Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Virisillustribus
SuetoniusVirisillus 8 · vulgataMore by Suetonius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/suetonius" aria-label="More works by Suetonius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
8.1
De RhetoribusRhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica fere​ recepta est, paululo​ etiam difficilius, quippe quam constet nonnunquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus S. C.​ item censorium edictum subiciam:' C.​ Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, ut ei​ e re p. fideque sua videretur, uti Romae ne essent.' De eisdem interiecto tempore Cn. Domitius Aenobarbus, L. Licinius Crassus censores ita edixerunt:' Renuntiatum est nobis, esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos p discere et quos in ludos itare vellent, instituerunt. Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et eis qui eos ludos habent, et eis qui eo venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.' Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit, multique eam et praesidii causa et gloriae appetiverunt. Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitavit, Latine vero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos et grandis praetextatos vocabat. Cn. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum civile bellum, quo facilius C. Curioni promptissimo iuveni, causam Caesaris defendenti, contradiceret, repetisse declamandi consuetudinem; M. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. Nero Caesar primo imperii anno, publice quoque bis antea, declamavit. Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare magno studio hominibus iniecto, magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia, adeoque floruit, ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium atque ad summos honores processerint. Sed ratio docendi nec una omnibus, nec singulis eadem semper fuit, quando vario modo quisque p discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum breviter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum Graecorum scripta convertere, ac viros illustres laudare vel vituperare; quaedam etiam ad usum communis vitae instituta tum​ a utilia et necessaria, tum​ b perniciosa et supervacanea ostendere; saepe fabulis fidem firmare aut demere, quod genus thesis et anasceuas et catasceuas Graeci vocant; donec sensim haec exoleverunt,​ et ad controversiam ventum est. Veteres controversiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc, aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad verbum referre.' Aestivo tempore adolescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi, piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt, bolum quanti emerent; nummos solverunt; diu exspectaverunt, dum retia extraherentur; aliquando extractis, piscis nullus affuit, sed sporta auri obsuta. Tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.' p' Venalici cum Brundisi gregem venalium e navi educerent, formoso et pretioso puero, quod portitores verebantur, bullam et praetextam togam imposuerunt; facile fallaciam celarunt. Romam venitur, res cognita est, petitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem.'​ Olim autem eas appellationes Graeca​ synthesis​ vocabant: mox controversias quidem, sed aut fictas aut iudiciales. Illustres professores, et quorum memoria aliqua exstet, non temere alii reperientur quam de quibus tradam. L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistola ad M. Titinnium sic refert:' Equidem memoria teneo, pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus, quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.' Hunc eundem( nam diutissime vixit) M. Caelius in oratione, quam pro se de vi habuit, significat dictasse Atratino, accusatori suo, actionem; subtractoque nomine, hordearium eum rhetorem appellat, deridens ut inflatum ac levem et sordidum. p L. Voltacilius​ Plotus​ servisse dicitur atque etiam ostiarius vetere more in catena fuisse, donec ob ingenium ac studium litterarum manumissus, accusanti patrono subscripsit. Deinde rhetoricam professus, Cn. Pompeium Magnum docuit, patrisque eius res gestas, nec minus ipsius, compluribus libris exposuit; primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, nonnisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus. M.​ Epidius, calumnia notatus, ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium et Augustum; quibus quondam C. Cannutius, obicientibus sibi quod in re p. administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. Hic Epidius ortum se ab Epidio Nucerino​ praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni, paulo post cum cornibus taureis​ exstitisse, ac statim non comparuisse in numeroque deorum habitum. Sextus Clodius, e Sicilia, Latinae simul Graecaeque eloquentiae professor, male oculatus et dicax, par oculorum in amicitia M. Antonii triumviri extrisse​ se aiebat; eiusdem uxorem Fulviam, cui altera bucca inflatior erat, acumen stili tentare dixit, p nec eo minus, immo vel magis ob hoc Antonio gratus. A quo mox consule ingens etiam congiarium accepit, ut ei in' Philippicis' Cicero obicit:' Adhibes​ ioci causa magistrum, suffragio tuo et compotorum​ tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum​ omnino hominem, sed materia facilis in te​ et in tuos dicta​ dicere. At quanta merces rhetori est data! Audite, audite, P. C., et cognoscite rei p. vulnera. Duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori assignasti et quidem immunia, ut tanta mercede nihil sapere disceres.' C. Albucius Silus, Novariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum​ forte ius diceret, ab iis contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. Quod indigne ferens, statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes, atque ita implevit ut Planco silentium imponeret, non audenti in comparationem se demittere.​ Sed ex eo clarus, propria auditoria instituit, solitus proposita controversia sedens incipere,​ et calore p demum provectus consurgere ac perorare, declamare autem genere​ vario: modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non​ trivialibus verbis. Egit et causas, verum rarius, dum amplissimam quamque sectatur, nec alium in ulla locum quam perorandi. Postea renuntiavit Foro partim pudore, partim metu; nam cum in lite quadam centumvirali, adversario, quem ut impium erga parentes incessebat, ius iurandum quasi per figuram sic optulisset:' Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent!' et alia in hunc modum, arripiente eo condicionem, nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sui invidia negotium afflixit. Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium voces, et​ ita excanduisset, ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam provinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, invocaret legum ac libertatis auctorem p et vindicem, paene poenas luit. Iam autem senior ob vitium vomicae Novariam rediit, convocataque plebe causis, propter quas mori destinasset, diu ac more contionantis redditis, abstinuit cibo.

Intertext edge

Open linked passage

Note