Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/stephanus-iii" aria-label="More works by Stephanus III">
—
⋯
Original / primary: 8395 Episto142
2.1
EPISTOLA II. STEPHANI PAPAE III AD BERTRADAM REGINAM ET CAROLUM REGEM. Item exemplar epistolae ejusdem papae ad domnum Carolum regem, et ejus praecelsam genitricem directae de Christophoro et Sergio filio ejus, qui cum Dodone et caeteris Francis Stephanum papam interficere conati sunt.
2.1
Domnae religiosae filiae Bertradae Deo consecratae, seu domno excellentissimo filio Carolo regi Francorum et patricio Romanorum, Stephanus papa.
2.2
Cum magno dolore et gemitu cordis, tribulationis atque mortis periculum, quod nobis per sequaces diaboli jam eveniebat, ecce subtilius per has nostras apostolicas syllabas a Deo consecratae religiositatis vestrae, atque praecellentissimae Christianitatis tuae auribus intimare studemus, eo quod nefandissimus Christophorus et Sergius nequissimus ejus filius, consilium ineuntes cum Dodone misso germani tui Carlomanni regis, nos interficere insidiabantur. Unde cum eodem Dodone, et ejus Francis, cum aliquibus eorum nequissimis consentaneis aggregantes exercitum super nos, in Lateranensium sanctum patriarchatum cum armis ingressi sunt, confringentes et januas, atque omnes cortinas ipsius venerandi patriarchii lanceis perforantes, atque intus in basilicam domni Theodori papae, ubi nullus usus est aliquando vel etiam cum cultro ingredi, cum loricis et lanceis, ubi sedebamus, introierunt. Sicque ipsi maligni viri insidiabantur nos interficere. Sed omnipotens Deus cernens rectitudinem cordis nostri, quod nulli unquam malum cogitavimus, de eorum nos eripuit manibus, et vix per multum ingenium, dum hic apud nos excellentissimus filius noster Desiderius Longobardorum rex, pro faciendis nobis diversis justitiis beati Petri existeret, per eamdem occasionem valuimus, cum nostro clero refugium facere ad protectorem vestrum, et continuo direximus nostros sacerdotes ad eosdem malignos Christophorum atque Sergium, ut ab eadem iniquitate quam pertractaverant nobis ingerere, resipiscerent, et ad nos ad beatum Petrum properarent. Illi mox, ut audierunt, de praesenti cum Dodone et ejus Francis turmas facientes, et portas civitatis claudentes, fortiter resistebant, et nobis comminabantur, atque in civitatem nos ingredi minime permittebant. Et dum in eadem perfidia permanerent, et cognovisset universus noster populus eorum iniquum consilium, de praesenti eos dereliquerunt, qui etiam et plures per murum descendentes ad nos properaverunt. Alii vero portam civitatis aperientes, ad nostri progressi sunt praesentiam, et ita ipsi maligni viri coacti atque nolentes ad nos in ecclesia sancti Petri sunt deducti. Quos interficere universus populus nitebantur, et vix de eorum manibus eos valuimus eripere. Et dum infra civitatem nocturno silentio ipsos salvos introducere disponeremus, ne quis eos conspiciens interficeret, subito hi qui eis semper insidiabantur, super eos irruentes, eorum eruerunt oculos, Deo teste dicimus, sine nostra voluntate atque consilio.
2.3
Unde magno dolore nostrum atteritur cor, et credite nobis, a Deo consecrata filia, atque excellentissime fili, nisi Dei protectio, atque beati Petri apostoli, et auxilium excellentissimi filii nostri Desiderii regis fuisset, jam tam nos, quam noster clerus, et universi fideles sanctae Dei Ecclesiae, et nostri, in mortis decidissemus periculum. Ecce quantas iniquitates et diabolicas immissiones hic seminavit, atque operatus est praedictus Dodo, ut qui debuerat in servitio beati Petri et nostro fideliter permanere, ipse e contrario animae nostrae insidiabatur. Non agens juxta id quod a suo rege illi praeceptum est, in servitio beati Petri, et nostra obedientia fideliter esse permansurum. Et certo credimus quod dum tanta ejus iniquitas ad aures excellentissimi filii nostri Carlomanni pervenerit, nullo modo ei placebit, in eo quod in tantam deminorationem atque devastationem sanctam Dei Ecclesiam is Dodo cum praefatis suis nefandissimis sequacibus cupiebat deducere. Et ideo nostras tribulationes et angustias atque pericula a Deo institutae religiosissimae Christianitati tuae atque excellentiae vestrae innotuimus, quoniam profecto omnipotens Deus credentes in se et confidentes in ejus misericordia non dereliquit.
2.4
Agnoscat autem Deo amabilis religiositas vestra, atque Christianissima excellentia tua, eo quod in nomine Domini bona voluntate nobis convenit cum praefato excellentissimo, et a Deo servato filio nostro Desiderio rege, et omnes justitias beati Petri ab eo plenius et in integro suscepimus. Tamen et per vestros missos de hoc plenissime eritis satisfacti. Deus autem omnipotens sua vos protectionis dextera circumtegat, et praesentis regni gubernacula aevis atque prosperis temporibus perfrui annuat, et aeterna praemiorum gaudia multipliciter faciat adipisci. Incolumen religiositatem vestram atque excellentiam tuam gratia superna custodiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).