Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/stephanus-vi" aria-label="More works by Stephanus VI">
—
⋯
Original / primary: 9318 Epetpr2
2.1
EPISTOLA II. AD ARIBERTUM NARBONENSEM ARCHIEPISCOPUM.
2.1
Queritur factam esse Judaeis potestatem allodia possidendi.
2.2
STEPHANUS papa ARIBERTO archiepiscopo Narbonae, et omnibus potentatibus Septimaniae et Hispaniae salutem.
2.3
Convenit nobis, qui clavem coelestis horrei vicibus apostolicis suscepimus, etiam omni pestilentiae gregis divini fidei medicinam porrigere: quod si non possumus modios tritici, at saltem cestarium[ sextarium] valeamus impendere. Quapropter sumus dolore tacti, usque ad mortem anxiati, cum cognovissemus per teipsum, quod plebs Judaica Deo semper rebellis, et nostris derogans caeremoniis infra fines et territoria Christianorum allodia haereditatum in villis et suburbanis, quasi incolae Christianorum, possideant per quaedam regum Francorum praecepta: quia ipsi inimici Domini quae.... sunt, ei periculose mercati sunt: et quod vineas et agros illorum Christiani homines excolant: et infra civitates et extra, masculi et feminae Christianorum cum eisdem praevaricatoribus habitantes, diu noctuque verbis blasphemiae maculantur, et cuncta obsequia quae dici aut excogitari possunt, miseri miseraeve praenotatis canibus indesinenter exhibeant: praesertim cum hujusmodi patribus Hebraeorum promissa ab electo jurislatore illorum Mose, et successore ejus Josue, his conclusa et terminata finibus, ab ipso Domino jurata et tradita istis incredulis, et patribus eorum sceleratis, pro ultione crucifixi Salvatoris merito sint ablata. Et revera praeceptor Ecclesiae gregibus orthodoxis significat inquiens: Quae societas luci et tenebris? quae conventio Christi ad Belial? aut quis consensus templo Dei cum idolis? Et summi consiliarius verbi admonet, dicens: Si quis dixerit ei Ave, etc. Desunt caetera.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).