Historia tripartita
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/sozomenus-socrates-theodoretus-cassiodorus-vivariensis485-580" aria-label="More works by Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis">
—
Original / primary: 7911 Histri
5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. Quomodo per quemdam presbyterum dogma Arii pullulaverit.
5.1
Igitur sub imperio Constantini per Ecclesias talia provenerunt. Quo moriente, rursus ad querimoniam venit dogma Nicaeni concilii. Nam licet vivente Constantino non illud omnes susceperint, tamen aperte renuere non audebant. Quo moriente, plurimi ab eo se indubitanter abstinuere concilio. Erant enim isti, qui etiam primitus videbantur esse suspecti: praecipue vero Arii sectatores Eusebius et Theogonius, cujus dogma se firmare credebant, si reverti Athanasium prohiberent, et consectatori suo Aegyptiacae dioecesis jura contraderent. Et illi quidem haec agebant, ministrante sibi presbytero per quem Constantini temporibus Arius ab exsilio fuerat revocatus. Erat enim is presbyter Constantio quoque gratus, eo quod paternum ei servaverat testamentum, ita ut usque ad principem palatiique potentes haberet accessum. Eusebius autem in aula regali videbatur ita perspicuus, ut suos consectatores faceret Augustos ac proceres. Quamobrem de dogmate rursus privatim et publice disputationes crebro proferebantur, et simul injuriae, inimicitiae et plurima quae ex talibus solent saepius evenire. SOZOMEN., lib. III, cap. 1, p. 497.
5.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT II. Quomodo Athanasius favore Constantini minoris Alexandriam remeaverit, et ejusdem Constantini epistola.
5.2.1
Interea Athanasius ab occidentali parte in Alexandriam est reversus, quem etiam Constantinus vivens redire maluerat. Dicitur autem quia etiam testamento voluit hoc conscribere: sed quoniam ita defunctus est, ejus major filius Constantinus Hesperiarum partium princeps, hoc egit, litterasque hujusmodi ad populum destinavit Alexandrinum.
5.2.2
Constantinus Caesar populo Ecclesiae catholicae, Alexandriae constituto.
5.2.3
Neque vestram sacratissimam mentem arbitror ignorare, propterea Athanasium adorandae legis praedicatorem ad tempus in Gallias fuisse directum, quoniam ferocitas crudelium inimicorum ejus in periculo sacri ejus capitis imminebat: ne forsan per malignorum calliditatem aliquid incongruum sustineret. Ut ergo hoc evitaret, ab imminentibus sibi necessitatibus est ablatus. Et ita me jubente habitare praeceptus est[ ed., jussus est], ut in hac civitate in qua degebat, bona ei necessaria non deessent. Talis enim est ejus venerabilis virtus, divinis freta olatiis, ut etiam molestias asperioris fortunae despiciat. Quapropter licet ad charissimam reverentiam vestram dominus noster beatae memoriae Constantinus pius, meus pater, eumdem episcopum in suum locum 245 restituere proposuerat: tamen, quoniam humana sorte praeventus, antequam haec compleret vota requievit, consequens arbitratus sum voluntatem divae memoriae imperatoris implere. Qui dum ad vos remeaverit, qualem a me venerationem habuerit agnoscetis. Non enim mirabile est si quid in eo gessimus quod laudetur. Meam namque animam imago desiderii vestri, et schema tanti viri ad hoc movit et invitavit. Divina providentia vos custodiat, fratres dilectissimi. SOZOMEN., lib. III, cap. 2, p. 498.
5.3
LIBER QUARTUS. CAPUT III. De insidiis Arianorum adversus Athanasium.
5.3
His litteris fretus Athanasius, Alexandriam venit, libenterque eum plebs Alexandrina suscepit. Ariani vero, conjuratione facta adversus eum, frequentes seditiones subinde suscitabant, per quas occasio praebebatur Eusebio ut derogaret ei apud imperatorem: quoniam non decernente communi concilio episcoporum, auctoritate sua arripuisset[ ms. Lyr., corripuisset] Ecclesiam. Tantumque his derogationibus actum est, ut indignante imperatore de Alexandria urbe projiceretur. Eodem tempore Eusebio moriente episcopo Caesareae Palaestinae cognomento Pamphili, Agapius discipulus ejus suscepit episcopatum, qui et alios plurimos edidit libros, et de vita doctoris sui multa conscripsit. SOZOMEN., lib. IV, cap. 2, p. 499.
5.4
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. De morte Constantini minoris.
5.4
Non multo post tempore et Constantinus imperator, Constantini majoris filius, dum nititur invadere partes junioris fratris Constantis, circa Aquileiam congressione facta perimitur, consulatu Acindyni et Procli. Quamobrem imperii Romani principatus occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, orientalis autem ad Constantium. SOCRATES, lib. II, cap. 3; edit. Christ. Vales. cap. 5, p. 83.
5.5
LIBER QUARTUS. CAPUT V. Quomodo Athanasius, Arianis bella sibi denuo suscitantibus, ad partes discesserit Italiae.
5.5
Igitur tempore quo Constantinus ad perenne transivit imperium, testamento filiis temporale distribuens regnum( nullus enim eorum erat praesens), presbytero a sorore propria sibimet commendato suum credidit testamentum: praecipiens illud Constantio dari, qui inter alios videbatur esse vicinior, et prius venire posse credebatur. Hinc iste Constantio factus notus, tradito testamento accepit ad eum ingrediendi fiduciam. Qui videns facilem Constantii voluntatem, et velut calamum ventis accedentibus agitari, praesumpsit contra evangelica dogmata bellum assumere, et adversus Ecclesias asperrimam erigere tempestatem. Dicebat enim esse culpabiles qui consubstantialitatis vocem, quae scripta non inveniretur, in fidei doctrina posuissent, quod inter sacerdotes et eos discordiam generaret. Hinc ergo Athanasium et ejus sectatores accusans, insidias instruebat. Hujus cooperatores erant Eusebius et Theogonius, et Theodorus Perinthius, qui eloquentior videbatur, et scripsit explanationes Evangeliorum, quem plurimi Herocleioten vocant. Isti namque saepius videntes imperatorem, reversionem Athanasii multorum causam asserebant esse malorum; et non solum Aegyptum, sed etiam Palaestinam, et Phoenicen, vicinasque gentes ejus gratia dicebant esse turbatas. Proinde hujusmodi verbis levissimam obsidentes imperatoris intentionem, suaserunt ut Athanasium ab Ecclesia rursus expelleret. Qui agnoscens eorum consilium, ad partes Hesperias abiit. THEODORETUS, lib. II, cap. 3, p. 70.
5.6
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. Quid de Athanasio Julius decrevit episcopus.
5.6
Verum Eusebius ejusque consortes calumnias in Athanasium factas Julio Romano pontifici destinaverunt. Qui ecclesiasticam sequens legem, etiam ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium regulariter evocavit. Ille continuo evocatione suscepta venit: calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum posse capi mendacium. Sed videntes oves pastore desolatas, lupum super eas pro pastore constituerunt, id est, Gregorium, qui sex annis bestiis ferocibus crudelius usus, poenam malitiae suae solvit, ab omnibus amarissime laniatus. THEODORETUS, lib. II, cap. 4, p. 71.
5.7
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. Quod Constans imperator partes foverit Athanasii.
5.7
Athanasius autem veniens ad Constantem, postquam Constantinus junior fuerat bello defunctus, Arianae cohortis cum gemitu referebat insidias, et bellum contra apostolicam fidem gestum, patrisque ejus nomen maximique concilii ab illo celebrati memorabat, et quoniam communi lege synodus roborata videretur. Haec insinuando cum lacrymis, ad paternum zelum excitavit imperatorem. Mox namque ut haec audivit, mandavit fratri, monens ut paternae pietatis inviolabilem servaret haereditatem, cum et ille pietate gubernando regnum, et Romanorum evicisset tyrannos, et gentes positas in circuitu subjugasset. THEODORETUS, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.
5.8
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII. De morte Alexandri Constantinopolitani pontificis, et de ordinatione apud orthodoxos Pauli, apud Arianos Macedonii.
5.8
Ea siquidem tempestate Constantinopolim altera, priore superior, turba ex hujusmodi causa processit. Alexander Constantinopolitanae praesul Ecclesiae, post decertationem cum Ario terminatam ex hac vita recessit, episcopatus 246 tricesimo tertio, vitae anno nonagesimo et octavo, nullumque in suum constituit locum; sed mandavit ut unum ex duobus quos ipse nominaret eligerent. Et siquidem vellent docibilem simul, et vitae optimae testimonio decoratum, Paulum a se presbyterum ordinatum, virum quidem aetate juvenem, sed sapientia senem, episcopum sibimet ordinarent. Si vero ex habitu solummodo reverentiae eligere vellent, Macedonium facerent, tunc diaconum existentem, qui aetate senior videretur. Ex hac causa major contentio pro episcopi ordinatione surrexit, Ecclesiamque turbavit, cum populus utique in duas divisus esset partes, aliique defenderent Arianum dogma, alii vero Nicaeni decreta concilii. Igitur donec Alexander viveret, Homousiani pontifices potiores erant Arianorum, quia hi quotidie convicti minuebantur. Cum vero Alexander obiisset, contentio rursus ex utraque parte commota est. Quapropter Homousiani Paulum ordinavere pontificem, Ariani vero Macedonium. Et in ecclesia quidem Irene cognomine quae est vicina juxta basilicam Sophiam, Paulus est ordinatus, in quo potius Alexandri sententia prolata videbatur. SOCRATES, lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 83.
5.9.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IX. Quod remoto Paulo Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de Antiocheno concilio, et ordinatione Eusebii in Alexandriam, et post eum Gregorii, et de transformatione Nicaeni concilii.
5.9.1
Post paululum vero tempus imperator ad Constantinopolim veniens, indignatur ob ordinationem factam Arianorum episcoporum; constitutoque concilio Paulum quidem removeri fecit; Eusebium vero ex Nicomedia migrantem Constantinopolim, episcopum esse decrevit. Quo facto Antiochiam profectus est imperator. Eusebius itaque nullo modo cessare patiebatur, sed omnia commovebat, donec suum propositum perduceret ad effectum. Egit ergo ut in Antiochia Syriae synodus fieret, sub occasione quidem dedicationis ecclesiae quam pater Augustorum fabricari coeperat[ ms. Lyr., fecerat], et post ejus obitum Constantius decimo anno eam a tempore fundationis expleverat: pro veritate autem ad subversionem atque destructionem Nicaeni concilii. Ad quam synodum convenerunt ex civitatibus diversis episcopi nonaginta. Maximus tamen Hierosolymitanus Macarii successor non adfuit: cogitans quia ei posset subripi, ut in damnationem subscriberet Athanasii. Sed neque Julius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica jubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. Fit ergo synodus in Antiochia sub praesentia Constantii principis, consulatu Marcellini et Probini. Erat autem quintus annus mortis Constantini patris Augustorum. Praesidebatque tunc Ecclesiae Antiochenae Placitus successor Euphronii. Fautores igitur Eusebii operae pretium judicantes Athanasio derogare, primum quidem calumniati sunt quasi extra regulam fecisset quam tunc ipsi decreverant: quoniam non ex sententia communis concilii episcoporum receperat sacerdotium, sed sibimet arrogando in Ecclesiam fuisset ingressus. Deinde quoniam ejus adventu turbata genera, plurimi seditione sint mortui; et quia aliqui ab Athanasio caesi, judicibus dicerentur esse contraditi. SOCRATES, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 84.
5.9.2
Hac derogatione tunc habita constituerunt episcopum in Alexandria, primo quidem Eusebium cognomento Emisenum. SOCRATES, lib. II, cap. 6; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 85.
5.9.3
Quo ordinato, et in Alexandriam ire metuente, Gregorium fecerunt episcopum. His ita gestis, transformaverunt fidem, nihil quidem culpantes Nicaeni concilii; sed principium praebentes, quatenus frequentibus conciliis alia subinde mutantes et recitantes, terminus fidei paulatim in Arianam vesaniam repedaret. SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 86.
5.10
LIBER QUARTUS. CAPUT X. Epistola Antiocheni concilii de fide, et de bello Francico, et de Antiochiae terraemotu.
5.10
Nos neque sequaces Arii fuimus; quomodo enim episcopi presbyterum sequeremur? Neque aliam quampiam fidem absque exposita antiquitus suscepimus. Sed etiam nos examinatores et cognitores ejus fidei facti sumus; et judicavimus potius quam secuti sumus. Didicimus enim ab initio credere in unum Deum omnium, Deum universorum intelligibilium sensibiliumque creatorem et provisorem, et in unum Filium unigenitum ante omnia saecula existentem, et cum suo genitore manentem, per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia; et qui in novissimis temporibus per bonam voluntatem Patris descendit, et ex sancta Virgine carnem assumpsit, et omnem voluntatem Patris sui implevit: passus est, et resurrexit, et in coelos ascendit, et in dextera Patris sedet, venturus judicare vivos et mortuos, et rex permanet in aeternum et Deus. Credimus et in Spiritum sanctum. Si autem adjiciendum est, credimus et carnis resurrectionem et vitam perpetuam. Haec in prima scribentes epistola civitatibus dirigebant. Sed post paululum aliam in Antiochia dictaverunt. Eodem tempore etiam rempublicam contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta. Tunc enim etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota. SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 86.
5.11
LIBER QUARTUS. CAPUT XI. Quomodo Gregorius Alexandriam venerit, et fugerit Athanasius, et quae mala per Gregorium gesta sint.
5.11
Interea Gregorium deducebat in Alexandriam Syrianus magister militiae, et cum eo armati milites numero quinque millia, quibus etiam aderant Arii sectatores ibi morantes. Sed quomodo Athanasius ecclesia pulsus, ne caperetur effugit, arbitror esse dicendum. Erat enim vespera, 247 et populus in vigiliis observabat: sperabaturque futura collectio. Inter haec venit magister militum, et circa ecclesiam per cohortes suos milites ordinavit. Athanasius autem videns quae fiebant, cogitavit ne propter se ulla laesio populo proveniret. Et praecipiens diacono ut compleret orationem, rursus psalmum fecit imponi. Dumque consonantia psalmodiae celebraretur, per unam januam ecclesiae egrediebantur omnes. Quo facto, milites quidem sine commotione steterunt. Athanasius autem inter medios psallentium illaesus abscessit. Et hoc modo fugiens, Romam profectus est. Porro Gregorius Alexandrinae tunc praesedit Ecclesiae. Alexandrinorum vero plebs non ferens quod erat gestum, ecclesiam quae Dionysii nuncupatur incendit. SOCRATES, lib. II, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 88.
5.12
LIBER QUARTUS. CAPUT XII. Quod mortuo Eusebio Paulus in ecclesiam rursus introductus sit, et ab Arianis Macedonius institutus.
5.12
Eusebius autem legationem misit ad Julium Romanae urbis episcopum, rogans ut contra Athanasium judex esset. Sed quae de Athanasio decreverat Julius, Eusebius non occurrit agnoscere: quia dum paucum tempus vixisset post concilium, vita privatus est. Quapropter Constantinopolitae Paulum rursus in ecclesiam introduxerunt. Idem et Ariani in ecclesiam quae nunc dicitur Pauli ordinavere Macedonium. Et hoc gerebant fautores Eusebii successoresque praesumptionis, id est, Theogonius Nicaenus, Maris Chalcedonensis, Theodorus Heracleae, et reliqui. Sed Ursacius et Valens haeretici, postea libellum poenitentiae Julio offerentes episcopo, et consentientes consubstantialitatis verbo, communicare meruerunt. SOCRATES, lib. II, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 11 et 12, p. 89.
5.13
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII. Quomodo Hermogenes magister militum volens Paulum ab ecclesia pellere, a populo sit peremptus, et quae vindicta processerit.
5.13
Interea propter Macedonium ingens praeliorum flamma surgebat, et intestinum bellum Christianorum in civitate multi sanguinis effusione pullulabat. Quod cum audisset Constantius Antiochiae positus imperator, Hermogeni magistro militum Thraciarum injunxit ut Paulum ecclesia pelleret. Qui Constantinopolim veniens, maximas turbas egit[ ed., commovit]: cogens ut pelleretur episcopus. Facta autem seditione, populus erat praeparatus ad ultionem. Cumque Hermogenes insisteret ut militari manu expelleret Paulum, accensus populus, ut fieri solet in talibus, irrationabiliter ei resistebat, ejusque domum incendentes, ipsumque trahentes interemerunt. Haec gesta sunt consulatu Constantii tertio et secundo Constantis. Quo tempore Constans quidem Francos Romanorum subjecit imperio. Constantius autem de interitu Hermogenis agens, ab Antiochia veredis Constantinopolim venit, et Paulum quidem expulit civitate[ ed., urbem damno mulctavit], urbi vero damna concussit, auferens ei frumenti a suo patre collati ultra quadraginta millia modiorum, quae quotidie frangebantur. Nam pene octoginta millia per dies singulos, urbe Alexandria mittente, primo ministrabantur. Hoc itaque facto Macedonium distulit statuere urbis episcopum; irascebatur enim et adversus eum, non solum quia praeter ipsius voluntatem fuerat ordinatus, sed quia propter seditiones inter eum Paulumque factas plurimi perierant, simul et magister militum fuerat interemptus. Dimittens ergo eum missas facere in ecclesia solum in qua fuerat ordinatus, denuo est profectus in Antiochiam. SOCRATES, lib. II, cap. 10; edit. Christ. Vales. cap. 12 et 13, p. 90.
5.14
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV. Quomodo Gregorius ab Alexandria sit remotus, et Georgius Arianus ibi fuerit evocatus.
5.14
Ariani praeterea Gregorium removentes ab Alexandria tanquam odibilem, et quia propter eum factum fuisset incendium, nec non et quia minus eorum fovebat errorem, evocaverunt Georgium Cappadocem Arianae vesaniae. SOCRATES, lib. II, cap. 10; edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 91.
5.15
LIBER QUARTUS. CAPUT XV. Athanasio, Paulo et aliis orthodoxis episcopis Romae constitutis, quid Orientalibus Julius Romanus scripserit.
5.15
Igitur Athanasius relinquens Alexandriam, Romam profectus est. Contigit autem eodem tempore etiam Paulum Constantinopolitanum pontificem illuc una concurrere, et Marcellum Ancyrae, Asclepamque Gazae. Qui dum Arianis esset adversus, inscriptionem passus ab his, quasi subvertisset altare, damnatus est. Pro quo Gazaeorum Ecclesia Quintiano committitur. Lucianus autem Hadrianopolites episcopus, ob aliam accusationem Ecclesia sua privatus, degebat in urbe Roma. Cognoscens ergo Romanus episcopus crimina singulorum, et omnes Nicaeno concilio concordare comperiens, eos in communionem suscepit, tanquam omnium curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulisque reddidit suas ecclesias, et orientalibus scripsit episcopis: culpans quia non recte tractassent viros inculpabiles, de suis ecclesiis eos expellentes, et quod constituta Nicaeni concilii minime conservarent. Quorum paucos ad certam diem sibimet adesse praecepit, ut coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum. Et de caetero non se passurum interminatus est, nisi ab hujusmodi turbis et novitate cessarent. Et ille quidem haec scripsit. Athanasius autem et Paulus epistolas Julii orientalibus episcopis direxerunt, et singuli eorum suas sedes adepti sunt. SOZOMEN., lib. III, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 507. 248
5.16
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI. Quid Orientales Julio rescripserint.
5.16
Verum pontifices Orientis graviter hoc ferentes, et in Antiochia congregati, Julio rescripserunt epistolam, ornato quidem stylo compositam, ironia vero maxime plenam, et non sine interminationis qualitate confectam. Fatebantur enim circa omnes Romanorum Ecclesiam esse munificam[ ms. Santheod., unicam], veluti quae apostolicam haberet curam, et antiquitus mater pietatis existeret, licet ab Oriente ad eam praedicatores dogmatis advenissent. Se vero non propterea secundo loco habendos existimabant, eo quod non magnitudine aut multitudine abundarent ecclesiarum, cum vitae qualitate non cederent; crimenque Julio importabant, eo quod Athanasii sectatoribus communicasse videretur, et tanquam eorum contumelias irrogasset, eorumque sententiam destruxisset; et veluti injustum ejus factum ecclesiasticisque sanctionibus dissonans arguebant. His ita conscriptis, addiderunt quia si susciperet Julius damnationem ab eis factam, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmaret, pacem cum eo et communionem haberent. Si vero placitis ipsorum resisteret, contraria celebrarent; quippe cum orientales episcopi non restitissent, dum Novatus a Romana pelleretur Ecclesia. De his autem quae praeter commune placitum de concilio Nicaeno gesserant, nihil ei rescribere maluerunt. SOZOMEN., lib. III, cap. 6; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 507.
5.17
LIBER QUARTUS. CAPUT XVII. Quid Athanasio Alexandriam remeante provenerit.
5.17
Haec itaque orientales episcopi Julio Romano pontifici rescripserunt. Cum vero Athanasius Alexandriam fuisset ingressus, compressio populi partis Georgii, qui illic fuerat ordinatus episcopus, vehemens facta est. Et ex hoc dicebant turbas et neces hominum provenisse, et hujusmodi crimina in Athanasium velut auctorem sceleris referebant, cum haec in certaminibus frequenter eveniant. Ob quam causam Sabinus Macedonianae praesul haereseos, Athanasium frequenter accusat. Qui si cogitaret quanta mala contra Athanasium et Homousianos Ariani gesserunt, aut quanta concilia propter eum celebrata sunt, aut quanta contra omnes Ecclesias Macedonius haeresiarches gessit, erubescens forte tacuisset. SOCRATES, lib. II, cap. 11; edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 91.
5.18
LIBER QUARTUS. CAPUT XVIII. Quomodo Paulus denuo Constantinopoli sit expulsus, et quae neces introducto in Ecclesiam Macedonio sint factae.
5.18
Constantius igitur imperator in Antiochia degens, cum audisset rursus Paulum Constantinopolitanam recepisse sedem, iratus sacra sua misit ad Philippum, qui tunc habebat maximam inter alios judices potestatem et post principem secundus appellabatur, ut Paulum ecclesia pelleret, et Macedonium introduceret. Praefectus autem Philippus seditionem populi metuens, arte est usus adversus Paulum, et jussionem quidem principis celavit. Simulans autem publicum se habiturum esse tractatum, processit ad thermas vocabulo Zeuxippas, ibique cum honore quasi necessario vocavit Paulum. Cumque venisset, repente praefectus sacra monstravit imperatoris, et episcopus quidem illic injustam sententiam patienter tulit. Porro praefectus metuens multitudinis impetum, quae ibi convenerat, propter timoris famam, unam fenestram thermarum jussit aperiri, per quam ad palatium ductus Paulus, et missus in navem ad talia paratam, velociter ductus est in exsilium. Jussitque praefectus ut Thessalonicae servaretur, ex qua Paulus fuerat oriundus; quatenus illic licenter viveret, et in aliis Illyrici civitatibus, non tamen ut ad partes Orientis accederet. Hoc itaque modo Paulus inopinabiliter de Ecclesia pulsus est. Philippus autem a thermis ad ecclesiam properabat, cum quo Macedonius residens in vehiculo cum praefecto simul et militibus armis indutis. Hoc facto terror populum apprehendit, et ad ecclesiam concurrerunt universi Homousiani simul et Ariani. Cumque praefectus cum Macedonio ad ecclesiam pervenisset, et populum et milites irrationabilis timor invasit. Cumque esset nimia multitudo, nec posset introire praefectus, milites coeperunt populum violenter impellere; et cum propter angustiam loci recedere non valerent, putantes eos milites sibi velle resistere, evaginatis gladiis in eorum necibus grassabantur. Tunc ergo, sicuti fertur, perempti sunt circa tria millia centum et quinquaginta. Alii a militibus interfecti, alii vero compressione sunt mortui. His actis Macedonius tanquam nihil mali gerens, sed veluti mundus et innocens a praefecto magis quam ab ecclesiasticis regulis traditum sibi percepit episcopatum. Tantisque necibus ipse et Ariani Ecclesiae jura tenuerunt. Hoc tempore imperator majorem ecclesiam fabricabat quae nunc Sophia vocitatur, et est copulata ecclesiae quae dicitur Irene, quam pater imperatoris, cum esset prius modica, ad pulchritudinem magnitudinemque perduxerat; quae modo velut sub uno circuitu contineri noscuntur. SOCRATES, lib. II, cap. 12; edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 92.
5.19
LIBER QUARTUS. CAPUT XIX. Denuo de calumniis contra Athanasium.
5.19
Interea contra Athanasium alia machinatio fabricata est. Ecclesiae namque Alexandrinorum, Augustorum pater eroganda pauperibus frumenta donaverat; quae dixerunt Athanasium vendere, et suis utilitatibus applicare. Quod imperator credens, eum jussit occidi. Hoc sentiens Athanasius, latenter effugit. Tunc igitur Julius Romanae urbis episcopus cognoscens Arianorum insidias adversus Athanasium machinatas, postquam Eusebii litteras susceperat, evocavit Athanasium, cum audisset locum ubi erat absconsus. Inter haec suscepit etiam litteras Aegyptiorum episcoporum, asserentium falsa esse quae contra Athanasium dicebantur. Quo facto Julius rescripsit eis qui fuerant in Antiochia congregati, culpans 249 eos primum de injuriis litterarum, deinde cur eum ad synodum suam non vocassent, canonibus quippe jubentibus extra Romanum nihil decerni pontificem; insuper quia latenter corrumperent fidem, et quia Tyri gesta per subreptionem fuerint et arte composita; et quia contra[ ms. Santheod., contraria] jus ex una parte confecerint monimenta gestorum, referens et falsitatem de Arsenio concinnatam. Epistolas ipsas ponere, propter fastidium longae lectionis omisi. Post paucum itaque tempus, Paulus a Thessalonica simulans se habere iter ad Corinthum, in Italiam venit, una cum Athanasio actus suos imperatori Constanti indicavit. SOCRATES, lib. II, edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 94.
5.20
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. De legatis orientalium episcoporum ad Constantem directis pro his quae gesta erant.
5.20
Imperator autem fratri suo Constantio scripsit ut aliquos orientalium episcoporum satisfacturos de quorumdam damnatione dirigeret. Quapropter eliguntur tres, Narcissus Irenopolites[ ms. et ed. V., Hermipolita], Cilix episcopus, Theodorus Heracliae Thraciae, et Marcus Arethusae Syriacae. Qui venientes in Italiam, facta propria vindicabant, nitentes imperatori persuadere orientalis concilii justam esse sententiam. Cumque fidei suae confessionem exigerentur, fidem quidem Antiochiae expositam celaverunt. Aliam vero conscribentes confessionem obtulerunt, multo tamen a Nicaeno concilio dissonantem. Videns autem Constans injuste gravatos homines, nec crimina fuisse vera pro quibus dicebantur a communione suspensi, sed gestum propter dissonantiam fidei; cum satisfacere nequivissent pro quo venerant, remisit eos ad propria. Post tres autem annos rursus orientales episcopi Occidentalibus aliam epistolam direxerunt, quam multorum versuum nominavere conscriptionem, eo quod ultra priores prolixo eloquio confecta videretur. In qua de substantia quidem Dei nullam fecere memoriam. Eos autem qui dicunt ex non existentibus Dei Filium, aut ex alia essentia, et non ex Deo, et quia fuerit aliquando tempus aut saeculum quando non erat, abdicarunt. Porro Eudoxium Germaniciae episcopum, Martyrium atque Macedonium portitores epistolarum, occidentales noluerunt suscipere sacerdotes, dicentes dogmata Nicaena sufficere, et nihil ulterius oportere tractari. Cumque Constans a fratre petens ut Athanasius suam reciperet sedem, resistentibus haereticis nihil impetrare valuisset, tunc Athanasius et Paulus adeuntes poposcerunt fieri synodum, eo quod pro defensione rectorum dogmatum expulsi probarentur. SOZOMEN., lib. III, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 510.
5.21
LIBER QUARTUS. CAPUT XXI. Quod Constans fratrem pro fide moverit, et quod Constantius Sardicae concilium convocari praeceperit.
5.21
Quod audiens Constans, scripsit fratri: monens ut paternae pietatis inviolatam servaret haereditatem, cum et ille imperium gubernando et Romanorum tyrannos evicisset, et in circuitu gentes barbaras subjugasset. His litteris motus Constantius, praecepit Sardicae, quae est civitas Illyrici, et orientales et occidentales convenire pontifices. Multae siquidem etiam aliae passiones medicinam synodicam requirebant. Nam et Paulum Constantinopolitanae urbis episcopum, pro rectis dogmatibus Ariani ad periculum mortis usque perduxerant, tanquam seditionis auctorem, et alia quaedam adjecerant quae calumniatoribus sunt amica. Quem tamen tunc populus Sardicae propter inimicorum insidias abduci non est passus. Paulo post autem defuncto Constante, flectentes Ariani levissimam principis voluntatem, et a regia civitate pellentes Paulum, eum ad civitatulam Cucusenam, quae tunc erat Cappadociae, nunc vero secundae Armeniae, migraverunt[ ed., transtulerunt]. Sed non sufficit in hoc cuncta turbantibus vita Pauli mirabilis, licet in solitudine constituti. Mittentes enim ministros necis, eum morti violentissimae tradiderunt. Et hoc beatus Athanasius refert in satisfactione[ ed., Niv. et Frob., apologia] propriae fugae, ita dicens. THEODORETUS, lib. II, cap. 5; Edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.
5.22
LIBER QUARTUS. CAPUT XXII. Athanasii relatio de nece Pauli Constantinopolitani episcopi.
5.22
Episcopum namque Constantinopoleos Paulum persequentes atque comperientes, palam suffocandum esse censuerunt in Cucuso Cappadociae, habentes auctorem Philippum praefectum. Erat enim eorum haereseos tunc patronus, et consiliorum minister iniquorum. Hujusmodi enim crudelitates blasphemia Arii germinavit. Contra Unigenitum namque vesaniunt ministri praesumptionum ejus. Hoc itaque modo Paulo defuncto, magisque ad coelestia regna perducto, Macedonium statuerunt episcopum, quasi consectatorem suum: quoniam proxime[ ms. Lyr., maxime] sancto Spiritui blasphemabat. Sed paulo post expulerunt et eum, dum creaturam non confiteretur eum quem Filium Scripturae dicunt. Quapropter respondendo illis[ ed., damnatus ab illis], haeresis propriae auctor apparuit: consubstantialem quidem nec iste Patri Filium esse dicens, similem tamen per omnia Genitori docens, creatum vero Spiritum aperte denominans. Haec itaque non multo post, sicuti diximus, acta sunt. THEODORETUS, lib. II, cap. 5, p. 73.
5.23
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. De conventu episcoporum in concilio Sardicensi.
5.23
Undecimus itaque annus erat ab obitu patris duorum Augustorum: coss. autem tunc fuere Ruffinus et Eusebius, quando celebratum est Sardicense concilium. Ex Hesperiis ergo partibus convenerunt episcopi quasi trecenti, sicut Athanasius ait. Ex Orientalibus sex et septuaginta tantummodo, sicuti Sabinus dicit. Inter quos annumerabatur et Ischyras, tanquam Mareotis episcopus, quem damnatores Athanasii in episcopio[ ed., in episcopum] hujus provinciae produxerunt. Excusaverunt se etenim alii per infirmitatem corporis; alii angustas inducias accusantes, et ob hoc 250 Julium Romanum culpantes episcopum: dum utique ante annum et sex menses synodus fuerit praedicata, et Athanasius Romae degeret, exspectans judicium synodale. Cum ergo Sardicae Orientales convenissent, ad aspectum Occidentalium venire nolebant, dicentes non aliter se ad verba venturos, nisi suo collegio Athanasiacos et Paulianos expellerent. Dumque Protogenes Sardicensis episcopus, et Osius Cordubae Hispaniae non paterentur a concilio removeri Pauli defensores et Athanasii, illi repente discesserunt. Et venientes ad Philippopolim Thraciae, seorsum fecere concilium, et aperte jam consubstantialitatem anathematizaverunt; et sectam inaequalis substantiae epistolis conscribentes, ubique miserunt. Qui autem in Sardica convenerant, primum quidem horum damnavere vesaniam, deinde accusatores Athanasii dignitate privaverunt; et terminum fidei Nicaenae corroborantes, et tractatum de divinae substantiae inaequalitate respuentes, consubstantialitatem apertius tradiderunt, etiam ipsi ubique scripta propria dirigentes. Ex utraque ergo parte arbitrati sunt recte se facere; Orientales quidem, eo quod a se damnatos illi susciperent; Occidentales autem, quoniam ante cognitionem damnatores effugerant; et quoniam hi quidem Nicaenam servabant fidem, illi vero eam adulterare praesumpserant. Reddiderunt ergo locum Paulo et Athanasio, nec non et Marcello Ancyrae Galatiae, qui dudum, sicuti jam dictum est, fuerat condemnatus. SOCRATES, lib. II, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 101.
5.24.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIV. Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos.
5.24.1
Quae vero Sardicae gesta sint, concilii litterae clarius edocebunt, quas propter modum explanationis huic scripturae interponere non omisi.
5.24.2
Sancta synodus Dei gratia Sardicae congregata ex urbe Roma, Hispaniis, Galliis, Italia, Campania, Calabria, Africa, Sardinia, Pannonia, Mysia, Dacia, Dardania, altera Dacia, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiris, Thracia, Rhodope, Asia, Caria, Bithynia, Hellesponto, Phrygia, Pisidia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, altera Phrygia, Pamphylia, Lydia, insulis Cycladibus, Aegypto, Thebaide, Libya, Galatia, Palaestina et Arabia, universis episcopis et comministris sanctae et apostolicae Ecclesiae, dilectissimis fratribus in Domino salutem.
5.24.3
Multa quidem ac saepius ministri Arianae vesaniae praesumpserunt adversus Dei servos et rectam fidem custodientes. Adulteram namque doctrinam proponentes, orthodoxos expellere sunt conati; et intantum insurrexerunt adversus fidem, ut neque auditus Deo amabilium lateret imperatorum. Igitur gratia Dei cooperante, etiam ipsi piissimi principes ex diversis nos provinciis et civitatibus colligentes, sanctum hoc concilium in Sardicensium celebrari urbe praeceperunt, quatenus, ablata omni discordia, et omni perfidia procul expulsa, sola Christi pietas apud omnes inviolata servetur. Venerunt enim Orientales episcopi a piissimis imperatoribus invitati, praecipue propter famam quae de charissimis nostris fratribus et comministris fuerat divulgata, id est, Athanasio Alexandrino, et Marcello Ancyrae Galatiae, et Asclepa Gazaeo; forsan etiam ad vosipsos detractiones hujusmodi pervenerunt: quoniam[ ed., quomodo] etiam nostras aures ventilare conati sunt, ut ea quae contra innocentes referunt, vera esse credantur, et iniqua haec haereseos celetur opinio. Sed haec diutius facere permissum non est. Etenim praesul Ecclesiarum Dominus est, qui pro his, et pro universis mortem sustinuit, et propter eas ascensum ad coelos nobis omnibus condonavit. Dudum itaque Eusebius, et Maris, et Theodorus, atque Theogonius, Ursacius, et Valens, et Minophantus, et Stephanus, scripserunt Julio comministro nostro Ecclesiae Romanae pontifici contra praedictos consacerdotes nostros, id est, Athanasium episcopum Alexandriae, et Marcellum episcopum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae. Scripserunt quoque ex aliis partibus episcopi, testimonium perhibentes puritati Athanasii consacerdotis nostri; et ea quae ab Eusebio et consectatoribus ejus gesta sunt, nihil aliud quam mendaciis et calumniis plena esse firmantes. Cum utique evocati a charissimo et consacerdote Julio, et non occurrentes, sicut ex scriptis ejusdem episcopi Julii comprobatur, aperte videantur calumniatores existere. Nam si de gestis contra eos habitis praesumpsissent, non retardarentur occurrere. Verumtamen etiam ex his quae fecerunt in hoc sancto magnoque concilio, eorum machinatio evidenter apparet. Venientes enim in Sardicensium civitatem atque videntes fratres nostros Athanasium, Marcellum, Asclepam et caeteros, ad judicium accedere timuerunt; et non semel, non secundo, sed etiam frequenter citati, vocationibus obedire noluerunt; congregatis videlicet in concilio Osio longaevo( qui propter aetatem, atque confessionem, tantumque laborem, omni honore dignus apparuit) et reliquis, sustinentibus et invitantibus eos ingredi judicium; ut quaeque contra absentes consacerdotes diffamaverant atque conscripserant, praesentes ostenderent. Sed, sicuti praediximus, evocati non venerunt, ut etiam in hoc calumniam propriam ostenderent; et quodammodo respuendo justum judicium, insidias suas et molimina proclamarent. Nam qui de suis dictis confidunt, etiam ad faciem probare non fugiunt. Quia vero non occurrerunt, nullum vestrum de eis ignorare confidimus. Et si forsan rursus illic quidquam machinari voluerint, sciant omnes quoniam nihil habentes quo possint consacerdotes nostros arguere, absentibus detrahunt, praesentes effugiunt. Fugerunt enim, charissimi fratres, non solum propter calumniam adversus istos instructam, verum quia suos pro diversis criminibus accusatores occurrisse viderunt. Proferebantur enim vincula et catenae. Venerant homines ab exsilio et consacerdotes, nec non cognati pariter et amici eorum, qui propter istos mortui dignoscuntur. Et quod est admirandum, aderant episcopi, quorum unus quidem catenas gestabat et vincula quibus vinctus fuerat propter eos. Alii vero eorum insidiis mortem sibi testabantur inflictam, quoniam ad tantam superbiam sunt perducti, 251 ut etiam episcopum occidere conarentur, quem nisi fuga liberasset, obierat. Venit etiam consacerdos noster beatus Theodulus, fugiens eorum molimina, quibus fuerat jussus occidi. Alii vero gladiorum vulnera demonstrabant, alii famem se ab eis passos ingemiscebant; et haec non quilibet homines testabantur, sed omnes Ecclesiae, pro quibus hi qui occurrerunt et qui legatione fungebantur, insinuabant violentiarum pestes, armatos milites, populos cum fustibus, judicum terrores, falsarum litterarum objectiones. Lectae sunt namque litterae Theogonii contra consacerdotes nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam, ut etiam imperatores movisse viderentur. Quas litteras diacones Theogonii vulgaverunt; super haec autem virginum nuditates, ecclesiarum incendia, carceres contra sacerdotes nostros adhibitos. Quae omnia non pro alia re, nisi pro[ ed., praelia nonnisi pro] detestabili Arianorum haeresi commisisse noscuntur. Quisquis enim eorum respuisset ordinationem atque communionem, his necessario subdebatur injuriis. Conspicientes igitur facinorum suorum angustias, confusi recesserunt. Et ulterius haec non valentes abscondere, in Sardicensium venerunt urbem, ut per adventum suum quasi talia se nequaquam perpetrasse monstrarent. Videntes autem quibus calumnias irrogaverant, et oppressos a se simul accusatores, et increpationes prae oculis suis habentes, evocati ad judicium ingredi nequiverunt. Athanasio quippe, Marcello, et Asclepa, nostris consacerdotibus fiducialiter agentibus, et nimis ingemiscentibus, et imminentibus atque provocantibus eos, et promittentibus, non solum se calumnias evidenter ostendere, sed etiam quae in eorum Ecclesiis deliquissent; illi vero tanto conscientiae terrore constricti sunt, ut fugerent, et per fugam suas calumnias aperirent, delictaque sua judicii declinatione faterentur. Et licet non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum atque calumniae patefiant: tamen, ut neque per fugam occasionem alterius iniquitatis accipiant, curavimus contra veritatem facta eorum molimina examinare. Et hoc proposito, ex his quae gesta sunt eos calumniatores invenimus, et nihil aliud nisi adversus consacerdotes nostros insidias institutas. Nam Arsenium, quem dicebant ab Athanasio peremptum, hic vivit, et inter viventes commorari dignoscitur; ex quo etiam alia probantur esse conficta. Quia vero etiam calicem divulgaverunt fractum a Macario Athanasii presbytero, testati sunt qui de Alexandria et Mareote venerant, nihil tale fuisse gestum. Sed etiam episcopi Aegypti Julio consacerdoti nostro scribentes, valde firmabant quia neque suspicio fuisset hujusmodi. Proinde dixerunt monumenta adversus eos fuisse confecta, quae tamen probatum est ex una parte celebrata: in quibus gestis pagani examinabantur et catechumeni; ex quibus unus catechumenus inquisitus, ait intus se fuisse quando Macarius venerat ad eumdem locum. Alter autem interrogatus, dixit illum famosissimum Ischyram tunc aegrotasse, et in cella jacuisse; ut ex hoc appareat nihil gestum ex omnibus sacramentis, eo quod et catechumeni intus fuissent, et Ischyras[ ms. Santheod et ed. V., Squiras] non adesset, sed jaceret aegrotus. Is namque malignissimus Ischyras mentitus, eo quod Athanasius quosdam sacros incendisset libros, illo tempore aegrotasse declaratus est quando Macarius ibi fuit. Unde etiam ex hoc calumniator apparuit. Denique pro hujusmodi calumniae mercede dederunt Ischyrae nomen episcopi, qui neque presbyter fuerat aliquando. Duo namque presbyteri qui cum Meletio aliquando degebant, et postea a beato Alexandro episcopo civitatis Alexandrinae suscepti sunt et cum Athanasio constituti, testati sunt nunquam illum presbyterum fuisse Meletii, neque habuisse Meletium in Mareote ecclesiam vel ministrum; et qui penitus neque presbyter fuerat, nunc eum velut episcopum produxerunt, ut eo nomine in suis calumniis terrere viderentur auditores. Lectae sunt enim et litterae consacerdotis nostri Marcelli, et inventa est Eusebii similiumque nequitia. Nam ea, quae, veluti querimoniam faciens, Marcellus dixit, haec tanquam ipse confirmaret accusaverunt. Haec ergo sunt lecta, et reliqua, et praecedentes pariter quaestiones; rectaque hujus viri fides inventa est. Non enim a sancta Maria, sicut isti firmabant, dedit Deo Verbo principium, neque finem habere asseruit ejus imperium; sed regnum ejus et sine principio, et sine termino esse conscripsit. Asclepas autem comminister obtulit monimenta Antiochiae confecta sub accusatorum praesentia, et Caesariensis Eusebii, et ex sententia judicantium episcoporum se ostendit innoxium. Recte siquidem, o charissimi fratres, evocati frequenter, obedire noluerunt, recte quoque fugerunt. Conscientia namque sua perterriti, per fugas suas calumnias indicarunt; et quae praesentes accusatores super eis dixerant, etiam probaverunt. Ad haec autem etiam eos qui dudum accusati propter Arianam haeresim fuerant, et projecti non solum susceperunt, sed etiam in majori ordine posuerunt, diacones ad presbyteratum promoventes, presbyteros ad episcopatum, non ob aliud, nisi ut impietatem seminare et dilatare potuissent et fidei corrumpere pietatem; sunt autem horum principes, Eusebius, Theodorus Heracleae, Narcissus Neroniadis Ciliciae, Stephanus Antiochiae, Georgius Laodiceae, Acacius Caesareae Palaestinae, Minophantus Ephesius, Ursatius Sigiduni[ ed. Frob., Mygdoni] Mysiae, Valens Mirsi Pannoniae. Isti namque convenientes cum Orientalibus non sinebant eos nec in sanctum concilium ingredi, nec omnino accedere ad ecclesiam Dei. Et venientes in Sardicam conciliabula apud semetipsos per loca singula faciebant, et acta quaedam cum terroribus concinnabant; quatenus nihil penitus ad judicium perveniret, neque sanctum possemus celebrare concilium. Haec omnia cognoscere potuimus a consacerdotibus nostris Macario Palaestino et Asterio Arabiae, qui cum eis venerant, et ab eorum perfidia recesserant. Hi namque ad sanctum concilium venientes, violentiam quam passi sunt narraverunt, nihil dicentes apud eos agi rectum: insuper adjicientes quia dum essent rectae fidei, prohibiti fuissent ab eis ad haec loca venire, et propter interminationem vix ab eis intercedere[ ed. Niv. et Frob., discedere] potuissent. Ob hanc causam Sardicam venientes, in una domo cuncti manserunt, neque brevi tempore a se recedere patientes. Quia vero nos tacere non decuit, nec sine vindicta relinquere calumnias, vincula, neces, vulnera, concinnationes falsarum epistolarum, verbera, nuditates virginum, exsilia, destructiones ecclesiarum, incendia, migrationes a minoribus civitatibus ad majores Ecclesias, et prae omnibus 252 adversus rectam fidem nunc Arianam vesaniam per eos crudeliter insurgentem. Propterea charissimos quidem fratres nostros et comministros Athanasium Alexandrinae civitatis episcopum, et Marcellum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae comministrantes Christo, innoxios et puros esse decrevimus: scribentes ad uniuscujusque parochiam, ut singularum Ecclesiarum populi cognoscentes sui episcopi puritatem, eum se episcopum et habere et sperare cognoscam; eos autem qui in eorum Ecclesias luporum instar ingressi sunt, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, Quintianum Gazae, nec episcopos nominandos, nec Christianos, nec quamlibet penitus cum eis habendam esse communionem, nec eorum litteras habendas, nec scribendum eis. Theodorum vero Heracleae Europae, et Narcissum Neroniadis Ciliciae, Acacium Caesareae Palaestinae, et Stephanum Antiochiae, Ursacium Sigiduni Mysiae, Valentem ex Mirsia Pannoniae, Menophantum Ephesi, et Georgium Laodiceae, licet metuentes ab Oriente non venerint, tamen eo quod a beatae memoriae Alexandro civitatis Alexandrinae pontifice sint damnati, et eo quod secum Arianos habeant, et propter crimina eis illata, generali eos decreto sanctum concilium episcopatu deposuit; et decrevimus non solum episcopos eos non esse, sed neque communionem cum fidelibus promereri. Eos enim qui dividunt a paterna substantia et divinitate, et alienant Verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano. Sint igitur a nobis et omnibus anathema, eo quod verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit. His ergo nullum communicare denuntiate; nulla enim communio luci ad tenebras. Hos pellite procul ab omnibus[ ms. Lyr., ab hominibus]; nulla enim concordia Christo ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripturas suscipiatis. Studete simul, vos charissimi fratres et comministri, tanquam spiritu praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, quae ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una serventur. Abdicamus autem illos, et extra terminos Ecclesiae catholicae procul abjicimus, qui non affirmant, quia Deus est Christus, sed aiunt, verus Deus non est, quia Filius est; sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus. Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt, quod natum est factum est. Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula. Proinde duae viperae ex aspide Ariana progressae sunt, Valens et Ursacius, qui gloriantur, et non dubitant se dicere Christianos: profitentes quoniam Verbum, et quoniam Spiritus, et vulneratus, et interfectus, et mortuus est, et resurrexit; quodque cohors studet haereticorum, diversas esse substantias Patris, et Filii, et Spiritus sancti pronuntiant, et eas esse divisas. Nos autem hanc percepimus, et eruditi sumus, hanc habemus catholicam apostolicamque traditionem, et fidem atque confessionem, unam esse substantiam nominantes Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et si quaerant quae sit Filii substantia, profitemur eam esse quae Patris: indubitanter nunquam Patrem sine Filio, neque Filium sine Patre fuisse credentes, nec esse potuisse, quod est Verbum Spiritus. Absurdum namque est dicere, aliquando Patrem non fuisse Patrem. Patrem enim sine Filio neque nominari, nec esse potuisse. Est enim ipsius Filii testimonium: Ego in Patre, et Pater in me; et, Ego et Pater unum sumus. Nullus nostrum negat natum: sed quibus natum? Omnibus quae invisibilia et visibilia nuncupantur. Opifex est archangelorum, et angelorum, et mundi, et humani generis, quoniam ait: Omnium artifex sapientia docuit me. Et omnia per ipsum facta sunt. Non enim semper esse potuerat, si sumpsisset exordium: quandoquidem Verbum, quod semper est, non habet initium. Deus autem nunquam terminum habet. Non dicimus Patrem Filium esse, neque rursum Filium Patrem esse; sed Pater Pater est, et Filius Patris est Filius. Confitemur virtutem esse Patris Filium. Confitemur Verbum Dei Patris esse, praeter quod aliud non est, et Verbum verum Deum, et sapientiam, et virtutem, verumque Filium tradimus. Et non sicut caeteri filii nominantur, ita Filium dicimus: quoniam illi aut gratia regenerationis dii erunt, aut eo quod digni fiant, filii nuncupantur, neque propter unam substantiam quae est Patris et Filii. Confitemur item et unigenitum et primogenitum; sed unigenitum Verbum dicimus, quod semper fuit, et est in Patre; primogenitum autem quantum ad hominem. Sed tamen differt a creatura communi: quoniam et primo genitum a mortuis. Confitemur unum esse Deum. Confitemur unam Patris Filiique divinitatem; neque quisquam negat aliquando Patrem Filio majorem, non propter aliam essentiam, non propter differentiam, sed quia ipsum nomen Patris majus est filio. Haec autem illorum blasphemia atque corruptibilis interpretatio est; hac gratia eum dixisse contendunt: Ego et Pater unum sumus, propter concordiam et unanimitatem. Sed reprobavimus omnes catholici intellectum eorum fatuum et abjectum, sicuti mortalium hominum. Qui, quoniam corrumpi coeperunt, offendentes discordare noscuntur, et ad permutationes ascendunt: hoc modo distantiam et discordiam inter Patrem Deum omnipotentem et Filium esse posse dicentes; quod absurdum est intelligere, et aliquatenus arbitrari. Nos autem et credimus et affirmamus, et sic intelligimus, quoniam sacra Scriptura locuta est: Ego et Pater unum sumus, propter essentiae unitatem, quae est una et eadem Patris et Filii, et credimus semper sine principio et sine termino hunc regnare cum Patre, et non habere nec tempus, nec defectum ejus imperium, quia semper est; nunquam enim esse coepit, ideoque nec deficere poterit. Credimus et percipimus Paracletum sanctum Spiritum, quem nobis ipse Dominus promisit et destinavit, et eum credimus missum. Sed is passus non est, sed homo, quo indutus est, quem assumpsit ex Maria Virgine, qui pati potuit sicut mortalis. Deus autem immortalis est. Credimus quia tertia die resurrexit, non Deus in homine, sed homo in Deo resurrexit, quem et obtulit Patri suo donum, quem utique liberavit. 253 Credimus autem quoniam opportuno tempore atque definito omnes et de omnibus ipse judicabit. Tanta siquidem eorum stultitia, et ita crassitudine tenebrarum eorum mens excaecata est, ut nequeant lumen cernere veritatis, nec intelligere qua ratione dictum est: Ut et ipsi in nobis unum sint. Palam vero est cur dixit unum: quoniam apostoli Spiritum sanctum Dei acceperunt; sed tamen ipsi non erant spiritus, nec aliquis eorum aut Verbum, aut Sapientia, aut Virtus, aut Unigenitus erat. Sicut ego et tu, inquit, unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Certissime igitur Scriptura divina hoc distinxit: In nobis, inquit, unum sint; non ait, sicut nos unum sumus ego et Pater; sed discipuli in semetipsis conjuncti et copulati unum sint, et fidei confessione, in gratia et pietate Dei Patris, et Domini et Salvatoris nostri concessione et charitate unum esse possint.
5.24.4
Ex his litteris agnoscitur et accusatorum calumnia, et priorum iniquitas judicum, et dogmatum vera salubritas. Non solum enim de divina nos beati Patres docuere natura, sed etiam eruditionem dispensatio nis explanaverunt. THEODORETUS, lib. II, cap. 8, edit. Christ.
5.25.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXV. De legatis Sardicensium ad Constantium destinatis, et de nefanda machinatione contra eos a Stephano Antiocheno praesule concinnata.
5.25.1
Haec Constans agnoscens, doluit quidem, levitatem fratris inspiciens, et infremuit adversus instigatores malorum et imperatoris facilitatem ita decipientium. Duos autem episcopos ex Sardicensi concilio electos cum litteris misit ad fratrem, cum quibus et magistrum militum Salianum pietate justitiaque fulgentem. Litterae vero non solum monitionem habuerunt atque consilium, sed etiam interminationem pio principi condecentem. Primum quidem enuntiavit fratri ut episcopis praeberet auditum, et iniquitates a Stephano aliisque praesumptas agnosceret, nec non et Athanasium gregi proprio restitueret; patefacta quidem calumnia, priscorumque judicum iniquitate et crudelitate revelata; adjecitque, quia nisi vellet quod justum est facere, ipse ad Alexandriam pergeret, et Athanasium ovibus desiderantibus restauraret, inimicorumque catervas procul expelleret. Hanc autem epistolam Constantius in Antiochia suscipiens, promisit se facturum quae qualitas temporis annuebat. Sed in his perterriti veritatis impugnatores, nefandissimum machinati sunt malum. Applicuerant etenim sacerdotes a concilio destinati remotiore in loco. Magister vero militum aliam mansionem acceperat.
5.25.2
Porro Stephanus tunc Antiochenus episcopus, cum aliis tyrannidis cooperatoribus, naves naufragio praeparabat, cum quibus assertores rectorum dogmatum variis nitebatur absorbere calumniis. Horum itaque erat dux quidam juvenis Onager nomine, cum asperitate veniens[ ed., licenter vivens], et iniqua conversatione congaudens, qui non solum in plateis diversos tormentis afficiebat, et fustibus lacerabat, sed etiam domos impudenter invadens, viros ac mulieres honestissimas abstrahebat. Et ne longius ejus extendam calliditatem, contra optimos viros praeparatam narrabo praesumptionem. Is enim Onager ad quamquam fornicariam veniens, ait quosdam nuper venisse peregrinos, et noctem habere necessariam meretricis. Porro sumens quindecim indisciplinatos, et eos in vicino episcoporum metato celans, perrexit cum meretrice ad januam ubi illi viri requiescebant. Eamque apertam inveniens, persuasit uni puerorum, pecunia data, ut mulierem introduceret intra januam quam ipse monstrabat, ibi quippe uterque sacerdotum dormire videbantur, eamque mulierem interius praecepit accedere: ipse vocaturus socios est egressus. Contigerat enim unum seniorem episcopum Euphratam nomine in loco exteriore dormire. Vincentius autem( sic enim dicebatur alter) in interiori cubiculo quiescebat. Cumque intra ostium puella venisset, sonum pedum Euphratas cognoscens, dum esset obscurum, quis ambularet interrogavit. Illa vero loquente, conturbatus Euphratas, daemonemque putans esse mulieris imitatum vocem, repente Salvatorem Christum ad suum vocavit auxiium. Onager autem dux iniquitatis hujus, hoc facto cum sociis est ingressus, iniquos clamans eos, et iniquitatis judices destinatos. Multoque clamore facto, concurrerunt et servi, surrexitque Vincentius, et claudentes januam domus, septem quidem calumniatorum comprehendere potuerunt. Onager vero cum reliquis fugit. Detenta tamen est cum illis et mulier. Diluculo autem magistrum militum qui cum illis venerat, excitantes, ad palatium processerunt. Et praesumptiones Stephani proclamantes, dicebant jam non egere judicio, neque verberibus iniquitates ejus. Magister vero militum praecipue clamitabat: rogans ut juberet imperator non synodice, sed judicialiter potius iniquam examinari praesumptionem: promittens primum se episcoporum clericos traditurum, et oportere etiam ministros Stephani ita contradi. Cumque ille impudenter contenderet, dicens clericos non subdendos esse verberibus, placuit et imperatori et judicibus, ut intra palatium causae proveniret examinatio. Et primum quidem interrogavere mulierem, quis eam ad metatum deduxisset episcoporum. Quae dixit quemdam juvenem ad se venisse, et adventum indicasse peregrinorum, et quod opus haberent, et quia vespere veniens deduxisset eam ad habitaculum quoddam, eamque intra januam domus et porticum introire praeceperit. Adjecit etiam inquisitionem episcopi, et terrorem factum, et orationem ejus, et supervenientium repentinas invasiones.
5.25.3
Haec judices agnoscentes, captum inter alios juvenem ad medium deduxerunt. Qui non exspectans necessitatem verberum, machinatum consilium patefecit, et Onagrum haec omnia perpetrasse confessus est. Qui deductus ad medium, Stephanum dixit haec omnia praecepisse. Sic igitur Stephani cognoscentes iniquitatem, praesentibus tunc episcopis permiserunt ut eum damnarent, et ab ecclesia procul expulsus est. Non tamen ab Ariana peste Ecclesia liberata est. Nam Leontius post eum ordinatur, genere Phrygius, voluntate nequissimus. Verum Constantius ea quae contra episcopos fuerant machinata, experimento cognoscens, scripsit Athanasio maximo et semel, et secundo, et tertio, invitans eum ut a 254 partibus remearet Hesperiis, sicut ipsis litteris indicatur. THEODORETUS, lib. II, cap. 8, 9 et 10, p. 83, 84.
5.26.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVI. Epistola Constantii ad Athanasium, ut ad eum veniret.
5.26.1
Constantius victor Augustus Athanasio episcopo.
5.26.2
Plurimum te circumferri et fluctuari ferocibus maris undis nostrae mansuetudinis clementia non permisit. Patria quippe terra nudatum, et privatum propriis rebus, errantemque per loca invia bestiarum, indefecta nostra pietas non despexit. Ideoque tibi diu distuli scribere voluntatis meae propositum: sperans sponte te ad nos forte venturum, et laborum satisfactionem a nobis exigere. Verumtamen, quoniam forte timor impedivit voluntatis tuae propositum, litteras largitate plenissimas ad tuam beatitudinem[ ms. Lyr., benignitatem] destinavimus, ut sine metu nostris aspectibus velociter tuam praesentiam praebere festines; quatenus desiderio tuo potitus, experiaris nostram clementiam in propriis restitutus. Hac etenim causa et dominum meum fratremque Constantem Victorem Augustum pro te rogavi, ut tibi potestatem ad nos tribuat veniendi, ut ambobus nobis annuentibus, restitutus in patria, habeas maximum gratiae nostrae pignus. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 107.
5.27.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVII. Alia epistola ejusdem pro eadem re.
5.27.1
Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.
5.27.2
Licet prioribus nostris litteris significaverimus, quatenus sine sollicitudine ad nostrum debeas venire comitatum, eo quod maxime velimus te ad propria destinare; tamen et nunc has litteras ad tuam direximus sanctitatem; per quas invitamus ut sine aliqua incredulitate vel metu ascendens, publicis vehiculis ad nos venire festines, ut quae desideras possis adipisci. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 108.
5.28.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVIII. Tertia Constantii epistola pro eodem.
5.28.1
Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.
5.28.2
Dum in Edessa degeremus, praesentibus presbyteris tuis placuit ut ad te destinatis presbyteris ad nostrum debuisses festinare comitatum; quatenus videns nostros aspectus, repente properares ad Alexandriam. Sed quoniam plurimum praeteriit tempus ex quo suscipiens a nobis litteras non occurristi, propterea etiam nunc commonere te festinavimus, ut vel nunc tuam praesentiam nobis velociter praesentare contendas, et ita possis patriae tuae restitui, tuaque securus oratione frui. Ad plenam vero cognitionem Achitum diaconum destinavimus, a quo possis agnoscere etiam nostri animi voluntatem, et quoniam ea quae optas poteris impetrare.
5.28.3
Has epistolas in Aquileia suscipiens Athanasius, illic enim relicta Sardica morabatur, mox recurrit ad Romam, et ostendens litteras episcopo Julio, in maximo gaudio Ecclesiam fecit esse Romanam. Putabatur enim etiam Orientis imperator eorum fidei consentire, eo quod ad se Athanasium fiducialiter evocaret. Julius autem in Alexandriam clericis atque plebi haec de Athanasio scripta direxit. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 108.
5.29.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIX. Epistola Julii ad Alexandrinos pro Athanasio.
5.29.1
Julius archiepiscopus presbyteris, et diaconibus, et plebi, habitantibus in Alexandria, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.
5.29.2
Congaudeo vobis et ego, dilectissimi fratres, quoniam fructum vestrae fidei ante oculos jam videtis. Hoc etenim vere gestum quilibet inspiciet in fratre et coepiscopo nostro Athanasio, quem propter puritatem vitae suae et vestras orationes restituit vobis Deus. Ex hoc itaque creditur puras et charitate plenas orationes vestras ascendisse semper ad Deum. Memores enim estis promissionum coelestium atque dilectionis quam ex doctrina praedicti fratris mei Athanasii didicistis, et integrum cognovistis secundum insitam vobis fidem quam percepistis: quoniam non usque ad finem is a vobis possit abduci, cujus orationes in sanctissimis animabus vestris tanquam praesentes semper habuistis. Ergo non plurimis mihi verbis opus est vobis scribere. Quaecunque enim vobis a me potuerint dici, haec jam fides vestra praecessit, et divina gratia communis orationis nostrae vota complevit. Congaudeo siquidem vobis; iterum enim dico, congaudeo, quoniam inexpugnatas animas in fide servastis. Sed etiam ipsi fratri meo Athanasio non minus congaudeo: quia licet multam sit passus tristitiam, neque una hora vestri desiderii et charitatis oblitus est. Nam licet corpore ad tempus a vobis sit abstractus, tamen spiritu vobiscum semper degere videbatur. Et ego quidem, charissimi fratres, omnem tentationem contra eum surgentem reor sine gloria non fuisse. Nam et vestra, et ejus fides cognita est universis et comprobata. Si enim non tanta et talia provenissent, quis crederet quia aut vos tale judicium tantamque charitatem circa talem exhibuissetis episcopum, aut ille potuisset tantis circumdari virtutibus, per quas spe coelesti fraudatus non est? Promeruit igitur quolibet modo et nunc, et in futuro etiam confessionis gloriosum martyrium. Frequenter enim terra marique plurimum aestuatus, omnem pravitatem Arianae conculcavit haereseos; et crebro per invidiam usque ad periculum impulsus contempsit mortem, munitus omnipotente Deo et Domino Jesu Christo Salvatore nostro: sperans et inimicitias declinare, et consolationi vestrae restitui: deferens vobis majora tropaea ex fortissima conscientia, pro quibus 255 et usque ad terminos terrae totius apparuit gloriosus. Fiduciam itaque habens sui propositi coelestisque doctrinae, clarificatus est immortali judicio, et ad vos revertitur. Diligendus igitur apud vos clarior nunc est, quam tunc quando profectus a vobis est. Nam si materias pretiosas, id est aurum atque argentum, ad purgandum ignis probat, quid dignum dici poterit de tali tantoque viro, qui cum tantas tribulationes et pericula devicisset, redditur nunc vobis immaculatus: non a nobis solummodo, sed comprobatus ab omni concilio? Suscipite siquidem nunc, fratres charissimi, cum omni divina gratia pastorem vestrum ac praesulem, tanquam vere Athanasium, cum his qui tantis laboribus ejus participes sunt effecti; et gaudete fruentes orationibus qui pastorem vestrum, ut ita dicam, esuritis atque sititis, quando etiam ipsi vestram sanctitatem salutaribus scripturis cibastis atque potastis. Nam cum degeret in peregrinis, vos ei consolatio fuistis, et in persecutione atque periculis refovistis eum fidelissimis vestris animabus et mentibus. Ego siquidem jam exsulto considerans et ratione prospiciens in ejus reversione uniuscujusque vestrum gaudium, et plebis votivas occursiones, et concurrentium gloriosam festivitatem; et qualis ille vobis erit dies et quantus, remeante scilicet fratre meo, et quiescentibus priscis malis quorumdam machinatione sarcitis; nec non pretiosa ac votiva reversione cunctos in quadam plenissimi gaudii laetitia copulante. Hujusmodi vero gaudium usque ad nos magnitudine sua pertingit: quibus divinitus hoc etiam constat esse concessum, quatenus et nos debeamus ad laudem tanti viri consurgere. Sed melius est ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens, et ejus unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Jesus Christus hoc gaudium vobis praebeat in aeternum: dignum tribuens praemium admirabili vestrae fidei, quam circa pontificem vestrum glorioso testimonio demonstratis; ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum, Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 109.
5.30
LIBER QUARTUS. CAPUT XXX. Quid Constantius petierit Athanasium, et quid Athanasius Constantium, et quomodo, orthodoxis pontificibus recipientibus suas Ecclesias, haeretici sint expulsi.
5.30
His itaque litteris confidens Athanasius, ad Orientem venit. Quem Constantius imperator non tunc moleste suscepit; sed eum circumvenire tentabat, molitione submissus Arianorum, et dixit ad eum: Sedem equidem tuam decreto concilii nobisque consentientibus recepisti; sed quia sunt aliqui in Alexandria populi tuam declinantes communionem, unam eos in civitate ecclesiam habere permitte. Ad hanc propositionem Athanasius mox occurrit, et ait: O imperator, potestatem habes jubere simul et agere quaecunque volueris. Sed etiam ego beneficium a te deposco, quod mihi concedi precor. Principe vero continuo se daturum esse pronuntiante, repente subjunxit Athanasius, idem beneficium sibi largiri petens, quod quaerebat imperator accipere. Unam enim et ipse ecclesiam postulabat dari per singulas civitates declinantibus Arianorum communionem. Igitur Athanasii sententiam inutilem sibi cognoscentes Ariani, hoc quidem differendum esse dixerunt, et agendum quod placeret imperatori: quia imperator Paulo, et Athanasio, et Marcello, et Asclepae Gazae, et Lucio Adrianopoleos secundum ea quae in concilio Sardiceno placuerant, proprias restituerat sedes. Unde principalia sacra[ id est, sacrae litterae principis] per singulas civitates ad eorum mittebantur ecclesias, quibus jubebatur ut eos repente susciperent. Igitur in Ancyra, expulso Basilio, et pro eo introducto Marcello, non fortuita turba provenit, quae derogationem contraria sapientibus irrogavit: Asclepam vero continuo Gazaei susceperunt. In Constantinopolitana civitate Macedonius ad modicum tempus Paulo successit, apud semetipsum in Ecclesia remota collectiones agens. Pro Athanasio tamen solo imperator episcopis, et clericis, atque plebi scripsit, ut eum libenter susciperent. Insuper etiam quae contra eum in judiciis acta fuerant, aliis litteris aboleri jussit. Quae vero de ambabus rebus scripta sunt, haec esse noscuntur. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 111.
5.31.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXI. Epistola Constantii per quam omnia gesta contra Athanasium habita sunt cassata.
5.31.1
Victor Constantius Maximus, pius, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae salutem.
5.31.2
Reverendissimus episcopus Athanasius non est Dei gratia derelictus; nam licet brevi tempore humana fuerit probatione submissus, tamen debitum providentiae universa perspicientis[ Ms. Lyr., prospicientis] noscitur suscepisse decretum: recipiens voluntate Dei nostroque judicio patriam suam, pariter et Ecclesiam cujus divino nutu praesul exstabat. Huic enim consequenter oportebat nostram adesse mansuetudinem; quatenus omnia adversus eum, et ejus communicatores definita, omnisque suspicio et illusio contra eum gesta, de caetero sit inanis et vacua; et relevatio, quam dudum clerici ejus habuerunt, competenter firma permaneat. Sed etiam hoc ejus gratiae adjiciendum esse censuimus, quatenus omnes ordinis sacri cognoscant, concessum omnibus sibi conjunctis, ut sine timore sint, sive episcopi, sive sint clerici; sufficit enim unicuique circa eum rectae voluntatis unio. Quicunque enim meliori judicio atque parte constituti, hujus eligunt communionem, hos omnes praecipimus ad instar praecedentis providentiae, etiam nunc voluntate Dei, nostrae gratiae largitatem adipisci. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 112. 256
5.32.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXII. Epistola Constantii ad Alexandrinos, ut reciperent Athanasium.
5.32.1
Victor Constantius Maximus, Pius, populo Alexandrino Ecclesiae catholicae salutem.
5.32.2
In omnibus perhibentes nostrae aequitatis intentionem, scientesque quoniam diu providentia vestri contemplatoris estis alienati, id est, pontificis Athanasii, qui propter insertam rectitudinem, suorumque morum probitatem cunctis innotuit, eum denuo ad vos destinare censuimus. Hunc itaque consuete et competenter suscipientes, et apud clementem Deum adjutorem orationum habentes, vobis congruam simul et nobis placitam concordiam atque pacem secundum Ecclesiae sanctionem ubique probatae[ Ms. Lyr., prolatae] sufficienter festinate servare. Non enim rationabile est aliquam discordiam inter vos agitari, aut tumultum nostrorum temporum disciplinae contrarium; et hoc quidem abesse a vobis omnino volumus. Orationibus autem sufficienter, eo scilicet praesule et adjutore apud Deum, vos instare solemniter admonemus; quatenus tali proposito ad omnium vota perveniente, etiam gentiles idolorum errori hactenus servientes, ad cognitionem sacrae religionis sub alacritate festinent. O charissimi nobis Alexandrini, rursus igitur admonemus ut in his quae dicta sunt persistatis, et omnes episcopum decreto superno nostraque sententia destinatum libenter et pie suscipiatis, et toto animo totaque voluntate amplectendum existimetis. Hoc enim et vos decet, et nostrae mansuetudini noscitur convenire. Ut autem omnis turbae seditionis occasio perimatur, judicibus apud vos habitis, litteris nostris praecipimus, quatenus omnes, quos seditiosos agnoverint, legitimae vindictae subjiciant. Utraque igitur perspicientes, et nostram cum Deo sententiam, et rationem professionis vestrae, nec non et supplicium contra seditiosos indictum, competenter et congrue sacrae religionis jura servate. Praedictumque Deo amabilem virum omni reverentia et honore colite; et orationes una cum eo pro vobisipsis et nostrae vitae favore[ Ms. Theod., fautori] omnium Salvatori Deo laetanter offerte. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 113.
5.33.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIII. Epistola Constantii pro Athanasio, ut aboleretur quidquid contra eum gestum est.
5.33.1
Victor Constantius Augustus Nestorio salutem.
5.33.2
Eadem vero forma praesidibus Augustorum Nicaeae, Thebaidis et Libyae scriptum est. Quidcunque dudum ad laesionem et injuriam Athanasio episcopo communicantium reperitur actum, hoc nunc aboleri praecipimus. Nam et ministerium quo privati fuerant ejus clerici, eosdem rursus volumus obtinere. Hanc itaque praeceptionem nostram servari censemus; quatenus Athanasio episcopo suae Ecclesiae restituto, communicatores ejus habeant ministerium quod semper habuerunt, quod etiam reliqui clerici habere noscuntur, ut et ipsi gaudio potiantur. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 114.
5.34
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIV. Quomodo Athanasius Alexandriam sit reversus.
5.34
Tantis et talibus epistolis munitus sanctissimus Athanasius, per Syriam aggressus venit in Palaestinam, apprehendensque Hierosolymam, et episcopo Maximo innotescens gesta Sardiceni concilii, et quia Constantius imperator illorum decreto judicioque consenserat, praeparavit ut episcoporum illic habitantium synodus ageretur. Maximus autem in nullo segnis de Syria atque Palaestina universos evocavit episcopos. Factoque concilio restituit et ipse beato Athanasio communionem et dignitatem. Scripsitque etiam ipsa synodus Alexandrinis, et omnibus in Aegypto, et Libyis episcopis, clericis atque plebi, ea quae de Athanasio gesta atque decreta sunt. Ob quam rem valde Maximo detraxerunt Athanasii derogatores episcopi: quoniam primitus deponens eum, rursus ex poenitentia tanquam nihil fuisset actum, sententiam pro Athanasio protulit, quae communionem ei dignitatemque praeberet. Haec agnoscentes Ursacius et Valens, qui circa Arianum dogma studium primitus ardenter habuerant, declinantes a priori voluntate Romam profecti sunt, libellumque poenitentiae Julio offerentes episcopo, et in consubstantialitatis consensere sermone, et litteras Athanasio direxerunt, seque ei de caetero communicare professi sunt. Sic itaque tunc Ursacius et Valens gestis Athanasii superati, conversi[ Ms. Lyr., reversi] sunt. Athanasius ergo per Pelusium pergebat ad Alexandriam. Transiens autem per civitates, edocebat ut Arianos universi declinarent, et consubstantialitatis dogma complecterentur. In quibusdam vero ecclesiis ordinationes fecit. Et hoc fuit initium alterius querelae adversus eum, quia in aliorum ecclesiis ordinare praesumpsit. Haec itaque de Athanasio provenerunt. SOCRATES, lib. II, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 114.
5.35.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXV. Quibus occasionibus tunc respublica turbabatur, et de divisione Antiocheni populi propter fidem.
5.35.1
Interea respublica fortuitis casibus urgebatur: unde quae sunt capitularia non est incongruum breviter explanare. Igitur quia, aedificatore Constantinopolitanae civitatis moriente, tres ejus filii imperium susceperunt, in praecedentibus est narratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum, nomine Dalmatius, vocabulum patris habens; qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non jubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente. Dum vero Constantinus minor fratris partes invaderet, et ipse a militibus congressione facta peremptus est. Hoc autem jam saepe dictum est. Post mortem vero Constantini minoris, Persicum 257 contra Romanos motum est bellum, in quo Constantius proficere non valebat; nam cum nocte praelium circa fines Romanorum atque Persarum fuisset gestum, validiores tunc Persae ad breve tempus inventi sunt. Quo tempore neque Christiani sub quiete degebant, sed per Athanasium de consubstantialis verbo circa Ecclesias erat pugna. SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 115.
5.35.2
Denique apud Antiochiam non concordabant in professione sua clerus et populus; sed per choros, ut est consuetudo, ad hymnos dicendos Deo in fine psalmorum monstrabant propriam voluntatem. Et hi quidem Patri ET Filio, sicut aequi honoris, gloriam dicebant; hi vero Patri IN Filio, per interpositionem praepositionis, Filium secundum esse monstrantes. His ita gestis, haerens quid ageret Leontius, qui illo tempore ex haeresi adversa sedem Antiochiae gubernabat, cum prohibere non praesumeret eos qui secundum traditionem Nicaeni concilii psallerent Deo: quia metuebat ne seditio nasceretur in populo, hoc dixisse fertur, tangens caput suum jam canum: Hac, inquit, nive soluta, lutum congeretur immensum. Per hoc ostendens quod se defuncto seditionem populo generaret illa discordia quae in hymnis fiebat, non patientibus suis successoribus cum populi varietate sentire. Athanasius igitur veniens ad Aegyptum, innotuit synodales epistolas Julii Rom. pont., insuper et synodalem Maximi Hierosolymitani, quae talia continere dignoscuntur. SOZOMEN., lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 533.
5.36.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVI. Epistola Hierosolymitani concilii ad Aegyptiacos episcopos.
5.36.1
Sancta synodus Hierosolymis congregata per Aegyptum, Libyam et Alexandriam constitutis presbyteris, diaconibus et plebi, fratribus desideratissimis, in Domino salutem.
5.36.2
Cunctorum Deo digne gratias agere non valemus, fratres charissimi; in quibus enim miracula semper egit, etiam modo cum Ecclesia vestra fecit: pastorem vestrum, et dominum, consacerdotemque nostrum Athanasium vobis sua pietate restituens. Quis enim aliquando speravit oculis carnalibus intueri, quem nunc et nos et vos inspicitis, respicientes quem videre desiderastis? Sed vere orationes vestrae a Deo omnium sunt auditae, qui curam habet Ecclesiae suae, et vestras lacrymas atque gemitus semper inspexit; quapropter vestras audivit preces. Eratis enim sicut oves abjectae et fatigatae, non habentes utique pastorem. Propterea visitavit vos coelitus Pastor verus, et de propriis ovibus curam gerens, restituit vobis quem noscimini concupisse. Ecce enim et nos omnia pro ecclesiastica pace facientes, vestraeque dilectioni conspirantes, in ejus amplexu praecessimus; et communicantes ei per eum vos alloquimur, scriptaque praesentia destinamus. Itaque secundum gratifica vota vestra, scitote nos quoque cum eo vinculo charitatis obstrictos. Debetis ergo etiam pro pietate Deo amabilium nostrorum imperatorum incessanter orare, quoniam et ipsi cognoscentes vestrum desiderium, eum vobis restituere destinarunt. Omni ergo honore tensis manibus suscipientes illum, gratificas orationes offerte Deo, qui vobis talia condonavit. Festinate siquidem semper in Deo gaudere, et glorificare Dominum, per quem et cum quo Patri est gloria in saecula saeculorum, Amen. Veniens igitur Athanasius in Aegyptum, quos quidem agnovit Arii sectatores deposuit. Quibus a se depositis, Ecclesias eorum praecepit fidem tenere Nicaeni concilii, eamque summo studio custodiri. SOZOMEN., lib. III, cap. 21 Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 535.
5.37
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVII. De Magnentio tyranno, et de Britannioine atque Nepotiano.
5.37
Sic itaque se rebus habentibus Magnentius tyrannus circa partes emersit Hesperias; qui Constantem imperatorem Occidentalium partium, facto dolo, circa Gallias interemit. Quo gesto, intestinum inflammatum est bellum. Magnentius etenim tyrannus cunctam tenebat Italiam, Africamque, et Libyam, simul et Gallias. In Illyrico vero et in Sirmio aliud rursus a militibus exortum est bellum per tyrannum nomine Britannionem. Sed etiam Romam tumultus non fortuitus detinebat. Fratruelis namque Constantini Nepotianus nomine imperium assumpserat, monomachorum virtute suffultus, et Nepotianum quidem Magnentii milites deposuerunt; Magnentius autem procedens, universas partes vastabat Hesperiae. Horum igitur omnium malorum immensa confluxio brevi tempore generata est. Quarto enim anno post Sardicense concilium, haec acta noscuntur consulatu Sergii et Nigriani. His itaque nuntiis apparebat quia ad Constantium solum imperii jura pervenissent; quo provectu, contra tyrannos semetipsum quo poterat praeparabat. SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 116.
5.38
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVIII. De insidiis contra Athanasium gestis, et de levitate Constantii.
5.38
Adversarii siquidem Athanasii opportunum se tempus invenisse judicantes, rursus adversus eum machinabantur. Tunc imperatori Constantio suggesserunt quia omnem Aegyptum subvertisset et Libyam. Invidiam vero maxime auxit ejus, eo quod ordinationes in parochiis fecisset alienis. Athanasius interea, dum venisset ad Alexandriam, synodum Aegyptiorum congregavit episcoporum. Qui consona decreverunt Sardiceno concilio atque Hierosolymis celebrato. Constantius igitur imperator, dudum et ipse Arianorum secta praeoccupatus, omnia quae paulo ante ei placuerant in contrarium demutavit. Et primum quidem Ecclesiae Constantinopolitanae pontificem Paulum deportari jussit exsilio; quem deducentes, in Cucuso Armeniae suffocarunt. Marcello autem denuo projecto, Ecclesiam Ancyranam Basilius rursus invasit. Lucius autem Adrianopoleos ferro vinctus, in carcere moritur. Tantumque valuerunt quae de Athanasio 258 dicebantur, ut in immensum furorem cadens imperator, eum ubicunque reperiretur juberet occidi: cum quo Theodulum et Olympium praesules Ecclesiarum Thracensium. Igitur Athanasium voluntas imperatoris non latuit, sed praesentiens, fuga dilapsus est et minas principis declinavit. Cujus fugam dilataverunt Ariani, praecipue Narcissus Neroniadis episcopus, Georgius Laodiciae, et Leontius tunc Antiochenae praesul Ecclesiae. Is enim cum presbyter esset, dignitate privatus est, quia cum muliere Eustolia nomine degens, et turpem suspicionem celare volens, genitalia sibimet noscitur abscidisse, et de caetero quidem fiducialiter cum muliere vivebat. Postea vero studio imperatoris Constantii in Antiochena Ecclesia ordinatur episcopus post Stephanum, qui primitus successerat Placito. Haec igitur de his dicta sufficiant. SOCRATES, lib. II, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 116.
5.39
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIX. De Macedonio ejusque crudelitate.
5.39
Eo tempore Constantinopoli Macedonius tenebat ecclesias, Paulo scilicet amputato praedicto modo. Qui de imperatore praesumens, Christianis commovit bellum, et non minus quam quod tyranni eo tempore faciebant: suadens enim imperatori ut ei ecclesias vastanti ferret auxilium, egit ut lege firmarentur quaecunque pessime agere nitebatur. Muniens enim semetipsum monasteriis plurimis, quae ipse propria voluntate in Constantinopolitana urbe constituit, et pactis episcoporum in circuitu positorum, frequenter dicitur afflixisse Pauli dogmata sapientes. Et primum quidem expulit eos ex ecclesiis, deinde vero communicare sibi coegit, ita ut plurimi plagarum immanitate dificerent, alii vero substantiis, alii humana civilitate privarentur, aliis in frontibus characteres ponerentur, ut essent hujusmodi signo notati. Haec itaque faciebant per omnes Orientis urbes, praecipue tamen Constantinopoli. Quam persecutionem primo tardantem Macedonius auxit episcopus. Helladicae vero civitates Illyrici, necnon et Hesperiae partes manebant immotae. SOCRATES, lib. II, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 117.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).