Sozomenus; Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis485-580
Historia tripartita
Trip 8.6
7911 Histri
8.1.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. De Joviani imperatoris auspiciis, et quemadmodum a Persidis finibus sit egressus.
8.1.1
Milites igitur in maxima aestuatione venientes, omissa omni dilatione, altera die Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore millenarius quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat. Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat, dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter proclamasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 195.
8.1.2
Cogitabat itaque Jovianus de communi salute, et quomodo posset de medio hostium illaesum exercitum liberare. Nec indiguit grandi consilio, sed seminibus pietatis utilissimum vindemiavit fructum. Repente namque suam providentiam Deus ostendit, et fluctuationem ejus ad portum tranquillitatis adduxit. Dum enim hujus angustiam Persarum rex agnovisset, missa legatione petivit pacem, deinde cibaria militibus destinavit, et forum venalium eis praeparari in deserto praecepit. Celebratisque foederibus, exercitum reduxit incolumem. THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.
8.1.3
Quae pacta, quantum ad gloriam Romanorum turpia, sed tempori congruebant. Amissa namque Syria, et tradita Persis Nisibi, Mesopotamiae civitate, discessit. Haec itaque nuntiata Christianos confortaverunt, paganis intulerunt luctum. Porro milites incautum Juliani fervorem valde culpabant, causamque damni finium Romanorum ei potius inferebant: quoniam a Persarum quasi proditore seductus, naves quae per fluvium frumenta deveherent incendit, et famem militibus irrogavit. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22. p. 196.
8.2
LIBER SEPTIMUS. CAPUT II. Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus ejus dicta confutarit.
8.2
Tunc itaque sophista Libanius lamentationis librum in Julianum conscripsit, quem Julianum denominavit, fascinatum quippe laudibus illius: in quo etiam meminit librorum quos contra Christianos ediderat Julianus. Et siquidem laudes imperatoris sophista dixisset, ego quiescerem, vestigia historiae sequens. Sed quoniam tanquam callidus rhetor memoria Juliani librorum Christianam videtur lacerare religionem, propterea contra eum, positis primum verbis ipsius, pauca dicenda sunt. Hiemis, inquit, noctes amplius imperator extendens, incumbendo[ ms., in condendo] libris, Palaestineum hominem Deum, Deique Filium referentibus, praeliabatur enixius, et redarguendo praevaluit, ut risum et quamdam inanitatem ostenderet eorum quae coluntur a talibus. In quibus laboribus sene Tyrio sapientior 301 est inventus. Propitius autem sit iste Tyrius, et placide verba mea suscipiat, tanquam a filio victus est. Haec quidem sophistae Libanii sunt. Verum ego sophistam eum optimum fuisse novi; tamen si non ejus religionis fuisset cujus imperator erat, omnia quae de Juliano Christiani dicunt, etiam iste tunc diceret, et forsitan quasi rhetor augeret. Nam et vivo Constantio laudes, et eo defuncto injurias plenas criminibus ejus effudit. Et si senex Porphyrius fuisset imperator, libros ejus Juliani praeposuisset operibus. Sed et Julianus, si sophista fuisset, dixisset forsitan etiam ipsum malum, sicut Eubolum. Quia ergo ille tanquam ejus sectae, tanquam sophista et amicus imperatoris, quae ei sunt visa dixit; et nos, ut possumus, obviemus. Primum itaque dixit, quia libris incumberet, hiemis noctes extendens. Incumbere namque significat quia intentionem habuerit ut vituperationem conscriberet, sicut consuetudo sophistis est. Nam olim hos libros scierat; sed tunc incumbebat, et maximo praelio contendebat. Unde palam est quia non, sicuti Libanius putat, redarguendo praevaluerat; sed infirmitate suae veritatis aestuabat; et ea quae bene illic cauteque sunt posita, tanquam detractor lacerare laborabat. Omnis enim qui resistit alicui; nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat. Et qui infensus alicui est, omnia sicuti hostis non solum agit sed etiam loqui contendit. Quia vero Julianus atque Porphyrius, quem Tyrium senem vocat, detractores ambo fuerunt, suis sermonibus arguuntur. Nam Porphyrius summi philosophorum Socratis vitam dilaceravit in historia philosophiae quam ipse conscripsit; et talia de eo retulit, qualia soliti derogationibus occupari. Et haec de illo Socrate, qui apud Graecos mirabilis castitate, justitia aliisque virtutibus habebatur; quem Plato mirabilis eorum philosophus, et Xenophon, et alter philosophorum thiasus( id est chorus), non solum tanquam Deo amabilem honorant, sed etiam ultra hominem sapuisse pronuntiant. Porro Julianus zelatus partem, passionem propriam in Caesaribus enudavit, et omnium ante se regnantium vitas carpens, neque philosopho Marco pepercit. Igitur ambo detractores fuerunt. Non opus habeo plurimis uti sermonibus. Ego namque ex utrorumque verbis mores eorum conjiciens, haec dixi. Quid autem de Juliano Gregorius Nazianzenus retulit audiamus. Ait enim in secundo libro contra paganos haec verba post alia:« Haec equidem de Juliano aliis ipsa experimenta tradiderunt, et assumpta potestas imperii; mihi autem olim ejus mores comperti sunt, dum hunc virum in Athenis clarius agnovissem. Venerat enim illic dum frater ejus imperatori videretur inimicus. Fuitque adventus ejus ratio duplex; una quidem quasi decentior, qua dicebat se venisse ut videret Helladam atque doceretur; altera vero secretior, et non nota plurimis, ut immolatores daemonum et viros fallaces inquireret, quia nondum habebat impietatis suae licentiam. Tunc igitur non frustra consideravi virum. Non enim fortuitu ista conspexi; sed faciebat me cautum inconstantia morum ejus, et excessus uberior. Vates enim egregius est qui bene considerat. Nullum enim signum in eo mihi utile videbatur. Cervix inflexibilis, humeri jactabiles, oculi currentes, huc illucque directi et furiose respicientes; pedes impatientes, nares spirantes injurias atque contemptum, schemata risibilia, et hoc ipsum semper habentia; risus incontinens, et quasi subbulliens; consensus et negatio simul, ratio nulla ratione consistens, interrogatio inordinata, atque responsio nulla congruentia sibi conveniens. Sed quid per universa discurro? Hunc ante opera vidi, et operibus ipsis agnovi. Et siquidem essent mihi praesentes qui tunc aderant, testarentur quia cum haec vidissem, repente dixi: O quale malum nutrit respublica Romanorum! Et cum haec praedixissem, optavi me inveniri debere mendacem. Melius enim fuerat hoc, quam ut tantis terra sceleribus impleretur. Nunquam arbitror talia fuisse prodigia, cum multa diluvia, multa incendia, multae pestes, et hiatus terrae provenerint; licet homines inhumani, et feroces, compositique dissimilibus naturis fuisse referantur. Ob quam rem digno sua superbia fine conclusus est.» Haec Gregorius de Juliano narravit. Quia vero contra Christianos multa verba proferentes, nisi sunt vim facere veritati, quaedam ex sacris litteris pervertentes, alia permutantes, omnia tamen secundum suam sumentes intentionem: multi eis obviantes ista patet fecerunt, destruentes et redarguentes eorum vana sophismata; et ante omnes Origenes, licet ante multa fuisset tempora Juliani. Is enim ea quae videbantur turbare legentes sacratissimas lectiones, objiciens sibimet, et interpretatus ea, detractorum sophisticas adinventiones exclusit. Quae si saepius legissent Julianus atque Porphyrius, ea libenter accipientes, in aliud forte sua verba mutarent, et non ad blasphemiae sophismata verterentur. Quia enim lacerare studuit imperator, apud idiotas et simplices verba faciens, et non apud eos qui Scripturarum divinarum obtinent veritatem, ex his palam est: sumens enim ea verba quae dispensationis causa humanius posita sunt, cum multa hujusmodi collegisset exempla, haec novissime dicit: Horum igitur singula, si non aliquam habent ineffabilem contemplationem, maxima de Deo blasphemia sunt plena. Haec ergo Julianus in tertio contra Christianos libro dixit. In libro autem suo quem de Cynismo conscripsit, docens quomodo sacras fabulas decet fingi, dicit oportere harum veritatem abscondi. Sic enim ait: Amat enim natura celari, et abdita deorum substantia non patitur nudis verbis in aures introire pollutas. Apparet ergo per haec imperatorem suspicionem habuisse de divinis Scripturis: quoniam essent verba mystica, ineffabilem quemdam modum contemplationis habentia. Sed indignatur cur non omnes eamdem sententiam habuerint, et insistit his qui inter Christianos divina simpliciter suscipere videntur eloquia. Non igitur oportebat eum contra simplices insurgere, nec propter illos contra sacras litteras intumescere, neque odio habere et aversari quae magis bene intellexerant, quoniam non omnes tunc ita sentiebant sicut ipse voluerat. Similis ergo Porphyrio factus est. Ille namque in Caesarea Palaestinae a quibusdam Christianis caesus, iracundiam non ferens, Christianitatem deseruit per furorem, et odio inimicorum scribendo blasphemias, Christianitate privatus est, sicut eum Eusebius Pamphili redarguit, et ejus verba destruxit. Imperator autem apud idiotas superbus inter Christianos 302 exstitit, ea passione in blasphemias Porphyrii declinavit. Ambo siquidem sponte deliquerunt, et scienter peccando dignissima poena mulctati sunt. Cum igitur sophista Libanius velut irridens dixisset, hominem ex Palaestina Deum, et Dei Filium faciunt, oblitus suorum videtur esse verborum; ad finem namque ejus libri Julianum deificavit, sic inter alia dicens: Primum namque nuntium ejus mortis pene peremerant, cur putaretur de Deo mentitus. Deinde paululum descendens, ait: O daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator. Qui licet hoc aliter intelligeret, verumtamen haec eadem de Juliano dixit, quae Christiani exprobrantes affirmant. Si ergo eum laudare cogitabat, oportebat eum hoc nomen effugere, nec eum deditum daemonibus indicare; sicut sermonem alium declinavit, quem, dum reprehenderetur, de suis libris abscidit. Quomodo enim homo Christus deificetur, et quemadmodum in aperto homo fuerit, invisibiliter autem Deus, et quemadmodum utraque sint vera, Christianorum ratio sacra novit: pagani vero antequam credant, intelligere nequeunt. Dicit enim sermo divinus: Nisi credideritis, non intelligetis. Quapropter non erubescunt multos homines deificantes, et utinam bonis moribus institutos, aut justos, aut castos, et non potius lubricos, iniquos et ebriosos, id est, Hercules, Dionysios et Asclepios, sicuti frequenter in suis libris Julianus jurare non erubescit. Quorum masculos feminasque Cupidines si enumerare voluero, longa digressio generatur. Sed sufficit haec scire volentibus Aristotelis Pallium, et Corona Dionysii, et liber Egini multae memoriae, turbaque poetarum qui de talibus scribentes, vere ridiculum et inanitatem theologiae ostendere paganorum. Quia vero proprium paganorum est homines summa facilitate deificare monstremus. Rhodiis quadam calamitate detentis responsum est datum ut Phrygium Attin sacerdotem vesaniae Phrygum celebritatibus placarent. Tale namque responsum est: Attin placate deum magnum purum Adonem, bonae vitae, divitiarum datorem, comatumque Dionysium. Hoc itaque responso, Attin, qui amore vesano semetipsum occidit, eumdem Adonem, Dionysiumque nominavit. Cumque Alexander Macedonum rex transisset in Asiam, Amphictyones Alexandro faventes, carmina ista finxerunt: Jovem deorum consule, et Minervam honora ter genitam, qui corpore mortali supernum abscondis regem, quem Jupiter heroum seminavit generibus adjutorem, bonae leges laetitiae Alexandrum statuere regem. Haec in Pythia[ ed., Parthia] pronuntiavit daemon; qui cum potentibus adularetur, deificabat eos. Quid enim dicamus, dum etiam Cleomedem[ ms. Lyr., Diomedem] athletam deificaverint, ita dicentes: Ultimus heroum Cleomedes civitatis athleta, quem sacrificiis honorate, quia mortalis jam non est. Propter hoc ergo responsum Diogenes Cynicus, et Oenomaus philosophus Pythium reprehenderunt Apollinem. Cyziceni vero tertium decimum deum Adrianum appellaverunt. Sed etiam ipse Adrianus amatum suum Antinoum deificavit. Et haec ridiculum, et inanitatem non dicit esse Libanius? Haec ergo a nobis propter ejus detractionem, per digressionem dicta sufficiant. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 196.
8.3.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT III. De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit.
8.3.1
Jovianus[ ed. V. et Frob., Jovinianus] ergo imperator, mox ut imperii sui terras ingressus est, primum haec conscripsit, ut episcopi de exsilio remearant, et Ecclesias eis reddendas esse professus est qui expositam in Nicaea fidem inviolabiliter servaverunt. Scripsit etiam Athanasio, qui praecipuus erat horum dogmatum propugnator: petens ut ei rescriberet perfectam divinorum dogmatum disciplinam. Qui eloquentiores episcopos congregans rescripsit: rogans ut fidem Nicaeae expositam custodiret, tanquam apostolicis dogmatibus congruentem. Cujus epistolae verba sunt haec. THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.
8.3.2
Piissimo atque clementissimo Victori, Augusto, Joviano Athanasius et reliqui episcopi, venientes ex persona omnium episcoporum Aegyptiorum, Thebaidis et Libyae.
8.3.3
Decet Deo amabilem principem discendi habere voluntatem desideriumque coelestium. Sic enim vere et cor habens in manu Dei, et imperium cum pace multis annorum curriculis gubernabis. Volente igitur te a nobis tua discere pietate catholicae Ecclesiae fidem, gratias ob hoc Domino referentes curavimus, ut prolatam ab omnibus Patribus in Nicaea tuae pietati insinuaremus fidem. Hanc enim repudiantes, quidam, nobis equidem frequenter insidiati sunt, eo quod Arianae non consentiremus vesaniae. Auctores vero facti sunt haeresis et schismatum universalis Ecclesiae. Vera ergo et pia in Dominum nostrum Jesum Christum fides est omnibus manifesta, et ex divinis litteris agnita atque lecta. In hac enim etiam sancti martyrio consummati sunt, et requiescentes in Domino nunc consistunt. Manserat itaque semper fides illaesa, nisi calliditas quorumdam haereticorum eam violare praesumeret. Arius enim quidam ejusque sectatores erumpere et impietatem adversus eam introducere tentaverunt: dicentes, ex non exstantibus, et creaturam, atque facturam, convertibilemque esse Filium Dei; plurimosque per talia seduxerunt, ita ut etiam qui aliquid esse videbantur, blasphemia hujusmodi traherentur. Verum sancti Patres nostri olim convenientes, sicuti praediximus, in Nicaeno concilio, Arianam quidem sectam anathematizaverunt: catholicae vero Ecclesiae fidem, scriptura teste, professi sunt. Eaque praedicatione haeresis exstincta est, quae ubique videbatur accensa. Haec itaque fides per omnes Ecclesias legebatur atque praedicabatur. Sed quoniam Arianam haeresim quidam renovare volentes, ipsam fidem a Patribus in Nicaea prolatam anathematizare praesumpserunt; aliqui vero fingunt se eam profiteri, sed ipsam veritatem negare noscuntur, aliter interpretantes consubstantialitatem, et sancto Spiritui blasphemantes, cum dicunt eum creaturam esse atque facturam per Filium celebratam: necessario considerantes laesionem quae ex hujusmodi causa contra populum generatur, offerre tuae pietati confessionem 303 concilii Nicaeni curavimus; ut pia religio tua cognoscat cum quanta scrupulositate conscripta est; et quantum errent, qui extra eam volunt aliquid edocere. Cognosce, Deo amabilis imperator, quoniam haec quidem praedicatur a saeculo, et hanc professi sunt Patres Nicaea convenientes. In hac quoque fide concordant omnes Ecclesiae in Hispania et Britannia, nec non in Galliis, Italiis et in Dalmatiis constitutae, in Mysia, et Macedonia, et universa simul Hellada; sed etiam in universa Africa, Sardinia, Cypro, Creta, Pamphylia, Lycia, Isauria, et in omni Aegypto, et Libya, Ponto, et Cappadocia partibusque vicinis, et Orientales Ecclesiae, praeter paucos Arii sectatores. Omnium namque praedictorum sententiam experimento cognovimus, et litteras habemus, eosque novimus, Deo amabilis imperator: quia cum pauci quidam huic fidei contradicant, praejudicium facere non poterunt in toto orbe terrarum. Multo enim tempore ab haeresi Ariana pulsati, nunc etiam pietati contentione maxima contradicunt. Ut vero haec pietas tua cognoscat, licet sciat: tamen studuimus fidem Nicaeno concilio professam ab episcopis trecentis decem et octo subjungere. Est autem haec Nicaeni concilii fides:
8.3.4
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis[ ed. omittunt de coelis], incarnatus, humanatus, passus est, et die tertia resurrexit. Ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat; et, quia ex non exstantibus factus est, aut ex altera substantia vel subsistentia: dicentes esse aut creatum, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia. In hac fide, Deo amabilis imperator, nos consistere necessarium est, tanquam sacra et apostolica: nullaque movere eam seductione verborum atque contentione; quod ab initio Ariani fecerunt, ex non exstantibus Filium dicentes; et, quia erat quando non erat, et creatus, et factus, et convertibilis est. Propterea, sicuti praediximus, et Nicaena synodus haeresim anathematizavit hujusmodi: fidem vero professa est veritatis[ ms. Lyr., Trinitatis]. Non enim simpliciter similem dixerunt Filium Patri, ne simpliciter similis Deo Deus verus esse crederetur; sed etiam consubstantialem scripserunt, quod proprium est genuini[ ed., geniti] verique filii, ex vero et naturali Patre nascentis. Sed neque Spiritum sanctum alienaverunt a Patre et Filio; sed potius glorificaverunt eum cum Patre et Filio in una sanctae Trinitatis fide, eo quod una sit in sancta Trinitate Divinitas. THEODORETUS, lib. IV, c. 3, edit. Christ.
8.3.5
Has litteras imperator legens, confirmavit quam habuerat de sacris scientiam et affectum; aliamque conscripsit legem, ut frumentorum consuetudo redderetur Ecclesiis, quam maximus constituerat Constantinus, et dari prohibuerat Julianus. Et quoniam propter illius impietatem orta fames non sinebat totam tunc summam quam Constantinus constituerat erogari, tertiam partem Jovianus ad praesens impendi promisit, ita ut, cessante fame, frumenta integra praeberentur. THEODORETUS, lib. IV, cap. 4, p. 155.
8.4.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT IV. Quomodo Joviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi.
8.4.1
Evocavit igitur imperator a Constantio exsilio missos episcopos, qui non occurrerant Juliani redire temporibus. Tunc autem etiam templa paganorum omnia claudebantur, et ipsi sacerdotes ubique fugiebant: indutique palliis, ipsa pallia reponebant, et ad schema commune revertebantur. Quievit otiam pollutio sanguinis, quam publice insatiabiliter sub Juliano celebrabant. Porro Christiani non quiescebant: praesules enim religionum adibant crebro principem, credentes ejus obtinere se voluntatem adversus proprios inimicos. Et primum quidem Macedoniani libellum principi porrexerunt, postulantes ut expellerentur Ecclesiis qui dissimilem Filium praedicabant, et ipsi introducerentur in eas. Erant enim qui libellum obtulerant Basilius Ancyrae, Sylvanus Tarsi, Sophronius Pompeiopoleos, Pasinicus Zilenus, Leontius Comanus, Callicrates Claudiopolites, Theophilus Castabalenus. Horum libellum imperator accipiens, eos sine responso dimisit, hoc tantummodo dicens: Ego contentiones odi, eos autem qui ad concordiam festinant diligo pariter et honoro. Quod audientes qui ad contentionem se praeparabant, quieverunt. Hoc ergo pro voto imperatoris est factum. Nam tunc intentio sectatorum Acacii revelata est; et, sicuti solebant, ad vota se principis contulerunt. Convenientes enim in Antiochia Syriae, habuerunt verba cum Meletio, qui ante paululum divisus ab eis, consubstantialitatem ita defendere videbatur. Hoc itaque fecerunt, quoniam eum honorari conspiciebant, principe tunc ibi morante. Communi ergo consilio libellum componentes, consubstantialitatem professi sunt, et Nicaenam roborantes fidem, obtulerunt imperatori. Cujus libelli verba sunt haec.
8.4.2
Piissimo et Deo amabili domino nostro Joviano Victori, Augusto, synodus praesentium episcoporum ex diversis provinciis in Antiochena urbe convenientium.
8.4.3
Quoniam ecclesiasticam pacem atque concordiam tua primum studuit pietas celebrare, bene novimus etiam nos, Deo amabilis imperator. Quia vero verticem hujusmodi verae unitatis et orthodoxae fidei bene sumpsisti, neque hoc ignoramus. Sed ne cum his qui adulterant veritatis dogma reputemur, tuae pietati suggerimus: quoniam sancti concilii in Nicaea olim et ab initio celebrati fidem et suscipimus et tenemus. Quando etiam consubstantialitatis nomen, quod aliter se quibusdam habere videtur, dicimus cautam interpretationem a Patribus excepisse, quippe significantibus quoniam ex substantia Patris natus est Filius; et quia similis per substantiam Patri est 304. Non enim velut aliqua passio circa ineffabilem nativitatem creditur. Neque secundum aliquem paganorum usum percipitur a Patribus substantiae nomen dictum; sed ad destructionem Arianorum, qui praesumpserunt ex non exstantibus de Christo aliquid impie praedicare. Quod etiam isti, qui nunc inaequalitatem asserunt, asperius et audacius ad vastandam Ecclesiae concordiam imprudenter ausi sunt perpetrare. Quamobrem huic nostrae relationi subjunximus exemplar fidei Nicaeni concilii, quam etiam decenter amplectimur. Est enim hujusmodi: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et reliqua. Et subscriptio: Meletius episcopus Antiochiae obtuli, in suprascriptis consentiens, Eusebius Samosatenus, Evagrius Siculus, Uranius Apamiae, Zoilus Larissenus, Acacius Caesareae, Antipater Rhosi, Abramius Urimenus, Aristonicus Seleucobeli, Barlabentus Pergami, Uranius Melitinae, Magnus Chalcidis, Euthicius Eleutheropoleos, Josacius Armeniae majoris, Titus Bostrensis, Pelagius Laodiciae, Arabianus Adrensis, Piso Adadenus per Lamirionem presbyterum, Sabinianus Zeugmatis, Athanasius Ancyrae per Orphitum et Aetium presbyteros, Irenaeus Gazae, Piso Augustae, Patricius Palti per Lamirionem presbyterum, Anatolius Beroeae, Theotimus Aramenus, Lucianus Arcenus. Hunc itaque libellum in collectione synodalium Sabini conscriptum invenimus. Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens: Nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere et nimis honorare qui principium ecclesiasticae unitati praeberent. Quia vero hoc egerit, etiam Themistius philosophus ait in laude quam in ejus protulit consulatu, ubi miratur imperatorem quod permiserit unumquemque colere sicut vellet; atque devicerit blandientium mores, quos valde deridens, ait manifestari per purpuram. SOCRATES, lib. III, cap. 20 et 21. Edit. Christ. Vales. cap. 24 et 25, p. 202.
8.4.4
Igitur imperator tunc etiam Secundo nomine praefecturam gubernanti, praetorianam legem dedit, ut capitali sententia plecteretur qui sacram virginem nuptiali thoro violare praesumeret, vel impudico aspectu respiceret, ne dicam abripere forte tentaret. Quam legem ideo posuit, eo quod Juliani temporibus quidam hujusmodi virgines uxores ducere praesumpserunt. SOZOMEN., lib. VI, cap. 3, p. 640.
8.5
LIBER SEPTIMUS. CAPUT V. Quod Athanasius venerit ad Jovianum, et ab eo sit decenter honoratus.
8.5
Inter haec Athanasius Alexandrinae sedis episcopus, cum paucis suorum communicato consilio necessarium judicavit ut Christianum videret imperatorem. Veniensque Antiochiam, principem de quibus oportebat edocuit. Quidam aiunt quia eum ipse magis evocaverit imperator, ut quae necessaria pro religione et recta fide videbantur exponeret: disponensque, ut decebat, causas Ecclesiae, de reversione cogitabat. Verum Euzoius Arianae sectae, Antiochenae civitatis episcopus, studebat ut Probatianus quidam eunuchus in Alexandrina urbe ordinaretur episcopus. Cumque hoc ageretur, Lucius Alexandrinus a Georgio presbyter ordinatus, adiit imperatorem; et maledicens Athanasio, quasi temporibus episcopatus sui fuisset inscriptus[ ed. Niv. et Frob., accusatus], et plurima exsilia sub praecedentibus sustinuisset imperatoribus, essetque circa sacra per eum causa discordiae: supplicabat insuper ut alius in Alexandrina civitate ordinaretur episcopus. Verum imperator sciens quantae Athanasio inimicorum insidiae provenissent, derogationes hujusmodi non respexit; sed Lucium quidem cum multa interminatione tacere jussit; Probatianum vero ejusque sequaces eunuchos, auctores hujusmodi scelerum atque turbarum castigandos esse praecepit. Porro Athanasium, amicum sibi maximum factum, destinavit in Aegyptum; ut, sicut ei videretur, causas Ecclesiarum populosque disponeret. Fertur enim quia eum pro maxima virtute conversationis sapientiaeque laudaverit. Aiunt quidam, antequam sub Constantio imperatore Ariani tenerent Ecclesias, somnium vidisse Antonium monachum, quasi burdones altare sacrum calcibus evertissent, experrectumque dixisse: quoniam ab adulteris et permixtis hominibus Ecclesia calcaretur. Quae non fuisse mendacia posterior monstravit eventus. SOZOMEN., lib. VI, cap. 5, p. 642.
8.6
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VI. De consulatu et fine Joviani.
8.6
Tunc igitur imperator, impetum retinens haereticorum, discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Juliani sepelivit. Et dum cuncta solemnia funeri ejus exhibuisset, consul est designatus. Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastana inter Galatiam et Bithyniam: quo philosophus Themistius cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem. Feliciter tunc agi poterant res Romanae publicae et simul ecclesiasticae sub principe benigno dispositae, nisi repentina mors talem virum ab hominibus abstulisset. In praedicto namque praedio hiemis tempore, in phraxis languore constrictus, est mortuus consulatu suo et Varroniani filii, septima decima die Februarii mensis; qui regnavit mensibus septem, vixit annis triginta tribus. SOCRATES, lib. III, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 205.
8.7.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VII. De ortu principis Valentiniani, et quemadmodum fratrem Valentem ipse fecerit imperatorem.
8.7.1
Cumque in Nicaeam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, virum optimum, et apice principali dignissimum. SOZOMEN., lib. VI, cap. 6, p. 644.
8.7.2
Valentinianus igitur ordinatur vicesima quinta die ejusdem Februarii mensis, Pannonius genere, de Cibala civitate; cui tunc erat militum cura commissa, quoniam probatissime militarem noverat disciplinam. Fuit etiam vir magnanimus, et semper praesenti fortuna melior apparebat. SOCRATES, lib. IV, cap. 1, p. 210.
8.7.3
Is enim non modo fortitudine, sed etiam prudentia, temperantia, atque justitia, et corporis magnitudine praefulgebat. Sic enim fuit regalis 305 pariter et urbanus, ut dum exercitus tentasset ei alium sociare consortem, ille responderit, quod cantatur ab omnibus: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente mihi dare regimen imperii; verum, ubi hoc ego suscepi, meum jam, et non vestrum est de rebus cogitare communibus. Cujus verba mirati milites, ejus secuti sunt voluntatem. At ille fratrem de Poeonia[ ms. Santheod., Pannonia] vocans, quod non debuit, socium fecit imperii. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.
8.7.4
Post triginta dies auspicii sui.
8.7.5
Cui Asiae sceptra contradens, pariter et Aegypti, Europam sibi distribuit. Et veniens ad Hesperiam, omnem illic edocuit aequitatem, a praedicationibus pietatis incipiens. SOCRATES lib. IV, cap. 1, pag. 210. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.
8.8.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT VIII. De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi.
8.8.1
Auxentio namque defuncto, qui Mediolanensem praesulatum tenuerat, multisque fuerat conciliis abdicatus, evocans episcopos imperator, hujusmodi apud eos verba locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non deceat eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et ejus monita, dum tanquam homines deliquerimus necessario, veluti curantis medicamenta suscipiamus. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.
8.8.2
Haec cum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, sapiens et pius existens. At ille: Super vos est, inquit, talis electio. Vos enim gratia divina potiti, et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi, de episcopali sede tractabant. Verum civitatis habitatores, ut assolet, tumultus faciebant, alii hunc, alii illum ordinari petentes. Qui enim erant de Ariani Auxentii secta similem sibi fieri concertabant. Rursum orthodoxi sui dogmatis nitebantur habere episcopum. Hanc seditionem Ambrosius, cui tunc praesidialis fuerat cura commissa, cognoscens et metuens ne quid turbae consurgeret, ad ecclesiam festinus accessit. At illi, cessante seditione, communem dederunt vocem: petentes ut pastor gregis ordinaretur Ambrosius, qui nondum fuerat baptizatus. Hoc imperator agnoscens, repente jussit eum baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim ejus certiorem omni pondere voluntatem, et totius regulae decreta subtiliora. Arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in ejus electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto, hunc hymnum optimus imperator Salvatori et Domino obtulisse fertur( his quippe quae gerebantur intererat). Gratias, inquit, ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem commisi corpora, tu autem animas; et meam electionem ostendisti tuae justitiae convenire. Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a judicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi; et aperte probans, non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut divina lege praecipitur, animarum delicta nostrarum. Haec igitur imperator Mediolani et dixit, et fecit. Cognoscens autem quosdam in Asia et Phrygia de divinis dubitare dogmatibus, in Illyrico quidem praecepit synodum celebrari, et quae de illis decreta atque firmata sunt dubitantibus destinavit. Porro qui illic convenerant decreverunt fidem expositam in Nicaena urbe servandam. Scripsit autem et ipse, socium adhibens in suis litteris fratrem, quatenus in his quae placuerant duraretur. Nunc ergo etiam legem ipsam ponere necessarium est quae aperte et ejus pietatem praedicat, et Valentis tunc sinceritatem sine dubitatione demonstrat. THEODORETUS, lib. IV, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7. p. 157.
8.9.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT IX. Edictum Valentiniani et Valentis de consubstantiali Trinitate.
8.9.1
Impp. maximi, pii, victores, Augusti, Valentinianus, Valens et Gratianus, episcopis dioeceseos Asiae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.
8.9.2
Tanto concilio in Illyrico celebrato, et subtiliter habita quaestione de salutari Verbo, ostenderunt ter beati pontifices Trinitatem consubstantialem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam nequaquam declinantes, juxta ministeria religionis magni Regis exercent. Hanc ergo praedicari decrevit nostra quoque potentia: ita tamen ut non dicant aliqui: Sequimur religionem imperatoris, hanc patriam gubernantis, et non illi potius obedientes qui nobis salutis mandata contradidit. Evangelium namque Christi nostri sic habet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Quid ergo dicitis vos episcopi et praesules salutaris Verbi? Si ita se habet vestra probatio, diligentes alterutros, imperiali abuti dignitate quiescite; et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant: quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum repelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt, tributa secundum leges inferre non respuunt, potestatique regiae non resistunt; sed sincera voluntate et superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur. Vos autem inobedientes esse monstramini. Et nos quidem subjicimur ei qui primus est et novissimus; vos autem vobismet arrogatis. Nos itaque puros nosipsos a vobis esse desideramus. Et sicut Pilatus in examinatione nostri Christi, dum nollet eum perimere, conversusque ad Orientem, et petens aquam, diluit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi: sic etiam nostra majestas semper mandavit persecutionem non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni Regis expellere; ut non ad praesens et sub imperio nostro crescere videamini, et postea testamentum 306 Domini subdere passioni, sicut in sanguine Zachariae. Sed illi post adventum superni Regis, Domini nostri Jesu Christi disrupti sunt, contraditi morti cum adjutore suo daemone corruptore. Hoc praecepimus in Megetio, et Ciceronio, et Damasco, et Lampone, et Brintisio, qui auditores fuerunt. Sed etiam ipsa vobis gesta direximus, quatenus cognoscatis ea quae in eximio sunt concilio celebrata. His ergo litteris subdidit etiam dogmata concilii, haec summatim habentia: Profitemur, sequentes magnum orthodoxumque concilium, consubstantialem Patri esse Filium; et non sic intelligimus consubstantialem, sicuti dudum quidam exposuerunt, non vere subscribentes, et nunc alii illos vocantes Patres, virtutem sermonis respuunt, et sequuntur eos, qui per consubstantialitatem similitudinem significatam esse scripserunt; eo quod nulli reliquarum creaturarum per eum factarum similis sit Filius, nisi tantummodo Patri. Sed qui haec exponunt, creaturam praecipuam Dei Filium impie dogmatizant. Nos itaque sapimus, sicut etiam concilia nuper Romae et in Galliis celebrata, unam esse eamdemque substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti in tribus personis, quod est in tribus perfectis subsistentiis. Confitemur autem secundum Nicaenam expositionem, et incarnatum Filium Dei consubstantialem ex Virgine sancta Maria, et in hominibus inhabitasse, et complesse dispensationem pro nobis omnem in nativitate, et passione, et resurrectione, et in coelos ascensione; et iterum venturum, ut reddat nobis similitudinem divinam; a semetipso Deum existentem carnigerum, et hominem Deiferum. His ergo quae praedicta sunt, contraria sapientes anathematizamus, et eos simul qui non vere anathematizant eum qui dixit, Antequam nasceretur, non fuit Filius; sed scripsit, quia et antequam opere nasceretur, virtute erat in Patre. Hoc enim et in omnibus creaturis est, quae non semper existunt sicuti Deus. Filius enim semper cum Patre est, sempiterna nativitate progenitus.
8.9.3
Haec igitur imperator summatim significavit: ego vero etiam ipsas concilii litteras ponendas existimo. THEODORETUS, lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 158.
8.10.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT X. Epistola Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem.
8.10.1
Episcopi Illyrici episcopis Ecclesiarum Dei, dioeceseos Asianae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.
8.10.2
Convenientibus nobis in unum, et habita maxima quaestione de salutari Verbo, probavimus consubstantialem esse Trinitatem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quamobrem justum fuit vobis litteras destinare, non quibusdam argumentationibus religionem Trinitatis scribentes, sed in humilitate rogantes. Has nostras litteras destinavimus per dilectissimum fratrem et consacerdotem nostrum Elpidium presbyterum. In praesentibus itaque nostris litteris, quasi illud refertur, quod in Salvatoris nostri Jesu Christi libris ascriptum est, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? Et haec quidem sufficiebant humilitati nostrae, etiam si non vobis universales litteras mitteremus, propter tantum timorem, quem ibi praedicatis cunctae vestrae provinciae, a Patre et Filio Spiritum sanctum dividentes. Quamobrem necessarium habuimus ad vos destinare dominum nostrum et comministrum Elpidium presbyterum, a regio principatu Romanorum has litteras deferentem; ut si forte talis est praedicatio vestra cognoscat, quoniam qui consubstantialem Trinitatem non praedicant, anathema sint. Et si quis his non communicans invenitur, anathema sit. His autem qui consubstantialem praedicant Trinitatem, praeparata sunt regna coelorum. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, non aliud innovetis; sed consubstantialem semper et ubique praedicantes Trinitatem possidebitis regnum Dei. Ob hoc scribentes, et commemorantes, has litteras destinavimus. De episcopis autem constituendis vel comministris jam constitutis, si permanserint usque ad finem sani, bene; alioquin ex ipso presbyterio repellantur. Similiter presbyteros atque diaconos in sacerdotali ordine definivimus, ut sint irreprehensibiles undique, et a curia, et ab officio militari. Propterea ergo hoc noluimus plurimis verbis scribere, eo quod direxerimus unum ex omnibus dominum nostrum et comministrum Elpidium, studiose praedicationem vestram cogniturum, si ita se habeat, sicut audivimus a domino nostro et consacerdote Eustathio. De caetero licet aliquando in errore fueritis, deponentes veterem hominem, induimini novum. Nam et ipse frater et comminister Elpidius docebit vos veram praedicare fidem: quia sancta Trinitas consubstantialis Deo et Patri, et Filio cum Spiritu sancto sanctificata, glorificata, manifestata est: Pater in Filio, Filius in Patre, cum sancto Spiritu in saecula. Hoc itaque declarato, aperte poterimus sanctam Trinitatem confiteri consubstantialem esse secundum fidem olim in Nicaea expositam, quam Patres confirmaverunt. Qua fide praedicata, poterimus erroneum daemonem declinare. Quo exstincto, pacificos nosmetipsos litteris degentes in pace salutabimus. Scripsimus itaque vobis, ut noveritis Arianos esse condemnatos, nolentes confiteri ex Patris substantia Filium et Spiritum sanctum, quorum nomina sunt subjecta, Polychronius, Telemachus, Faustus, Asclepiades, Amantius, et Cleopater. Haec ergo ita se habent, in gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. Valere vos optamus Patri et Filio Salvatori Christo, cum sancto Spiritu multis annorum curriculis. THEODORETUS, lib. IV, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 160.
8.11.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XI. De haeresi Audaeanorum.
8.11.1
Famosissimus igitur imperator tanquam apostolicis dogmatibus sollicitudinem perhibebat. Interea Syrus quidam et genere et lingua pariter, Audaeus nomine, illo tempore fuit 307 dogmata nova repetiens: qui dudum quidem malignos habere conceptus incipiens, tunc manifestus apparuit. Prius namque fatue intelligens quod scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, humanam formam putavit habere Divinitatem, et corporis partibus esse distinctam, divinae Scripturae nequaquam sensum respiciens, quae saepe divinis operationibus humanorum membrorum nomina circumponit, quoniam qui facile subtiliora intelligere nequeunt, per haec Dei providentiam magis agnoscunt. Adjecit autem huic impietati et alia his vicina. Ex vesania namque Manetis aspersus, neque ignis, neque tenebrarum Deum asseruit Creatorem. Sed haec quidem et quaecunque his similia celant Manetis vesaniae participes, ut iste praedicabat, ab Ecclesia segregati sunt: quia quidam maledictum asserunt pactum; quidam vero cum mulieribus non lege[ ed. V., non longe] cohabitantes, contra legem vivunt. Et propterea dicunt remotius esse vivendum, celantes dogmatum blasphemiam. Est tamen eis habitatio arrogantiae plena, et pharisaicae propago doctrinae. Nam illi animarum et corporum medicum accusabant in templo, dicentes apostolis: Ut quid cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Et per prophetam de talibus dicit Deus: Qui dicunt, mundus sum, noli me tangere, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. Sed horum stultitiam redarguere praesentis temporis non est; quapropter ad narrationem reliquam procedamus. THEODORETUS, lib. IV, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 162.
8.11.2
Ea tempestate Messalianorum, quos Εὐχήτας, id est Orantes, appellant, haeresis est exorta. Vocantur autem et alia appellatione Ἐνθουσιασαὶ, id est sacrificatores. Ibi enim cujusdam daemonis operationem exspectant, et hanc sancti Spiritus praesentiam arbitrantur. Qui vero integro hujus rei languore participantur, aversantur operationem manuum, quasi malignam; somnoque semetipsos indulgent; et iniquitatum phantasias, prophetias appellant. Hujus haereseos principes fuerunt Dadosius, et Sebas, et Adelphius, Hermas, et Symeones, et alii, qui ab ecclesiastica quidem nequaquam communione recesserunt: dicentes divinum cibum nihil nec prodesse nec laedere, de quo Dominus dixit Christus: Qui comedit meam carnem et bibit sanguinem meum vivet in aeternum. Cumque voluerint celare hunc languorem, etiam convicti impudenter negant, et alios haec sapientes, quae ipsi animo retinent, prorsus abdicant. Litoius itaque praesul Melitinensis Ecclesiae, divino zelo decenter ornatus, videns eo quod hic languor multa monasteria, magis autem latronum, ut ita dixerim, speluncas invaderet, eas incendit, et lupos ab ovibus segregavit. Similiter etiam Amphilochius, famosissimus ille Lycaonensis antistes, dum haec pestis illic cresceret, eam valde compressit, et oves quae tali contagione vexabantur eripuit. Porro Flavianus ubique laudabilis praesul Antiochenus, audiens hos in Edessa degere, et venenum proprium urbibus vicinis aspergere, turbam dirigens monachorum deduxit ad Antiochiam, et negantes eam pestem, hoc modo redarguit: accusatores itaque dixit calumniosos esse, testes vero mendaces, Adelphium autem valde senem cum mansuetudine vocans, et juxta se sedere praecipiens, ait: Nos, o senior, qui jam magnam partem vitae transivimus, humanamque didicimus valde naturam, et adversariorum daemoniorum machinamenta agnovimus, ipso experimento gratiae ministrationes edocti sumus; isti vero cum sint juvenes, nihil horum perfectius agnoscentes, spiritalia audire verba non poterant. Quapropter dicito mihi quomodo credis spiritum contrarium recedere, et gratiam sancti Spiritus advenire? His verbis senex ille mulcatus, omne venenum quod celabat evomuit, atque dixit: Nullam quidem utilitatem ex sancto baptismate baptizatis accedere, sed solam studiosam orationem inhabitantem daemonem effugare. Dicebat insuper unumquemque nascentium a progenitore suo sicuti naturam, sic etiam daemonum trahere famulatum. Et his expulsis per illam orationem studiosam sanctum Spiritum advenire et sensibiliter ac visibiliter suam designare praesentiam, atque corpus passionibus motus cujuslibet eripere, et animam a mala voluntate penitus liberare; ita ut nequaquam de caetero egeat, neque jejunio macerante corpus, neque doctrina refrenante, et progredi disciplina libenter edocente. Non solum autem qui hoc impetraverit, corporis, inquit, exsultationibus liberatur; sed aperte etiam futura praevidet, et sanctam Trinitatem oculis cernit. Hunc itaque Flavianus fetidissimum effodiens fontem, et ejus pocula cunctis examinanda producens, infelicissimo ait seni: Vetustissime malorum dierum, increpavit te os tuum, et non ego; labia enim tua testantur adversum te. Cumque hic languor cunctis innotuisset, de Syria quidem expulsi, et ad Pamphyliam sunt progressi, eamque hujusmodi peste compleverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 163
8.12
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XII. De Lampsaceno concilio.
8.12
Igitur Valentinianus cum ita saperet sicut Nicaeni Patres, similia profitentibus proderat; aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui cum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem ac Filium praedicabant, legatum miserunt Hypatianum, Heracleae Perinthi praesulem, quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, respondens Valentinianus, ait: Mihi quidem cum minimus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsacum convenerunt episcopi. Cumque duos tractassent menses, novissime decreverunt ut ea quae Constantinopoli gesta fuerant, studio Eudoxii et Acacii, vacuarentur. Similiter autem ut vacaret etiam expositio fidei, quam velut Occidentalium episcoporum proferentes, quosdam subscribere in ea, sub ea promissione fecerunt: quia quod fuerat constitutum de dissimilis substantiae nomine, penitus abdicarent; quod etiam sunt mentiti. Similem vero esse Patri Filium per substantiam asserebant: dicentes necessariam 308 similis adjectionem propter significationem substantiarum[ Mss., subsistentiarum]. Fidem vero illam esse praecipiendam per omnes Ecclesias, quae Seleuciae fuerat promulgata et exposita in dedicatione Antiochenae probatur ecclesiae. Depositos autem ab eis qui dissimilem Patri Filium asserebant, sedes proprias recipere decreverunt. Si quis autem eos accusare vellet, aequo hoc periculo facere sanciverunt: judices esse decernentes episcopos recte sapientes, et de vicinis provinciis in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicerentur oppressi. Haec decernentes, cum evocassent Eudoxium et qui cum eo fuerant, locum eis poenitentiae tribuerunt. Quibus obedire nolentibus, quae fuerant placita cunctis Ecclesiis intimarunt. Cumque crederent studere Eudoxium ut universa regalia suae partis faceret, et istis sine dubio derogaret, necessarium putaverunt ut praecurrerent, et quae fuissent Lampsaco gesta nuntiarent. Remeantem itaque Valentem imperatorem de Thracia, in Heraclea adierunt. Fuerat enim cum fratre suo digressus usque ad quemdam locum. Tunc enim Eudoxius jam apud principem atque proceres praecipuus habebatur. Adeuntibus ergo legatis a Lampsaco missis, jussit imperator ne semetipsos ab Eudoxio separarent. Qui dum resisterent, et de gestis Constantinopolitanis apud Seleucenum concilium habitis adversus Eudoxium quererentur, commotus ad iram princeps, illos quidem deputavit exsilio, ecclesias autem tradi jussit Eudoxio. SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 646.
8.13
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XIII. Quemadmodum Valens factus fuerit Arianus.
8.13
Tempore quo Valens suscepit imperium, apostolicis dogmatibus ornabatur. Cum vero Gothi transissent Histrum, et Thraciam peragrarent, collecta militia pugnare cogitabat adversus eos. Cui placuit ut non nudus sacra gratia dimicaret, sed sancti baptismatis munitus armis; et hoc quidem bene placuit, et valde sapienter. Quod vero postea gessit, magnam animi mollitiem et proditionem significat veritatis. Ea namque infelix passus est quae progenitor Adam. Conjugis enim est seductus alloquio, et muliebribus verbis illaqueatus. Illa namque primitus Arianae fallaciae captionibus irretita, etiam istum secum corruere in blasphemiae foveam persuasit: cujus seductionis auctor fuit Eudoxius. Is enim adhuc Constantinopolitanae gubernacula tenebat Ecclesiae, non regens, sed suam potius mergens navem. Tunc ergo in ipso baptismatis tempore, jurejurando miserrimum obligavit, ut et in impietate dogmatis permaneret, et undique contraria sapientes expelleret. Sic igitur ille doctrinam apostolicam derelinquens, contrarias partes sumpsit, et post paululum quae juraverat adimplevit. THEODORETUS, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 165.
8.14.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XIV. Qua crudelitate Valens sit usus adversus orthodoxos.
8.14.1
Interea venit in Euroeam; metuebat enim ne forte Persae pacta sub Joviano triginta annorum facta solverent. Qui cum nihil moverent, degebat in Antiochia. Quo tempore Meletium quidem episcopum destinavit exsilio, Paulino vero reveritus, illius vitae pepercit. Eos autem qui Eudoxio communicare nolebant, Ecclesiis expulit, pecuniis condemnavit, verberibus et aliis rebus afflixit.
8.14.2
Dicitur enim quia etiam multos in Oronte flumine suffocasset. SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 647.
8.14.3
De Samosata autem sanctum Eusebium expulit, Pelagium, mirabilem pastorem Laodicensium, urbe privavit: qui cum in juventute duxisset uxorem, in ipso thalamo prima die nuptiarum sponsae persuasit ut puritatem communi voluptati praeponeret, atque ut charitatem fraternam adipisceretur, pro copulis nuptialibus erudivit. SOCRATES, lib. IV, cap. 2, p. 212.-- THEODORETUS, lib. IV, cap. 12. Edit, Christ. Vales. cap. 13, p. 165.
8.15.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XV. De tyrannide et perditione Procopii.
8.15.1
Cum haec autem in Syria fierent, surrexit Constantinopoli tyrannus nomine Procopius: qui parvo tempore multam sibi militiam coacervans, festinabat adversus imperatorem. Quod dum nuntiatum fuisset, conturbatus Valens paululum suum impetum remoratur. Cumque belli eventus interea parturiret, terraemotus factus multas diruit civitates. Sed etiam mare terminos proprios immutavit, et in quibusdam locis tanto potius influxit, ut loca quae pridem ambulari poterant rigarentur; ab aliis vero locis tantum recessit, ut arida tellus inveniretur. Hoc ergo factum est primo duorum principum consulatu. SOCRATES, lib. IV, cap. 3, p. 212.
8.15.2
Sequenti autem anno, Gratiani et Dagalaiphi consulatu, bella parabantur. Cumque tyrannus Procopius de Constantinopoli digressus, castra moveret adversus imperatorem, audiens Valens, venit ab Antiochia, et cum eo congressus est circa civitatem Phrygiae Nacoliam. Et prima quidem pugna devictus est. Post paululum vero Procopium cepit, tradentibus eum Agelone Gomarioque militibus, quos etiam postea inopinatis quibusdam suppliciis jussit expendi. Despiciens enim jusjurandum quod eis praebuerat, serris divisos crudeliter interemit. Tyrannum vero duabus vicinis arboribus flexis, singulos in eis pedes ejus ligari fecit, quae dimissae aerem repetentes, Procopium diviserunt. Et hoc modo tyrannus interiit. SOCRATES, lib. IV, cap. 5, pag. 213. 309
8.16
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XVI. De exsilio sancti Eusebii Samosateni pontificis, et quia cives ejus, amore fidei alii episcopo se subdere noluerunt.
8.16
Eusebius interea Samosatenus episcopus in Thraciam exsilio deportatus, apostolicis laboribus desudabat. Is enim multas Ecclesias desolatas pastoribus esse conspiciens, habitu militari sumpto, et calamato caput operiens, Syriam peragrabat, et Phoenicen, pariter et Palaestinam, presbyteros ordinans atque diaconos, aliaque Ecclesiae replebat officia. Sicubi autem inveniret sibi concordes episcopos, eos praesules egentibus constituebat Ecclesiis. Quantam vero fortitudinem sapientiamque monstrarit imperialem suscipiens jussionem qua eum praecipiebat in Thraciis habitare, necessarium arbitror nescientes agnoscere. Venerat enim gerulus hujus praeceptionis circa vesperam; quem Eusebius silentium habere, et adventum sui celare jussit, dicens: Si cognoverit haec turba, sacri zeli amore flammata, te quidem interimet; ego autem pro tua morte apud Deum poenas cogar exsolvere. Cum haec dixisset, vespertino consuete ministerio celebrato, circa ipsa somni primordia uni famulorum secretum pandens, solus egressus est senex: sequebatur itaque famulus, plumacium tantummodo et codicem gerens. Cumque venisset ad Euphratis fluminis ripam, juxta ipsos muros civitatis expositam, ascendit in navem, ut ad Zeugma navigaret; jussitque nautis ut remigarent, factoque die ille quidem pervenit ad Zeugmatis locum. Samosatae vero gemitibus et lamentatione completi sunt. Nam cum ille servus suis proximis quae jussa fuerant indicasset, et qui cum eo pergerent, et quos codices detulisset, ingemiscebant universi, pastore scilicet privati; fluviusque navigantibus atque sequentibus est impletus. Cumque venissent, et desideratum pastorem cernerent, amplius ejulabant: ac suspirantes, fundentesque lacrymarum fontes, eum retinere nitebantur, ne in lupos oves ejus incurrerent. Quem dum flectere non valuissent, audierunt eo legente apostolicam legem, quae aperte jubet nos principibus et potestatibus esse subjectos. Quo facto, alii quidem ei obtulerunt aurum, alii argentum, alii vestes, alii famulos, tanquam ad peregrinam et extraneam properanti terram. At ille pauca quaedam a valde notis accipiens, doctrinisque cunctos et erationibus suis armans, et pro apostolicis dogmatibus pugnare praecipiens, ad Histrum profectus est. Illi vero ad urbem propriam remeantes, et alterutros exhortantes, luporum circumspiciebant sapienter insidias. Nunc quoque narrandus est horum fidei calor et puritas. Puto enim me delinquere, nisi per hanc relationem illi semper memorabiles habeantur. Cum ergo Arianorum participes egregio pastore nudassent gregem, aliumque pro eo Eunomium nomine fecissent episcopum, nullus illic habitantium, non pauper, non dives, non famulus, non opifex, non agricola, non hortulanus, non vir, non mulier, non juvenis, non senex, ad ecclesiasticum accessit consuete collegium, solusque degebat episcopus, tunc nullo eum neque vidente, neque penitus appellante, licet feratur cum multa vixisse mansuetudine: cujus rei hoc probatur indicium. Cum enim voluisset lavari, et ejus famuli balnei januas obserassent, volentesque ingredi prohiberent; ipse populum ante januas videns, eas aperiri praecepit, et libenter secum omnes lavacro participari. Hoc idem etiam in balnei solio fecit. Nam cum lavanti sibi quosdam videret astare, jussit ut cum ipso communiter aqua calida fruerentur qui tacentes astabant. At ille honoris causa hoc fieri putans, velociter ascendens, egressus est. Illi vero nequissimae haeresis immunditia, etiam aquam judicantes esse pollutam, eam repente cuniculorum egestionibus tradiderunt, et alterum fecerunt solium temperari. Quod ille cognoscens, relicta civitate discessit, inimicam habitare civitatem, et horrorem habentem adversum se communem, arbitratus opprobrium. Quo de Samosatis abeunte, Lucium pro eo aperte lupum et ovibus inimicum constituerunt. Sed oves, licet desolatae pastore, tamen quae sunt pastoris operabantur. Permanserunt enim doctrinam apostolicam inviolabiliter conservantes. Quomodo enim etiam Lucium omnes habuerint odio, aliis narrationibus explanabo. Adolescentes in platea sphaeram alterutris porrigentes, lusu delectabantur. Isto autem transeunte, contigit ut sphaera cadens, per asini ejus transiret pedes: tum pueri vehementer ejulaverunt, arbitrati sphaeram pollutione completam. At ille hoc intelligens, jussit alicui sequentium ut sustineret, et quod gerebatur agnosceret. Pueri vero accendentes ignem, et sphaeram jaculantes per mediam flammam, hoc modo eam arbitrati sunt expiatam. Et hoc quidem novi esse juvenile et consuetudinis antiquae reliquias. Verumtamen indicium est quod possit ostendere quale odium circa Arianam vesaniam civitas habuerit universa. Verum Lucius mansuetudine non est imitatus Eunomium; sed multos quidem sacerdotum fecit per judices exsilio deportari, eos praecipue qui viriliter pro sacris dogmatibus dimicabant, usque ad novissimos Romani fines imperii; Evolcium diaconii ministerio functum in eremum Oasim; Antiochum vero Eusebii maximi generatione decoratum( erat enim consobrinus ejus) et multis virtutibus coruscantem, nec non sacerdotii dignitate fulgentem, in Armoniae terminos destinari suasit; cujus opera pro divinis dogmatibus celebrata quis explanare sufficiat? Cum itaque vir sanctus Eusebius post multa certamina virtutesque multas, innumerasque victorias etiam coronam martyrii suscepisset, convenit solemni modo provinciae synodus pariter et Jovianus Pergenae[ ms., Perrenae] tunc civitatis episcopus, qui pauco tempore Arianorum fuerat communione maculatus. Cumque universi Antiochum elegissent, avunculo proprio successorem, et ad sacrum perduxissent altare, et genua ad ordinationem inclinare compellerent, conversus et videns Jovianum suo capiti dexteram imponentem, manum ejus repulit: dicens non esse ferendam dexteram quae aliquando sacramenta blasphemiis celebrata susceperat. Sed haec quidem non post multum temporis evenerunt. Tunc enim in interiorem est, ut dixi, ductus Armeniam. Qua tempestate vir sanctus Eusebius morabatur apud Histrum, Celtis Thraciam devastantibus et obsidentibus civitates, sicut ejus scripta commemorant. THEODORETUS, lib. IV, cap. 12, 13 et 14. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14, pag. 166. 310
8.17
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XVII. De exsilio Barsae episcopi.
8.17
Barsen quoque( cujus etiam nunc maxima gloria est, non solum in Edessa, quam regebat, vicinasque provincias; sed etiam in Phoenice, et Aegypto, nec non Thebaida, quas gentes cum maximo virtutis suae splendore transierat) primum quidem Valens insulam Aradum habitare praecepit. Cumque cognovisset innumeros ad eum concurrere populos( quia cum plenus esset gratia, verbo aegritudines sanabat), in Oxyrynchum, Aegyptiacam civitatem, eum exsilio destinavit. Cumque etiam illic ejus gloria omnes accenderet, in quoddam castrum novissimum barbaris vicinum, cui nomen est Pheno, senex dignus coelesti urbe deductus est. Aiunt quidam in Arado hactenus ejus constare lectum, eximia celebritate dignum; multi enim infirmantium, cum in illo collocantur, salutem fide percipiunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 15, p. 167.
8.18
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XVIII. Item de crudelitate Valentis quam gessit adversus orthodoxos, exstincto Procopio.
8.18
Igitur imperator, exstincto Procopio, felicitate provectus, denuo contra Christianos praelia commovebat, omnem religionem in Ariano dogmate cupiens concordare. Praecipue tamen eum ad furorem provocabat synodus in Lampsaco celebrata; non solum quia Arianorum abdicarat episcopos, sed quoniam promulgationem fidei Ariminensis anathematizaverat. Veniens igitur Nicomediam Bithyniae, convocavit Eleusium Cyzici; is enim sectam Macedonii potius sequebatur, sicut jam dixi. Et faciens concilium Arianorum episcoporum, cogebat Eleusium ut in illorum dogmate consentiret. Qui primum quidem negavit; postea vero cum ei minaretur exsilium, formidatus in Arianum dogma consensit. Quo perpetrato, mox poenitentia tactus, veniens Cyzicum, coram omni populo de violentia querebatur: dicens consensum violentia, non voluntate factum; et ut quaererent sibimet alium episcopum hortabatur, quoniam ipse per necessitatem dogma proprium denegasset. Porro Cyziceni propter amicitias ejus alii episcopo subdi noluerunt, manseruntque sub eo, non tamen a propria haeresi permutati sunt. Hoc audiens Constantinopolitanus episcopus, Eunomium in Cyzico ordinavit episcopum, tanquam qui posset populum calliditate verborum ad suum circumvenire consensum. Descendente siquidem Eunomio, sacris praeceptionibus( id est, litteris principis) expelli jubetur Eleusius, et in sede Eunomius collocari. Quo facto, amatores Eleusii extra urbem oratorium fabricantes, collectas ibi faciebant. Haec ergo de Eleusio dicta sufficiant. Nunc de Eunomio referendum est. SOZOMEN., lib. VI, cap. 8, p. 648.
8.19
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XIX. De Eunomio haeresiarcha.
8.19
Eunomius notarius fuit Aetii, qui Sine Deo vocabatur, cujus memoriam fecimus. Cum quo dum esset, modum ejus sophisticum imitatus est; et sermonibus quibusdam vacans, faciensque sibi sophismata, non sentiebat. Ex his inflatus, quia in blasphemias incideret; quippe dogma zelatus Arii, et multis modis repugnans dogmatibus veritatis. Paucum quidem edoctus ex litteris sacris, et eas neque intelligere praevalens, circa verba frequenter occupabatur, easque convertens semper, neque valebat intentionis suae propositum adimplere; sicut septem ejus demonstrant tomi, in quibus vanissime laboravit, quos in Epistolam Apostoli ad Romanos fecit; multa enim illic verba profundens, intentionem epistolae non potuit invenire. Sunt etiam alii similes ejus libri, quos qui legere voluerit, eorum contemptum experimentis agnoscet. Hunc igitur Eunomium Eudoxius in Cyzico fecit episcopum, expellere nisus Eleusium. Cumque illuc venisset, utens more solito dialectica, quasi peregrinum aliquid auditoribus inferebat. Quamobrem Cyzici tumultus exortus est, eumque urbe repulerunt, non ferentes ejus verborum fastum. Qui Constantinopolim veniens, cum Eudoxio morabatur, episcopatu vacans. Sed ne detrahere videamur, audi vocem ipsius Eunomii, qua praesumit contra Deum sophismatibus loqui. Sic enim ait: Deus de substantia sua nihil novit amplius quam nos, neque est illi potius, nobis autem agnita minus; sed quodcunque de illa novimus nos, hoc modis omnibus etiam ille novit. Quod autem rursus ille, hoc invenies immutabiliter in nobis. Haec quidem aliaque similia Eunomius sophismata, id est circumventiones faciens, non sentiebat occumbere. Quomodo autem ab Arianis paulo post segregatus est, proprio loco narrabimus. SOCRATES, lib. IV, cap. 7, p. 215.
8.20
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XX. De saevitia Valentis contra Constantinopolitanos orthodoxos.
8.20
Vexabantur enim etiam Constantinopolim habitantes, qui Nicaenum dogma profitebantur, quos omnes imperator expelli civitate praecepit, Novatianorum vero etiam ecclesias claudi; aliorum vero haereticorum quod clauderet non invenit, dudum enim sub Constantio[ ms. Lyr., Constantino] principe probabantur ablatae. Sed etiam Agelium, Novatianorum episcopum Ecclesiae Constantinopoli constitutae, exsilii deportatione damnavit: dicebatur enim mirabiliter conversari secundum ecclesiasticas sanctiones; cujus vita erat philosophica, et a pecuniarum possessione segregata; quod etiam conversationis ejus qualitas ostendebat. Una enim tunica utebatur, semper ambulabat excalceatus. Qui non longo post tempore revocatus est, ecclesiasque recepit. Cujus rei fuit auctor quidam Martianus, vita, scientiaque 311 mirabilis, dudum quidem in regalibus militans, tunc autem presbyter Novatianus, artem grammaticam imperatoris filias edocebat Anastasiam atque Carosam. Ex quarum nominibus hactenus Anastasiana et Carosiana lavacra publica Constantinopoli nuncupantur. SOZOMEN., lib. VI, cap. 9, p. 649.
8.21
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXI. De destructione murorum Chalcedonensium.
8.21
Igitur imperator Valens Chalcedonensis urbis, contra Byzantium positae, muros destrui jussit. Juraverat enim hoc se facturum, tyranno victo: quia Chalcedonenses favore tyranni ei turpes contumelias intulerunt, et portas clausere civitatis. Murus ergo jussione destruebatur imperatoris, et saxa ad aedificium thermarum, quae Constantianae vocantur, Constantinopolim vehebantur. Inter quae saxa unum inventum est in quo responsum habebatur inscriptum, olim quidem absconsum, tunc quidem manifestum. Significabat enim, quia dum proveniret aquarum abundantia civitati, tunc murus quidem lavacro serviret; innumerae vero barbarorum nationes, Romanorum finibus discurrentes, cum crudelia multa committerent, novissime etiam ipsae perirent. Post aliquantum itaque tempus evenit ut Valens aquaeductum aedificaret, et abundantiam Constantinopoli praeberet aquarum; tunc etiam barbarae motae sunt nationes. Responsum tamen etiam alio modo contigit adimpleri. Cum enim aquaeductus in civitatem fuisset inductus, praefectus urbis tunc Clearchus nymphaeum maximum aedificavit in platea quae Theodosii nunc vocatur, ubi aquae affluentia est emissa: in quo maximam festivitatem civitas habuit. Sed hoc responsum post paululum est impletum. Porro dum solveretur murus, principem Constantinopolitani rogaverunt ut a muri destructione cessaret. Cum quibus etiam supplicabant possessores Bithyniae, Nicomedienses atque Nicaeni. Verum imperator furore plenus, vix quidem supplicantium suscepit preces. Volens tamen jusjurandum implere, murum destruebat, eumque subinde minoribus lapidibus rursus aedificabat. Quod nunc etiam in quibusdam muri partibus invenitur, ubi maximis mirabilibusque lapidibus, vilis nunc fabrica superposita demonstratur. SOCRATES, lib. IV, cap. 8, p. 216.
8.22
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXII. De nativitate Valentiniani minoris, et de immensitate grandinis, et de ortu principis Gratiani.
8.22
Hoc itaque tempore talia gerebantur. Sciendum tamen quia bellum contra Procopium tyrannum gestum est consulatu Gratiani, et Dagalaiphi, circa terminum Maii mensis. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentiniano principi, in Occidentis partibus constituto, natus est filius nomen referens patris, Verum Gratianus ante ejus fuerat natus imperium. Et sequenti consulatu Lupicini et Jovini grandinis multitudo in Constantinopolitana urbe secunda Junii mensis die, saxorum gerens similitudinem, vehementer effunditur. Quod multi dicebant propter motum imperatoris accidere, qui plurimos sacerdotum exsilio deportaverat Eudoxio communicare fugientes. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentinianus princeps filium Gratianum imperatorem constituit, vicesima quarta die mensis Augusti. Sequenti vero consulatu Valentiniani secundo, et Valentis item secundo, terraemotus circa Bithyniam maximus Nicaeam subvertit urbem, undecima die mensis Octobris. Agebatur enim annus duodecimus post Nicomediae casum. Post paucum vero tempus alio terraemotu multae partes Germae civitatis, in Hellesponto constitutae, destructae sunt. His ergo ita provenientibus, nulla reverentia terruit, neque Eudoxium Arianorum episcopum, neque Valentem imperatorem. Non enim a persecutione cessabant. Porro terraemotus turbarum ecclesiasticarum indicium esse videbatur. Cum ergo multi sacerdotum exsilio portarentur, soli divina providentia propter eminentem sui reverentiam exsilium non sunt passi Basilius atque Gregorius. Quorum alter quidem Caesareae Cappadociae fuit episcopus; Gregorius autem Nazianzenae civitatis omnino vilissimae, quae est posita vicina Caesareae. De Basilio atque Gregorio procedenti sermone narrabimus. SOCRATES, lib. IV, cap. 9 et 10. Edit. Christ. Vales. cap. 9, 10, 11, p. 218.
8.23
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXIII. Quomodo Ariani Macedonianos fuerint persecuti, et illi se contulerint ad Liberium.
8.23
Cumque igitur eo tempore consubstantialitatis dogma profitentes vehementer affligerentur, rursus persecutores contra Macedonianos insurrexerunt: qui terrore magis violentiaque constricti, per singulas civitates legationibus fungebantur apud alterutros: judicantes ut per necessitatem confugere deberent ad fratrem imperatoris, et ad Liberium Romanae urbis episcopum, cujus fidem amplectebantur potius quam communionem Eudoxii. Miserunt ergo Eustathium Sebastiae, qui saepe fuerat depositus, Sylvanum Tarsi Ciliciae, atque Theophilum: mandantes ne declinarent fidei causa Liberium, sed Romanae communicarent Ecclesiae, et fidem de consubstantialitate roborarent. Hi siquidem cum litteris in Seleucia dispositis, ad Italiam pervenerunt; et imperatorem quidem videre non potuerunt; erat enim occupatus in Galliis, et contra Sauromatas dimicabat. Liberio tamen epistolas obtulerunt, qui eos suscipere nullatenus voluit: dicens eos Arianos esse, nec ab Ecclesia suscipi posse, qui Nicaenam non susciperent fidem. At illi responderunt per poenitentiam se cognovisse veritatem, et dudum abnegasse dissimilitudinis fidem, et similem professos per omnia Filium Patri, nihilque differre a consubstantiali per omnia similem. Haec dicentes, exegit Liberius scriptam suae sententiae dare professionem. At illi libellum porrexerunt in quo etiam proposuerunt verba fidei Nicaeni concilii. Epistolas autem a Smyrna in Asia constituta, et Pisidia Isauriae, atque Pamphylia, nec non Lycia factas, hic propter multiloquium non conscripsi. 312 Verba vero libelli ab Eustathio et reliquis Liberio dati haec esse noscuntur. SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 219.
8.24.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXIV. Libellus Macedonianorum Liberio Romano datus episcopo.
8.24.1
Domino fratri et consacerdoti Liberio Eustathius, Theophilus et Sylvanus, in Domino salutem.
8.24.2
Propter haereticorum vesanas suspiciones, qui non cessant catholicis Ecclesiis scandala generare, ea gratia omnem occasionem eorum perimentes, profitemur synodum Lampsaco celebratam, et Smyrna, aliisque diversis locis, orthodoxorum episcoporum. Pro qua synodo legatione fungentes apud tuam paternitatem, et universos Italiae, cunctosque Occidentis episcopos, litteras deportamus, catholicam fidem tenere, atque servare quae in sancto Nicaeno concilio sub beatae memoriae Constantino a trecentis decem et octo episcopis confirmata, perfecto, et immobili statu hactenus, et in perpetuum permanebit, in qua consubstantialitas sancte pieque definita est contra Arii pravitatem. Similiterque nos cum praedictis eamdem fidem tenuisse, atque tenere, et usque ad terminum custodire manu propria profitemur: condemnantes Arium impiamque doctrinam ejus cum discipulis suis eique similia sapientibus, nec non omnem haeresim, Sabellianos, Patripassianos, Marcionistas, Photinianos, Marcellianos, simul etiam Paulosamosatenos, eorumque doctrinam, omnesque his similia sapientes, et universas haereses sanctae fidei praedictae contrarias, quae pie catholiceque est in Nicaea a sanctis Patribus explanata: anathematizantes praecipue explanationem lectam in Ariminensi concilio, tanquam contrariam praedictae fidei sancti concilii in Nicaea urbe celebrati; cujus lectione probata in urbe Thraciae Nicaea, dolo atque perjurio capti Constantinopoli subscripserunt. Est autem fides nostra, et eorum pro quibus legatione fungimur, haec. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum unigenitum Deum, Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, hoc est ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Fuit quando non fuit, et antequam nasceretur non fuit, et quia ex non existentibus factus est, aut ex altera essentia vel substantia dicentes esse, aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
8.24.3
Eustathius episcopus Sebastiae civitatis, et Theophilus et Sylvanus legati conciliorum Lampsaci, Smyrnae et reliquorum, hanc professionem manibus nostris et propria voluntate subscripsimus.
8.24.4
Si quis autem praeter expositam a nobis fidem, contra nos vel eos a quibus directi sumus, aliquod crimen inferre voluerit, cum litteris ad nos tuae sanctitatis ad quos probaveris orthodoxos episcopos dirige, et apud eos nobiscum causam dicant. Et si quid criminis fuerit approbatum, in auctore procul dubio vindicetur. Hoc itaque libello legatarios obligans Liberius, eos in communionem suscepit. Quibus dans hujusmodi litteras, abire praecepit. SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12. p. 220.
8.25.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXV. Epistola Liberii Romanae urbis episcopi, et Siciliensis concilii ad Macedonianos episcopos post poenitentiam.
8.25.1
Dilectissimis fratribus et consacerdotibus Eustathio, Cyrillo, Hypericio, Heroni, Elpidio, Maximo, Eusebio, Eucarpio, Ortasio, Neoni, Eumathio, Faustino, Proclo, Passinico, Arsenio, Severo, Didymioni, Britanio, Callicrati, Damabio, Edessio, Eustochio, Ambrosio, Gelonio, Pardalio, Macedonio, Paulo, Marcello, Heraclio, Alexandro, Adolio, Martiano, Sthenelo, Joanni, Maceri, Charisio, Sylvano, Photino, Antonio, Autho, Celso, Euphranori, Milesio, Patricio, Severiano, Eusebio, Eumolpio, Athanasio, Diophanto, Minodoro, Diocli, Chrysampelo, Eugenio, Eustathio, Callicrati, Arsenio, Eugenio, Martyrio, Hieratio, Leontio, Philagrio, Lucio, et universis Orientalibus orthodoxis, Liberius episcopus et occidentales episcopi, in Domino salutem.
8.25.2
Optabile nobis pacis atque concordiae gaudium vestrae litterae detulerunt, fidei lumine resplendentes, fratres charissimi, oblatae nobis per charissimos fratres et coepiscopos Eustathium, Sylvanum, atque Theophilum, et maxime quia vestram sententiam vestrosque sensus concordare et consonare cum mea humilitate, et Italis atque Occidentalibus universis affirmaverunt atque demonstraveruut. Et hanc esse cognoscimus catholicam et apostolicam fidem, quae usque ad Nicaenum concilium integra immobilisque servata est; et hanc ipsi retinere professi sunt, gaudioque repleti, et omne vestigium ac nebulas ineptae suspicionis abjicientes, non solum sermone eam, sed etiam scriptura currente professi sunt. Cujus exemplar his litteris subdere necessarium judicavimus; ne ullam occasionem haereticis ad exercendas insidias denuo relinquamus: quibus iterum flammas propriae malitiae commoventes, incendia discordiarum consuete resuscitent. Haec insuper sunt professi charissimi fratres nostri Eustathius, Sylvanus, atque Theophilus vestram charitatem semper hanc fidem habuisse, et hanc usque ad terminum custodire, id est in Nicaena urbe a trecentis decem et octo episcopis orthodoxis approbatam, quae perfectam continet veritatem et os totius haereticae multitudinis[ Ms. Lyr., pravitatis] obstruit atque dissolvit. Non enim spontaneo motu, sed nutu divino tantorum episcoporum numerus aggregatus est contra vesaniam Arii, quanto numero beatus Abraham 313 tanta millia fide destruxit. Quae fides, dum in substantia et nomine consubstantialitatis continetur, velut quoddam munitissimum et inexpugnabile castrum, omnia jacula et molitiones Arianae incredulitatis decenter evitat. Cum igitur omnes Occidentales episcopi Arimino congregati, quando eos Arianorum collegit vesania, quadam suasione, aut, ut verius dicam, mundana potentia, hoc, quod cautius erat in fide positum, auferre aut oblique denegare conati sunt. Tamen nihil eorum calliditas profuit: nam pene omnes convenientes Arimino tunc terrore permoti atque decepti, nunc resipiscentes atque anathematizantes eos qui ibi convenerunt, aut subscribentes catholicae fidei quae in Nicaena urbe sancita est, nobisque communicantes, ferventius contra Arii dogma ejusque discipulos inflammantur. Cujus rei indicium etiam ipsi legati vestrae civitatis agnoscentes, vosipsos in sua subscriptione junxerunt, anathematizantes Arium et quae ab ejus sequacibus Arimino gesta noscuntur contra fidem in Nicaena urbe sancitam. In quibus etiam vos capti, perjurio subscripsistis. Unde consequens nobis visum est scribere charitati vestrae et adjuvare justa poscentes; maxime quia per professionem vestrorum legatorum resipiscentes[ ms. Santheod., venientes] Orientales cum orthodoxis Occidentalibus concordare cognovimus; et significamus, ut noveritis blasphemos Ariminenses, qui tunc videbantur per subreptionem maculati, nunc anathematizatos, et universos ad Nicaenam respirasse fidem. Quod oportet per vos omnibus indicari quatenus possint qui violenter laesi sunt, aliquando ab haereticis tenebris ad divinum lumen catholicae libertatis accedere. Qui post hanc synodum, nisi voluerint respuere venenum perfidiae et blasphemias Arii universas abjicere easque anathematizare, cognoscant se cum Ario ejusque discipulis, caeterisque serpentibus, sive Sabellianis, vel Patripassianis, aut cujuslibet alterius haeresis socios esse, et communione privatos ab ecclesiastica synodo, quae ad se filios adulterii non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Has litteras Eustathius caeterique percipientes, ad Siciliam rursus devenerunt, ibique facientes synodum Siculorum episcoporum, coram ipsis consubstantialitatis fidem professi sunt. Cumque Nicaenam fidem roborassent, consonas ab eis quoque percipientes epistolas, ad eos, a quibus fuerant destinati reversi sunt. Qui Liberii praecepta suscipientes, legationes mittebant per civitates apud praesules, et consubstantialitatem fidei praedicabant: invitantes eos ut in Tarsum Ciliciae pariter convenirent; quatenus Nicaenam roborantes fidem, de caetero solverent omnem contentionem. Quae fieri potuerunt, nisi Eudoxius Arianae religionis praesul, tunc apud imperatorem eminens valde, prohibuisset. Qui amplius propter indictum iter ad Tarsum accensus, mala in eis potiora commisit. Quia vero Macedoniani per legatos, quos miserant, communicantes Liberio, Nicaenam confirmaverunt fidem, ipse Sabinus in collectione synodalium est professus. SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 222.
8.26
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXVI. Cur Eunomius ab Eudoxio segregatus sit.
8.26
Circa haec itaque tempora Eunomius ab Eudoxio separatus seorsim agebat missas; quoniam quem dum saepe[ ed. V per se] rogasset ut susciperetur praeceptor ejus Aetius, Eudoxius non audivit. Hoc autem non ideo refutavit, quia sectam declinabat Aetii, cum eam scilicet praedicaret; sed quoniam omnes unanimes illius, eum sectae alterius fatebantur. Ista ergo causa fuit ut ab Eudoxio separaretur Eunomius. Haec igitur Constantinopoli gerebantur. SOCRATES, lib. IV, cap. 12, Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.
8.27
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXVII. De latebris Athanasii.
8.27
Deinde Alexandria praeceptum praefectorum, studio Eudoxii destinatum, conturbavit Ecclesiam. Verum Athanasius irrationabilem furorem populi metuens, atque timens ne malorum faciendorum ipse causa esse videretur, quatuor mensibus semetipsum in sepulcro patris abscondit. Cumque propter ejus absentiam, seditionem desiderio ipsius populus excitasset, agnoscens imperator propter hoc Alexandriam esse turbatam, litteris indicavit, ut Athanasius licenter teneret Ecclesias. Et haec fuit causa ut usque ad Athanasii mortem Alexandrina non turbaretur Ecclesia. Quia vero post ejus mortem rursus Ariani eas Ecclesias invaserunt, post pauca narrabo. SOCRATES, lib. IV, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.
8.28
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXVIII. De concilio Tyanensi, ubi litterae Liberii et Occidentalium sunt receptae.
8.28
Illo siquidem tempore celebrabatur concilium in Tyanis ab Eusebio episcopo Caesareae Cappadociae, Athanasio Ancyrae, Pelagio Laodiciae, Zenone Tarsi, Paulo Emeseno, Ostresio Melitinense, et Gregorio Nazianzeno, aliisque multis, qui verbum consubstantialitatis servandum esse apud Antiochiam Joviano imperante decreverant. Releguntur ibi Liberii et Occidentalium litterae sacerdotum. Quamobrem gaudio repleti scripserunt universis Ecclesiis ut legerent decreta episcoporum apud Asiam celebrata, et Liberii litteras, Italorumque, Afrorum, atque Gallicanorum, nec non Siculorum. Detulerant enim horum litteras legati de Lampsaco destinati, ut considerarent omnium numerum sibimet concordantium. Plurima namque multitudo concilium Ariminense vincebat; pariterque scripserunt, ut in Tarsum Ciliciae convenirent certa die; et illi quidem hoc modo alterutros invitabant. Cumque synodus pararetur in Tarsum, convenientes in Antiochia Cariae, quasi 34 Asiani pontifices studium quidem concordiae ecclesiasticae collaudabant, consubstantialitatis vero nomen respuentes, fidem in Antiochia et Seleucia prolatam roborare nitebantur, 314 tanquam Luciani martyris existentem, et multorum sudoribus a progenitoribus suis approbatam. Verum imperator studio Eudoxii synodum in Cilicia celebrari prohibuit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 12, p. 652.
8.29.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXIX. De Eudoxio episcopo Ariano, et de persecutione Valentis propter Evagrium orthodoxum episcopum.
8.29.1
Igitur imperator Valens festinans ad Antiochiam, de Constantinopoli digressus, venit in Nicomediam, et illic hujusmodi causa moratus est. Eudoxius enim Arianae religionis, mox post egressum imperatoris defunctus est consulatu Valentiniani et Valentis tertio, cum undecim annis sedem Constantinopolitanae tenuisset Ecclesiae. Quamobrem Ariani in locum ejus ordinaverunt Demophilum. Verum praedicatores consubstantialitatis opportunum judicantes invenisse se tempus, Evagrium quemdam suae fidei constituerunt episcopum. Quem ordinavit Eustathius, dudum Antiochenus episcopus, qui prius quidem a Joviano fuerat de exsilio revocatus; tunc autem aderat in urbe Constantinopoli latenter degens, ut consubstantialitatis praedicatores sua praesentia roboraret. SOCRATES, lib. IV, c. 13. Edit. Christ. Vales. c. 14, p. 225.
8.29.2
Hoc facto ex alio rursus initio persecutionem Ariani movebant. Haec gesta dum pervenissent ad principem, metuens ne seditione civitas turbaretur, militarem manum a Nicomedia Constantinopolim destinavit: praecipiens ut teneretur et ordinator et ordinatus, et alter alibi mitteretur in exsilium. Eustathius igitur in Bisam Thraciae civitatem mittitur, Evagrius in locum alium destinatur. His ita gestis, Ariani amplius efferati, vexabant vehementer orthodoxos, caedentes, contumeliis affligentes, carceribus recludentes, pecuniisque saepe damnificantes, et omnia contra eos facientes importabiliter. Quae dum illi ferre non possent, ad supplicandum principi veniebant, si quo modo mererentur violentias evitare. Sed hoc cogitantes, valde frustrati sunt, ab injusto se arbitrati justitiam promereri. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 226.
8.29.3
Cumque viri electi ex ecclesiastico collegio octoginta numero, quibus praeerant Urbasus, Theodorus, et Menedemus, in Nicomediam pervenissent, preces obtulerunt imperatori, violentiam proclamantes, et ea quae videbantur esse perpessi. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 227.
8.30
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXX. Quod octoginta orthodoxi a Valente in navi cremati sunt.
8.30
Indignatus igitur imperator, ad praesens celavit iram, latenter autem Modesto praefecto praecepit ut eos comprehensos occideret. Modus autem mortis erat quodammodo peregrinus, quapropter memoriae contraditus. Metuens enim praefectus ne seditio nasceretur in populo, si eos aperte perimeret, simulavit se eos viros exsilio destinare. Illis autem simpliciter acquiescentibus, jussit eos praefectus mitti in navem quasi exsilio devehendos: praecipiens nautis ut cum ad mare medium pervenirent, eos demergerent, et hoc modo morerentur. Quo facto, perductis eis in medium sinum qui vocatur Astacenus, quod jusserat praefectus et imperator impletum est, et in aliam sequentem naviculam nautae transeuntes concremaverunt navem. Contigit autem ventum subsolanum nimie flare; et ita navis velociter est accensa. Cujus reliquiae pervenerunt ad locum qui Acidiza nuncupatur, ubi ad plenum cum viris religiosis absumptae sunt. Quod tamen aiunt non sine ultione transisse. Fames namque repente secuta est circa Phrygias gentes; ita ut necessitatem haberent habitatores patriam relinquere, et ad Constantinopolim diversasque provincias properare. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 227.
8.31.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXI. Quid Valens gesserit in Antiochia et Cappadocia.
8.31.1
Valens itaque, Nicomedia relicta, pergebat ad Antiochiam. Interea dum venisset ad Cappadociam, solite[ ms. Lyr., sollicite] ejus loci turbabat Ecclesias, Arianis eas tradere volens. Quod se credebat cito perficere, eo quod pro quibusdam inimicitiis Basilius Eusebio, qui tunc Caesariensem regebat Ecclesiam, videbatur offensus; et abscedens in Pontum, cum monachis habitabat ibi philosophantibus. Porro populus, et maxime nobilium ac sapientium, Eusebium in suspicione habebant, quasi ipse fuisset auctor fugae viri philosophi vita verboque perfecti. Volebantque eum deserere, et apud semetipsos missarum celebrare solemnia. Sed Basilius quidem, ne turba nasceretur in populo per seditiones haereticorum, agebat in Ponto silentium cum suis episcopis, qui semper adhaeserant illi. Contigit etiam ut circa Eusebium odium populi nasceretur. Dumque Basilio fuisset nuntiatum quia Valens veniret in Cappadociam, relicto Ponto, Caesaream venit, et pactis cum Eusebio celebratis, Ecclesiam pro tempore suis adhortationibus roborabat. Valens autem, dum suam intentionem non valuisset implere, cum episcopis secum ambulantibus tunc abscessit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 15, p. 656.
8.31.2
Igitur imperator Valens parvipendens[ ed. V., pervidens] famis invasionem, venit Antiochiam Syriae. Cumque ibi moraretur, nolentes Arianis consentire vastabat, vehementerque consubstantialitatis praedicatoribus imminebat. Et quos dum Ecclesiis pene omnium civitatum Orientalium expulisset, non ei hoc suffecit, sed etiam eos diversis suppliciis subdidit, multosque diversa morte contraditos interemit, plurimos tamen necabat in flumine. SOCRATES, lib. IV, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 228.
8.32
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXII. Quomodo in Edessa mulier cum filio currens ad martyrium, praefectum et imperatorem stupefactos a crudelitate removerit.
8.32
Dicendum quoque est quod in Edessa Mesopotamiae gestum esse dignoscitur. In hac urbe est Thomae apostoli basilica, clara nimis pariter et ornata. In qua propter loci reverentiam collectae saepius celebrabantur. Quam volens imperator inspicere, et agnoscens sibi omnes odiosos 315 ibidem convenire, fertur manu percussisse praefectum, cur exinde orthodoxos non expulerit universos. Cumque praefectus injuriam passus, invitus indignationi principis ministrare contenderet( non enim volebat tantis hominibus caedes inferre), latenter mandavit ut nullus in illa basilica remaneret. Sed nemo respexit neque consilium neque terrorem ejus. Omnes enim altera die ad locum orationis pariter confluxerunt. Cumque praefectus cum multa militum manu ad basilicam festinaret ut imperatoris perficeret jussionem, quaedam muliercula cum paupertate degens, suum filium manu trahens cursuque ad illam basilicam properans, praefecti interrupit officium. Indignatus vero praefectus mulierem jussit sibi adduci, dixitque ad eam: O infelix mulier, quo sic indecenter curris? At illa: Ubi et alii, inquit, ire festinant. Tunc ille: Non audisti quia praefectus illic occisurus est universos quoscunque compererit? Et mulier: Audivi, inquit, ideoque festino, ut illic inveniar inter eos. Et ubi hunc parvulum trahis infantem? Tunc mulier ait: Ut et iste martyrium suscipere mereatur. Haec cum audisset vir ille, consideravit concurrentium voluntatem. Et mox recurrens ad principem, suggessit ei quod essent omnes mortem pro sua fide suscipere praeparati: irrationabile dicens brevi tempore tantos occidere. Quo dicto ab ira revocavit imperatorem. Hoc ergo modo Edesseni furorem imperatoris effugiunt. SOCRATES, lib. IV, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 228.
8.33
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXIII. De examinatione et exsilio plurimorum orthodoxorum.
8.33
Et haec quidem cum praefectus imperatori dixisset, populum quidem, quod sustinebat, non pertulit experiri. Verum igitur duces eorum, id est presbyteros atque diaconos interrogare praeceptus est, ut unum e duobus eligerent: aut communicare lupo, aut urbe pelli, et in quibusdam extremis partibus destinari. Cumque congregasset universos, mitibus utebatur verbis, persuadere nitens ut leges sequerentur imperatoris: indicium vesaniae dicens esse, ut tanto imperatori pauci homines resultarent. Cumque cuncti tacerent, ad horum ducem Eulogium, virum valde laudandum praefectus ait: Cur non respondes his quae dicuntur a nobis? At ille: non, inquit, oportet nihil interrogatum respondere. Tunc praefectus: Multa itaque verba locutus sum, monens vos quae satis expediunt. Porro Eulogius universis haec dicta fuisse respondit; et incongruum esse ut solus, alios despiciens, responderet. Si vero me solum, inquit, interrogas, meam declarabo sententiam. Praefectus ait: Communica possidenti regnum. At ille pacifice et nimis gratanter ait: Et mihi regni quoque sacerdotiique consortium est. Tunc praefectus irrisionem sentiens saeviebat, et injuriis contra senem usus, etiam haec adjecit: Non hoc locutus sum, fulminande; sed quibus communicat imperator, communicare vos monui. Cumque dixisset senex pastorem se habere, et illius nutibus obedire, octoginta eodem tempore comprehensos destinavit in Thraciam: qui cum ducerentur, plurimo per iter[ ed., pariter] apparatu fruebantur. Civitates enim occurrebant, et vici, devictores athletas honorantes. Sed hostes armavit invidia, ut imperatori dicerent, quia plurimum honorem viris illis quae contumelia putabatur afferret. Haec agnoscens imperator, jussit ut bini separarentur, et alios quidem in Thracias, alios in extremam Arabiam, alios vero in Thebaidae dispersit urbes. Aiunt enim quia etiam fratres quos natura junxit, crudelissimus corpore separavit. Porro Eulogium praesulem illorum, et Protogenem, qui post eum fuit, in Antinoum usque transmisit. Quorum virtutem non patior oblivioni contradere. Cum enim concordem viderent civitatis episcopum, ecclesiasticoque collegio communicarent, viderunt paucos esse ad ecclesias concurrentes. De qua re consulentes, agnoverunt habitatores civitatis esse paganos; unde dolentes de eorum incredulitate lamentati sunt: non tamen lugendum esse diu arbitrati sunt, sed omni virtute de medicina cogitaverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 170.
8.34
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXIV. De miraculis confessorum.
8.34
Sacratissimus igitur Eulogius, in habitaculo suo redactus, tota die totaque nocte omnium deprecabatur Deum. Protogenes autem valde dignissimus, Eunomii litteris eruditus, ad scribendum velociter praeparatus, inveniens opportunum locum, eumque sibi segregans ad docendum, adolescentium magister effectus est, quos et scribere velociter edocebat, et divina erudiebat eloquia. Dictabat eis Davidicas melodias, et apostolicae doctrinae congruas lectiones meditari praecipiebat. Cumque unus adolescentium incidisset in aegritudinem, venit ad domum ejus; et tenens aegroti dexteram, languorem orationibus effugavit. Hoc agnoscentes aliorum parentes infantium, deduxerunt eum ad domos suas, et aegrotis auxiliari deprecabantur. At ille non ante se dixit Deum ut expellerentur aegritudines rogaturum, nisi prius aegroti sacri baptismatis munere potirentur; quod illi laetanter impleverunt. Cogebat enim eos salutis desiderium, et sub uno animae corporisque sanitate fruebantur. Si quando vero alicui suasisset ut sacram gratiam mereretur accipere, deducebat eum ad Eulogium, et concutiens januam, rogabat ut aperiret, ac signum dominicum ei qui fuerat renatus imponeret. Cumque ille difficilius aperiret, ne intermitteret orationem; dicebat potius esse necessariam salutem errantium. Mirabantur igitur universi, videntes Protogenem talia facere, qui licet tantis lumen divinae cognitionis impertiret, tamen Eulogio primatum per omnia reservaret; ut eos quos capiebat illi magis offerret. Unde conjiciebant multo magis virtutem illius eminere. Cum igitur fluctuatio quievisset, tranquillitate facta, remeare praeceptos deduxerunt omnes ingemiscentes, et lacrymantes, maxime vero praesul Ecclesiae, eorum privatus affectu. Cumque ad propria remeassent, sanctus quidem Eulogius, Barse maximo ad vitam felicissimam transeunte, ejus suscepit regimen Ecclesiae. Porro mirabilis Protogenes colere jussus est urbem Carrensium desolatam, et spinis gentilium undique plenam, quae utique plurimis laboribus indigebat. THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 171. 316
8.35
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXV. De responso daemonis, quis post Valentem imperaturus esset, et quod ob hoc Valens multos occiderit.
8.35
Eodem tempore daemon quidam erroneus, crudelitate Valentis abusus, ei persuasit ut perscrutaretur quis post eum suscepturus esset imperium. Quamobrem necromantiam fecit. Quibus artibus adimpletis, plurimos ille( daemon non quidem aperta, sed obliqua solite responsa proferens) interemit. Nam cum de imperio consuleretur, quatuor litteras demonstravit, θ, ε, ο, δ, dicens hoc nomen post Valentem imperii culmen accipere. Quod dum ad aures pervenisset imperatoris, zelo ductus, multos peremit, quos tyrannidem assumere judicavit. Occidebantur itaque Theodoriti, Theodori, Theodoti, Theodosii, Theoduli, et quicunque has litteras in capite sui nominis habuissent. Inter quos etiam Theodosiolus quidam, vir fortis, ex Hispania provincia genus ducens, occisus est. Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, negantes quae prius habuissent cum juramento, ut pericula declinarent. SOCRATES, lib. IV, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 229.
8.36.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXVI. De Basilio episcopo Cappadociae, et quomodo exsilii minas evaserit.
8.36.1
Valens igitur imperator, cum universas, ut ita dicam, Ecclesias pastore nudasset, in Caesaream Cappadociae venit, cujus tunc praesul erat Basilius, lumen totius orbis. Praemisitque praefectum, praecipiens, ut aut flecteret Basilium, quatenus dogmati communicaret Eudoxii, aut hoc facere nolens expelleretur. Audiens enim gloriam tanti viri, noluit ei prius inferre certamen: ne dum Basilius fortiter ejus jacula devitaret, fieret caeteris clarior imago virtutis. Hujus machinamenta, velut tela araneae facta sunt; suffecerunt enim caeteris sacerdotibus ad utilitatem sui antiquae Patrum narrationes, et velut quaedam turres murum fidei indeclinabilem servaverunt. Porro praefectus Caesaream veniens, et evocans magnum Basilium, honoravit, et mansuetis apud eum sermonibus usus est: monens ut tempori pareret, et non tantas Ecclesias propter parvam dogmatum subtilitatem vexari pateretur. Promittebat etiam imperatorias amicitias, multaque beneficia, propter haec plurimis offerenda. Verum ille vir sacratissimus ait adolescentibus haec verba congruere: Illi, inquit, et illorum similes talia promissa respiciunt. Nam qui divinis saginantur eloquiis corrumpere de divinis dogmatibus neque unam syllabam patiuntur; sed pro his, si contingat, etiam omnes mortis species amplectuntur. Amicitias autem imperatoris, magnas quidem cum pietate judico, sine qua perniciem potius has appello. Cumque praefectus saeviret in eum, stultumque vocitaret, sanctus Basilius ait: Hanc stultitiam semper habere exoro. Quem dum egredi tunc juberet, ut quid deberet facere cogitaret, sententiamque suam altera die depromeret, fertur vir ille famosissimus hoc dixisse: Ego quidem etiam cras ipse regredior, dummodo tu sententiam non permutes: sed utere minis tuis. Post haec verba praefectus occurrens imperatori, quae dicta fuerant, et virtutem viri hujus, animaeque fortitudinem, et fiduciam, nuntiavit. Tunc ergo tacens imperator ingressus est. Post haec igitur contigit ut divinitus sibi plagas videret immissas. Filius enim ejus aegrotans, circa ipsas mortis portas agebatur periculo. Sed etiam conjugem diversae occupaverant passiones. Cognoscens ergo causam suae tristitiae, virum sacratissimum, quem punire minabatur, venire ad palatium deprecatus est. Duces autem praeceptis imperialibus ministrabant. Tunc itaque magnus Basilius veniens ad palatium, vidensque principis filium circa mortem, ad vitam eum remeaturum esse promisit, si per pios viros sacro baptismate potiretur. Haec cum dixisset, egressus est. At ille jurisjurandi quod baptismatis tempore promiserat, memor, secundum stultum errorem praesentibus Arianis filium baptizare praecepit. Quo gesto, mox infans terminum vitae sortitus est. Poenitentia vero ductus Valens, et noxiam jurisjurandi judicans veritatem, in sacrum templum ingressus, magni Basilii magisterio[ ed. V., ministerio] sociatus est, et altari obtulit dona solemnia. Quem intra aulaea, ubi ipse residebat, venire praecipiens, multa apud eum de divinis dogmatibus verba locutus est, et docentem libenter audivit. Ubi tunc aderat quidam nomine Demosthenes, super imperiales epulas constitutus, qui dum doctorem mundi culparet, barbarismum fecit. Tunc sanctus Basilius subridens: Vidimus, inquit, sine litteris Demosthenem. Cum vero potius ille minaretur, sanctus ait Basilius: Tuum est de pulmentariis cogitare, non dogmata divina decoquere. Post haec imperator ita dilexit virum, ut etiam optima praedia, quae illic habebat, pauperibus qui ab eo gubernabantur offerret: ex quibus leprosis praecipue necessaria ministrantur. Primum ergo Valentis impetum hoc modo magnus Basilius declinavit. Cum vero postea reversus illic fuisset, priorum oblitus, quoniam a seductoribus ejus voluntas obsidebatur, rursus eum movebat ut ad partes declinaret haereticas. Cui non persuadens, legem de ejus scribi praecepit exsilio, quam volens manus suae subscriptione roborare, nullum apicem complere praevaluit, calamus enim contritus est. Cumque secundus et tertius calamus hoc pertulisset, et adhuc legem impiam firmare contenderet, commota est ejus dextera, eamque subito tremor invasit. Tunc ejus animo terrore completo, ambabus manibus chartam rupit. Ostenditque provisor omnium Deus, quia et alios ipse permisit pati, et hunc ab insidiis liberavit; et per ea quae in isto contigere, signum propriae virtutis ostendens, et per alia dispensationis fortitudinem virorum praedicans optimorum. THEODORETUS, lib. IV, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 173.
8.36.2
Sciendum vero quia dum viveret Athanasius Alexandrinus episcopus, divina quadam providentia Alexandriam vel Aegyptum distulit commovere, audiens Athanasium a cuncta diligi plebe, et metuens ne forte seditione facta respublica vexaretur. Verum Athanasius consulatu Gratiani secundo et Probi, post crebra pro Ecclesiae statu certamina hac privatus est vita, cum quadraginta et sex annis per multa pericula sedem rexisset episcopalem. SOCRATES, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 230. 317
8.37.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXVII. De fine Athanasii Alexandrini, et successione Petri, et seditione contra eum facta, et quod Romam profectus sit.
8.37.1
Cum igitur in Alexandria victor Athanasius, post multa certamina innumerasque coronas, vitae terminum suscepisset, et ad laborum suorum praemia demigrasset, suscepit Petrus vir optimus praesulatum, quem dudum ille beatus elegerat, cunctis una consentientibus et sacerdotibus, et nobilibus, cunctaque plebe, et favore suo propriam ostendentibus voluntatem. Is enim Athanasii sudoribus particeps fuit, et dum esset in civitate, et dum diversa latibula peragraret, multifariaque pericula cum eo sustinuit. Quapropter cuncti sacerdotum concurrentes, dignum haeredem Petrum Athanasii clamaverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 175.
8.37.2
Cumque eum in pontificali sede constituissent, repente judex provinciae paganorum populum congregans, et pariter Judaeorum, ecclesiae septa circumdedit, Petrum exire praecipiens, nolentemque interminatus est ut abstraheret. Faciebat hoc imperatori placere volens, dum ei contraria sapientes calamitati submitteret. Quod autem verum est, impietatis ira completur: idolis potius placere nitebatur, et tempestatem Ecclesiae claram putabat esse festivitatem. Petrus itaque vir mirandus, insperatum respiciens bellum, latenter egressus est, et conscendens navem, profectus est Romam. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.
8.38
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXVIII. Qua crudelitate Lucius Alexandriam fuerit introductus.
8.38
Transactis vero diebus paucis, Euzoius ab Antiochia venit cum Lucio, et ecclesias ei contradidit; cujus etiam impietatem Samosateni noscuntur experti. Populus autem doctrinis primum Athanasii satiatus, deinde fastidiens cibum sibimet offerri contrarium, ab ecclesiasticis collegiis se suspendit. Porro Lucius armigeris utens cultoribus idolorum, alios verberabat, alios suspendebat, alios cogebat effugere, aliorum vero instar barbarorum vastabat domos. Sed haec melius vir mirabilis Petrus in sua narrabit epistola. Ego tamen unum scelerum Lucii referens, epistolam Petri ponam. Viri quidam in Aegypto conversationem imitantes angelorum, et civitatis evitantes turbas, vitam agere in eremo potius elegerunt, arenosamque terram et sterilem fructiferam reddiderunt, fructum quippe Deo suavissimum virtutis eorum et optimum referentem. Cujus deserti multi quidem videntur esse victores. Sed a puero illic crevit Antonius ille famosissimus, monachis virtutem luctaminis spiritualis ostendens. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.
8.39
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XXXIX. Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati.
8.39
Hujus ergo loci tunc incolas, sequaces Antonii, infelix Lucius expulit; eorumque sanctissimos praesules Macarium venerabilem, aliumque Macarium, Isidorum et caeteros de speluncis suis ejiciens, in quamdam insulam quae ab impiis habitabatur hominibus destinavit; quippe quae nunquam magistrum susceperat pietatis. Cumque navis in littus insulae pervenisset, daemon, qui ab illis honorabatur, relinquens idolum, ubi dudum habitare consueverat, filiam sui sacerdotis invasit, et bacchantem illuc usque perduxit ubi navis advenerat monachorum. Tunc daemon utens lingua puellae clamabat, sicut in Philippis per Pythonissam. Audiebantque cuncti viri simul atque mulieres daemonem proclamantem: O potentiam vestram, o ministri Christi: undique a vobis expellimur a civitatibus atque vicis, a montibus simul et collibus, ab eremo, quae privata probatur hominibus. Sperabamus in hac insula commorantes, a vestris jaculis liberari: qua spe noscimur esse frustrati. Huc vos persecutores miserunt, non ut vos vexarent, sed ut nos per vos magis expellerent. Ecce recedimus ab hac insula; virtutis enim vestrae radiis jaculamur. Haec dicentes et his similia, puellamque in terra prosternentes, ipsi quoque omnino disparuerunt. Tunc ille sacratissimus chorus oratione facta suscitavit puellam, et suo patri sanam valentemque restituit. Verum illi qui miraculum conspexerant, ad sanctorum provoluti pedes, salutis viaticum se percipere supplicabant. Et templum quidem daemonum destruxerunt; doctrinae vero radiis illuminati, sacri baptismatis gratia sunt potiti. His in urbe nuntiatis, omnes populi congregati Lucio detrahebant: dicentes iram sibi imminere divinitus, nisi sanctorum reverteretur chorus. Sic itaque metuens tumultum civitatis Lucius, sacratissimos viros ad suas speluncas remeare praecepit. Et haec quidem sunt digna quae abominationem illius impietatis aperiant. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.
8.40.1
LIBER SEPTIMUS. CAPUT XL. Litterae Petri Alexandrini pontificis, in quibus Lucii mala referuntur.
8.40.1
Verumtamen praesumptionis ejus iniquitates litterae Petri mirabilis edocebunt. Quarum ego longinquitatem fugiens, quae in medio posita sunt ponere non omittam. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 177.
8.40.2
Provinciae, inquit, judex Palladius, cum esset religione paganus, et idola semper adoraret, contra Christum saepius dimicare conabatur; et colligens praedictum populum, impetum fecit adversus ecclesiam, tanquam si barbaros subdere niteretur. Tunc itaque multa crudelia gesta sunt, quae solummodo dictare volens, ipsa rei memoria dolore maximo sum commotus, et fluxum protuli lacrymarum; diuque hoc potueram pati, nisi divina ratione animum relevassem. In ecclesia enim quae Theona vocatur ingressa multitudo, pro verbis honorabilibus idolum favoribus 318 exsultabant. Pro sacrarum lectione Scripturarum turpes manuum plausus agebantur. Refractaeque cum turpitudine voces contra Christi virgines contumelias dicunt, quas lingua hominum proferre non patitur. Audiens enim quilibet sapientium talia, claudebat auditus, et magis optabat esse surdus, ne hujusmodi verba audire compelleretur. Sed utinam verbis peccando quievissent, et non acta verborum turpitudinem superassent. Facilis namque detractio est hujusmodi, apud quos Christi sapientia et doctrinae cultus inhabitat. Hi siquidem irae vasa, ad perditionem facta, subsannantes, et horribilem sonum de naribus emittentes et, ut ita dicam, fetorem veluti de quodam cuniculo profundentes, vestes sanctarum Christi virginum disrumpebant, quarum continentia formam sanctorum imitabatur angelorum. Et, sicut habet natura, nudas per totam circumferentes urbem, sicuti volebant eis cum turpitudine deludebant. Si quis autem eos tunc compatiendo prohiberet, vulneribus maceratus agebatur. Vae illis cladibus. Multae siquidem violentam corporis sustinuere corruptionem; plurimae virginum vectibus in capite caesae, sine voce manserunt; quarum etiam funera solemni sepulturae tradi prohibita sunt. Multa denique corpora, hactenus a parentibus ingemiscentibus inquisita, reperiri non possunt. Sed cur parva de magnis loquor? Cur in istis immoror, et non potius ad necessaria jam recurro? In quibus bene novi, quia mirabitur quilibet nobiscum obstupescens patientiam Domini, quia non repente universa conclusit. Quae enim nunquam facta sunt, neque per scripturas patrum nostrorum diebus audita, haec super ipsum altare impii committebant. Sicut enim in scena turpi consistentes, puerum quemdam naturam masculi denegantem et utentem veste feminea, inunctis oculis, et vultu serico colore depicto, ut de vestitu histrionis fingeret( ut apud prophetam scriptum est) idolum feminei schematis super ipsum altare, ubi adventum sancti Spiritus invocamus, circuitus huc et illuc agere, et manibus gestum[ Ed. V., abominationem; Ed. Niv. et Frob., saltationem] celebrare fecerunt: ridentes, nefandasque mittentes voces. Qui rursus hoc parvum judicantes, et praeterita decora quam turpia potius aestimantes, quemdam ex suis turpitudine notissimum, veste genitalibusque nudatum, in sede ponentes ecclesiae, concionatorem turpem contra Christum impudenter elevaverunt. Pro sacris enim verbis ille scelera proferebat, pro honestis laudabat luxuriam, et pro pietate impietatem pro continentia fornicationem et adulterium, masculorum concubitum, furtum, cibum, potum, vitae huic utilia proclamabat. His ita gestis, et me ab ecclesia recedente( quippe cum illic stare non possem, ubi militum invasiones, ubi populus pro seditione redemptus[ mss., retentus] largitate pecuniarum, et gentilium multitudo magnis promissionibus aderat), noster quasi successor directus est, aut pro episcopatu quasi mundanam comparans dignitatem quidam Lucius, lupi nequitiam et actus habere festinans, non orthodoxorum episcoporum concilio, non decreto veracium clericorum, non petitione populorum electus, sicuti concionantur ecclesiasticae sanctiones; non quisquam episcoporum, non presbyterorum, non diaconorum, non populi multitudo, non praecedebant eum monachi hymnos decantantes Scripturarum. Sed Euzoius erat cum eo, dudum quidem damnatus cum Ario in sancto Nicaeno maximoque concilio: nunc autem per patrocinia[ ms. Lyr., parrochiam] Antiochensium vastator Ecclesiae, et comes largitionum, ac militum dux omni impietate notissimus, nomine Magnus, qui Juliani temporibus Berytiorum incendens ecclesiam, beatae memoriae Joviani temporibus ex propriis facultatibus eam reparare coactus est; ita ut pene caput tunc amitteret, nisi multorum labore imperialem clementiam meruisset. Considerare siquidem haec vestrum zelum, et ad vindictam excitari deposco, quanta et qualia sint commissa contra Dei Ecclesiam, cum talis adversum nos fuerit tyrannus excitatus. Is enim Lucius, qui per vestram religionem, et omnes orthodoxos episcopos frequenter abdicatus est pro rationabilibus causis, nunc astitit civitati, et non solum, sicut blasphemus et insipiens, dicit in psalmis: Non est Deus verus Christus; sed etiam in opportunitatibus est corruptus atque corrupit: gaudens in blasphemiis contra eos qui Salvatorem colere comprobantur. Cum enim paganorum sensibus est vicinus, recentem praesumit erroneus colere Deum. Nam alii coram eo laudes hujusmodi proclamabant: Bene venisti, episcope, qui filium non defendis. Alii dicebant: Te Serapis amat et huc introduxit: simulacrum utique paganorum nominantes. Inter haec eodem momento[ ms. Lyr. et ed. V., monente] praedictus Magnus impietatis ejus socius indivisus, armiger amarissimus, et minister crudelitatis ejus, collecta multitudine populorum, presbyteros atque diaconos decem et novem numero comprehendens, quorum quidam octogesimum transcenderant annum, tanquam captos in quodam scelere, et Romanorum inimicos, legibus coarctabat: nesciens virtutem Christianorum legis, et apostolorum fidem per Patres traditam nobis; haec etiam clementissimum principem Valentem grata habere pronuntians. Flectimini, inquit, miserrimi, et Arianorum concordate dogmatibus. Flectimini, ignoscet enim vobis Divinitas; licet verae religioni cultum exhibeatis, non sponte, sed violenter hoc facientes. Necessitati namque satisfactio deest; spontaneam vero voluntatem accusatio digna subsequitur. Quapropter hujusmodi rationes[ ms. Lyr., directionem] prae oculis habentes, prompte sequimini, et dogmati Ariano subscribite, quod nunc praedicat Lucius: bene scientes quia si obediatis, pecunias, quaestus, honores ab imperatore percipietis; resistentes vero, carceres, supplicia, tormenta, flagella, vincula sustinebitis. Pecuniis simul possessionibusque privati, et postea pulsi, loca crudelia inhabitare damnabimini. Sic iste fortissimus seductor, minas seductioni contemperans, invitabat atque cogebat ut omnes a pia sententia deviarent. At illi nihil amarius aestimantes quam pietatis proditionem, hujusmodi responderunt verbis, virtute fortique sensu seductionem minasque subdentes: Quiesce, jam quiesce his nos terrere sermonibus; cessa vana[ ms. Lyr., vesana] verba proferre. Nos neque novum, neque recentem colimus Deum. Et licet inaniter furias, teque concutias sicut vehemens ventus, in dogmatibus pietatis ad mortem usque consistimus: non impotentem, non insipientem, non sine veritate aliquando fatentes Deum; non aliquando quidem 319 existentem, sicut impietas Arii temporalem praedicat Filium. Si enim creatura est secundum ejus vesaniam Filius, non existens cum Patre, etiam Pater aliquando non fuit; quippe Filio non exstante secundum eos aliquando. Si vero semper est Pater, existente quippe ex eo vero Filio, et non secundum generationis fluxum( Deus enim impassibilis est), quomodo non est insipiens atque vesanus qui hoc de Filio profitetur dicens: Erat quando non erat, per quem omnia, ut sint, per gratiam constituta sunt? Nostri siquidem Patres( a quibus isti cadentes, juste sine Patre sunt facti) in Nicaeam venientes, et anathematizantes Arii sectam, cujus nunc iste juvenis patronus existit, non alterius substantiae, quod nunc fateri nos cogis, extra Patrem esse dixerunt, sed ex ejus essentia. Quod bene et cum pia mente intelligentes, ex plurima sacrorum verborum collectione consubstantialem esse professi sunt. Talia siquidem et his similia dicentes, per multos dies exercuit, putans a pia eos sententia posse mutari. Qui magis velut in stadio fortiores effecti, terroremque conculcantes, et semetipsos Patrum rationibus coarmantes, validiorem habuerunt de pietate sensum, virtutis exercitium sua pericula judicantes. Sic igitur illis decertantibus, et spectaculum factis, sicut beatus scribit Apostolus, angelis et hominibus, universa civitas concurrebat, athletas contemplatura Christi, suaque constantia verbera judicis et flagella superantes, triumphumque pie contra Arianos per patientiam possidentes, quos ille utique credebat se vincere, et illorum impietati contradere. Cum ergo defecisset eos tormentis afficere, cunctis flentibus atque lugentibus, rursus collecta irrationabili multitudine, ad judicium eos, imo magis ad praejudicium circa portum fecit adduci. Et cum illic consuete contra eos clamores emitterentur a paganis atque Judaeis, et illi nollent Arianorum impietatibus consentire, sententiam protulit, universis ante tribunal ejus ingemiscentibus, ut ab Alexandria sublati, in Heliopolim Phoeniciae ducerentur: cujus habitatores neque nomen Christi audire patiuntur, sunt namque pagani. Quo facto, jubens eos navem conscendere, ipse stabat in portu nudum gladium vibrans: et hoc modo illos terrere putans qui bis acuto gladio hostiles daemones crebrius vulneraverant. Sic ergo dimisit eos absque sumptibus et absque quolibet solatio, navigare praecipiens mari spumante, et, ut ita dicam, nolente suscipere viros iniqua jussione communicare compulsos. Ingemuit enim civitas universa, et hactenus lamentatur; et alii quidem suis manibus pectora percutiebant; alii vero manus et oculos tendebant ad coelum, violentiam protestantes et veluti dicentes: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam injusta sunt quae geruntur. Cunctaque simul gemitu complebantur, et veluti cantus quidam erat in civitate luctificus, currebatque fluvius lacrymarum. Cum igitur judex ille praecepisset ut vela navis attollerentur, tunc gemitus ingens universorum, virginum et mulierum, seniorum et juvenum permixtus lacrymis est emissus. Cum illi ergo Heliopolim navigarent, ubi diabolica superstitio celebrabatur, omnes in media civitate communiter et singuli ingemiscentes atque lugentes agebantur. Quibus tamen nec aperte licebat flere jussione urbis praefecti Palladii; erat enim et ipse paganus. Multi denique flentium arrepti et in carcerem ducti, deinde castigati, lacerati, verberati, novissime in metallo sunt traditi: viri utique Ecclesiae et propter divinum zelum valde pugnantes. Erant enim plurimi eorum monachi, eremum incolentes, numero viginti tres: cum quibus post paululum diaconus, a dilectissimo fratre nostro Damaso, Romanae civitatis episcopo, deferens nobis consolatorias communicationis epistolas, manibus post tergum vinctis, publice ab ipsis spiculatoribus ducebatur, veluti quidam reus insignis, et homicidarum verberibus coaequandus, lapidibusque simul et plumbo ejus cervicibus maceratis, ad mare ductus est; et sicut illi sine sumptibus, sine ullo solatio metallico deportatus exsilio. Cumque judex ille multos quoque infantium cruciasset, quidam eorum morientes, neque parentum, neque fratrum exsequiis solemnibus sunt potiti. O multa[ ms. Lyr., temulenta] inhumanitas judicantis, magisque praejudicantis. Qui enim propter pietatem decertarunt, nec homicidis comparari potuerunt, quorum utique corpora insepulta relicta sunt: pie laborantes escis bestiarum volatiliumque projecti sunt. Quique patribus necatorum naturali conscientia compati voluerunt, velut iniqui capite secti sunt. Quae lex Romanorum, quae barbarorum sententia, quoslibet patribus condolentes punit? Quando quispiam veterum hujusmodi gessit impietatem? Jussit itaque Pharao ut masculi interficerentur Hebraeorum; sed invidia et timor tunc protulit hoc praeceptum. Quanto tamen illa quae tunc gesta sunt humaniora modernis existunt, quanto desiderabiliora ad discretionem iniquitatis hujus? Et licet malitia nequaquam separentur alterutris, sunt tamen incredibilia quae dicuntur, inhumana, crudelia, saeva, barbara, amara, sine misericordia, in quibus exsultabant Ariani, choros agentes cum universa civitas ingemisceret. Non fuit enim domus in qua non erat mortuus, sicut in Exodo scribitur. Et cum haec ita sint gesta( non enim quieverunt iniquitatis auctores, sed ad pejora profecti), usque ad episcopos provinciarum venena propria sparserunt, habentes iniquitatis suae solatium comitem largitionum, quem praediximus Magnum. Alios etenim episcoporum curiae tradiderunt, alios diversis machinationibus affecerunt: volentes universos impietatibus obligari, et secundum patrem eorum diabolum quaerentes quem sua rabie devorarent. Super haec autem undecim Aegyptiorum episcopos, viros pene ab infantia usque ad senectutem eremum incolentes, verboque superantes et actu libidinem, piamque fidem sine confusione praedicantes, et dogma pietatis edocentes, multasque victorias de daemonibus exercentes, et Arianam sectam sapientissima ratione denotantes, exsilio direxerunt in civitatem Judaeorum nomine Diocaesaream. Et velut infernus crudelissimus nunquam morte satiati fratrum, suae saevitiae memoriam relinquere voluerunt. Nuper enim Ecclesiae catholicae clericos degentes in Antiochia cum fidelibus monachis, volentesque eorum scelera denotare, aures imperatorias inflammantes, in Neocaesaream Ponti mittendos esse praeparaverunt. 320 Qui, puto, propter ferocitatem locorum etiam vita privati sunt. Tales itaque tempus illud tragoedias exercuit, taciturnitate quidem et oblivione dignas, sed litteris memorandas ad objurgationem eorum qui contra Unigenitum linguas suas exacuerunt. Hi namque rabie coarmati blasphemiae, non solum Dominum omnium jaculari nituntur, sed etiam contra ejus famulos bellum sine ullo foedere susceperunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 20; edit Christ. Vales., cap. 22, p. 178.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).