Sylvester II
Epistola et decreta pontificia
Pont 15.1
Choose a text
More by Sylvester II
—
9813 Epetdep
15.1
XV. Silvester II monasterium S. Trinitatis et S. Petri Burguliense, ab Emma comitissa Pictaviensi conditum, privilegiis ornat. (Anno 1003.)[ Gall. Christ., tom. IV, edit. 1.)
15.1
SILVESTER, papa, EMMAE comitissae Pictaviensium.
15.2
Innotuisti auribus nostris quod, Deo donante et venerabili Gauberto abbate cogente et hortante, in loco qui vocatur Burgulius in honore sanctae et individuae Trinitatis et S. Petri apostolorum principis monasterium fundaveris, terris locupletaveris, rebus ditaveris, tuis precibus inclinati libenter assensum impendimus. Statuimus ergo, annuente Raynaldo Andegavensi episcopo, ut nullius civitatis pontifex concilium in eodem monasterio absque consensu et voluntate abbatis et monachorum ejusdem loci celebrare praesumat. Electionem vero abbatis, monachis ipsius loci licet agere, non ex alienis, sed ex propriis, cujus vita et mores secundum Deum sint. Quo electo, duci Aquitanorum filiisque ejus eum repraesentent, et ipse ei donum praebeat sine ulla contradictione aut aliqua contrarietate. Si quis vero abbas cupiditate aliqua accensus, aut potentia saeculi munitus, cum vi intrare in hanc abbatiam voluerit et hanc supradictam scriptionem praeterire ausus fuerit, in horrendo judicio Dei incidat. Ecclesiae autem ipsius monasterii in quibuscunque territoriis sitae maneant, absque alicujus episcopi, seu archidiaconi, nec non et alterius personae inquietudine, excepto synodali, vel quae vulgo circada, vel parada, dicuntur, etc.
15.3
Scriptum per manus Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, indict. I. Bene valete, Sylvester, qui et Gerbertus papa.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).