Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Virisillustribus
SuetoniusVirisillus 9 · vulgataMore by Suetonius
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/suetonius" aria-label="More works by Suetonius"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.1
Vita Passieni Crispi​ Passienus​ Crispus, municeps Viselliensis,​ tirocinio suo in senatu ita coepit:' Patres conscripti et tu Caesar!' propter quod simulata oratione​ plenissime a Tiberio conlaudatus est.​ Plurimas sponte causas apud centumviros egit, pro qua re in basilica Iulia eius statua posita est. Consulatus duos gessit. Uxores habuit duas, primam Domitiam, deinde Agrippinam, illam amitam, hanc matrem Neronis Caesaris. Possedit bis milies sestertium. Omnium principum gratiam adpetivit, sed praecipue C.​ Caesaris, quem iter facientem secutus est pedibus. Hic nullo audiente ab Nerone​ interrogatus, haberetne sicut ipse cum sorore germana consuetudinem,' Nondum' inquit, quantumvis decenter et caute, ne aut negando​ eum argueret aut adsentiendo​ semet mendacio dehonestaret. Periit per fraudem Agrippinae, quam heredem reliquerat, et funere publico elatus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note