Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
More
Original / primary: 7911 Histri
3.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De praesulibus Ecclesiarum qui interfuerunt Nicaeno concilio.
3.1.1
Communicabant igitur Nicaeno concilio ex apostolicis quidem sedibus Macarius Hierosolymitanus, Eustathius jam praesidens Antiochenae apud Orontem Ecclesiae, et Alexander Alexandriae, quae est apud stagnum Mariam. Julius autem Romanus episcopus propter senectutem defuit; erantque pro eo praesentes Vitus et Vincentius presbyteri ejusdem Ecclesiae. Super hos autem et alii plurimi boni et optimi ex diversis gentibus convenerunt. Alii quidem ad intelligendum et dicendum nimis idonei, scientiaque sacrorum librorum, et alia eruditione disciplinati, vitaeque virtute praeclari. Alii vero in utroque probatissimi viri, quorum utile judico etiam nomina memorare. SOZOMEN., lib. I, cap. 16, ed. Christoph.
3.1.2
Tanquam stigmata Domini Jesu in corpore circumferentium secundum sacrum Apostolum. Erat enim Jacobus Antiochiae Mygdoniae, quam Syri et Assyrii Nisibin appellant, qui mortuos resuscitavit, vivos curavit, et alia innumera probatur operatus esse miracula. Sed haec superfluum arbitror huic operi rursus inserere, quae in Deo amabili historia latius enarravi. Paulus Neocaesareae, quod est castrum positum juxta ripas Euphratis. Is enim Licinii rabie demolitus est. Ambas enim manus ligatas habuerat ignitoque ferro combustas, quo fuerant nervi articulorum ejus a sua mobilitate siccati atque mortificati. Alii vero dextros oculos effossos habuerunt, alii dextras suras abscissas. Unus horum erat Paphnutius Aegyptius. Et absolute videbatur ibi populus athletarum Christi et martyrum in uno loco congregatorum. De quibus et Eusebius Pamphyli tertio libro in Constantini Vita haec ita dicit. THEODORETUS lib. I. cap. 7, p. 24.
3.1.3
Cunctarum igitur Ecclesiarum quae totam Europam, Libyamque, et Asiam replebant, simul erant ministrorum Dei congesta cacumina; unaque orationis domus tanquam a Deo dilatata intrinsecus ferebat omnes in idem, Syros simul, et Cilicas, Phoenicasque, et Arabes, atque Palaestinos, inter hos et Aegyptios, Thebaeos, Libyas, nec non et qui ex Mesopotamia oriuntur, sed etiam Persa ad concilium venit episcopus. Verum nec Scytha defuit ex eorum choro, Pontusque, et Asia, Phrygia, et Pamphylia viros probatissimos praebuerunt. Aderant Thraces, et Macedones, Achivi et Epirotae, et horum quoque interius habitantes. Ipse autem Hispanorum valde famosus Osius unus erat, et simul plurimis assidebat. De regia vero civitate praesul Alexander propter senectutem defuit; presbyteri vero praesentes locum ejus implebant. Talem itaque a saeculo solus unus imperator Constantinus Christo coronam vinculo pacis exornans, suo Salvatori de victoria inimicorum et hostium Deo docibilem[ ed. et ms. Santheod., decibilem] dedicavit; gratiarum actionis imaginem secundum nos apostolica plausione constituens. Tunc igitur ille sermo completus est: Collectos ex omnibus gentibus, quae sub coelo sunt, viros religiosos, inter quos erant Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes 225 Libyae secus Cyrenen, et advenae Romani, Judaei et proselyti, Cretes et Arabes. Verumtamen hoc illis deerat, quod non, sicut isti, omnes ex Dei ministris utique consistebant. In praesenti siquidem choro multitudo erat episcoporum, numerum trecentorum excedens, sequentibus eos presbyteris, ac diaconibus, et acolythis, quorum numerus non poterat comprehendi. Ministrorum vero Dei alii sapientiae sermone fulgebant, alii continentia vitae et patientia coruscabant; alii vero medio modo horum virtutibus ornabantur. Erant igitur inter eos alii temporis honorati longinquitate, alii juventute, et animi robore praemicantes, qui nuper venerant ad hujus ministerii cursum. Quibus videlicet omnibus imperator diebus quotidianis cibaria largissime ordinarat expendi. Haec itaque de his qui ibi collecti sunt Pamphili recitavit Eusebius. Cumque celebrasset imperator victricem contra Licinium festivitatem, et ipse occurrit ad Nicaeam. Clarebant autem inter episcopos Paphnutius ex superiori Thebaide, et Spiridion Cyprius. Cujus autem rei causa horum memini, postea sum dicturus. SOCRATES, lib. I, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 19.
3.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De libellis oblatis imperatori, et ab eo jussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani.
3.2
Aderant itaque cum episcopis viri disputationis experti verbis, studentes prodesse concilio. Ut autem assolet fieri, plurimi sacerdotum tanquam pro causis propriis decertare collecti, tempus se invenisse putarunt quo corrigeretur quod contristabat eos; et de quibus alium unusquisque forte culpabat, libellum offerens principi, quae in eo fuerant commissa narrabat. Cumque hoc quotidie facile proveniret, praecepit imperator certo die singulos de quibus alium culparent facere manifestum. Cumque dies constituta venisset, libellos oblatos suscipiens,« Hae quidem accusationes, inquit, tempus habebunt proprium, id est, diem magni judicii, Judicem vero illum qui tunc futurus est omnibus judicare. Mihi ergo homini constituto, de hujusmodi rebus non licet habere auditorium[ ms. Lyr., auditum], sacerdotum scilicet accusantium simul et accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari, qui judicentur ab aliis. Age nunc imitantes divinam clementiam in alterutrorum veniam condonantes, accusationes aboleamus alterutras; et de his quae ad fidem pertinent agere studeamus, cujus huc gratia convenimus.» Haec siquidem imperator dicens, uniuscujusque scripturam vacare, et libellos jussit ardere; diemque definivit qua solvi quae erant dubia conveniret. Ante constitutum vero convenientes apud semetipsos episcopi evocaverunt Arium, et propositis in commune suis opinionibus disputabant. Cumque, ut assolet, ad diversas quaestiones causa traheretur, alii quidem suadebant nihil innovandum circa antiquam fidei traditionem, et maxime quando morum simplicitas sine perscrutatione tradebatur, accedentibus ad fidei sacramentum. Alii vero respondebant non oportere sine examinatione sequi sententias antiquorum. Plurimi vero tunc convenientium episcoporum et sequentium eos clericorum, scientes disputare, hujusmodi elocutionum arte exercitati claruerunt, et imperatori atque his qui circa eum erant noti sunt facti. Ex illis enim et Athanasius tunc diaconus existens, dum cum Alexandro esset episcopo, hujus studii pars esse maxima videbatur, nec non et quidam Graecorum philosophorum opportune harum disputationum quaestione participati sunt: alii quidem quale esset hoc dogma studentes agnoscere; alii vero nuper inchoante Graecorum religione deperire, Christianis infensi, dogmatis sacramenta ad verborum certamina protrahebant, ita ut contra se seditiones exercerent, certaminaque sibimet inferrent, et saepius ex adverso contenderent. SOZOMEN., lib. I, cap. 16. Edit. Christ. Vales. 17, p. 430
3.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. De laico simplici confessore virum dialecticum superante, et de sene simplici, philosopho Christianum dogma pandente.
3.3.1
Cumque plurimi disputationis delectatione traherentur, unus quidam ex confessoribus laicis simplicem habens sensum, dialecticis obviavit, dicens: Audite igitur, Christus et apostoli non nobis artem dialecticam tradiderunt, vanamque verborum fallaciam, sed puram scientiam[ ms. Lyr., conscientiam] fide et operibus bonis observandam. Haec dicente juvene et animo sene, praesentes quidem mirati sunt, dictumque probaverunt. Dialectici vero satisfactione suscepta cessarunt, rationem quippe simplicem veritatis audientes. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 20.
3.3.2
Fertur enim et aliud: dum quidam eorum magnificentia sermonum extolleretur, et illuderet sacerdotibus, non pertulit ejus fastum[ ms. Lyr., factum] quidam senex simplex et innocens ac probatissimus confessorum; sed accessit adversus eum proferre sermonem. Hoc itaque factum petulantibus quidem et simplicem scientibus confessorem risum movit, maturioribus vero formidinem: providentibus ne a viro verbis artifice deduceretur ad risum; verumtamen cedentibus, ut quod vellet ediceret; resistere namque ei cum talis esset, nimium verebantur. In nomine, inquit, Jesu Christi, o philosophe, audi dogmata veritatis: Unus est Deus coeli et terrae, omniumque visibilium et invisibilium Creator, qui haec omnia Verbi sui virtute fecit, et Spiritus sui sanctitate firmavit. Hoc itaque Verbum quod nos Filium Dei nominamus, habita misericordia super homines, ab errore eos et ferali religione liberavit, passus ex muliere nasci, et cum hominibus conversari, et mori pro eis, venietque denuo judicaturus singulorum vitam. Haec ita se habere sine perscrutatione credimus. Noli igitur inaniter laborare, quaerens destruere ea quae fide percepimus. Noli investigare modum quo fieri haec aut non fieri potuerunt. Si enim credis consulenti mihi, ad ista responde. Obstupefactus vero philosophus: Credo, inquit. Tunc gratias pro devictione persolvens, eadem quae senior aeque sectatus[ ms. Lyr., senior testatus] est, et prioribus consectatoribus, ut unanimes sibimet essent, persuadebat: non improvide mutatum se jurans, sed 226 ineffabili quadam virtute ad Christianitatem protinus invitatum. SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 431.
3.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. Quomodo in conflictu Alexander Constantinopoleos episcopus fecit philosophum obmutescere paganorum.
3.4
Dicitur autem proximum huic miraculo quiddam gestum per Alexandrum Constantinopolitanae civitatis episcopum. Cum enim venisset imperator Constantinus Byzantium, adeuntes eum quidam philosophi querebantur quasi non Deum coleret ut deceret, et circa sacra novitates exerceret, novam in republica introducendo culturam, praeter quae ejus majoribus visa sunt, et Graecorum Romanorumque principibus, quos habuerunt transacta saecula, placuerunt; volebantque cum Alexandro episcopo disputare de dogmate. Ille vero hujusmodi exercitatione verborum inexpertus erat, de vitae qualitate confidens. Fuit enim vir magnus, et conversatione mirandus. Cumque certamen imperatore praecipiente suscepisset, convenissentque philosophi, omnibus loqui volentibus, ut unum ex se quem vellent eligerent, postulavit sanctae memoriae pater noster Alexander: caeteros vero, quicunque essent, silentium tenere; praecepitque ut tantummodo his quae ab utroque dicerentur, intenderent. Suscipiente siquidem uno eorum disputationis universae negotium, ad philosophum sanctus Alexander: In nomine, inquit, Jesu Christi impero tibi imprimis ne loquaris. Et una cum ejus sermone opus impletum est. Repente namque ille homo, ut sermonem audivit, obligato ore conticuit. Putasne justum fuit considerare utrum majus hoc miraculum videretur, ut homo, et quidem philosophus, sic facile officium locutionis amitteret, an certe ut lapis violentia verbi manu divideretur, quod quidam aiunt Julianum fecisse Chaldaeum? Et haec quidem sic acta sunt ut referuntur. SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 432.
3.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De prima sessione episcoporum in Nicaeno palatio, et de abdicatione Arii.
3.5
Interea sacerdotes saepe convenientes, Arium ad medium deducebant, subtilemque examinationem de ejus propositionibus agitabant. Petulanter autem in quamlibet partem metuebant proferre sententiam. Haec itaque sacra et venerabilis turba a permixtione adversariorum non videbatur aliena. Erant enim inter eos quidam, pauci quidem, sed callidi, et brevia imitantes, celantesque calliditatem, et Arii blasphemiam non defendentes aperte. Convenientibus igitur universis, maximam domum praeparavit in regalibus imperator, sedes et subsellia in ea poni praecipiens quae sufficerent ordini sacerdotum: ita decentem praeparans eis honorem, invitavit ingredi, et de praesentibus habere consilium[ ed. Niv. et Frob., concilium]. Intravit autem et ipse princeps ultimus cum paucis, laude dignam sui magnitudinem habens, et mirabilem speciem, mirabilioremque gerens dignitatem pudoris in fronte. Minore vero sede quam aliis, posita, in medio eorum sedit: primo tamen petens hoc sibi episcoporum jussione concedi. Tum cum eo resedit sanctissimus ille chorus. Primus itaque magnus Eustathius Antiochenae sortitus Ecclesiae praesulatum; nam Philogonius, cujus dudum meminimus, ad meliorem jam transierat vitam; et hunc mirabilem virum, etiam nolentem, ad regimen ejus Ecclesiae decreto communi pontifices ac sacerdotes et omnis populus Christianus venire compulerat. Is ergo praeconiorum floribus caput principis exornavit, et studio ejus, quod habebat circa sacra, benedictiones exhibuit. Post hunc autem Eusebius cognomine Pamphili. Quibus jam residentibus, famosissimus imperator protulit de unanimitate concordiaque sermones, tyrannorum crudelitatem eis rememorans, et honorabilem pacem, quae sub eo collata est divinitus; simul et quia pessimum et valde crudele videretur, ut destructis hostibus, nulloque praesumente resistere, sacerdotes alterutros jacularentur atque confunderent, et impiis atque sine Deo personis delectationem risumque praeberent: cum utique de divinis tractarent rebus, et sancti Spiritus doctrinam in scriptis haberent. Evangelici enim libri sunt, inquit, et apostolici, antiquorumque prophetarum sanctiones, quae nos erudiunt quid de sacra lege sapiamus. Expellentes igitur hostile certamen ex verbis divinitus inspiratis, solutionem quaestionum mente percipiamus. Haec et his similia, tanquam filius amator patris, sacerdotibus veluti patribus offerebat, apostolicorum dogmatum studens profligare discordiam[ ed., Niv. et Frob., conciliare concordiam]. Concilii vero plurima pars his quae dicebantur obediebat; et inter alterutros unanimitatem et dogmatum salubritatem libenter amplectebantur. Pauci vero quidam, quorum jam meminimus, et super illos Minophantus Ephesius, et Scythopolites Patrophilus, Theogonius Nicaenus episcopus, et Narcissus Neroniadis, quae est secundae Ciliciae, quam nunc Irenopolim vocant, et cum his Theonas Marmaricenus, et Ptolemaidis Aegypti Secundus apostolicis resistentes dogmatibus, Arium defendebant: dictantes enim fidei petitionem, coetui communi dederunt. Quae cum lecta fuisset ab universis, repente disrupta est, et adultera fraudulentaque pronuntiata. Turba siquidem et tumultu contra eos ab omnibus habito, cunctisque proditionem ab eis factam accusantibus pietatis, formidantes surrexerunt, et primi Arium abdicaverunt, excepto Secundo et Theona. Cum ergo fuisset impius ille destructus, concorditer universi fidem gloriamque dictantes, quae hactenus in Ecclesiis permanet, et subscriptionibus roborantes, solvere concilium. Dolose tamen et non salubriter praedicti viri in fidei termino consenserunt; ut testantur tam quae postea ab eis machinata sunt contra pietatis propugnatores, quam quae ab ipsis conscripta noscuntur. THEODORETUS, lib. I, cap. 7, p. 24.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio.
3.6
Eustathius itaque Antiochenus episcopus, cujus primitus memini, haec de eis retulit, docens 227 quae facta sunt, eorumque redarguens blasphemias, ubi illud etiam proverbiale interpretatur eloquium: Dominus creavit me initio[ ed., principium] viarum suarum in opera sua. Pergo itaque jam hinc, et ad ea quae gesta sunt. Cum igitur propter haec synodus maxima in Nicaeam venisset urbem, et quaereretur fidei modus, aperta quidem impudentia Eusebius scripturam protulit blasphemiae, quae coram omnibus lecta, repente cladem importabilem causa divisionis audientibus irrogavit: confusionem tamen incurabilem suo providit auctori. Cumque officina capta fuisset, indubitanter Eusebii, disrupta iniquitatis scriptura in conspectu omnium, quidam ex tractatu nomen exponentes pacis compescuerunt, omnes justam querimoniam facientes. Ariani autem metuentes ne congregato ibidem tanto concilio pellerentur, exsilientes anathematizaverunt interdictum Arii dogma, concorditer subscribentes litteris, suaque manu consentientes, et similiter se, sicut omnis synodus, sapere profitentes. Cumque praesulibus, ut ita dicam, mala calliditatis arte praevaluissent, qui magis debuerant agere poenitentiam, tunc quidem latenter, postea vero clare damnatas coeperunt allegare sententias: saepe ponentes insidias eis a quibus videbantur esse convicti, volentesque zizaniorum germina radicare. Et tunc timentes declinantesque tanti concilii cognitores, occulte postea pietatis praedicatores debellare tentabant. Sed non credimus homines sine Deo posse praevalere contra sacram adorandamque legem evangelicamque doctrinam. Nam licet admodum roborentur, rursus fortiter et magnifice devincuntur, secundum propheticam gloriosi vocem Isaiae. Haec itaque magnus Eustathius. THEODORETUS, lib. I, cap. 8. Edit. Christoph. et Vales. cap. 7, p. 26.
3.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Relatio Athanasii ad Afros.
3.7
Hujus autem concertator, et veritatis propugnaculi turris Athanasius, successor Alexandri famosissimi praesulis, quando scripsit ad Afros, etiam haec adjecit: Convenientes enim episcopi studuerunt verba quidem impietatis ab Arianis inventa perimere, hoc est, ex non existentibus, et quod dicebant, creaturam et facturam Filium; et, fuit aliquando quando non fuit; et, quia mutabilis est naturae. Scripturarum vero manifestas posuere dictiones: quia ex Deo Filius naturaliter unigenitus est, Verbum, Virtus, Sapientia sola Patris, Deus verus, sicut Joannes ait; et sicut scripsit Paulus, splendorem gloriae, et figuram substantiae, docens esse Filium Patris. Qui vero circa Eusebium erant, propria tracti vesania loquebantur alterutris, et dicebant: Consentiamus, nam et nos ex Deo sumus. Unus enim Deus, ex quo omnia: et, Vetera transierunt: ecce omnia nova ex Deo sunt facta. Cogitabant autem et illud quod in Pastore conscriptum est: Primum omnium crede, quia unus est Deus, qui creavit universa atque perfecit, et constituit ex non exstante, ut sint. Porro alii episcopi malitiam videntes illorum, et pessimam impietatis artem, apertius et, ut ita dicatur, manifestius dixerunt ex Deo, id est, conscripserunt ex substantia Patris esse Filium; ut creaturae quidem, eo quod non habeant a semetipsis ut sint, sed habeant principium existendi, dicantur a Deo; Filius autem solus proprius ex substantia credatur Patris. Hoc enim Unigeniti proprium est et veri Verbi Patris. Haec itaque fuit occasio ut ex substantia diceretur Patris. Rursus autem requirentibus episcopis paucos eorum qui Ariani esse putabantur, si dicerent Filium non esse creaturam, sed virtutem et sapientiam solam Patris, et imaginem sempiternam, et indissimilem per omnia Patri, ac Deum verum: capti sunt qui circa Eusebium innuentes alterutris, quia et haec veniunt etiam ad nos; nam et nos, inquiunt, imago et gloria dicimur Dei. De nobis enim et dicitur, et dictum est: Semper enim nos qui vivimus, et virtutes multae sunt; et egressa quidem est omnis virtus Dei ex terra Aegypti: campa quoque et locusta dicitur virtus magna; et rursus: Dominus virtutum nobiscum. Sed etiam proprie nos Dei sumus. Habemus hoc non simpliciter, quando et fratres vocavit nos. Si autem et verum Deum dicunt Filium, non nos contristat. Factus enim verus est. Haec est Arianorum corrupta mens. Sed etiam ipsi episcopi videntes eorum dolum, collegerunt ex Scripturis splendorem, fontem, et fluvium, et figuram ad substantiam pertinere. Et illud: In lumine tuo videbimus lumen; et: Ego et Pater unum sumus. Et clarius jam ac breviter conscripserunt consubstantialem Patri Filium. Omnia namque praedicta hanc significationem habent. Murmuratio siquidem eorum, quasi verba haec non fuissent ex Scripturarum auctoritate prolata, per eos quoque inanis esse convincitur. Ex non scripto namque ipsi impie proferentes, quippe quod nusquam penitus invenitur, ex non exstantibus; et, fuit aliquando quando non fuit, alios culpant: propterea ex non scriptis sermonibus, pie tamen intellectis damnati sunt. Ipsi namque veluti de stercore reperientes[ ed., Niv. et Frob., repentes], haec vere de terra locuti sunt. Verum episcopi non sibimet adinvenientes verba, sed habentes haec a Patribus, testimonia conscripserunt. Veteres enim sacerdotes ante eos pene centum triginta magnae Romae civitatisque nostrae accusaverunt omnes qui dicunt facturam aut creaturam esse Filium, et non consubstantialem Patri. Et hoc sciebat Eusebius Caesariensis episcopus, qui primum defendebat Arianorum sectam, novissime vero subscripsit Nicaeno concilio. Scripsit autem et civibus suis, confirmans, quia et antiquorum aliquos doctos et illustres episcopos et conscriptores agnovisset nomine consubstantialitatis usos in Patris et Filii deitate. Isti ergo concilium metuentes, expositae fidei consenserunt, secundum prophetae increpationem, dicentis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Theonas autem et Secundus nolentes acquiescere, condemnati sunt. Postea vero in concilium venientes, viginti conscripserunt de conversatione ecclesiastica sanctiones. THEODORETUS, lib. I, cap. 8, p. 27.
3.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De Sabino Macedonianorum episcopo.
3.8
Sabino itaque non credamus, qui eos idiotas vocavit et imperitos. Sabinus enim Heracleae Thracensis Macedonianorum episcopus, habita congestione eorum quae per diversa concilia 228 sacerdotum ex scripto prolata sunt, eis qui Nicaeam convenerunt, velut idiotis et simplicibus derogavit: non sentiens quoniam et ipsi Eusebio cum multa probatione confitenti fidem, velut idiotae, noscitur derogare. Et aliqua quidem volens praeteriit, aliqua vero mitigavit; cuncta tamen secundum propriam sumpsit intentionem. Et laudat quidem tanquam fide dignum testem Eusebium Pamphili; laudat simul et principem, tanquam ea quae sunt Christianorum dogmatizantem. Culpat autem expositam in Nicaea fidem, tanquam ab idiotis et nihil scientibus traditam; et quem velut sapientem et sine mendacio testem vocare consuevit, ejus voces sponte contemnit. Ait enim Eusebius: Quia ex viris Dei Nicaeam convenientibus, alii quidem sapientiae sermone micuerunt, alii continentia vitae laudati sunt; et quoniam imperator praesens omnes ad unitatem suam concordes et consectatores esse perstruxit. Sic ergo contraria dicta Sabini, nec non Eusebii, atque consortum eorum sibimet agnoscuntur. Et si quidem alicubi opus fuerit, de Sabino memorabimus. Concordia ergo fidei a magno in Nicaea prolata concilio, ab Eusebio clara voce laudata, haec est. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.
3.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De fide Nicaeni concilii.
3.9
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, et quae in coelo, et quae in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus et homo factus est, passus, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Dicentes autem: Erat quando non erat; aut, non erat antequam fieret; aut, quia ex non exstantibus factus est; aut, ex altera substantia vel essentia dicentes esse; aut, creatum, aut convertibilem Filium Dei, hos tales anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo et agnoverunt et amplexi sunt; et, sicut ait Eusebius, consonantes et unanimes in scriptis explanaverunt. Quinque vero solummodo non receperunt, verbum consubstantialitatis reprehendentes, Eusebius Nicomediae praesul, Theogonius Nicaenus, Mares Chalcedonensis, Theonas Marmaricenus, Secundus Ptolemaidis, dicentes consubstantiale esse, quod ex aliquo est, aut ex partitione, aut ex decursione, aut ex plantatione. Ex plantatione quidem, sicut ex radice germen; ex decursione vero, sicut paterni filii; ex partitione autem, sicut ex massa aurea annuli duo, vel tres. Secundum nullum autem horum, inquiunt, est Filius Dei. Propterea ergo dicebant in fide non esse consentiendum. Plurimum siquidem verbo consubstantialitatis derogantes praedicti viri, in Arii depositione subscribere noluerunt. Ideoque synodus Arium et consectatores ejus anathematizavit omnes: adjicientes neque accedere eum in Alexandriam. Praeceptumque principis repente eumdem Arium, et qui circa Eusebium, et Theogonium, et qui cum eis erant, exsilio deportavit. SOCRATES, lib. I cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.
3.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt.
3.10
Eusebius igitur et Theogonius post modicum tempus exsilii, libellum poenitentiae porrigentes, in fide consubstantialitatis consenserunt, quod declarabimus procedentes. Tunc autem in synodo Eusebius cognomine Pamphili Caesareae Palaestinae sortitus episcopatum, paululum animadvertens atque considerans, utrum oporteret suscipi terminum fidei, una cum aliis omnibus, hoc est cum universa multitudine consensit atque subscripsit, nec non et populo sub sua dioecesi constituto scripsit terminum fidei, et ubique destinavit sermonem: subtiliter consubstantialitatis nomen interpretatus; ut nequaquam penitus suspicionem adversam de eo quilibet habere potuerit. Sunt autem quae ab ipso Eusebio conscripta sunt hujusmodi verba. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.
3.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Epistola Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos.
3.11.1
Arbitramur et vos, dilectissimi, etiam aliunde didicisse, fama consueta praecurrere perfectum de his quae gesta sunt sermonem. Sed ne ex hujusmodi auditu veritas vobis aliter nuntietur, necessario direximus vobis primum quidem scripturam a nobis de fide propositam. Nam et Dominus noster ad praedicandum discipulos suos mittens, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. De quibus et affirmamus ita se habere et ita sapere; sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide: anathematizantes omnem sine Deo haeresim. Haec omnia ex corde sapuisse et anima, ex quo novimus nosmetipsos, et nunc sapere et dicere coram omnipotente Deo et Domino nostro Jesu Christo cum veritate testamur: ostensuri probationibus, et satisfacturi vobis, quia et praeteritis temporibus ita credidimus et praedicavimus. Hac a nobis exposita fide, nulli relictus est resistendi locus. Sed et ipse primus Deo amabilis imperator noster rectissime eam habere testatus est, et sic etiam se professus est sapere; et in hac omnes consentire et subscribere, et in his dogmatibus concordare praecepit, uno solummodo inscripto et inserto consubstantialitatis verbo. Quod etiam ipse interpretabatur, dicens: quia non secundum corporeas passiones consubstantiale dicitur, neque secundum divisionem, neque secundum quamdam decisionem ex Patre subsistere. Non enim posse naturam sine materia intelligibilem incorporeamque corporali aliqua subsistere passione, sed sacris quibusdam ineffabilibusque rationibus magis intelligendam. Et sapientissimus quidem atque piissimus imperator 229 ita philosophabatur. Fidei ergo explanatione dictata, quemadmodum ab eis dictum sit, ex substantia Patris, et Patri consubstantialem, non est sine examinatione derelictum. Consultationes enim et responsiones deinde movebantur, et mens perscrutabatur dictorum sensum. Et hoc ergo quod aiebant de substantia, constabat apud eos significativum quidem esse ex Patre, non tamen tanquam partem esse Patris. Propterea nobis quoque videbatur bene se habere, ut mente consentiremus piae doctrinae dictanti ex Patre Filium esse, non tamen partem ejus esse substantiae. Quapropter et nos mente consensimus, neque vocem consubstantialitatis refutantes, posita prae oculis nostris pacis intentione, et ab intellectu rectissimo non cadentes. Secundum hoc etiam natum, et non factum suscepimus: quoniam, factum, commune esse dicebant opus reliquarum creaturarum factarum per Filium, quarum nihil simile habere Filium confitemur et praedicamus. Unde non eum esse facturam dicimus, quod congruit iis quae per eum facta noscuntur, sed superius quam facturae, totius esse substantiae, quam ex Patre natam divina docere videntur eloquia; modo quippe generationis inenarrabili et incogitabili existente universae naturae factore[ ed., Niv. et Frob., factae]. Sic autem et consubstantialem esse Patri Filium ratio examinata cognoscit, non secundum corporum modum, neque mortalibus animantibus proximum. Nam neque per divisionem substantiae, neque defectionem[ ed., perfectionem] aut mutationem paternae substantiae vel virtutis. His enim omnibus ingenita natura Patris extranea est. Sed praedicandum est esse consubstantialem Patri Filium, eo quod nullam aequalitatem ad creaturas factas Dei Filius habeat; sed soli Patri genitori per omnem modum sit similis, et non sit ex alia qualibet substantia vel essentia, sed ex Patris. Quod etiam ipsum hoc modo interpretatum bene se habere visum est ad consentiendum: quoniam et priscorum episcopos aliquos, et conscriptores eloquentes et nobiles agnovimus in Patris et Filii theologia, id est divina ratiocinatione, nomine consubstantialitatis esse usos. Haec itaque de exposita fide sint dicta, in qua universi consensimus, non sine animadversione, sed secundum sensus expositos coram ipso Deo amabili examinante imperatore, et praedictis rationibus concordantes, anathematismum post fidem in eis prolatum sine tristitia esse credidimus, eo quod non scriptis uti vocibus prohiberent. Unde pene omnis facta est confusio et indisciplinatio cunctis Ecclesiis. Nulla siquidem scriptura divinitus inspirata dicente, ex non exstantibus; aut, fuit aliquando quando non fuit, et reliquis quae proferebant, irrationabile nobis visum est haec dicere vel docere: quoniam neque priori tempore hujusmodi consuevimus uti sermonibus. Haec vobis necessario scripsimus, dilectissimi, judicium nostrae examinationis et consensum vobis innotescentes. Et quia rationabiliter tunc quidem nos scripta quaedam modis aliis offendebant; postea vero indubitate ea quae erant sine contristatione suscepimus. Quapropter magnanimiter nobis sensum verborum discutientibus, placuit concordare in his quae a nobis ipsis in fidei expositione confessa sunt.
3.11.2
Haec itaque Eusebius Pamphili in Caesaream Palaestinae litteris explanavit: Alexandrinae vero Ecclesiae, et Aegyptiacae, et Libyae, et Pentapoleos, et quae vicinae sunt, haec scripsit communi decreto concilium. SOCRATES lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.
3.12.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Epistola Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata.
3.12.1
Sanctae magnaeque Dei gratia Alexandrinae Ecclesiae et dilectissimis fratribus per Aegyptum, et Libyam, et Pentapolim constitutis, congregati et magnam sanctamque synodum Nicaeae celebrantes episcopi, in Domino salutem
3.12.2
Quoniam Dei gratia, et Deo amantissimi principis nostri Constantini, congregantis nos in urbe praedicta ex provinciis diversis et civitatibus, magna sanctaque synodus celebrata est, omnimodis necessario visum est ab hoc sacro sanctoque concilio etiam ad vos litteras destinare, ut noveritis quae quidem mota et examinata, quae vero placuerunt atque firmata sunt. Ante omnia siquidem exquisita sunt impia et iniqua et sine Deo dogmata Arii, eique consentientium, sub praesentia Deo amantissimi imperatoris nostri Constantini, et omnium decreto complacuit anathematizari impiam ejus sectam et iniquam, atque sine Deo verba, simul et nomina quibus utebatur, Filium Dei blasphemando, et dicendo: ex non exstantibus esse; et iterum, fuit aliquando quando non fuit. Quomodo enim fuit, aut quomodo iterum non fuit? Et pro libero arbitrio malitiae atque virtutis capabilem Filium Dei esse dicentes, creaturam nominabant eum atque facturam. Haec igitur omnia fatua, et anilia, et blasphema anathematizavit sanctum et universale concilium, et nec usque ad auditum impiae sectae atque furoris hujus, aut intellectum sensuum iniquorum accommodavit. Ea quidem quae de illis gesta sunt, qualem terminum habuerint, omnia jam aut audistis, aut audietis: ne nos forte videamur viro obloqui, propter delictum suum improperia digna portanti. Tantum etenim valuit ejus impietas, ut etiam Theonas Marmaricenus, et Secundus Ptolemaidis ea uterentur. Idem enim et illi damnati sunt. Sed quoniam ineffabilis gratia Dei illas quidem malas sectas, et blasphemias, et discordiam, et audaciam personarum, et divisionem, praedicta commonitione[ ed., commotione] destruens liberavit Aegyptum; relinquebantur autem quae per petulantiam Meletii gesta sunt, et eorum qui ab eo sunt ordinati, etiam ex hac parte quae placuerint synodo, vobis insinuamus, charissimi fratres. Placuit ergo Meletium quidem clementi concilio( dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur) manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate videri, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab ipso sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum; et ut his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum 230 praeferre, aut omnino aliquid agere praeter voluntatem Ecclesiae catholicae praesulis Alexandri. Gratia namque Dei et orationibus vestris in nullo schismate repertos; sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni; et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solum modo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriae civitatis episcopo. Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus. In persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt, propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitatem ejus, ac petulantiae voluntatem: ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Haec sunt praecipua et competentia Aegypto et sanctissimae Alexandrinorum Ecclesiae. Si quid autem aliud ordinatum est aut dogmatizatum, praesente domino atque charissimo comministro et fratre nostro Alexandro, ipse praesens vobis subtilius poterit aperire, tanquam auctor gestorum et communicator existens. Evangelizamus autem vobis et de consonantia sanctissimi Paschae, quia vestris orationibus est correctum etiam hoc opus, ita ut omnes Orientales fratres, qui cum Judaeis primitus celebrabant, consone cum Romanis, et vobiscum, et cum omnibus ab initio Pascha custodientibus, ex hoc tempore debeant custodire. Exsultantes itaque in his quae gesta sunt, et in communi pace atque concordia, et in eo quod omnis radicitus haeresis avulsa est; cum majori honore et ampliori charitate suscipite comministrum nostrum, pontificem vestrum Alexandrum, qui nos praesentia sua laetificavit, tantumque laborem pro pace vestra etiam in hac aetate sustinuit. Orate simul et pro nobis omnibus, ut quae bene placuerunt, firma permaneant per Dominum nostrum Jesum Christum, secundum bonam voluntatem facta, sicuti credimus, Dei Patris in Spiritu sancto, cui est gloria in saecula. Amen.
3.12.3
TRINITAS CONSUBSTANTIALIS AETERNA DEUS EST.
3.12.4
THEODORETUS, lib. I, c. 9. Edit. Christ. Vales. c. 6, p. 30.-- SOCRATES, lib. I, cap. 6, Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 27.
3.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.
3.13
Ex hac igitur epistola synodi manifestum est quia non solum Arium et consortes ejus anathematizaverunt, sed etiam verba sectae ipsius; et quia de Pascha concordantes, haeresiarcham Meletium susceperunt. Movet autem me fervor imperatoris, etiam ex alia re ejus voluntatis habere memoriam, et quemadmodum pro concordia cogitabat. Habens enim providentiam pacis Ecclesiarum, vocavit ad synodum et Acesium Novatianorum religionis episcopum. Postquam ergo scripta et subscripta est a concilio fidei definitio, requisivit imperator Acesium, si et ipse consentiret in fide et paschalis definitione festivitatis. At ille: Nihil, inquit, novi, o imperator, synodus definivit. Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro denuo imperatore requirente: Cur ergo te a communione separas? ille ea quae sub Decio gesta sunt persecutionis tempore replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium: quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccatum quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant, communicatione sacramentorum fieri dignos; sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata remittere. Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et, si potes, ascende solus in coelum. Haec nec Eusebius Pamphili, nec alii dixerunt. Ego vero audivi a viro nequaquam mentiente, qui et valde senex erat, et tanquam qui viderat ea quae fuerant in concilio gesta referebat. SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 29.
3.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. Quod canones ecclesiastici in Nicaea conscripti sint, et de Vicennalibus Constantini.
3.14
Synodus autem corrigere volens hominum vitam, et in ecclesiis commorantium, posuit leges quas canones appellamus. In quorum tractatu videbatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi cum conjugibus quas ante consecrationem duxerant, non dormirent. Surgens autem in medio Paphnutius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem esse dicens concubitum cum propria conjuge. Suasitque concilio ne talem poneret legem: gravem asserens esse causam quae aut ipsis aut eorum jugalibus occasio fornicationis existeret. Et haec quidem Paphnutius, licet nuptiarum esset inexpertus, exposuit. Synodusque laudavit sententiam ejus, et nihil ex hac parte sancivit; sed hoc in uniuscujusque voluntate, non in necessitate dimisit. SOZOMEN., lib. I, cap. 22. Edit. Christ. Vales., c. 23, p. 437.-- His a concilio ita dispositis, contigit vicennalia Constantini principis provenire. Et est consuetudo Romanorum, unumquodque decennium imperatorum publica devotione celebrare. Opportunum ergo judicans Constantinus, invitavit tunc ad convivia synodum, et donis competentibus honoravit. Admonitisque de concordia fidei, et communi inter alterutros pace, petita ab eis oratione, valedixit universis in Nicaea: scribens absentibus quae fuerint in concilio celebrata, et invitans ut ab omni discordia recedentes, concordarent in exposita concilii fide; quae nihil aliud nisi Dei sententia videretur ex consonantia tantorum et talium sacerdotum sancto Spiritu constituta, et post inquisitionem subtilissimam, et animadversionem dubitationum omnium comprobata. SOZOMEN., lib. I, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 438. 231
3.15.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. Epistola Constantini de Ario et scriptis ejus.
3.15.1
Victor Constantinus maximus, Augustus, episcopis et populo.
3.15.2
Malignos et impios Arius imitatus, dignum est ut illorum quoque suscipiat ultionem. Sicut ergo Porphyrius divinae pietatis inimicus, iniqua volumina contra religionem proferens, dignam promeruit invenire mercedem, et talem per quam in posterum esset opprobrio, et plurima compleretur infamia. Et nunc placuit Arium et consectatores ejus vocari Porphyrianos; ut quorum mores imitati sunt, eorum vocabulo perfruantur. Super haec autem, si qua conscriptio ab Ario facta reperitur, igni tradatur; ut non solum prava ejus doctrina depereat, sed neque ulla ejus possint remanere commenta. Hoc etiam praecipio, si quis conscriptiones Arii celasse compertus fuerit, et non repente proferens igne consumpserit, mortis supplicio subjacebit. Mox enim ut in hoc fuerit captus, capitalem suscipiet ultionem. Deus vos custodiat. Amen. SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 32.
3.16.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. Ejusdem epistola ad Eusebium Palaestinae de confectione sacrorum librorum, et de repurgatione dominici sepulcri.
3.16.1
Victor Constantinus maximus, Pius, Eusebio
3.16.2
Ut in nostri nominis civitate cognovimus, Salvatoris Dei nostri prospiciente solatio, maxima hominum multitudo sanctissimae se dicavit Ecclesiae; ut hoc cremento valde proficiente, dignum esse videatur etiam ecclesias in ea plures aedificari. Quapropter, quod visum est nostrae voluntati, decuit nos tuae notum facere sapientiae, quatenus quinquaginta membranaceos codices bene confectos, et ad usum habiles, ab artificibus antiquariis, et perfecte artem scientibus scribi praecipias, divinarum quippe Scripturarum, quarum maxime confectionem et usum necessarium Ecclesiis esse nosti. Directae sunt enim litterae a nostra tranquillitate ad provinciae judicem, quatenus omnia confectioni eorum necessaria praebere curet. Ut enim citius codices conscripti conficiantur, erit opus diligentiae tuae. Nam et duo publica vehicula ad deferendos eos ex auctoritate rescripti nostri te percipere convenit. Sic enim et maxime bene conscripti usque ad nostrum perducentur aspectum, uno quippe tuae Ecclesiae hoc exsequente diacono; qui dum ad nos venerit, experietur nostrae munificentiam pietatis. Deus custodiat te, frater charissime.
3.16.3
Sufficiunt quidem haec ad conjiciendum, magis autem aperte noscendum, quemadmodum famosissimus imperator suum studium circa sacra constituerit. Attamen adjiciam quae etiam circa salutare sepulcrum gesserit.
3.16.4
Agnoscens enim quoniam elati, et circa culturam bacchantes idolorum, sepulcrum Domini sordibus operuerant: oblivioni tradere contendentes memoriam salutarem; et desuper templum aedificaverant luxuriosissimae daemonis, id est Veneris, ut illic virginum cantibus insultarent; praecepit destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi; deinde sacrarium aedificari Deo maximum atque pulcherrimum, sicut designatur ex ejus epistola ad Macarium ipsius civitatis episcopum destinata. THEODORETUS, lib. I, cap. 16, p. 45.
3.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. Libellus poenitentiae ab Eusebio et Theogonio datus.
3.17.1
Eusebius igitur et Theogonius poenitentiae libellum summis episcopis dirigentes, ab exsilio revocati sunt imperiali praecepto, et suas Ecclesias receperunt, expellentes eos qui in ipsorum locis fuerant ordinati, id est Eusebius Amphionem, Chrestum vero Theogonius. Cujus libelli exemplar hoc est.
3.17.2
Dudum quidem ante judicium condemnati a reverentia vestra, patienter ferre quae decreta sunt a sancto concilio vestro debuimus. Sed quia nimis absurdum est contra nosmetipsos dare calumniatoribus de taciturnitate probationem, propterea referimus quoniam nos et in fide una cucurrimus, et sensum examinantes de consubstantialitatis sermone cuncti pacificati sumus: nequaquam sequentes haeresim, sed commemorantes[ ms. Lyr., commorantes] ad cautelam Ecclesiarum quae nostrae subveniebant menti. Et satisfacientes eis a quibus per nos suaderi debuerat, in fide subscripsimus. Anathematismo autem non subnotavimus, non tanquam fidem accusantes, sed velut non credentes talem esse eum qui fuerat accusatus, certi de ejus ad nos directis epistolis, et inter nos disputationibus habitis. Si igitur satisfactum est sancto vestro concilio, non reluctantes, sed consentientes decretis vestris, etiam hac conscriptione satisfacimus vobis: non exsilium graviter ferentes, sed suspicionem abjicientes haereseos. Si enim dignamini nunc in vultu vestro nos suscipere, habebitis in omnibus consonantes, et vestra sequentes pariter constituta: quando etiam eum qui in his accusatus est, placuit reverentiae vestrae clementiam promereri atque revocari. Absurdum namque est, si is qui putatur esse reus revocatur ad satisfaciendum in quibus ei derogabatur; ut nos contra nosmetipsos praebeamus per taciturnitatem increpationis judicium. Dignamini ergo, sicut vestrae convenit venerationi, et Deo amantissimum principem commonere, et preces tractare nostras, et velociter de nobis quae vobis conveniunt cogitare[ ms. Lyr., disputare].
3.17.3
Hic quidem libellus est reversionis Eusebii et Theogonii. Ex verbis autem ejus conjicio quia isti quidem dictatae fidei subscripserunt, damnationi vero Arii consentire noluerunt. Ex quo et Arius ante istos revocatus agnoscitur. Sed licet hoc ita se habere videatur, tamen Alexandriam accedere prohibitus est. Hoc autem ostenditur ex ejus cogitationibus, quas postea molitus invenitur, figmento suae poenitentiae, sicut opportune patefiet. SOCRATES, lib. I, cap. 10. Edit. Christoph. Vales. cap. 14, p. 43. 232
3.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De dedicatione et ornamentis civitatis, et de cultu Jerosolymorum, et ligno crucis, atque clavis quibus transfixus est Dominus.
3.18.1
Imperator interea post concilium degebat laetus. Celebrata ergo festivitate publica Vicennalium suorum, mox ad erigendas ecclesias festinus accessit. Hoc itaque faciebat per singulas civitates et in urbe cognominis sui. SOCRATES, lib. I, cap. 12, edit. Christ.
3.18.2
Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habitare civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit portasque fecit quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. SOZOMEN., lib. II, cap. 2. Edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 444.
3.18.3
Quae cum primitus Byzantium vocaretur, auxit et maximo eam muro circumdedit, et diversis ornatam fabricis aequam imperiali Romae constituit; et denominatam Constantinopolim, appellari secundam Romam lege firmavit, sicut lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et in Strategio juxta equestrem statuam ejus est constituta. In hac quoque civitate duas quidem aedificavit ecclesias, quarum unam nominavit Irenem, aliam vero appellavit Apostolorum. Non solum autem, sicut dixi, auxit Constantinus Christianorum dogmata, sed etiam paganorum templa destruxit. Simulacra namque ornata publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, qui cum ipso videantur aspectu, referuntur. SOCRATES, lib. I, cap. 12. Edit. Christoph. Vales. cap. 16, p. 45.
3.18.4
Interea mater imperatoris Helena, cujus cognomine vicum Drepani princeps civitatem dicavit Helenopolim, admonita per somnum ad Jerosolymam properavit; et quondam Jerusalem desertam sicut pomorum custodiarium inveniens, requisivit sepulcrum Christi. Quod licet difficillime, tamen invenit. Itaque repente templum illud scelestissimum dejici jussit. Et palam facto Domini monumento, apparuerunt circa id suffossae tres cruces, et clavi, simul et titulus litteris Hebraicis, Graecis Latinisque conscriptus: JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. SOCRATES, lib. I, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 64.
3.18.5
Dicitur autem quia etiam mortuus crucis tactu surrexerit. De hoc ligno sibylla dixit apud paganos: O ter beatum lignum in quo Deus extensus est!
3.18.6
Tunc ergo quae crux esset Domini, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius, civitatis praesul, hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae, longa aegritudine fatigatae, unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem crux attigit, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. SOZOMEN., lib. II, cap. 1; edit. Christ.
3.18.7
Sic itaque mater imperatoris quod cupiebat agnoscens, de clavis quidem quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam immisit imperatoris: filii capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret; alios freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, et veterem prophetiam adimplens. Olim enim Zacharias clamaverat propheta, dicens: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salutaris vero crucis partem quidem aliquam regalibus distribuit. THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.
3.18.8
Quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam devote condidit. SOCRATES, lib. I, cap. 13; edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 47
3.18.9
Reliquam vero partem in argentea theca clausam civitatis tradidit sacerdoti. Et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque aedificavit ecclesias. His ita gestis, convivio exhibito virginibus sacris, et ipsa ministerium ancillae gerens, ultra octogesimum annum aetatis agens, et his similia faciens rediit ad filium. Et cum laetitia transivit e saeculo, multa filio pietatis mandata committens, novissimis benedictionibus adimpleto. THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.
3.18.10
Post haec igitur imperator curam maximam Christianorum habens, paganorum superstitiones aversabatur; removitque monomachias, et suas imagines in templis poni praecepit; et cubitum quo mensuratur Nilus, non jam in templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiam portari sancivit. SOCRATES, lib. I, cap. 14; edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 48.
3.18.11
In omnibus itaque volens similem monstrari Romae Constantinopolim, frustratus non est. Nam et corporibus et divitiis major effecta est. Quod ideo provenisse credo propter amorem Dei, quem civitas gerit, et habitatorum circa indigentes auxilium. In tantum namque fides crevit, ut multi quidem Judaeorum civium, pagani vero pene omnes Christianam illic converterentur ad fidem. In qua urbe, crescente tempore, religio noscitur ampliata; neque arae, neque pagana templa, aut sacrificia facta sunt, nisi sub Juliano brevi tempore; quod mox probatur exstinctum. Hanc igitur tanquam nuper conditam Christi civitatem Constantinus suo nomine dedicavit: multis eam et magnis exornans ecclesiis. Juvabatque Divinitas imperatoris vota, et apparitionibus multis indicabatur quia sanctae salutaresque essent quae illic aedificabantur ecclesiae. SOZOMEN., lib. II, cap. 2; edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.
3.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De loco ubi Vesta olim colebatur, et nunc archangeli basilica stat, et de miraculis quae illic pro Christi nomine celebrantur.
3.19.1
Insignis itaque locus ex illo tempore claruit peregrinis et urbicis, ubi olim quidem Vesta colebatur, postea vero ecclesia facta est; qui locus nunc Michaelium nuncupatur, in dextera positus parte navigantium a Ponto ad Constantinopolim, distans ab ea navigio quidem stadiis fere triginta et quinque; per terram vero circumeuntibus omnem sinum usque ad septuaginta et amplius tenditur. Sortitus est igitur is locus appellationem nunc usque servatam, eo quod illic manifeste cernitur apparere Michael divinus archangelus: quod etiam ego jutus eximie verum 233 esse confirmo. Ostendit igitur hoc ita esse etiam multis aliis virtus divina per ipsarum rerum experimenta. Quidam enim in causis crudelibus aut inevitabilibus periculis, alii vero in languoribus aut ignotis passionibus incidentes, hic orantes ad Deum, liberari promeruerunt. Sed quae singulis et quomodo illic miracula contigerint, narrare longum est. Quae vero provenerint Aquilino nobis noto, et in causis forensibus socio, partim ab eo audiens, partim ipse cognoscens necessario pandam. Cum eum ardentissima febris rubris choleris mota[ mss., rubris coloribus nota] comprehendisset, aestuanti poculum dederunt medici, quod evomuit; moxque cum vomitu diffusae cholerae superficiem vultus ejus simili sui colore tinxerunt. Quamobrem quidquid comederet et biberet evomebat. Cumque hoc diu pateretur, nec esca ad nutrimenta proficeret, haesitabat ars medicorum; et dum morti vicinus esset, jussit suis ut eum ad locum hunc ducerent: credens aut illic se mori aut languore privari. Jacentique per noctem divina virtus apparens praecepit ut quidquid comederet, in hujusmodi potionem tingeret, quae esset ex pipere, et vino, et melle confecta. Quo facto, ab aegritudine liberatus est; quippe cum medicis ratione medicinae videatur esse contrarium calida pocula cholericis exhibere.
3.19.2
Audivi enim et Probianum virum in palatio habentem militiam medicorum, crudeli podagrae passione detentum, ibi doloribus liberatum, eique apparuisse sanctam mirabiliter visionem. Cum enim dudum paganus esset, factus postea Christianus, aliquatenus dogma sequebatur. Totius vero salutis causam, id est sacratissimam crucem, nolebat adorare. Hanc habenti sententiam divina virtus apparens, et signum monstravit crucis, quod erat positum in altario ejusdem ecclesiae. Et aperte palam fecit, quia ex quo crucifixus est Christus, omnia quae ad utilitatem humani generis facta sunt, quolibet modo praeter virtutem adorandae crucis gesta non essent, neque ab angelis sanctis, neque ab hominibus piis. SOZOMEN., lib. I, cap. 2, edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.
3.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De templorum destructione.
3.20
Cum itaque populi et civitates ad cultum Christianitatis accederent, et caeteri pro filiis et uxoribus metuentes ne quid mali paterentur si contradicerent, quieti vacarent, nudati solatio multitudinis templorum cultores et sacerdotes simulacra apud se reposita pretiosissima tradiderunt, et quae Jovis fulmina vocabantur; et per semetipsos haec educebant ex adytis et templorum latentibus locis: quaeque prius in visibilia apud eos erant, et solis sacerdotibus manifesta, facta sunt omnibus valde vilissima. Aliae vero imagines et statuae ex pretiosissima confectae materia, igne crematae sunt, et pecuniae publice[ F. leg. pubicae] sociatae. Quae vero ex aere mirabiliter facta videbantur, ad Constantinopolim sunt advecta ornatus causa, et hactenus in publico collocata, et per plateas, et in circo, atque regalibus, id est Pythia divinatoris Apollinis, et musae Heliconides, et Delphici tripodes. Spoliataque sunt januis templa, et alia laquearibus sunt nudata, alia vero neglecta ad sordes usque ruinamque perducta sunt. Tunc itaque perierunt et penitus sunt eversa, id est, in Aegea Ciliciae templum Aesculapii, et in Aphacis juxta montem Libanum, et Adonim fluvium Veneris domus: utraque apud illos insignia; eo quod Aegeatae gloriarentur, quasi languentes corpore curarentur apud eos, daemone noctibus apparente atque curante. In Aphacis autem, quod per invocationem quamdam certo die de summitate Libani montis ignis fulgens veluti sidus in proximum flumen velociter occumbebat, quod dicebant Venerem esse. SOZOMEN., lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 5, p. 449.
3.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De conversione barbarorum.
3.21
Interea cum multitudo nimia gentium ex Thracia transiisset in Asiam, et alii aliunde barbari egissent contra Romanos, multi sacerdotum Christi captivi cum eis erant. Cumque languentes curarent, et daemones effugarent, Christum solummodo nominantes, et Filium Dei invocantes, insuper et conversatione philosophantes inculpabili, et omnem maculam virtutibus evincentes, admirati barbari virorum vitam, simul et opera egregia, bene se sapere crediderunt, et Deum habere propitium, si meliores imitarentur homines, et sicut ipsi placarent Deum. Et constituentes sibimet ex eis bene agendi rectores, edocebantur, et baptizabantur, et consequenter in ecclesias occurrebant. SOZOMEN., lib. II, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 451.
3.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. Quod Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de litteris Constantini adversus eum.
3.22
Fautores igitur Arii nequissima non reliquere consilia. Hujus enim causa in confessione fidei etiam manibus consenserunt, qui postea imitati sunt gesta luporum. Nam cum sanctissimus Alexander, qui suis orationibus Arium fuerat jaculatus, id est Byzantii pontifex, sic enim tunc vocabatur Constantinopolis, ad meliorem translatus fuisset vitam, Eusebius defensor impietatis, parvipendens regulas quas ante paululum cum aliis pontificibus ipse conscripserat, repente Nicomediam deserens Constantinopolitanam arripuit sedem, regulis e diverso clamitantibus, episcopos et presbyteros non licere ex alia civitate transire ad aliam. Sed mirum non est ut qui sic insaniunt adversus Unigeniti deitatem, licenter etiam alias transgrediantur leges. Non enim tunc solummodo hanc novitatem fecit, sed etiam olim aliud simile perpetravit. Qui dum in Beryto esset episcopus, transilivit in Nicomediam, et ex ea denuo post concilium insania apertae impietatis exactus est, et cum eo Theogonius Nicaenus. Quod imperator Constantinus litteris manifestum fecit. Ego vero huic operi finem epistolae inserere judicavi. Scripsit enim haec Nicomediensibus: Quis est hic qui ita populum docuit innocentem? Eusebius utique tyrannicae crudelitatis excultor. Quod enim ubique tyranni noscatur esse cliens, ex multis rebus apparet. Hoc namque veracium episcoporum testatur interitus, 234 hoc etiam Christianorum crudelissima persecutio clamat aperte. Nihil enim de injuriis mihi factis nunc aio, per quas quando maxime adversarum partium insidiae discurrebant, iste etiam oculos contra me habebat intentos. Cui hoc defuit solum, quod non et armatum ministerium tyranno licenter exhibuit. Neque me quispiam putet ad horum probationem minus instructum. Judicium namque manifestum est, quia presbyteros et diaconos sequentes Eusebium aperte constat a me deprehensos. Sed haec quidem transeo quae nunc non indignationis gratia, sed ad illorum confusionem a me prolata[ ed., probata] noscuntur. Hoc solum formido, hoc cogito, quod vos ad communionem criminis vocari conspicio. Propter Eusebii namque seductionem et subversionem, conscientiam percepistis a veritate separatam. Sed erit hujus rei non tarda salubritas, si episcopum fidelem et integrum nunc sumentes, respiciatis ad Deum. Quod utique ad praesens in vobis est studium, et istud in vobis esse oportuerat; et dudum in vestro pendere judicio, nisi praedictus Eusebius pessima consciorum suorum tuitione venisset huc[ mss. et edit. V., hic], et ordinem rectitudinis impudentissime confudisset. Sed quoniam de memorato Eusebio apud vestram charitatem nos breviter loqui decet, audite. Meminit vestra patientia factum in Nicaea civitate concilium: cui et ego ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricari, et prae cunctis arguere et removere hanc causam, quae principium quidem habuit per Arii Alexandrini superbiam, corroborata vero est per Eusebii pravum pestiferumque votum. Sed ipse Eusebius, o amabiles atque charissimi! cum quanta putatis discussione[ ed., Niv. et Frob., discursione]( quippe conscientia sua victus), cum quanta confusione mendacio utique declarato degebat? Immittens quidem mihi diversos, qui pro eo deposcerent; petens vero a me quoddam solatium, ne tanto malo convictus, suo honore privaretur. Testis est mihi Deus hujus rei, qui et in me et in vobis benigno amore consistat. Nam etiam me ille devertit, et indecenter arripuit, quod vos quoque nostis. Tunc enim omnia gesta sunt sicut ipse desiderabat, quia omne malum in sua conscientia recondebat. Sed ut caetera perversitatis ejus omittam, quid maxime cum Theogonio nequitiae suae participe egerit, audite, deposco. Alexandrinos quosdam a nostra fide recedentes huc[ mss. et ed. V., hic] destinari praeceperam, quoniam horum ministerio mentis flammas urgebat. Sed isti benigni et optimi nimis episcopi, quos simul concilii veritas ad poenitentiam reservabat, non solum receperunt eos, et apud se reservaverunt, sed etiam malis eorum voluntatibus communicare decreverunt. Quapropter hoc circa istos ingratos decrevi peragere, ut abrepti procul deportarentur exsilio. Nunc itaque vestrum est ad Deum illa fide respicere, qua semper et fieri convenit, et esse decet, et agere. Episcopos enim purificatos, et orthodoxos, atque clementes nos gaudemus habere. Si quis autem ad memoriam illorum pestilentium, aut ad laudem improvide praesumit forsitan excitari, repente in sua praesumptione ministri Dei, hoc est meo opere comprimetur. Dominus vos custodiat, fratres charissimi. THEODORETUS, lib. I, cap. 18 et 19, p. 49.
3.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit.
3.23
Tunc igitur isti et damnati, et e civitatibus sunt expulsi. Et in Nicomedia quidem Amphion[ ed., Appion] episcopus ordinatus est, in Nicaea autem Chrestus. Sed rursus consuetas machinationes exercentes, et imperatoris clementiam accessibilem suis fallaciis invenientes, restituti sunt, prioremque potentiam receperunt. Eusebius etenim, sicut jam dixi, etiam Constantinopolitanum tenuit tyranice praesulatum, et potiorem percepit praesumptionem, frequenter ad imperatorem veniens, et fiduciam ex crebra collocutione mercatus, contra veritatis propugnatores saevas contentiones instituit. Et primum quidem cupere se Hierosolymorum loca professus est, et imperatorem, tanquam famosissimum visurus aedificationis opus, provida cogitatione captavit. Quapropter cum multo honore dimissus est, imperatore vehicula et alia ei distribuente solatia. Profectus igitur est cum eo et Theogonius Nicaenus, particeps malignorum consiliorum ejus, sicuti jam diximus. THEODORETUS, lib. I, cap. 20 et 21. Edit. Christ.
3.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. Qua fraude Eustathius Antiochenus sit episcopatu depositus et in exsilium deportatus, et qui post eum fuerint ordinati.
3.24
Venientes autem in Antiochiam, et amicitiarum induti vultum, maxima mulcatione[ ed., Niv. et Frob., ministratione] potiti sunt. Veritatis enim propugnator magnus Eustathius largam eis hospitalitatem fraternitatis exhibuit. Cumque ad sacratissima loca pervenissent, et concordes vidissent eos, hoc est, Eusebium Caesariensem, Scythopolitam Patrophilum, et Aetium Lyddae, Laodiceae Theodotum et alios qui lepram Arii susceperant, nuntiaverunt eis quod cogitaverant, et cum eis venerunt ad Antiochiam. Et schema quidem sub honore praemittebatur adventus eorum; quod vero propinabatur, erat pietatis bellum. Mulierem namque prostantem mercede negotiantes[ ed., Niv. et Frob., conducentes], et linguam ejus sibi impendi persuadentes, ad concilium venerunt. Proinde alios omnes foras ire praecipientes, ter miserrimam introduxere mulierem. At illa infantulum sub mamilla demonstrans, aiebat ex concubitu Eustathii illum se et concepisse et generasse, eumque clamabat saepius impudentem. Is autem, qui calumniae ejus tam manifestae conscius erat, jussit ut hanc rem si qui scirent deducerent[ ed., deducerentur] ad medium. Illa vero dicente nullum se habere accusationis testem, jusjurandum ei justissimi judices intulerunt; lege scilicet aperte clamante: In duobus aut tribus testibus credi esse veracia, quae dicuntur; necnon et Apostolo praecipiente, ut nullus adversus presbyterum inscriptionem[ ed., accusationem] factam extra duos aut tres testes accipiat. Sed isti sacras contemnentes leges, contra talem virum accusationem sine testimonio receperunt. Cum ergo illa mulier jusjurandum 235 praebuisset, adjecit: affirmans quia infans ille de concubitu esset Eustathii. Tunc itaque tanquam adversus adulterum isti amatores veritatis protulere decretum, aliis quippe de pontificibus( cum utique multi adessent, et pro apostolicis dogmatibus repugnarent, et omnimodis quae fuerant concinnata nescirent) aperte reclamantibus, et magnum Eustathium collaudantibus, decretumque illorum iniquum suscipi prohibentibus. Hoc itaque facto, velociter hujus notae[ ed., Niv. et Frob., noxae] concinnatores ad imperatorem profecti sunt, eique persuaserunt quia vera fuisset inscriptio[ ed., accusatio], et depositionis Eustathii justa sententia quem tanquam adulterum atque tyrannum expelli fecerunt, exercitatorem pietatis simul et castitatis egregium. Et ille quidem per Thracias ad Illyrici deductus est civitatem. Isti vero prius quidem pro eo ordinaverunt Eulalium. Quo, tempore pauco, vivente, Eusebium Palaestinensem illuc[ mss. et ed. V., illic] migrare voluerunt; eoque fugiente mutationem, et simul imperatore prohibente, fecerunt Euphronium. Quo etiam, anno et paucis mensibus in episcopatu defuncto, Placito illius Ecclesiae tradidere pontificatum. Isti vero omnes pestem Arii habuere celatam. Propterea namque multi pie viventium, et sacerdotum, et reliquorum, ecclesiastica relinquentes collegia, apud semetipsos conveniebant. Quos universi Eustathianos appellabant, quia post egressum illius seorsum congregabantur. Porro mulier illa ter misera passionem crudelissimi languoris incurrens, manifestavit insidias; et illam tragoediae compositionem pariter enudavit, non duobus vel tribus, sed multis valde[ ed., admodum] sacerdotibus, quae concinnata videbantur insinuans. Ait enim pro pecuniis illam se facere praesumpsisse calumniam. Jusjurandum tamen non omnino fuisse falsum, quia ille infans de quo juraverat filius erat cujusdam Eustathii nomine, fabri ferrarii. THEODORETUS, lib. I, cap. 21, p. 52.
3.25
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De divisione Antiocheni populi propter Eustathium.
3.25
Tunc igitur in Antiochia gravis seditio de Eustathii depositione surrexit, et postea de episcopatus electione tantus ignis accensus est, ut pene civitas universa deperiret, populo in duas partes dissidente. Et aliis quidem Eusebium Palaestinae transferri contendentibus in Antiochiam, aliis autem studentibus ut reverteretur Eustathius. Erat enim in utraque parte et populus civitatis, et militaris manus, et tanquam adversus hostes ita cuncti commovebantur, ut pene usque ad gladios pervenirent, nisi Deus et timor principis cohiberet. Nam imperator suis epistolis seditionem compescuit. Eusebius autem Palaestinae repudiavit[ ms. Theod., repedavit]; quod admiratus imperator scripsit ei: propositum laudans, eumque beatum clamans, et quod non unius civitatis, sed totius orbis potius digne decerneretur episcopus. De caetero autem per annos octo dicitur Antiochenae Ecclesiae vacasse sedes. Tandem vero studio inimicorum Nicaenae fidei, ordinatur Euphronius. His igitur in hoc volumine rite contextis, tempus est ut sequentis libri ordinetur[ ed., ordiamur] initium. SOCRATES, lib. I, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 59.

Intertext edge

Open linked passage

Note