Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Stephanus III Cisterciensis
Usus antiquiores ordinis Cisterciensis
Cist 1.45
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10870 Usanorc
1.1
ADMONITIO.
1.1
Cum, ut superius vidimus, primae constitutionis ordinis Cisterciensis seu Chartae Charitatis auctores, eamdem vivendi et agendi rationem omnibus monasteriis ac personis ejusdem ordinis praescripsissent, libellum hunc ex usibus ac caeremoniis quas illuc usque tenuerant concinnatum singulis monasteriis, iisdem moribus ac ritibus inter se colligandis, imperarunt. Cujus subinde libelli directionem universus ordo ita complexus est, ut de alio sibi comparando, vix ab eo tempore cogitarit. Hunc ergo librum, et si jam semel et iterum in lucem prodierit, pluribus illius manuscriptis inter se collatis, in ea quam primum habuit forma, non nudum tamen ut hactenus, sed notis et observationibus adornatum, ac in quinque veluti partes juxta diversitatem materiae quam pertractat, majoris perspicuitatis gratia distributum, additis ac notatis iis quae illi aliquando pro quarumdam festivitatum celebratione instituenda identidem accesserunt, sine ulla sive titulorum sive capitulorum immutatione, nova hac editione et accessione in publicum rursus abire permittimus.
1.2
Ac ut illius in ipso limine lectori rudem ob oculos ponamus imaginem:
1.3
Iª illius pars Breviarii ac Missalis Cisterciensis dispositionem tradidit, eamque juxta Regulam S. Benedicti.
1.4
IIª quae incipit a cap. 52, caeremonias tam in horis canonicis quam in missarum celebratione observandas, usque ad cap. 70, juxta antiquiorem usum Ecclesiae prosequitur.
1.5
IIIª quae a cap. septuagesimo usque ad octuagesimum nonum se extendit, modum agendi ac ritus in caeteris exercitiis regularibus tenendos demonstrat.
1.6
IVª Quae ab eodem capite octuagesimo nono usque ad centesimum secundum protenditur, infirmorum curam, mortuorumque suffragia persequitur.
1.7
Vª Denique, quae ab eodem capite centesimo secundo usque ad finem ejusdem libri pertingit, hebdomadariorum seu ministrorum sibi invicem in ecclesiasticis regularibusque obsequiis qualibet hebdomada succedentium, superiorum item ac officialium quorumlibet munia fuse sapienterque describit.
1.8
His autem de fine ac ordine libelli hujus utcunque praelibatis, si quis tempus illius ac aetatem inquirat, antiquitatem illi potius quam certum aliquem annum asseremus. Verosimilius tamen est eum, aut simul cum Charta Charitatis, aut immediate post fuisse concinnatum, ut vel ex eo patet, quod inter libros necessario habendos in prima cujuslibet monasterii fundatione recenseatur capite duodecimo Institutorum ejusdem ordinis quae anno millesimo centesimo tricesimo quarto edidit sanctus Raynardus, Cistercii quartus abbas, quindecim circiter annis post confirmationem Chartae Charitatis. De auctore vero seu conscriptore nihil certum.
1.1.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT PRIMUM. De Adventu Domini.
1.1.1
In Adventu Domini, Dominica prima Esayas incipiatur ad Vigilias, et deinceps totus legatur per Adventum, non solum ad Vigilias, sed et in refectorio prout tempus expetierit. Eisdem quoque diebus cum post Vesperas et Laudes et ad missam de ipso Adventu et aliquo sancto facienda est commemoratio, prius de Adventu, et postea de sancto fiat commemoratio. In tertia vero septimana ejusdem Adventus, jejunia Quatuor Temporum omni anno sunt agenda; et homiliae Evangeliorum ad ipsos tres dies jejuniorum pertinentes ad Vigilias legendae: quarum primae lectiones a diaconis, quos cantor voluerit, pronuntiandae sunt; et feria quinta ejusdem septimanae sermones sancti Augustini de Incarnatione Domini, videlicet Legimus sanctum Moysen; et, Vos, inquam, convenio( o Judaei) ad Vigilias sunt recitandi.
1.1.2
Si quando vero festivitas sancti Thomae apostoli in eadem feria quinta evenerit, tertia feria ejusdem septimanae, praenotati sermones legantur. Sciendum tamen quod Antiphona illa, quae quinta die ante diem Nativitatis intitulatur ad Benedictus, sicut in Antiphonario notatur, id est Nolite timere, etiamsi ipsa dies quinta Dominica evenerit, non obmittitur, sed dicitur ad Benedictus. Illa vero de Dominica, scilicet Ave Maria, remaneat.
1.2
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT II. Quomodo per hiemem privatis diebus ad Vigilias dividuntur Responsoria.
1.2
Omnia Responsoria quae cantantur a Kalendis Novembris usque in Pascha Dominicis diebus, et Responsoria Apparitionis, scilicet Hodie in Jordane, dividantur trina per singulos dies privatis diebus usque ad sextam feriam. Sexta vero feria repetantur a capite, exceptis illis diebus qui habent propria Responsoria: scilicet ante Natale Domini et post, et ante Pascha et dum cantantur Responsoria, Domine, ne in ira. Porro Aspiciens quod in Dominica cum tribus versibus canitur, quoties privatis diebus repetetur, cum solo ultimo versu cantabitur. Quod si aliqua festivitas duodecim lectionum intervenerit, illa tria Responsoria, quae dicenda fuerant in ipsa die quam occupavit festivitas, dicantur ea die quae vacua successerit festivitati.
1.3.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT III. De vigilia Nativitatis Domini.
1.3.1
In Vigilia Nativitatis Domini post Nocturnos more solito Vigiliae pro defunctis agantur: et caetera omnia sicut aliis privatis diebus persolvantur, cum flexione genuum usque ad Vesperas Natalis Domini; excepto quod missa illius diei post Primam sine flexione genuum, et ea veneratione qua Dominicis diebus canitur, sit celebranda. Ad quam una tantum oratio dicatur; nisi forte praesens defunctus fuerit. Et prophetia Esayae ante Epistolam a quolibet fratre rogato a cantore legatur.
1.3.2
In capitulo autem post primum versum primae lectionis quae sic incipit, Jesus Christus Filius Dei in Bethlehem Judae nascitur, totus conventus pro veneratione sanctae Nativitatis prostratus, orationem brevem faciat: et abbate vel priore, si Abbas defuerit, surgente, caeteri etiam se erigant et resideant, lectorque tunc reliqua lectionis prosequatur.
1.3.3
Si autem Vigilia Nativitatis Domini evenerit die Dominica, ita celebretur. Invitatorium, Levate capita vestra. In primo nocturno Antiphona, Domine, in virtute. Psalmus, Domine, in virtute, et, Deus Deus meus, respice, et caetera ut in Breviariis. Versus, Hodie scietis quia veniet Dominus. Lectiones vero dicantur quae in ipsa Dominica quarta in Adventu Domini in libro Lectionari scriptae sunt, id est, Audite me, qui sequimini quod justum est. Et in eodem primo nocturno legantur Responsoria Canite tuba. Non auferetur. Me oportet minui. Ecce jam venit.
1.3.4
In secundo nocturno, Antiphona, Dominus defensor. Psalmus, Dominus illuminatio, et Ad te clamabo, etc. Versus, Crastina die delebitur iniquitas terrae. Responsoria, Virgo Israel. Juravi, dicit Dominus. Non discedimus a te. Intuemini quantus sit.
1.3.5
Ad Cantica, Antiphona, Alleluia. Canticum, Domine, miserere nostri. Versus, Egredietur virga. Evangelium, Cum esset desponsata. Homelia Origenis; ex qua homelia legantur quatuor Lectiones, sicut designatae sunt in libro; quarum primam legat die quidem Dominico diaconus hebdomadarius; privatis vero diebus, quem cantor voluerit. Responsoria, Sanctificamini. Constantes estote. Sanctificamini, filii Israel. Nascetur vobis. Evangelium post Te Deum laudamus, Cum esset desponsata mater Jesu. Collecta, Deus qui nos Redemptionis.
1.3.6
In laudibus, Alleluia. Psalmus, Miserere mei, Deus, et, Confitemini Domino, etc. Capitulum, Ecce venio cito. Responsorium, Hodie scietis. Hymnus, Splendor paternae gloriae. Versus, Constantes estote. Ad Canticum de Evangelio: Antiphona, Orietur sicut sol. Collecta, Deus qui nos redemptionis. Pro Commemoratione Dominicae: Antiphona, Ave Maria. Versus, Emitte agnum, Domine. Collecta, Excita, Domine, potentiam.
1.3.7
Missa matutinalis de Dominica, id est, Memento nostri, Domine, cum sua collecta dicatur, nisi praesens defunctus fuerit. Major vero missa de Vigilia, id est, Hodie scietis. Alleluia dicatur, et Credo in unum Deum. Prophetia Esayae ante Epistolam non obmittatur.
1.3.8
Ad horas diei Alleluia. Versiculi autem de Vigilia scilicet, Ad Tertiam: versus, Hodie scietis. Ad Sextam: versus, Crastina die delebitur iniquitas terrae; Ad Nonam, versus, Constantes estote. In Tertia vero capitulum et Collecta de Vigilia. Ad Sextam et ad Nonam, sicut in aliis tribus Dominicis diebus transactis.
1.3.9
Ad Vesperas super Psalmos dicatur sola prima antiphona, scilicet, Antequam convenirent, Psalmum, Dixit Dominus. Confitebor. Beatus vir. Laudate, pueri, quatuor scilicet Psalmi sub una Antiphona. Capitulum, Paulus servus Christi Jesu. Responsorium, O Juda et Jerusalem. Hymnus, Intende, qui regis. Versus, Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad Magnif. Antiph. Cum esset desponsata. Collecta, Deus qui nos redemptionis. Post quas Vesperas non fit commemoratio de Dominica.
1.4.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT IV. De Nativitate Domini.
1.4.1
In nocte Nativitatis Domini cellerarius provideat de duobus conversis, qui ignem in calefactorio monachis ad intervallum calefaciendis praeparent, si tamen frigus hoc exegerit. Finita namque post Evangelium Collecta, exibit conventus de ecclesia: et lampadibus in claustro et in lavatorio accensis, ab illo fratre qui in capitulo per intervalla post Nocturnos lumen solet deferre, sedebunt fratres in claustro, et qui voluerit calefaciat se.
1.4.2
Dehinc, ut tempus dictaverit, pulsato modice signo a sacrista, praeparent se ministri altaris ad missam, Dominus dixit ad me. Ad quam missam adjuvent ad induendum et exuendum illi duo fratres qui postea ad missam matutinalem, scilicet post Laudes, hoc iterum facturi sunt. Praeparatis vero ministris, iterum signo pulsato ut conveniant fratres in chorum, supradicta missa sicut in natali unius apostoli celebretur. Expleta missa, factoque intervallo atque sedentibus fratribus in claustro, eo ordine quo supra taxavimus signum a sacrista pulsetur, et Matutinorum Laudes inchoentur.
1.4.3
Post Matutinorum Laudes fratres lege suprascripta in claustro sedeant. Secretarius vero signo solito altaris ministros ad praeparandos se accersat, temperato sic hoc intervallo post Matutinorum Laudes, ut incipiente diei aurora, incipiatur missa, Lux fulgebit. Ad quam missam non cantentur missae privatae donec Offerenda compleatur, exceptis missis pro communicandis conversis. Porro ista missa in mane sicut in diebus Dominicis agatur, et fratres infirmi et diversis officiis deputati ad communionem eant. Qua missa celebrata mox exeuntibus fratribus de choro, signum pulsetur a sacrista: et uti mos est festivis diebus intervallum custodiri, inter Matutinarum Laudes et Primam: ita teneatur inter hanc missam, Lux fulgebit, et Primam. Iterum pulsato signo ad Primam veniant fratres in chorum, et faciant solitam orationem. Post Primam autem intrent capitulum.
1.5.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT V. De octavis Domini.
1.5.1
In tribus autem sequentibus diebus missa matutinalis erit, Puer natus est nobis. In prima die istorum trium dierum scilicet sancti Stephani, ad hanc praedictam missam prima Collecta erit, Concede, quaesumus, omnipotens Deus. Secunda vero, Da nobis, quaesumus. Deinde Epistola, Apparuit gratia Dei. Evangelium, Exiit edictum.
1.5.2
In secunda autem die, videlicet in die sancti Joannis evangelistae, prima Collecta erit, Concede, quaesumus, omnipotens Deus; secunda vero, Ecclesiam tuam; tertia, Da nobis, quaesumus: Deinde Epistola, Apparuit benignitas; Evangelium, Pastores loquebantur.
1.5.3
In die sanctorum Innocentium prima Collecta erit, Concede, quaesumus, omnipotens Deus, secunda: Deus, cujus hodierna die; deinde, Da nobi, quaesumus; In quarto loco, Ecclesiam tuam; Epistola, Apparuit gratia; Evangelium, Exiit edictum.
1.5.4
Notandum tamen quia si in die sancti Stephani dies Dominica occurrerit, vel praesens defunctus ad missam matutinalem supervenerit in die sancti Joannis: Epistola, Apparuit gratia; Evangelium, Exiit edictum, dicatur. In die vero Innocentium Epistola, Apparuit benignitas; Evangelium, Pastores loquebantur. Similiter si in die sancti Joannis dies occurrerit Dominica, vel praesens defunctus supervenerit in die Innocentium: Epistola, Apparuit benignitas; Evangelium, Pastores.
1.5.5
Ipso die ad Vesperas prima commemoratio fiat de sancto Thoma; postea de Nativitate et de octavis sanctorum. Caetera omnia de sancto Thoma sicut in libris adnotatum est, fiant. Cujus festivitas tam in nocte quam in die plenarie agatur. Et observatur illa ratio quae in tribus praecedentibus festivitatibus est assignata: scilicet de commemorationibus faciendis, de matutinalis missae dispositione de Dominica si occurrerit, de mortuo si praesens fuerit. Ad introitum vero majoris missae, Laetabitur justus. Collecta, Adesto, Domine, etc., sicut in festo sancti Vincentii. Quod si Dominicus dies fuerit, post Laudes fiat primitus commemoratio diei Dominicae, id est Dum medium silentium; postea de Nativitate: deinde de octavis sanctorum per ordinem. Missa matutinalis, Dum medium silentium. Prima Collecta, Omnipotens sempiterne Deus, dirige. Secunda, Adesto, Domine. Tertia, Concede. Postea de octavis sanctorum. Ad Vesperas super Psalmos dicatur una Antiphona, Iste sanctus pro lege.
1.5.6
In crastino sancti Thomae, nisi dies Dominicus fuerit, peractis nocturnis mox pergant fratres more solito ad luminare legere, et post Laudes sine intervallo Prima sequatur. Qua dicta, missa celebretur ut in Dominicis diebus, scilicet Puer natus est nobis. Collectae, Concede, quaesumus: Da nobis, quaesumus: Ecclesiam tuam: Deus cujus hodie. Epistola, Apparuit gratia: Evangelium, Exiit edictum.
1.5.7
Post missam vacent fratres lectioni, usque ad horam secundam. Deinde dicta tertia, eant in capitulum, et postea ad opera manuum. Sed et hoc notandum, quod ad Vigilias hujus diei expositio Evangelii, scilicet Exiit edictum, legenda sit et pronuntianda a quolibet diacono, ut in duodecim lectionibus. Si dies haec Dominica fuerit, sicut in libris continetur, ita fiat.
1.6.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT VI. Quomodo a Nativitate Domini usque ad Septuagesimam, diebus Dominicis officia missarum disponantur singulis annis.
1.6.1
Prima semper Dominica quae post diem Nativitatis Domini evenerit, officium, Dum medium silentium, ad missam matutinalem dicatur. Similiter prima semper Dominica quae post diem Apparitionis evenerit, officium, In excelso throno, ad missam matutinalem cantetur, excepto quod si eadem Dominica officium Omnis terra simul cum historia, Domine ne in ira, propter celeritatem instantis Septuagesimae fuerit canendum, In excelso throno, in crastino Apparitionis dicetur. Et notandum quia cum dies Dominicus tertia die post Epiphaniam, et deinceps usque ad Octavam Apparitionis evenerit, omni die post Octavam Apparitionis, ad Laudes et ad Vesperas, Collecta, Vota, quaesumus, Domine, usque in subsequentem Dominicam, qua omnis terra, cani debet, continuatur. Eadem quoque missa, id est In excelso throno per eosdem dies, videlicet post Octavam Apparitionis secundum quod in sententia de missis diebus privatis dicendis ordinatum est, dicetur: si tamen officium Omnis terra, in ipsis Octavis Apparitionis vel ante dictum non fuerit.
1.6.2
Cum autem inter septimanam illam qua cantatur, In excelso throno, et Septuagesimam quinque veniunt hebdomadae, tunc, Omnis terra, duabus primis: Adorate Deum vero tribus ultimis canatur hebdomadis; ita scilicet ut unaquaeque septimanarum illarum, quibus, Omnis terra canetur, suam propriam habeat Collectam, cum Epistolis et Evangeliis ad eam pertinentibus: et tres ultimae septimanae quibus, Adorate canetur, similiter; hoc scilicet modo. Prima hebdomada dicitur officium Omnis terra. Collecta, Omnipotens sempiterne Deus, qui coelestia simul: Epistola, Habentes donationes: Evangelium, Nuptiae factae sunt. Secunda hebdomada item officium, Omnis terra: Collecta Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem: Epistola, Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: Evangelium, Cum descendisset Jesus. Tertia hebdomada officium, Adorate Deum: Collecta, Deus qui nos in tantis: Epistola, Nemini quidquam debeatis: Evangelium, Ascendente Jesu. Quarta hebdomada item Officium, Adorate Deum. Collecta, Familiam: Epistola, Induite vos: Evangelium, Simile est regnum coelorum homini qui seminavit. Quinta hebdomada item officium Adorate cum supradicta Collecta, Epistola et Evangelio.
1.6.3
Cum vero infra praedictum terminum quatuor veniunt hebdomadae, tunc, Omnis terra duabus primis: Adorate vero duabus ultimis canatur. Cum vero non nisi tres infra praedictum terminum veniunt hebdomadae: Omnis terra, prima trium illarum hebdomada, cum primis duabus collectis, scilicet Omnipotens sempiterne Deus, qui coelestia: et omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem cum Epistolis et Evangeliis ad ipsas pertinentibus, dicatur; ita scilicet ut feria quinta Omnipotens sempiterne Deus, infirmitatem, ad Laudes incipiatur. Ipsaque die Missa Omnis terra, cum Epistola et Evangelio ad ipsam pertinentibus cantetur: et usque in Sabbatum tam ad Vesperas quam ad Laudes teneatur; reliquis vero duabus ultimis hebdomadis ut supra in quatuor hebdomadis descriptum est, agatur.
1.6.4
Et cum infra saepe memoratum terminum ab In excelso throno usque ad Septuagesimam, non nisi duae eveniunt hebdomadae: in prima quidem, ut in tribus descriptum est, fiat. Secunda vero qua cantabitur, Adorate Deum, de duabus Collectis, scilicet Deus qui nos in tantis, et, familiam tuam: cum Epistolis et Evangeliis ad eas pertinentibus, agatur similiter. Cum vero una sola hebdomada inter illam de, In excelso throno et Septuagesimam evenerit, tunc ambo illa officia cum supra memoratis Collectis, Epistolisque et Evangeliis ad eas pertinentibus, illis duabus hebdomadis prima scilicet qua cantatur, In excelso throno, et secunda quae est ante Septuagesimam, Cantor ut melius potuerit exsolvere, procuret: si tamen in eadem secunda hebdomada quae est ante Septuagesimam propter aliquam solemnitatem duodecim Lectionum, vel propter commemorationem alicujus sancti qui proprietatem habet in graduali persolvi non potuerunt.
1.6.5
Quod vero ob brevitatem temporis, de duabus Collectis in una septimana dicendis cum suis Epistolis et Evangeliis, et de secunda Collecta feria quinta incipienda diximus observandum: si ob praesentem defunctum vel duodecim lectionum solemnitatem, vel commemorationem alicujus sancti, qui proprietatem habet in graduali feria quinta venientem, id impeditum fuerit prima die quam, post illam feriam quintam ante Dominicam ab hujusmodi expeditam, cantor invenerit totum persolvat. Quod si etiam feria sexta aliquo horum occupata fuerit tunc quidem Sabbato Dominicalis missa canatur. Itaque feria quinta vel sexta, vel Sabbato ubi prius vacuum a proprietate sancti, locum invenerit: Dominicale Officium persolvatur; nec pro praesenti defuncto differatur, sed utraque missa dicatur. Similiter etiam observetur quoties aliqua Dominicalis missa dicta non fuerit in conventu.
1.7.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT VII. De sancto Silvestro.
1.7.1
Festivitas sancti Silvestri tam in nocte quam in die plenarie agatur, et commemoratio Nativitatis Domini teneatur. Missa vero ita agatur. Ad Introitum, Sacerdotes tui, Domine. Collectae, Da, quaesumus, omnipotens Deus ut beati Silvestri: Concede, quaesumus, omnipotens Deus: Da nobis, quaesumus, Domine: Ecclesiam tuam: Deus cujus hodierna die.
1.7.2
Quod si Dominicus fuerit dies, post matutinales Laudes fiat primitus commemoratio diei Dominici, id est Dum medium, et postea de Nativitate: deinde de octavis sanctorum per ordinem. Missa matutinalis erit, Dum medium silentium: Collecta. I: Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros. II: Da, quaesumus, omnipotens Deus ut beati Silvestri. III: Concede, quaesumus, omnipotens Deus, postea de Octava sanctorum.
1.7.3
Ad Vesperas super Psalmos dicatur una Antiphona de confessore, id est Cognovit eum Dominus: Capitulum vero et deinceps usque ad finem, de Octava Dominicae Nativitatis. Commemoratio fiat in primis de sancto Silvestro, postea de Dominica et deinde de Octavis sanctorum.
1.8
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT VIII. Quid post Circumcisionem Domini usque ad Septuagesimam ad Vigilias sit legendum.
1.8
Post Circumcisionem Domini privatis diebus legantur Epistolae Pauli ad Vigilias usque ad Septuagesimam: non tamen Dominicis diebus, sed authenticorum Patrum Sermones de Nativitate Domini, sive de Circumcisione, sive de Epiphania Domini, donec canantur Responsoria Domine, ne in ira tua. Quod si tempus a Circumcisione usque ad Septuagesimam breve fuerit, non solum in ecclesia, sed etiam in refectorio legantur Epistolae Pauli; quod fiet secundum quod cantor ordinaverit.
1.9.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT IX. In Vigilia Epiphaniae.
1.9.1
In Vigilia Epiphaniae Domini missa, Puer natus; Collecta, Corda nostra: et post, Deus qui salutis et caeterae usitatae. Et sciendum quod Collecta, Concede nos famulos inter usitatas non reputatur: quae etiam a Vigilia Nativitatis Domini usque in crastinum Epiphaniae intermittenda est. Epistola, Apparuit benignitas: Evangelium, Defuncto Herode.
1.9.2
Quod si Vigilia Epiphaniae in Dominica evenerit, haec suprascripta missa cum sua Collecta, Epistola et Evangelio post Tertiam canatur: Matutinalis vero Missa sit, Puer natus est, cum Collecta, Deus qui salutis: Epistola, Apparuit benignitas: Evangelium, Pastores loquebantur: Et notandum quia cum haec Vigilia in Dominica evenerit, Collecta Deus qui salutis aeternae: in nocte post Evangelium ad Laudes et ad Tertiam dicitur: Collecta vero, Corda nostra tantum ad majorem missam.
1.10.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT X. De « Domine, ne in ira, » et « Benedicam Dominum. »
1.10.1
Ab Octavis Epiphaniae usque ad Septuagesimam, Dominicis diebus ad Vigilias dicantur Responsoria, Domine, ne in ira tua, et privatis diebus Benedicam Dominum, etc., ut inveniuntur in Antiphonario. Antiphonae vero de Dominica ad Nocturnos et privatis diebus ad primum Nocturnum usque ad Pascha dicantur, et ad Vesperas super Psalmos usque ad Coenam Domini, et ab Octava Pentecostes usque ad Nativitatem Domini. Quae vero privatis diebus secundo Nocturno attitulantur, tantum in Quadragesima dicantur.
1.10.2
Alleluia vero ab Octava Pentecostes usque ad Quadragesimam. Invitatoria privatis diebus attitulata usque ad Passionem Domini, et a Kalendis Novembris usque ad Adventum. Parva Responsoria ad Nocturnos, ab Octava Pentecostes usque ad Kalendas Novembris. Parva Responsoria ad Laudes et ad Vesperas usque Septuagesimam, et ab Octava Pentecostes usque ad Adventum Domini. Antiphonae ad Benedictus et Magnificat et omnes versiculi usque ad Quadragesimam, et ab Octava Pentecostes usque ad Adventum. Antiphonae ad Laudes super Psalmos ad Primam, ad Tertiam, Sextam et Nonam usque ad Dominicam in Palmis: et ab Octava Pentecostes usque ad Adventum.
1.10.3
Quod si festivitas duodecim Lectionum intervenerit, post festivitatem nihilominus haec his quibus attitulata sunt diebus dicantur. Similiter fiat post Octavas Assumptionis sanctae Mariae. Et notandum quod quando Domine, ne in ira tua quinquies canitur: ultimae Lectiones et ultimae Antiphonae, si necesse est, repetuntur: et cum quater canitur, ultima Antiphona repetitur.
1.11.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XI. De Septuagesima.
1.11.1
Responsoria, In principio, dicantur in Septuagesima et Sexagesima tam Dominicis diebus quam privatis hoc tempore. A Septuagesima scilicet usque ad Dominicam qua libri dividuntur: pars Genesis ad Vigilias legatur ea, quae Vigiliarum lectionibus per totum hoc tempus ad arbitrium cantoris convenienter sufficere possit. Reliqua vero pars si quid ab his Vigiliis residuum est, aliique libri qui sequuntur usque ad libros Regum in Refectorio legantur. Ubi hoc sollicite provideatur ut ante Dominicam qua canitur officium, Judica me, Deus, perfecti sint.
1.11.2
Verumtamen in Dominicis diebus legantur prius in Refectorio Homiliae Evangeliorum Dominicalium: vel si aliud aliquid de aliqua festivitate fuerit legendum qualibet die. Prima igitur Dominica Septuagesimae, lecta in Refectorio homilia vel alio aliquo de aliqua festivitate( si adest) ut dictum est, incipiatur lectio Genesis, vel aliorum librorum ut diximus ibi, ubi cantor Lectionem Vigiliarum usque ad Quadragesimam debere finire praeviderit.
1.11.3
A prima autem Dominica Quadragesimae qua scilicet libros dividimus, ad Vigilias in Ecclesia privatis diebus utimur tractatibus sancti Augustini super Psalmos usque ad Dominicam qua Hieremias inchoatur. Si vero Dominica Septuagesimae, evenerit, Purificatio sanctae Mariae, feria secunda inchoetur historia ad Vigilias, videlicet liber Geneseos cum Praefatione et Responsoriis, In principio Deus: et sequenti Dominica dicantur Lectiones ad Vigilias, Tulit ergo Dominus hominem.
1.12.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XII. De Tractibus.
1.12.1
In Septuagesima et exinde omnibus Dominicis diebus et festivitatibus duodecim Lectionem, ad majores missas usque ad Pascha omnes Tractus ab utroque choro alternatim cantentur. Et similiter in Parasceve fiat de Tractu, Eripe me. In Vigiliis etiam Paschae et Pentecostes, Laudate Dominum, omnes gentes; et in Sabbatis quatuor temporum similiter Tractus, Benedictus es, ab utroque choro alternatim canitur. Qui quidem Tractus incipitur a choro Invitatorii: et alter chorus subjungat, Et laudabilis, etc., et sic fiat in singulis versibus. In fine vero, primus versus repetatur ab illo qui incipit: et totus ab utroque choro simul decantetur; sed et in fine praedictorum Tractuum, ambo chori simul cantent: caeteros Tractus totus simul chorus et conventus cantet.
1.12.2
Non est autem consuetudo ut privatis diebus extra Quadragesimam dicatur Tractus, exceptis Sabbatis Quatuor Temporum, et Vigiliis Pentecostes et missis defunctorum praecipuis et privatis; sed nec in matutinalibus missis Dominico die tam infra Quadragesimam quam extra: nisi matutinalis missa de Dominica fuerit, propter missam de festo, post Tertiam non repetenda. Nam privatis diebus in Quadragesima Domine, non secundum, et Tractus ille, De necessitatibus meis; et, Domine, exaudi orationem: Feria quarta ante Pascha pro qualibet solemnitate non omittuntur. Tractus qui alternatim canuntur, in illo choro in quo est Invitatorium incipiantur. Alios Tractus cantor vel qui ejus ad missam gerit officium in quocunque choro sit incipiat.
1.13.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XIII. De Capite Jejunii.
1.13.1
Feria quarta in capite jejunii dicta Prima exeant fratres in claustrum, et altaris ministri ut caeteris diebus se ad celebrandam missam praeparent. Tunc sacerdote alba et manipulo induto, signoque pulsato fratres in claustro se discalceent, atque in eodem calceamenta dimittentes loco ecclesiam intrent, et in ordine suo versis vultibus ad altare stent. Altaris itaque hebdomadarii in vestiario se discalceantes in chorum veniant. Post haec cantor incipiat Antiphonam, Exsurge, quam dum incipit vertant vultus ad invicem: et subsequatur versus Deus auribus nostris, et Gloria Patri. Deinde hebdomadarius missae dicat versum, Ostende nobis, Domine: et fratribus super formas prostratis subsequatur, Kyrie eleison, et Pater noster, et ne nos inducas, atque totus psalmus Deus misereatur cum Gloria Patri. Versus, Et veniat super nos; Dominus vobiscum: Oremus, Concede nobis, Domine, praesidia. Postea surgant et stent versis vultibus ad altare usque ad introitum missae.
1.13.2
Postquam ergo abbas accepta a secretario stola et pastorali virga in presbyterio verso vultu ad Aquilonem benedixerit cineres antea in ipso presbyterio a secretario positos, atque aqua eos benedicta asperserit, cantetur Antiphona, Exaudi nos, Domine, et aliae ut in libris habentur. Exaudi nos, Domine incoepta: abbas, stola deposita, veniens ante gradum et sub illo flexis genibus, ab Hebdomadario missae prius sacros accipiat cineres. Quibus acceptis erigens se, resumpta stola stet supra gradum; et versus ad chorum, super singulorum capita mittat cineres benedictos, incipiens a ministris altaris, omnibus flectentibus genua in terra. Et dum mittuntur, sedeat qui voluerit. Si tamen congregatio major fuerit, secundum dispositionem abbatis per diversa loca distribuantur cineres. Cumque omnes per impositionem cinerum suae corruptionis memores esse admoniti fuerint, tunc abbas stola deposita veniat in chorum.
1.13.3
Quod si abbas hebdomadarius missae fuerit, cantor alii missam injungat. Absente abbate, hebdomadarius missae cineres benedicat. Quibus benedictis primus eos a quolibet sacerdotum stola induto a cantore praemonito accipiat cum ministro, et ipse hebdomadarius ei a quo accepit imponat, et post in locum suum revertatur. Et qui ei cineres dedit, det et caeteris omnibus secundum ordinem conversionis suae accedentibus. Sciendum autem quia dum hoc officium cinerum agitur, ille cui cantor injunxerit, eos ante abbatem tenere debet.
1.13.4
Inchoata vero Antiphona, Immutemur habitu, sacerdos et minister calceent se, et signo pulsato accedant ad missam celebrandam. Caeteri vero omnes discalceati remaneant donec missa peragatur, tunc que se recalceent in claustro. Porro cineres hos extra chorum familiae et hospitibus si affuerint, prior adjuncto sibi aliquo fratre imponat.
1.13.5
Sciendum est quia Tractus Domine, non secundum, tam in hac die quam in aliis tribus diebus per Quadragesimam scilicet secunda et quarta et sexta feria, usque ad quartam feriam ante Pascha dicitur: excepta tantummodo feria quarta post primam Dominicam Quadragesimae, quia in ipsa feria quarta Tractus De necessitatibus canitur. Canonicalis praefatio videlicet, Qui corporali jejunio tam hac die quam aliis omnibus Quadragesimae diebus ad missam de jejunio, usque ad coenam Domini dicatur.
1.14.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XIV. De festis sanctorum quae a Capite Jejunii usque ad Dominicam in Palmis evenerint.
1.14.1
Si festivitas duodecim Lectionum in qua laboramus privatis diebus a capite jejunii usque ad Dominicam in Palmis evenerit, primo dicatur missa de jejunio dimissis usitatis Collectis, quam cantet hebdomadarius hebdomadae praeteritae: eamque conventus ex toto audiat. Qua finita ac recalceato conventu, si quarta feria in Capite Jejunii fuerit, sequatur missa de festa canenda a praesentis hebdomadae hebdomadario. Et post Offerendam privatae missae agantur. Ad quam missam ad induendum et exuendum juveat illi qui ad praecedentem hoc idem fecerunt. Huic missae conversi non intererunt. Idipsum teneatur de festo sancti Mauricii, cum in jejuniis Quatuor Temporum in Septembri evenerit.
1.14.2
Conventus ad Te igitur prioris missae in Quadragesima super formas prosternatur: horae vero totius diei sine flexione genuum peragantur et de festo fiant. Quod si festum in quo non laboramus fuerit; prima missa de jejunio erit, sed non solemniter: et ad Te igitur prosternentur fratres. Quod ad missam solemnem post Tertiam non fiet. Sane memoriae commendandum est, quod flexio genuum ad Te igitur, in die duodecim Lectionum non fit, nisi in Quadragesima.
1.15.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XV. De Dominica prima Quadragesimae et observatione ejusdem temporis.
1.15.1
Dominica prima Quadragesimae post Primam cantor adjunctis sibi fratribus, si necesse habuerit, quos ejus petitione prior ei assignaverit, interim dum missa matutinalis cantatur, deferat libros qui dandi sunt in capitulo et ante sedem abbatis aliqua re substrata honeste ordinet: lectio vero regularis de observatione Quadragesimae, videlicet, Licet omni tempore, et pars ultima praecedentis sententiae, scilicet, In Quadragesimae vero diebus, illa die in capitulo legatur. Qua lecta et exposita, cantor jussu abbatis cum solatio suo vel etiam aliis si necesse fuerit libros distribuat; quos monachi duabus manibus prae gaudio divinarum Scripturarum suscipientes, singuli profunde et laetanter inclinent. Et sciendum quod huic capitulo intererunt monachi infirmi, libros cum aliis accepturi. Postea abbas designet fratres qui secundum Regulam horis quibus vacant fratres lectioni per totum annum circumeant monasterium: cum tamen necesse esse intellexerint, de his scilicet providentes officinis, claustro, oratorio, capitulo, dormitorio, calefactorio, refectorio, coquina, auditoriis, ne forte aliquis inconvenienter se habere inveniatur: et propter hoc officinas praedictas ingredi poterunt exceptis auditoriis.
1.15.2
Hac die post Completorium cruces cooperiantur et cortina ante presbyterium tendatur, quae ita omnibus diebus privatis per Quadragesimam usque ad quartam feriam ante Pascha post Completorium remanebit. In Sabbatis vero et in Vigiliis sanctorum duodecim Lectionum ante Vesperas a conspectu presbyterii, est cortina retrahenda: et in crastino post Completorium est remittenda. Similiter retrahatur ad missam pro praesenti defuncto: et ad exequias, non intres in judicium: donec septem Psalmi finiantur post sepulturam, et ad benedictionem Novitii. Ad missam vero privatis diebus, ut sacerdos libere ab abbate si adfuerit ad Evangelium legendum benedictionem petat, subdiaconus cornu cortinae in parte abbatis modice retrahat: et data benedictione ut prius erat remittat. Diaconus vero accedat ad cortinam ubi sublevata est, quaerens benedictionem.
1.15.3
His vero sanctis diebus Quadragesimae secundum beati Benedicti Patris nostri monita, orationibus intenti esse debemus peculiaribus. Et ideo omni die unusquisque fratrum certa consuetudine orationem privatam tempore lectionis in Ecclesia Domino offerat: nisi praesens defunctus impedierit. Si acciderit per hos dies Quadragesimae ut crux quae est retro altare cooperta tollatur inde pro quolibet defuncto, vel infirmo communicando sive inungendo, discooperiatur quoadusque proprio loco, scilicet super altare, restituatur.
1.16.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XVI. De duabus hebdomadis ante Pascha.
1.16.1
Duabus Dominicis ante Pascha, Gloria Patri ad Asperges me non dicatur: sed post Versum a capite repetatur. Aliis temporibus post Gloria fit repetitio ad Lavabis me. Per hos quatuordecim dies in quibus, Gloria Patri, non dicitur ad Introitum Missae, exceptis missis solemnitatum et privatis quae non sunt de Quadragesima, ministri altaris qui quando ille Introitus cantatur, stant ad aditum chori exspectantes horam ingrediendi: ubi audierint inchoare Versum psalmi post Introitum semel percantatum, statim introeant procedentes ad altare.
1.16.2
Librum Hieremiae prophetae his diebus tam in ecclesia quam in refectorio legendum dividat cantor in duas partes, et una pars legatur in ecclesia privatis diebus ad Vigilias usque ad quintam feriam ante Pascha. Quae pars inchoetur prope initium ipsius iibri paulo ante ubi Dominica nocte ad Vigilias octava Lectio finem fecerit, id est Videte Verbum Domini. Nunquid solitudo factus sum. Et ab eo loco designet cantor de illa prophetia secundum longitudinem vel brevitatem noctium per unumquemque annum quantum existimaverit sufficere posse ad hoc quod dictum est. Ubi autem partem illam non nisi in ecclesia legendam, judicaverit finiendam, faciat ipsam die Dominica qua ipsa prophetia ad Vigilias incoepta est, in refectorio inchoari: perlecta tamen prius homilia beati Gregorii papae de Evangelio, Quis ex vobis arguet me de peccato, et percurratur usque ad finem libri: procurans ante omnia ut infra istos dies totus liber perlegatur
1.17.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XVII. Ordo in Ramis Palmarum
1.17.1
Dominica in Palmis ab abbate exorcismus aquae agatur: deinde tertiam ipse incipiat. Qua finita, accepta pastorali virga, super presbyterii gradum arborum ramos, ante horam tertiam a secretario ibi locatos benedicat, et postea aqua benedicta aspergat. Quibus peractis, cantor postquam ramum abbati obtulerit, incipiat Antiphonam, Pueri Hebraeorum: moxque secretarius cum solatio suo, et quibus a priore jussum fuerit, ramos benedictos monachis ac novitiis distribuat, reliquam partem fratribus laicis et familiae ac hospitibus si adfuerint porrigat. Interim praenotata Antiphona finita, cantetur alia, Pueri Hebraeorum.
1.17.2
His ergo ita ordinatis, incipiente cantore Antiphonam, Occurrunt turbae, exeat subdiaconus cum aqua benedicta, subsequente diacono cum cruce discooperta, quem subsequatur conventus eo ordine quo stat in choro laicis monachis praeeuntibus, ita ut abbas vel sacerdos hebdomadarius si abbas defuerit, eat posterior, et post ipsum novitii, post novitios vero laici fratres: et fiat processio tantum per claustrum. Prior autem provideat ne quid inconveniens inveniatur in claustro, dum ista processio vel alia in Purificatione vel in Ascensione agitur. Finita Antiphona, Occurrunt turbae, incipitur Antiphona Collegerunt: Et dum haec canitur fiat prima statio in parte quae exstat juxta dormitorium. Qua finita et aequente mox versu, Unus autem, moveant se fratres ab illo loco: et agatur juxta refectorium statio secunda. Ad repetitionem vero hujus Antiphonae, scilicet Quid facimus quia hic homo, procedatur ad ultimam stationem juxta ecclesiam: et in unaquaque statione diaconus et subdiaconus habeant vultus suos versos et crucem versam ad conventum, et in ambulando et in stando subdiaconus ante diaconum sit. Porro in ultima statione incipiente cantore, Ave, rex noster fili David, inclinet ad crucem conventus genibus et manibus in terra positis: et omnes erecti deinceps stent conversi ad crucem usque dum incipiatur, Gloria, laus.
1.17.3
Interea dum haec Antiphona Ave rex noster canitur, secretarius analogium, quod ipse ante Tertiam collocavit in capitulo cum textu Evangeliorum et stola, ad locum ubi diaconus Evangelium lecturus est, deferat: hoc est ante ostium ecclesiae. Circa finem itaque antedictae antiphonae Ave, rex noster, diaconus crucem sanctam subdiacono porrigat. Qui et ipse interim subdiaconus aquam benedictam jussum ponat. Cum vero stola amictus diaconus fuerit parum se movendo ab analogio, ab abbate benedictionem petat: et postea versus circa orientem Evangelium legat, subdiacono ante eum cum cruce astante: et ad conventum vultum suum habente. Quo perlecto stolam deponat et crucem recipiat: atque subdiaconus aquam benedictam resumat. Tunc etiam conventus stet versis vultibus ad invicem. Duo autem fratres, qui jam a cantore praemoniti esse debent, circa finem Evangelii ecclesiam intrent: et clauso ostio stantes versa facie ad processionem, Versus Gloria laus, uti in libro ordinati sunt cantent. Quibus finitis et ab eisdem fratribus principio eorumdem Versuum Gloria laus repetito, revertantur ad processionem: et stent in ordine suo. His igitur peractis inchoet abbas Responsorium, Ingrediente Domino: et ecclesiam omnes illud cantando intrent. Ramos quoque quos manibus gestant intrantes chorum super gradum presbyterii deponant, quos secretarius continuo auferat. Ubi vero diaconus crucem deposuit, usque post Completorium discooperta ibi remaneat.
1.17.4
Postea missa celebretur sicut in natali unius apostoli. Et sciendum quod ad processiones quae fiunt per claustrum, non liceat hospitibus interesse, nec ad sermones in capitulum intrare, nisi aliqua fuerit tam reverenda persona, cui hoc permitti deceat. Et hanc septimanam de Evangelio nullus diaconus secundum ordinem accipiat, nec sacerdos hebdomadam missae: sed quibus cantor haec officia in tabula consilio abbatis commendabit. Diaconum tamen in Sabbato, si necesse fuerit, mutare licebit.
1.18
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XVIII. Quomodo incipiendae sunt Passiones.
1.18
Ad Passionem vero hujus missae, et Dominus vobiscum, et Gloria tibi, Domine, dicitur. Ad Passiones feriae tertiae et feriae quartae, Dominus vobiscum dicitur. sed Gloria tibi, Domine non dicitur. Feria autem sexta nec Dominus vobiscum, nec Gloria tibi, Domine, dicitur. Et quando non dicitur ad Passionem Gloria tibi Domine: non se muniunt fratres signo crucis.
1.19
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XIX. De feria quarta ante Pascha.
1.19
Feria quarta ante Pascha post Vesperas regulares officium pro defunctis cum suis Antiphonis et Collectis sicut aliis diebus dicatur. Cortina post Completorium auferatur.
1.20.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XX. De Coena Domini et Parasceve et Vigilia Paschae.
1.20.1
Feria quinta ante Pascha usque ad feriam secundam post octavam Paschae; nihil agatur pro defunctis; excepta quotidiana missa, quam tamen intermittimus in die Parasceve et sequenti Sabbato et die Paschae, in qua tamen die hebdomadarius quotidianae missae cantans de Resurrectione dicat Collectam, Inclina, Domine, et si Tricenarium fuerit, subjungat, Deus cui proprium est.
1.20.2
Feria quinta et sexta et Sabbato ante Pascha, postquam nocturna laus peracta fuerit, et fratres ad luminaria in claustro sederint, et sacrista viderit advenisse tempus, quo regulariter circa diem Laudes sunt canendae: candelam unam accendat, ac in primo gradu presbyterii super candelabrum ponat, sicque, signo feria quinta, Feria vero sexta et Sabbato tabula vocentur fratres ad horam. Interim vero dum hymnus illius horae canitur omnia luminaria ecclesiae a secretario( excepta illa praedicta candela) exstinguantur. Dum cantor Antiphonam ad Benedictus incoeperit, etiam candelam illam idem sacrista exstinguat. Et dum abbas, Pater noster incoeperit candelam ardentem quae antea quam illa ad Benedictus exstinguatur, in absconsa occultari debet: ad Collectam dicendam in chorum deferat.
1.21.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXI. Item de Coena Domini.
1.21.1
Feria quinta ante Pascha, missa celebretur post primam solemniter ut in natali unius apostoli et sine flexione genuum: omnesque tam conversi quam caeteri ad magnum altare communicent; nisi aliter multitudo exegerit. Diaconus autem tot hostias consecrandas apponat, ut et ipsa die fratribus omnibus sacra communio sufficiat: et tam pro officio sequentis diei, quam pro infirmis pars sacrae communionis reservari possit. Post pacem vero corpus Domini de vasculo supra altare sumatur: et super patenam illa hora sumendum ponatur. Linteum etiam mox de eodem vasculo auferatur, aliudque a sacrista illa hora praesentatum in eodem ponatur: illoque mutato ab eodem secretario, mox abbas vel qui cantat missam, partem sacrae Communionis in crastinum servandam in vasculo ante notato honorifice recondat. Et tunc linteum vetus in patena diligenter excussum super piscinam comburatur, cineresque ejus in eam projiciantur. Et sciendum quod hac die, privata missa non sit ab aliquo cantanda: nisi pro conversis communicandis, ubi multitudo exegerit, et ipsa missa de die sit. Missa autem de sancta Maria, ad quam nullus hac die communicet, et quotidiana pro defunctis cantabitur.
1.21.2
Post sextam horam portarius( nisi alteri abbas jusserit) tot pauperes eligat, quot monachi sunt in coenobio. Hi vero omnes ad orationem non suscipiantur, sed in uno loco maneant donec ad mandatum ducantur, et interim dum Nona cantatur, conversus laicus adjutor monachi hospitalis, et caeteri fratres laici quos cellararius advocaverit, ducant pauperes in claustrum, ibique eos sedere et discalciari faciant: incipientes ab ostio ecclesiae quo monachi exire et claustrum intrare solent. Vasa et lintea seu tersoria ad Mandatum necessaria, aquamque calidam illuc deferant, et omnia ordinate disponant, quae vasa et caetera necessaria cellararius provideat.
1.21.3
Dicta vero Nona exeant fratres de ecclesia, incipientes a prioribus eo ordine quo privatis diebus, et in die Natalis Domini, scilicet unus post unum, vadunt in capitulum: ita ut abbas omnes transeat pauperes usque ad ultimum, et mandatum faciant in claustro pauperibus. Porro fratres laici, ut illius sancti Mandati cooperatores existant, aquam et tersoria monachis Mandatum facientibus competenter et diligenter administrent, cellararius autem, qui denarios ad opus pauperum monachis porrigit, extremis in ordine monachis innuat: ut in pauperibus infirmorum et absentium monachorum, et portarii qui in ultimo ordine pauperum collocandi sunt, Mandati officium adimpleant: Infirmis de infirmitorio qui adesse poterunt sedere liceat. Et postquam abluerint, et exterserint et osculati fuerint pauperum pedes, proprias monachi manus lavent. Hoc expleto a singulis fratribus singuli nummi singulis dentur pauperibus. Qui denarii flexis genibus sunt dandi: et manus pauperum osculandae. Postea vero simul se erigant fratres, iterumque veniam ante pauperes petentes dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui: et postea eant ad opus manuum si tempus permiserit. Deinde deducantur pauperes ad cellam hospitum, ubi abbas cum coadjutoribus suis aquam fundat in eorum manibus ac postea reficiant. Et sciendum quod omnes supervenientes hac die pro reverentia Dominici Mandati charitative hora competenti pane et pulmento sunt reficiendi.
1.21.4
Expleto pauperum Mandato sacrista mox ascitis sibi fratribus quot necessarios habuerit, altaria discooperiat: et pallas, quas inde tulerit honeste aptet et recondat. Vespera itaque tabula pulsetur lignea, et ipsa hora alte cantetur uti aliis diebus. Abhinc non pulsetur campana in ecclesia usque ad missam in Vigilia Paschae; sed nec in refectorio nec in horologio. Et illud sciendum quod abhinc versus in refectorio ante cibum et post cibum ac Benedicite cum benedictione potus ante collationem: versus quoque in capitulo remissius voce humili usque post Vesperas in Vigilia Paschae sunt dicendi.
1.21.5
Postquam conventus a mensa surrexerit, fratres, qui in ipso die in capitulo ad Mandatum illius diei sunt per tabulam vocati, aquam calidam quam ipsimet antea calefacere debent, in claustrum deferant. Ubi tamen abbas in trahenda et calefacienda aqua ac in claustrum deferenda, adjutorio conversorum opus esse viderit: cellararius sufficienter per conversos subministret. Et facto parvo intervallo eant fratres more solito in refectorium Libere. Deinde sacrista tabulam ad Mandatum percutiat: monachorum quoque conventu in claustro residente sicut in Sabbatis ad Mandatum, ac priore locum abbatis tenente, incipiat cantor Antiphonam, Dominus Jesus praesentibus infirmis qui adesse poterunt: et conversis hinc inde residentibus: scilicet post ultimos monachos et postremos novitios. Tunc abbas et coadjutores sui, linteis praecincti, lavent, tergant, et osculentur pedes omnium; ita ut abbas duodecim tantum, id est quatuor monachorum, quatuor novitiorum, et quatuor fratrum laicorum pedes lavet. Quod si numerus defuerit novitiorum, de fratribus laicorum suppleatur. Servitores vero lavatoribus deputentur hoc modo: abbati duo, caeteris autem unicuique unus, qui et aquam et linteamina eis sufficienter administret. Quoties vero ante priorem transierint inclinent se, tam abbas quam caeteri. Peracto itaque obsequio, abbas duorum servitorum suorum pedes lavet, caeterique sibi invicem lavent. Novissime vero alter ex sibi deputatis, prior scilicet in eodem loco abbatis pedes lavet, alter vero tergat et osculetur. Post hoc tam abbas quam caeteri sibi vicissim aquam in manibus fundant. Deinde cucullis induti veniant ad locum, in quo septimanarii coquinae solent inclinare Sabbatis post Mandatum, et ibidem inclinent. Et tunc priore assurgente abbatique cedente, omnes pariter assurgant, eoque residente cuncti sedeant. Ad collationem autem lectio Evangelii, scilicet Ante diem festum Paschae ab illo diacono cui cantor praeceperit sedente, sicuti aliis diebus, legatur. Cujus lectionis finis in providentia est abbatis. Hinc Completorium remissius mediocri voce dicatur; ita tamen ut psalmodiae sonus clare et distincte resonet. Quod etiam abhinc omnibus horis in psalmodia et cantu, exceptis Vigiliis et Laudibus usque ad Vesperam Paschae fiat.
1.22.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXII. De Parasceve.
1.22.1
In Parasceve, parvo( post Laudes) intervallo facto discalcient se fratres in dormitorio, et infirmi in infirmitorio, nisi nimis graventur. Deinde pulsetur tabula, et conventus veniat in chorum, oratioque fiat brevis super formas: solemnis vero oratio ante Tertiam persolvatur ex more. Dicta autem prima sequantur omnes abbatem eo ordine quo stant in choro et intrent capitulum, sedeatque abbas ad dexteram cum choro suo, priorque ad sinistram cum suo in introitu capituli: et post eos. omnes eo ordine sedeant quo processerunt, ac Psalterium ex integro persolvant. Expleto Psalterio per totam diem vacent fratres lectioni. Post Nonam induant se abbas et ministri ad officium.
1.22.2
Interim autem, secretarius altaris superficiem mundis cooperiat pallis et ab uno ministrorum duo luminaria circa altare accendantur, ut mos est festivis diebus. Deinde pulsata tabula veniat conventus in chorum et legatur sine titulo lectio, In tribulatione sua, a quodam fratre a cantore praemonito. Quam dum incoeperit ingrediatur abbas cum ministris ad altare nudis pedibus, orationem solitam praetermittentes ante altare. Lectione autem finita dicatur Tractus, Domine, audivi, postea Collecta Deus a quo et Judas: sed non flectamus genua. Deinde legatur lectio, Dixit Dominus ad Moysen et Aaron, a subdiacono cum manipulo similiter absque titulo. Quam non ut Epistolam, sed plane legat ut aliam Lectionem. Qua dicta canatur Tractus, Eripe me Domine: et subsequatur Passio et orationes solemnes, id est Oremus, dilectissimi.
1.22.3
Et circa finem earumdem orationum secretarius aliquod grossum linteum in presbyterio ante altare sternat, ubi crux est adoranda. Et duo presbyteri vel diaconi a cantore praemoniti albis se induant ad officium crucis; et antequam, Per Dominum nostrum ultimae Collectae finiantur, retro altare venientes, crucem coopertam jam ante Nonam a sacrista ibidem depositam, finita oratione accipientes ad gradum altaris portent: abbate et ministris ab altari discedentibus. Postea crucem aliqua re ab hoc convenienti subnixam, unus ad dexteram et alter ad levam tenentes, flexis poplitibus cantent, Popule meus. Et duo fratres ante gradum presbyterii ter dicant Agios, semel in primo flectentes genua, finito O Theos, et erecti caetera prosequantur. Et chorus Sanctus ter repetat. Similiter ad primum flectentes genua, dicto Sanctus Deus: et hoc tam a choro quam a fratribus tertio similiter fiat. Et dum ultimum Sanctus Deus incipitur, qui crucem tenent eam breviter adorent. Qui cantu finito detegentes eam inchoent Antiphonam Ecce lignum crucis: moxque omnes veniam petant econtra. Et cruces aliae a sacristis discooperiantur, Abbas vero solus et post illum insimul diaconus et subdiaconus in albis sine manipulis: ac deinde duo et duo monachi et novitii universique laici toto corpore prostrato in presbyterio crucem adorent et osculentur tantummodo et breviter. Et dum adoratur stent versis vultibus ad altare: sedeat tamen qui voluerit. Portarius vero ipsa hora veniat et adoret, et recedat: moxque ad portam redeat. Et sciendum quod illum ordinem, quem ad pacem et communionem accedentes servant, in adoranda et osculanda cruce servare debeant. Interim autem cantus ad hoc pertinens officium persolvatur. Et sciendum quod liceat plures. cruces ad adorandum tam monachis quam conversis ad alia altaria prout abbas ordinaverit exhibere. Et dum haec aguntur prior aliam crucem cum reverentia comitante illum sacrista, vel alio fratre quem signo vocaverit, hospitibus si affuerint et familiae extra chorum ad adorandum praesentet. Postquam igitur omnes adoraverint, qui crucem tenent levantes eam inchoent Antiphonam, Super omnia et protinus conventus econtra veniam petat. Monachi autem crucem in suum super altare locum restituant.
1.22.4
Tunc abbas et diaconus resumptis, quae deposuerant ad altare cum subdiacono sicut erant, nudis pedibus accedant, et orationem faciant, confessionemque dicant. Quo facto diaconus corporale super altare ponat a sacrista prius super ministerium positum. Abbas vero corpus Dominicum cum vasculo in quo est, ad altare deferens juxta corporale ponat: et cum diaconus calicem cum vino aqua misto abbati oblatum super altare, uti ad missam solitum est, ordinaverit, abbas incenso prius adhibito, deinde aperto vasculo digitos suos lavet, et extractam de vasculo sanctam Communionem super corporale ponat. Et tunc nec corpore Domini, nec calice levato, mediocri voce dicat, Oremus. Praeceptis salutaribus moniti et Libera nos, quaesumus, Domine: illoque dicente, Per eumdem Dominum nostrum, etc. Corpus Domini in tres partes dividat, ac postea, Per omnia saecula saeculorum, submissa voce dicat, atque cunctis respondentibus, Amen, ipse unam partem in calicem mittat nihil dicens. Porro diaconus facta thurificatione, ablutis manibus cum subdiacono stet ubi stare solet ad Collectas, donec communicaturus accedere debeat ad altare. Pax Domini nec dicetur, nec dabitur, nec venia a conventu petetur, nec Agnus Dei cantabitur. Deinde abbas et ministri communicent. Interim fratres habeant facies versas ad altare. Et postquam ministri communicaverint, conventus exeat, pedesque suos calciamentis muniat. Aqua autem in claustro a cellerario calida sit procurata, ut qui voluerit pedes abluere possit.
1.22.5
Sacrista vero ante Vesperam pallas auferat de altari. Deinde pulsata tabula vesperae celebrentur. Et laici fratres refectionis hora ecclesiam mundent. Monachique in refectorio more servitorum gratias reddant: et praedicti fratres laici post Completorium claustrum et capitulum mundent.
1.23.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXIII. De Vigilia Paschae.
1.23.1
In Sabbato Vigiliae Paschae, anni Domini et epactae concurrentes, et indictiones in chartula a cantore praeparata cereo benedicendo ipsa die affigantur. Post sextam secretarius altaria omnia adornet. Post Nonam vero tabula ab eo modice pulsata abbas et ministri vestibus se induant sacris, et sacrista deferat Analogium super quod legitur Evangelium et librum Evangeliorum superpositum super gradum presbyterii; ubi abbas peragere solet benedictiones. Et deferat cereum benedicendum super candelabrum, similiter non excedentem pondus trium librarum panis regularis, ponens illum in dextera parte Analogii.
1.23.2
Quibus paratis ut in chorum conveniant fratres, iterum tabula percutiatur. Tunc ignis in patella carbonibus allatus vivis benedicatur: et aqua benedicta aspergatur ab abbate stante super gradum presbyterii. Interim omnia ecclesiae luminaria exstinguantur: et de igne benedicto postea accendantur. Cum vero de eo candela accensa fuerit, a diacono stola accincto et vultu ad altare verso Paschalis benedicatur cereus: astante ad dexteram ejus subdiacono candelam manu tenente. Cum autem diaconus legendo venerit ad locum illum, Suscipe, sancte Pater, incensi hujus sacrificium vespertinum: cantor quinque grana incensi crucem formando in cum imprimere curet. Ubi vero idem levita hoc prompserit rutilans ignis accendit, lumen de manu Subdiaconi sumens cereum flammescere faciat. Deinde subdiaconus candela exstincta eat in locum suum. Cereus autem ardeat usque post completorium in crastinum, in loco ubi benedictus fuit, usque ad diem Ascensionis Domini permansurus.
1.23.3
Benedictione ergo consummata, sequatur lectio, In principio Deus creavit coelum et terram, et caeterae sine titulo. Levita quoque stolam deponat, et cum manipulo in locum suum revertatur. Et sciendum quod patella cum praedictis carbonibus non sit de presbyterio efferenda, donec cereus accendatur: ut si forte candela accensa exstincta fuerit, de eisdem carbonibus possit reaccendi. Abbas vero casula indutus, jam inchoata lectione, In principio creavit Deus coelum et terram, solus accedat ad altare, orationem tamen solitam ante illud minime faciat. Tunc etiam chori habeant vultus suos ad invicem versos, reliquas autem lectiones cum Collectis et Tractibus, uti in codicibus constant, ordinate persolvant. Et sciendum est quia ordo fratrum has lectiones legentium incipitur a prioribus, in Sabbatis vero Quatuor Temporum a minoribus. In quibus tamen a cantore considerandum est, ut hi qui legunt( secundum Regulam) possint aedificare audientes. Lectionibus vero cantuque atque Collectis celebratis, abbas regressus ad vestiarium, casulam ibidem relinquat, et sic in locum suum eat. Quo ab altari discedente Letania dicatur a duobus fratribus ante gradum presbyterii, utroque choro simul respondente. Cum autem ventum fuerit ad illum locum, Peccatores te rogamus, audi nos, abbas et ministri vestiarium ingressi ad missam se praeparent.
1.23.4
Cantore itaque vel succentore, si Invitatorium in choro ejus fuerit, post Letaniam solemniter incipiente Kyrie eleison: tres lampades et duae candelae circa altare de igne benedicto accendantur, et abbas cum plenario ministrorum officio ad altare accedat, ac solitam orationem, deinde confessionem faciat. Illoque hymnum Gloria in excelsis pronuntiante, ac cantore pax hominibus prosequente, campana pulsetur, quousque dicatur Domine Deus, rex coelestis. In hac die nulla missa privata ab aliquo est dicenda. Ad hanc missam Pax Domini dicatur, sed non Agnus Dei. Et post Pax Domini, statim unusquisque in loco suo vertant vultus ad altare, donec abbas dicat Oremus post Dominus vobiscum. Quod si cantor perspexerit tempus diei non sufficere ut lumine diei omnia impleantur, procuret ut aliquantulum minus morose quam aliis diebus vespertinales Laudes psallantur. Post refectionem more solito faciant Mandatum.
1.24
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXIV. De festis sanctorum quae post Sabbatum ante Dominicam in Psalmis usque ad Octavas Paschae occurrunt.
1.24
Si festivitas beati Benedicti Patris nostri, seu alia festivitas duodecim lectionum qua non laboramus post Sabbatum quod praecedit Dominicam Palmarum usque ad feriam quintam septimanae Paschae iiluxerit, ipsa feria quinta agatur. Si duae, quae prima est, agatur quinta feria, sequens in Sabbato. Quod si post Sabbatum quod praecedit Dominicam in Ramis palmarum usque ad Coenam Domini, et a quinta feria Paschae usque post Octavas, festivitas duodecim lectionum in qua laboramus evenerit: pro festo duodecim lectionum ad Vesperas in Vigilia, et ad Laudes, ad missam et ad Vesperas illius diei commemoratio fiat. Festum vero de quo commemoratio fieri solet, assueta commemoratione terminetur. Si autem a Coena Domini usque ad feriam quintam Paschae festivitas duodecim lectionum occurrerit in qua laboramus, vel unde commemorationem agimus, nulla inde fiat mentio.
1.25.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXV. De septimana Paschae.
1.25.1
Tribus diebus qui Paschae diem sequuntur, erunt fratres in lectione, nec laborabunt, quia hos tres dies pro veneratione sanctae Resurrectionis solemnes habemus, sicut festum alicujus apostoli. Invitatoria tamen nunquam nisi in duodecim lectionibus a duobus fratribus canentur. Aliis vero tribus diebus qui sequuntur laboramus, sed tamen missam quotidianam solemnem agimus. In qua etiam missa adsunt duo ministri, diaconus videlicet et subdiaconus: et duae candelae ardentes juxta altare, et incensum post Offerendam. Sciendum etiam quod die Paschae et tribus sequentibus diebus Gloria in excelsis Deo, et Praefatio, Te quidem, Domine, omni tempore: ac Communicantes, et Hanc igitur oblationem, ad utramque missam repetuntur. Caeteris vero sequentibus diebus quando laboramus, una missa quotidie post Tertiam celebrabitur, ad quam Gloria in excelsis Deo, ac praedicta Praefatio, et Communicantes, et Hanc igitur oblationem quotidie dicentur. Credo in unum Deum, tantum in die Paschae canitur.
1.25.2
Illud memoriae commendandum, quod feria secunda Paschae ad matutinalem missam non dicitur Collecta de die sicut in aliis diebus sequentibus, quia Collecta in die Paschae, et Collecta in feria secunda habent unam secretam, et eamdem post Communionem. Caeteris vero diebus, scilicet feria tertia quarta, ad missam matutinalem prima Collecta sit de resurrectione: et secunda de ipsa die. Porro una sola missa tribus diebus sequentibus celebrabitur: per tres dies istos post primam Collectam de feria, dicatur de Resurrectione, Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum.
1.26
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXVI. De octavo die Paschae.
1.26
Dominica autem in Octavis Paschae, prima missa erit Resurrexit, et secunda Quasi modo geniti, et Praefatio Te quidem, Domine, omni tempore, et Communicantes, et Hanc igitur oblationem ad utramque missam dicantur. Secunda hujus diei missa ea veneratione agatur, qua fit in festo unius apostoli. Et sciendum est quia Evangelium quod legitur in hac die ad majorem missam, scilicet Cum esset sero die illa, postquam ex integro Dominica die lectum fuerit: in caeteris privatis diebus ipsius septimanae mos est illud in duas partes dividere. Prima autem pars a capite incipiens usque ad, Thomas unus ex duodecim se extendit: secunda vero ab eodem loco usque ad finem.
1.27.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXVII. De tempore resurrectionis.
1.27.1
Ab Octavis Paschae usque ad Rogationes, Alleluia quae dicta sunt in Dominica ad majorem missam, privatis diebus vicissim repetantur. Similiter per Octavas Ascensionis Domini. Et sciendum quod a Pascha usque ad Ascensionem Domini, omnibus Dominicis diebus missa matutinalis debeat esse de Resurrectione Domini, videlicet Resurrexit, nisi festivitas alicujus sancti hoc impedierit. Ad quam missam tamen minime dicatur Praefatio Te quidem, Domine, omni tempore, et Communicantes, et Hanc igitur oblationem. Et si forte fuerit( ut dictum est) de aliquo sancto ipsa missa matutinalis, tunc dicatur Collecta de Resurrectione Domini, id est Deus qui per unigenitum tuum post Collectam de sancto, scilicet ante Dominicalem.
1.27.2
Quod si festum duodecim Lectionum in ipsa Dominica evenerit, ipsa missa erit de Dominica, et Collecta de Resurrectione, post illam de festo dicetur. Si tamen dedicatio ecclesiae, vel Inventio sanctae crucis hoc tempore die Dominica evenerit, missa Dominicalis differatur. In Dominica tamen ante Ascensionem Domini nullo modo differatur.
1.27.3
Porro hebdomada post Septimanam Paschae leguntur Actus apostolorum in Refectorio. Et dum Responsorium Dignus es, Domine in ecclesia cantatur, liber Apocalypsis inchoatur. Cum autem Responsorium Si oblitus fuero tui incipitur, Epistolae Canonicae leguntur.
1.27.4
A Sabbato primae hebdomadae Paschae usque ad Octavas Pentecostes non dicatur Responsorium ad missam, nisi pro defunctis. Verumtamen privatis diebus et ad matutinales missas dicatur unum Alleluia, excepto Sabbato infra Octavas Paschae, quando in eo duodecim Lectionum festivitas in qua non laboramus evenerit. Ad majores vero missas duo dicantur Alleluia.
1.28
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXVIII. De Rogationibus.
1.28
Post Tertiam in diebus Rogationum pulsato signo sicut ad missam pulsari solet, duo fratres ante gradum presbyterii stantes cantent Litaniam: fratribus in utroque choro insimul respondentibus et stantibus ad invicem versis vultibus sicuti ad missam solent: et ad Peccatores, te rogamus, ministri exeant, seque ad missam praeparent, diaconus scilicet si affuerit, stolam sumens et sacerdos casulam. Si aliqua autem festivitas duodecim Lectionum in qua non laboramus, in uno trium dierum Rogationum illuxerit, ipsa festivitas plenarie, eadem die agatur. Si festum sancti Petri Tarentasiensis his diebus evenerit, duae missae canentur post Tertiam. Post Primam vero Letania, et postea missa de jejunio cum commemoratione festi praesentis, et alia post Tertiam de solemnitate. In his tribus diebus mistum non sumitur.
1.29.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXIX. De Ascensione Domini.
1.29.1
In Ascensione Domini ad Vesperas cereus paschalis accensus, non exstinguatur usque in crastinum post Completorium. Tunc vero ab ecclesia sublevetur. Commemorationes vero sanctorum, quae ea die evenire possunt intermittendae sunt; nisi in crastino subsequatur alicujus sancti commemoratio. Tunc enim ad Vesperas in die Ascensionis fiet commemoratio. Similiter fiet feria quarta infra Octavas Paschae et Pentecostes.
1.29.2
Ad processionem quae fit in claustro, in prima statione dicatur Responsorium Viri Galilaei cum versu. In secunda Responsorium Pater cum essem. In tertia versus, Pater sancte cum repetitione: et ubi necesse fuerit dicatur Gloria Patri cum repetitione. Ad Introitum Ecclesiae Antiphona, O Rex gloriae. Duobus sequentibus diebus post Octavas non dicitur hodierna die in Collecta.
1.30
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXX. De Vigilia Pentecostes.
1.30
In Vigilia Pentecostes vacent fratres lectioni a Tertia usque ad Sextam, et cantent missas qui voluerint: non tamen de Vigilia. Ante Nonam celebratur officium, et caetera ut in Vigilia Paschae aguntur, excepto quod nec ignis nec cereus benedicitur, et excepto quod signum ad Kyrie eleison missae non sonatur; et quod Agnus Dei canitur.
1.31.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXI. De Octavis ejusdem.
1.31.1
Et sciendum quod post diem Pentecostes, Antiphona scilicet Filiae Hierusalem, et caeterae quae proprie per Resurrectionem canuntur, dimittantur; et Alleluia in nullius cantus fine ponatur, nisi ubi in libris scriptum invenitur. De solemnitatibus autem sanctorum, quae in hac septimana evenerint, quemadmodum de festis in hebdomada Paschae ordinavimus, ita teneatur.
1.31.2
Feria quarta infra octavas missa matutinalis de jejunio: major vero de festo erit, videlicet Spiritus Domini replevit, quae post Tertiam solemniter agatur. Feria quinta et sexta et sabbato ejusdem septimanae in conventu non celebretur nisi una missa post Tertiam. Tribus autem diebus in quibus jejunamus non dicimus Gloria in excelsis Deo, nisi feria quarta ad majorem missam, quae post Tertiam celebretur: sed tamen Praefatio Qui ascendens super omnes coelos: et Communicantes, et Hanc igitur oblationem omnibus diebus illius septimanae tenemus. Missa vero per totam septimanam Pentecostes solemniter celebretur, sicuti in hebdomada Paschae.
1.31.3
Et quidem tribus diebus qui Dominicam sequuntur, ad Missam matutinalem duae tantum Collectae dicantur quarum una sit, Deus qui hodierna die corda fidelium, et altera de die praesenti. Feria quinta una Collecta dicatur, id est Deus qui hodierna die. Feria sexta duae, prima de die, secunda, Deus qui hodierna die, quae Sabbato intermittatur. In quo Sabbato nihil est ad Vesperas cantandum de festo Pentecostes, sed de sancta Trinitate. Historia vero, Deus omnium incipienda est in Dominica secunda post Pentecosten vel in alia, si illa vacua non fuerit.
1.32.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXII. De Dominicalibus officiis ab Octavis Pentecostes usque ad Adventum.
1.32.1
Ab Octavis Pentecostes usque ad primam Dominicam Adventus Domini, sunt Septimanae viginti octo, quando prolixius est spatium temporis: quando vero brevius, viginti tres. Dominicalia officia sunt viginti quatuor. Proinde in majori spatio temporis quatuor extrema officia singula per binas dicantur hebdomadas, id est Omnia quae fecisti, cum sua collecta, Epistola et Evangelio, duabus dicatur hebdomadis. In voluntate tua, duabus. Si iniquitates, duabus. Dixit Dominus, ego cogito, duabus. Si tres hebdomadae numerum excesserint officiorum, similiter fiat de tribus ultimis Officiis; si duae, de duobus idem fiat; si una, Dixit Dominus bis dicatur. Cum vero hebdomadarum numerus minor fuerit numero officiorum, In voluntate, et Si iniquitates, in una dicantur hebdomada. Dixit Dominus bis in ultima: ita tamen quod in Dominica dicetur Collecta, Deus, refugium nostrum et virtus; Epistola, Imitatores mei estote: Evangelium, Abeuntes Pharisaei. Infra hebdomadam collecta dicitur, Excita, Domine; Epistola, Ecce dies veniunt: Evangelium, Cum sublevasset.
1.32.2
Hoc autem observandum est, quod omnes Dominicales Collectae quae binae dicuntur, per hebdomadam sic disponantur, ut illa quae Dominica die dicta fuerit, sequentibus feriis repetatur ad Laudes et ad Vesperas usque dum alia incipiatur. Quae cum incoepta fuerit, ad Laudes et ad Vesperas dicatur usque ad sequentem Dominicam. Incipienda autem erit si fieri potest a quinta feria.
1.33
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXIII. De solemnitatibus quibus non laboramus et quae Dominica non evenerint.
1.33
Omnibus solemnitatibus quibus non laboramus et quae Dominica non evenerint, etiam si commemoratio alicujus sancti fiat, nihilominus utraque missa de solemnitate fit, praeter quam in festo beati Bernardi, et in Decollatione sancti Joannis Baptistae: et exceptis Festivitatibus quae a Capite Jejunii usque post octavas Paschae, et Jejuniis Quatuor Temporum, et Rogationum, et in septimana Nativitatis Domini et Pentecostes evenerint. In Inventione vero et Exaltatione sanctae Crucis, quia Vigiliae partim de sanctis sunt, partim de sancta cruce: de sanctis missa matutinalis sit, etiamsi Dominica evenerit, et de cruce major. Inventio sanctae crucis si Dominica ante Ascensionem evenerit, missa matutinalis erit de Dominica, et de cruce major.
1.34
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXIV. De solemnitatibus quibus non laboramus et quae Dominica evenerint.
1.34
In solemnitatibus iterum quibus non laboramus et quae Dominica evenerint, nisi fuerint illae festivitates quibus sermo fit in capitulo, missa matutinalis erit de Dominica, nisi propter proprietatem alicujus sancti, vel propter praesentem defunctum differenda sit, et major de solemnitate. In Purificatione tamen beatae Mariae, si in Septuagesima vel Sexagesima aut Quinquagesima evenerit: missa matutinalis erit de Dominica, et major de solemnitate. Ante Adventum autem cum unum Dominicale officium duas tenere contingit hebdomadas, illud officium secunda non repetitur Dominica ad Missam matutinalem, si in ea duodecim Lectionum solemnitas celebratur, sed utraque missa erit de festo. Simili modo fiet ante Septuagesimam.
1.35
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXV. De solemnitatibus quibus laboramus et quae Dominica evenerint.
1.35
In solemnitatibus quibus laboramus et quae Dominica evenerint, similiter missa matutinalis erit de Dominica, nisi propter praesentem defunctum differatur, et major de solemnitate praeterquam in Octavis Apparitionis Domini, cum instans Septuagesima coegerit ut in ipsis, Domine, ne in ira tua cantetur, et in Adventu, Septuagesima, Quinquagesima et Quadragesima. Dominica tamen in Palmis et in Octava die Paschae si festivitas sancti Ambrosii evenerit, ad missam matutinalem Collecta dicatur de eo.
1.36.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXVI. De Dominicis diebus quibus duodecim Lectionum solemnitas non celebratur.
1.36.1
Dominicis vero diebus quibus duodecim Lectionum solemnitas non celebratur, utraque missa erit de Dominica, nisi forte alicujus sancti fuerit commemoratio, qui officium habeat in Graduali designatum, vel Vigilia alicujus sancti hoc impedierit, vel praesens defunctus supervenerit. Dominica tamen in Palmis etiam si alicujus sancti fuerit commemoratio, missa matutinalis erit de Dominica, et in Octava die Paschae de Resurrectione. In illo vero uno die, qui festum sequitur sancti Thomae martyris, si dies Dominicus evenerit, prima missa erit de Dominica; secunda de Octavis Domini, scilicet Pucinatus est nobis.
1.36.2
In illis autem tribus diebus qui Circumcisionem Domini sequuntur, si dies Dominicus evenerit, prima missa erit de Octavis sanctorum, secunda de Octavis Domini, scilicet Puer natus est nobis. Si vero infra Octavam sancti Joannis Baptistae vel apostolorum Petri et Pauli illis quatuor diebus qui deputati sunt ad missas eorumdem sanctorum dies Dominicus evenerit, missa matutinalis erit de Octavis, et major de Dominica. Dominica vero infra Octavam Apparitionis, missa matutinalis erit de Dominica et major de Octava: nisi forte, Omnis terra, in eadem Dominica cantandum fuerit. Quod cum acciderit, missa matutinalis erit de Octavis, et missa major de Dominica.
1.36.3
Similiter Dominica infra octavam Ascensionis Domini et Assumptionis beatae Mariae, si nulla duodecim Lectionum solemnitas evenerit, missa matutinalis erit de Dominica, et major de Octava. Si vero aliis diebus infra has Octavas duodecim Lectionum solemnitas qua non laboramus evenerit, nisi forte in ipsa sermo fieri debeat in capitulo, missa matutinalis erit de Octava et major de festo.
1.37.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXVII. Quo ordine missae agantur privatis diebus.
1.37.1
Ab Octavis Theophaniae usque in Caput Jejunii, et ab Octavis Pentecostes usque ad Adventum Domini, omni feria secunda missa pro Defunctis in conventu dicatur. Feria tertia et quinta Dominicalis. Feria quarta pro familiaribus. Feria sexta de sancta cruce. Sabbato de beata Maria.
1.37.2
Ab Octavis autem Paschae usque ad Dominicam ante Ascensionem, et in Adventu usque ad Nativitatem Domini, idem ordo servabitur, excepto quod ab Octava Paschae usque ad supradictam Dominicam omni feria quarta, missa pro familiaribus omissa, missa Resurrexit dicetur. Et in Adventu feria sexta, quia missa de sancta cruce non dicitur, missa Dominicalis repetatur, nisi forte aliqua solemnitas duodecim Lectionum aliquem horum occupaverit diem, aut talis commemoratio alicujus sancti, cui missa in Graduali sit attitulata, aut Vigilia alicujus solemnitatis, aut dies Quatuor Temporum sive Rogationum vel praesens defunctus, aut tales commemorationes defunctorum quas praecipuas agimus, et exceptis illis diebus qui deputati sunt ad illa Dominicalia officia quae post diem Epiphaniae, vel post In voluntate tua, vel Dixit Dominus, aliquando propter instantem Septuagesimam vel Adventum privatis diebus restant persolvenda: et quando aliqua Dominicalis missa in sua propria Dominica dici non poterit pro alicujus solemnitatis vel praesentis defuncti necessitate.
1.37.3
Et cum hoc contigerit ut aliqua missa in sua propria Dominica dici non possit, prima die quam post illam Dominicam cantor a supradictis eventibus exoccupatam invenerit, canatur. Infra octavas vero Domini et sanctorum, uti in sententia de octavis eorum scriptum est, teneatur. Feria sexta post octavas Ascensionis de sancta cruce missa canatur: nisi illius missae venerit occasio, propter quam aliis temporibus intermitti solet. Notandum vero quia si missa pro defunctis feria secunda pro aliquibus supradictis eventibus in conventu dici non potuerit; prima ejusdem septimanae die, quae vacua fuerit a supradictis eventibus, dicatur.
1.38.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXVIII. De numero Collectarum ad missas.
1.38.1
Privatis diebus non amplius quam quatuor Collectae ad missam in conventu dicantur, exceptis octavis Domini et commemorationibus octavisque sanctorum, et illis quatuor diebus qui sequuntur diem Circumcisionis, et feria sexta post octavas Ascensionis: aut si abbas unam tantummodo Collectam dicendam adjunxit vel praesens defunctus fuerit, excipitur etiam Tricenarium quod fit post generale abbatum capitulum, cujus Collecta, id est Deus veniae largitor, per omnes triginta dies, exceptis solemnitatibus duodecim Lectionum, tam ad Vesperas quam ad Laudes et ad Missas continuetur.
1.38.2
Verumtamen et si plures in una die missae fiant, ad unam tantum dicetur. Et notandum quia nunquam in missa Collectam de Dominica vel de sancta cruce, id est Deus qui unigeniti Filii tui, dicimus nisi illa die missa in conventu de ipsis agatur. In Adventu tamen quotidie dicatur Collecta de Dominica ad missam, exceptis missis pro defunctis et Quatuor Temporum jejuniis et Vigilia Natalis Domini.
1.38.3
Cum tamen Dominicales commemorationes in aliqua solemnitate quae Dominica venerit post matutinas Laudes cantatae fuerint in crastino, licet Dominicalis missa forte differri debeat, Collecta tamen ad missam matutinalem dicatur. Et notandum quia ad omnem missam matutinalem, si eadem quae major missa non fuerit, vel de eodem sancto: Collecta de majori missa prima post Collectam missae matutinalis dicetur, excepto cum Vigilia Nativitatis Domini vel Apparitionis, seu Vigilia Assumptionis beatae Mariae die Dominica evenerit. Collecta vero Deus qui per Unigenitum tuum, sicut in sua sententia ordinata est dicatur.
1.38.4
In aliquibus manuscriptis additur, et Collecta de Spiritu sancto non dicatur in missa de Trinitate.
1.39.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XXXIX. De quatuor historiis quae cantantur a Kalendis Augusti usque in Adventum Domini.
1.39.1
Si Kalendae evenerint die Dominica, eadem die inchoetur historia. Si vero Kalendae in secunda vel tertia aut quarta feria evenerint in Dominica quae easdem Kalendas praecedit, assumatur Historia. Quod si Kalendae in quinta vel sexta feria, aut Sabbato apparuerint, Dominica sequenti imponatur historia. Et ideo si festivitas Omnium Sanctorum quinta aut sexta feria illuxerit, legendum et cantandum est de libris Machabaeorum ad Vigilias usque ad Dominicam sequentem, in qua incipiendum est legere et cantare de Ezechiele propheta.
1.39.2
Si autem festivitas Omnium Sanctorum evenerit die Dominica, ipsa die celebretur, et sequenti nocte, scilicet feria secunda inchoetur Ezechiel propheta, et Responsorium, Vidi Dominum. Sequenti vero die Dominico non legantur Lectiones ad initium illius libri pertinentes propter praefationem, quia non est consuetudo ut bis legantur, sed legantur aliae in libro Lectionarii diei Dominici secundi intitulatae. Qui propheta legendus est per tres hebdomadas tam privatis quam Dominicis diebus. Quod vero de his restat legendum ad Vigilias, ex quo ibi legi desierit, legatur in refectorio. Finito Daniele, legantur in refectorio duodecim prophetae.
1.40
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XL. Qua septimana jejunia Quatuor Temporum in mense Septembri agenda sunt.
1.40
Si prima dies Kalendarum mensis Septembris in secunda feria aut tertia vel quarta evenerit, tunc agendi sunt dies jejuniorum hebdomada Exaltationis sanctae crucis. Si vero Kalendae Septembris in quinta feria vel sexta vel Sabbato sive Dominica evenerint, tunc in illa septimana, in qua festivitas sancti Matthaei apostoli evenerit, agendi sunt
1.41.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLI. Quomodo legantur libri in refectorio a Pentecoste usque ad Kalendas Novembris.
1.41.1
Tempore illo quo canitur, Deus omnium exauditor est, usque ad Kalendas Augusti, leguntur quatuor libri Regum, et postea duo libri Paralipomenen. A Kalendis vero Augusti usque ad Kalendas Septembris interim dum canitur, In principio Deus, legimus Proverbia Salomonis, et postea Ecclesiasten, et deinde Cantica canticorum, et librum Sapientiae, Diligite justitiam, et postea librum Jesu filii Syrach, id est Omnis sapientia.
1.41.2
In Kalendis Septembris quando canitur, Si bona suscepimus, Job. In eodem mense mutatur historia alia, id est, Peto Domine, et tunc legitur prius liber Tobiae, deinde Judith, postea Hester, ac postremo Esdras. Hanc autem historiam, id est Peto Domine, nec ante pridie Idus Septembris, nec post decimum quartum Kalendas Octobris, sed in his septem diebus ubicunque dies Dominica evenerit incipimus, excepto quod quando solemnitas sanctae crucis die Dominica evenerit: Dominica praecedente festum, dicatur Peto, Domine. In Kalendis Octobris leguntur duo libri Machabaeorum dum canitur, Adaperiat Dominus. Et cum perlecti fuerint, legimus quatuor libros Evangeliorum in refectorio tantum usque ad passiones, et dimissis passionibus quod reliquum est legatur. Alii vero libri aliis temporibus perlegendi, superius per diversa capitula dispositi sunt.
1.41.3
Et notandum quod quando renovatur historia, liber ille qui tunc cum Responsoriis inchoatur cum sua Praefatione incipiendus sit in ecclesia, legendus tamen in refectorio ubi octava lectio fecit finem. In libro autem Machabaeorum primo, ibi lector in refectorio incipiat ubi quarta lectio fecit finem. De aliis libris qui eodem tempore in refectorio postquam primus perlectus fuerit, sunt similiter legendi, non est hoc observandum quod de illo primo dicimus in ecclesia primitus inchoando.
1.41.4
Si autem( festo interveniente) differatur historia, liber nihilominus cum sua Praefatione legatur ad mensam, reincipiendus in ecclesia cum historia cantabitur.
1.41.5
Et sciendum quod Responsorium de historia quod intitulatur ad Vesperas, quamvis semel aut iterum festo interveniente differatur, ubi prius Sabbatum vacuum invenerit dicetur, nisi forte ipsa historia vel in Dominica vel per septimanam jam decantata fuerit.
1.42.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLII. De Antiphonis in Sabbatis dicendis.
1.42.1
Antiphonae veterum librorum et Epistolarum Pauli quae ad Magnificat dicuntur, id est Loquere, Domine, Cognoverunt omnes, et Haec autem scripta sunt, et Fratres, confortamini, et consimiles, Sabbatis quibus intitulatae sunt, vel ad Magnificat, vel in commemoratione dicantur. Si quae superfuerint, eo anno dimittantur. Si quae defuerint, ultimae repetantur. Quotiescunque autem aliqua Dominicalis missa, quae in sua Dominica dici non potest, aliquo privato die solvitur: Antiphonae de eodem officio ad Magnificat et ad Benedictus intitulatae eodem die dicantur, si tamen in sua Dominica dici non possunt. Quod ante Adventum et Septuagesimam propter brevitatem temporis aliquando contingit.
1.42.2
Notandum tamen quod quando pro brevitate temporis Sabbato ante Septuagesimam dicetur ad Benedictus Antiphona, Domine, nonne bonum semen; ad Vesperas ejusdem diei intermittatur Antiphona, Colligite primum zizania. Similiter fiet de Antiphonis Nuptiae factae sunt, et Deficiente vino, quando Septuagesima decimo Kalendas Februarii evenerit. Caeterae omnes Antiphonae Dominicales, ad Benedictus et ad Magnificat intitulatae cum suis Collectis, cum in sua Dominica aliqua duodecim Lectionum solemnitas celebrabitur: post Benedicamus Domino de Laudibus et Vesperis ob commemorationem Dominici diei dicantur. In illo tamen Sabbato non dicentur quando in crastino nihil agetur de Dominica: quod ante Adventum contingit, cum unum Dominicale officium duas tenet hebdomadas; tunc enim Antiphonae illius officii secunda non repetentur Dominica, si in ea duodecim Lectionum solemnitas celebratur.
1.43.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLIII. De festis sanctorum quae Dominicis diebus vel in Ascensione Domini evenerint.
1.43.1
Festivitates sanctorum in quibus non laboramus, si in octavo die Paschae vel die Ascensionis vel in Septuagesima, vel in Dominica in qua aliqua historia incipienda est quae sequentem Dominicam non habuerit, evenerint, in crastinum celebrabuntur. Purificatio tamen beatae Mariae nunquam differatur. Et si illa historia duas Dominicas vel plures habuerit, et illae Dominicae festivitates fortasse praecipuas habuerint, historia dicatur in illa festivitate quae minoris videtur auctoritatis, et festivitas in crastino dicatur.
1.43.2
Minores autem festivitates, in quibus duodecim Lectiones habemus et operamur, in tali necessitate intermittantur, et commemoratio ad Vesperas et ad Laudes ac missa matutinalis fiat de sanctis et iterum commemoratio ad Vesperas illius diei. Missa tamen matutinalis non erit de sancto Ambrosio, si Dominica in Palmis vel octavo die Paschae evenerit, sed Collecta dicetur de eo. Ubi vero supradicta necessitas non intervenerit, minores festivitates non omittantur nec differantur: sed suo die celebrentur, etiamsi quaelibet historia incipienda est, quae aliam habeat Dominicam in qua cantari possit, excepto si in Dominica Septuagesimae hujusmodi evenerit festum.
1.44
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLIV. De festis sanctorum quae evenerint Sabbatis.
1.44
In Sabbatis Adventus Domini, et Septuagesimae, Quinquagesimae et Quadragesimae si festum fuerit, Vesperae de Dominica dicantur, et fiat de sancto commemoratio. Si festum Purificationis et Annuntiationis beatae Mariae, et festum sancti Benedicti et Dedicationis ecclesiae, et aliquod festum in quo non laboramus Sabbato infra octavam Paschae evenerit, excipiantur ab ista lege, et habeant festa ista plenarie Vesperas suas, et commemoratio fiat de Dominica. In Sabbatis caeteris habeant omnia festa plenarie Vesperas suas, nisi supervenerint aliae solemnitates quae eis debeant anteferri. Et notandum quia festum sancti Mathiae( quod secundo die bissexti semper debet agi) si in aliquo Sabbato praeter Sabbatum quod praecedit Sexagesimam eo anno quo contingit bissextus evenerit, in ipso Sabbato, hoc est prima die bissexti agetur.
1.45
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLV. De Vigiliis sanctorum.
1.45
Cum Vigilia Assumptionis beatae Mariae die Dominica evenerit, missa matutinalis de Dominica, et major de Vigilia erit. Nam in Vigilia sancti Joannis Baptistae, sive apostolorum Petri et Pauli seu aliorum apostolorum, vel sancti Laurentii aut Omnium Sanctorum, si Dominica fuerit, missa matutinalis de vigilia erit, major de Dominica. In Vigilia Omnium Sanctorum, prima Collecta erit de ipsa Vigilia, scilicet Domine Deus noster, multiplica. Secunda de Dominica, si Dominica fuerit. Tertia de sancto Quintino. Si non fuerit Dominica, secunda de sancto Quintino: tertia, Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum.
1.46.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLVI. De Octavis Domini et sanctorum.
1.46.1
Per octavas Apparitionis, Ascensionis Domini, et Assumptionis beatae Mariae, quotidie celebretur missa de Octavis, nisi interveniat festum alicujus sancti, quod habeat in Graduali officium designatum, vel aliquo die aliqua Dominicalis missa, quae in sua Dominica dici non potuit, dicenda evenerit, vel solemnitas duodecim Lectionum quae id impedire debeat, evenerit: vel praesens defunctus fuerit, aut missa pro defunctis more solito in conventu dicenda occurrerit: sive talis commemoratio defunctorum quam solemnem agimus intervenerit.
1.46.2
Et notandum si Inventio sanctae crucis Dominica infra Octavam Ascensionis evenerit, ad Laudes dicto, Benedicamus Domino, fiat primitus commemoratio de martyribus, deinde de Dominica, post de Ascensione Domini. Missa matutinalis erit de martyribus: post quorum Collectam dicetur Collecta de sancta cruce: deinde de Dominica, post de Ascensione. Ipsa vero missa Dominicalis, id est Exaudi, Domine, vocem, differatur. Dominica infra octavas Assumptionis et nativitatis beatae Mariae et Ascensionis Domini totum sicut in libris ordinatum est, tam per diem quam per noctem de octavis dicatur.
1.46.3
Verumtamen si in hac Dominica festivitas beati Bernardi evenerit, totum de festo fiet, praeter missam matutinalem, quae de octava erit. Dominicalis vero missa differetur in septimana dicenda. Sabbato tamen ad Vesperas et die Dominica ad Laudes et ad Vesperas post commemorationem de octava, fiet commemoratio de Dominica. Cum autem in octava sancti Laurentii haec ipsa Dominica evenerit, totum de Dominica dicatur, et ad Laudes fiat inprimis commemoratio de octava, deinde de sancto Laurentio, post de sancto Mammete. Missa matutinalis erit de Dominica: post cujus Collectam Collecta de Octava dicetur, deinde de sancto Laurentio; post de sancto Mammete. Major missa erit de octava.
1.46.4
Infra octavam Nativitatis sancti Joannis Baptistae: prima die post solemnitatem, de ipsa Nativitate missa in conventu canatur, nisi praesens defunctus prohibuerit, seu forte Dominicalis missa, quae sua Dominica dici non potuit, solvenda tunc fuerit. Et cum aliquid horum ea die de sancto Joanne missam cantari impedierit: quarta die ab ipsa Nativitate missa de sancto Joanne cantetur, nisi forte et hoc ipsum aliqua de praedictis causis impediat. Si vero prima die post solemnitatem de ipsa Nativitate missa in conventu dicta fuerit, quarta die ab ipsa Nativitate, missa in conventu pro defunctis dicatur nisi forte in eadem septimana ante ipsam Nativitatem dicta fuerit, vel forte ipsa quarta die, dies fuerit Dominicus. Quod si in eadem septimana ante ipsam Nativitatem dicta fuerit, missa iterum de sancto Joanne in ipsa quarta die dicatur: nisi forte in ipsa feria secunda evenerit. Quod si feria secunda fuerit, missa pro defunctis dicatur. Quae tamen non cantetur, nisi prius de oetavis semel cantatum fuerit.
1.46.5
Infra vero octavas apostolorum Petri et Pauli quinta vel septima die ab eorumdem solemnitate similiter observetur: ut missa de eisdem apostolis cantetur, nisi forte aliqua de praedictis causis illud prohibeat. Reliquis vero diebus a Nativitate beati Joannis Baptistae usque ad octavam diem apostololorum Petri et Pauli, missae de sanctis qui in Kalendario scripti sunt cantantur. Notandum sane in his Octavis, quia in commemoratione sancti Pauli dicto Benedicamus Domino, ad Laudes fit in primis commemoratio de sancto Joanne Baptista, de sancto Petro et ad missam in eadem die. Similiter commemoratio de sancto Stephano, et beato Joanne evangelista, et sanctis Innocentibus, atque de sancto Andrea apostolo quotidie ad Laudes et ad Vesperas et ad missam per octavas suas agatur, et missa in octava die de eis celebretur. De octavis sanctae Agnetis virginis, et sancti Laurentii martyris, nil aliud agatur nisi tantum in octavo die commemoratio ad Vesperas et ad Laudes: et missa quae ea die proprietatem habet, de his persolvatur.
1.46.6
Sanctorum commemorationes, scilicet Joannis et Pauli, et Leonis papae, necnon et caeterorum sanctorum quae per octavam sancti Joannis Baptistae, seu apostolorum Petri et Pauli sive Andreae apostoli plerumque eveniunt, semper debent pronuntiari in primo loco post Vesperas regulares, deinde vero sequentur commemorationes aliae, quae pertinent ad istas praedictas sanctorum octavas. Sanctorum Caesarii atque Benigni commemoratio non ad Vesperas neque ad Laudes, sed tantum ad missam matutinalem fiat.
1.46.7
Quando tres Antiphonae tantum habentur super Psalmos in Vigiliis, et occurrent Psalmi qui dividuntur in quarto loco, ut Noli aemulari, et Attendite popule meus: sub secunda Antiphona dicantur tertius psalmus et quartus totus. Porro quintus solus, id est Domine ne, et similiter Deus venerunt gentes, sub tertia Antiphona.
1.47.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLVII. De Purificatione sanctae Mariae.
1.47.1
In Purificatione sanctae Mariae post Tertiam abbas benedicat candelas jam antea a secretario delatas, postea vero aqua benedicta aspergat. Cantor itaque cum abbati candelam accensam obtulerit, imponat Antiphonam Lumen ad revelationem, cui etiam subjungat versum Nunc dimittis ut in libris invenitur. Interim secretarius suo adjutus solatio et quibus a priore jussum fuerit, reliquas candelas monachis et novitiis, ac conversis laicis, familiae etiam atque hospitibus si adfuerint, distribuat.
1.47.2
Deinde fiat processio per claustrum, ad quam diaconus crucem, subdiaconusque aquam benedictam bajulent et sicut in processione Palmarum praenotavimus. ita in hac processione in eundo et in stando se habeant. Porro cantor ad exitum processionis, Antiphonam Ave gratia plena imponat. Qua finita sequatur alia Antiphona, Adorna thalamum tuum; post quam subrogetur Antiphona Responsum accepit Simeon, et fiant tres stationes, per unamquamque scilicet Antiphonam una statio. Ad introitum vero ecclesiae abbas incipiat Antiphonam Hodie beata Virgo. Et omnibus introgressis et praedicta Antiphona finita missa solemniter celebretur.
1.47.3
Igitur postquam diaconus Evangelium legerit, et abbati munus Deo sacrandum obtulerit, ipseque diaconus idem munus more solito super altare ordinaverit: abbas candelam suam reddat sacristae, et diaconus abbati suam offerat, et postea subdiaconus. Deinde veniat abbas ad gradum presbyterii, et caeteri offerant candelas suas a prioribus incipientes, manum abbatis vel sacerdotis( si abbas defuerit) osculando. Quas candelas sacrista et solatium ejus a manu abbatis suscipientes exstinguant. Deinde abbas ad altare revertens, thurificet illud et manus abluat. Si vero die Dominica festum Purificationis sanctae Mariae evenerit, more solito ante Tertiam abbas exorcismum faciat aquae, et post Tertiam fiat processio.
1.48.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLVIII. De canticis.
1.48.1
Cantica de Nativitate Domini, scilicet Populus qui ambulabat in tenebris in die Nativitatis Domini, Circumcisionis, Theophaniae, et octavo die ipsius Theophaniae, omnibus etiam Dominicis diebus infra istos dies, nisi in ipsa Dominica festum alicujus sancti duodecim Lectionum agatur, et in Purificatione sanctae Mariae dicantur. Cantica vero de Pascha scilicet, Quis est iste qui venit de Edon dicantur omnibus diebus Dominicis a Pascha usque ad Pentecosten, nisi aliud festum celebretur, et in die Ascensionis Domini, et ocavto die ipsius, et die Pentecostes.
1.48.2
In Dedicatione ecclesiae dicantur cantica, scilicet Laetatus sum, et Nisi Dominus, et Lauda Hierusalem. In Inventione sanctae crucis et Exaltatione, Domine audivi, Gloria Patri: Pro iniquitate, Gloria Patri: Egressus es in salutem. In Annuntiatione et Assumptione et Nativitate, et Dominica infra octavam Assumptionis beatae Mariae et in octava diei ejusdem, necnon in natali unius Virginis, Audite me divini fructus. In festivitate sancti Michaelis archangeli, Domine miserere nostri, et in omnibus Dominicis diebus, exceptis illis quos supra diximus. In Nativitate et Decollatione sancti Joannis Baptistae, et in natali unius martvris et unius confessoris, Beatus vir cui in sapientia. In natali apostolorum et evangelistarum et plurimorum martyrum Vos sancti Domini.
1.49
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT XLIX. De festis in quibus laboramus
1.49
Dies festi duodecim Lectionum in quibus laboramus, hi sunt: festum sancti Silvestri: Octava Epiphaniae: festum sanctorum Fabiani et Sebastiani: Agnetis virginis et martyris: festum sanctae Agathae martyris: Cathedra sancti Petri: Thomae confessoris: Octava Ascensionis: Joannis et Pauli: Commemoratio sancti Pauli: Octavae sancti Joannis Baptistae, et apostolorum Petri et Pauli: Inventio sancti Stephani: Dominici confessoris Octavae sanctae Mariae: Mauricii cum sociis suis: Remigii episcopi: Caeciliae virginis: Clementis papae: Luciae virginis.
1.50.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT L. Quibus temporibus, et quo ordine celebrandum est officium defunctorum.
1.50.1
Officium defunctorum quotidie agitur, exceptis diebus duodecim Lectionum, et uno die infra octavas Nativitatis Dominicae, et tribus diebus ante Pascha, et tota septimana Paschae et Pentecostes. A Kalendis igitur Novembris usque ad primam Dominicam Quadragesimae in intervallo quod sequitur Vigilias, privatis diebus agatur officium pro defunctis.
1.50.2
In quo officio dum frater hebdomadarius incipiet Antiphonam stando contra alterum chorum, resideant fratres in sedibus suis, et ipse hebdomadarius incoepta Antiphona, postquam inclinaverit versus altare resideat. Caeteras vero Antiphonas incipiant fratres alternatim sicut ad Vesperas regulares, stantes et inclinantes sicut hebdomadarius fecit. Qui hebdomadarius dicturus versiculum post Psalmos surgat, et stans contra altare dicat versiculum. Quo dicto inclinet se et sedeat iterum dum Pater noster dicitur. Postea surgens et levans sedem, et inclinans ad altare incipiat Lectionem. Qua finita iterum inclinet. Similiter inclinet ad finem singularum lectionum et singulorum versuum. Et versu tertii Responsorii dicto resideat. Finito Laudate Dominum de coelis, dum fratres dixerint Requiem aeternam, surgant. Similiter faciant ad Vesperas post Confitebor, dicentes Requiem aeternam. Quem versum, id est Requiem aeternam, semper dicat solus ille chorus cui competit. Dicta autem Antiphona post Laudate Dominum de coelis, hebdomadarius incipiat Ego sum resurrectio et vita, et Benedictus dicatur aliquantulum productius, et Magnificat similiter ad Vesperas pro defunctis.
1.50.3
Ergo Antiphona cantata post Benedictus, prosternant se fratres super formas, si tempus fuerit prosternendi; sin autem, reclinent se super misericordias, et dicant Pater noster sub silentio. Deinde incipiat hebdomadarius sacerdos psalmum De profundis, qui semper dicatur ad Laudes pro defunctis tam in aestate quam in hieme, quem percurret uterque chorus alternatim. Quo expleto et dicto Requiem aeternam sicut ad caeteros primos psalmos, dicat sacerdos A porta inferi, et Dominus vobiscum, et postea Collectas ordine consueto. Quibus expletis, et Dominus vobiscum et Requiescant in pace, respondeant omnes, Amen, antequam surgant: et tunc surgentes et inclinantes ad altare, discedant. Post Vesperas vero diei dicantur Vesperae pro defunctis et psalmus Lauda, anima mea, Dominum, ante Collectas a sacerdote hebdomadario incoeptas.
1.50.4
A prima Dominica Quadragesimae usque ad festivitatem Omnium Sanctorum celebretur officium defunctorum post Vesperas diei: ita scilicet ut prius dicantur Vesperae pro ipsis defunctis, et deinde subsequatur Vigilia. Et dicto tertio Responsorio, dicat hebdomadarius Audivi vocem de coelo dicentem, habens faciem ad alterum chorum: nec inclinet ante vel post. Et responso a conventu, Beati mortui qui in Domino moriuntur, prosternantur aut resideant sicut superius dictum est. Circa vero finem vigiliae, scilicet post Pater noster, dicatur psalmus Lauda, anima mea, Dominum, quem incipiat hebdomadarius sacerdos. Laudes vero ipsorum defunctorum peragantur in crastino, inter Matutinas, Laudes et Primam.
1.50.5
Quod totum officium defunctorum eo ordine dicatur in aestate, quo ordinavimus in hieme. Quod officium tali ordine celebratur in hebdomada, ut secunda feria dicantur tres psalmi, id est Verba mea, et caeteri nisi in praecedenti Dominica dicti fuerint: et tres primae Lectiones, id est Parce mihi, Domine, et caeterae. Tertia autem feria tres medii psalmi, id est Dominus regit me, et caeteri cum lectionibus, id est Responde mihi, et caeteris. Quarta feria tres ultimi psalmi, id est Exspectans exspectavi, et caeteri cum lectionibus, id est Spiritus meus attenuabitur, et caeteris: et sic repetantur per singulos dies si necesse fuerit.
1.50.6
Quod si aliqua festivitas duodecim Lectionum occupaverit secundam feriam in ea quae vacua successerit festivitati, iidem primi psalmi dicantur: si autem postquam dicti fuerint iidem psalmi primi, alia festivitas duodecim Lectionum intervenerit, non mutetur ordo, sed ea feria quae expedita sequetur, dicantur tres medii psalmi, et alia die tres ultimi: in sequenti vero repetantur a capite.
1.51.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT LI. Quo ordine dicantur Collectae pro defunctis.
1.51.1
Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam, pro fratribus congregationis, necnon pro patribus, matribus, sororibus et familiaribus nostris dicatur prius: deinde Fidelium Deus omnium. Quae duae dicantur assidue tam ad Vesperas quam ad Laudes sive ad Vigiliam Vesperis conjunctam. In Tricenario quod fit post generale capitulum praeponatur Deus veniae largitor, et ad missam pro defunctis in conventu nisi praesens defunctus fuerit. Si alio tempore Tricenarium aliud agimus, Deus cui proprium; si praesens defunctus fuerit, in primo loco semper dicatur Inclina singulariter, exceptis praecipuis officiis defunctorum, in quibus post primam Collectam haec sola sequi debet.
1.51.2
Ad missam vero tantum duae, scilicet Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam sine spe, et Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum. Si praesens defunctus fuerit et missa pro eo dicatur, dicetur Collecta Inclina, Domine, et Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum, nisi fuerit solemne Tricenarium, in quo interponitur, Deus veniae largitor. Si pro eo missa celebrari non potest, dicetur tamen ipsa collecta. Si autem praesens defunctus episcopus fuerit, Deus qui inter apostolicos, die tantum sepulturae ejus dicetur.
1.51.3
Ad missam quotidianam pro omnibus fratribus et familiaribus ordinis nostri defunctis dicetur Collecta Inclina, Domine: si defunctus praesens fuerit, dicatur pro eo secunda Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam singulariter. Deinde si Tricenarium agimus, dicetur Deus cui proprium est, vel Deus veniae largitor si fuerit solemne Tricenarium. Ad missam enim in conventu nullum Tricenarium agimus nisi illud solemne quod fit post generale capitulum. Sciendum quia in tribus missis quas pro quolibet defuncto debemus, dicitur Collecta Inclina, Domine singulariter, nisi in Capitulo pluraliter dici praecipiatur.
1.52.1
PARS PRIMA. Breviarii ac Missalis Cisterciensis secundum Regulam S. Benedicti dispositio. CAPUT LII. De officiis defunctorum praecipuis.
1.52.1
In commemoratione omnium fidelium defunctorum, et in commemoratione parentum nostrorum, fratrum et sororum omniumque consanguineorum et benefactorum nostrorum, eo quoque die quo post annuum capitulum solemnem facimus memoriam omnium monachorum, novitiorum, conversorum et familiarium nostri ordinis praeterito anno defunctorum: sed et in anniversario omnium defunctorum ordinis nostri episcoporum et abbatum, quod fit quarto Idus Januarii, solemne facimus officium cum Vesperis, Vigiliis et Laudibus, et Psalmi stando cantantur et aliquanto morosius, tam ad Vesperas quam ad Vigilias et ad Laudes.
1.52.2
Dicto autem versu ante Lectiones ab hebdomadario, resideant super misericordias dicentes Pater noster, sub silentio, deinde incoepta lectione resideant super sedes usque ad tertiam repetitionem Libera me, Domine, de morte: quod Responsorium debet cantor stando incipere. Quo incoepto statim inclinet, et subsequentes versus cantet, post ultimum tantum inclinans. Quibus officiis et missis debent interesse omnes monachi qui conventum tenent, nisi gravis causa eos prohibuerit.
1.52.3
Ad officium omnium defunctorum et ad missam Fidelium Deus tantummodo dicitur, nisi praesens defunctus fuerit. In commemoratione autem parentum nostrorum, Deus cui proprium, tantum: et in anniversario episcoporum et abbatum, Praesta, Domine, quaesumus, tantum. In solemni Tricenario, quod fit post generale capitulum, Prima Deus veniae largitor; Secunda, Praesta, Domine, quaesumus, pro rege Francorum, ad officia et ad missam dicantur tantum, nisi praesens defunctus fuerit. In anniversario episcoporum et abbatum qui privatim cantare pro eis noluerit, Collectam dicat.
1.52.4
Ad istas igitur missas cantantur Responsorium, Si ambulem, et Responsorium Absolve, communiter ab utroque choro in conventu. Qui vero privatim cantat Responsorium Requiem aeternam, et Tractum De profundis, dicat, quod si quilibet horum dierum in secunda feria, sive in crastina die alicujus festivitatis duodecim Lectionum evenerit: post Vesperas regulares Vesperae defunctorum agentur.

Intertext edge

Open linked passage

Note