Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Suetonius
Divus Julius
Juli 7.1
Choose a text More by Suetonius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Perseus Lat2
7.1
7.1
Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum mandatu pr.praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
7.2
7.2
etiam confusum eum somnio proximae noctis—nam uisus erat per quietem stuprum matri intulisse—coiectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, quae omnium parens haberetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note