Sugerius S. Dionysii
Vita Ludovici regis VI
VI 3.8.1
Choose a text
More by Sugerius S. Dionysii
—
11374 Vilurev
3.8.1
VITA GLORIOSISSIMI LUDOVICI FRANCORUM REGIS ILLUSTRISSIMI INCIPIT FELICITER. CAPUT VIII.
3.8.1
His et aliis virtutum provectibus designatus dominus conscendens, regni administrationi, et reipublicae, sicut se rei opportunitas offerebat, sagaciter providere, recalcitrantes perdomare, castella infestantia quibuscunque modis aut occupare, aut incurvare strenue sategebat. Unde cum Guido Trucellus filius Milonis de Monte Leherii viri tumultuosi et regni turbatoris, a via sancti sepulcri domum repedasset, fractus longi itineris anxietate, et diversarum poenarum molestia, et quia extraordinarie Antiochiam timore Corboranni per murum descendens, Deique exercitum intus obsessum relinquens, toto corpore destitutus defecit, timensque exhaeredari unicam quam habebat filiam( Elisabeth), domini regis Philippi et filii Ludovici voluntate et persuasione,( valde enim appetebant castrum) filio regis Philippo de superducta Andegavensi comitissa nuptui tradidit, et ut in amorem suum frater major dominus Ludovicus firmissime confoederaret, castrum Meduntense prece patris matrimonio confirmavit. Qua occasione castro custodiae suae recepto, tanquam si oculo suo festucam eruissent, aut circumsepti repagula dirupissent, exhilarescunt. Testabatur quippe pater filio Ludovico nobis audientibus, ejus defatigatione acerbissime gravatum. Age, inquiens, fili Ludovice, serva excubans turrim, cujus devexatione pene consenui, cujus dolo et fraudulenta nequitia nunquam pacem bonam et quietem habere potui. Hujus infidelitas fideles infideles, infideles infidelissimos procreabat, perfidos cominus eminusque concopulabat, nec in toto regno quidquam mali absque consensu eorum aut opere fiebat. Cumque a fluvio Sequanae Curbolio[ Corbolio, Corbeil], medio viae Monte Leherii, dextra a Castello forti pagus Parisiacus circumcingeretur, inter Parisienses et Aurelianenses tantum confusionis chaos firmatum erat, ut neque hi ad illos, neque illi ad istos absque perfidorum arbitrio, nisi in manu forti valerent transmeare. Verum praefati causa matrimonii sepem rupit, accessum jucundum utriusque reparavit.
3.8.2
Huc accessit quod Guido de Rupeforti, vir peritus et miles emeritus, praefati Guidonis Truselli patruus, cum ab itinere Hierosolymitano famose copioseque redisset, regi Philippo gratanter adhaesit. Et quia antiqua familiaritate jam et alia vice ejus dapifer exstiterat, tam ipse quam filius ejus dominus Ludovicus agendis reipublicae dapiferum praefecerunt, ut et castrum praenominatum Montis Leherii deinceps quiete possiderent, et de comitatu eorum collimitante, videlicet Rupeforti et Castelloforti, et aliis proximis castellis, et pacem et servitium( quod insolitum fuerat) vindicarent. Quorum mutua eo usque processit familiaritas, ut patris persuasione filius dominus Ludovicus filiam ejusdem Guidonis necdum nubilem matrimonio solemni reciperet. Sed quam sponsam recepit uxorem non babuit, cum ante thorum tibulus consanguinitatis oppositus matrimonium post aliquot annos dissolverit. Sic eorum per triennium continuata est amicitia, ut pater et filius se ei supreme crederent, et ipse comes Guido filiusque ejus, Hugo Creciacensis, regni defensioni et honori totis viribus inniterentur. Verum quia Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu, viri de Monte Leherii consuetae perfidiae aemuli dolose machinati sunt per Garlandenses fratres, qui tunc regis et filii incurrerant inimicitias, quo modo vicecomes Trecensis Milo minor frater Guidonis Truselli, cum matre vicecomitissa, et magna manu militum venit, castroque ab omnibus votivo receptus perjurio, beneficia patris saepius lacrymando replicat, generosam et naturalem eorum industriam repraesentat, fidem mirabilem praedicat, revocationi suae gratiarum actiones reportat, et ut bene coepta bene perficiant, genibus eorum provolutus suppliciter exorat. Tali et tam lugubri genuflexione flexi currunt ad arma, festinant ad turrim, committunt contra defensores turris gladiis, lanceis, igne, sudibus, et saxis acerrime, ut et antemurale turris pluribus in locis perfoderent, et multos turrim defendentium ad mortem vulnerarent. Erat siquidem in eadem turri uxor praefati Guidonis, et filia domino Ludovico desponsata. Quod cum auribus dapiferi Guidonis insonuisset, ut erat vir unanimis expedite exsiliit, et cum quanta manu militum potuit, castello audacter appropinquavit; sed et ut se undecunque sequantur velociter, velocissimos nuntios misit. Qui autem turrim impugnabant, a monte eum videntes, quia nondum turrim vincere potuerant, adventum subitum domini Luvovici tanquam jugulum formidantes retrocesserunt, et an starent, an fugam facerent, haerere coeperunt. Guido vero, ut erat strenuus et in arte providus, Garlandenses consulte a castro ascivit, pacem regis et domini Ludovici, et gratiam jurejurando firmavit, et eos, et eorum taliter ab incoepto removit, eorumque defectu et ipse Milo defecit, et celerem fugam infecta fauctione flens et ejulans arripuit. Quo audito, dominus Ludovicus ad castrum celerrime acceleravit, compertaque veritate, quia nihil perdiderat, gaudebat, et qui factiosos non invenerat, ut eos patibulo affigeret, dolebat. Remanentibus vero, quia Guido jurejurando firmaverat, pacem dominus Ludovicus servavit. Sed ne quid simile deinceps molirentur, totam castri munitionem praeter turrim dejecit
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).