Historia tripartita
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
—
⋯
Original / primary: 7911 Histri
11.1
LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM. De successione Arcadii et Honorii.
11.1
Defuncto igitur Theodosio, in ejus imperio filii successerunt, Arcadius in Oriente, Honorius autem in Occidente. Hoc tempore in Romana Damasus praesidebat Ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Joannes, Flavianus Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanamque Nectarius. Igitur circa octavam diem Novembris mensis, eodem consulatu, corpus Theodosii delatum est cum solemni honore, et ab Arcadio filio sepulturae contraditur. Post paucos vero dies, id est vicesima septima ejusdem mensis, etiam exercitus qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est. Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant. SOCRATES, lib. VI, cap. 1, p. 299.
11.2
LIBER DECIMUS. CAPUT II. Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit.
11.2
Honorius itaque suscipiens Occidentis imperium ludum gladiatorum, qui dudum Romae celebrabatur, hujusmodi causa removit. Quidam Tilemachius conversatione monastica pro hac causa ab Oriente venit ad Romam. Dumque nefandum illud spectaculum ageretur, etiam ipse intravit in stadium, et descendens nitebatur pugnantes inter se gladiis separare. Cumque spectatores adversus cum saevirent, et in effusione sanguinis grassarentur, provisorem pacis lapidibus occiderunt. Hoc agnoscens mirabilis imperator, illum quidem inter victores martyres numeravit, nefandum vero spectaculum prorsus abscidit. THEODORETUS, lib. V, cap 26, p. 234.
11.3.1
LIBER DECIMUS. CAPUT III. De morte Nectarii Constantinopolitani episcopi, et ordinatione actibusque Joannis.
11.3.1
Pauco tempore transeunte, etiam Nectarius Constantinopolitanus episcopus defunctus est consulatu Caesarii et Attici, vicesima et septima die Septembris mensis. Mox ergo studia generantur in episcopatum, aliis alium ordinare cupientibus. Novissime vero placuit ut ab Antiochia Joannes evocaretur, Ecclesiae presbyter. Erat enim ejus doctrinae fama mirabilis. Intra paucum ergo tempus communi decreto omnium clericorum et laicorum imperator Arcadius evocavit eum. Et propter dignitatem ordinis cum adessent ex imperiali jussione plurimi episcopi, etiam Theophilus venit Alexandrinus, qui studebat quidem Joanni detrahere, et Isidorum suum presbyterum ordinare. Diligebat enim eum, quoniam aliquando sustinuerat pro eo tale periculum. Cum imperator Theodosius adversus Maximum tyrannum decertaret, Theophilus 354 per Isidorum xenia misit imperatori, et duplices misit epistolas, mandans ut alias epistolas non vincenti daret, porro victori et munera et alias porrigeret litteras. Has cum Isidorus portasset, Romae veniens victoriam sustinebat; sed non diu latuit. Quidam enim lector rapiens epistolas, demonstravit imperatori. Quamobrem Isidorus terrore comprehensus, in Alexandriam fugit, celare volens quod fuerat ei mandatum. Ob quam causam Isidorum Theophilus diligebat. Verum palatii judices praeposuere Joannem. Cumque multi Theophilum accusarent, libellos adversus eum pro diversis causis praesentibus episcopis obtulerunt. Tunc praepositus palatii, Eutropius nomine, sumens accusationes scriptas, ostendit Theophilo, dicens: Aut ordina Joannem, aut accusationes veniant ad examen. Hinc perterritus Theophilus, Joannem ordinavit episcopum. Qui suscepit episcopatum sexta decima die Februarii mensis, consulatu Honorii imperatoris et Eutychiani praefecti. Quia vero Joannes vir fuit omnino praeclarus, ex libris quos reliquit agnoscitur. Cujus vitam, genus, conversationem, et quemadmodum sit depositus, et morte potius[ ed. V., posterius] honoratus, exponam. SOCRATES, lib. VI, cap. 2, p. 300.
11.3.2
Joannes itaque fuit Antiochenus, filius Secundi et Anthusae nobilium personarum, discipulus sophistae Libanii, et auditor Andragatii philosophi. Cumque se ad advocationem praepararet, considerans molestias litigantium injustumque vitae propositum, potius elegit quietem. Et hoc fecit aemulatus Evagrium, quoniam et ipse dum iisdem studiis esset usus, quietam magis secutus est vitam. Mox ergo mutato schemate pariter et incessu, divinis lectionibus incumbebat, et frequentius ad sanctam concurrebat ecclesiam. Haec agens persuasit etiam Theodoro et Maximo, qui fuerant condiscipuli ejus apud sophistam Libanium, ut pomposam relinquerent vitam, et simplicem sequerentur. Quorum Theodorus postea episcopus Mopsuestenae ordinatur Ecclesiae, Maximus autem Seleuciae Isauriae. Tunc itaque isti fiunt discipuli in lectione divina Diodori atque Carterii, qui eodem tempore sacris monasteriis praesidebant. Sed Diodorus postea Tarsi ordinatus episcopus, multos conscripsit libros, sacras ad litteram intuens Scripturas. Porro Joannem degentem cum Basilio, tunc a Meletio factum diaconum, et postea Caesareae Cappadociae praesulem constitutum, Zeno episcopus ab Hierosolymis revertens, lectorem in ecclesia Antiochena constituit. In quo adhuc officio positus librum edidit contra Judaeos. Post paucum vero tempus etiam diaconatum a Meletio promerens, de Sacerdotio alium fecit librum, aliosque plurimos explanavit. Postea vero, Meletio in Constantinopolitana urbe defuncto, recedens Joannes a Meletianis, et neque Paulino communicans, tribus annis continue sub quiete degebat. Postea vero, Paulino moriente, ab Evagrio ejus successore presbyter ordinatur. Ante episcopatum itaque hoc modo conversatus est. Fuit enim vir, ut aiunt, propter zelum castitatis severior, et amplius quam habebat a juventute sua, furori magis quam reverentiae se praebebat, et propter vitae rectitudinem incautus prospicere de futuris; propter simplicitatem vero, oris libertate profusus, apud colloquentes non mediocriter utebatur; docendo praecipuus erat, utilis ad corrigendos audientium mores; in confabulatione vero arrogans a nescientibus putabatur. Cum ergo talis moribus esset, episcopatu suscepto, majori fastu quam debuerat utebatur, clericorum suorum corrigere vitam volens. Mox igitur in ipso initio, cum clericis asper videretur Ecclesiae, erat plurimis odiosus, et veluti furiosum universi declinabant. Compellebat enim eum ut omnes offenderet Serapio diaconus ejus, qui aliquando praesentibus clericis hunc protulit magna voce sermonem: Nunquam poteris, o episcope, hos corrigere, nisi uno baculo percusseris universos. Quo dicto majora contra eum odia concitata sunt. Non post multum vero tempus, plurimos clericorum pro diversis exemit causis. At illi conspirantes adversus eum, etiam derogationibus apud populos utebantur; quarum rerum faciebant maximam fidem, eo quod nec ullum secum comedere pateretur, nec ipse ad alium invitatus accederet. Dicunt enim quidam propterea noluisse eum cum quoquam comedere, eo quod turpiter manducaret escasque perciperet; alii vero propter excellentem ciborum continentiam hoc eum facere praedicabant. SOCRATES, lib. VI, cap. 3, p. 301.
11.3.3
Ego tamen quodam viro veraci referente audivi, quia propter abstinentiam capite et stomacho saepe dolebat, et ideo prandiorum epulas evitabat. SOZOMEN., lib. VII, cap. 9, p. 769.
11.3.4
Porro populus propter sermones quos in ecclesia faciebat, diligebat eum, parvipendens accusatorum voces. Quales vero sint ejus libri, non oportet nunc dici, quoniam legentibus poterunt indicari. Igitur cum clero tantummodo esset infensus, machinationes contra eum non omnino valuerunt. Dum vero etiam plurimos procerum objurgare coepisset, tunc invidia contra eum major accensa est. Et quidem plurima dicebantur, multa quoque faciebant audientibus fidem. SOCRATES, lib. VI, cap. 4, p. 304.
11.4.1
LIBER DECIMUS. CAPUT IV. Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus.
11.4.1
Ejus derogationibus dedit augmentum homilia contra Eutropium tunc prolata. Eutropius enim eunuchus praepositus imperatoris, et habens consulis dignitatem, volens in quibusdam ad ecclesiam refugientibus vindicare, studuit ab imperatoribus legem poni jubentem ut nullus ad ecclesias confugeret, imo qui dudum refugerant, traherentur. Sed Dei secutum est repente judicium. Erat ergo proposita lex. Post paucos vero dies cum ipse Eutropius offendisset imperatorem, inter refugas erat apud ecclesiam. Episcopus vero, Eutropio sub altari jacente, nimioque percusso timore, residens super ambonem, ubi solebat prius consuete facere sermonem, homiliam increpatoriam fecit adversus eum. Unde plurimos magis offendebat, eo quod homini in infelicitate posito non solum miseratus non est, sed etiam nec objurgare desisteret. Igitur Eutropii, tunc consulatus dignitatem habentis, propter quaedam vitia caput imperator jussit auferri, et ex ordine consulum ejus nomen penitus abrogari. Quamobrem Theodori solummodo, qui cum eo consul fuit, nomen 355 ascriptum est. Pro diversis igitur causis multos saepius fiducialiter objurgabat, et plurimis erat odiosus. Unde Theophilus, Alexandrinae civitatis episcopus, mox post ordinationem causas ejus dejectionis inquisivit, et quibusdam praesentibus de eo latenter obloquebatur, multis etiam longe positis scribebat. Contristabatur enim non solum pro fiducia Joannis, sed quia etiam Isidorum presbyterum suum, episcopum Constantinopoleos ordinare non valuit. SOCRATES, lib. VI, cap. 5, p. 304.
11.4.2
Sacerdotibus igitur Joannes episcopus supplicabat ut secundum ecclesiasticas viverent sanctiones, quas quicunque praevaricari praesumerent, eos ad templum prohibebat accedere. Dicebat enim quia nec deberent frui honore sacerdotii qui eorum vitam contemnerent imitari. Non solum enim providentiam urbis Constantinopoleos habebat, sed etiam totius Thraciae, quae sex provinciis est divisa, et quae undecim administrationibus dispensatur. His legibus ordinabat etiam Ponticam regionem, quae totidem judicibus gubernari dignoscitur. Cumque cognovisset in Phoenice adhuc daemonibus sacrificia ministrari, electos monachos et imperialibus sanctionibus coarmatos adversus cultores destinavit idolorum: dans pecunias templorum destructoribus erogandas, non ex aerario publico, sed quas a fidelissimis mulieribus oblatas sponte percipiebat. THEODORETUS, lib. V, cap. 28, p. 235.
11.5
LIBER DECIMUS. CAPUT V. De conversione Celticorum per Joannem.
11.5
Videns igitur etiam populum Celticorum Arianis retibus laqueatum, et cogitans de eorum capienda salute, consilium hujusmodi venationis invenit. Ejusdem namque linguae presbyteros, diaconos atque lectores fecit, et unam eis ecclesiam dedit. Qua occasione multos eorum cepit, dum et ipse frequenter illic iret, et per interpretem Celticum divinas lectiones exponeret. Haec ergo intra civitatem crebro faciens, et plurimos ejus gentis Arianorum ad apostolica dogmata revocavit. Apud Scythas autem quidam erant desiderium salutis habentes, quo non poterant pervenire. Quod Joannes agnoscens, quaesivit viros apostolico zelo ferventes, eosque direxit, et desiderantibus salutis gratiam ministravit. Ego autem etiam litteras ejus legi ad Leontium Ancyrae praesulem, quibus indicavit Scythas fuisse conversos in nostra provincia. Et cognoscens in quibusdam vicis Marcionis crevisse languorem, scripsit ejus loci pastoribus ut eos pellerent. Insuper etiam principis pro hac causa proferri petiit sanctionem.[ Haec desunt in mss. codicibus et in ed. V.] Quod igitur ecclesiarum curam in animo habuerit secundum divinum Apostolum, satis haec docuerint.[ Haec autem desunt in edit. Valesii] Licet autem etiam aliunde illius libertatem intelligere. THEODORETUS, lib. V, cap. 30, p. 236.
11.6.1
LIBER DECIMUS. CAPUT VI. De Gaina magistro militum ejusque rebellione.
11.6.1
Gainas quidam genere Celticus, consilio barbarus, studio tyrannico vehementer elatus, eo tempore cum esset magister militum, multos suae gentis, multos etiam Romanorum sub suo magisterio habens, terrorem plurimis, etiam ipsi principi, meditatione tyrannidis inferebat; eratque Arianus. Is ergo rogavit imperatorem ut intra civitatem ei unam daret ecclesiam. At ille eum se placare promisit. Tunc evocans Joannem, eique potentiam illius, meditatamque tyrannidem dicens, petebat ut data ecclesia ejus refrenaret intentionem. At ille virtute fortissimus: Noli, inquit, o imperator, haec promittere, neque sanctum canibus dare. Non enim potero Deo benedicentes expellere, et sanctum templum blasphemantibus injuste contradere. Neque hunc barbarum metuas, imperator; sed ambos nos jube vocari, et sub silentio inter nos quae dicuntur audi. Ego namque linguam illius sic frenabo, ut non praesumat petere quae dari non expedit. Hoc audiens imperator gavisus est, et utrumque altera die vocavit. Tunc Gainas petitionem suam poscebat; Joannes contradicebat, dicens: Non licet imperatori pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere. Cumque responderet ille quia oratorium et ipse habere deberet, Joannes ait: Ubique tibi divina domus aperta est, et nullus te vetat orare. At ille: Sed ego, inquit, alterius sectae sum, et cum meis unum templum habere deposco. Multos enim pro Romana republica labores assumpsi, et non debeo in mea petitione contemni. Cui Joannes: Plurima, inquit, praemia, et quae transcendunt tua certamina, percepisti, magister militum factus, consulari toga insuper exornatus. Et oportet te considerare qui dudum fueris, et qualis modo conspiciaris, et quae prisca paupertas, et quae moderna substantia; quibus vestibus utebaris antequam Istrum transisses, et quibus nunc uteris. Considera igitur quia pauci labores maxima tibi praemia contulerunt, et circa honorantem te non sis ingratus. His sermonibus tantus ille doctor obstruxit os Gainae, eumque compulit ut taceret. THEODORETUS, lib. V, cap. 32, p. 237.
11.6.2
Igitur dum Gainas adipisci desideraret imperium, qui dudum de sua fide apud beatam martyrem Eufemiam in Chalcedonia imperatori Arcadio promisisset, diversa consilia revolvebat, et in sua intentione semper instabat. Dumque per diem nihil in urbe Constantinopolitana agere potuisset, machinatus est ut nocte barbaros mitteret qui palatium concremarent. Tunc enim aperte monstratum est quomodo Deus custodiat civitatem. Missis enim ab eo barbaris ad incendium atque praedas, angelorum turba apparuit, armatorum ingens corpus habentium. Illi vero putantes esse milites, abscesserunt. Cumque hoc Gainae fuisset nuntiatum, incredibile visum est. Noverat enim quia cunctus exercitus per civitates fuerat constitutus. Quapropter denuo futura nocte alios destinavit. Cumque idem ei renuntiatum fuisset( denuo enim angeli eamdem visionem barbaris ostendebant), novissime ipse egressus cum multitudine, miraculi sumpsit experimentum: arbitratus revera quia per diem quidem lateret exercitus, nocte vero pro ejus custodia poneretur. Et ita, dum intra urbem nihil posset implere, egressus ad Thraciam, aperte hostilem monstravit intentionem. SOCRATES, lib. VI, cap. 6, p. 307.
11.6.3
Cum igitur aliquantum transisset tempus, diu meditatam tyrannidem Gainas patefecit. Collecto 356 namque exercitu, per Thracias universa vastabat. Hoc agnoscentes et judices et populi terrebantur; et neque repugnare illi quilibet praesumebat, neque apud eum legatione fungi, dum asperitatem barbaricam formidarent. Tunc ergo alios omnes tanquam metuentes relinquens imperator, Joanni viro sanctissimo onus legationis imposuit. At ille neque illius resultationis memor, neque inimicitiarum quae hinc exortae videbantur, alacriter est profectus ad Thracias. At ille cognoscens legatum, ejusque fiduciam pro pietate sic licenter assumptam, occurrit ei longo itinere, ejusque dexteram suis oculis circumposuit; insuper etiam suos filios sacra ejus genua osculari praecepit. Hujus ergo virtutis Joannes fuit, ut etiam valde terribiles humiliari cogeret et timere. THEODORETUS, lib. V, cap. 32 et 33, p. 238.
11.7
LIBER DECIMUS. CAPUT VII. De quaestione inter Aegyptios monachos exorta: An Deus corporeus sit, an incorporeus.
11.7
Ea tempestate quaestio mota fuerat: utrum Deus corporeus esset, et hominis haberet schema; an certe incorporeus, et schemate humano omnimodis alienus. Ex qua quaestione contentiones et certamina plurima surrexerunt, aliis hoc affirmantibus, aliud aliis: maxime tamen simplices monachorum corporeum et humanae formae Deum esse judicabant. Plurimi vero reprobantes illos, Deum incorporeum esse dicebant, et forma corporea segregatum. Cum quibus Theophilus quoque Alexandrinus consonabat episcopus, ita ut in ecclesia coram populo contra eos qui humanae formae Deum asseverant contenderet, et Deum incorporeum suo dogmate definiret. Haec agnoscentes Aegyptiorum monachi, venerunt Alexandriam, et seditionem contra Theophilum velut impium excitarunt, ita ut eum occidere niterentur. Hoc ille agnoscens cogitavit quemadmodum evitaret mortem. Quos sub blandimento suscipiens, haec eis locutus est: Sic, inquit, vos video sicut Dei vultum. Hoc dicto monachos a suo impetu revocavit. At illi: Si vere, inquiunt, dicis, quia Dei vultus sic est sicut et noster, anathematiza libros Origenis. Ex ipsis enim quidam adversantur opinioni nostrae. Si enim hoc non feceris, quae impiorum et Deo rebellium sunt a nobis sine dubio sustinebis. Ego, inquit Theophilus, quae vobis placent facio, nolite in me saevire. Nam et ego inimicus sum librorum Origenis, et culpo suscipientes. Sic ergo monachos declinavit, et forsitan ideo haec quaestio hactenus est ablata. Post haec hujusmodi causa provenit. Aegypti monasteriis quatuor venerabiles praesidebant viri, Dioscorus, Ammonius, Eusebius, Euthymius germani, qui pro corporis magnitudine Longi vocabantur, sermone vitaque fulgentes, et propterea apud Alexandrinos egregii. Sed etiam Theophilus eos honorabat episcopus. Quamobrem Dioscorum violenter tractum Hermopoleos fecit episcopum; duos autem eorum rogavit ut habitarent cum eo, et vix ut episcopus fieret impetravit, factosque clericos ecclesiae oeconomos instituit. Cumque illi aestuarent cur minus propositum suae conversationis implerent, et procedenti tempore viderent animas suas laedi, dum episcopus pecuniarum haberet vitam[ ed. Niv. et Frob., pecuniam haberet multam], et multum auri congregandi studium, repudiabant esse cum eo, et deserti potius habitaculum diligebant. Dumque ille nesciens eorum voluntatem, sibi eos adesse deposceret; postea videns quia eis potius ipse displiceret, iratus interminabatur eis. At illi hoc parvipendentes abscedunt. Porro Theophilus cum animo fervens esset, nisus est ut viros illos qua posset arte vexaret. Et fratrem interim eorum Dioscorum habebat odiosum. Contristabatur enim, quia eos turba diligeret et coleret monachorum; et sciebat quia eis aliter nocere non posset, nisi monachos debellaret. Probaverat quoque quia, crebro cum eis habito sermone, faterentur incorporeum esse Deum, et non humanae formae, ne forte necessitate humanae formae humana quoque passio sequeretur. Et cum sic Theophilus saperet, tamen ut se vindicaret, quod bene prius praedicaverat, immutavit. Mittens enim in eremum, plurimos monachorum simplicium et spiritali exercitatione carentium est venatus: dicens non oportere sequi Dioscorum, neque fratres ejus, dicentes incorporeum esse Deum. Deus enim, secundum divinam Scripturam, et oculos habet, et aures, et manus, et pedes, sicut et homines. Dioscorus autem ejusque sequaces, sequentes Origenem, dogma blasphemum introducunt, quasi Deus nec oculos, nec aures, nec manus habeat, neque pedes. Hac seductione monachorum plurimi sunt decepti, et seditio ferventissima suscitatur. Sed exercitati viri seducti non sunt, simplices autem ardore fidei repente contra fratres insurgunt. Et facta divisione alterutros impetebant. Theophili sequaces Origenistas et impios appellabant fratres; isti vero sequaces Theophili Humaniformianos vocabant. Ob quam rem orta immani seditione, Theophilus cum armatorum multitudine venit in Nitriam contra Dioscorum ejusque fratres. At illi vix fuga valuerunt declinare pericula. SOCRATES, lib. VI, cap. 7, p. 309.
11.8
LIBER DECIMUS. CAPUT VIII. Quomodo hymni nocturni a Joanne sunt incoepti.
11.8
Cum haec in Aegypto fierent, Joannes Constantinopolitanus doctrina florebat, et apud cunctos favorabilis habebatur. Auxitque primus in nocturnis hymnis orationes ob hujusmodi causam. Ariani, sicut dictum est, foras civitatem collectas agebant. Sabbato autem atque dominica, intra portas et per porticus congregati, hymnos et antiphonas ex Ariano dogmate compositas decantabant. Et hoc maxima noctis parte facientes, diluculo cum ipsis antiphonis per mediam civitatem egressi portam, ad suam ecclesiam concurrebant. Cumque hoc crebro quasi ad vituperationem orthodoxorum facere non cessarent, frequenter enim etiam hoc cantabant: Ubi sunt qui dicunt trina virtute unum? tunc Joannes metuens ne simplices hujusmodi cantibus traherentur, instituit suum populum ut et ipsi nocturnis occuparentur hymnis; quatenus et illorum obscuraretur opus, et fidelium professio 357 firmaretur. Studium ergo Joannis nimis utile, cum turba periculisque finitum est. Nam dum clariores hymni homousianorum noctibus apparerent( fecerat enim etiam cruces argenteas, quae cum cereis portabantur, expensas ad haec Eudoxia Augusta praebente), tunc Ariani zelo tracti, usque ad neces insurgunt. Una ergo nocte, congressione facta, petra in fronte percussus est Brison eunuchus Augustae, qui ad hymnos exercendos fuerat deputatus. Sed etiam quidam ex populo utriusque partis exstincti sunt. In his motus imperator, prohibuit Arianos hymnos publice decantare. SOCRATES, lib. VI, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 312.
11.9
LIBER DECIMUS. CAPUT IX. Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa.
11.9
Dicendum tamen est unde sumpsit initium ut in ecclesia antiphonae decantentur. Ignatius Antiochiae Syriae tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat apostolis, vidit angelorum visionem, quomodo per antiphonas sanctae Trinitati dicebant hymnos. Isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias. SOCRATES, lib. VI, cap. 8, p. 313.
11.10.1
LIBER DECIMUS. CAPUT X. De inimicis Joannis.
11.10.1
Fertur enim quoniam inter alia Joannes etiam pro Severiano, Gabalensi episcopo, odium Augustae conceperat. Is enim Severianus et Antiochus Ptolemaidis ambo eloquentissimi erant, et coram ecclesia docere praeparati. Veniens ergo prius Antiochus Constantinopolim, eloquentia promotus atque pecuniis ditatus, in suam reversus est civitatem. Pro cujus zelo Severianus postea venit, vidensque quod Joannes frequenter in ecclesia sermone facto mirabilis apparebat, cratque honorabilis apud multos proceres, et apud ipsum imperatorem, pariter et Augustam. Cumque Joannes perrexisset in Asiam, huic commendavit Ecclesiam. Credebat enim ejus blandimentis quia eum revera diligeret. At ille magis se auditoribus commendabat. Quod dum Joannes audisset, Serapione nuntiante, zelatus est. Reversoque ab Asia Joanne, contigit, transeunte Severiano, ut studiose non assurgeret Serapio. At ille exasperatus clamavit: Si Serapio clericus mortuus fuerit, Christus inhumanatus non est. Ob quam rem accusatus a Serapione velut injuriosus et in Deum blasphemus, civitate pulsus est a Joanne. Quod Augusta cognoscens per familiares Severiani, mox eum a Chalcedone fecit revocari. Porro Joannes, multis rogantibus, eum videre refugiebat, donec in Apostolorum ecclesia ejus genibus poneret Augusta Theodosium filium suum, supplicans et saepe conjurans ut Severianum suo reconciliaret affectui. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 10, p. 770.
11.10.2
Interea monachi ab eremo ad Constantinopolim veniunt cum Dioscoro et fratribus, cum quibus Isidorus, qui Theophili amicissimus dudum, ob hujusmodi causam postea fuerat inimicus. Petrus quidam archipresbyter Alexandrinae fuit Ecclesiae. Hunc Theophilus ab Ecclesia odio faciente projecit, culpans eum quasi mulierem quamdam Manichaeam, non primitus abrenuntiantem haeresim, in communionem sacram susceperit. Cumque Petrus diceret se eam jussu Theophili suscepisse, illo negante, Isidori testimonium Petrus implorabat, quia hoc actum non ignorasset episcopus. Eo tempore Isidorus Romae degebat, a Theophilo missus ad Damasum ut ei Flavianum Antiochiae reconciliaret episcopum. Verum reversus Isidorus Petri responsionem veram esse firmavit, dicens quia mulier Manichaea cum episcopi fuisset jussione suscepta. Hinc accensus Theophilus, ambos expulit ab ecclesia. Ob hanc ergo causam Isidorus cum Dioscoro et reliquis[ ms. Lyr., fratribus] Constantinopolim venit, ut principi et Joanni ejus facta narraret. Haec Joannes agnoscens, honorabat principio viros, corumque fruebatur orationibus; communione vero sacra cum eis ante causae cognitionem participare non voluit. His ita gestis, pervenit ad Theophilum sermo falsus, quasi Joannes illis communicasset, et eis ferret auxilium. Parabatque ut non solum de Dioscoro et Isidoro semet ulcisceretur, sed etiam Joannem episcopatu deponeret. Misit ergo ad singularum episcopos civitatum epistolas, celans intentionem suam, culpans tamen Origenis libros. Deinde Epiphanium Cypri fecit amicum, cum prius ejus fuerit inimicus, tanquam de Deo minus saperet, cumque formam hominis habere judicaret. Tunc ergo quasi ex poenitentia, ejus se professus est sequi sectam[ ms. Lyr., dicta]; egitque ut synodus episcoporum Cypri celebraretur, quatenus libri damnarentur Origenis. Porro Epiphanius, propter nimiam sui reverentiam atque simplicitatem circumventus, constituta synodo lectionem librorum Origenis interdixit; misitque litteras ad Joannem, monens ut se ab Origeniana lectione suspenderet; et synodo congregata, quae placuerant etiam ipse firmaret. Theophilus igitur famosissimum Epiphanium circumveniens, et agnoscens sua vota proficere, etiam ipse collectis episcopis libros damnavit Origenis, qui pene ante ducentos defunctus erat annos: non quia hujusmodi haberet intentionem, sed studens Dioscoro ejusque nocere sequacibus[ mss., Dioscorum ejusque sequaces circumvenire]. Joannes autem parvipendens quae ab Epiphanio et Theophilo fuerant nuntiata, in doctrina ecclesiastica laborabat, et in ea quidem florebat: nihil tamen de his quae contra eum cogitabantur saepe curabat. Cumque Theophilus jam manifesto studere videretur ut Joannem episcopatu deponeret, tunc etiam inimici Joannis Theophilum sunt secuti; et multi clerici, multi procerum palatii tempus invenientes opportunum, nitebantur ut synodus Constantinopoli fieret contra Joannem. Et hoc tam per epistolas sibimet quam per verba mandabant. Auxit igitur odium Joanni causa Severiani et Antiochi episcoporum, quae supra relata est. SOCRATES, lib. VI, cap. 9 et 10, p. 314.
11.11
LIBER DECIMUS. CAPUT XI. Quomodo Epiphanius Cyprius Joanni fuerit inimicus.
11.11
Post paucum vero tempus Epiphanius episcopus Constantinopolim venit, portans damnationem 358 librorum Origenis. Quibus non quidem ipsum Origenem excommunicatum decreverant, sed libris tantummodo derogaverant. Egressus ergo ad basilicam Sancti Joannis, milliario ab urbe septimo constitutam, et collecta ibidem celebrata ordinatoque diacono, rursus venit in civitatem, et invitationem quidem Joannis declinavit causa Theophili; in propria vero mansione habitare magis elegit. Et vocans tunc praesentes episcopos, damnationem librorum Origenis legebat eis. Et quidam habentes Epiphanii reverentiam subscribebant; plurimi autem hoc facere recusabant. Quorum fuit etiam Theotimus Scythiae praesul, qui ita respondit: Ego, inquit, o Epiphani, neque ei qui dudum bene requievit injurias infero, neque rem blasphemam tentare praesumo, damnans ea quae priores nostri respuere noluerunt; proinde neque malam doctrinam in libris Origenis esse conspicio. Tunc proferens libros ejus[ ms. Santheod., ei] Origenis legit, et ecclesiasticas expositiones ostendit; ac postea procedens dicebat: Qui his contumelias inferunt nesciunt semetipsos. Haec ergo Theotimus, vitae rectitudine famosissimus, Epiphanio respondisse fertur. Sed quoniam detractores plurimi subripientes, velut blasphemum respuunt Origenem, pauca de his dicere non videtur absurdum. Viles homines, et qui per semetipsos nequeunt apparere, vituperando meliores esse se aliquid conantur ostendere. Hoc passus est primo Methodius Lyciae Olympi civitatis episcopus; deinde Eustathius pauci praesul temporis, et post eum Apollinaris, novissime Theophilus. Isti derogabant Origeni, et alii[ ms. Santhcod., et aliter] ob aliam causam ad accusationem ejus accesserunt. Methodius igitur cum multum derogasset primitus Origeni, postea velut ex poenitentia miratus virum, in dialogo quem attitulavit Xenonem, sic ait: Sed quid amplius ego de illorum querimoniis factis contra Origenem loquor? Dum culpant eum pro quibus putant causis, et nihil quasi male credentem de sancta Trinitate reperiunt, ostenduntur in eo magis pietatis et rectitudinis testimonia perhibere. Athanasius autem defensor Nicaeni concilii, libris propriis contra Arianos voce clara testem suae fidei hunc virum vocat, illius libros conjungens suis, et haec dicens: Mirabilis, inquit, et laboriosissimus Origenes hoc de Filio Dei nobis testimonium perhibens, ait, coaeternum eum asseverans Patri. Ignorant igitur semetipsos derogatores Origenis, etiam laudatorem ejus Athanasium blasphemantes. Haec de Origene dicta sufficiant. Nunc sequamur historiam. SOCRATES, lib. VI, cap. 11 et 12. Edit. Christ. Vales. cap. 12, et 13, p. 318.
11.12
LIBER DECIMUS. CAPUT XII. Quomodo Joannes acceperit Epiphanium.
11.12
Joannes igitur Constantinopoleos indignatus non est cur absque regulis in ejus ecclesia ordinationem fecerit Epiphanius; sed tamen rogabat ut inter episcopos cum eo maneret. At ille nec manere se cum eo, nec orare respondit, nisi Dioscorum et qui cum eo erant urbe depelleret, et ipse in librorum Origenis damnationem subscriberet. Joanne haec facere differente, et dicente non oportere ante catholicam cognitionem aliquid facere petulanter, ad hoc consilium ab inimicis Joannis Epiphanius instigatur. Cum esset in Apostolorum ecclesia celebranda collectio, procedere faciunt Epiphanium, et coram omni populo Origenis damnare libros, et adjudicare Dioscorum ejusque sequaces, simul quoque derogare Joanni, velut eorum defensori. Haec Joanni nuntiantur. Altera vero die dum jam venisset Epiphanius ad ecclesiam, haec per Serapionem verba mandavit: Contra regulas multa gessisti, o Epiphani! primum quidem, quia ordinationem fecisti in ecclesia sub meo jure constituta; deinde quia, me non jubente, in ea auctoritate propria sacra celebrasti; rursus quia invitatus excusasti, et nunc denuo in teipsum confidis. Quapropter observa ne turba nascatur in populo, et hujus rei periculum ipse suscipias. Haec dum audisset Epiphanius, ab ecclesia formidatus abscessit. Cumque reversurus esset ad Cyprum, ferunt quidam haec eum mandasse Joanni: Spero quia non morieris episcopus. At ille remandavit: Spero te ad tuam patriam non redire. Haec utrum vere dicta sint nescio; ambo tamen hunc habuere finem. Nam nec Epiphanius vivus pervenit ad Cyprum, sed in navi defunctus est, et Joannes post paululum episcopatu depositus est. SOCRATES, lib. VI, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 320.
11.13.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XIII. Cur Augusta gravius, et per quos Joanni facta sit inimica, et quomodo exsilio fuerit deportatus.
11.13.1
Cumque Epiphanius discessisset, pervenit ad Joannem quoniam Eudoxia Augusta eum contra Joannem armasset; et hinc accensus, linguae ubertate sermonem fecit in populo cunctarum mulierum vituperatione plenum. Hunc sermonem populus omnis arripuit, quasi contra Augustam prolatus esset, et ita pervenit ad aures imperatoris. Quod Augusta cognoscens, velut injuriam suam narravit imperatori: dicens illius magis esse contumeliam quae ejus uxori fiebat. Quamobrem gestum est ut Theophilus contra eum quam velociter synodum celebraret. Quod etiam Severianus simul agebat; erat enim adhuc inimicus. Inter haec Theophilus venit, multos simul episcoporum movens[ ed. V., monens]. Confluebant igitur plurimi Joannis inimici. Aderant etiam quos ab episcopatu removerat. Omnes ergo concorditer in Chalcedona convenerunt, ubi tunc erat episcopus Cyrinus, multa contra Joannem loquens, impium eum superbumque vocans. Episcopi vero delectabantur in talibus. Porro Maruthas Mesopotamenus episcopus, nolens Cyrini calcavit tunc pedem. At ille dolore constrictus, Constantinopolim cum episcopis transire non potuit; alii vero sunt transvecti. SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 321.
11.13.2
Postea vero cum dolore laboraret ejus crus frequenter, est abscissum, quia putredo pene omne corpus ejus invaserat, et in pedem alium jam serpebat. Is ergo post paululum tempus est defunctus. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 16, p. 779.
11.13.3
Theophilo autem ab Alexandria venienti nullus occurrit, nec solemni honore potitus est; erat enim apertissimus inimicus. Sed Alexandrini nautae, qui tunc venerant cum frumentis, occurrentes, eum favorabiliter susceperunt. Cumque 359 venisset Constantinopolim, refutavit in ecclesiam introire; sed in una domo Augustarum vocabulo Placidiana tunc habitavit. Hinc ergo coeperunt contra Joannem movere causas; et non jam de libris Origenis memoria ferebatur, sed has accusationes illicitas excitabant. His ita praeparatis, convenientes episcopi in suburbano Chalcedonensi quod Rufini nomine vocitatur, ubi est in honore Petri et Pauli apostolorum basilica constituta, evocaverunt Joannem, satisfacturum pro quibus accusabatur, jusseruntque ut cum eo venirent Serapion et Tigrius eunuchus presbyter, et Paulus lector; isti enim simul accusabantur. Cumque Joannes evocantes velut inimicos refutaret, universalem synodum fieri proclamavit. At illi nihil morati, quater eum evocaverunt. Qui cum noluisset accedere, sed synodum fieri proclamaret, damnaverunt cum: in nullo culpantes, nisi quia vocatus noluit obedire. Dumque hoc fuisset circa vesperam nuntiatum, populus ad seditiones maximas excitatus est; et nocte concurrentes, eum trahi ab ecclesia non sinebant; sed clamabant ut apud majus concilium de eo agitaretur examen. Porro jussio principis imminebat, velociter eum ejici et exsilio deportari. Hoc agnoscens Joannes tertia damnationis die circa meridiem semetipsum, populo ignorante, contradidit. Cogitabat enim ne ulla propter ipsum seditio nasceretur. Et ille quidem exsilio ducebatur. In populo autem seditio importabilis est exorta, ita ut etiam multi inimicorum ejus misericordia moverentur: dicentes eum calumniam passum, quem paulo ante desiderabant videre depositum. Quamobrem clamabant omnes contra principem atque concilium sacerdotum, et maxime contra Theophilum. Non enim ejus machinatio jam poterat latere, quae multis quidem indiciis apparebat; maxime quia Dioscoro ejusque fratribus mox post Joannis dejectionem communicaverat. Tunc igitur etiam Severianus in ecclesia docens, Joanni derogabat, dicens: Etsi in nullo alio vituperandus Joannes est, ejus tamen superbia crimen est damnationi sufficiens. Omnia namque peccata remittuntur hominibus, superbis autem Deus resistit, sicut sanctae Scripturae docent. SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15 et 16, p. 322.
11.14.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XIV. Quomodo Joannes sit reversus, et denuo a calumniatoribus impetitus.
11.14.1
Orta igitur immensa seditione, populo discurrente, et ad ipsa regalia proclamante, Augusta permota rogavit imperatorem ut eum reverti praeciperet. Misso igitur tunc eunucho Bresone, etiam necessitas Joanni nolenti ut in civitatem ingrederetur imposita est. Eo siquidem remeante, cum multo ei honore ad ecclesiam plebs occurrit. Et mox ut Joannes ingressus est, rogabant ut in episcopali sede resideret, et populo orationem pacis impenderet. Quo refutante atque dicente quia hoc oporteret judicio fieri synodali, et eos qui damnaverant suam sententiam revocare, accendebantur[ ms. Theod., accedebant] omnes videre eum in loco proprio residentem, et verba doctoris audire. Qui licet diu tardaret, praevaluit tamen populus, et eum in sede residere episcopali coegit, et consuete orationem praebere pacis. Coactus etiam sermonem fecit in populo. Haec causa aliam praebuit inimicis occasionem. Et primo quidem de Heraclidis ordinatione[ ms. Theod., ordine] contra eum movere dicebatur Theophilus quaestionem, ut Joannem hujus rei occasione deponeret. Verum Heraclides non aderat, judicabatur autem veluti praesens, quasi quosdam injuste caecidisset, catenisque vinctos misisset in pompam Ephesi per mediam civitatem. Cumque pars Joannis diceret auditorium debere juste constitui, Alexandrini contendebant ut Heraclidis accusatores susciperentur. Hinc ergo seditio et caedes inter Constantinopolitanum populum et Alexandrinum vehemens est exorta. Ob quam rem plurimi vulnerati, pauci etiam mortui sunt. Haec videns Theophilus, repente diffugit in Alexandriam. Quod etiam alii fecerunt episcopi praeter paucos, qui personam Joannis amplectebantur. His ita gestis, reprehensibilis Theophilus est inventus. Cujus auxit invidiam, quod rursus Origenis libris incumberet. Qui dum ab aliquo fuisset interrogatus, quomodo ea quae abdicaverat rursus amplecteretur, ita respondit: Origenis libri similes sunt prato floribus universis pleno; quidquid ergo in eis bonum invenero, hoc decerpo; si quid vero mihi spinosum occurrerit, hoc quasi pungat omitto. Haec ergo Theophilus ait, non considerans Salomonis sapientissimi verba dicentis, quia verba sapientum sicut clavi et aculei( Eccle. XII, 11) sunt. Ob hanc ergo causam apud omnes Theophilus reprehensibilis videbatur. Porro Dioscorus Hermopoleos episcopus post paululum fugae Theophili mortuus est, claraque sepultus in basilica apud Illicem constituta, ubi propter Joannem synodus fuerat celebrata. SOCRATES, lib. VI, cap. 14 et 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 324.
11.14.2
Missus ergo tunc Joannes in exsilium, ad orificium habitabat Ponti, quod vocatur Hieron. Cumque per noctem terraemotus civitatem regiam invasisset, legati matutino tempore mittebantur ad eum, rogantes ut velociter reverteretur ad civitatem, et orationibus suis pericula removeret. Sed et alii post illos, et rursus alii destinati sunt, ita ut legatis Bosphorus impleretur. Quod dum fidelissimus populus agnovisset, fluctus Propontidis navibus est opertus. Omnes enim occurrerunt cereos et lampades accendentes pro reversione pastoris. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 239.
11.14.3
Interea cum Theophilus navigio in Hierapolim advenisset, mortuo ejusdem civitatis episcopo, Nilamnionem monachum elegerunt cives. At ille cum crebro refutaret, ei Theophilus suadebat ne sacerdotium refugeret. Tum ille promisit[ ms. Lyr., respondit], dicens: Cras quod Domino placet implebitur. Altera vero die venientes ad cellam ejus cogebant eum. Tunc Nilamnion: Prius, inquit, oremus. Quod dum Theophilus laudasset, simul orabant. Nilamnion autem repente terminum vitae cum illa oratione suscepit. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 19, p. 784. 360
11.15
LIBER DECIMUS. CAPUT XV. Qualiter Joannes tractaverit Augustam.
11.15
Joannes itaque doctrinis occupabatur, ordinavitque Serapionem Heracliae Thracensis episcopum. Unde contra eum majus odium excitatur. Post paululum namque haec contigisse noscuntur. Augustae Eudoxiae statua argentea constituta est in columna porphyretica, chlamyde circumamicta; eratque posita nec proxime, nec longe ab ecclesia Sophiae, quam plateae tantummodo dividebat iter. Illic ergo consuete lusus publicus occurrebat. Porro Joannes ad injuriam hoc arbitratus Ecclesiae, consueta fiducia rursus suam armavit linguam. Et cum oporteret principes supplicationis verbo deflectere, ut a tali lusu recederetur, hoc non fecit; sed impetu sui usus eloquii, jubentes fieri talia lacerabat. Augusta vero rursus ad suam haec trahebat injuriam, et denuo praeparabat ut adversus eum synodus celebraretur episcoporum. Hoc sentiens Joannes, illam famosissimam in ecclesia protulit homiliam cujus initium est: Rursus Herodias vesanit, rursusque turbatur; denuo saltat, denuo caput Joannis in mensorio concupiscit accipere. Quod factum amplius ad iracundiam accendit Augustam. SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 326.
11.16
LIBER DECIMUS. CAPUT XVI. De insidiis quae Joanni fiebant.
11.16
Interea quidam homo comprehensus est qui Joannem volebat occidere; traditusque ad supplicium praefecto, a Joanne ne perimeretur ereptus est. Postea vero etiam Elpidii presbyteri servus, cursu in episcopum accedens, eum interimere nitebatur. Et dum a quodam teneretur, et ipsum repente percussit, simul et alium astantem, et tertium. Tunc clamore facto multis convenientibus, plurimos interemit, novissime tentus, et traditus est. Ex illo tempore Joannem populus custodiebat noctibus et diebus, ad ejus circumsedentes domum. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 21, p. 787.
11.17
LIBER DECIMUS. CAPUT XVII. De secunda depositione Joannis, et de schismate facto propter eum.
11.17
Post paululum vero aderant episcopi Leontius Ancyrae Galatiae, Ammonius Laodiciae, Breson Thraciae Philippensis, Acacius Beroeae Syriae, et alii quidam. His praesentibus accusatores prisci denuo movebantur. Joannes itaque confidebat in talibus, rogans ut accusatio decenter flagitaretur. Cumque supervenisset festivitas natalis Salvatoris, imperator solemniter ad ecclesiam non occurrit; sed mandavit Joanni quia ei non communicaret, nisi criminibus prius exueretur. Cumque pro securitate Joannis accusatores ejus valde perterrerentur, praesentes episcopi nihil aliud requirebant, nisi quia post depositionem non servato decreto concilii resedisset in sede. Cumque ille responderet quia sexaginta quinque episcopi communicantes ei decrevissent, Leontius et alii reclamabant dicentes: Sed plurimi te, o Joannes, deposuerant. Cumque denuo Joannes hanc regulam non orthodoxorum Ecclesiae, sed esse firmaret Arianorum; nam in Antiochia congregati pro damnatione fidei de consubstantialitate prolatae, odio Athanasii hanc regulam protulerunt, tunc illi non recta satisfactione condemnaverunt eum: non intelligentes quia, dum hac regula uterentur, Athanasium quoque deposuerunt. Haec acta sunt circa festivitatem paschae. Mandavitque imperator Joanni non se posse ad ecclesiam venire, quia eum duo concilia condemnassent. Vacabat ergo Joannes, et nequaquam in ecclesiam descendebat. Mox igitur omnes ei faventes ab ecclesia recedentes, Pascha quidem in thermis quae Constantinianae vocantur celebraverunt. Cum quibus plurimi episcoporum, presbyterorum, et sacri ordinis clericorum commoti sunt; collectiones[ ms. Lyr., collectas] seorsum per loca diversa celebrantes: unde etiam Joannitae vocati sunt. Porro Joannes duobus mensibus nusquam processit, donec princeps eum duci juberet in exsilium. Et ille quidem tractus ab ecclesia, ducebatur. Quidam vero Joannitarum ea die ecclesiam incenderunt. Qua ardente flans ventus etiam basilicam senatus pariter comprehendit. Quod actum est vicesima die Januarii mensis, consulatu Honorii sexto et Aristenis. Ob quam rem Optatus praefectus urbis, dum paganus esset, odio Christianorum plurimos Joannitarum diversis tormentorum generibus laniavit. SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 326.
11.18.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XVIII. De exsilio et morte Joannis.
11.18.1
Joannes igitur non solum e civitate pulsus est, sed etiam in quamdam parvulam civitatem atque desertam Armeniae Cucusum destinatus est. Inde rursus ad Pityuntem, ubi fines sunt Ponti imperiique Romani, quae loca crudelibus barbaris sunt vicina. Sed clemens Dominus non permisit victorem athletam per loca talia diu morari. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.
11.18.2
Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Joanne, et moleste ferens, volensque generale celebrari concilium, scripsit Joanni et clero Constantinopoleos, quod non oporteret Joanni successorem dari, nec ejus clerum alii parere pontifici, quas prolixitatis causa non transtuli. Aiunt enim Joannem, cum exsilio duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco martyre in Comanis: ubi cum esset itinere fatigatus, dolorem capitis non ferens et ardorem solis, vitam languore finivit. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 26 et 28, p. 793 et 798.
11.18.3
Quarta decima die Septembris mensis, consulatu Honorii septimo et Theodosii secundo. SOCRATES, lib. VI, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 329. 361
11.19
LIBER DECIMUS. CAPUT XIX. Quomodo Illyricum et Occidens propter Joannem ab orientalibus se suspenderint episcopis.
11.19
Hujus igitur injustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices; ab eorum namque se suspenderunt communione; pariter omnes Illyrici ejus partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem injustitiam declinaverunt; corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, Bosphorensium atque Thracensium sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos. Et Acacium quidem, qui post eum ordinatus est, nullo habuerunt sermone dignum. Atticum vero Arsatii successorem, legationem crebro mittentem, et pacis pignora postulantem, diptychis scripto Joannis nomine, postea susceperunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.
11.20.1
LIBER DECIMUS. CAPUT XX. De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et ejus odio propter Joannem.
11.20.1
Transactis itaque diebus paucis, Arsatius Constantinopoleos ordinatur episcopus, Nectarii frater, valde longaevus, et ultra octoginta annorum habens, qui mansuetissime nimis regebat episcopatum. SOCRATES, lib. VI, cap, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.
11.20.2
Cujus opinioni[ ms. et ed. V., opinio] derogavit postea, quod de Joannis amatoribus agebatur. Nam dum Arsatio communicare nollent, nec orationem habere communem; sed, sicuti dictum est, seorsum et per loca secreta ultima civitatis, sacra celebrarent, haec ille renuntiavit imperatori. Cumque jussisset ut eos manu militari turbaret, lapidibus atque fustibus populum convertit in fugam. Nobiliores autem et proniores in amore Joannis redegit in carcerem. Porro milites, ut assolet, accepta fiducia, praedam circa mulierum ornamenta faciebant, zonas aureas, dextralia, monilia, lavatoria[ ms. Lyr. et ed. V., libatoria], annulos, diademata, et cum ipsis auribus earum auferentes inaures. Ob quam rem turba maxima et gemitus in civitate provenit. Nec sic tamen illi affectum deposuere Joannis; verum publice plurimi convenire nec in platea, nec in balneo praesumebant. Quibusdam etiam erat domi quoque manere periculosum, ita ut civitatem declinarent; multi siquidem viri plurimaeque mulieres nobili genere procreatae, virginitate atque virtute vitae laudabiles, fugerunt. SOZOMEN. lib. VIII, cap. 23, p. 789.
11.20.3
Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa ejus suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis, die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine judicio Joannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta. SOCRATES, lib. VI, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.
11.20.4
Tunc enim et Cyrinus Chalcedonensis episcopus, qui Joannem crebro laceraverat, secto pede defunctus est. SOZOMEN. lib. VIII. cap. 16, p. 780.
11.20.5
Alii tamen dicebant Joannem hoc juste perpessum, eo quod multas ecclesias Novatianorum, Quartodecimanorum et aliorum tulisset[ Ed. V., abstulisset] haereticorum. SOCRATES, lib. VI, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.
11.21
LIBER DECIMUS. CAPUT XXI. De Eutropio lectore, propter Joannem in carcerem conjecto.
11.21
Eo siquidem tempore lector Eutropius est detentus, quasi et ipse in ecclesiam misisset ignem. Qui dum multa fuisset tormenta perpessus, redactus in carcerem, post paululum est defunctus. Quid autem de eo contigerit existimo esse memorandum. Quidam vidit in somnis astitisse altari virum pulchritudine et magnitudine decoratum, quasi in honore martyris Stephani consistentem et quasi cogitantem, eo quod boni viri nusquam invenirentur, atque totam se circumire civitatem, et nisi Eutropium nullum penitus invenisse. Cumque is qui viderat evigilasset, somnium retulit fidelibus viris. Deinde requirens eos qui a praefecto comprehensi fuerant et verberibus macerati, invenit Eutropium, eique retulit visionem. At ille flens, orationem sibi dari ab eo qui viderat imploravit. Cumque diversos praefectus affligeret, nec personas incendii reperiret, etiam mulieres quasdam tenens suadebat ut episcopi communionem amplecterentur Arsatii, et multae quidem declinaverunt; Olympias autem injustum credens nequitiae satisfacere, dixit: Adjice mihi calumniatores, et violentias majores impone; mihi vero fas non est communicare, et ea facere quae piis non licet perpetrare. Quam dum nequisset declinare praefectus ut communicaret Arsatio, tunc dimissam, et post paucum tentam, multo nudavit auro: hoc modo credens ejus frangi constantiam. Eo tempore Tigrius presbyter veste nudatus et dorso caesus, ita tensus est, ut pedum ejus ac manuum articuli solverentur. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 791.
11.22
LIBER DECIMUS. CAPUT XXII. De morte Arsatii et ordinatione pontificis Attici.
11.22
Arsatius itaque, cum paucum vixisset tempus, defunctus est consulatu sequenti Stiliconis secundo et Anthemii[ An. Dom. 405], undecima die Novembris mensis. Quo moriente, de episcopatu Constantinopolitano magna coepit esse contentio. Et propterea cum quatuor vacassent menses, sequenti consulatu Arcadii sexto et Probi[ An. Dom. 406], Atticus ordinatur episcopus, genere Armenius, habitu monachus, a juventute sua naturali sapientia decoratus. SOCRATES, lib. VI, cap. 18, p. 244. 362
11.23
LIBER DECIMUS. CAPUT XXIII. De successione diversorum patriarcharum.
11.23
Interea cum Siricius quinque annis Romanorum rexisset episcopatum, Anastasius ei successit. Post quem Innocentius pontificatus jura suscepit. Defunctus quoque est etiam Flavianus, non consentiens in damnatione Joannis. Flaviano moriente, Porphyrius Antiochenum suscepit episcopatum. Et quoniam plurimi contra Joannem consenserant, propterea in Constantinopolitana urbe multa divisio facta est, ita ut missas apud semetipsos plurimi celebrarent, et scandala provenirent, quoniam propter gratiam Arsatii atque Porphyrii, nec non et Theophili Alexandrinae civitatis episcopi, dudum studio procerum posita lex fuerat, jubens omnes in ecclesiam convenire, et qui non communicarent procul expelli. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 792.
11.24
LIBER DECIMUS. CAPUT XXIV. De concussionibus quas barbari reipublicae inferebant.
11.24
Eo tempore cum discordia sacerdotum etiam respublica magnis concussionibus turbabatur. Hunni namque transeuntes Istrum, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilicon magister armorum erat apud Honorium magna praeditus potestate, habebatque sub se Romanorum plurimos atque gentilium. Qui contractis inimicitiis cum Arcadii ducibus cogitabat congredi contra eos. Tunc ergo agens cum Honorio, Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum, et accessit adversus Illyricum, eique Jovium[ ms. Lyr., Jovianum] praefectum constituit, ut arma contra Romanos attolleret, ac provinciales Honorii subderet ditioni. Et cum Alaricus barbaros sub se constitutos et per Dalmatias habitantes congregasset, venit ad Epirum, ubi multo tempore commoratus, reversus est in Italiam: quia cum discedere voluisset, Honorii litteris est detentus, sicut ipse confessus est. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 25, p. 793.
11.25
LIBER DECIMUS. CAPUT XXV. Quomodo Alexander Antiochenus episcopus discordantem populum ad unitatem revocaverit Ecclesiae.
11.25
Ea tempestate Cyrillus Theophili consobrinus, Alexandrinum suscepit episcopatum. Hierosolymorum Ecclesiae praesidebat Joannes, vir mirabilis, successor Cyrilli; Antiochiae autem Alexander, vir sermone doctus, et virtutem ostendens magnis operibus. Is enim Porphyrio succedens, qui post Flavianum fuerat ordinatus, multa reliquit monimenta clementiae. Flavianus equidem sapientiae subtilitate florebat. Porro sacratissimus Alexander conversatione summoque philosophiae eloquio, et plurimis bonorum beneficiis abundabat. Is namque etiam partem Eustathii( quam dudum Paulinus flectere non potuit, nec post illum Evagrius), precibus usus, caetero corpori copulavit, egitque festivitatem cujus similem nemo potuit aliquando videre. Nam dum omnes fideles sumpsisset sacerdotes simul et populos, venit ad locum ubi Eustathiani congregabantur, sumensque psallentes, et unum canticum sub quadam congruentia praedicantes, a porta ultima civitatis usque ad majorem ecclesiam totam plateam complevit hominibus, et ostendit fluvium rationalem, et ad instar fluminis decurrentis. Haec Judaei videntes, et Ariani, et parvae reliquiae paganorum, ingemuerunt, considerantes alios fluvios in mare Ecclesiae concurrentes. Is ergo pontifex Joannis magni vocabulum in ecclesiasticis diptychis primus inseruit. THEODORETUS, lib. V, cap. 35, p. 241.
11.26
LIBER DECIMUS. CAPUT XXVI. Quomodo corpus Joannis Constantinopolim fuerit revocatum.
11.26
Hujus doctoris reliquiae sequenti tempore in regiam devectae sunt civitatem. Rursumque fidelissimus populus per pelagus, quasi per terram currens, undas Bosphori lampadibus et cereis obvelavit. Hunc ergo thesaurum illi civitati recondidit imperator. Qui sui avi et vocabulum sortitus est, et pietatem servat inviolabilem. Is in ejus loculo defigens oculos atque frontem, pro Arcadio et Eudoxia genitoribus supplicavit, ut ignoranter delinquentibus veniam condonaret. Dudum enim mortui sunt ejus parentes, hunc orphanum relinquentes. Sed patrum et progenitorum Deus experimenta pupilli eum sentire non pertulit. Nam et pie nutriri fecit, et sine concussionis metu custodivit ejus imperium atque tyrannorum consilia refrenavit. THEODORETUS, lib. V, cap. 26, p. 242.
11.27
LIBER DECIMUS. CAPUT XXVII. De laudibus Theodosii junioris.
11.27
Is enim beneficiorum semper memor honorabat beneficii largitorem, habebatque participes hymnorum sorores, servantes conversatione virginitatem, et epulas[ Ed. Niv. et Frob., delicias] maximas judicantes sacrorum meditationes eloquiorum, thesaurum inadibilem[ Ed. Niv. et Frob., inauferibilem] aestimantes manus egentium. Verum ipse princeps multis etiam aliis praeconiis adornatur, maxime vero clementia, mansuetudine, animi tranquillitate, nunquam recipiens tempestatem fide vera atque probabili; cujus indicium nos convenit ostendere manifestum. Quidam vir conversatione quidem monachica, sed asperior consilio, adiit imperatorem pro aliqua causa rogans. Cumque hoc crebro fecisset, nec ea pro quibus rogaverat impetrasset, eum ab ecclesiastica communione prohibuit, et imposita ei obligatione discessit. Verum fidelissimus imperator ad palatium reversus, tempore prandii astantibus pransoribus ait, non se sumpturum cibum nisi prius ejus vinculum solveretur. Ob 363 quam rem misit ad civitatis episcopum, rogans ut juberet ei qui ligaverat, quatenus ejus vincula resolveret. Cumque dixisset episcopus non debere a quolibet obligationem recipere, et mandasset quia solutus esset, ille tamen ejus non suscepit solutionem, donec qui ligaverat multo labore requisitus, ei communionem quam prohibuerat reddidisset. Idolorum igitur templa, quae fuerant derelicta, a fundamentis evelli fecit, ut posteri neque vestigium erroris pristini reperirent. Hunc enim sensum etiam in sua lege conscripsit. Quando igitur Roilas, dux Scythiae, transivit Istrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias depopulatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere se et subvertere minabatur, supernis jaculis atque fulminibus eum majestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum. THEODORETUS, lib. V, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 36 et 37, p. 242.
11.28
LIBER DECIMUS. CAPUT XXVIII. De miraculis contra Persas gestis.
11.28
Tale aliquid a Domino ejus consolatore etiam Parthico praelio gestum est. Nam cum illi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehementissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, equorumque[ ed., eorum] ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. Duces vero venientes, et congregantes exercitum, et in priori bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi inventi sunt. Cum enim plus quam triginta diebus Gororanus rex praedictam undique obsideret civitatem, et multa machinamenta construeret, et turres contra muros civitatis excelsas aedificaret, solus Eunomius, sacratissimus ejus civitatis episcopus, restitit, et impetum moliminis eorum machinasque destruxit. Et licet duces nostri hostibus bellando cessissent, et obsessi cives resistere non auderent, iste solus pugnando sine vastatione servavit civitatem. Unus itaque partis hostilis vir dum consuete blasphemaret, et Rapsacis atque Sennacherib verba profunderet, et cum vesania minaretur sacrum se concrematurum templum, ille vir sacratissimus non ferens hujus insaniam, jussit balistam[ ed. V., arcu balistam] poni juxta propugnaculum quod apostoli Thomae habebat vocabulum; et maximo in eam lapide coaptato, in nomine, inquit, ejus qui est blasphematus, lapidem tenso arcu dimittite. Tunc lapis dimissus veniens usque ad faciem nefandissime blasphemantis, vultum ejus valde corrupit, caput contrivit, cerebrumque in terram dispersit. Hoc dum dux exercitus cognovisset, qui se civitatem capturum esse minabatur, siluit, et rebus ipsis victum se esse professus est, et metuens quaesivit pacem. Sic ergo omnium rex fidelissimum hunc principem conservavit, cum et iste servitutem profiteatur, et competens offerat Domino ministerium. THEODORETUS, lib. V, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 243.
11.29
LIBER DECIMUS. CAPUT XXIX. De successione pontificum.
11.29
Inter haec Innocentio mirabili Romanae urbis antistiti successit Bonifacius, Bonifacio Zozimus, Zozimo Coelestinus. Hierosolymis vero post Joannem Praylius suscepit Ecclesiae praesulatum. Verum in Antiochia post sacrum Alexandrum Theodotus castitatis speculum, Ecclesiae pontifex ordinatur, mansuetudine et puritate conversationis ornatus. Is enim cohortem Apollinaris sacris ovibus miscuit, rogans eos ut unirentur ovilibus. Ea siquidem tempestate Isdigerdis Persarum rex contra Ecclesias pro hujusmodi causa bella commovit. THEODORETUS, lib. V, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 244.
11.30
LIBER DECIMUS. CAPUT XXX. De virtutibus Abdae apud Persas episcopi.
11.30
Abdas quidam erat episcopus plurimis virtutibus adornatus. Is non mediocriter usus zelo divino, pyrea, id est focum eorum, seu Vestam, destruxit. Pyrea namque pagani vocant templa in quibus ignem servant; Deum enim arbitrantur ignem. Hoc dum rex cognovisset a magis, evocavit Abdam; et primo quidem mansuete culpavit factum, praecipiens ut pyreum rursus aedificaret. Illo resistente, et se hoc nequaquam facere confirmante, universas se rex destructurum interminatur ecclesias; cujus interminationem terminus subsecutus est. Nam prius illum virum occidi praecipiens, destrui quoque ecclesias imperavit. Ego siquidem destructionem Vestae non reor opportune commissam; neque enim sanctus Apostolus, dum venisset Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas destruxit; sed ratione ignorantiam redarguit, et veritatis jura monstravit. Quia vero destructum templum reaedificare noluit, sed necem magis elegit, nimis admiror, et plurimis eum honorandum coronis existimo. Tale est enim ignem adorare, quale ejus aedificare templum. Hinc ergo sumens tempestas initium, saevissime atque ferociter circa pietatis alumnos intumuit, et triginta jugiter annis fluctuatio dira permansit, a magis veluti quibusdam procellis agitata. Magos enim appellant Persae eos qui elementa deificant. Quorum fabulas in alia conscriptione monstravimus, in qua horum interrogationibus dignas solutiones obtulimus. Gororanus itaque, filius Isdigerdis, adepto post patris mortem imperio, etiam contra Christianam pietatem bella suscepit. Quas enim tormentorum species et suppliciorum adinventiones piis intulerit, non est facile nunc narrare. Aliorum namque manus excoriaverunt, aliorum dorsa, aliorum capita, a fronte inchoantes usque ad cervices nuda cute reliquerunt. Alios sectis per medium calamis nudos operientes, et ipsas sectiones calamorum carnibus aptantes, a capite usque ad pedes funibus stringentes, postea calamos ex eorum membris violenter trahebant; ut acutae sectiones calamorum dum trahebantur, eorum carnes secarent, 364 et tormento amarissimos dolores inferrent. Deinde fodientes lacus, et eos undique obturantes, soricum majorum greges in eis miserunt, eisque pabulum athletas dederunt pietatis: ligantes manus eorum et pedes, ne possent a se bestias removere. Sed et alia tormenta saeviora nimis exercuerunt, habentes doctorem veritatis inimicum. Sed non potuerunt athletarum devincere fortitudinem. Sponte namque currebant, ut occasione hujus mortis incorruptibilis vitae dona perciperent. Duorum tamen aut trium memorabor, ut per hos reliquorum fortitudo monstretur. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 245.
11.31
LIBER DECIMUS. CAPUT XXXI. De Hormisda apud Persas nobilissimo confessore.
11.31
Hormisdas quidam valde nobilis apud Persas erat, qui patrem praefectum habuerat. Hunc dum rex agnovisset esse Christianum, deduci fecit, et imperavit ut salutarem negaret Deum. At ille: Nec justum, inquit, nec utile praecipis, imperator. Nam qui docetur ut Deum omnium facile contemnat ac deneget, facillime quoque spernit imperatorem, cum et ipse sit particeps naturae mortalis. Et si summo supplicio dignus est qui tua sceptra contempserit, imperator, multiplicibus tormentis subdendus est qui cunctorum negaverit Creatorem. At imperator cum debuisset mirari prudentiam, fortissimum divitiis et dignitate nudavit athletam, jussitque ut nudus traheret camelos exercitus. Cumque plurimi transissent dies, respiciens de superioribus imperator, vidit illum eminentissimum virum, solis radiis inflammatum, et pulveris squalore completum; patriaeque nobilitatis memor, cum ad se jussit adduci, et ex lineis vestibus operiri. Deinde putans quia tam praecedenti afflicti one quam ejus miseratione molliretur: Vel nunc, inquit, illa obstinatione privatus, nega filium fabri. At ille Dei zelo completus, dirupit vestem et jactavit, dicens: Si propter hoc me putas a pietate recedere, habe donum cum impietate quam possides. Hanc ejus fortitudinem contemplatus, nudum eum a suo projecit imperio. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 246.
11.32
LIBER DECIMUS. CAPUT XXXII. De Sanne apud Persas confessore.
11.32
Sannen[ ms. Santheod., Samin] quoque mille famulorum dominum resistentem sibimet, negare Creatorem omnium non ferentem, requirens quisnam servorum ejus esset saevissimus, ei aliorum servorum tradidit dominatum; cui etiam ipsum quoque dominum servire praecepit, simul et ejus uxorem: per hoc putans propugnatorem se flectere veritatis. Sed spe sua deceptus est. Habebat enim ille domum in petra constructam. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 247.
11.33
LIBER DECIMUS. CAPUT XXXIII. De Benjamin Persico diacono ejusque martyrio.
11.33
Benjamin etiam diaconum comprehendens, clausit in carcerem. Cumque duo transissent anni, supervenit legatarius Romanorum pro aliis causis acturus. Et dum haec cognovisset, postulavit a rege ut dimitteretur diaconus. Porro rex jussit ut promitteret Benjamin quia nulli magorum doctrinam Christianam praedicare praesumeret, et dimitteretur exire. Tum legatarius quidem cu todire Benjamin quae rex praeceperat compromisit. Benjamin autem audiens monita legatarii: Impossibile est, inquit, non me participare lumen aliis, quod ipse percepi. Quanto enim supplicio dignus sit qui talentum abscondit, sacra Evangeliorum testatur historia. Sed rex horum tunc nihil agnoscens, jussit eum absolvi a vinculis. At ille praedicare nullatenus quiescebat; et capiens eos qui ignorantiae caligine tenebantur, intelligibili luci jugiter offerebat. Cumque transisset annus, regi gesta illius nuntiantur. Tunc deductum ad se, negare jussit quem adorabat Deum verum. Ille requisivit a rege, dicens: Quo dignus honore est qui suum derelinquens regnum, invadere studuerit alienum? Cumque dixisset rex: Morte novissimoque supplicio, sapientissimus vir ille respondit: Quid ergo non juste patiatur homo qui factorem mundique creatorem, nutritorem ac salvatorem deserens, unum conservorum suorum deificare voluerit, et debitum illi cultum isti magis obtulerit? His sermonibus rex accensus, viginti calamos acui, et totidem unguibus digitorum ejus manuum atque pedum praecepit infigi. Cumque hoc supplicium ab eo derideri conspiceret, alium rursus calamum acutum in ejus femore, unde humana origo descendit, jussit immitti. Cumque crebro ejiceretur, et rursus induceretur, ineffabiles ei dolores operabantur. Post hoc vero supplicium impius atque ferox virgam grossam, spinis undique plenam, per ejus meatum jussit induci, ut hoc modo spiritum fortissimus decertator emisisset. Sed et alia multa ab illis impiis sunt praesumpta. Nec tamen mirandum est quia illorum ferocitatem et impietatem longanimiter Deus omnium patiatur, quando ante imperium maximi Constantini quicunque fuerunt Romanorum imperatores, contra veritatis ministros[ ms. Lyr., praedicatores] vehementer insanierunt. Diocletianus namque Passionis salutaris die, in omni imperio Romanorum destruxit ecclesias. Sed novem transactis annis istae quidem denuo floruerunt, et multiplicem magnitudinem ac pulchritudinem susceperunt. Ille vero post rabiem suae impietatis exstinctus est. Nam et bella hujusmodi futura Dominus praedixit, et Ecclesiae victoriam praedicavit. Nos tamen ipsae quoque res edocent quia plus nobis utilia sunt bella quam pax: quia pax delicatos nos facit, remissos et timidos; porro bellum et mentem acuit, et praesentia tanquam transeuntia contemnere persuadet. Sed haec quidem etiam in alio opere crebrius enarravimus. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 247. 365
11.34
LIBER DECIMUS. CAPUT XXXIV. De Theodoro Antiocheno episcopo, et Theodoro Mopsuesteno pontifice.
11.34
Illo quoque tempore quo sacratissimus Theodotus Antiochenam regebat Ecclesiam, Theodorus Mopsuestiae quidem episcopus, sed totius doctor Ecclesiae, dum contra universam cohortem haereticorum fortiter dimicasset, terminum vitae sortitus est. Is enim Diodori quidem magni doctrina potitus est. Joannis vero sacratissimi fuit socius atque cooperator. Communiter enim Diodori pocula spiritalia sunt adepti; qui sex et triginta annis mansit in praesulatu, et contra Arii Eunomiique acies fortissime praeliatus est, insidiasque latronis Apollinaris exstinxit, optimaque pascua divinis ovibus praeparavit. Cujus frater Polychronius Apamienam rexit Ecclesiam, et gratia sermonis et claritate conversationis ornatus. THEODORETUS, lib. V cap. 39. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 248.
11.35
LIBER DECIMUS. CAPUT XXXV. De fine imperatoris Arcadii.
11.35
Non multo post tempore quam Joannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, et circa finem vitae pro hujusmodi causa venerabilis aestimatur. In urbe Constantinopoli domus est maxima habens cognomen Cariae, id est nucis. Est enim in ejus domus vestibulo arbor nucis in qua sermo est, eo quod fuerit appensus martyr Acacius et defunctus. Ob quam rem etiam oratorium illic est aedificatum. Hunc Arcadius videre volens, ad orationem venit, votoque completo revertebatur. Proinde cuncti circa oratorium habitantes, volentes imperatorem videre currebant, et alii quidem foras domum praecesserant, ut melius aspectum principis et ordinem viderent obsequii; alii vero sequebantur. Dumque omnes cum mulieribus atque filiis, simul et mancipiis extra domum fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit, clamorque cum admiratione secutus est, quoniam oratio principis tantos homines a ruinae imminentis periculo liberasset. Arcadius itaque, relicto annorum octo filio Theodosio, de quo jam complura sunt narrata, defunctus est consulatu Bassi et Philippi, prima die Maii mensis, anno secundo ducentesimae nonagesimae septimae olympiadis. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim. Vixit annis triginta et uno. SOCRATES, lib. VI, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 332.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).