Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
More
Original / primary: 7911 Histri
4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De conversione gentis Indorum atque Persarum.
4.1
In temporibus religiosi principis Constantini, et Indorum gentes et Iberorum Christiani dogmatis rudimenta susceperunt. Sed etiam Armenios tunc primum audivi Christianos effectos. Aiunt enim Tiridatem regem tunc gentis illius ex quodam mirabili signo Dei, quod circa ejus domum evenit, Christianum fuisse factum, et omnes simul ejus ditioni subjectos una praeceptione jussisse ut similiter Deo colla submitterent. Unde et apud caeteros confines Christianum dogma transivit, et multitudine dilatatum est. Apud Persas autem initium Christianitatis aestimo celebratum, dum quidam eorum occasione commercii ad Ostroinos et ad Armenios venientes, ut assolet, sanctis illis colloquerentur viris, et eorum virtutes experirentur. SOZOMEN., lib. II cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 454.
4.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. Quomodo Judaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas.
4.2
Cumque tempore procedente crescerent, et ecclesias et sacerdotes pariter caeterosque ministros habere coeperunt. Hoc autem factum non mediocriter contristabat magos, qui religionem Persarum, veluti quaedam sacerdotalis tribus, per successionem generis ab initio commissam habere noscuntur. Afficiebat enim id etiam Judaeos naturaliter quodammodo Christiani dogmatis inimicos. Quapropter accusaverunt apud Saporem tunc regem Symeonem archiepiscopum Seleuciae et Ctesiphontis civitatum in Perside regalium, tanquam amicus esset Caesari Romanorum eique. Persarum negotia depalaret. Credens autem derogationibus his Sapores, primum quidem tributis immensis Christianos afficiebat, eo quod plurimos eorum agnosceret, qui paupertatem magis eligerent; crudelibusque viris hujusmodi exactiones injunxit, quatenus ex egestate pecuniarum, et nimietate exactorum vim passi, propriae religionis jura contemnerent. Post haec autem sacerdotes ministrosque Dei gladiis minacibus interemit, ecclesias subvertit, et vasa earum omnia publicavit. Symeonem vero deduci jussit ad se, tanquam proditorem Persarum regni atque religionis. Magi siquidem, auxiliantibus sibi Judaeis, cum festinatione sanctas ecclesias destruebant. Symeon autem comprehensus, ferroque vinctus, ad regem usque deducitur. Qui vir effectus est magnus, et omni fortitudine pretiosus. Nam cum eum torquendum Sapores jussisset introduci, neque timuit, neque adoravit. Pro qua re vehementius efferatus rex, inquisivit cur non adorasset, quippe quod prius facere consueverat. Ad quem Symeon: Prius quidem non vinctus adducebar, ut negarem veri Dei culturam, et nihil in hoc dubitans, quae sunt solemnia regis implebam; nunc autem fas mihi non est hoc agere. Veni namque pro nostro dogmate et pietate decertaturus. Haec dicentem praecepit rex adorare 237 solem, et facienti plurima se daturum cum maximo honore munera compromisit; reluctantem vero interminatus est esse moriturum et omnem Christianorum gentem. Cumque nec terroribus potuisset movere Symeonem, nec mulcere promissionibus, sed fortiter permaneret, nunquam quoque adoraret solem, ne proditor suae religionis existeret, praecepit eum in vinculis retineri, credens eum posse longo tempore declinare. Cumque duceretur ad carcerem, vidit eum Ustazades[ al., Ustazanes, et Ustazares] senior quidam eunuchus, nutritor Saporis, et major regiae domus. Et consurgens adoravit eum. Sedebat namque ante januas regis; quem Symeon increpavit injuriose, et cum furore clamavit, aversatusque despexit. Is enim dum Christianus esset, non ante multum tempus vim passus adoraverat solem. Quo facto, repente flens eunuchus, cum gemitu vestem quidem claram qua indutus erat exutus est, et lugubrem accipiens amictum, ante domum regiam sedebat flens atque gemens: Heu! inquit, qualem credam esse circa me Deum, quem ego negavi, dum pro hac causa dudum amicissimus Symeon neque verbum mihi reddiderit, et sic aversatus cum furore transiverit? Cumque haec Sapores audisset, evocans eum, causam luctus inquisivit, aut si qua ei circa domum aerumna contigerit. Respondens Ustazades, ait: O rex, nihil in hujus saeculi domo infortunii passus sum. Utinam pro his quae mihi nunc evenerunt, in universas calamitates alias incidissem! Lugeo namque cur vivo, qui dudum mori debueram. Video solem, quem tibi parere volens, non voto meae voluntatis, adoravi. Quapropter pro utroque me mori justissimum est: quia et proditor sum Christi, et te quoque decepi. Et ille quidem haec dicens, juravit coeli et terrae Creatorem, suam ulterius non se mutare sententiam. Sapores autem admiratus eunuchi constantiam, amplius saeviebat adversus Christianos, tanquam maleficiis hoc agere praevalerent. Parcens autem seniori, nunc lenitate, nunc minis omni virtute eum se subvertere judicabat. Cumque nil ageret, Ustazade profitente nunquam se fore sic fatuum, uti pro Deo creatore cunctorum illa coleret potius quae a Deo creata sunt, tunc ira commotus, jussit gladio caput ejus abscindi. Cumque duceretur ad necem, rogavit spiculatorem ut paululum sustineret, tanquam aliquid regi mandaturus, et vocans quemdam fidelium eunuchorum, jussit ut diceret haec Sapori: Pro favore quem hactenus a juventute habui circa vestram domum, o rex, patri tuo et tibi ministrans studio competenti, testibus non indigeo, tu namque bene nosti. Pro omnibus ergo quae aliquando vobis impendi, redde mihi compensationem hujuscemodi, ne quis ignorantium putet me supplicium sustinere tanquam infidelem regni aut malae cujuspiam voluntatis, sed ut potius manifestum fiat quod agitur, praeco clamans denuntiet universis, quia Ustazades capite truncatur, non regis inimicus, sed Christianum se esse professus, et Deum proprium apud regem negare contemnens. Haec quidem eunuchus regi nuntiavit. Porro Sapores juxta petitionem Ustazadis praeconem clamare fecit. Aestimabat enim alios posse a Christianitate revocare Christianos, si mente perciperent quia nulli parceret Christiano, qui senem nutritorem et devotum suae familiaritatis occideret. Ustazades autem studuit clamari causam suae necis, credens quia cum per terrorem adorasset solem, multos Christianorum deduxerit ad timorem: nunc autem cognoscentes pro religione mortuum, imitatores multos suae virtutis efficeret. Hoc itaque modo Ustazades gloriosissima morte translatus est. SOZOMEN., lib. II, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 455.-- Symeon autem id cognoscens in carcere, gratificos pro eo hymnos obtulit Deo. Altera vero die, quae erat sexta feria septimanae majoris, in qua ante Resurrectionis festivitatem annua salutaris Passionis memoria celebratur, etiam Symeonem decrevit rex ferro perimere. Deductus enim rursus e carcere ad palatium regis, nimis intrepide loquebatur Sapori de dogmate; et nec illum nec solem passus est adorare. Eademque die similiter interimi jussi sunt et alii centum in carcere constituti. Novissime vero Symeonem occidi praeceptum est, ita ut mortem videret universorum. Erant etenim horum alii quidem episcopi, alii presbyteri, alii diversorum ordinum clerici. Cumque omnes ducerentur ad mortem, adveniens summus princeps magorum, interrogabat eos, si vellent vivere, et regis religionem colere, et solem pariter adorare. Cumque hanc nullus eligeret vitam, spiculatores circa necem martyrum laborabant. Symeon autem assistens confortabat universos, et de resurrectione ac pietate loquebatur, atque de sacris Scripturis adhibens fidem, dicebat: Vitam quidem veram esse sic mori, mortem vero manifestam negare Deum: adjiciens quia post paululum etiam nullo perimente sponte mors accidit. Hic est enim omnibus natis finis inevitabilis. Post haec autem perpetuitas non omnibus similiter accidit, sed velut ex quodam pondere omnem rationem reddent homines hujus vitae et eorum quae bene gesserint retributionem, et poenas malorum sine dubitatione recipient. Majus autem omnium bonorum nihil est ac beatius quam eligere mori pro Deo. Haec dicente Symeone, et tanquam filios edocente, in certaminibus sacris modo quo decebat unusquisque exercitatus alacriter currebat ad necem. Cumque omnes centum spiculator transisset, novissime venit ad Symeonem, et Abedecallam, et Ananiam: ambo namque senes, cani, sub ejus Ecclesia constituti, cum eo fuerant comprehensi, et erant in vinculis. SOZOMEN., lib. II, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 458.-- Tunc itaque Pusicius, qui super omnes artifices regis erat ibi consistens, et videns Ananiam trementem cum praepararetur ad necem, ait: Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox enim Christi videbis aspectum. Cumque dixisset hoc, repente comprehensus, ductus ad regem, et Christianus esse manifestatur, eo quod pro dogmate fuisset locutus libera intentione martyribus. Tunc rex extraneo quodam et crudeli modo eum mori praecepit, ita ut perforata cervice exinde linguam ejus ejicerent. Hoc itaque facto, quibusdam accusantibus etiam filiam ejus, virgo sacra tunc comprehensa perempta est. Sequenti vero anno, die quo Passionis Christi memoria celebrabatur et exspectabatur Resurrectionis festivitas, crudelissima Saporis praeceptio per omnem Persarum cucurrit terram: morte condemnans eos qui se profiterentur esse Christianos. Quo tempore fertur ultra numerum multitudinem Christianorum gladio cecidisse: alios namque per civitates et castella diligenter magi requirentes, celatos inveniebant; alii vero sponte, nullo dicente, semetipsos offerebant, ne 238 taciturnitate Christum negare viderentur. Igitur dum omnes Christiani sine parcitate[ ed., neque ulli parceretur] perimerentur, etiam multi in ipsis regalibus sunt occisi, cum quibus et Azanes eunuchus regi maxime gratus. Quod dum Sapores audisset, tristis factus, hanc generalem peremptionem removit, et solummodo praeceptores religionis jussit occidi. Illo siquidem tempore, aegritudinem incurrente regina, Symeonis episcopi soror, nomine Tharbua, comprehensa est cum famula suam sequente vitam, quas contigit teneri per insidias Judaeorum accusantium, quasi maleficia reginae fecissent, propter Symeonis mortem. Regina vero suspicata est veram esse detractionem, et maxime a Judaeis factam, cum et ipsa similia saperet, eosque sine mendacio et sibi faventes arbitraretur. Sumentes autem magi Tharbuam et alias, mortis acerbae perculere supplicio. Stipitibus enim alligatas, serraque findentes per medium, eas crudeli nece laceraverunt, et quasi expiantes reginam, per medios stipites transire fecerunt. Ferunt autem istam Tharbuam speciosam valde fuisse, et a magis quibusdam adamatam, et latenter ad concubitum petitam, promissa mercede salutis suae et aliarum, si consentiret ad vitium. Quae nec auditum luxuriae passa est sustinere, sed injuriis pro turpi petitione relatis, alacriter accessit ad mortem, ne traderet sanctam virginitatem. Cumque circumirent magi et principes eorum universam provinciam secundum Saporis praeceptum, ut sacerdotes et doctores dogmatis apprehenderent Christiani, puniebant episcopos et presbyteros, et maxime per regionem Adiabenorum. Hic namque locus est Persicus, et plerumque Christianorum. SOZOMEN., lib. II, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 460.-- Hoc enim tempore et Acepsimam episcopum apprehenderunt, et multos clericorum ejus; tenentesque praesulem, sufficere sibi crediderunt, alios nudatos substantiis dimittentes. Jacobus autem quidam presbyter Ponti[ ms., sponte] sequebatur Acepsimam, et supplicans magis, identidem meruit irretiri. Tunc enim et seni alacriter serviebat, et ejus cladem aliquatenus levigabat, plagasque ut poterat curare non desinebat. Post paululum vero poenis crudelibus eum magi torserunt, cogentes ut adoraret solem. Quo respuente, miserunt eum rursus in vincula. Sed et multos alios presbyteros et diaconos habebant in carcere post flagella. Pauco tempore praetereunte, princeps magorum de eis consuluit regem; acceptaque potestate ut ageret quod vellet, si solem non adorarent, mandavit eis in carcere regiam voluntatem. Quibus aperte respondentibus nunquam se fore proditores Christi, nec adorare solem, sine ulla parcitate eos verberibus laniavit. Cum quibus Acepsimas pro confessione dogmatis viriliter est defunctus. Quidam vero Armeniorum cum essent obsides apud Persas, corpus ejus auferentes latenter, sepulturae debitae tradiderunt. Alii vero licet non minus flagellati, praeter spem vixerunt; et non mutantes voluntatem, denuo ad vincula sunt reducti, cum quibus erat Aithalas; qui dum nimis tensus caederetur, humeri sunt disjuncti, ita ut mortuas postea manus portare videretur, aliique ejus ori cibos offerrent. Sub hoc itaque regno testimonio bonae vitae translati sunt presbyteri, diaconi, monachi et sacrae virgines, et in aliis officiis Ecclesiae constituti, ac pro dogmate laborantes innumerae multitudines. Eodemque tempore passus est una cum Marea Bichor episcopus atque clerici circiter ducenti et quinquaginta, qui cum eo capti a Persis fuerant comprehensi. Tunc etiam Milesius nomine martyrio coronatus est, qui primum quidem militabat apud Persas, postea vero relicta militia conversationem zelatus est apostolicam. SOZOMEN., lib. II, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 461.-- Diciturenim quia dum in civitate Persica episcopus fuisset ordinatus, multa saepe sit passus, et plagatus atque tractus, virili mente sustinuerit. Cumque nulli potuisset illic suadere ut Christianus esset, graviter ferens maledixit civitati, et exinde discessit. Post paucum vero tempus primatibus ejus loci in regem peccantibus, superveniens exercitus cum trecentis elephantis civitatem subvertit, et velut desolatam regionem arantes seminibus tradiderunt. Milesius autem episcopus solummodo peram circumferens, quae sacrum codicem Evangeliorum habebat, perrexit orationem facturus ad Hierosolymam, et inde in Aegyptum, ut videret monachos ibidem conversantes. Qualis igitur iste sanctus, et miraculorum fuerit operator, Syri sunt testes, qui ejus actus vitamque scripserunt. Fertur itaque eorum qui tunc martyrio coronati sunt sub regno Saporis, virorum ac feminarum fuisse millia quasi sexdecim. SOZOMEN., lib. II, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 462.
4.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III. Epistola Constantini ad Persarum regem pro Christianis
4.3.1
In Perside vero fautoribus pietatis Constantinus Augustus sponte prospexit. Agnoscens enim eos ab impiis vehementer affligi, eorumque regem erroribus servientem[ ed., saevientem] diversa eis inferre pericula, scripsit ei per legatos, qui tunc aderant, monita pietatis: rogans ut cultores Dei apud cum digno honore potirentur. Sed melius studium pii principis per ejus litteras valebit agnosci.
4.3.2
EPISTOLA CONSTANTINI IMP. Ad Saporem regem Persarum De providentia Dei erga homines.
4.3.3
Sacratissimam custodiens fidem, veritatis luce participatus sum: luminis veritate gubernatus, sacram cognosco fidem. Denique per haec, sicuti res ipsae confirmant, venerabilem religionem esse conspicio, et doctrinam agnitionis sanctissimi Dei omnibus offerentem, hujusmodi cultum me habere profiteor. Quia hujus Dei virtutem in auxilio habens, inchoans a finibus Oceani, omnem terrarum orbem firmissima spe salutis obtinui; ita ut universi qui per tot tyrannos cladibus quotidianis fuerant subjugati, et ad obscuritatem usque perducti, resumentes communium rerum vindictam, rediviva quodammodo curatione resurgerent. Hunc Deum colo cujus signum Deo dicatus meus exercitus portat in humeris, et a quo dum justo sermone aliquid poscitur, impetratur. Ex ipsis autem tropaei insignibus beneficia repente suscipio. Hunc itaque Deum immortali memoria me honorare profiteor, eumque summa puraque mente super omnia esse credo. Hunc inclinatis genibus invocabo, 239 fugiens cunctum abominabilem sanguinem et odores horribiles ac fugiendos, omnemque terrenam flammam nimis evito. Quibus omnibus nefandus et ineffabilis error multos gentium, ac genera universa prostravit, et inferno contradidit. Quae enim Deus omnium propter homines providentia suae clementiae, utilitatis causa, produxit in mundum, haec ad uniuscujusque desiderium trahi non patitur. Sed puram tantummodo mentem et immaculatam animam ab omnibus[ ed., hominibus] exigit, virtutis et pietatis actus exquirit, mansuetudinis et clementiae delectatur operibus, mites amat, habet odio turbulentos, diligit fidem, punit perfidiam, omnemque potentiam cum fastu despicit, superborum punit asperitatem, ad fastum elevatos interimit, humilibus autem ac patientibus digna retribuit. Sic itaque etiam regnum justum magnipendens adjutorio suae virtutis extendit, sapientiamque regiam pacis tranquillitate custodit. Non ergo videor mihi errare, frater mi, hunc esse confitendum Deum omnium principem atque patrem, quem multi regnantes apud nos vesanis erroribus seducti, denegare tentaverunt. Sed illos omnes finis comprehendit exitialis, ita ut omne genus hominum post eos exsurgens, clades eorum pro maledictionis exemplo proponere videatur. Horum igitur unum esse reor Valerianum, quem velut quaedam virga iracundiae divinae de nostris terris expellens, vestris partibus tradidit puniendum. Qui scilicet verecundiae suae famosissimus[ ed., Niv. et Frob.; nobilissimum], apud nos tropaeum demonstrasse cognoscitur. Sed hoc quidem in bonam partem conversum est, ut in nostro saeculo hujusmodi supplicium fieret manifestum. Vidi namque et ego illorum finem qui nuper nefandis praeceptionibus Deo devotum populum turbaverunt. Quapropter multas Deo refero gratias, quoniam integra providentia omne genus humanum, colens legem divinam, reddita sibi pace decenter exsultat. Unde etiam nobisipsis credo quoniam optime cauteque universa proveniunt, quando per illorum puram probabilemque religionem divinamque concordiam, universa in se dignatur erigere. Igitur de tali hominum collegio, id est Christianorum( pro quibus mihi omnis est sermo), quam me libenter credis audire, quando etiam eminentia loca Persidos per eos amplius quam cupio decorantur? Tu ergo optime gubernaveris, si fueris sicut illi, et habueris commune quod illi. Sic enim habebis omnium Dominum mitem, placidumque, atque propitium. Hos igitur, quoniam tantus ac talis existis, commendo tibi quoniam et pietate probaris insignis. Hos dilige competenter, et facito clementiae tuae participes, tibi simul et nobis praebiturus gratiae immensa jura per fidem.
4.3.4
Haec igitur optimus imperator pietate decoratus egit, curam non solum subjectorum habens, sed etiam eorum qui sub alienis gubernaculis regebantur. Quapropter et ipse divina protectione potitus est, et universam Europam atque Libyam, super has etiam maximam Asiae partem tenens, subjectos habuit ubique devotos. Sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti. Ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur in omnibus imperator. THEODORETUS, lib. I, c. 24, p. 56.
4.4
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De Alexandri pontificis Alexandrini fine, et initio praesulis Athanasii.
4.4
Interea Alexandro mirabili sene, qui Arii prostraverat blasphemias, defuncto, post menses quinque Nicaeni concilii, Alexandrinorum Ecclesiae suscepit Athanasius praesulatum. Cujus persecutiones, fugas, contumelias, crebraque pericula transferre distuli, quae Rufinus suo nobilitavit eloquio. THEODORETUS, lib. I, c. 26, p. 59. An. Dom. 328, Baron. 326.
4.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Qua contra Athanasium gesta sint, et quomodo confugerit ad principem.
4.5.1
Post plurima vero consilia turbis seditionibusque completa, et clamores accusatorum poscentium ut Athanasius tanquam magus violentus et indignus sacerdotio damnaretur, directi ab imperatore metuentes ne eum aliqua invasione perimerent, latenter eum de concilio subtraxerunt. At ille sciens non sibi fore tutum contra tot accusatores agere, judicibus etiam inimicis, synodum relinquens, venire festinavit ad imperatorem. SOZOMEN., lib. II, cap. 24. Edit. Christ.
4.5.2
Igitur Athanasius ad principem veniens, omnem praesumptionem contra se factam episcoporum edocuit. At illi ad Mareoten convenientes, quosdam concordantium sibimet sacerdotum miserunt ad principem, id est, Theogonium Nicaenum, atque Theodorum Perinthium, Marin Chalcedonensem, Narcissum Cilicem, et similes horum, mendacia texentes, et quaedam commenta fingentes, et nudas valde calumnias, quasi veras accusationes sibimet componentes. Quo facto venerunt ad Aeliam civitatem. Praeceperat enim imperator ut omne concilium a Tyro veniret ad Aeliam. Nec non et alios undique congregari praeceperat, quatenus templa aedificata dedicarentur. Misit itaque pariter devotos viros[ ed., Niv. et Frob., judicum] pietate ac fide clarissimos, omnia largissime expendi praecipiens, non solum pontificibus ac sacerdotibus, sed etiam egentibus universis, qui undique concurrebant. Porro fuerat exornatum etiam sacrum altare palliis regalibus atque vasis, auro et pretiosis lapidibus decoratum. THEODORETUS, lib. I, cap. 30, pag. 64.
4.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum.
4.6.1
Imperator interea Arium de exsilio revocavit, jussitque ut quod de Deo crederet, scriptura currente proferret. Tunc ille novitatem nominum quam prius adinvenerat declinans, aliam explanationem contexuit, simplicibus verbis eam et divina lectione confirmans, jusjurandum quoque praebuit ita se credere, et haec etiam mente sapere, nihilque aliter intelligere. Textus enim ejus expositionis hujusmodi est.
4.6.2
240 Piissimo et Deo amantissimo Domino nostro imperatori Constantino Arius et Euzoius presbyteri.
4.6.3
Sicut praecepit Deo amabilis pietas tua, domme imperator, exponimus nostram fidem, et scriptis profitemur coram Deo sic credere et nos, et omnes qui nobiscum sunt, sicuti subjectum est. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et Dominum Jesum Christum Filium ejus, qui ex eo ante omnia saecula natus est, Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, quae in coelis, et quae in terra, qui venit, et carnem assumpsit, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum, et carnis resurrectionem, et vitam futuri saeculi, et in regnum coelorum, et in unam sanctam catholicam Dei Ecclesiam, quae a finibus usque ad fines est. Hanc autem fidem percepimus ex sanctis Evangeliis, dicente Domino discipulis suis: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si autem non haec ita credimus atque suscipimus, vere Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut omnis catholica Ecclesia, et sanctae edocent Scripturae, quas per omnia sequimur, judex noster erit Deus et nunc et in futuro die. Quapropter tuam pietatem rogamus, Deo amabilis imperator, ut dum ecclesiastici sumus, et fidem et sensum Ecclesiae sanctarumque Scripturarum habemus, uniri nos per pacificam et Dei cultricem pietatem tuam matri nostrae Ecclesiae jubeatis, quaestionibus utique et superfluitatibus inquisitionum sublatis; ut et nos, et sancta Ecclesia ad invicem pacificati, solemnes orationes pro pacifico pioque imperio, et omni tuo genere omnes communiter celebremus.
4.6.4
Hanc fidei expositionem alii quidem dicebant artificiose compositam; ut videretur princeps placari sermonibus, et ita Arii dogmatibus circumferri; quatenus per expositionem ei fiducia praeberetur, et utrumque haberet intellectum. Arbitratus autem imperator Arium et Euzoium similia credere his qui in Nicaea convenerant, valde gavisus est. Non tamen sibimet persuasit ut eos in Ecclesiae communionem susciperet ante judicium atque probationem congruarum personarum secundum Ecclesiae legem; sed destinavit eos ad episcopos tunc Hierosolymis congregatos, scribens ut fidem eorum expositionis examinarent, et clementem super eis deberent proferre sententiam; sive recte credentes invidiae gratia essent injustitiam passi, seu dum non haberent unde judices suos culpare peterent, per poenitentiam revocarentur. Porro sumpta occasione, fautores Arii per scripta imperatoris eos in communionem susceperunt. Et cum hoc fecissent, ipsi imperatori rescripserunt, et Ecclesiae Alexandrinae, et in Aegyptum, et Thebaidam, et Libyam, episcopis universis et clericis praecipientes ut eos alacriter susciperent, imperatore testante rectam eorum esse fidem, quam etiam propriae epistolae subjecerunt. Haec quidem in Hierosolymis gesta noscuntur. SOZOMEN., lib. II c. 26. Edit. Christ. Vales. c. 27, p. 484.
4.6.5
Athanasius autem fugiens de Tyro, Constantinopolim venit, et quae passus est adito imperatore narravit: petens ut quae in Tyro fuerant gesta, examinarentur sub ejus quoque praesentia. Porro Constantinus imperator rationabilem petitionem ejus judicans, haec scripsit episcopis qui in Tyro convenerant. SOZOMEN., lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 486.
4.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. Epistola Constantini evocantis episcopos, ut Athanasii causas ipse cognosceret.
4.7.1
Igitur imperator directa sacra epistola concilium evocavit, ut in sui praesentia Athanasii examinaret causam, cujus verba sunt haec.
4.7.2
Victor Constantinus pius episcopis in Tyriorum urbe collectis.
4.7.3
Ego quidem ignoro quae vestro concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa; vobis quippe non considerantibus quae Deo placent, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae Providentiae, quatenus et haec contentio aperte deprehensa possit evacuari, atque nobis palam fieri, si quid illic convenientes sive qualibet gratia, aut inimicitiarum causa gessistis. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad meam reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere. Verum qua gratia haec scripserim vobis, vosque ad me litteris evocaverim, per ea quae sequuntur agnoscetis. Pergenti jam mihi ad cognominis nostri felicissimae patriae civitatem, dum essem conscensurus in equum, repente Athanasius episcopus in media platea cum quibusdam sacerdotibus quos circa se habebat, sic inopinate nos adiit, ut nobis daretur subito causa cujusdam formidinis. Testis enim mihi inspector omnium Deus est, quoniam neque cognoscere eum quis esset prima fronte praevalui. nisi quidam nostrorum, et quis esset et quam pertulisset injustitiam tunc narrasset. Et ego quidem neque confabulatus cum eo sum illo tempore, nec qualibet locutione participatus. Dumque ille se audiri deposceret, ego vero refutarem et pene repelli eum praeciperem, cum majori fiducia nihil aliud a nobis quam vestrum postulavit adventum; ut vobis praesentibus quae passus est necessario posset suis gemitibus explanare. Unde quia mihi rationabile videtur, et temporibus opportunum, scribi vobis libentius haec praecepi, ut omnes quicunque apud Tyrum concilium celebrastis, indesinenter ad expeditum nostrae mansuetudinis concurrere festinetis: ipsis operibus ostensuri puritatem et rectitudinem vestri judicii coram me videlicet, quem Dei ministrum proprium nec vos abnegatis: quoniam et imperator minister sum Dei. Igitur ubique pacificatur Dei nomen, et integre benedicitur per meam in Deo culturam etiam apud ipsos barbaros qui veritatem hactenus ignorabant. Certum namque est quia qui veritatem ignorat, neque Deum scire potest. Verumtamen, sicut praedictum est, etiam barbari per me fidelem ministrum recognoverunt, et Dominum metuere didicerunt, quem utique protectorem meum ubique ac provisorem ipsis operibus est ostensum. Unde praecipue etiam Deum sciunt. Et illi quidem 241 propter nostrum timorem reverentur Deum. Vos autem, qui sancta mysteria ejus clementiae proferre debetis, non dicam custodire, sed nihil agere, nisi quae ad contentionem noscuntur et odia pertinere, et, ut absolute dicam, quae ad humani generis tendere videntur interitum. Sed festinate, sicuti dixi, ad nos venire continuo, scientes quoniam omni virtute agere conabor, quatenus quae in lege Dei sunt, ea praecipue sine aliqua titubatione serventur. Quibus utique neque vituperatio, neque mala superstitio poterit implicari, dispersis utique, ac palam contritis, et penitus exterminatis sacratissimae legis inimicis, qui sub schemate sancti nominis blasphemias varias et diversas injiciunt. SOCRATES, lib. I, c. 22. Edit. Christ. Vales. c. 34.
4.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. Quod venientes episcopi Ario faventes Athanasio detraxerint, ita ut in exsilium mitteretur
4.8.1
Hae siquidem litterae ad aestuationem perduxerunt eos qui fuerant in synodo congregati, quoniam plures quidem ad proprias redierant civitates. Qui vero circa Eusebium, et Theogonium, et Marin, Patrophilum, et Ursacium, et Valentem erant, ad Constantinopolitanam venientes urbem, nequaquam de calice fracto, aut altari subverso, aut Arsenio perempto, quod in synodo concinnaverant, quaestionem fieri permiserunt; sed aliam invenere detractionem, suggerentes imperatori, quoniam Athanasius interminaretur non se missurum ab Alexandria frumenta solemniter ad Constantinopolitanam urbem. Et haec se audisse dicebant, Athanasio dicente ad Amantium, Anubionem, Arbathionem, et Petrum, episcopos. Multum itaque derogatio praevalet quando derogator creditur fide dignus. Hac subreptione ad furorem perductus imperator, Athanasium relegavit exsilio, et habitare eum praecepit in Galliis. Aiunt enim quidam hoc imperatorem propterea fecisse, ut unirentur Ecclesiae: quoniam Athanasius communicare Arianis evitabat. Et ille quidem degebat in Treveri Galliarum. SOCRATES, lib. I, cap. 23 Edit. Christ.
4.8.2
Sed nemo miretur si tantus vir deceptus excessit, sacerdotibus falsa loquentibus; cum divinus quoque David propheta, non a pontifice, sed a servo Siba contra Miphiboseth mendacia loquente, deceptus sit. THEODORETUS, lib. I, cap. 33, p. 66.
4.9
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. Quomodo Marcellus Ancyranus depositus sit, et de Asterio sophista.
4.9
Igitur episcopi in Constantinopolitana urbe congregati, Marcellum Ancyrae Galatiae deposuerunt pro hujusmodi causa. Asterius quidam in Cappadocia exercens artem sophisticam, eam relinquens, Christianitatem se promittebat asciscere; tentavitque libros conscribere, qui feruntur hactenus, et per quos Arii dogma firmatum est. Dicebat enim Christum sic esse Virtutem Dei, sicuti dictum est apud Moysen: Locustam et campas virtutem Dei; et his multa similia. Conveniebat autem is Asterius frequenter apud episcopos qui Arianam praecipue non evitabant sectam. Nam et ad concilia concurrebat, episcopatum in aliqua civitate quaerens. Sed sacerdotio quidem frustratus est, eo quod persecutionis tempore sacrificasse probaretur. Cumque circumiret Syriae civitates, libros quos consuerat ostendebat. Haec agnoscens Marcellus, contra eum scribere volens, mensuram contrarietatis excessit. Purum namque hominem, sicut Samosatenus Paulus, praesumpsit dicere Dominum Christum. Haec agnoscentes qui tunc Hierosolymis convenerant, de Asterio quidem nullum habuere sermonem, quoniam neque erat in ordine sacerdotum; Marcellum vero tanquam sacerdotio functum rationem exigentes libri sui, eumque comperientes Samosateni dogmate maculatum, jusserunt ut a tali secta recederet. Qui reprehensus, librum se promisit exurere. Cumque hoc studium fuisset[ ed., Niv. et Frob., deferbuisset] lentatum, episcoporum collegium, evocante imperatore, venit ad regiam civitatem, praesentibusque Eusebio et qui cum eo erant episcopis, in urbe Constantinopolitana rursus studium de Marcello fiebat. Et dum Marcellus, sicut promiserat, illicitam conscriptionem nollet incendere, eum de episcopatu deposuerunt. In cujus locum Basilium in Ancyram direxerunt. Sed hanc quidem conscriptionem Eusebius tribus destruxit libris, superstitionem ejus valde redarguens. Postea vero Marcellus in Sardicensi concilio recepit episcopatum, dicens non intellectum suum librum, et propterea quasi Paulianum fuisse depositum. SOCRATES, lib. I, cap. 24. Edit. Christ.
4.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X. Quomodo Arius, dum studet ab Alexandro Constantinopoleos in communionem suscipi, exstinctus sit.
4.10.1
Igitur dum post concilium Hierosolymitanum Arius venisset in Aegyptum, Alexandrina Ecclesia ejus evitante communionem, rursus venit ad Constantinopolitanam urbem, concurrentibus illic consectatoribus ejus, et obedientibus Eusebio Nicomediensi episcopo, et concilium celebrare volentibus. Horum studium sentiens Alexander tunc Constantinopolitanus episcopus, nisus est solvere tale conamen. Dumque hoc non valuisset implere, aperte Arii nisibus interdixit: non licere eum ecclesiasticum esse dicens, nec infirmandam sententiam episcoporum pene totius terrae secum convenientium in Nicaena urbe. Eusebius autem et qui circa eum erant, dum primo sermonibus flectere nequivissent Alexandrum, postea cum terrore minabantur: quia nisi susciperet Arium, certa die ipse quidem deportaretur exsilio; Arius autem in communionem susciperetur universorum. Et post haec ab alterutris recesserunt. Illi quidem definitam diem exspectantes, ut suas minas implerent; Alexander autem orabat ne ad perfectum verba Eusebii pervenirent. 242 Maxime autem ei terror ingerebatur, eo quod imperatori jam pene suaserant ut faceret quod ipsi volebant. Ante unum vero constitutum diem prosternens semetipsum sub altari, tota nocte jacuit pronus: rogans Deum ut impediret terminum inimicorum ejus. SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 488.
4.10.2
Haec igitur Alexander pronus orabat. Imperator autem de Ario experiri volens, eum ad palatium evocavit, percunctatusque est si Nicaeni concilii decreta servaret. Ille vero nihil moratus, repente subscripsit decreta fidei, per subscriptionem arte callida circumveniens. Et imperator quidem miratus, ei intulit jusjurandum. Qui etiam hoc fraudulenter egit, quodammodo jusjurandum arte deludens. Quod autem audivi de hac machinatione conscribo. Fertur enim conscripsisse Arium sectam suam in charta quam sub ala ferebat: unde vere se jurare credidit, dicens sic se sapere sicut scripsisset. Hoc enim ita factum audiens ego conscripsi; quia vero et jusjurandum praebuit, ex epistolis imperatoris agnovi. Credens igitur imperator, suscipi eum ab episcopo Constantinopolitanae urbis Alexandro in communionem praecepit. Erat enim tunc sabbatum. Et sequenti die eos communicare exspectabat alterutris; sed praesumptiones Arii judicia Dei secuta sunt. Nam dum egressus ex imperiali fuisset aula, obsequiis honorabatur satellitum Eusebii, et per mediam tunc civitatem perspicuus apparebat. Cumque venisset juxta locum cui est vocabulum Constantini forum, ubi columna porphyretica collocata est, terror eum subito ex quodam conscientiae secreto constrinxit, et cum formidine secuta est ventris effusio. Percunctatusque si secessus esset in proximo, et agnoscens esse post Constantini forum, perrexit illuc. Quo facto, defectus eum quidam cum effusione corripuit, et una cum stercoribus meatus quoque prolapsus est. Tunc ergo concidit, et sanguinis multitudo cum subtilibus intestinis subsequenter effluxit; decurrebantque pariter cum splene etiam interna jecoris. Et ita factum est, ut repente sequeretur et mors. Secessus vero ubi talia gesta sunt, in Constantinopolitana urbe monstrabatur, sicuti dixi, post Constantini forum atque macellum in porticu constitutum: omnesque transeuntes digito notabant locum, detestabilem Arii recordantes interitum. SOCRATES, lib. I, cap. 25. Edit. Christ. Vales, cap. 38. p. 73.
4.10.3
Post aliquod tempus quidam fautorum Arianae vesaniae dives ac potens studium habuit ut eumdem locum a publico compararet. Et destruens quod erat primitus, domum ibi constituit, quatenus oblivio facti procederet, et per successionem hujusmodi memoria deperiret. Fama tamen per cunctam cucurrit civitatem, et orbi terrarum mortem Arii declaravit. SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ.
4.11
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Quod prius Ariani cum orthodoxis conveniebant atque communicabant, et de lege Constantini qua jussit haereticorum oratoria ecclesiis applicari.
4.11
Arii vero dogma, licet apud multos disputationibus extolleretur, nondum tamen in proprium discernebatur populum, aut in nomine constabat auctoris; sed omnes simul in ecclesia conveniebant atque communicabant, praeter Novatianos, et qui vocantur Phryges, et Valentinianos, et Marcionistas, et Paulianos, et qui alias haereses colebant. Contra quos omnes imperator posita lege sancivit auferri eorum oratoria et ecclesiis applicari; et neque in domibus privatorum eos congregationes patiebatur, nec publice celebrare. Melius enim judicabat in ecclesia catholica communicandum, et in eam cunctis convenire suadebat. Propter quam legem arbitror haeresis memoriam fuisse destructam. Nam priorum principum temporibus Christi cultores licet sectarum diversitate differrent, apud paganos tamen Christiani esse putabantur, et similiter passionibus subjacebant, ac semetipsos propter communes persecutiones examinaro non poterant, et propterea facile inter se convenientes missas celebrabant. Et licet essent pauci, non tamen videbantur esse divisi. Post hanc vero legem neque publice in ecclesias poterant convenire, neque latenter, dum episcopi civitatum et clerici observantes talia prohiberent. Hinc ergo plurimi metuentes ad Ecclesiam se catholicam contulerunt. Alii vero manserunt in sua sententia, non tamen successores haeresis reliquerunt. SOZOMEN., lib. II, cap. 30. Edit. Christ. Vales. cap. 32, p. 492.
4.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Quomodo et ubi imperator Constantinus imperatores tres filios reliquerit, et percepto baptismate sit defunctus.
4.12.1
Cumque religiosissimus imperator potius Christianitate gauderet, et veri[ ed., vere] Dei testimonio fidem Nicaenam roborari cognosceret, in his quae fuerant de Ario gesta laetabatur. Qui cum tres habuisset filios, eos Caesares nuncupavit, et singulos eorum per decenos annos imperii sui principes esse constituit. Id est, primum quidem filium sui nominis Constantinum Hesperiarum partium in decennali suo fecit habere principatum; secundum vero avi nomine Constantium in vicennalibus suis Caesarem in Oriente constituit; juniorem vero Constantem in suis tricennalibus ordinavit. Anno vero post haec transacto, ingressus sexagesimum quintum aetatis annum, aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est. SOCRATES, lib. I, cap. 25. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 74.
4.12.2
Qui cum Nicomediae degeret, languore gravatus, nec ignorans vitae hujus incertum, gratiam sacri baptismatis est adeptus. Distulerat enim usque ad illud tempus, in Jordane fluvio hoc promereri desiderans. Porro autem tres filios 243 imperii reliquit haeredes, et Athanasium magnum reverti praecepit in Alexandriam, licet Eusebius praesens esset, et niteretur contraria suadere. THEODORETUS, lib. I, cap. 23, p. 65.
4.12.3
Nicomediae in suburbano sacri baptismatis donis initiatus est. SOZOMEN., lib. II, cap. cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 945.
4.12.4
Ita facto testamento, tribus filiis haeredibus constitutis, est defunctus. Corpus autem imperatoris in aureo loculo collocatum, ad Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione quasi viveret habebatur, donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus exsequiis funus ejus sepultum est in Apostolorum ecclesia; quam propterea fecerat, ne imperatores et sacerdotes reliquiis privarentur apostolorum. Vixit autem Constantinus imperator annis sexaginta et quinque, regnavit autem triginta et uno. Defunctus est, consulatu Feliciani et Taciani, vicesima secunda die mensis Maii, qui erat annus secundus ducentesimae octavae Olympiadis. SOCRATES, lib. I, cap. 26. Edit. Christoph.

Intertext edge

Open linked passage

Note