Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Otho
SuetoniusOtho 1.p1 · perseus-lat2More by Suetonius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/suetonius" aria-label="More works by Suetonius"> —
⋯
More
Original / primary: Perseus Lat2
1.p1
1.p1
Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex principibus Etruriae. auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec praeturae gradum excessit.
1.p2
1.p2
Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatium, tam carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo crederent. urbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia seuerissime administrauit. ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant, capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in ampliorem gradum a Claudio sciret. quo facto sicut gloriam auxit, ita gratiam minuit; quam tamen mature reciperauit detecta equitis R. fraude, quem prodentibus seruis necem Claudio parare compererat. namque et senatus honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit: 'uir, quo meliores liberos habere ne opto quidem.' ex Albia Terentia splendida femina duos filios tulit, L. Titianum et minorem M. cognominem sibi; tulit et filiam, quam uixdum nubilem Druso Germanici filio despondit.

Intertext edge

Open linked passage

Note