Sylvester I
Opera quae exstant
Exst 3.21
Choose a text
More by Sylvester I
—
21429 Opquex
3.1
EPISTOLA I. ARELATENSIS SYNODI AD SILVESTRUM PAPAM. Indidem.
3.1
Domino sanctissimo fratri Silvestro Marinus vel coetus episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi. Quid decreverimus communi consilio, charitati tuae significamus, ut omnes sciant quid in futurum observare debeant.
3.2
Primo in loco de observatione Paschae dominicae, ut uno die et uno tempore per omnem orbem a nobis observetur, et juxta consuetudinem litteras ad omnes tu dirigas. Tum reliqui canones, quos in editionibus conciliorum legere est, subjiciuntur. Aliquanto post, et interjectis quibusdam opusculis, in Corbeiensi codice habetur: Incipiunt nomina episcoporum cum clericis suis, vel quanti vel ex quibus provinciis ad Arelatensem synodum convenerint sub Marino episcopo, temporibus Constantini, ad dirimenda schismata vel pravas hominum intentiones, Volusiano et Anniano consulibus. Exinde subjiciuntur nomina episcoporum et clericorum ea ratione, qua Sirmondus Arelatensibus canonibus ea subnexuit. In Colbertino autem exemplari not. 3368, post ejusdem synodi canonem 22, qui 21 in hoc codice appellatur, proxime subsequitur: Synodus habita episcoporum in civitate Arelatensium apud Marinum episcopum ecclesiae catholicae, temporibus Constantini augusti Volusiano et Anniano cons..
3.3
Convenerunt ex provincia Sicilia civitate Siracusinorum, hoc est Chrestus episcopus et Florus diaconus.
3.4
Ex provincia Campania civitatis Capuensium Protinus episcopus, Agrippa et Pinus diacones.
3.5
Ex provincia Dalmatia civitate Aquilensium Theodorus episcopus, Agathon diaconus.
3.6
Ex provincia Apulia civitate Alpientium Pardus et Crescens diac.
3.7
Ex urbe Roma, quos Silvester episcopus misit, Claudius et Vitus presbyteri, Eugenius et Quiriacus diac.
3.8
Ex provincia Italia civitate Mediolanensi Merocles episcopus, Severus diaconus.
3.9
Ex provincia Viennensi civitate Massiliensi Horesius episcopus, Nazarius lector.
3.10
Ex provincia Viennensium civitate Arelatensi Marinus episcopus, Salamas presbyter, Nicasius, Afer, Ursinus et Petrus diac.
3.11
Ex provincia qua supra civitate Viennensium Verus episcopus, Bedas exorcista.
3.12
Ex provincia qua supra civitatis Vasianae Dafnus episcopus, Victor exorcista.
3.13
Ex provincia qua supra civitatis Arausicorum Faustinus presbyter.
3.14
Ex portu Nicensi Innocentius diaconus, Agapetus exorcista.
3.15
[ Ex civitate Aptensium Romanus presbyter, Victor exorcista].
3.16
Ex provincia Gallia civitate Remorum Imbittausius episcopus, Primogenius diac.
3.17
Ex civitate Rotomagensium Avidanus episcopus, Nicetius diac.
3.18
Ex civitate Augustodunensium Reticius episcopus, Amandinus presbyter, Filomatius diac.
3.19
Ex civitate Lugdunensium Voccius episcopus, Pitolinus exorcista.
3.20
Ex civitate Agrippinensium Maternianus episcopus, Marinus diac.
3.21
Ex provincia Aquitanica civitate Gabalum Genialis diaconus.
3.22
Ex civitate Burdegalensium Orientalis episcopus, Flavius diaconus.
3.23
Ex civitate Trevirorum Agreicius episcopus, Felix exorcista.
3.24
Ex civitate Tolosa Mamertinus episcopus, Leontius diac.
3.25
Ex provincia Britannia civitate Tubricentium Eburius episcopus.
3.26
Civitate Londinensium Restitutus episcopus.
3.27
Civitate Colonia Londinensium Adelfius episcopus.
3.28
Ex provincia Spania civitate Emerita Liberius episcopus, Frontinus diaconus.
3.29
Civitate Boetica Sabinus presbyter.
3.30
Civitate Ursolentium Natalis presbyter, Ceterius diac.
3.31
Civitate Tarracone Probatius presbyter, Castorius diac.
3.32
Civitate Caesaraugusta Clementius presbyter, Rufinus exorcista.
3.33
Civitate Bastigensium Termasius presbyter, Victor lector.
3.34
Mauritania civitate Caesariensium Fortunatus episcopus, Deuterius diac.
3.35
Ex provincia Sardinia civitate Caralis Quintasius episcopus, Ammonius presbyter.
3.36
Ex provincia Africa civitate Carthagine Caecilianus episcopus, Sperantius diaconus.
3.37
Civitate Uthina Lampadius episcopus.
3.38
Civitate Uthica Victor episcopus.
3.39
Civitate Beneviventiana Anastasius episcopus.
3.40
Civitate Tybartina Faustus episcopus.
3.41
Civitate Proculfiltis Surgentius episcopus.
3.42
Numidiarum civitate Legisvolumini Victor episcopus.
3.43
Civitate Verensium Vitalis episcopus.
3.44
Ex portu ab Urbe Gregorius episcopus.
3.45
Ex Centumcellis Epictetus episcopus.
3.46
Ab Ostiis Leontius et Mercorius presbyteri.
3.47
Hactenus codex Colbertinus 3368, quem non ideo hic exscribendum censuimus, quia eum existimamus sinceriorem Corbeiensi quem Sirmondus I tom. Concil. Gall. vulgavit, sed ut novarum lectionum accessione, illae quae jam vulgatae fuerant, vel illustrentur, vel firmentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).