Historia tripartita
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
—
Original / primary: 7911 Histri
13.2.1
LIBER DUODECIMUS. CAPUT II. De bonis actibus Attici Constantinopolitani pontificis.
13.2.1
Igitur Atticus episcopus causas Ecclesiae sapientia mirabiliter disponebat, doctrinisque populum ad virtutis studia provocabat. Cumque videret divisam Ecclesiam, cum Joannitae seorsum apud semetipsos sacra solemnia celebrarent, jussit ut in orationibus memoria Joannis haberetur, sicut aliorum dormientium episcoporum fieri consuevit, per hoc sperans plurimos ad Ecclesiam revocare. Largus autem sic erat, ut non solum pauperibus suarum parochiarum, sed etiam in vicinas civitates[ ed., vicinis civitatibus] multas pecunias pro egentium consolatione transmitteret. Calliopio[ ms. Theod., Caelpio] namque presbytero Ecclesiae Nicaenae trecentos aureos dirigens, haec scripsit.
13.2.2
Calliopio Atticus in Domino salutem.
13.2.3
Cognovi decem millia esurientes in civitate a piis exhibenda egere misericordia. Decem millia vero cum dico, multitudinem intelligo, non perfectum numerum comprehendo. Quia igitur ego quidem habeo praeceptum numerum datum ab eo qui manum habet munificam, et praebet congrue dispensantibus, et contigit aliquos indigere habentes: non tamen qui nescientes suscipiens, o charissimum mihi caput, hos trecentos solidos expende sicuti volueris, et maxime illis qui petere confunduntur, et non eis qui propter vitae ventrem magis negotiantur ex talibus. Noli igitur vel religionem in hac parte considerare; sed unam tantummodo rem observa, ut nutrias indigentes, nec cogites si quae nostra sunt sapere non videntur.
13.2.4
Sic igitur Atticus etiam procul indigentium habebat curam. Sed etiam superstitionem aliquorum studebat abscindere. Audiens etenim. Novatianos Judaicum Pascha sequentes, 374 propter Sabbatium fuisse divisos, ejusque corpus ab insula Rhodi, ubi mortuus fuerat, translatum, et plurimos ad tumulum ejus orare, noctanter mittens in aliud sepulcrum corpus Sabbatii jussit abscondi. At illi consuete venientes, effossumque reperientes tumulum, de caetero eum locum colere quieverunt. Erat enim circa nomina locorum studiosus. Nam dum quidam portus in ore Ponti Euxini constitutus, ex antiquo Pharmacus appellaretur, id est venenarius, mutato nomine eum locum Sanatorium nominavit: ne dum ibi collectae praedicarentur, nomine blasphemo locus ipse designaretur. Sed et alium locum Argyropolim pro hujusmodi causa nominavit. Chrysopolis enim in capite Bosphori constituta est, cujus multi antiquorum faciunt mentionem. De qua civitate Xenophon in primo libro Helladicorum dicit, quia eam mutavit Alcibiades, et in ea constituit ut qui navigabant de Ponto, decimas ibi praeberent. Videns ergo Atticus locum in contraria ripa Chrysopoleos positum, delectabilem et decorum, ait: Argyropolis nominetur; qui locus ejus repente cognomen obtinuit. Igitur quibusdam dicentibus ei non debere Novatianos intra civitatem missas facere: Nescitis, inquit, quantum nobiscum in persecutione Constantii atque Valentis fuerint passi, qui etiam testes sunt nostrae fidei. Nam cum dudum Ecclesia fuerit divisa, isti circa fidem nihil innovaverunt. Pro episcopi ordinatione aliquando veniens in Nicaeam, Asclepiadem Novatianorum vidit episcopum valde senem, interrogavitque quot in episcopatu annos haberet. Quo respondente: Quinquaginta: Felix, inquit, homo es, tanto tempore boni operis curam habens. Super haec ait: Ego quidem Novatum laudo, Novatianos non approbo. Tunc Asclepiades: Quomodo hoc dicis, episcope? Verum Atticus: Illum, inquit, laudo, quoniam his qui sacrificaverant communicare noluit; hoc etiam ego ipse fecissem. Novatianos autem non laudo, quia pro vilibus vitiis laicos a gratia communionis excludunt. Asclepiades dixit: Extra sacrificandi peccatum, etiam alia plurima sunt delicta secundum Scripturas quae ducunt ad mortem; propter quae vos quidem clericos, nos autem communicare etiam laicos prohibemus, Deo soli eorum remissionis judicium committentes. Atticus igitur etiam suam praescribit mortem. Nam cum a Nicaea discederet, Calliopio presbytero dixit: Ante autumnum Constantinopolim venire festina, si vivum me denuo videre desideras. Si tardaveris, non videbis. Quo dicto mentitus non est. Anno namque vicesimo primo sui episcopatus, decima die mensis Octobris, est mortuus, consulatu Theodosii undecimo et Valentiniani Caesaris primo. SOCRATES, lib. VII, cap. 25, p. 365.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).