Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Virisillustribus
SuetoniusVirisillus 10 · vulgataMore by Suetonius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/suetonius" aria-label="More works by Suetonius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
10.1
Vita Plinii Secundi​ Plinius Secundus Novocomensis equestribus militiis industrie functus procurationes quoque splendidissimas et continuas summa integritate administravit, et tamen liberalibus studiis tantam operam dedit, ut non temere quis plura in otio scripserit. Itaque bella omnia, quae unquam​ cum Germanis gesta sunt, XX​ voluminibus comprehendit, itemque' Naturalis Historiae' XXXVII libros absolvit. Periit clade​ Campaniae; cum enim Misenensi classi praeesset et flagrante Vesubio ad explorandas propius causas liburnica​ pertendisset,​ nec adversantibus ventis remeare posset, vi pulveris ac favillae oppressus est, vel ut quidam existimant a servo suo occisus, quem aestu deficiens ut necem sibi maturaret oraverat.​

Intertext edge

Open linked passage

Note