Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/stephanus-ii" aria-label="More works by Stephanus II">
—
⋯
Original / primary: 8396 Epetde21
6.1
EPISTOLA VI. STEPHANI PAPAE II AD PIPPINUM REGEM. Gratias agit ob urbem liberatam, collatumque in Ecclesiam Romanam beneficium. De Aistulphi regis morte, et Desiderio ejus successore. Orat ut reliquas exarchatus et Pentapolis civitates nondum redditas a Desiderio juxta fidem ab eo datam restitui jubeat. Missa per Georgium episcopum et Joannem sacellarium legatos.
6.1
Domino excellentissimo filio et nostro spiritali compatri Pippino regi Francorum, et patricio Romanorum, Stephanus papa.
6.2
Explere lingua, excellentissime fili, non valemus quantum tuo opere, tua vita, delectamur. Facta quippe diebus nostris virtute divina miracula vidimus, quod per excellentiam tuam sancta omnium Ecclesiarum Dei mater et caput, fundamentum fidei Christianae, Romana Ecclesia, quae valde ab hostium impugnatione periculorum impugnationibus lamentabatur, magna nunc gaudii soliditate nimirum est translata atque confirmata, et moerentes Christianorum animae tuo fortissimo praesidio maxima sunt relevatae laetitia. Pro quo in vestro opere, et nostra exsultatione, libet cum angelis exclamare: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et quia elapso anno, isto in tempore, valde ab hostium depopulosa impugnatione sauciati, et ultra citraque circumdati affligebamur, nunc autem tuo potentissimo auxilio erepti ab imminentibus periculis, immenso exsultamus gaudio, et benedicentes nomen Domini cum Psalmographo consona dicimus voce: Haec est immutatio dexterae Altissimi. Et rursum: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Cujus enim vel saxeum pectus tam benigno opere a tua praeclara bonitate peracto, cognitoque, non statim in omnipotentis Dei laudibus, atque in tuae excellentiae amorem mollescat? Haec me, fateor, excellentissime fili et spiritalis compater, quae per te mirabiliter facta sunt, saepe convenientibus ex universo orbe terrarum nationibus dicere, saepe cum eis pariter admirari delectat, et extensa voce mellifluae tuae excellentiae laudes persolvere indeficienter. Haec me plerumque etiam in momento horarum excitant, indeflexibili oculo pro immensa bonitatis tuae et universae gentis Francorum sospitate omnipotenti Deo fundere preces. Denique, amantissime, et Deo inspirate, victor, felix, et divina providentia fortissime rex, qualiter beatus Petrus apostolorum princeps tuae devotionis affectum, quem pro ejus causa decertans adhibuisti, susceperit, ipsa liquido cunctis vita vestra testatur. Scriptum quippe: Vota justorum placabilia. Libet quippe omnino, excellentissime fili, tuae bonitati magnas gratiarum persolvere laudes, et nomen Domini pro tam maxima benignitate glorificantes exhilarata voce canere: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitans plebem suam, et redemptionem facere cupiens populo suo, suscitavit nobis, Christianissime victor, nostris diebus fortissimum liberatorem. Quid enim aliud quam novum te dixerim Moysem, et praefulgidum asseram David regem? quoniam quemadmodum illi ab oppressionibus Allophylorum populum Dei liberaverunt; ita quoque tu, benedicte a Deo victor, fortissime rex, tuo certamine Ecclesiam Dei, et ejus afflictum populum, ab hostium impugnatione eruere studuisti. Benedictus es, eximie fili, a Deo excelso qui fecit coelum et terram; et benedictus Deus, quo protegente hostes in manibus tuis sunt. Benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae, et tuos amantissimos natos, meosque spiritales filios, domnum Carolum et Carolomannum, a Deo institutos reges Francorum, et patricios Romanorum, cum Christianissima eorum matre, excellentissima regina, dulcissimaque conjuge, fidele Dei, spiritali nostra commatre, tueatur, et in omnibus protegat. Dilatet Deus semen vestrum, et benedicat in aeternum, atque solium regni fruendum perenniter concedat, et universam gentem Francorum sub vestra ditione permanentem illaesam custodiat. Vale in Domino, rex benignissime, quia per te sanctae Dei Ecclesiae inimici humiliati sunt, et magna laetitia ipsa sancta Dei Ecclesia est relevata, et ejus peculiaris populus jucundatur, et per te benedicitur Deus, pro quo et ejus benedictio super te plenius est effusa, gaudium enim uberrimum in universum terrarum orbem intulisti. Magna sunt haec, et omni potentis Dei laudibus tribuenda, sed inter haec misericordissimi Dei nostri clementiam indesinenter petimus, ut coelestis sui regni gaudia vobis tribuat vicissitudine. Quapropter cum magna fiducia, tanquam praesentialiter coram tuo mellifluo consistens aspectu, flexis genibus petens peto te, et omnino coram Deo vivo deprecor, ut jubeas firmiter in hoc bono opere, sicut certe confidimus, usque in finem permanere, pro sanctae Dei Ecclesiae perfecta exaltatione, et ejus populi deliberatione, et integra securitate; et plenariam justitiam eidem Dei Ecclesiae tribuere digneris, atque optimum et velocem finem in causa fautoris tui beati Petri adhibere jubeas, ut civitates reliquas, quae sub unius dominii ditione erant connexae, atque constitutos fines, territoria etiam loca, et saltora, in integro matri tuae spiritali sanctae Ecclesiae restituere praecipiatis, ut populus Dei, quem a manibus inimicorum redemisti, in magna securitate et delectatione tuo auxilio adjutus vivere valeat; quoniam et filius noster Deo amabilis Fulradus, fidelis vester, omnia conspiciens, satisfactus est, quod nequaquam ipse populus vivere possit extra eorum fines, et territoria atque possessiones, atque civitatibus illis quae semper cum eis sub unius dominii ditione erant connexae. Peto te, fili, peto te coram Deo vivo, et fortiter conjuro, spiritalis compater, ut in hoc bono opere perfectius maneas, et non hominum blandimentis, aut suasionibus, vel promissionibus, quod absit, faveas, et in aliam, declines partem; sed magis vere timens Deum, omnia quae beato Petro sub jurejurando promisisti, adimplere jubeas, et sicut coepisti plenariam justitiam illi impertire. Etenim tyrannus ille sequax diaboli Aistulphus, devorator sanguinum Christianorum, Ecclesiarum Dei destructor, divino ictu percussus est, et in inferni voraginem demersus. In ipsis quippe diebus, quibus ad hanc Romanam urbem devastandam profectus est post annui spatii circulum, ita divino mucrone percussus est, ut profecto in eo tempore quo fidem suam tentans diversa piaculi scelera perpetratus est, in eo et suam impiam finiret vitam. Nunc autem Dei providentia, per manus sui principis apostolorum beati Petri, simul per tuum fortissimum brachium, praecurrente industria Deo amabilis viri Fulradi, tui fidelis, nostri dilecti filii, ordinatus est rex super gentem Longobardorum Desiderius vir mitissimus, et in praesentia ipsius Fulradi sub jurejurando pollicitus est restituendum beato Petro civitates reliquas, Faventiam, Imolam, et Ferrariam, cum earum finibus, simul etiam et saltora, et omnia territoria, nec non et Auximum, Anconam, et Numanam civitates, cum earum territoriis. Et postmodum per Garinodum ducem, et Grimoaldum, nobis reddendum spopondit civitatem Bononiam, cum finibus ejus, et in pacis quiete cum eadem Dei Ecclesia et nostro populo semper mansurum professus est, atque fidelem erga a Deo protectum regnum vestrum esse testatus est. Et petiit nos quatenus bonitatem tuam deprecaremur, ut cum eo et cuncta gente Longobardorum magnam pacis concordiam confirmare jubeas. Nam et Spoletani ducatus generalitas, per manus beati Petri, et tuum fortissimum brachium, constituerunt sibi ducem, et tam ipsi Spoletani, quamque etiam Beneventani, omnes se commendare per nos a Deo servatae excellentiae tuae cupiunt, et imminent anhelantius in hoc deprecando bonitatem tuam. Unde petimus te, excellentissime fili et spiritalis compater, ut si praedictus Desiderius, quemadmodum spopondit, justitiam sanctae Dei Ecclesiae, sive reipublicae Romanorum, beato Petro protectori tuo plenius restituere, et in pacis quiete cum Ecclesia Dei et nostro populo, sicut in pactis a tua bonitate confirmatis continetur, permanserit cum universa sua gente, jubeas in id quod petiit tuas a Deo inspiratas aures inclinare. Hoc interea anhelantius, ut nimis velociter eidem Desiderio regi, obtestando, admonendo, etiam et praecipiendo, dirigere jubeas, ut reliquas civitates, loca, et territoria, atque patrimonia, et saltora, in integro sanctae Ecclesiae reddere debeat; et tale fundamentum, et optimum in causa ejus imponere jubeas, ut, auxiliante Domino, ipsa sancta Dei Ecclesia secura maneat in finem saeculi, et plenaria justitia a justo judice Domino Deo nostro, et memoriale nomen tibi in saecula maneat, ut etiam cunctae a Christo protectae genti vestrae Francorum. Inspiratus autem a Deo nimis festinanter causam sanctae Ecclesiae perficies, quia sunt aliae canonicae causae, quas perficere debeamus, pertinentes ad magnam regni tui laudem, et magnam animae tuae, vel cunctae gentis Francorum, immensam mercedem. Et hoc obnixe postulamus praecelsam bonitatem tuam, ut, inspiratus a Deo, et ejus principe apostolorum beato Petro, ita disponere jubeas de parte Graecorum, ut fides sancta catholica et apostolica per te integra et inconcussa permaneat in aeternum, et sancta Dei Ecclesia, sicut et ab aliis, et ab eorum pestifera malitia liberetur, et secura reddatur, atque omnia proprietatis suae percipiat; unde pro animae vestrae salute indefessa luminarium concinnatio Dei Ecclesiis permaneat, et esuries pauperum, egenorum vel peregrinorum nihilominus resecetur, et ad veram saturitatem perveniant. Qualiter autem cum Silentiario locuti fueritis, vel quomodo eum tua bonitas absolverit, una cum exemplari litterarum, quas ei dederitis, nos certiores reddite, ut sciamus qualiter in communi concordia agamus, sicut inter nos et Fulradum Deo amabilem constitit. Ipse vero dilectus filius noster Fulradus in omnibus causis juxta tuam praeceptionem peregit, et maximas gratias illi egimus pro suo certamine. Qui videlicet ad vos revertens omnia qualiter acta sunt bonitati vestrae intimabit. Praesentes vero fidelissimos nostros, id est, Georgium reverentissimum ac sanctissimum fratrem et coepiscopum nostrum, atque Joannem regionarium, nostrumque sacellarium, petimus ut, bilariori suscipiens vultu, in omnibus acceptari jubeas, et quidquid nostra vice bonitati tuae locuti fuerint, eis in omnibus credere digneris, atque cum effectu causae et laetabundis nuntiis ad nos remeandas absolvere jubeas. Nam et hoc obsecramus bonitatem tuam, ut nimis celeriter ad nos conjungendam[ commigrandum] absolvere praecipias reverentissimum fratrem et coepiscopum nostrum Wileharium. Omnipotens autem Deus in cunctis actibus tuis, excellentissime victor rex, suae dextrae extensione te protegat, tibique et praesentis vitae prospera, et post multorum annorum curricula, gaudia aeterna concedat, faciatque cum tua dulcissima conjuge, excellentissima regina, spiritali nostra commatre, et vestris meisque dulcissimis filiis, maximo gaudio jucundari, et regni vestri gubernaculo a Deo vobis concesso perfrui; et qui praesenti vita regni potestatem tenetis, etiam futuro in saeculo cum Christo in aeternum regnetis, promerentes illam dominicam promissionem audire: Venite, benedicti Patris mei; pro eo quod certamen honum certastis, cursum consummastis, fidem servastis, sumite repositas vobis coronas, et accipite regnum vobis ab origine mundi praeparatum. Nam et ex hoc praecelsae et a Deo custoditae excellentiae vestrae innotescimus quia petit nobis Optatus religiosus abbas vestri monasterii sancti Benedicti, pro monachis suis, qui cum tuo germano profecti sunt, ut eos absolvere jubeas; sed qualiter tua fuerit voluntas, ita de eis exponere jubeas. Incolumem excellentiam tuam gratia superna custodiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).