Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
More
Original / primary: 7911 Histri
4.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum.
4.6.1
Imperator interea Arium de exsilio revocavit, jussitque ut quod de Deo crederet, scriptura currente proferret. Tunc ille novitatem nominum quam prius adinvenerat declinans, aliam explanationem contexuit, simplicibus verbis eam et divina lectione confirmans, jusjurandum quoque praebuit ita se credere, et haec etiam mente sapere, nihilque aliter intelligere. Textus enim ejus expositionis hujusmodi est.
4.6.2
240 Piissimo et Deo amantissimo Domino nostro imperatori Constantino Arius et Euzoius presbyteri.
4.6.3
Sicut praecepit Deo amabilis pietas tua, domme imperator, exponimus nostram fidem, et scriptis profitemur coram Deo sic credere et nos, et omnes qui nobiscum sunt, sicuti subjectum est. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et Dominum Jesum Christum Filium ejus, qui ex eo ante omnia saecula natus est, Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, quae in coelis, et quae in terra, qui venit, et carnem assumpsit, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum, et carnis resurrectionem, et vitam futuri saeculi, et in regnum coelorum, et in unam sanctam catholicam Dei Ecclesiam, quae a finibus usque ad fines est. Hanc autem fidem percepimus ex sanctis Evangeliis, dicente Domino discipulis suis: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si autem non haec ita credimus atque suscipimus, vere Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut omnis catholica Ecclesia, et sanctae edocent Scripturae, quas per omnia sequimur, judex noster erit Deus et nunc et in futuro die. Quapropter tuam pietatem rogamus, Deo amabilis imperator, ut dum ecclesiastici sumus, et fidem et sensum Ecclesiae sanctarumque Scripturarum habemus, uniri nos per pacificam et Dei cultricem pietatem tuam matri nostrae Ecclesiae jubeatis, quaestionibus utique et superfluitatibus inquisitionum sublatis; ut et nos, et sancta Ecclesia ad invicem pacificati, solemnes orationes pro pacifico pioque imperio, et omni tuo genere omnes communiter celebremus.
4.6.4
Hanc fidei expositionem alii quidem dicebant artificiose compositam; ut videretur princeps placari sermonibus, et ita Arii dogmatibus circumferri; quatenus per expositionem ei fiducia praeberetur, et utrumque haberet intellectum. Arbitratus autem imperator Arium et Euzoium similia credere his qui in Nicaea convenerant, valde gavisus est. Non tamen sibimet persuasit ut eos in Ecclesiae communionem susciperet ante judicium atque probationem congruarum personarum secundum Ecclesiae legem; sed destinavit eos ad episcopos tunc Hierosolymis congregatos, scribens ut fidem eorum expositionis examinarent, et clementem super eis deberent proferre sententiam; sive recte credentes invidiae gratia essent injustitiam passi, seu dum non haberent unde judices suos culpare peterent, per poenitentiam revocarentur. Porro sumpta occasione, fautores Arii per scripta imperatoris eos in communionem susceperunt. Et cum hoc fecissent, ipsi imperatori rescripserunt, et Ecclesiae Alexandrinae, et in Aegyptum, et Thebaidam, et Libyam, episcopis universis et clericis praecipientes ut eos alacriter susciperent, imperatore testante rectam eorum esse fidem, quam etiam propriae epistolae subjecerunt. Haec quidem in Hierosolymis gesta noscuntur. SOZOMEN., lib. II c. 26. Edit. Christ. Vales. c. 27, p. 484.
4.6.5
Athanasius autem fugiens de Tyro, Constantinopolim venit, et quae passus est adito imperatore narravit: petens ut quae in Tyro fuerant gesta, examinarentur sub ejus quoque praesentia. Porro Constantinus imperator rationabilem petitionem ejus judicans, haec scripsit episcopis qui in Tyro convenerant. SOZOMEN., lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 486.

Intertext edge

Open linked passage

Note