Epistola et decreta
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/stephanus-ii" aria-label="More works by Stephanus II">
—
⋯
Original / primary: 8396 Epetde21
8.1
EPISTOLA VIII, SEU PRAECEPTUM STEPHANI PAPAE II. De hospitali et domo Romae Fulrado abbati concessa.
8.1
Stephanus episcopus servus servorum Dei Fulrado amabili presbytero et abbati.
8.2
Petentium desideriis ita nos convenit impertire assensum, ut tamen sequentibus temporibus nullis ecclesiastica utilitas valeat submitti dispendiis. Nam tunc petitorum postulatio congruum videtur suscipere effectum, quando ecclesiastica praedia congrue ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia petistis a nobis, quatenus hospitale positum infra basilicam beati Petri, juxta sepulcrum beati Leonis papae, quod tenuit Ratchis monachus, juris ipsius basilicae beati Petri; nec non et domum positam juxta monasterium beati Martini, cum inferioribus et superioribus suis, cum metatu suo et horticello, quam tenuit Nazarius monachus, juris venerabilis monasterii sancti Stephani cata Galla patricia, vobis ad tempus emissa praeceptione concedere deberemus; inclinati precibus vestris, per hujus praecepti seriem suprascriptum hospitale, et domum positam, cum inferioribus et superioribus suis, vel omnibus in integro pertinentibus, a praesenti decima indictione, diebus vitae vestrae vobis concedimus detinendum. Post vero obitum vestrum, utrumque hospitale et domum, ut superius legitur, ad jus suprascriptorum piorum locorum, cujus et est proprietas, in integro nihilominus revertantur. Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).