Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Stephanus TornacensisSerm 1.6 · 11780-sermon55More by Stephanus Tornacensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/stephanus-tornacensis" aria-label="More works by Stephanus Tornacensis">
More
Original / primary: 11780 Sermon55
1.1
SERMO PRIMUS. In synodo.
1.1
Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi gaudet gaudio propter sponsum, quia audit vocem ejus. Sacros et solemnes in Ecclesia conventus et amicus amplectitur, et inimicus abhorret: nam et coelestium castrorum acies coarmata, sic est amabilis suis, ut sit terribilis alienis; nihil in ea sibi vindicat scena theatralis, aut Circense certamen, aut ferarum facinorosa spectacula, sed totum convertitur in laudes ejus, cujus laus in Ecclesia sanctorum. In hoc theatro sacramentali concluditur, non illuditur. O sacerdos, tuum est spectaculum diei hujus; tua interest interesse; leva oculos tuos in circuitu et vide; omnes isti tecum congregati venerunt tibi! Tibi dico, sic alloquens singulos, ut in singulis universos, negotium est tibi cum virgine quadam, et in negotio sacramentum omnium sacerdotum. Mira res! qui coelibatum promiseras, matrimonium contraxisti: placuit in coelibatu Joannes, in matrimonio Abraham; tu fructum colligis in utroque, singularis et praecipua virgo tibi desponsata est, et in domum usque traducta. Si de nomine quaeris, ipsa est dignitas sacerdotii sacerdotum, cum qua individuam vitae consuetudinem pepigisti: statuit enim tibi Dominus.......... tibi sacerdotii dignitas. Testamentum pacis, ut est T. S. D. in aeternum. In aeternum tibi a summo patrefamilias haec virgo tradita est et conjuncta, fuge causas divortii, noli quaerere solutionem. Currant et permaneant temporalia foedera inter sacerdotem et sacerdotii dignitatem; nec est plebeia virgo ista, quae non solum clarissimas ac spectabiles personas attigit, sed etiam usque ad gradum illustrium feminarum pervenit; haec est illustris natalibus, insignis operibus, fecunda moribus, fecunda sermonibus. Si ad natalium gloriam recurras originem duxit a rege Salem, qui omnes filios Abrahae in lumbis ejus, uno excepto, decimavit; ab Aaron, cujus virga, cum esset arida, floruit, fronduit et fructum fecit; ab Eleazaro, qui terram promissionis cum Josue filiis Israel sorte divisit. In summa ab illo magno sacerdote, qui in diebus ejus placuit Deo, et inventus est justus, qui assistens pontifex futurorum bonorum, introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa, vere nobilibus orta parentibus, vere atavis edita regibus. Ipsius magnifica opera si retractes, ipsa per manum Phinees Israelitam cum Madianitide turpia committentem pugione confodit: ejus enim ministerio factum est quod stetit Phinees, et placuit et cessavit quassatio. Item per manum Azariae sacerdotis Oziam regem Juda irreverenter sacerdotalia usurpantem constanter arguit, et lepra perfusum de templo ejecit. Per manum Mathathiae in civitate Modim, in Deum ritus sacrilegos exercentem cum nuntio regis Antiochi super altare trucidavit. Haec sunt quae operata est consilio manuum suarum; magna opera ejus exquisita in omnes voluntates ejus: et ut de moribus ejus optima fiat quaestio, haec est Sara maturior, Rebecca sapientior, Lia fecundior, Rachele gratior, Anna devotior, Susanna castior. O virgo sancta atque gloriosa, quia Dominus omnium dilexit eam! revera multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.
1.2
Consulamus et gratiam sermonum ejus: libenter salutat, benigne respondet, sapienter loquitur, verecunde tacet. Nimirum libenter salutat quotiescunque videt duos aut tres congregatos in nomine Domini, blanda eos salutatione praeveniens dicit: Dominus vobiscum. O salutatio salutaris, quae nobiscum optat esse Dominum salutis, vere diffusa est gratia in labiis tuis! Benigne respondet, quoties peccatori injustitiam suam confitenti, et pectus suum cum publicano tundenti, cum David dicenti: Peccavi Domino; suavi et miti eloquio suo juvans pusillanimes, refovens flebiles, subjungit: Absolutionem et remissionem omnium peccatorum tribuat tibi Dominus. Nam quae benignior responsio quam quae tristem demulcet? consolatur dolentem? oppressum relevat? compeditum solvit? Lex clementiae in lingua ejus. Hac responsione tua, beata virgo, favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Sapienter loquitur, quia in omni proloquio suo, invocato prius divino auxilio, communicato cum fratribus consilio praemittit: Oremus, divinum auxilium invocat; at ipse, cum loquitur Deo, sermonem rectum et bene sonantem habeat in os ejus. Consilium cum fratribus communicat, quando in congregatione justorum consistens et confidens, sic arrogantiam vitat, sic humilitatem habere contendit: tenet enim memoriter, quia saepe est, ut quod non possint singuli, praevaleant universi. Haec est quae os suum aperuit sapientiae, et labium ejus disseminat scientiam. Verecunde tacet, quoniam in illo triplici silentio, quo vivifica et mirifica tractantur mysteria, quo terrenis coelestia conjunguntur, quo Filius Patri offertur, summae devotionis ac reverentiae gravitatem gerens, non in quiete movetur, non negligenter cursitat et oscitat, non vagatur oculis, non circumspicit assistentes, cultum justitiae, silentium observans, tempus tacendi discernit a tempore loquendi. Talis est anima tua, et ipsa dilecta tua, tota est pulchra, et macula non est in ea: attende etiam quia non est inculta, neque vili velamine tecta, venit in amplexus sacra puella tuos. Byssus et purpura indumentum ejus, de illo thesauro patrisfamilias, de quo proferuntur nova et vetera; attulit secum octo ornamenta magno pretio, magno sacramento, tunicam scilicet lineam, tunicam hyacinthinam, balteum rationale, superhumerale, cidarim vel tiaram, laminam auream in fronte, et praeter consuetudinem sexus ad majorem pudicitiae cautelam, femoralibus lineis operta est. In femoralibus lineis carnis munditia, in tunica byssina munditia mentis, in tunica hyacinthina secretum contemplationis, in balteo rigor districtionis, in rationali virtus discretionis, in superhumerali onus compassionis, in cidari vel tiara signum perfectionis, in lamina aurea eminentia charitatis: haec est gloria ejus quam protulit filia regis ab intus in fimbriis aureis circumamicta varietate. Ecce quae et qualis astitit regina a dextris tuis, circumdata venustate. Sed est praecipua causa, quia castis amplexibus ejus inhaerere debeas. Si enim non quid fiat, sed qui fieri debeat, attendamus, ipsa te elegit, non tu eam elegisti.
1.3
Generalis enim est regula illa, et quae locum habet in omni sacerdote, summo, medio, infimove, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus fugiat, sola illi suffragetur necessitas se non excusandi: si aliter in aliquo matrimonium factum est, vitiata est regula, et perdidit officium suum; ipsa namque te praevenit obsequiis, invitavit muneribus, salutatione commonuit, commonitorio blandita est, domesticos et familiares nuntios suos misit tibi, qui muneribus vultum deprecarentur, et te in amorem tantae virginis ardentius incitarent. Et primo quidem misit adolescentem expeditum et eruditum, expertum opere, eruditum sermone, ordinem dico clericatus: non apparuit in conspectu tuo vacua manu, sed idonea munera deferens. Accipe, inquit, ex parte dominae meae in pignus et arrham amoris forcipes et mantile, ut altero superflua quaeque abscindas, altero maculas et sordes abstergas. Sed et amatoria deinceps cantica rhythmulos, et sonos amori ejus congruos, de ipsa poteris decantare. Nam et cantorem et psalmistam te instituit hodie: Vide tamen ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, operibus comprobes. His dictis et datis recessit nuntius. Tu quam reverentiam datis, quam obedientiam dictis exhibueris, attende. Si solos amoris ejus combiberis ignes, ne incoeperis deinceps vagari per greges sodalium tuorum, majora prioribus meruisti. Si quominus econtra misit et alterum secretarium suum, qui thesauros ejus custodiat, et chrisma, ordinem scilicet ostiarium. Ipse claves in signum secretionis, et quasi clausi partus, et aperiendi amoris dominae suae tibi dedit: Sic age, inquit, sic vive, quasi redditurus rationem pro his rebus quae clavibus recluduntur. Adhuc eo loquente ecce et alius ejusdemque secreti conscius, facundus admodum, et labii circumcisi, qui te cum domina sua sine vitio loqui doceret, ordo scilicet lectoris. Codicem etiam suo ministerio aptum tibi dedit: Accipe, inquit, et esto zelator verbi divini, habiturus partem cum iis qui verbum Dei ministraverint, si fideliter impleveris officium tuum. Necdum verba compleverat, et ecce alius praedictae virginis assecla, qui carmina ejus, quae habent vires ad effugandam potestatem omnem inimici, tibi diceret, te doceret, ordo scilicet exorcistarii, libellum etiam in quo efficacia carmina sunt dedit, tibi dicens: Accipe et commenda memoriae, et habito potestatem imponendi manus super energumenum, sive catechumenum, sive baptizatum. Loquebatur ille, et ecce camerarius virginis, qui cubiculo ipsius in luminaribus deservit, ordo scilicet acolythorum, et in manu ejus candelabrum et cereus quem tibi mittebat, ut omnia tua in luce fierent: nam et ipsa filia lucis est, non noctis neque tenebrarum, addiditque: Accipe hoc gestatorium luminis, ut per hoc valeas adversariorum tenebras effugare, et verissimum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, fideliter invenire. Vide quanti te fecerit, quae tantis muneribus et nuntiis copulam tuam comparavit. Si honeste, si pudice, sine tantae virginis attactu digne in praefatis ordinibus vixisti, gaude et laetare, dignus accipere quae sequuntur. Si continentiae frena laxasti, et secutus es amatores alienos, zelum sanctae virginis offendisti, deduc torrentem lacrymarum per diem et noctem, et non taceat pupilla oculi tui. In omnibus tamen his non fuit aversus amor ejus, et adhuc dilectio extenta; misit tandem ad te unum, quo chariorem et familiariorem, altero excepto, non habet, qui inter sacros ejus ministros computatur, qui secretioribus et sacratioribus consiliis et operibus ejus assistit, ordinem scilicet subdiaconatus. Is ad colloquendum cum domina sua te intromittens, inter caetera quae tibi attulit, calicem scilicet et urceum aquae, mantile et manutergium, ut in conspectum et in amplexum tantae virginis mundior venires, manipulum tibi dedit: Accipe, inquit, manipulum in manibus tuis ad extergendas sordes cordis et corporis tui.
1.4
Huic te nuntio tam firmiter obligasti, ut de caetero corporis tui potestatem non haberes, non dico tollendi membra tua, et faciendi membra meretricis; sed nec etiam conjugalem copulam expetendi. Nam in primis ordinibus si contrahatur matrimonium, quamvis tamen raro lecta nostrorum temporum id viderint, non separatur; iste tamen sic impedit contrahendum, ut dirimat contractum. Tandem amoris impatiens, et quasi totam se tibi exponens, misit illum sacratissimum et secretissimum consiliarium suum, qui in interiorem familiaritatem ejus admissus, de ore ipsius audit verba, quae vix licet homini loqui, ipse est ordo diaconatus. Dedit etiam quod in scriniis dominae suae pretiosius erat et charius, codicem scilicet, sacra Evangelia continentem. Accipe, inquit, hoc volumen sacri Evangelii, lege et intellige, et aliis trade, et opere adimple. His te praevenit obsequiis, hisce muneribus invitavit. Quid ultra tibi debuit facere et non fecit? Tota demum in amorem tuum proruens, totam sese votis tuis offerens, ipsa quae per nuntios suos tibi loquebatur. Ecce adest; dies sponsaliorum tuorum statuitur; virgo per presbyteros archidiaconos tanquam per proxenetas et paranymphos introducitur, contrahentes matrimonium sub hac forma: Postulat sancta mater Ecclesia hunc praesentem diaconum ad sacerdotii gradum promoveri. Proxenitica autem in hoc contractu non recipimus, quoniam pravitatem Simonis important, cujus haeresim detestamur. Gratia enim si non gratis datur, non est gratia, statimque labiis ejus stillantibus myrrham primam, transfusum ab ipsa virgine osculum suscepisti. Num et in ejus accessu suscepto ab ordinante osculo audivisti: Pax tibi. Itaque desponsata tibi est, et in domum usque traducta; desponsata in consecratione, traducta in domum in tituli collatione; eam namque desponsationem dicimus, quae per consensum de praesenti matrimonium facit. Gratum quoque sibi exhibuerunt occursum, inde dos, hinc donatio propter nuptias, uberem tibi constituit dotem sacra virgo, altare scilicet et accessiones ejus, nec dicimus accessiones civiles aut naturales, sed sacramentales, sicut offerre, baptizare, poenitentiam dare, ligare et solvere.
1.5
Quod si causeris hos agros steriles, qui temporalia non ferant, attende proventum nuptiarum, primitiarum decimationum, vota fidelium, oblationes pauperum, pretia peccatorum. Digne est enim ut qui altario deserviunt, de altario vivant. Hoc est altare, de quo edere non habent potestatem, qui saeculo deserviunt, quo et indignius et inferius est, vel thymiamatis aureum, vel aereum holocausti. Hoc dotale praedium revera alienari non potest, utpote ab omni commercio exemptum humano. Duo secum adduxit in ministerium tuum mancipia, non quaestuaria, sed omni honestate praedita, quia et ipsae magnae virgines sunt, potestatem scilicet et exsecutionem; potestatem in desponsatione, et exsecutionem in sui traductione. Hanc dotem profectitiam, id est de bonis summi patrisfamilias proficiscentem secum attulit et tibi dedit. Tu econtra donationem propter nuptias, et si non doti comparem, facultatibus tamen tuis congruam contulisti: non solum enim usum, sed usufructum, sed et etiam proprietatem membrorum tuorum, sensuum et actuum in ministerium tantae virginis dedicasti, ut de caetero exhibeas te ei hostiam vivam, Deo placentem, rationabile obsequium tuum. Duas quoque virgines, quarum servitio delectatur, dedisti, sanctitatem scilicet et honestatem. His enim curam et custodiam totius rei familiaris committi mandat Apostolus, ut sciat, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctificationem et honorem. Sanctitas hominem interiorem perficit et consummat, honestas exteriorem disponit et ordinat; sanctitas servat conscientiam, honestas famam; sanctitas providet bona coram Deo, honestas etiam coram omnibus hominibus; sanctitas facit quod bonum est tenere, honestas ab omni specie mala abstinere; sanctitas est lumbos praecingere, honestas lucernas ardentes in manibus tenere. Has virgines virgo pudica sic exigit in donationem propter nuptias, ut sine ipsis non sit legitimum matrimonium, non rectum obtulisti et annulum, fidem scilicet qua sic de caetero tantae adhaereres uxori; ut ad vota alterius non transires: sed et monile, quo pectus clauditur, perpetuae scilicet commemorationem seu memoriam castitatis, in aures quoque perfectam obedientiam continentes. Inter haec pacta dotalia, inter has solemnitates conjugales, fit ingressus ad nuptias; astant pro foribus janitores, qui indignos rejiciunt, dignos admittunt, videlicet austeritas legis et rigor canonum. Legis austeritas baculum, rigor canonum virgam tenet: nam illa comminatur supplicium mortis, ista sententiam depositionis. Inhibet et clamat legis austeritas, ne intret caecus, claudus, parvo, vel grandi, vel torto naso; si fracto pede, si manchus, si gibbosus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si in corpore impetiginem, si ponderosus aut herniosus. Caecus lumen veritatis non videns; claudus per viam justitiae recte non gradiens; parvo, vel grandi, vel torto naso, discretione non utens; fracto pede, nec etiam in fide vestigium apponens; manchus, bona non operans; gibbosus, sarcinam peccatorum portans; lippus, in intelligentia sana caligans; albuginem habens in oculo, bonae intentioni arrogantiam miscens; jugem habens scabiem, fervore libidinis pruriens; impetiginem habens in corpore, lucris avaritiae studens; ponderosus, turpi cogitatione ad terram deflexus.
1.6
Stat ex altera parte rigor canonum, intrare volentes arcens et clamans: non neophytum, non bigamum, non viduae maritum, non illiteratum, non corpore tunicatum, non ex sacerdote genitum, non servilis, aut curialis, aut ascriptitiae conditionis nexibus astrictum; non eum qui semel furaverit, non qui ecclesiasticis disciplinis eruditus non fuerit, non qui maculis infamiae respersus sit. Inter haec auditur vox exsultationis et salutis, vox citharoedorum citharizantium in citharis suis: exsultate et eructate de corde pleno verba bona Davidica in psalterio et cithara, Amos in pastorali fistula, Pauli in evangelica tuba. Antequam accedatur ad mensam, confessio manibus aquam petit, contritio per lacrymas fundit, satisfactio linteo munditiae manus tergit. Officio trium istarum virginum absolvuntur convivia, praecone per atria clamante: Lavamini, mundi estote; item: Mundamini qui fertis vasa Domini. Dehinc ascenditur ad mensam, non illam propositionis, in qua per singula Sabbata panes calidi, veterioribus amotis, ponebantur; sed ad mensam, quam posuit Sapientia, quam paravit in conspectu tuo adversus eos qui tribulant te. Apponuntur panes azymi, quos summi Regis panificae sinceritas et veritas confecerunt, hic est panis angelorum, quem manducavit homo, ne deficiat in via tali recreatus viatico. Inferuntur et carnes Agni immaculati, non illius quem Moses immolat, sed quem Joannes digito demonstrat, Agni qui tollit peccata mundi, qui coram tondente obmutuit, in cujus sanguine lavaverunt stolas suas, et dealbaverunt eas omnes electi. Miscetur et discumbentibus vinum germinans virgines, vinum quod laetificat cor hominis, quod expressum est in prelo crucis, de vite vera cujus vos estis palmites. Hunc cibum Dominus ipse qui apponit, sic exponit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus( Joan, VI). Hae sunt epulae quas qui vere et digne susceperint, non esurient, neque sitient amplius. Has celebrasti nuptias, o sacerdos; huic te matrimonio copulasti, propter hoc reliquisti patrem et matrem, ut adhaereres uxori tuae. Nec deerit soboles in hoc conjugio: nam si forte, quod absit! veneno sterilitatis non procreentur, multiplicabitur semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena quae est in littore maris. Quidquid enim sacri baptismatis unda lavasti, quotquot animas tuis praedicationibus ad poenitentiam convertisti, omnia bona opera quae fecisti, tui liberi et filii benedictionis sunt. Aliter potest multiplicari semen tuum, sed damnabiliter, non tantum operibus videlicet, sed etiam verbis diversimode, verbi gratia, quae malignitate non fiunt aut non dicuntur, peccata sunt venialia; sed alia sunt opera et verba falsa de quibus loquitur Psalmista: Verba iniqua et dolosa adversus prosimos; et alibi: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Alia sunt verba cordis, ut sunt mala judicia adversus proximum, de quibus apostolus: Tu vides festucam in oculo proximi tui, et non trabem in tuo, unde quoniam alterum judicas, quia teipsum condemnas: cavete ab his qui sunt filii mortis, ut districti Judicis sententiam vitare valeatis. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note