Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7911 Histri
12.1
LIBER UNDECIMUS. CAPUT PRIMUM. Quia Theodosii junioris imperium praefectus regebat Anthemius.
12.1
Arcadio igitur imperatore defuncto, Honorius quidem ejus frater partes regebat Hesperias; orientales autem provinciae sub ditione manebant Theodosii junioris, cum esset annorum octo, Anthemio praefecto omnia disponente. Erat enim iste nepos Philippi, qui Paulum episcopum sub Constantio ab Ecclesia expulerat et Macedonium introduxerat. Is enim muro maximo urbem Constantinopolim circumdedit. Qui vir sapientissimus inter illius temporis homines et putabatur, et erat, et nihil inconsulte faciebat, sed cum multorum consilio quae erant agenda tractabat, et maxime sophistae Troilo se credebat. SOCRATES, lib. VII, cap. 1, p. 338.
12.2
LIBER UNDECIMUS. CAPUT II. De Attico episcopo ejusque moribus.
12.2
Imperatore igitur octo annos agente, tertium annum Atticus habebat episcopatum[ ms. Lyr., in pontificatu], vir clarus et eruditus, venerabilis atque prudens. Unde etiam ecclesias sub eo magnum sumere contigit incrementum. Non enim solis propriae fidei personis munificus erat, sed etiam haereticis miraculum suae sapientiae demonstrabat; quos fatigare quidem nolebat. Cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostendebat; et inter haec non negligebat eloquium. Laborabat enim circa veterum lectiones, noctibus eis incumbens. Quapropter non eum movebant philosophicae aut sophisticae lectiones: erat enim et confabulantibus gratus, et cum tristibus moestus, et absolute secundum Apostolum omnibus omnia factus est. Primo quidem cum presbyter esset, et libros faciebat et meditatos coram ecclesia recitabat. Postea vero etiam fiduciam cum labore sortitus, sub oculis doctrinam laudabilem[ mss., mirabilem] proferebat. Non tamen tales erant ejus sermones ut etiam ab auditoribus scripturae traderentur. Quae vero ejus temporibus memoranda provenerint enarrabo. SOCRATES, lib. VII, cap. 2, p. 339.
12.3
LIBER UNDECIMUS. CAPUT III. De Theodosio episcopo Synnadae, et quemadmodum illic Macedoniani conversi sunt.
12.3
In Synnada Pacatianae Phrygiae civitate Theodosius quidam erat episcopus, et Macedonianos, cum illic plures essent, insequebatur; et non solum eos e civitate, sed etiam ab agris nimia crudelitate pellebat, dum orthodoxorum Ecclesia persecutiones inferre non soleat. Quod ille non zelo rectae fidei, sed pro pecuniarum amore faciebat. Contra quos universos tam clericos quam judices provinciales armabat, et praecipue Agapitum eorum turbabat episcopum. Cumque judices provinciae ad inferenda tormenta sibi sufficere non putaret, Constantinopolim est profectus ut praefectorum solatia mereretur. Ibique posito Theodosio propter hujusmodi 367 causam, Agapitus Macedonianorum episcopus ad meliorem se contulit partem; habitoque tractatu cum omni clero, et evocans totum populum sibimet subjacentem, suasit eis ut consubstantialitatis susciperent fidem. Hoc facto, repente cum maxima multitudine, et magis cum omni, ut ita dixerim, civitate ad orthodoxorum ecclesiam venit, et, oratione facta, sedem in qua Theodosius praesidere solebat, obtinuit. Tunc uniens populos, et de caetero fidem consubstantialitatis docens, Ecclesiam tenuit Synnadensem. His ita gestis, non post multum temporis Theodosius cum praefectianorum venit auxilio, et nihil sciens horum quae fuerant gesta, ad ecclesiam properavit. Ex qua ab omnibus expulsus, rursus Constantinopolim remeavit, et apud episcopum Atticum, quae fuerant contra eum gesta deposuit, quemadmodum irrationabiliter episcopatu fuisset expulsus. Atticus autem cognoscens utilem causam Ecclesiae provenisse, Theodosium quidem verbo consolatus est, ut patienter ferret: praeponens autem causis personalibus generalem utilitatem, scripsit Agapito ut teneret episcopatum, nihilque de inimicitiis Theodosii cogitaret. SOCRATES, lib. VII, cap. 3, p. 339.
12.4
LIBER UNDECIMUS. CAPUT IV. Quomodo Judaeus paralyticus per baptisma sit curatus.
12.4
Hoc igitur unum est rerum utilium quae Attici temporibus in Ecclesia provenerunt. Sed neque miraculorum aut sanitatum his defuit causa temporibus. Quidam namque Judaeus cum paralyticus esset, plurimis annis in lecto jacebat. Cumque omnis medicina ei fuisset exhibita, et cunctorum Judaeorum nihil oratio praevaleret, novissime ad baptismatis Christiani gratiam confugit, huic soli veritatis medicamini se committens. Hoc velociter episcopo Attico nuntiatur. Quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportari cum lecto[ ms. Lyr., eum in lecto] praecepit ad baptismum. Verum Judaeus paralyticus baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit. Hanc igitur curam virtus Christi etiam nostris temporibus demonstravit. Qua causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Judaeos autem, licet signa quaerentes, haec tamen non provocaverunt ad fidem. His ita apud Christianos gestis, plurimi parvipendentes, in sua nequitia[ ms. Lyr., malitia] permanserunt. Et non solum ludaei tantis prodigiis resultabant, sed etiam sequaces eorum similia sapuisse convicti sunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 4, p. 341.
12.5
LIBER UNDECIMUS. CAPUT V. De Sabbatio haeresiarcha ejusque sequacibus.
12.5
Sabbatius itaque, cujus dudum fecimus mentionem, nolens in suo ordine permanere presbyteratus, desiderabat episcopatum. Eisdemque temporibus recessit ab Ecclesia Novatianorum, occasionem habens quasi propter observationem Paschae Judaici. Faciebatque collectas contra Sisinnium suum episcopum in loco civitatis qui Xerolophus( id est, collis aridus) appellatur, in Arcadii foro. Illic enim rem commisit valde periculosam. Die namque festivitatis in evangelica lectione, ubi scriptum est: Erat enim Pascha Judaeorum, verba quae nusquam scripta neque audita sunt praesumpsit adjicere, id est: Maledictus qui praeter azymas celebraverit Pascha. Hoc auditum percurrit in populum, et simplices decepti Novatianorum laicorum convenerunt ad illum. Quod tamen malum non remansit inultum; sed in finem pessima ejus falsitas est conversa. Post paululum enim dum ad quamdam festivitatem multi concurrerent ut vigilias solite celebrarent, formido subito daemoniaca irruit super eos, quasi Sisinnius eorum episcopus veniret cum maxima multitudine. Factaque turba, quippe nocte et in angustiae loco comperti, semetipsos contriverunt, ita ut ultra septuaginta homines morerentur. Hoc factum plurimos a Sabbatianorum secta prohibuit, quidam vero in ejus rusticitate permanserunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 5, p. 341.
12.6
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VI. De morte Dorothei Arianorum episcopi, et ordinatione Barbae, et quae sub eo sint gesta.
12.6
Eo tempore Dorotheus Arianorum praesul, quem ab Antiochia Constantinopolim transtulerunt, cum centum et novemdecim vixisset annos, defunctus est consulatu Honorii septimo et Theodosii secundo, sexto die Novembris mensis. Post quem Arianae superstitionis Barbas ordinatur episcopus. Sub hoc itaque Barba per duos presbyteros eloquentissimos Arianorum religio floruit, quorum alter Timotheus, alter Georgius dicebatur. Sed Georgius doctrina Helladica eruditus erat, Timotheus sacris litteris incumbebat. Et Georgius quidem semper Aristotelem et Platonem habebat in manibus, Timotheus Origenem, ita ut etiam lingua Hebraica loqueretur. Timotheus dudum Psapthyrianorum fuerat haereseos, Georgium Barbas presbyterum ordinavit. Timotheum itaque ego ipse vidi, et cognovi quemadmodum interrogantibus erat respondere paratus: solvens obscurissimas quaestiones quae in divinis inveniuntur eloquiis, testem vocans veracissimum Origenem. Mihi tamen videtur admirabile esse quomodo tales viri in Arianorum lege manserunt, quorum unus quidem Platonem semper habebat in manibus, alter respiciebat jugiter Origenem: dum nusquam Plato secundam vel tertiam causam, sicut ipse nominare solet, initium subsistentiae asserat percepisse; et Origenes coaeternum ubique fateatur Filium Patri. Qui licet in sua sententia manserint, religionem tamen Arianam perduxerunt latenter ad meliora. Multas namque Arii blasphemias doctrinis propriis expulerunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 6, p. 342. 368
12.7
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VII. De ordinatione Cyrilli Alexandrini pontificis.
12.7
Inter haec defuncto Theophilo passione lethargica consulatu Honorii nono et Theodosii quinto. facta contentione propter episcopatum inter Timotheum et Cyrillum, die tertia mortis Theophili Cyrillus ordinatur episcopus; et majori fastu quam Theophilus tenebat episcopatum. Qui mox episcopatus sui principio Novatianorum claudens ecclesias, omnia vasa eorum sacra percepit, episcopumque eorum Theopompum rebus quas habebat omnibus spoliavit. SOCRATES, lib. VII, cap. 7, p. 343.
12.8
LIBER UNDECIMUS. CAPUT VIII. Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata.
12.8
Eodem tempore apud Persas Christianitas est dilatata. Inter Romanos enim et Persas semper propter diversas causas mittuntur legationes. Tunc ergo casus attulit ut Maruthas Mesopotamenus episcopus, cujus dudum meminimus, a Romanorum imperatore ad Persarum destinaretur regem. Qui multam reverentiam apud Marutham inveniens, eum decenter honorabat, et tanquam divinum respiciebat virum. Hoc factum mordebat magos, metuentes ne regem Christianum fieri suaderet. Nam cum dolore capitis multo tempore torqueretur, magis eum curare non valentibus, Maruthas orationibus fecit incolumem; ob hanc ergo causam moliti sunt quamdam magi fallaciam. Et quoniam Persae ignem colunt, consuevitque rex in quadam domo ignem ardentem perpetuo suppliciter adorare, magi sub terra hominem quemdam abscondentes tempore quo rex solebat adorare, eum talia clamare fecerunt: Mitte foras regem; impie enim egit, quia sacerdotem Christianorum judicat esse venerandum. Haec audiens Isdigerdes Persarum rex, licet reverentiam haberet, tamen Marutham abjicere cogitabat. Porro Maru has vere Deo venerabilis homo, vacabat orationibus, per quas invenit dolum magicis artibus fabricatum. Veniensque ad regem: Noli, inquit, illudi, rex; sed ingressus dum audieris vocem, fodi jube, et doli causas invenies. Non enim ignis loquitur, sed hominum molimina hujusmodi esse noscuntur. Hoc dicto flexus est Persarum rex; et rursus ingressus ubi ignis inexstinguibilis servabatur, cum audisset vocem, jussit fodi locum. Tunc qui mittebat quasi divinam vocem, inventus arguitur. Iratus itaque rex, magorum genus usque ad decimam jussit imminui portionem. Hoc facto, Maruthae dixit ut templa quae vellet aedificaret. Ex hoc apud Persas sumpsit Christianitas incrementum. Tunc igitur Maruthas a Persis Constantinopolim remeavit. Et non longo post tempore rursum destinatus est. Iterumque magi machinabantur ne eum susciperet rex. Feceruntque fetorem quemdam in loco unde rex transire solebat; et quasi a Christianis id factum fuerit derogabant. Cumque rex suspectos jam habens magos, hoc cum studio requisisset, denuo ab eis concinnatum esse cognovit. Quamobrem plurimos corum suppliciis tradidit. Marutham vero potiori honore coluit, et Romanos valde dilexit, corumque amplexus est pacem. Qui pene Christianus fieri potuit, dum aliud miraculum per Marutham et Ablatem Persidis episcopum provenisset. Ambo namque molestum daemonem a regis filio propulerunt, orationibus vacantes atque jejuniis. Post haec autem Isdigerde defuncto antequam fieret Christianus, ad ejus filium pervenit imperium. Cujus tempore inter Persas atque Romanos pacta soluta sunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 8, p. 344.
12.9
LIBER UNDECIMUS. CAPUT IX. Quemadmodum Italiam vastarit Alaricus.
12.9
Per idem tempus Innocentius I Romae Novatianos persequi coepit, multasque eorum abstulit[ mss. et ed. V., tulit] ecclesias. Quo tempore Roma est a barbaris depraedata. Alaricus enim quidam barbarus ditioni Romanorum et Theodosio imperatori subjectus, atque contra Eugenium tyrannum solatia praebens, et propterea Romanis dignitatibus honoratus, felicitatem suam non ferens, imperare quidem non elegit, sed discedens ab urbe Constantinopolitana, venit ad partes Hesperias. Cumque venisset Illyricum, omnia subvertebat; et transiens Thessaliam, habita congressione circa fluvium Pinum apud Nicopolim Epiri, pene tria millia virorum ejus Thessalii peremerunt. Posthaec autem quidquid eis incurreret destruentes, novissime Romam[ mss. et ed. V., Romae] venerunt. Quam vastantes, plurima quidem miraculorum ejus igne concremaverunt, pecunias autem abripuerunt, multosque senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis. Deridentesque Romanum regnum, imperatorem fecerunt quemdam nomine Attalum; quem una die tanquam imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Haec dum egisset Alaricus, repente in fugam conversus est, fama procedente quia Theodosius imperator contra eum misisset exercitum; quae fama non fuit ficta, revera namque exercitus veniebat. Fertur itaque quia, cum Alaricus pergeret Romam, vir quidam venerabilis, conversatione monachus, eum monuisset ut mala talia facere non auderet, neque necibus gauderet aut sanguine; at ille: Non, inquit, ego volens Romam proficiscor; sed quidam quotidie mihi molestus est, torquens et dicens: Perge et Romanam destrue civitatem. Haec etiam de his dicta sufficiant. SOCRATES, lib. VII, cap. 9 et 10, p. 346.
12.10
LIBER UNDECIMUS. CAPUT X. De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio.
12.10
Inter haec Coelestinus Romae ordinatur episcopus, qui etiam Novatianorum abstraxit ecclesias, et eorum episcopum nomine Rusticulum, in occulto coegit celebrare collectas. 369 Usque ad illud namque tempus plurimas Novatiani habebant ecclesias. Porro Constantinopolitani non talia pertulerunt; sed cum eos diligerent, etiam intra urbem eos collectas facere permiserunt. Moriente vero Sisinnio Novatianorum episcopo, Chrysanthus ad episcopatum trahebatur, vir multis Romanorum dignitatibus honoratus. Quo fugiente, Sabbatius se tempus opportunum ad episcopatum invenisse credens, fecit quosdam ignobiles sibi manus imponere, jusjurandum quod praebuerat parvipendens. Cujus mores cum populus abhorruisset, Chrysanthum per loca omnia requirebant. Quem invenientes in Bithynia, invitum sacerdotium suscipere coegerunt. Qui nihil percipiebat ecclesiae, nisi dominico die duos panes. SOCRATES, lib. VII, cap. 11 et 12, p. 347.
12.11
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XI. De seditione et necibus Christianorum quae per Judaeos apud Alexandriam provenerunt.
12.11
Ea siquidem tempestate Judaeorum gens ab Alexandria est hujusmodi de causa projecta. Alexandrinorum populus plusquam aliae generationes seditionibus deditus est: qui si occasionem acceperit, importabilia mala committit. Nam praeter sanguinem non cessat a lite. Contigit itaque tunc ut inter alterutros contentiones haberent, non propter necessariam causam, sed propter studium pantomimorum: quia enim is qui die sabbatorum saltabat, plurimum habebat populum Judaeorum; dum vacantes non auditioni legis, sed theatris occuparentur, ea dies litigiosa exstitit inter partes. Cumque hoc aliquatenus fuisset ab Alexandriae praefecto correctum, nihilominus mansere Judaei partis alterius inimici. Et cum essent semper Christianis infensi, contra pantomimos eorum amplius dimicabant. Tunc igitur Horestes praefectus Alexandriae festivitatem quamdam, quam Politiam vocant, in theatro celebrabat: ubi et aderant quidam amatorum Cyrilli, dispositiones praefecti volentes agnoscere. Inter quos quidam nomine Gerax, doctor puerilium litterarum, et Cyrilli ferventissimus auditor, ac solitus plausus in ejus expositionibus excitare. Hunc itaque Geracem cum vidisset in theatro Judaeorum turba, clamabat adversus eum, quia pro nihilo aliud venerit, nisi ut in theatro seditiones inter populos excitaret. Verum Horestes dudum habens odium contra Cyrilli superbiam, arreptum Geracem publice fecit in theatro agitari verberibus. Hoc Cyrillus agnoscens, convocatis prioribus Judaeorum, ut decebat, admonuit ne contra Christianos seditiones ulterius excitarent. Porro turba Judaeorum hoc parvipendens, majora contra Christianos tractavere molimina. Dantes itaque sibimet signum ut annulum factum ex palma omnes haberent in digito, contra Christianos hoc modo dimicaverunt. Fecerunt enim quosdam de suis una nocte per omnes civitatis decurrere regiones, clamantes quoniam Alexandrina arderet ecclesia. Ob quam rem Christiani undique concurrebant, quasi ecclesiae flammas exstinguerent. Porro Judaei ignorantes interimebant, semetipsos per signum annuli agnoscentes, ac parcentes alterutris. Facta autem die latere nequiverunt. Ob hanc rem permotus Cyrillus, cum maxima multitudine astitit synagogis Judaeorum, et illas quidem abstulit; Judaeos autem expulit civitate, eorumque substantiam diripere populis imperavit. Hoc ergo modo Judaei a temporibus Alexandri Macedonis illam habitantes urbem, tunc nudi prorsus expulsi sunt. et per singula loca dispersi. Adamantius vero medicinae sophista, Constantinopolim veniens, et Christianum se fore promittens, postea reversus est in Alexandriam. Igitur Alexandriae praefectus Horestes valde tristabatur, eo quod populosam urbem ita desolatam repente conspiceret. Unde etiam principi retulit quod provenit. Sed et Cyrillus delicta Judaeorum imperatori non tacuit, et Horestis amicitias cogente populo postulavit. Cumque praefectus amicitiarum verba refutaret, Evangelia obtulit ei Cyrillus. Et cum nec sic ejus corda subigerentur, haec denuo provenerunt. Monachorum quidam in monte Nitria constituti, fautores Theophili, ex illo quo contra Dioscorum injuste fuerat coarmatus, etiam pro Cyrillo libenter praelia susceperunt. Relictisque monasteriis viri pene quingenti, et venientes ad civitatem, procedentem in carpento praefectum, immolatorem idolorum paganumque clamabant. At ille putans immissione Cyrilli factum, clamare coepit: Christianus sum, et ab Attico Constantinopoli baptizatus. Illis haec verba despicientibus, Ammonius quidam eorum praefectum petra percussit in capite. Qui repente completus est sanguine, et recedentibus officiis, atque lapidum impetum declinantibus, cum paucis remansit. Inter haec populus concurrebat, ut praefecti vindicaret injuriam; detentumque Ammonium tandiu verberibus castigavit, donec traderet morti. Non post multum haec nuntiantur imperatori. Corpus autem Ammonii sumens Cyrillus, in quadam ecclesia sepelivit, eique aliud nomen imposuit; ut non pro sua culpa, sed pro Christo mortuus crederetur, cui laudes quasi martyribus offerebat. Sed qui vere noverant quia dignas susceperat suo scelere poenas, Cyrillum valde culpabant. Sed neque in hoc solummodo Cyrilli et Horestis adversitas conquievit, quando post haec aliud est exortum. SOCRATES, lib. VII, cap. 13 et 14, p. 349.
12.12
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XII. De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta.
12.12
Erat in Alexandria quaedam mulier Hypatia nomine, filia Theonis philosophi, et in tantum erudita, ut supra philosophos ejus temporis emineret, et in Platonicam scholam a Plotino venientem, susciperet ipsa successionem, atque omnes philosophicas lectiones exponeret. Quapropter omnes currebant ad eam propter honestam doctrinae fiduciam[ ms. Lyr., doctrinam fiduciam habentes]. Veniebat enim etiam ad judices, nec habebat ullam verecundiam, pudice permixta viris, dum eam cuncti pro sui castitate venerarentur. Tunc ergo invidia contra hanc feminam est accensa. Cum enim crebro pergeret ad Horestem, ecclesiasticus populus motus adversus eam est, tanquam ipsa eum ab amicitiis prohiberet episcopi. Quamobrem 370 conspirantes viri, acerrimo fervore pulsati, quorum dux erat quidam Petrus lector, observaverunt mulierem ad propria remeantem, eamque de vehiculo deponentes, ad ecclesiam quae vocatur Caesaris traxerunt, et vestibus exutam lapidibus peremerunt. Quam postea membratim dilacerantes, in loco qui dicitur Cinarus igne concremaverunt. Haec res non mediocrem livorem Cyrillo et Alexandrinae concussit Ecclesiae. Alienae namque sunt a Christianis caedes et pugnae. Haec igitur acta sunt quarto anno episcopatus Cyrilli, consulatu Honorii decimo et Theodosii sexto, mense Martio, jejuniis existentibus. SOCRATES, lib. VII, cap. 15, p. 332.
12.13
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XIII. Quomodo Judaei praesumptionis suae poenas exsolverint.
12.13
Post paucum itaque tempus, Judaei rursus illicite contra Christianos agentes, puniti sunt in loco qui dicitur Mestar, posito inter Chalcidem et Antiochiam Syriae. Hic itaque Judaei consueta quaedam risibilia celebrantes, per ebrietatem accensi, inter alia Christianis ipsique Christo derogare coeperunt deridentes cruci et spem in eo qui est crucifixus habentibus. Comprehendentes igitur infantulum Christianum, alligatum cruci suspenderunt. Et primum quidem deludebant et irridebant ei; postea vero correpti vesania, ipsum infantulum verberibus peremerunt. Ob hoc ergo dira congressio inter eos atque Christianos exorta est. Quod dum princeps agnovisset, provinciarum judicibus mandatum est, ut hujusmodi quaererentur auctores et punirentur. Et hoc modo dignam ultionem suae nequitiae receperunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 16, p. 353.
12.14
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XIV. De Judaeo qui, cum saepe baptizaretur, aqua fontis abscessit.
12.14
Ea siquidem tempestate Judaeus quidam seductor, ficta Christianitate, crebro baptizabatur, et hac arte pecunias congregabat. Cumque multis haeresibus illusisset Arianorum atque Macedonianorum, postremo ad Ecclesiam venit orthodoxorum. Cui dum tempus jejuniorum fuisset impositum, multisque adhuc diebus occuparetur, coepit festinare ut quasi in ferventi studio baptismatis dona perciperet. Praeparatur baptisma, et vestis congrua baptismatis[ ms. Santheod., baptizatis]. Cumque fons fuisset impletus, deducitur Judaeus ad baptizandum. Tunc Dei quaedam invisibilis virtus aquam disparere praecepit. Cumque praesentes, non cogitantes Dei virtutem, aquam per cuniculum proprium defluxisse suspicarentur, diligenter undique clausum rursus impleverunt fontem. Et denuo deducto Judaeo aqua disparuit. Tunc sacerdos: Quid mali, inquit, fecisti, o homo? An certe nesciens baptismo jam potitus es? Ob hanc rem cum diversi concurrerent, quidam Judaeum recognovit, quem baptizatum ab Attico episcopo ipse susceperat, et hoc modo illius fraus universis apparuit. SOCRATES, lib. VII, cap. 17, p. 354.
12.15.1
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XV. Quomodo Barabanes rex Persarum Christianos fuerit persecutus, et a Romanis devictus.
12.15.1
Interea defuncto Isdegerde rege Persarum, ejus filius Barabanes ei successit. Hic instigatus a magis, crudelibus torquebat suppliciis Christianos. Cumque Christiani apud Persas opprimerentur, confugiunt ad Romanos, eorum petentes auxilium. Quos Atticus episcopus libenter excipiens, eosque quantum erat possibile fovens, quae gesta fuerant Theodosio nuntiavit imperatori. Eo quoque tempore etiam alia causa provenerat quae Romanos Persis faciebat infensos: quoniam Persae aurifossores quos a Romanis ad mercedem acceperant, reddere contemnebant, et quia onera negotiatorum Romanorum violenter abstulerant. Cum illa ergo ingratitudine, etiam Christianorum ad Romanos confugientium est adjecta. Mox ergo Persarum rex legatos mittit, repetens fugientes. Porro Romani nequaquam ad se confugientes reddere voluerunt: non solum supplices liberare studentes, sed pro Christianitate libenter omnia sustinere. Quamobrem dimicare quam perituros Christianos tradere potius elegerunt. Solutis igitur propter hoc pactis, bellum crudele commissum est. De quo absurdum non est pauca narrare. Romanorum igitur imperator misit exercitum cui praefuit militiae magister Ardaburus. Is enim Persicam regionem per Armeniae fines ingrediens, unam ejus provinciam Azamensem valde vastavit; cui cum plurimo exercitu Narseus dux Parthorum regis occurrit, factaque congressione devictus est. Quo facto, cogitavit per Mesopotamiam Romanorum provinciam sine custodia consistentem invadere, et hoc modo de Romanis ulcisci. Sed Romanorum ducem Narsei consilium latere non potuit. Depraedatus enim Azazenam velociter regionem, et ipse in Mesopotamiam venit. Et ideo licet multum habuisset exercitum, Romanorum terras introire non potuit; sed veniens ad Nisibin Persarum civitatem in confinio constitutam, Ardaburo mandavit ut diem et locum statueret praeliorum. At ille venientibus: Nuntiate, inquit, Narseo quia non quando tu volueris, Romanorum pugnabunt imperatores. Verum imperator Deo soli spem belli committens, destinavit exercitum. Et quia fideliter Deo supplicans, repente impetravit auxilium, hinc datur agnosci. Dum igitur Constantinopoli pro eventu bellorum aestuatio magna consur geret, angeli Dei iter agentibus per Bithyniam ad urbem Constantinopolim se demonstraverunt: jubentes ut confiderent, et orarent, et Deo crederent, quia Romanos victoria sequeretur, dicentes se mediatores belli directos a Deo. Hoc auditum, non solum civitatem, sed etiam milites confortavit. Cumque ad Mesopotamiam bellum fuisset de Armeniae regione translatum, Romani Persas Nisibi clausos fortiter obsidebant, ligneas turres facientes adversus eos, easque contra muros applicantes, et plurimos de muris contra se pugnantium perimentes. Porro 371 Barabanes Persarum rex, audiens Azazenam regionem ab eis fuisse vastatam, et eos qui in Nisibi clausi videbantur obsessos, seipsum cum magno exercitu praeparavit occurrere. Miratusque Romanorum virtutem, Saracenorum solatia postulavit. Quorum tunc erat rex Alamundarus vir fortis et praeliator, qui dum multa millia Saracenorum haberet, Persarum regi victoriam promittebat, seque ei Antiochiam Syriae traditurum. Sed non contigit quod putavit. Deus enim omnibus Saracenis quemdam irrationabilem metum latenter injecit, ita ut putarent sibimet Romanos insistere. Turbatique nec habentes quo fugerent, in fluvium Euphratem semetipsos armati projiciebant: ubi plus centum millia virorum necata atque consumpta sunt. His ita provenientibus, Nisibin obsidentes cum audirent Persarum regem plurimos elephantos adducere, perterriti cuncta quidem obsessionis machinamenta concremaverunt, et ad propria loca reversi sunt. Quae vero congressiones postea provenerunt, et quomodo Areobindas alter Romanorum magister militum fortissimum Persarum monomachum interemit; aut quomodo Ardaburius septem fortissimos Persarum duces insidiis captos occidit; vel quomodo Byatianus alter dux Romanorum reliquos Saracenos exstinxit, praetereundum est, ne videar multum a proposita relatione digressus. SOCRATES, lib. VII, cap. 18, p. 355.
12.15.2
Quae tunc igitur gerebantur velociter imperatori Theodosio nuntiata sunt. Quomodo autem haec cito cognosceret, indicare non piget. Invenit quemdam virum animi corporisque habitu fortissimum, nomine Palladium, qui tanta velocitate veredos agebat, ut tribus diebus perveniret ad terminos Romanorum atque Persarum, et rursus totidem remearet ad Constantinopolim civitatem. Is enim etiam alios Romani imperii terminos velociter transibat. De quo quidam eloquentissimus sic ait: Iste vir, cum sit lata Romana respublica, eam parvulam sua velocitate demonstrat. Quem etiam Persarum rex saepius admiratus est. SOCRATES, lib. VII, cap. 19, p. 357.
12.15.3
Romanorum igitur imperator, licet videret aperte sibi collatam a Deo victoriam provenisse, tamen pacem non dissimulavit expetere, misitque Helionem virum prudentem et honoratum, ut cum Persis de pace loqueretur. Qui dum venisset Mesopotamiam, ubi erant fossata Romanorum, misit pro pace petenda legatarium quemdam Maximum, virum eloquentissimum, Ardaburii militiae magistri consiliarium; qui pro pace veniens ad Persarum regem, missum se non ab imperatore, sed a ducibus asserebat: dicens, quia hoc bellum pro sui contemptu neque pervenisset ad principem. Cumque Persa paratus esset ut legatarii verba susciperet, quia fame ejus laborabat exercitus, veniens Numerus qui apud ipsos Immortalium appellatur( est enim decem millia virorum valde fortissimorum), non prius dixerunt pacem cum Romanis esse faciendam, quam ipsi eos sine custodia constitutos invaderent. Quibus verbis persuasum est regi ut se a pace suspenderet. Tunc legatarium quidem clausum servari fecit, et misit Numerum Immortalium dimicare contra Romanos. Qui venientes, et in duas acies divisi, medios habuere Romanos. Porro Romani unam Persarum videntes aciem, contra eam se praeparabant; aliam non videbant, quae paulatim accessit ad pugnam. Cumque ergo jam congressio pene esset in opere, Dei providentia ex quodam colle exercitus alter apparuit Romanorum cum duce Procopio. Qui cum videret socios in periculo, instabat a dorso Persarum. Tunc in medio conclusi, qui circumdederant primo Romanos, in momento ab eis exstincti sunt. Quo facto, Romani ad alios qui erant in subsidiis positi concurrerunt, eosque fortiter jaculati sunt. Sic igitur qui Immortales appellabantur omnes mortales apparuerunt; poenas exigente Christo de gente Persarum, eo quod plurimos ejus famulos occidissent. Porro rex Persarum infortunii sui causam agnoscens, simulabat se nescire quod gestum est. Suscepitque legationem, dicens legatario Romanorum: Non bello cedens pacem amplector; sed tibi praestare volens, quia omnium Romanorum te sapientem esse cognosco. Et hoc modo bellum contra Christianos exortum de Parthorum regione cessavit. Contigit autem consulatu Honorii tertiodecimo et Theodosii decimo. SOCRATES, lib. VII, cap. 20, p. 358.
12.16
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVI. Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit.
12.16
Tunc igitur Acacium, Amidae civitatis episcopum, actus optimus reddidit clariorem. Cum enim Romani milites captivos Persarum de Azazena regione vastata reddere regi Parthorum nullo modo vellent, captivi fame consumebantur, dum essent circa septem millia, quod Persarum regem non mediocriter contristabat. Tunc igitur Acacius convocans clericos sibi subjectos: Viri, inquit, fratres, Deus noster nec discis, nec calicibus opus habet; nam neque comedit, neque bibit. Et quia multa vasa aurea et argentea ecclesia nostra ex oblatione Christianorum habet, convenit ex his liberari exercitum captivorum, egentibusque cibos offerri. Haec et his similia cum dixisset, conflavit vasa, et militibus dedit pretium captivorum. Quos dum recreasset cibis, datis sumptibus ad regem proprium destinavit. Hoc mirabile opus Acacii Persarum rex magis obstupuit, quia et bello Romani et beneficiis evicissent. Aiunt enim quia etiam desiderium habuerit Persarum rex ut videret Acacium; sed hoc Theodosius prohibuerit imperator. SOCRATES, lib. VII, cap. 21, p. 359.
12.17
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVII. De Eudoxia uxore Theodosii, et de laudibus ipsius Theodosii.
12.17
Victoria siquidem auxilio Dei collata, Romanorum plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes imperatoris. Cujus uxor heroico metro poemata multa confecit. Erat enim eloquens, filia Leontii sophistae Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita. Quam dum imperator ducturus esset uxorem, Christianam 372 Atticus fecit episcopus, et in baptismate, cum prius vocaretur Athenais, Eudociae nomen imposuit. Multi ergo, sicuti dixi, volentes innotescere, alii suam facundiam demonstrare, praeconia imperatoria conscripserunt. Ego vero nec innotescere cupiens, nec facundiam sermonis ostendere, cum veritate imperatoris bona memorare studeo; quia sunt damnosa si taceantur. Primum itaque regaliter natus atque nutritus, nihil habuit tepidum; sed sic fuit sapiens, ut inter confabulantes experimentum omnium crederetur habere causarum. Perdurabat in frigore, similiter et in aestu. Plerumque jejunabat, et maxime quarta feria et sexta, studio Christianitatis; nec aliter quam monasterium regalia videbantur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quamobrem etiam sacras litteras sine codice recitabat. Loquentibus episcopis, velut olim sacerdos factus, ex divina lectione respondebat. Congregabatque sacros codices, et quoscunque quilibet eorum interpretes seu expositores conscripsisse videbantur, plus quam Ptolemaeus studuerat Philadelphus. Patientia atque clementia universis hominibus eminebat. Nam Julianus imperator, licet philosophus diceretur, non tamen Antiochensium portavit injuriam; sed maxima Theodoro tormenta indignatus imposuit. Porro Theodosius multum gaudens syllogismis Aristotelis, philosophiam exercebat operibus, iram, tristitiam libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Dum igitur a quodam familiarium interrogaretur cur nullum se laedentium morti subjiceret: Utinam, inquit, esset mihi possibile ad vitam etiam mortuos revocare. Quem dum alter pro ea causa requireret: Non est, inquit, magnum neque difficile hominem mori, quia neque Deo soli[ forte, sed convenit Deo, etc.] semel mortuum ex poenitentia suscitare. Sic enim fuit clemens, ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis quidem portas moriturus perveniebat, sed ex ejus clementia continuo revocatio sequebatur. Dum aliquo tempore ipse in amphitheatro Constantinopoleos exspectaret, coepit clamare populus: Crudeli bestiae artifex parabolus pugnet. At ille: Nescitis, inquit, quia consuevimus nos exspectare clementer? Tanta enim pietate praecelluit, ut omnes quidem Deo consecratos honoraret, praecipue tamen quos audiebat veneranda[ ms. Lyr., honesta] actione pollere. Fertur autem quia dum Constantinopoli episcopus Chebronensis fuisset mortuus, sagum ejus valde sordidissimum quaesierit, coque circumamictus sit, credens se aliquid ex defuncti sanctitate promereri. Cum aliquando aeris tempestas esset, et ille circum propter populum exspectaret, pleno circo tempestas vehementius agebatur multo imbre diffuso. Dumque hoc fieret, suam voluntatem imperator aperuit, fecitque per praeconem clamari: quia melius esset spectaculum contemnere, et omnes rogare Deum ut illaesi ab imminente tempestate servarentur. Quo dicto, cuncti Deo magno gaudio supplicantes, hymnos concorditer offerebant, et tota civitas velut una psallebat ecclesia. In medio autem horum imperator existens privato schemate properabat. Nec spe sua frustratus est: repente namque aer ad serenitatem divina clementia revocatus, annum praebuit frugibus universis uberrimum. Si quando bella moverentur, secundum David confugiebat ad Deum: sciens eum praeliorum auctorem, inimicos orationibus superabat. SOCRATES, lib. VII, cap. 21 et 22, p. 360.
12.18
LIBER UNDECIMUS. CAPUT XVIII. Quomodo Joannes tyrannus in Occidente fuerit superatus.
12.18
Post paululum itaque tempus Persici belli, defuncto imperatore Honorio consulatu Asclepiodoti et Mariniani, Augusto mense, quomodo Joannem tyrannum Deo se committens superaverit enarrabo. Sicut enim tunc sub Moyse Hebraeis contigit Rubrum transire mare, talia etiam ejus ducibus evenerunt, dum eos mitteret contra tyrannum. Defuncto siquidem, sicuti diximus, Honorio principe, cognoscens Theodosius celavit factum, et alia dicendo diversorum suspicionibus obviavit. Inter haec mittit magistrum militum in Salonas civitatem Dalmatiarum, ut si qua bellorum commotio proveniret circa partes Hesperias, vicinus adjutor esset. Quo facto, mortem patrui patefecit. Inter haec Joannes primus imperialium conscriptorum, non ferens suam felicitatem, imperium contendit arripere. Misitque legatos ad imperatorem Theodosium, petens ut ejus susciperet imperium. At ille legatos quidem reclusit in carcerem, misitque magistrum militum Ardaburium, qui multum laboraverat apud Persas. Hic Salonam veniens, exinde navigavit Aquileiam. Contigitque ventum adversum flare, ita ut in tyranni manus incideret. Quo capto, sperabat ad necessitatem pervenire Theodosium, ut per hoc eum decerneret imperatorem, si vellet magistrum militum liberare. Imperator tamen, ut audivit factum, aestuabat ne quid mali Ardaburius sustineret. Aspar vero Ardaburii filius cognoscens patrem a tyranno teneri, et multa millia barbarorum in solatio tyranni consistere, quid faceret ignorabat. Sed tunc imperatoris oratione praevaluit. Angelus enim Dei sub schemate pastoris educebat Asparem et omnes qui cum eo erant; ac per paludem adjacentem Ravennae ad loca sperata pervenerunt. In ea namque civitate tyrannus degens habebat exercitum, unde nullus aliquando transisse fertur. Tunc ergo Deus inadibilem terram fecit adibilem. Transeuntes namque per siccam paludis aquam, apertasque invenientes civitatis portas, tyrannum quoque detinuerunt. Tunc ergo piissimus imperator reverentiam quam circa Divinitatem habebat ostendit. Dum enim circum spectaret, nuntiatum est ei tyrannum fuisse peremptum. Quamobrem sermonem fecit in populo, dicens: Venite, si placet, relinquentes hanc voluntatem, et pergentes ad ecclesiam, gratificos Deo solvamus hymnos, cujus manus tyranni praesumptionibus obviavit. Quo dicto, spectaculo cessante, per medium circum cuncti cum eo concorditer gratias agentes, ad ecclesiam convenerunt, ita ut tota civitas una videretur ecclesia. Venientesque ad locum orationis, jugi die gratias Domino retulerunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 22 et 23, p. 362.

Intertext edge

Open linked passage

Note