim isti Psathyriani, eo quod quidam Theoctistus, Syrus genere, Psatyropola, id est duplicia vendens, hanc propositionem valde defenderet. Hos quoque secutus est Selenas, Gothorum episcopus. Sed isti quoque paulo post separati sunt, cum Marinus cum Agapio discordiam habuisset, quem ipse episcopum fecerat Ephesi. Verum isti non propter religionem, sed propter praesulatum inimicitias inter se bellaque gesserunt. Gothi namque defendebant Agapium. Quamobrem plurimi clericorum eorum vanam gloriam fugientes, ad fidem consubstantialitatis utiliter accesserunt. Ariani siquidem triginta quinque annis divisi sunt inter alterutros, postea sub imperio Theodosii junioris consulatu Plintae ab haeresi Psathyrianorum recedentes, uniti sunt, veluti lege decernentes nunquam capitulum propter quod divisi fuerant memorare. Sed hoc apud Constantinopolim gestum est. Verum in aliis civitatibus sub divisione manserunt. Haec de Arianis. Verum nec Eunomiani sine divisione manserunt. Nam et ipse Eunomius dudum ab Eudoxio, qui eum Cyzici ordinavit episcopum, segregatus est occasione accepta, eo quod Aetium doctorem ejus expulsum suscipere noluisset. Reliqui vero ab eo per schismata diversa partiti sunt. Prius itaque Theophronius quidam Cappadox ab Eunomio versare contentiones edoctus, et aliquid de Aristotelis Categoriis, et Περὶ ἑρμηνείας intelligens, fecit libros quos De Exercitio mentis attitulavit. Is ergo cum offendisset consectatores suos, tanquam recedens ab eis, expulsus est; et seorsum colligens de suo nomine haeresim dereliquit. In Constantinopoli vero quidam Eutychius, ex tepidissima quaestione ab Eunomianis divisus, hactenus collectas seorsum facit, vocanturque horum alii Eunomiatheophroniani, alii vero Eunomioeutychiani. Verumtamen isti baptisma corruperunt; non enim in Trinitate, sed in Christi morte baptizant. SOCRATES, lib. V, cap. 22 et 23. Edit. Christ. Vales. cap. 23 et 24, p. 291.
10.41
LIBER NONUS. CAPUT XLI. De divisione Macedonianorum.
10.41
Facta est igitur quodam tempore etiam inter Macedonianos divisio, cum Eutropius presbyter seorsum colligeret, et nequaquam ei Carterius consentiret. Fuerunt forsitan et aliae divisiones haeresum, sed ego tanquam Constantinopolitanus, atque hic nutritus, quae mihi clariora visa sunt ea narrare curavi. SOCRATES, lib V, cap. 23, p. 293.
10.42
LIBER NONUS. CAPUT XLII. De recessu Nili fluminis et rursus accessu.
10.42
Ea si quidem tempestate dicunt Aegypti fluvium circa primum ascensum aquae post tergum recessisse. Quo facto, Aegyptii saeviebant, eo quod non sinerentur flumini sacrificia solemnia celebrare. Judex autem seditionem perspiciens concitari, nuntiavit imperatori. Verum imperator melius judicavit divinae fidei serviendum quam poculis Nili, et sacrilegia praeponere pietati: Nunquam, inquit, currat ille fluvius, si magicis artibus et fluxu sanguinis undae polluendae sunt sacri Paradisi. Hoc acto, post paululum ita uberrime Nilus effusus est, ut etiam altius quam solebat fluctus spargeret. Cumque solitas complesset mensuras, et adhuc in culmen extolleretur, in terrorem nimium Aegyptii sunt redacti: metuentes ne et Alexandriam et Libyae partes forte destrueret. Tunc enim fertur paganos Alexandrinos in theatro clamasse, quia velut senex et delirus evanuisset Nilus. Quamobrem plurimi Aegyptiorum derogantes paternae religioni, ad Christianitatis jura conversi sunt. SOZOMEN., lib. VII, cap. 20, p. 736.
10.43
LIBER NONUS. CAPUT XLIII. Quemadmodum caput Joannis Baptistae Constantinopolim fuerit deportatum.
10.43
Eodem tempore dicitur delatum Constantinopolim Joannis Baptistae caput, quod Herodias petiit ab Herode Tetrarcha. Fertur enim inventum caput a monachis Macedonianis, qui primum quidem Hierosolymis habitabant, postea vero Ciliciam migraverunt. Cum enim ante hoc imperium Mardonius major domus imperialis nuntiasset hoc imperatori, praecepit Valens caput sacrum Constantinopolim deportari. Qua jussione directi, et imponentes illud vehiculo deportabant. Cumque venissent ad locum qui vocatur Pantichium, est enim circa Chalcedonem, nequaquam poterat trahi vehiculum, licet multis plagis burdones affligerentur. Et cum hoc inopinabile videretur universis, et ipsi simul imperatori, sacrum hoc caput recondiderunt in vico appellato Cosilai. Erat enim possessio ipsa Mardonii. Illo siquidem tempore aut Deo, aut ipso propheta monente, in hunc locum usque perductum est. Cumque postea Theodosius imperator has Baptistae 350 reliquias voluisset auferre, solam referunt exstitisse matronam virginem sacram, quae ejus custodiam capitis exhibebat. Cui dum saepius imperator non violenter, sed cum lacrymis supplicaret ut eum permitteret sua vota complere: haec putans quia sicut tempore Valentis, etiam tunc non pateretur ulterius Baptista portari, cessit. At imperator amplectens sua purpura thecam in qua caput Baptistae jacebat, eamque portans venit, et ante civitatem Constantinopolitanam recondidit in septimo milliario, ibique magnam et pulcherrimam Deo aedificavit ecclesiam; crebroque deprecatus est matronam, promisitque dona gratissima si reconciliari vellet. Nec passa est, erat enim Macedoniana haeresi violata, licet presbyter Vincentius consectator ejus, qui prophetae sepulcrum aequaliter observabat, conversus fuisset, et catholicae communicasset Ecclesiae. Ferunt enim quia conjurationem habeant Macedoniani nunquam se a sua secta recedere. Verum is presbyter, dum ageretur de migratione sacri capitis, apud se definivit, quia si sequeretur Baptista imperatorem, et ipse communicaret ei. Quo facto, conversus est. SOZOMEN., lib. VII, cap. 21, p. 737.
10.44
LIBER NONUS. CAPUT XLIV. Quemadmodum Flavianus Antiochenum solus acceperit episcopatum.
10.44
Igitur in Antiochia Meletii maximi successionem Flavianus accepit, qui cum Diodoro plurima pro ovibus certamina passus est. Voluerat enim Paulinus Ecclesiae suscipere praesulatum: sed pontificum restitit chorus, dicens non oportere eum qui Meletii consilium non receperat, post illius mortem in ejus sede consistere; sed eum potius qui plurimis laboribus effulgebat, et pro ovium cura pericula sustinuerat. Hoc factum Romanos et Aegyptios fecit infestos adversus Orientales. Sed neque morte Paulini inimicitiae sunt destructae. Nam et post illum, cum Evagrius ejus percepisset sedem, perstiterunt Flaviano vehementer infensi, licet Evagrius praeter ecclesiasticam regulam fuerit ordinatus. Solus enim Paulinus eum instituerat, plurimas regulas praevaricatus ecclesiasticas. Non enim praecipiunt ut pro se qu libet ordinare possit, sed convocare universos provinciae sacerdotes, et praeter tres pontifices ordinationem fieri penitus interdicunt. Verumtamen nihil horum respicientes, Evagrii sunt amplexi communionem, et adversus Flavianum auditus principis commoverunt. Qui frequenter impulsus, deduxit eum ad urbem Constantinopolim, et Romam[ mss. et ed. V., Romae] proficisci praecepit. Porro Flavianus excusatione hiemis, et promissione facta, quia tempore opportuno pergeret Romam, tunc est reversus ad propria. Cumque Romani pontifices, non solum mirabilis Damasus, sed etiam post eum Siricius et Anastasius imperatori vehementer insisterent, dicentes, quod tyrannos quidem proprios debellaret; qui vero Christi resisterent legibus, eos sineret impunitos; rursus eum evocans, Romam[ mss. et ed. V., Romae] proficisci cogebat. Tunc Flavianus sapientissimus digna fiducia usus ait: Siquidem fidem meam, o imperator, quasi non rectam accusant quidam, aut vitam dicunt sacerdotio non esse dignam, etiam ipsos accusatores habere judices non refuto, eorumque sententiam gratanter excipio. Si vero de sede et praesulatu contendunt, nec litigo, nec haec volentibus habere resulto; sed abscedo, et me ab episcopatu suspendo. Da igitur Antiochenam sedem cuicunque volueris, imperator. Hanc ejus fortitudinem sapientiamque miratus princeps, redire ad patriam, et commissam sibi regere praecepit Ecclesiam. Post aliquantum tempus Romam[ mss. et ed. V., Romae] denuo veniens imperator, easdem ab episcopis patiebatur querelas, quasi Flaviani tyrannidem subdere noluisset. At ille speciem tyrannidis eos effari praecepit, dicens se esse Flavianum. Illis vero dicentibus, quia non possent cum imperatore contendere, monuit ut de caetero Ecclesiae concordiam haberent, deponerentque certamen, et stultas contentiones exstinguerent. Paulinus, inquit, olim est mortuus; Evagrius contra regulas ordinatus; orientales autem Ecclesiae praesulatum Flaviano deferentes, et Asia, Pontus, et Thracia, ejus communioni conjunctae sunt: omnis Illyricus illum novit per Orientem episcopis praesidere. His flexi monitionibus Hesperiae sacerdotes soluturos se inimicitias promiserunt, et legatos mittendos ab eo se suscipere. Hoc agnoscens sacratissimus Flavianus, misit Romam[ mss. et ed. V., Romae] quosdam laude dignos episcopos, et Antiochenos presbyteros, atque diaconos, quibus praeerat Acacius Beroeae in omni terra pelagoque cantatus. Is cum aliis Romam[ mss. et ed. V., Romae] veniens, longamque sanans odii passionem, post decem et septem annos Ecclesiis restituit pacem. Quod agnoscentes Aegyptii, inimicitias exstinguentes, concordiam sunt amplexi. Tunc igitur Ecclesiae Romanae Innocentius, successor Anastasii, praesidebat, vir prudentia et intellectu decenter ornatus; Alexandrinae vero Theophilus. THEODORETUS, lib. V, cap. 23, p. 229.
10.45.1
LIBER NONUS. CAPUT XLV. De Eugenio tyranno, et quemadmodum fuerit superatus.
10.45.1
Res itaque publica hoc tempore pro hujusmodi causa turbabatur in Occidentis partibus. Grammaticus quidam nomine Eugenius, litterarum Latinarum doctor, relinquens scholas suas, in palatio militabat. Eratque imperatoris antigraphus, et propter eloquentiam a multis honorabatur. Tunc ergo, ut fertur, non mediocriter cogitans, cooperatorem assumpsit Arbogasten, de minoribus Gallis ortum, militaris ordinis ducem, virum saevum et necibus praeparatum. Quo facto declinavit ad tyrannidem. Igitur uterque contra imperatorem Valentinianum necem machinabantur, cubicularios corrumpentes cunuchos. At illi dormientem principem suffocarunt. Hoc Eugenius repente cognoscens, imperio potitur Hesperiae, agebatque quod tyranno poterat convenire. Haec audiens Theodosius imperator, rursus sollicitudinibus obstrictus, secunda certamina post Maximum praeparabat. Congregansque militarem virtutem, et Honorium filium designans imperatorem consulatu suo et Habundantii, decimo die Januarii 351 mensis, denuo ad partes Hesperias magno studio festinabat. SOCRATES, lib. V, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 293.
10.45.2
Interea eventum belli considerans, misit ad Thebaidam ad Joannem monachum, tunc praescientia clarum. Ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem de eventu belli requireret. At ille Joannem quidem deducere non praevaluit; sed mandatum retulit ejus, quia bello vinceret, et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 22, pag. 740.
10.45.3
Relictis ergo Theodosius ambobus filiis in urbe Constantinopoli, cum pergeret contra Eugenium bellaturus, plurimi trans Istrum barbari sunt secuti, cum eo pugnaturi contra tyrannum; parvoque tempore cum manu maxima venit ad Gallias. Illic enim praeparabat bellum, ubi jam multa millia habebat exercitus. SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.
10.45.4
Cum igitur in quodam monte oratorium invenisset, ibi nocte Domino supplicabat, et circa galli cantum sopore compressus, vidit in somnis quasi jaceret in campo, et astarent sibi duo quidam viri in vestibus albis et equis candidissimis residentes, eumque jubentes habere fiduciam, et diluculo armare milites ad victoriam; dicebantque se pro solatio destinatos. Quorum alter Joannem evangelistam, alter se Philippum dicebat apostolum. Hac visione comperta, nequaquam ab oratione cessavit, sed lacrymas uberiores effudit. Quae visio etiam alicui militi revelata est, et per diversos pervenit ad principem. At ille: Non propter me, inquit, haec iste vidit; sed ne quis crederet quia finxi quod ego vidi. Ideoque etiam isti monstratum est; nam primo mihi hoc Dominus communis ostendit. THEODORETUS, lib. V, cap. 24, p. 232.
10.45.5
Fit ergo congressio circa fluvium vocabulo Frigidum. Igitur in parte qua Romani contra Romanos confligebant, bella erant aequalia. Unde vero barbari auxiliatores imperatoris, pars Eugenii potior esse videbatur. Imperator autem videns barbaros deperire, in maxima veniens aestuatione, prostravit semetipsum in terra, adjutorem invocans Deum, et petitione frustratus non est. Quidam enim Bacurius magister militum ejus repente sic confortatus est, ut cum primis ducibus concurreret ad eam partem qua barbari premebantur. Quo facto disrupit acies, et in fugam mox vertit inimicos. Fitque denuo ea hora miraculum; ventus enim vehementissimus inspirans, emissa jacula ab Eugenii partibus contra eos denuo revocabat, et a partibus imperatoris ad hostes cum magna fortitudine deferebat. Tantum valuit imperatoris oratio. Hoc itaque modo dimicatione consumpta, tyrannus currens ad pedes imperatoris, exorabat promereri salutem. Qui circa pedes ejus a militibus capite sectus est. Haec gesta sunt septima decima die Septembris mensis, consulatu Arcadii tertio, et Honorii secundo. Arbogastes autem tantorum causa malorum, post duos congressionis dies, fuga lapsus, dum cognovisset quia vivere non posset, proprio gladio se peremit. SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.
10.46
LIBER NONUS. CAPUT XLVI. De miraculis Donati pontificis in Beroea.
10.46
Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, sicut Donatus Euroeae Epiri. De quo dum provinciales miracula multa testentur, maximum tamen est quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica jacens, cibum habebat oves, capras, equos, et homines abripiens devorabat. Ad quam bestiam Donatus sine gladio, sine quolibet jaculo veniens, cum illa levasset caput, quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem ejus digito designans in aere, in os ejus exspuit. Bestia vero sputum mox ore suo suscipiens, exspiravit. Quam, sicut audivi, octo paria boum in vicinum campum traxerunt; et misso igne combusta est, ne aerem fetore corrumperet. Hujus itaque Donati sepultura insignis est, ubi oratorium ex ejus nomine vocitatur, habens fontem aquarum quem ipse fer ur orationibus invenisse. Nam dum esset locus inaquosus, et illic ex itinere aliquando venisset, aiunt quia fatigatis illis qui cum eo erant, orasset, et mox aquae inundatio prorupisset, et ex illo tempore hactenus permaneret. SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ, Vales. cap. 26, p. 747.
10.47
LIBER NONUS. CAPUT XLVII. De Theotimo Tomitano pontifice.
10.47
Eo tempore Tomitanam et Scythiae Ecclesiam Theotimus gubernabat, vir in philosophia nutritus, cujus virtutem diligentes barbari trans Istrum habitantes, Deum Romanorum esse praedicabant. Divinarum quippe in eo rerum experimenta saepius perceperunt. Nam cum aliquo tempore iter faceret, illius terrae barbari occurrerunt ei. Et dum hi qui erant circa eum terrore turbarentur, quasi continuo morituri, ex equo descendens oravit. Porro barbari neque eum, neque sequaces ejus, nec equos, de quibus descenderant, videntes, pertransierunt. Dum igitur crebro transeuntes Scythas, naturaliter feroces, epulis muneribusque mansuefaceret, quidam barbarus arbitratus eum esse locupletem, coepit insidiari, ut eum caperet, alligaret et traheret. Cum hoc jam praeparasset, et dexteram ad hoc haberet, ut eum jactu laquearet, manus in aere mox ligata, et barbarus ille invisibilibus vinculis est obstrictus. Tunc aliis pro eo rogantibus, supplicavit Deo Theotimus ut barbarus solveretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 748.
10.48
LIBER NONUS. CAPUT XLVIII. De Epiphanio Cyprio.
10.48
Eo quoque tempore fuit Epiphanius, Cypriorum episcopus, ad cujus sepulcrum hactenus daemones expelluntur. Is enim cum substantiam propriam necessitatem sustinentibus 352 erogasset, et multis quoque offerentibus ei pecunias manu largissima dispensaret, contigit ut pecuniis deficientibus oeconomus Ecclesiae murmuraret. Quo facto, assistens quidam in domo in qua manebat oeconomus, sacculum multarum pecuniarum dedit, et ita disparuit, ut nec qui dedit, nec qui misit agnosceretur. Quod factum omnes divinum esse judicaverunt. Aliud quoque ejus libet referre miraculum. Quidam pauperes volentes Epiphanium arte deludere, ut eis aliquid daret, dum iter ageret, unus eorum supinum se prostravit in terra, alter stabat quasi mortuum deflens, nec habens unde eum sepelire potuisset. Epiphanius autem superveniens, oravit ut sub quiete dormiret, et sepulturae necessaria praebuit, simulque consolatus est flentem, dicens: Quiesce, fili, a lacrymis; non enim fletu resuscitari poterit. Est enim inevitabile quod evenit. Cumque discessisset Epiphanius, coepit ille pulsare socium, ut resurgeret. Et cum hoc semel et secundo fecisset, dicens: Surge, hodie de tuis laboribus epulemur, et ille penitus non sentiret, cognoscens vere mortuum, cucurrit ad Epiphanium flens, et petens ut ejus socium suscitaret. At ille consolatus est, ne graviter ferret quod evenerat. Non tamen defunctum denuo suscitavit. Hoc enim credo provide gestum, ut non facile Dei ministri deludantur. Eo tempore fuit Aeas[ Vales., Ajax] et Zeno in Palaestinae Gaza philosophantes. Et Aeas fertur, cum pulcherrimam duxisset uxorem, ter cum ipsa solum concubuisse, et tres filios genuisse, postea vitam monachicam apprime esse sectatum. Zeno autem episcopus usque ad annorum centum habens aetatem, nunquam solemnibus minor fuit, aut quievit officiis. SOZOMEN, lib. VII, cap. 26 et 27; edit. Christ. Vales. cap. 27 et 28, p. 749.
10.49
LIBER NONUS. CAPUT XLIX. Quomodo Habacuc et Michaeae prophetarum corpora inventa sint.
10.49
Non solum religionem haec tunc nobilitabant, sed etiam Habacuc et Michaeae prophetarum corpora, sicut audivi, hoc tempore sunt ostensa revelatione divina, cum Zebennus tunc Eleutheropolitanam gubernaret Ecclesiam, in vico qui prius vocabatur Ceila, in Berethasia praedio, quod distat ab urbe quasi stadiis decem. Circa hunc locum sepultura Michaeae fuit, quam nescientes quid dicerent provinciales, fidelium[ ed., Ofidelem] memoriam vocitabant. SOZOMEN., lib. VII, cap. 28; edit. Christ. Vales. cap. 29, pag. 752.
10.50
LIBER NONUS. CAPUT L. De fine Theodosii principis.
10.50
Igitur Theodosius imperator, post laborem publicum corpore fatigatus, et sperans se ea aegritudine moriturum, potius de republica cogitabat, considerans quae solent hominibus provenire imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli velociter evocavit, ordinare volens partes Hesperias. Cumque filius Mediolanum venisset, ex aegritudine relevatus, circum de victoria celebrabat. Et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit. Post prandium repente praegravatus est, et ad spectaculum venire non potuit; filium tamen ludis adesse praecepit. Superveniente vero nocte defunctus est consulatu Olibrii et Probini, septima decima die Januarii mensis, anno primo ducentesimae nonagesimae quartae olympiadis. Vixit autem imperator Theodosius annos sexaginta, ex quibus sedecim imperavit. SOCRATES, lib. V, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 295.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).