Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 1
Choose a text More by Symphosius Amalarius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8847 Deecof2
1
AMALARII PRAEFATIO.
1
Gloriosissime imperator, et magnificentissime ac centies invictissime, a Deo coronate, necnon et conservate atque conservande? Servus ego vester, quamvis minimus omnium, afficiebar olim desiderio, ut scirem rationem aliquam de ordine nostrae missae, quam consueto more celebramus, et amplius ex diversitate quae solet fieri in ea, hoc est, quod aliquoties una epistola legitur, aliquoties duae et caetera talia, simulque de caeteris officiis. Praeterita proxima aestate videbatur mihi quasi in crypta posito fenestratim lucis scintillas radiare usque ad nostram parvitatem de re quam desiderabam longa esurie avidus, non frenum passus sum timoris alicujus magistri, sed illico meo gratias agens Deo, scripsi quod sensi. Deinde tractare coepi cui sapientum porrigerem ea quae scripsi, ut ejus auctoritate statuerentur ea quae ordinate sunt scripta, seu corrigerentur quae inordinate. Venit in mentem inter omnes spiritales mentes in hoc saeculo degentes, vestram potissimum pollere, cui inest charitas sine livore, sapientia sine praejudicio scientiae quae inflat, humilitas cum pietate, quae nulli rectitudini resistit, quae vos quotidie exaltat ante Dominum, et eos qui vestigia vestra intuentur sequendo ab infimis et caducis ad sublimia et sempiterna erigit. Quapropter arbitratus sum posse meam parvitatem aditum reperire ad vestram excellentissimam praesentiam. Insuper me etiam cognovi debitorem vestri servitii, quamvis absens degerem, et non vacuum redire ad vestram gloriosissimam et piissimam praesentiam debere, dicente Domino in lege: Non apparebis in conspectu meo vacuus. Et iterum in Evangelio: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari. Praesumpsi propter nimiam humilitatem vestram, de qua diximus, vestrae excellentissimae potestati ea offerre, praesertim cum sciamus vos rectorem esse totius Christianae religionis, quantum ad homines pertinet. Ardor mihi inerat ut scirem quid priores auctores haberent in corde, qui nostra officia statuerunt. Sed quia hoc difficillimum mihi est affirmare, ut identidem scripsissem quod illi meditabantur, unum tamen suffugium mihi est, si ea quae scripsi videbuntur vestrae pietati a via charitatis non excedere. Ex libro Augustini de Doctrina Christiana defendar ab illis qui me voluerint carpere, quasi periculose scripsissem, eo quod mentes auctorum officii nostri non praesentes haberem. Dicit memoratus doctor in libro memorato primo:« Quisquis vero talem inde sententiam dixerit, quae huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit, quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi.» Et paulo post:« Sed quisquis in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus, fallitur.» Sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur quae aedificet charitatem, quae finis praecepti est, ita fallitur ac si quisquam errore deserens viam, eo tamen per agrum pergat quo etiam via illa perducit: corrigendus est tamen, et quam sit utilius viam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire cogatur. Notandum est etiam, ne videretur parvitas mea quasi furtum interpolare meis verbis sanctorum dicta Patrum, interposui in fine eorum et principio signum crucis+. Divo Hludovico vita. Novo David perennitas. Da principi, Domine, vitam. Ipsi novo Salomoni felicitas. Pax mundi vos estis. Pio principio prosperitas. Domine, vitam ipsi concede. Vestra fides vos servet. Christus quem vos honoratis, ipse vos servet. Potestatem vestram Deus conservet. Deus pacificet regnum vestrum. Judith orthodoxae, nobilissimae atque prudentissimae Augustae salus per multos annos. Lumina pacis, Domine, serva. Lumina mundi, Domine, serva. Vita vestra tutela omnium est. Vestra fides Ecclesiarum est gloria. Piissimos dominos nostros imperiales natos Hlotharium gloriosissimum coronatum et fratres ejus Christus conservet. Ex proavis orthodoxos, Domine, serva. Custodes fidei, Domine, serva.
2.1
PRAEFATIO ALTERA Ex Auctoris sententia ad initium hujus operis ponenda.
2.1
Postquam scripsi libellum qui a parvitate mea vocatur de ecclesiastico Officio, veni Romam, interrogavique ministros ecclesiae Sancti Petri, quot orationes soliti essent celebrare ante epistolam missae per dies festos, in quibus duas solemnitates celebramus, sicuti est in Nativitate Domini ad missam secundam de nocte, in qua continetur duplex officium in Sacramentario, id est, unum de eadem Nativitate Domini, et alterum de sancta Anastasia; et in Dominicis diebus in quibus frequenter recolimus solemnitates plurimorum sanctorum. Responsum est mihi, Unam tantum. Hoc sciscitato, quia vidi apud plerosque diverso modo eumdem ordinem agere, id est aliquos tres orationes, aliquos duas, juxta affectum uniuscujusque animi, non me piguit scribere inquisitum meum super hac re a Romanis, et in fronte ponere memorati libelli meorum devotorum ad notitiam: necnon etiam et iterare quod ex scripto S. Ambrosii et S. Augustini didici de ordine orationum in Missa et in aliis officiis, secuti sunt enim ordinem beati Pauli apostoli ad Timotheum. Insuper etiam quae mihi visa sunt rationi ejusdem ordinis congruere juxta capacitatem ingenioli mei. Sanctus Ambrosius per subjectum ordinem numerat memoratas orationes: orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones. Orationi supponit, quando bona nobis postulamus; obsecrationi, quando absolutionem a malis; postulationi, pugnam contra omnia adversa. Et praescribit saepe nos debere hoc facere quando in unum convenimus. Sanctus Augustinus ita: Precationes, orationes, interpellationes, sive, ut vestri codices habent, postulationes, gratiarum actiones. Et dicit: Quas omnis, sive pene omnis frequentat Ecclesia in solemnitate sacramentorum. Precatio est omnis oratio ante illud quod agitur in Dominica mensa. Oratio est quidquid postea agitur usque ad communionem. Interpellatio, sive postulatio est, quando populus benedicitur. Gratiarum actio omnia concludit. Ubi sanctus Augustinus dicit precationes, nostri codices habent, obsecrationes. Obsecrationi, ut dictum est, supposita est postulatio a S. Ambrosio pro absolutione peccatorum. Caetera uno modo nominamus, ut praelibatum est de S. Augustino eamdemque vim obtinent quia[ quam] S. Ambrosius supposuit eis, et in celebratione sacramentorum et in caeteris officiis. In omnibus quae scribo, suspendor virorum sanctorum atque piorum Patrum judicio: interim dico quae sentio. Quae aguntur in celebratione missae, in sacramento Dominicae passionis aguntur, ut ipse praecepit, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Idcirco presbyter immolans panem, et vinum et aquam in sacramento, est Christi panis, vinum et aqua in sacramento carnis Christi et ejus sanguinis. Sacramenta debent habere similitudinem aliquam earum rerum quarum sacramenta sunt. Quapropter, similis sit sacerdos Christo, sicut panis et liquor similia sunt corpori Christi. Sic est immolatio sacerdotis in altari quodammodo ut Christi immolatio in cruce. Ut similis est homo Christi resurrectioni aliquo modo, manducat carnem, et bibit sanguinem ejus. Christus resurrexit a mortuis, et jam non moritur? Per corpus Christi quod manducat homo digne, anima resurrectione accepta per baptismum, sive per poenitentiam, vivit, usque dum adimpleatur plena resurrectio in octavo die. Qua de re quando in extremo vitae est homo, ut separetur corpus et anima, sumit anima viaticum sibi corpus Christi, ut propter illud corpus in spe homo vivat, usque dum recipiat corpus in resurrectione, quod vivificabat per se, id est, per suam administrationem. Quandiu hic vixit anima, vivebat propter corpus Christi, et proprium corpus propter animam: Christus antequam pateretur, saepe oravit solus, et pernoctabat in oratione. Pro nobis, non pro se, orabat.
2.2
Omne genus humanum subditum erat diabolo: pro hac absolutione descendit de coelo, et susceptam dispensationem exercuit. Sacerdos enim praesens instar ejus orationis, orationem facit pro absolutione peccatorum antequam transeat ad immolationem. Multa vulnera uno medicamine frequenter sanantur: ita et una oratione sacerdotis creduntur multa peccata posse absolvi eorum qui obsequuntur. Dicta sint ista de immolatione sacerdotis: dicamus de ordine orationum, quem praetermisimus. Principium habuit idem ordo de missa in nocte Nativitatis Domini, ubi duplex oratio est: una de Nativitate Domini, et altera de sancta Anastasia. Ubi reliquiae sunt sanctae Anastasiae, vel ubi corpus ejus est, dicantur orationes de sancta Anastasia juxta Romanum morem; ubi hoc non reperitur, dicantur de incarnatione Domini. Quando in Dominica die fuerit aliqua festivitas sanctorum, sufficere potest illa oratio in qua precatur adesse cum oratione sacerdotis intercessio sancti illius cujus festivitas celebratur, ad id quod intenditur, id est, ad memoriam immolationis Christi, praecipue cum oratio quae in Dominica die statuta est, soleat currere per dies sequentis hebdomadae. Juvat multos, quando tempus vacat lectionis et psalmodiae, atque caeterarum orationum, seorsum sacramenta celebrare de Dominicis diebus, et seorsum de festivitatibus sanctorum: simili modo in caeteris diebus, quando festivitas ad plurimorum sanctorum duas aut tres missas. Huic ordini congruit Sacramentarium, et Cantorius, in quibus inveniuntur saepe duo officia sanctorum in uno die: nec non et Domini praeceptum dicit: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. In caeteris orationibus missae pro diversis necessitatibus inscribunt sicut sunt. In tempore belli, et pro iter agentibus, ac pro diversis benedictionibus, ubi non satis est homini oratio communis sine pane et liquore, quid aliud agit sacerdos quam ut Christum quodammodo contendat recordari, qui nunquam obliviscitur, magni pretii sanguinis sui, et juxta magnitudinem pretii, maximum adjutorium ejus precari? Tamen si quis voluerit diligenter attendere ea quae ibi precantur, reperiet in sequentibus orationibus missae. Si propriis conscientiis voluerit intercedere, habet devotus homo locum ubi pro eis roget. Post salvationem sacerdotis, evangelio lecto, quando sacerdos dicit, Oremus, et dein transit ad accipiendas oblationes, congruenter potest multitudo populi pro propriis conscientiis intercedere, antequam transeat ad gratias agendas in Praefatione: sacerdos propriis, quando post acceptas oblationes primo transit ad altare. Cantores in eo loco, ubi sacerdos componit hostiam in altari, et facit eam transire per suam secretam orationem ad nomen hostiae, sive muneris, donive, vel sacrificii, seu oblationis. Si pro conjunctione sanctorum angelorum, habet in Praefatione: Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur. Si pro pace certat intercedere, habet in Canone: Quae tibi offerimus pro Ecclesia sancta catholica, quam pacificare. Si pro unitate Ecclesiae, habet ibi: adunare. Si pro custodia sui, habet ibi: custodire. Si pro directione gressuum mentis sive corporis habet ibi: Regere digneris toto orbe terrarum. Ecce hic oratum est pro universali Ecclesia. Si voluerit pro singulis amicis intercedere, habet ibi: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum; nominet ibi quoscunque ei et quas placuerit singulasve necessitates: dein recordetur eorum qui circumstant et praesens sacrificium offerunt. Si quis voluerit pro sua defensione clamare, habet ibi: Communicantes et memoriam venerantes multorum sanctorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Ecce hic oratum est pro ipsis sacerdotibus. Si voluerit pro pace clamare totius temporis vitae suae, habet ibi in verbis quae addidit S. Gregorius: Diesque nostros in tua pace disponas, et dein ab aeterna damnatione eripi, atque jubeas in electorum tuorum grege numerari. Ecce hic oratum est pro aeterna vita. Juxta dicta S. Ambrosii, in hac oratione bona nobis necessaria postulamus. In oratione quam dicit sacerdos post communionem, dicit sanctus Augustinus benedicere sacerdotem populum, et transire populum ad manus sacerdotis. Haec consuetudo non observatur apud nos usquequaque, nisi sit forte id transire populum ad manus sacerdotis, quod est, accipere ab eo sacramenta corporis Domini, quod pene omnis Romana Ecclesia et Orientalis per omnes solemnes dies agit; et id sit benedici, quod comeditur cibus Dominicus. Sic enim canitur in Canone: Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Intendat diligens auditor, pro quibus sonent orationes quas sacerdos dicit post communionem, reperiet nempe eas sonare pro his qui refecti sunt pane coelesti. Juxta ordinem orationum et expositionem memoratorum Patrum, precatum est in prima oratione missae pro absolutione peccatorum: super mensam vero, postulantur bona nobis instar orationis et hymni evangelici, quem Christus cecinit secundum Joannem, commendando discipulos suos Patri ante passionem suam. In ista novissima benedicitur populus. Quid vult ista benedictio? Pugnare vult utique contra diabolum et ejus insidias. Idipsum meminit sanctus Ambrosius in tertio ordine, ubi postulatio est. Juxta Augustinum, quartus ordo orationum gratiarum actione omnia concludit, hoc est, quando populus respondet, Deo gratias. Quae si quis digna duxerit ad legendum, latius ea reperiet scripta in sequenti volumine. Hic notandum est quod in diebus Quadragesimae, quando populus hora nona convenit ad ecclesiam, celebretur apud nostros benedictio super populum, et populus se humiliet prostratus ad orationem juxta dicta S. Augustini. Et potest videri ab aliquibus duplex oratio in tertio ordine orationum: quae duplicitas, si diligenter consideretur, non reperietur quasi duplicatio, sed quasi simplicitas ad unam rem pertinens, id est benedictionem, quae tamen pro diversitate populi necessario duplicatur. Non enim omnis multitudo currit ad sacrificium per continuos dies, qui ad ecclesiam conveniunt( prout faciunt qui per dies solemnes conveniunt); qui non communicant, ut non sint extorres a benedictione, super eos benedictio sacerdotis transit, quae non tangit sacramenta corporis et sanguinis Domini: qui vero communicant, benedicuntur ipsa communione; et pro eis oratur in priore oratione post communionem, ut tanto sacramento congruenter sint concordes. Haec in eis sunt, quae a Romana sede accepi de his quae hic inserere volo, quamvis jam latius explanata sint in sequenti volumine. Prima salutatio ad populum, Pax vobis pronuntiatur: non, Pax vobiscum. Quando versus de Alleluia canitur, exuit se planeta diaconus, stolamque post tergum ducit subtus dextram alam una cum planeta, et parat se ad ministrandum, ac in eo habitu perseverat usque dum Apostolicus recesserit de altari. Post evangelium non offerunt incensum super altare. Calix involutus sudario porrigitur ad altare, quod sudarium ponitur in cornu altaris. Calix in latere oblatae in altari componitur, non post tergum. Litaniae ita celebrantur in vigiliis Paschae, ut noster mos olim obtinuit, id est, post baptismum per septenarium, et quinarium, et ternarium numerum.
3
CONTINENTIA CAUSAE SECUTURAE SCRIPTIONIS.
3
Ubi sanctus Augustinus exponit evangelicum illud: Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, voluntatem separat a cupiditate, voluntatem ponit in bono, cupiditatem in malo. Non enim convenit ut quodcunque vult malus sibi fieri, hoc possit, ex auctoritate evangelica praesentis loci, in alium libere perpetrare. Verbi gratia, ut si ego ganeo cupio inebriari, aut nimis saturari ab alio, non oportet ut id libere in caeteris agam; sed quodcunque mihi boni cupio, id in caeteris debeo satagere. Voluntas quasi quidam stipes est, quae a Domino menti datur, cui inhaerent quasi quidam ramusculi, appetitus: quibus conjungitur res ab auctore omnium rerum, in qua aliquid operetur voluntas, cui si adsit ratio, aberit error. Ratio dirigit radios appetitus ad verum solem Domini, ut sua luce perspicue et veraciter sciat quid vel quale sit quod appetit. Unde qui supra: Nemo enim vult, quod omnino quid vel quale sit, nescit. Qui claro lumine pollent et sanis oculis, his proponitur subtilissima res et dignissima; qui aliquo naevo peccatorum fuscantur, his grossior et manifestior a moderatore aequissimo Deo. Unde Apostolus: Unicuique, inquit, datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Stomachus est qui diversos cibos recipit, de quibus solet ructus fieri ad superiora: similiter quidam venter est mentis, qui recipit cogitationes. Si his defuerit res, non habent unde ructum faciant. Mihi peccatori grossa res data est potius ad indagandum quam exponendum, id est, de officio quod continetur in Sacramentario et Antiphonario, quae pene omnibus rusticis nota est. Fiducialiter agam coram Deo, qui vult, ut unusquisque devote in suis datis ministret pro praemio aeterno. Humilis humilia de se sentiens praemium exspectat humilitatis. Qui aurum argentumque et caetera magna dona in domo Dei suscipit, non despicit pilos caprarum. Ardor mihi inest tritae viae et abolitae propter antiquitatem, ut sciam quid habeat in medulla res memorata, id est, quid in corde esset primorum dictatorum officii nostri, et quem fructum pariat. Itaque mihi prima inquisitio est de Septuagesima, cujus finis constat in primo mense.
4.1.1
LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De Septuagesima.
4.1.1
Septuagesima computatur, secundum titulationem Sacramentarii et Antiphonarii, novem hebdomadibus ante Pascha Domini, et finitur post Pascha Domini in septima sabbati. Die dominico habet initium, et in sabbato finem. Populi Dei tempus captivitatis significat, qui peccando recessit a Deo, et per misericordiam ejus revertitur ad requiem. Populus Dei in Babylonia detentus est captivus sub numero septuagenario: quo numero completo reversus est in Jerusalem. De quo populo dicit Jeremias: Considerate et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem, et propitius ero ei. Quod si etiam vivit Dominus dixerint, et hoc falso jurabunt, Domine, oculi qui respiciunt fidem. Et iterum: Induraverunt facies suas super petram et noluerunt reverti: ego autem dixi, forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei: ibo igitur ad optimates, et loquar eis. Ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. Et iterum: Omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet, et vir fratrem suum deridebit, veritatem non loquetur, etc. Paulo post: Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? Et iterum: Ejice illos a facie mea, et egrediantur. Quod si dixerint ad te, quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: qui ad mortem ad mortem: et qui ad gladium ad gladium: et qui ad famem ad famem, et qui ad captivitatem ad captivitatem. Et Isaias: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandum, et potandum usque ad vesperum, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, et tympanum et tibia, et vinum, in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis: propterea captivus datus est populus meus. Quanto tempore in captivitate fuerit; Jeremias manifestat, dicens: Perdam ex eis vocem gaudii et laetitiae, vos vocem sponsi et sponsae, vocem molae, et lumen lucernae, et erit universa terra ejus in solitudine et in stupore, et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis: cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis, et reliqua.+ Forsan dictator septuagesimae novit per Christi gratiam nobis peccata dismissa, septuaginta annos mutavit( quia in aliquibus criminibus communicamus priori populo) septuaginta diebus, ut quod illi inviti sustinuerunt, quia servi erant, nos voluntarie pro peccatis nostris sustineamus, quia liberi sumus, omittamus cum eis vocem gaudii et laetitiae? vocem sponsi et sponsae, etc.
4.1.2
Et Zacharias: In die, inquit, vigesima et quarta undecimi mensis sabbati, in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filii Addo, prophetam. Hieronymus in Zacharia: Mensis autem undecimus, qui appellatur Sabbath, et lingua nostra in virgam vertitur, austeritatem et correptionem sonat, et est in acerrimo tempore hiemis qui a Romanis Februarius appellatur: quem septuagesima solet tangere. Sequitur post aliqua: Angelus Domini dixit: Domine exercituum, usque quo non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me, verba bona, verba consolatoria.
4.1.3
Ejusdem in eodem: Quod autem plenam misericordiam postulat, ut instante anno septuagesimo misereatur Deus Jurusalem et urbium Juda, ad intelligentiam referunt magistri ecclesiarum quod quandiu vera pax veniat et sabbatismus est, et septem decadarum numerus, id est, annus septuagesimus impleatur, nec Jerusalem plenam recipiet libertatem, id est, Ecclesia nec urbes Juda, id est, anima Dominum confitens. Denique Dominus respondit verba bona et verba consolatoria, quod nunc ex parte cernimus, et ex parte prophetamus: Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur quae ex parte sunt, ut liberati de Babylone hujus saeculi, clamemus: In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati. Dies paschae verba bona et consolatoria dat, erigit ab bona opera: in ea enim justificamur.
4.1.4
Sed requies et liberatio perfecta in sabbatismo datur, quando animae sanctorum requiem aeternam percipiunt. Babylonem diaboli civitatem appellat Joannes in Apocalypsi: Cecidit, inquiens, cecidit Babylon illa magna. Beda in Apocalypsin libro secundo: Superbi tunc a Domino dejiciuntur quando a diabolo inflantur: Sicut psalmus, Dejecisti, inquit, eos dum allevarentur. Septuagesimus numerus ad memoriam nobis reducit omne tempus praesentis saeculi, quo alieni sumus a coelesti Jerusalem. Ideo auctor officii nostri septuagesimam posuit in nostris officiis, ut illo in tempore a deliciis hujus mundi abstinendo, ostenderemus in nostra conversatione qualiter per tempus saeculi vivere debeant subjecti, qui post baptismum peccatis se alienant a coelesti Jerusalem. Agamus dies septuaginta ut captivis in peregrinatione, luctus poenitentiae convertatur in gaudium in resurrectione Domini, per quam revertimur ad Jerusalem: sic tamen, ut sex sequentes dies non ligemur cupiditate aliqua Babylonicae civitatis; sed iter perambulemus, ut septima die veniente intremus coelestem Jerusalem. Catechumeni qui super hoc alligati sunt originali peccato, illi abluantur aqua baptismatis in resurrectione, et nos poenitentia: et illi et nos in resurrectione perseveremus usque ad plenam septuagesimam, id est, ut non moriamur peccatis. Quamvis Persarum rex Cyrus, cognomento Christus, primo anno regni sui laxaret maximam partem, id est, quinquaginta millia ferme hominum captivitatis Judaici populi de Babylonia, tamen septuagesimus annus protenditur usque ad secundum Darii annum, ut vult Eusebius testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo Darii anno loquitur Angelus: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est.
4.1.5
De istis septuaginta annis dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana tertio: Possunt et septuaginta anni Jeremiae prophetae, pro universo tempore spiritualiter accipi, quo est apud alienos Ecclesia. Et iterum idem in duodecimo libro contra Faustum: Nam quod etiam post septuaginta annos secundum ejusdem Jeremiae prophetiam, reditur ex captivitate et templum renovatur: quis fidelis Christianus non intelligat, post evoluta tempora, quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt etiam nobis, id est, Ecclesiae Dei, ad illam coelestem Jerusalem ex hujus saeculi peregrinatione redeundum? per quem, nisi per Jesum Christum vere sacerdotem magnum cujus figuram gerebat ille Jesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captivitatem: nam et numerus praesens a septuagesima die usque in Pascha, Domini afflictionem et abstinentiam quamdam intimat. Sexaginta dies sunt a septuagesima, usque ad quartam feriam ante coenam Domini, per hunc numerum viduae, quae in magna tribulatione sunt, designantur. Quam tribulationem et afflictionem monstrat computus digitorum, qui memoratum numerum exprimit indice superposito pollici. Tres dies qui supersunt usque ad resurrectionem Domini triduanum jejunium, quod secundum Septuaginta interpretes, Ninivitae exercuerunt, designant. Ut peccata nostra pro quibus affligimur, in clarificatione resurrectionis Domini aboleantur, necesse est triduo compati morti Christi. Post enim jam regenerati in anima per poenitentiam, sive per baptismum, in Christi resurrectione; congratulari oportet usque ad requiem, quae post hanc vitam donatur in sabbato. Sexaginta dies viduitatem nostram nobis ad memoriam reducunt, qua peregrinamur a Domino. Tres dies qui supersunt, mortificationem nostrae delectationis, ut non irretiamur retibus hujus mundi, quae solent nos irretire per concupiscentiam carnis, et per concupiscentiam oculorum, et superbiam vitae. At in sex diebus qui supersunt usque ad sabbatum, bona opera recoluntur, quae debemus operari, ut non sit vacua domus nostra in sabbato, id est, in requie animarum perfectae libertati reddimur. Jeremias superius ostendit velle nos Dominum cessare a voce gaudii quandiu in Babylone fuerimus, dicens: Et cessare faciam a vobis vocem gaudii et laetitiae. Quapropter Alleluia in illo tempore non cantatur apud nos, et dulcissimus hymnus Angelorum, Gloria in excelsis Deo, sed tractus pro Alleluia, a trahendo dicitur Tractus, quem tractum intimavit Apostolus Paulus dicens, In longanimitate et suavitate. Et trahitur tractus et suavis est auribus.
4.1.6
Alleluia, propter honorem et latitudinem primae linguae praeclarius est. Hieronymus in Isaiam l. 11. Ad comparationem enim linguae Hebraicae, tam Graeci quam Latini sermonis lingua pauper est. Pauperem linguam in supradictis diebus frequentamus, Laus tibi, Domine, rex aeternae gloriae. Dicit psalmus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena: Alleluia, et Gloria in excelsis, cantica coelestia sunt. Unde Joannes in Apocalypsi: Post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in coelo dicentium Alleluia. De gloria in excelsis Deo nulli dubium quin Angelorum cantus sit. Oportet enim nos sedentes, id est, humiliatos, supra flumina Babylonis flere, dum recordamur Sion. Sunt qui primam hebdomadam septuagesimae sine aliquo articulo novellae conversationis ducunt, excepta mutatione Alleluia et in aliquibus locis Dalmaticarum et intermissione Gloria in excelsis Deo. Si id usquequaque observetur, aut modo, sicuti vidi aliquando, nescio. Per LXX annos captivitatis, quos nos mutamus LXX diebus jejunium erat apud Judaeos. Unde Dominus per Zachariam: Cum jejunaretis et plangeretis per LXX annos, nunquid jejunium jejunastis mihi? Graeci proximam hebdomadam sanctificant suo jejunio.
4.1.7
Clerici autem nostri( auctore Telesphoro papa, qui constituit septem hebdomadarum jejunium ante Pascha) etiam suo: Praeceptor tamen officii nostri ampliorem mutationem requirit, quam agamus: novitque Augustinum dicentem in libro Quaestionum Evangelicarum: Jejunium aut in tribulatione est, aut in gaudio: in tribulatione ad propitiandum Dominum pro peccatis; in gaudio vero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium major est sagitta.
4.1.8
Constitutione officii sui ipsum jejunium, quod prius dictum est, intimavit in prima oratione Missae, dicens: ut qui juste pro peccatis nostris affligimur.
4.1.9
Hic enim afflictionem sonat. In introitu dicit: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me.
4.1.10
Augustinus in psalmis: In his qui me circumdederunt, ut perderent, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum peccati. Propter hos dolores non possumus laetari et securi esse; sed praeparare debemus nos ad bellum, ut Apostolus: Omnis autem, inquit, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet.
4.1.11
Dicit Ambrosius: Ab his omnibus, quae vitanda eadem tradit disciplina, cum sciant unum coronandum: quando magis observandum nobis est quia omnibus promissa est salus? Haec disciplina militibus nota est. Ex multis aliqua nobis proponenda sunt, quae ad abstinentiam militiae nostrae pertinent. Dicit Apostolus ad Ephesios: Fornicatio autem, et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos.
4.1.12
Contra haec vitia luctamen nobis est, eodem Apostolo dicente: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et reliqua. In his superantur vitia. Bene se contra haec praeparat, qui ea ita abhorret, et a communione sua pellit, ut etiam apud se non nominentur. Futurum est bellum: abstineamus nos ab his quae impediunt pugnam nostram. Sequitur et turpitudo, et stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio. Ista ad rem capessendae Jerusalem non pertinent, sed resistunt: quapropter ab his abstineamus. De turpitudine dicit Hieronymus inter aliqua significare absconditam cogitationem, cum inflammatur sensus noster ad libidinem et carnis titillationibus anima ignita succenditur, et nihilominus Dei timore et mentis judicio refrenatur.
4.1.13
Et iterum de stultiloquio et scurrilitate: Stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum habet: Scurrilitas vero de prudenti mente descendit, inconsulto appetit quaedam vel urbana verba, vel rustica, vel turpia, vel faceta, quam nos jocularitatem alio verbo possumus appellare, ut risum moveat audientibus. Verum et haec a sanctis viris penitus propellenda sunt, quibus magis convenit flere atque lugere, ut in Hebraico quoque Evangelio legimus Dominum ad discipulos loquentem: Et nunquam, inquit, laeti sitis, nisi cum fratrem vestrum videritis in charitate. Unde Joannes Chrysostomus in sermone decimo quarto super Epistolam ad Hebraeos: Nonne audistis Paulum dicentem: Turpitudo, vaniloquium et scurrilitas abjiciatur a vobis? Cum turpitudinem et scurrilitatem posuit, tu autem rides? vaniloquium qui nullam habet utilitatem, vel omnino rides et effundis faciem tuam? qui monachum profiteris, qui crucifixus es, qui lugens, rides? Dic mihi, ubi Christus hoc fecit? Audisti hoc alicubi? Nusquam quidem, sed contristatum saepius legisti. Et post aliqua: Lugeamus ergo, dilectissimi, lugeamus, ut revera rideamus in tempore gaudii sincerius. Sic nobis videtur velle praeceptorem officii tempus Septuagesimae, tempus esse luctus, et propterea eum dixisse, Circumdederunt me gemitus mortis: et iterum. Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Augustinus in psalmo nono: Non enim convertitur anima ad Dominum, nisi cum ab hoc saeculo avertitur. Nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis ejus et noxiis et perniciosis voluptatibus labores et dolores misceantur. Ubi labor et dolor, ibi jejunium saltem amicitiae hujus mundi, ubi jejunium, ibi humilitas mentis: ubi jejunium septuagenarium, compassio captivorum. Si compatimur et conregnabimus.
4.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II. De Sexagesima.
4.2.1
In Sexagesima circumdati sumus tribulationibus quam maximis, ac si non esset locus evadendi. Vendidimus nos sub peccato, in nobis non est virtus solvendi. Unde dicitur prima oratione Sexagesimae: Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus. Optamus potius quam praesumimus, ut verus Dominus noster se intromittat ad solvendum. Simili de causa dicit Joel: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Quod sic exponit Hieronymus in eodem Joele: Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad poenitentiam, et Dominum ineffabiliter novi esse clementem. Et paulo post: Sed quia profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei nosse non possumus, sententiam tempero; et opto potius quam praesumo dicens: Quis scit, si convertatur et ignoscat: Quod ait, quis aut impossibile, aut difficile sciendum est. Peccata separant inter Deum et hominem, quare dubitamus in Sexagesima, utrum Dominus sit nobiscum, et propterea dicimus in Introitu: Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem: quare faciem tuam avertis? Oblivisceris inopiae et tribulationis nostrae? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra? Unde Augustinus in psalmo XLIII. Inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et persequentium, humiliata est anima nostra ad hoc ut te invocaremus, et dares auxilium de tribulatione: Venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus.
4.2.2
Et iterum: Exsurge, Domine, adjuva nos et redime nos propter nomen tuum, hoc est, gratis propter nomen tuum, non propter meritum meum: quia tu dignus facere, non quia ego dignus sum cui facias. Est in epistola bonus athleta, qui nos confortat, ut quaeramus viam evadendi de captivitate, et despiciamus dominos, qui nos ad delendum tenent. Dicit indignando super eos qui malis cedunt: Libenter suffertis insipientes: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, etc. Nos captivi obedientes, secundum gradum arripimus, id est, de tribulatione conscendimus ad inquirendum nostrum proprium Dominum; sciant, dicimus, gentes quoniam nomen tibi Dominus. Unde Augustinus. Cognoscant, inquit, quia nomen tibi Dominus, tanquam non vero, nec suo nomine nuncupentur, quicunque alii Domini nominantur, quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati, nec Domini sunt. Tractus, Commovisti, Domine, ostendit terram commotam conscientia peccatorum. Post terram commotam semen inducitur. In septuagesima increpati sumus, quia otiosi stetimus, inducti sumus, ad veniam colendam: in ista Sexagesima semen jacimus.
4.2.3
Sexagesima percurrit infra Septuagesimam ad quartam feriam Paschalis hebdomadis. Haec quarta feria habet convenientiam cum quarta aetate mundi, in qua David et Salomon regnaverunt. In quarta aetate gens illa coelestis fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa templi etiam sanctissimi altitudine, totum nobilitabatur in orbem: In nostra vero quarta feria triumphat David, qui vicit leonem: Salomon aeternus, pacificus regnat, de quo dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Templum aedificat nobilissimum Deo patri qui dicturus est fine, Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab initio mundi. Ad id regnum per sexagesimam nos oportet currere. Senarius enim numerus partibus suis computatus, primus perfectus est sexta unum tertia duo, meridies tria: unum enim et duo et tria sex faciunt. Hic numerus perfectionem demonstrat. Beda libro de temporibus: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed, sicut Augustinus ait, Ideo Dominus, qui simul omnia creare valebat, in eo dignatus est operari, quia numerus ille est perfectus. Senarius per denarium ductus sexaginta faciunt. Denarius ad mercedem operum respicit. Si quis per senarium, id est, perfectionem, mercedem operum requirit, ipse percipiet regnum, quod nobis promittitur in quarta feria Paschali.
4.3
LIBER PRIMUS. CAPUT III. De quinquagesima.
4.3
Quinquagesima in tertio gradu consistit. Antea dubitamus utrum proprius Dominus nobiscum esset, an non. Jam tenemus illum, et dicimus: Esto mihi in Deum protectorem et in locum refugii, ut salvum me facias. Jesum precamur ducem militiae nostrae, dicendo: Et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me. Jam in expeditione sumus, advenit doctissimus athleta, solito more nos hortans docet quibus munimentis muniri nos oporteat, et dicit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec. De quibus dicit in alia Epistola: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei. Triumphator militiae nostrae Deus est cui dicitur: Tu es Deus qui facis mirabilia. Et iterum: Liberasti in brachio tuo populum tuum. Tractus vero Domino nobis praecipit servire, qui nos fecit, non ei cui nos vendidimus nosmetipsos. In sexagesima seminavimus, in quinquagesima fructum colligimus. Quid quaesivit caecus a Domino, qui nos praefigurat? Nihil aliud nisi ut frueretur lumine: fructum quaesivit, fructum invenit. Ista Quinquagesima secundum diem, primum venerabilis Paschae tangit, sicut enim senarius perfectionem operum demonstrat, ita quinquagenarius omnia bona opera, quae perficiuntur per quinque sensus corporis. Quinquies decem quinquaginta. Quisquis per exteriorem administrationem decem verba legis compleverit in Spiritu sancto, non dubitat ad consortium perveniendum esse beatae resurrectionis, quae celebratur in Pascha Domini. Per sabbatum venimus ad Dominicum: sic et per septiformem spiritum legem implendo ad resurrectionem. Tres gradus sunt trium officiorum, quos infiximus usque ad hunc locum. Primus continet planctum captivorum qui esse nolunt sub dominis vitiorum, secundus voluntatem fugae demonstrat; dummodo propitius Dominus velit eos suscipere, ac non a se repellere. Tertius consilium agit, quomodo fugiat, praesumens jam de susceptione, bonum consilium adipiscitur juxta verba Introitus: Esto mihi in Deum protectorem. Si quis tacito vel verboso sermone voluerit fari, non ut caetera, quae in memoratis officii continentur, ita aptari in eis gradibus quomodo excerpta, volabo ad quamdam arborem Augustinum, sedeboque in ramis ejus: forsan defendar sua densitate a rapacibus accipitribus. Scribit idem in libro decimo sexto de Civitate Dei: Non sane omnia, quae gesta narrantur aliquid etiam significare putanda sunt: sed propter illa quae aliquid significant, etiam ea quae nihil significant, attexuntur. Non solo enim vomere terra proscinditur: sed ut hoc fieri possit, etiam caetera aratri membra necessaria sunt: Et non soli nervi in citharis atque hujuscemodi vasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint, insunt etiam caetera in compaginibus organorum, quae non percutiuntur a canentibus, sed ea, quae percussa resonant, his connectuntur: ita in prophetica historia dicuntur et aliqua quae nihil significant, sed quibus adhaerent quae significant, et quomodo religantur. Diximus tres gradus nitentium ad pugnam: simili modo dicimus tres articulos triumphi, id est, unam sabbati, quartamque, et septimam. Quia diximus Septuagesimam nostram pendere a septuaginta captivitatis annis prioris populi in Babylonia, bonum est ut respiciamus eosdem articulos, quibus populus ille ad plenam libertatem pervenit. Prima reversio fuit facta sub Zorobabel duce, et Jesu sacerdote magno, in quinquagesies mille hominibus, quod jam praescripsimus. Ubi hoc notandum est, quod in libro Esdrae scribitur, Omnis multitudo quasi vir unus. Unde Beda in expositione ejusdem: Nota gratiam primitivae Ecclesiae, in qua multitudinis credentium erat cor unum et anima una etiam in hoc transmigrantium coetu reperiri: ita ut cum tantus esset exercitus, qui prope quinquaginta millium summam compleret, et hic diversi gradus et conditionis existens, nihilominus omnis multitudo ob eamdem fidem et dilectionem quasi unus esse videretur homo, donante illo qui habitare facit unanimes in domo. Secunda reversio est sub Esdra, sicut ab eodem scriptum est: Promovimus ergo a flumine Ahaua duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Jerusalem, et manus Dei nostri fuit super nos, et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, et venimus Jerusalem, et mansimus ibi diebus tribus. Die autem quarta appensum est argentum et aurum, et reliqua. Sed nondum muri Jerusalem reaedificati erant. Unde et in sequentibus legitur: Et factum est in mense Casleu anno vigesimo, et ego eram( Neemias) in Susis castro, et venit Anani unus de fratribus meis, ipse et viri Juda, et interrogavi eos de Judaeis, qui remanserant, et supererant de captivitate, et de Jerusalem dixerunt mihi: Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione sunt et in opprobrio, et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni. Tertia reversio sub eodem facta est: sic enim scriptum est: Miserat autem rex principes militum et equites, et audierunt Sanaballat Oronites et Tobias servus Amanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israel: et veni Jerusalem, et eram ibi diebus tribus. Iste Neemias aedificavit Jerusalem. Haec propterea praelibavimus, ut nostra coaptaremus priori populo Dei. Hic praetermittamus quartam feriam, quando intravimus in pugnam, quoniam in altera periocha tractanda est. Dies dominicos sequimur.
4.4
LIBER PRIMUS. CAPUT IV. De Quadragesima.
4.4
In Quadragesima aliqua pars pugnae peracta est. Dicit nobis, quem in Quinquagesima protectorem invocavimus, Invocavit me, et ego exaudiam eum, etc. Epistola ita: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Et in responsorio: Angeli Domini custodiunt nos. In tractu: Scuto veritatis circumdati sumus. In Evangelio ad triumphum tendimus, ut dicamus inimico: Vade, Satana, in interitum. In genealogia hominis Christi, in quo triumphus tripudiat, numerum praesentem Quadragesimae Matthaeus sanctificat, quem quadragenario numero generationum scribit descendisse ad terras. Unde Augustinus in lib. II de Consensu Evangelistarum: Acute animadversum est, Matthaeum, qui regiam in Christo instituerat insinuare personam excepto ipso quadraginta homines in generationum serie nominasse. Numerus autem ipse illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac vita regi nos oportet a Christo, secundum laboriosam disciplinam, qua flagellat Deus( ut scriptum est) omnem filium quem recipit. De qua dicit Apostolus: Per tribulationem oportet nos intrare in regnum Dei. Ergo numerus iste laboriosi hujus temporis sacramentum, quo sub disciplina regis Christi adversus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum jejunium, hoc est, humilitatem animae consecravit, et lex et prophetae, per Moysen et Eliam, qui quadragenis diebus jejunarunt, et Evangelium, per ipsius Domini jejunium. Quibus diebus quadraginta etiam tentabatur a diabolo, quid aliud, quam per omne hujus saeculi tempus tentationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate assumere dignatus est, praefigurans? Iste quadragenarius numerus, qui inchoatur a sequenti dominica post Quinquagesimam, finitur quinta feria ante Pascha Domini, quae vocatur Coena Domini. Varietatem diei coenae Domini scribemus, si Dominus dederit, in memorata periocha. Hoc enim sufficit hic commemorare, quod quadraginta a supradicto dominico duo dies supersunt usque ad baptismum, et fiunt quadraginta duo: tot enim mansiones habuerunt filii Israel qui baptizati sunt in mari Rubro, quando exierunt de terra Aegypti, de dura servitute, et pervenerunt ad terram promissionis. Tot enim generationes sunt seriei Christi, cum Jechonia bis computato et eodem Christo. Merito qui ad coelestem patriam tendunt, eodem numero mansionem satagunt, quo filii Israel ad terram promissionis venerunt. Et merito, qui ad Christum transeunt per baptismum, eodem numero ad eum perveniunt, quo Christus ad nos venire dignatus est. Et sicut Hieronymus in libro Mansionum filiorum Israel. Nec mirum, si in illo numeri sacramento perveniamus ad regna coelorum, sub quo Dominus atque Salvator a primo patriarcha pervenit ad Virginem quasi ad Jordanem, qui pleno gurgite fluens, Spiritus sancti gratiis redundabat.
4.5
LIBER PRIMUS. CAPUT V. Cur quadragenarius numerus temporali vitae aptetur.
4.5
Cur autem iste numerus hanc temporalem vitam terrenamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quamvis sit alia fortasse secretior, quia et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus iste quatuor partibus terminatur. Quadraginta autem quater habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. Et iterum ad Januarium: Numero autem quadragenario vitam istam propterea figurari arbitror, quod denarius in quo perfectio beatitudinis nostrae est, sicut in octonario, qui redit, ad primum, ita in hoc creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori.
4.6
LIBER PRIMUS. CAPUT VI. Cur in tempore tali constituta sit observatio Quadragesimae.
4.6
In qua ergo parte anni congruentius observatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua Dominicae passioni? Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui opus est haec convenientia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur, quae utique fallaciter blandiri et illecebrarum succos circumspargere atque jacere non cessat.
4.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. De varietatibus officiorum per diem, usque in resurrectione Domini.
4.7.1
Quarta feria inter Quinquagesimam et Quadragesimam jejunium, quod protenditur in Pascha Domini, inchoamus, usque ad istum diem in expeditione fuimus, hodie pugnam committimus. Hoc ostendit prima collecta Missae, dicens: Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis. In eadem die non est altera varietas, nisi quod usque ad hanc diem Missam celebravimus hora tertia, qua et Dominica die: in hac, hora nona: et deinceps mutatam. Quibus armis pugnare debeamus Joel ostendit, dicens: In jejunio et fletu et planctu; et Egrediatur sponsus de thalamo suo, et sponsa de cubili suo; et Evangelium: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, et reliqua: opinio est aliquorum, ut propterea hac die inchoetur jejunium quadragesimale, quia exceptis diebus sex dominicis infra Quadragesimam quadraginta tantummodo sunt a memorata feria usque in sabbato sancto. Illud enim occurrit, quod sanctus Gregorius tantummodo triginta et sex dies abstinentiae nobis insinuat quadragesimalis temporis: forsan, quia nondum erant additi quatuor dies a supra dicta feria quarta usque ad dominicam Quadragesimae,[ ut ergo Quadragesimae summa compleatur, quatuor dies praecedentis hebdomadae ad illos XLVI dies adduntur: quos simili devotione venerabiles pari abstinentia, id est jejunii observatione custodiendos et sanctorum Patrum auctoritas, et ratio ipsa commendat. Unde et quarta feria, qua hoc jejunium inchoamus, caput jejunii appellari consuevit.] constat etiam alia ratio, quae non abhorret a vero ei cui perspicuum est capitis et membrorum compaginem unum corpus esse. A memorata feria usque in sabbato sancto, quadraginta et sex dies sunt. Totidem numero annorum, templum in Jerusalem aedificatum est. Unde Beda in expositione Esdrae. Coepta est autem aedificatio templi primo anno Cyri regis, et sexto Darii anno consummata, qui sunt anni juxta fidem chronicorum, quadraginta et quinque. Siquidem Cyrus regnavit annos triginta, post quem Cambises filius ejus annos octo, qui in hoc volumine, ut Josephus autumat, Artaxerxes vocatur: post quem Magi qui illum interfecerunt, anno uno post quos Darius usque ad consummationem ac aedificationem templi, annis sex: qui sunt, ut diximus, anni quadraginta quinque. Quaeritur autem quomodo, dicente Domino, Judaeis sub figura templi de passione ac resurrectione sua: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; responderunt ipsi: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et in tribus diebus excitabis illud? cum non amplius quam quinque et quadraginta anni reperiantur a primo Cyri regis usque ad sextum Darii regis annum. Sed si historiam Josephi legamus, in qua post consummationem ac aedificationem templi tres adhuc annos addit, in quibus peribolus, id est, circumposita templo munitionum constructio, et quaedam alia quae remanserant, perfecta sint videbimus, quia recte in aedificatione templi quadraginta et sex annorum poterit summa computari, in quibus eminentiora ejus aedificia fuere completa. Templum hoc Domini corpus significat. Augustinus in tractatu super Joann., libro decimo: Ipsius templi resolutionem, et reaedificationem anniversaria solemnitate celebraturi sumus; ad quam vos exhortamur ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam.
4.7.2
Jam nunc tempus est, jam parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus: sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum, quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint: sed quod breviter dici potest, et facile intelligi, hoc interim dicemus.
4.7.3
Fratres, diximus jam, nisi fallor, hesterno die: Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis, quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unam societatem atque concordiam spiritualem, et gemit unus pauper modo ipse Adam: sed in Christo innovatur, quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adae solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. Adam ergo caro Christi. De Adam ergo templum, quod destruxerunt Judaei, et resuscitavit Dominus triduo: resuscitavit enim carnem suam. Et post pauca: Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis jam hesterno die quatuor litteris Graecis verborum Graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis, et Meridiani, quod est totus orbis, unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad judicium: si ergo facias ista quatuor nomina sua: Ἀνατολή, quod est Oriens, Δύσις, quod est Occidens, Ἄρκτος, quod est Septentrio, Μεσημβρία, quod est Meridies. Ανατολή, Δύσις, Ἄρκτος, Μεσημβρία, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo invenimus ibi et quadragenarium et senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Et iterum post pauca: Jam videte, istae litterae quem numerum habeant, et ibi invenietis quadraginta et sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam Ἄλφα μία, quod est α' unum: habet et δ', quod sunt quatuor, habes quinque. Habet iterum ἄλφα, quod est unum, habes sex. Habet et μ', quod est quadraginta, habes quadraginta sex. Quomodo nos compaginari oporteat corpori Christi quod assumpsit, idem in sequentibus ostendit: Nos simus, inquiens, in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit.+ Qui ita agit ut cantores admonent memorata feria, ipse est in humilitate cordis: Ipsi dicunt: Immutemus habitum cinere et cilicio, jejunemus et ploremus ante Dominum.
4.7.4
Compositor officii nostri juxta admonitionem suam vult circum nos agi: Si quis intravit in scholam disciplinae Christianae quarta feria, non est bonum ut egrediatur nisi post victoriam: quia intravimus quando celebravimus officia consueta, bonum est ut cum capite nostro in die resurrectionis triumphemus. Antequam sanctus Augustinus de numero memorato disputaret, hortatus est catechumenos ut se praepararent ad solemnitatem Paschalem. Petrus apostolus ostendit quomodo se debeant praeparare, dicens: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi, in remissionem omnium peccatorum. Secundum Adam, propterea venit ut per poenitentiam et baptismum reformetur ad suam imaginem primus Adam qui est in quatuor partibus mundi. Quia Adam sparsus est per quatuor partes mundi, illo numero ad colligentem Adam recurramus, quem continet totus orbis primis litteris suis.
4.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII. De secunda varietate quartae hebdomadae Quadragesimae.
4.8.1
Secunda varietas fit in quarta hebdomada Quadragesimae, et in quarta feria. Primum, quae sit varietas; deinde, quare; postremo, si Dominus dederit, cur in quarta feria quartae septimanae. Varietas est per adjectionem unius lectionis et unius responsorii. Prima lectio Ezechielis prophetae: Sanctificabo nomen meum magnum. Gra.: Venite filii. Secunda lectio Isaiae prophetae: Haec dicit Dominus Deus, Lavamini, mundi estote. Gra.: Beata gens cujus est Dominus. Causam promemus Domino miserante: Memorata quarta feria apud cultores Ecclesiae in apertione aurium dicitur. Eadem die agitur scrutinium tertium, quod maximum est inter septem scrutinia. Eadem die tanguntur aures et nares catechumenorum digitis presbyterorum. Eadem die instruuntur de auctoribus et initiis quatuor Evangeliorum. Eadem die percipiunt orationem Dominicam et Symbolum, ad reddendum in sabbato sancto Paschae. Unde Augustinus in libro de Fide et Moribus: Cur ergo baptizandi symbolum tradimus, reddendumque reposcimus? Nihil tale enim factum est erga illos quos per mare Rubrum Deus ab Aegyptiis liberavit. Si autem recte intelligunt hoc significari praecedentibus mysteriis de sanguine ovis postibus illito, et de azymis sinceritatis et veritatis, cur non etiam illud consequenter intelligunt ipsam ab Aegyptiis separationem significare discessionem a peccatis, quam baptizandi profitentur. Scrutinium possumus recte intelligere iter ad baptismum. Scrutinium proprium syntagma habet, et propriam missam. De missa, quam publicam vocamus, est modo dicendum. In ea commemoratio celebratur eorum quae aguntur in scrutinio. Duo officia ibi aguntur: imbuitur namque de fide et moribus. Unde qui supra in libro memorato: Audiant qui baptizandi sunt non solum quid credere debeant, sed etiam quemadmodum se ab hoc saeculo pravo eripiant. Ibi enim necesse est ut audiant quemadmodum credentes vivere debeant. Et iterum: Quod scriptum est evangelizasse Philippum spadoni Dominum, nullo modo dubitandum est, et illa in catechismo dicta esse quae ad vitam moresque pertinent ejus qui credit in Dominum Jesum. Hoc est enim evangelizare Christum, non tantum dicere quae credenda sunt de Christo, sed etiam quae observanda ei qui accedit ad compagem corporis Christi. In prima lectione, quae secundum Ezechielem legitur, demonstratur quomodo catechumenos congreget Deus ad compagem corporis Christi. Eripit eos a priore vita et facit credere in Christum; sic enim legitur ibi: Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus iniquitatibus vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos, et dabo vobis cor novum, et reliqua. Quod sic Hieronymus in eodem Ezechiele: Creator enim omnium sum: percepi eis, et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui, ita ut super credentes, et ab errore conversos, effunderem aquam mundam baptismi salutaris, et mundarem eos ab abominationibus suis, et ab universis erroribus quibus fuerant occupati, et darem eis cor meum, ut crederent in Filium Dei. Eamdem rem in responsorio inveniet, qui quaerit: Venite filii, audite me: timorem Domini docebo vos. Radix enim sapientiae est timere Dominum. Qui primo radicem figit credulitatis, necesse est ut sciat timere Dominum. Unde iterum scriptum est: Fili mi, accedens ad servitutem Domini sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.
4.8.2
At secunda lectione affatim de moribus disputat, in qua ait: Quiescite agere perverse, discite bene facere: quaerite judicium, subvenite oppresso. Et in conclusione ita: Venite et arguite me, dicit Dominus; id est, si ita feceritis, et non reddidero vobis mercedem, merito arguetis me.
4.8.3
Sequens respons. demonstrat catechumenos ad nomen transire dicens: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi. Versus bonos mores electorum demonstrat: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
4.8.4
Fas est ut qui se sponte obtulerunt Deo post instructionem fidei et morum, ad nomen ejus transeant, et ejus firmitate muniantur, cujus haereditate possidentur. Ut opinor, demonstratum est propter fidem et mores quibus instruendi sunt catechumeni, duas lectiones lectas esse eodem die.
4.8.5
Ergo et Evangelium non dissonat ab hoc officio, dicente Augustino super Joannem: Lavit ergo oculos in ea piscina, quae interpretatur Missus baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit tunc illuminavit, quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Modo dicendum est, ut promisimus, quare hoc officium agatur quarta feria quartae hebdomadis Quadragesimae. Per quadragenarium numerum omne tempus saeculi significatur, ut demonstratum est in superioribus ex libro sancti Augustini de consensu evangelistarum: sex dies primi, sex aetates saeculi demonstrant, et sex aetates unius hominis. De quarta tantummodo nunc dicendum est: quarta feria et quarta septimana Quadragesimae compaginantur quartae aetati saeculi et aevo unius hominis. Quarta aetas est a David, dicente Beda in sua chronica, usque ad transmigrationem Babylonis. Et post caetera, a qua velut juvenili aetate, in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec namque in hominibus aetas, apta gubernando solet existere regno. Item in eadem: Quarta aetas mundi non solum cum inchoato gentis Judaeae imperio, sed et cum innovata promissione, quae Patribus olim data est, imperii Christiani sumit exordium, jurante Domino David veritatem, de fructu ventris ejus sedere super sedem ejus. Non immerito eadem die et eadem hebdomada catechumeni ad nomen Christianum accedunt, quae praefigurata est a quarta aetate hominis, id est, juvenili, quae apta est ad gubernacula imperii: et ab eadem aetate saeculi, quae innovata est ex promissione regni Christi. De quo regno Gabriel archangelus Mariae: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur: et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum. Beda in Luca: Accepit autem sedem, sive regnum David Dominus, ut gentem cui David quondam temporalis regni gubernacula simul et exempla justitiae praebuit, quamque modulis hymnorum spiritalium ad fidem atque amorem sui conditoris accendere solebat, hanc ipse factis, verbis, donis et promissis tantum mediator Dei et hominum dignis, ad regnum coeleste et immortale vocaret, atque ad ipsam Dei Patris visionem introduceret.
4.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IX. De tertia varietate sabbati ante Palmas.
4.9.1
Varietas tertia est sabbato ante Palmas; haec est varietas ejus. Praetitulatur in Sacramentario nostro et in Antiphonario, Sabbato vacat: Dominus papa eleemosynam dat. Cogitare oportet quare eadem die potissimum eleemosyna apostolici recitetur, cum per omne tempus anni eleemosyna tribuenda sit. Ubi notandum quod ea quae recolimus cultibus ecclesiasticis circa passionem Domini et resurrectionem atque ascensionem in coelos, in memorationem illarum rerum quae suo in tempore peractae sunt agimus; unde quotidie dicimus in sacrificio missae: Quotiescunque haec feceritis, in mei memoriam facietis. Habemus opus praecedens eleemosynae praesentis sabbati, quod imitemur et ad memoriam nostri reducamus. Infit symmista Joannes:« Ante sex dies Paschae venit Jesus in Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit: fecerunt autem ei coenam ibi.» Et post pauca:« Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus et domus impleta est ex odore unguenti.» Ad indignationem Judae proditoris, juxta Matthaeum, ita Dominus testificat opus mulieris: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me. Nam semper pauperes habetis vobiscum; me autem non semper habebitis. Et post pauca: Amen dico vobis, ubicunque fuerit praedicatum hoc Evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit, in memoriam ejus.
4.9.2
Apostolicus vir, in memoriam devotissimae mulieris, membris Christi facit quod ipsa fecit capiti. Dicit Paulus: Imitatores mei estote, filii charissimi, sicut et ego Christi. Identidem dicit Apostolicus, quamvis non verbis, operibus tamen imitatores mei estote, filii mei, sicut et ego Mariae. Unde Augustinus super Joannem: Factum audimus, mysterium requiramus. Quaecunque anima fidelis vis esse Maria, unge pedes Domini pretiosissimo unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit. Et iterum: Unge pedes Domini bene vivendo, Dominica sectare vestigia, capillis terge; si habes superflua, da pauperibus, et pedes Domini tersisti: capilli enim superflua corporis videntur; habes quod agas de superfluis tuis. Tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria, forte enim in terra Domini pedibus indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? superflua vestra impenditis, sed pedibus meis obsecuti estis. Domus autem impleta est ex odore unguenti, mundus impletus est fama bona mulieris. Hoc pretiosissimum exemplum sequitur apostolicus, utinam et nos sequamur. Ubicunque enim odicium Romanae Ecclesiae agitur, haec fama personat, Dominus papa eleemosynam dat. Det Deus ut et in nobis perseveranter sonet, et acceptum sit quod agimus coram angelis Domini in memoriam nostri.
4.10
LIBER PRIMUS. CAPUT X. De quarta varietate diei Palmarum.
4.10
Quarta varietas est quae dicitur diei Palmarum. Eadem die Dominus de Bethania descendit Hierusalem, quando obviam venit ei turba, Joannes narrat: In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audisset quia venit in Hierosolymam Jesus, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamaverunt: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. In memoriam illius rei, nos per ecclesias nostras solemus portare ramos, et clamare, Hosanna. Quare venerit Hierusalem, Beda in Marco ex testimoniis Scripturarum promit, dicens: Appropinquante autem tempore passionis, appropinquare voluit Dominus loco passionis, ibique proximus manere, ubi constituto ac praefinito ante saecula tempore inveniri posset ab eis, per quos eadem passio erat complenda. Et post pauca: ubi non praetereunda silentio est non tantum concordia in rebus, verum etiam in temporibus Veteris et Novi Testamenti, umbrae et veritatis, legis et Evangelii. Scriptum est namque in lege, dicente Domino ad Moysen et Aaron: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Et paulo post: Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Decima ergo die mensis primi agnus qui in Pascha immolaretur, domum introduci jussus est, quia et Dominus decima die ejusdem mensis, hoc est ante quinque dies Paschae, in civitatem in qua pateretur ingressus est.
4.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XI. De quinta varietate quartae feriae majoris hebdomadae.
4.11.1
Quinta varietas est in quarta feria post Palmas, quae habet varietatem et adjectionem unius lectionis et unius responsorii, cum quinque versibus, ac ex passione Domini, quae ea die legitur, necnon etiam, ut scriptum habemus in libello qui dicitur, Romanus Ordo, ex genu flexione. Intimat supradictus libellus, ex Romana consuetudine debere eadem die ante publicum officium orationes, quas solemus in sexta feria agere, recitari. Quid rationis orationes habeant, sive in quarta feria, sive in sexta, juxta quod Dominus dederit, demonstrabimus in feria ex dictis sancti Augustini: praesenti vero parum intimandum est.
4.11.2
Libet modo primum dicere cur haec varietas agatur in quarta feria, simulque intimare mysterium varietatis. Dicit Augustinus in libro ad Casulanum presbyterum de jejunio sabbati: Quarta sabbati, quam vulgo quartam feriam vocant, consilium reperiuntur ad occidendum Dominum fecisse Judaei. Ex eo demonstratum est quare varietas celebrata sit in memorata feria. Consilium enim fecerunt Judaei ut occiderent Dominum. Sicut actus eorum, qui fuit in sexta sabbati, ad memoriam reducitur, sic et consilium eorum.
4.11.3
In utrisque injuriam fecerunt Christo. Illud mysterium continet praesens officium, ut intelligamus, secundum Adam pro primo Adam mortuum esse, sicut psalmus inquit: Quae non rapui, tunc exsolvebam. Unde Augustinus: Omnino non rapuit, sed quis rapuit? Adam+. Eadem die memoriam nostri reducitur crudele consilium Judaeorum, et mansuetudo Christi; de qua mansuetudine dicit qui supra, in psalmo XLIV: Usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce, diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt+. Hujus exemplo, id est capitis nostri, docemur, ut contra omnem injuriam armemus nos armis orationis et patientiae, sicut scriptum est in Evangelio: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
4.11.4
Postquam tetigerimus officii constituta, ipsa dilucidabunt quid in se contineant. Introitus est: In nomine Domini omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; quia Dominus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ideo Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Nomen Domini in loco isto pro re debemus intelligere. Unde Ambrosius in Epistolam ad Philippenses: Nomen evidens est, quomodo non vocabulum, sed rem quamdam dicit acquisitam ei, sicut illud quod scriptum est: Et cognoscent quia nomen tibi Dominus, hoc est, quoniam tu Dominus.
4.11.5
Interpretatur vero Paulus quid sit illud nomen, In nomine Jesu omne genu flectatur, et reliqua.+ Quamvis ista Ambrosius disserat post passionem Domini, tamen non abhorret a vero, si dixerimus, in nomine Domini posse intelligi, in praecepto Domini. Omne genu flectatur contra adversa mundi, ut superius dictum est, Orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Ad quam rem significandam, orationes praelibabimus ex Romano ordine. Intermisit praeceptor officii, Et omnis lingua confiteatur. Hoc bonum bene locutus est Apostolus.
4.11.6
Bonum nostrum Judaei loquebantur de Christi morte, quae intercessit pro salute nostra, sed male proferebant linguis. Silentio linguae docet nos praeceptor officii vitare malum Judaeorum. Mansuetudo Christi orabat, quam nos imitemur. Sufficit de introitu, qui pertinet ad orationem, quam nos exercere debemus in injuriis persecutorum. Nunc ad orationem missae transeamus, in qua sicut in caeteris sequentibus mortem Christi celebrabimus, quam erat pro nobis passurus. Regnum mortis nos stimulabat, quod venit Christus reverberare. Sic enim dicit: Qui nostris excessibus incessanter affligimur, per Unigeniti tui passionem liberemur. Videamus lectionem, quae aperte passionem Domini demonstrat, dicendo: Oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum. Et in sequentibus, cur oblatus sit, aperit: Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et reliqua. Unde Hieronymus: si posuerit pro peccato animam suam ille quem Dominus conterere voluit, sive mandare, videbit semen longaevum, quod seminavit super bonam terram, de quo et in Evangelio scriptum est: Exiit qui seminat seminare semen bonum.+ Audiamus responsorium: Ne avertas faciem tuam a puero tuo, et reliqua. Unde Augustinus in Psalmis: Et haec commendatio est a puero tuo, id est, a parvo qui jam caruit superbia per disciplinam tribulationis.+ Versus ita sonat: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam, infixus sum in limo profundi. Unde qui supra in eodem: Praefigurans et transformans in se nosipsos, haec ait: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Potuerunt, qui persecuti sunt, etiam occidere, sed amplius quod faciant non habebunt. Et paulo post: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? de limo enim factus est homo, sed justificando ad justitiam. Et paulo post: Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis, id est, tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me+. Primus homo passus est duas mortes: mortem animae et mortem corporis. In prima lectione, et in primo responsorio recolitur mors animae, in secunda et in secundo, mors corporis. Pro utrisque mortuus est Christus. Unde Ambrosius in Epistola ad Corinthios: Sanguis Domini sanguinem nostrum redemit, id est, totum hominem salvum fecit. Caro enim Salvatoris pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra effusus est+. Primus homo unam habuit animam, propterea primum responsorium unus versus sequitur. Videamus primo quomodo secunda oratio congruat intentioni nostrae: deinde, quomodo lectio, postremo quomodo responsorius qui habet quinque versus. Oratio dicit: Deus, qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti, ut inimici a nobis expelleres potestatem. Lectio referta est de passione Domini, quae dicit: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Et iterum: Torcular calcavi solus. In quibus verbis nihil aliud redolet, nisi angelorum inquisitio, cur haberet Christus tincta vestimenta sanguine, et ejus responsio, quia torcular calcavi solus. Quare hoc ageret, in fine lectionis audituri sumus ex gratiarum actione, quae dicit: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis. Hieronymus in Isaia: Pressus, inquit, pondere malorum in nullo alio nisi misericordia Dei spem habeo, qui facit misericordiam in millia diligentibus se. Responsorius secundus quinque versus habens quinque corporis sensus significat in Adam mortuos, quos Christus in moriendo et resurgendo revivificavit, et pristino reddidit statui.
4.11.7
* Responsorius quinque versus habet. Unus homo per quinque sensus corporis mortuus erat. Operatorem mortis diabolum esse per sensus exteriores Cyprianus demonstrat. Offert, inquit, oculis formas illices, faciles voluptates, ut visu destruat castitatem: aures per canora musica tentat, ut in soni dulcioris auditu solvat et molliat Christianum vigorem; linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat.+ De olfactu silet. Faciat Deus ut instigator mortis non habeat locum intrandi ad animum nostrum per odorem libidinosum, quod magis timendum est quam tractandum. In aliquibus verbis versuum responsorii ipse Adam introducitur, a quo nos carnem trahimus. Dicit versus: Quia defecerunt sicut fumus dies mei. Augustinus inquit in eodem psalmo: Unde sicut fumus, nisi propter elationem superbiae? Tales dies dignus fuit accipere superbus Adam, unde carnem Christus accepit. Ergo in Adam Christus, et Adam in Christo. Et iterum: Percussum est sicut fenum, et aruit cor meum. Respice ad Adam, unde genus humanum. Unde enim nisi ab illo haereditaria ista paupertas. Dicat ergo jam cum spe in corpore Christi positus ille aliquando in suo corpore desperatus: Percussus sum sicut fenum et aruit cor meum+. Passio quae legitur, nostra corda confirmat. Ostendit Judaeorum consilium praevaluisse ad tempus, et in mansuetudine Christum perseverasse. Proposuimus tantum dicere de varietatibus, quapropter reticemus de sequentiis missae, quia congruit ut ad memoriam reduceremus mortem Christi, consilio Judaeorum, quam tamen eodem die per patibulum crucis non subiit, oportet ut morte nostra quae jam erat, illam recolamus pro qua ipse dignatus est venire ad passionem
4.12.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XII. De sexta varietate Coenae Domini.
4.12.1
Sexta varietas est in quinta feria, quam vocamus Coenam Domini. In ea non canitur, Gloria Patri, et Filio et Spiritui sancto. In ea consecratur tribus modis oleum trium officiorum. In ea reservatur corpus Domini usque in crastinum, reficiturque in commemorationem refectionis Christi: lavantur pedes fratrum, et pavimenta ecclesiae, nudantur altaria usque in sabbato sancto. In ea die poenitentes veniunt ad solutionem et apud quosdam redditur symbolum a catechumenis, ut in canone Laodicensis concilii continetur: tamen Romanum Ordinem sequentes hanc redditionem servamus usque in sabbato sancto. Optamus ex his omnibus primo, si Dominus dederit, aliqua proferre de ratione olei. Ut Isidorus ait, olea ipsa arbor est, fructus oliva, succus oleum. Est autem arbor pacis insigne: habet et pinguedinem, qua lassi atque infirmi artus recreantur, et gratia praestatur luminis. Illud oportet hoc in loco intimare, ut secundum Apostolum, ex visibilibus invisibilia intelligantur. Sine oleo enim potest Deus sanare infirmos, sanctificareque suos, et daemones effugare. Unde Ambrosius in Epistola ad Corinthios I: Scimus enim et Spiritum sanctum sine manus impositione datum a Deo, et non baptizatum consecutum remissionem peccatorum. Nunquid non hic invisibiliter baptizatus est, quando donum baptismatis consecutus est. Olei naturam audivimus, quae habilis est ad recreandos artus fessorum, et luminis gratiam praestat. Animales enim haec possunt cognoscere: credant etiam quod non possunt videre, ut fiat quod de Apostolo praelibavimus: Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna ejus quoque virtus et divinitas: quod aperte Augustinus, in psalm. XLIV explanat: Oleum enim visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento, oleum spirituale intus est. Potest Deus per se oleum tribuere spirituale, sine corporali; sed propter animales aguntur visibilia, ut invisibilia facilius capiantur. Si quis dixerit, si potest, quare tanto studio observatur cultus consecrationis olei, respondebitur: Nonne antiqui justi potuerunt Deo placere sine circumcisione? Potuerunt utique: sed postquam eis praeceptum est ut circumcideretur, nisi circumciderentur, peccati vinculo tenebantur. Unde Augustinus ad Seleuciam: Antiqui justi si non circumciderentur, non erat eis peccatum; postea vero quam jussit Deus ut circumcideretur Abraham, ejusque posteritas, jam nisi fieret, peccatum grave fuit. Apostoli autem hac arte, id est olei, utebantur in redintegratione infirmorum, apostolici viri in consignatione neophytorum. Quapropter non sine peccato a nobis potest dimitti quod eorum auctoritas consecravit. Sic enim scriptum est in Evangelio: Exeuntes praedicabant, ut poenitentiam agerent, et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. Unde Beda: Dicit apostolus Jacobus: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini: et si in peccatis sit, dimittentur ei. Unde patet ab ipsis apostolis hunc sanctae Ecclesiae morem esse traditum, ut energumeni, vel alii quilibet aegroti, ungantur oleo pontificali benedictione consecrato. De eo oleo quod infunditur super neophytos, non tale quid legimus, sed tenemus apostolicam consuetudinem, et auctoritatem suam accepimus a Romana Ecclesia, quam pro lege tenere oportet, dicente Augustino ad Casulanum presbyterum de jejunio sabbati: In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei vel instituta majorum pro lege tenenda sunt. Nunc vero quia demonstratum est de generali ratione olei, restat ut primo dicamus de oleo quod consecratur pro infirmo. Consecratur enim in ipso officio consecrationis corporis et sanguinis Domini: non habet proprium officium, id est, nec in capite verba salutationis, nec Oremus, nec in fine concluditur ut caeterae orationes: Per Dominum nostrum Jesum Christum, sed tantum, in nomine Domini nostri Jesu Christi. In eo loco ubi solemus uvas benedicere, ibi consecratur oleum pro infirmo, concluditurque conclusione: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Unde intelligimus embolim esse supradicti officii. Supradictum officium immolationem Christi et Ecclesiae tantummodo tenet. Qui enim peccato vivit, non immolatur Domino: qui peccato moritur, immolatur Domino. Nisi infirmitas accideret ex peccatis, non diceret Jacobus, Et si in peccatis sit, dimittentur ei. In Epistola quae legitur eadem die ostendit Paulus quibus peccatis accidat infirmitas, dicendo: Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ideo inter nos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. Hic ostendit vulnera, Jacobus coapostolus ejus medicinam: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Quid infirmum salvet, hic manifestat, scilicet oratio fidei, cujus signum est olei unctio. Si propterea infirmantur quia manducant corpus Domini indigne, quibus tamen subvenit olei unctio, id est, gratia Dei per orationem presbyteri, merito consecratio de qua nunc agitur consecrationi corporis et sanguinis Domini jungitur, quae fit in commemorationem passionis Christi, per quam auctor peccati aeternaliter prostratus est. Passio Christi auctorem mortis destruxit: gratia ejus, quae significatur per olei unctionem, arma ejus, quae sunt peccata quotidiana, destruxit. Novissima oratio consecrationis Dominici corporis ex voto poenitentium fit, de quibus dicitur: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Congrue in ea consecratur oleum pro poenitentibus, ubi eorum sacrificium Deo offertur. Quoniam de olei natura, et quid significet, et cur in tali loco consecretur, summatim perstrinximus, consequens est ut aliqua tangamus de verbis consecrationis. Ait enim: Emitte Spiritum sanctum tuum paracletum de coelis in hanc pinguedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem corporis. Paracletum est hic additum, quod non invenitur in sequentibus, ut reor, non sine causa alicujus mysterii. Primo videndum est quid operetur Spiritus sanctus in singulis, inde apparebit cur addatur in ista. Exorcismus olei jubet recedere diabolum a catechumeno, qui adhuc pro mortuo deputatur, quia nondum est baptizatus. Chrismalis unctio sanctificat jam viventem ex mortuis. Oleum pro infirmis, medelam praestat sauciatis. Unde in eadem, ad evacuandos omnes dolores, omnes infirmitates, omnem aegritudinem corporis. Aegritudinem sequitur dolor, dolorem consolatio. Paracletus consolator interpretatur. Qui mortuus est, non dolet: quia non sentit, quem non sequitur consolatio. Qui in Christo sanctificatur per consurrectionem, non eget consolatione ex dolore. Nunc transeundum est ad principalem consecrationem chrismatis. Ipsa enim dicitur principalis, quia ad ejus unctionem principalis spiritus tribuitur. Habet enim proprium officium per se. Inchoatur a Sursum corda; finitur, Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit. Consecratur in eo loco, ubi pacem inter nos solemus dare. Hoc est opus gratiae Domini, ut pax et concordia regnet in nobis, ut Isidorus ait:« Olea est arbor pacis insignis.» Haec pax praefigurata est olim in arca Noe, ut verba ejusdem consecrationis testantur, dicendo: Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso similitudinem futuri muneris columba demonstrans, per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Hic non solum oleum, sed et balsamum, consecratur. Balsami arbor est una aromatum, quae sunt odoriferae, ut idem Isidorus. Aromata sunt quaeque fragrantis odoris, quae India vel Arabia mittit, vel Italiae regiones. Nomen autem aromata traxisse videntur, sive quia aris imposita, divinis invocationibus apta videantur, seu quia sese aeri inserere ac miscere probantur+. Odor balsami in oleo, opinionem bonarum virtutum late dispersam, operante gratia Spiritus sancti demonstrat. Additur oleo balsamus, quia nitet in vultu Christi coelestis splendor. Unde Hieronymus in psalmo quadragesimo quarto ad Principiam virginem: Virgo de virgine, qui non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est. Nisi enim habuisset in vultu quiddam oculisque sidereum, nunquam eum statim secuti fuissent apostoli, nec qui ad comprehendendum venerant, corruissent. Ipse nitor exhilarat, operante Deo, vultus electorum, ut cum magna delectatione actus eorum imitemur. Unde praesens oratio. Nam et David prophetico spiritu gratiae suae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et paulo post: Haec olei unctio vultus nostros jucundos efficit ac serenos. Vultus nostros, manifestationem operum nostrorum intelligimus. De qua re Augustinus in psalmo centesimo quarto: Gratia quaedam, quae est hominum ad homines, perspicua ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur in nitore divino: et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit. Et paulo post: Tanta enim ejus est gratia, ut multi qui in eum non credunt laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest hoc quod jubet implere. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant: amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus, quia excellenter unctus, id est, Christus. Sequitur exorcismus olei; ut Isidorus: Exorcismus Graece, Latine conjuratio; seu sermo increpationis est adversus diabolum, ut discedat; et concluditur sic: Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Illo inunguntur catechumeni, ut si quae maculae inhaeserunt corpori aut menti, postquam ad scrutinium accesserunt, recedant, et munimentum deinceps habeant per hanc unctionem, ut non possit diabolus repedare. Verba orationis haec demonstrant, dicendo, ut si quae illis adversantium spirituum inhaesere reliquiae, ad tactum sancti olei omnes abscedant: nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas, et reliqua. Haec increpatio sive conjuratio ad diabolum, digna est habere judicium novissimum, in quo judicandi sunt mortui et vivi et saeculum per ignem. Ibi se scit potissimum diabolus damnandum, illius tremore undique concutitur: at qui jam resurrexerunt et vivunt cum Christo, illi audiant bona sibi promitti, per eumdem qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti. Tres commemoratae consecrationes ex una eademque substantia fiunt, id est olei liquore. Sic namque Spiritus sancti substantia una, qui tamen dividitur, multiformiter per gratiam donorum suorum: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alteri fides, alii gratia sanitatum, et reliqua. Haec videntur nobis habilia esse ad dilucidandas consecrationes nostras. Sermo sapientiae bonam conversationem tenet, eorum scilicet quibus loquitur praesens Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi est Christus in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite. Hunc saporem gustavit qui ait: Gratia Dei sum id quod sum. Ecce habes oleum: addatur sermo scientiae. Scientia ad doctrinam pertinet: quoniam in illa laboravit Paulus, propterea subjunxit, et gratia ejus in me vacua non fuit. Habes et balsamum. Ubi haec duo conjuncta fuerint, perfectum faciunt servientem. Sequitur, Alteri fides, fidem in promptu ad duo opera introducimus, ad expulsionem videlicet, ut Apostolus: Si habuero fidem, ita ut montes transferam: et ad munimen, de quo dicitur, sumentes scutum fidei. Habes exorcismum olei, ut ipsa veritas testatur, dicendo, Si quae inhaesere reliquiae adversantium, ad tactum sanctificati hujus olei abscedant. Et iterum: Nulla refugis virtutibus sit facultas. Sequitur, Alii gratia sanitatum: habes oleum pro infirmo. Verba hujus orationis demonstrant, non solum necessariam esse medicinam corporalem, sed potius spiritualem, dicendo juramentum mentis et corporis. Peccatis infirmatur mens, gratia Domini sanatur: sine istis, ut reor, nullus aulam coelestis regni intrat, id est, nisi habeat conversationem bonam, et doctrinam sive verbis, sive moribus, qui non possunt abscondi, dicente Apostolo: Similiter autem et facta bona manifesta sunt quae aliter se habent, abscondi non possunt nisi habuerit fidem, sine qua nemo potest placere Deo: nisi habuerit quotidianam gratiam curationum, quia quotidie peccamus. Quapropter haec praecipue imprecantur a sacerdotibus per ministrationem olei, ut omnes generaliter accipiant, quia nisi ea dederit gratia Dei, non sunt habiles regno. Dei sequentia dona, non omnes omnia hic possunt habere, sed per multos divisa sunt qui tamen non creduntur divisi a regno Dei, quamvis non habeant operationem virtutum, id est, ut signa faciant et daemones ejiciant: sive non habeant prophetiam, ut secreta Scripturarum revelent, aut futura praedicent: sive non habeant discretionem spirituum, aut genera linguarum vel interpretationem sermonum non erunt extorres a regno coelorum, dummodo habeant fidem, quae per dilectionem operatur. Diximus Deo propitio quo in loco consecretur oleum, et quid in significatione contineat: restat ut dicamus aliqua de ordine consecrationis juxta adnotationem Sacramentarii et libelli qui dicitur Romanus Ordo. De oleo pro infirmo sic continetur in Sacramentario. Antequam dicatur: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, levantur de ampullis quas offerunt populi, et benedicit tam dominus papa, quam omnes episcopi. In Exodo scriptum est, ut populi offerant oleum, dicente Domino: Praecipe filiis Israel, ut offerant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum.
4.12.2
Quando a populis offertur, simplex liquor est: per benedictionem sacerdotum transfertur in sacramentum. Haec administratio significat, debere adesse terrenam administrationem spirituali. Unde dicit Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus? Benedicit tam dominus papa quam omnes presbyteri. Mos est Romanae Ecclesiae ut in confectione immolationis Christi adsint presbyteri, et simul cum pontifice verbis e manibus conficiant: at quia in ipsa periocha concluditur consecratio olei hujus, oportet ut simili modo sicut et caetera, cum pontifice presbyteri oleum conficiant. Dicit libellus Romani Ordinis de consecratione chrismatis: Continuo duo acolyti involutas ampullas cum sindone alba de serico, ita videri possint a medio teneant in brachio sinistro.
4.12.3
Et paulo post: Antequam benedicat, halat ter in ampullam. Et iterum: Ampulla autem, quae cum chrismate est, statim ut benedicta fuerit operiatur, ut a nemine nuda videatur, sed tenente eam acolyto, omnes per ordinem salutent, quam episcopus et diaconi prius salutent.+ Si enim praesens Ordo, ut scriptum est, non agitur, frustravit scriptor laborem operis sui: si autem agitur, frustra nisi aliquid contineat in sacramento. Libet primo dicere de hoc quod dicit, Halat ter in ampullam. Halitus ab interioribus et secretis procedit ad publicum, et vocatur spiritus et naribus ejus est. Pontifex per spiritum suum substantiam Spiritus sancti nuntiat in corpore assumpto a divinitate inhabitare, cujus adventu renovata sunt omnia. Ampulla enim cum chrismate quodammodo corpus Domini ex virgine Maria assumptum significat. Quod antequam transiret ad altare crucis, aliquo tempore coopertum erat, et aliquo nudum: primaevo tempore coopertum erat, quando ita fugit in Aegyptum regem Herodem, quasi non esset Rex regum, et Dominus dominantium: quando ita portatus est ad templum, quasi non esset omnipotens: quando ita regredientibus parentibus ab Jerusalem, requisitus est inter cognatos et notos, quasi non esset ubique: quando ita inventus est in templo, sedens in medio doctorum, atque audiens et interrogans, quasi non esset fons sapientiae: quando ita subditur parentibus, quasi non esset auctor parentum.
4.12.4
In istis omnibus coopertus latebat. Operimentum erat sindon alba, per quam non incongrue possumus intelligere mundissimam specialiter conversationem ejus, qua indutus fuit ab initio. Nudum erat, postquam coepit miracula facere, quae ultra hominum opera erant. Unde Nicodemus, Nemo potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum illo: simulque praedicare et Deum se demonstrare. Ut inquit: Ego et Pater unum sumus. Nisi Petrus intelligeret hoc dictum esse de divina natura, non diceret: Tu es Christus Filius Dei vivi. At postquam transivit ad altare crucis, id est, ad immolationem, quasi ad consecrationem episcopi, ipse est enim summus Pontifex, qui seipsum obtulit Deo Patri, aliqua parte temporis nudum corpus suum demonstravit. Quae pars ad memoriam reducitur per ampullae nuditatem quam episcopus et diaconi salutant. Thomas qui misit digitos suos in fixuram clavorum, et manus in latus, dixit, Dominus meus et Deus meus: nudum salutavit corpus Christi. Nuditatem ejus dicimus manifestationem praesentiae corporalis: similiter, qui manducaverunt et biberunt cum illo, postquam resurrexit a mortuis. At postquam salutata est a pontifice et ministris altaris ampulla, cooperitur ut a nemine nuda videatur: cooperta tamen salutatur ampulla. Christus namque postquam praesentiam suam eis secundum suam dispositionem exhibuit, quos voluit esse testes suae resurrectionis, ascendit in coelum, et invisibilis hominibus factus est. ut ipse testatur: Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Quod est aperte dicere, Visibilis apparui hominibus: rediens ad Patrem, invisibilis ero. Quamvis praesentiam ejus corporalem non videamus, tamen venerando eam quotidie salutamus. Quia tetigimus ad dilucidandum de ratione olei: nunc placet dicere, si Dominus dederit, quare omittamus, Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Triduo jacuit Dominus in sepulcro secundum Evangelium, quod dicit: Sicut fuit Jonas in venire ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Quod ita Augustinus in libro primo Quaestionum Evangeliorum: Sextae feriae diei partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte, pro nocte et die accipiens, hoc est, pro tota die sabbatum nocte et die, et noctem dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc accipiendo partem pro toto, habes triduum et tres noctes.
4.12.5
Triduanam Domini sepulturam ad memoriam reducimus, quam non recolimus celebrando, nisi addatur cum sexta feria et septima quinta. Dominica enim nox in magna gloria celebratur, ut liquet omnibus qui morem nostrae ecclesiae tenent. Unde Augustinus ex sermone ad populum vigiliis Paschae. Deinde sabbati dies a sua nocte incipiens, finitus est vespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominicae diei, quoniam eam Dominus suae resurrectionis gloria consecravit. Illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc istam solemniter memoriam celebramus.
4.12.6
Si juxta Augustinum gloria fuit resurrectio, nempe mors et sepultura, humiliatio ejus est. Si se exinanivit, juxta Apostolum, postquam formam servi accepit, quanto magis cum factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Per tres continuos dies, id est quinta feria, sexta, septimaque triduanam sepulturam ejus celebramus. Ac per hoc ut compaginemur humilitati sepulturae ejus, omittimus excelsa nostra, id est, Gloria Patri, et Filio, et campanarum signa, sive alia quae congruentius tractabuntur cum ad dilucidandum ea perventum fuerit. Panis coelestis, id est, corpus Domini, reservatur a feria quinta usque ad Parasceven. Secundum Augustinum ad Januarium. Sunt qui quotidie volunt eucharistiam sumere. Valet etiam, inquit, ad hanc similitudinem, quod in primo populo unicuique fidelium manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebat: si uniuscujusque in ore Christiani sacramentum illud, per quod salvatus ac subjugatus est mundus. Nam et ille honorando non audet quotidie sumere, et ille honorando non audet ullo die praetermittere. Contemptum solum non vult cibus iste, sicut manna fastidium. In Parasceve non conficitur corpus Domini. Necesse est ut hi, quibus est voluntas communicandi, habeant sacrificium ex priori die. Dein transitur ad convivium, ex quo Coena Dominica vocatur.
4.12.7
Unde Isidorus: Coena Domini dicta est, eo quod in eo die Salvator Pascha cum discipulis suis fecit. Quali modo illud sanctum convivium celebratum sit, Joannes evangelista narrat: Ecce coena facta, inquiens, cum diabolus jam immisisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Scariothis, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, praecinxit se: deinde misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. Et post pauca: Postquam ergo lavit pedes eorum, accepit vestimenta sua: et cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Quod Augustinus ita in eodem.
4.12.8
Non itaque debemus intelligere veluti jam consumptam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit, et lavit pedes discipulorum; nam postea recubuit et buccellam suo traditori postea dedit: utique nondum finita coena, hoc est dum adhuc panis in mensa esset. Coena ergo facta, dictum est jam parata, et ad convivantium mensam usque perducta: Vidi quemdam religiosum ea die primo aliquid sumere de cibo, et postea lavare pedes peregrinorum, et sic transire ad mensam, Domini nostri exemplo. Lavamus eo die non solum pedes fratrum, sed etiam pavimenta Ecclesiae. Quamvis ornatui possit congruere lavatio eorum, Paschalis festivitatis, tamen non deest aliquid mysterium in eo. Parietes domus, vocabulum habent Ecclesiae quia continent Ecclesiam, non sunt ipsi Ecclesia. Quod possumus intelligere ex interpretatione Ecclesiae. Legamus super Bedam. Ejus lingua discernitur, quid inter synagogam et Ecclesiam sit, atque interpretationem eorum. Verum differt, inquit, inter synagogam quae congregatio, et Ecclesiam quae convocatio interpretatur, quod veteris instrumenti populus utroque vocabulo, novi autem tantum Ecclesia nuncupatur: quia videlicet et pecora et inanimae quaeque res congregari in unum possunt, convocari autem non nisi ratione utentia possunt. Ac per hoc quia Ecclesia non parietes domus: qui tamen propterea sanctificantur ab episcopo, ut in eis velit esse adventus angelorum, et homines in eam introeuntes, ab omni turpiloquio et scurrilitate etiam et inutili cogitatione norint se prohiberi. Audiant qui intrant ecclesiam, quae audivit Moyses, quando voluit visere rubum ardentem, et Dominus, Ne appropries, in quit, huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et iterum angelus ad Josue: Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis: locus enim in quo stas, sanctus est. Calceamenta de mortuis animalibus fiunt. Mortuum animal est Adam, de quo nos mortem traximus. Videamus si aliquo modo mens nostra calceata sit more ejus. Nisi ille fieret mortalis, non haberemus necessitatem dormiendi, non domorum aedificandarum, non necessitatem agriculturae, non esuriremus, non sitiremus, non bella componeremus, quia unicuique satis esset Dei imaginem sibi reservare, et gaudere unione fraternitatis: ut etiam taceam de apertis peccatis, quando circa haec mens studet, calceata est pellibus mortui animalis. Intrantes nos ad sancta loca, ubi Dominus et angelus ejus est, exuamus nos hic calceamentis, et cogitemus de conversatione angelorum ubi est requies sine somno, ubi domus gratia protectionis Dei, ubi opus sine labore, satietas sine esurie, ubi pax perpetua sine bello. Pavimentum ecclesiae, auditores magistrorum significat. Lavatio domus, quae nuncupative Ecclesia dicitur, est signum lavationis pedum fratrum: lavatio pedum fratrum, signum est remissionis peccatorum, sive quando a Domino remittuntur, sive invicem a nobis ipsis.
4.12.9
Augustinus de eo in Joanne: Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille, qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? Nisi quia homo in sancto quidem baptismo totus abluitur non propter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi enim humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic. afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas non mansit in nobis.
4.12.10
Quotidie ergo pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis et quotidie opus habemus ut pedes lavemus, id est ut vias spiritualium gressuum dirigamus.
4.12.11
In ipsa oratione Dominica confitemur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In ipsa die poenitentes ad remissionem peccatorum redeunt juxta Decretalia Innocentii papae, qui dicit: De poenitentibus autem, sive de gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Paschae Domini ejus remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat.
4.12.12
Innocentius tempus praefigit, Hieronymus modum in epistola ad Oceanum de morte Fabiolae, cujus, id est, Fabiolae, poenitentiam laudat de adulterio commisso, dicens: Quid ego in abolitis et antiquis moror, quaerens excusare culpam, cujus poenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae negligentes, jugo servitutis excusso, agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum induere? errorem publice fateretur? et tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae, in publica quodam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine poenitentium? Episcopis et presbyteris et omni populo collacrymanti, sparso crine, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? In istis omnibus cognoscimus valde praesentem diem consecratum esse remissioni peccatorum.
4.12.13
Non enim putamus, praesenti quintae feriae fortuitu hoc accidere. Nos scioli interim dicamus quid nobis videatur rationes habere, quod in ipso die voluit Dominus pedes lavare, cujus exemplo nos pedes et caetera lavamus, quae lavatio remissionem peccatorum significat. Quapropter et poenitentes eadem die ad manus sacerdotum recurrunt, et cur eadem die oleum consecretur. Dominus noster quinta aetate venit in mundum, sextam consecravit suo adventu. De quo Gregorius in libro de Aedificatione templi: Qui et in fine Synagogae venit, et ante initium Ecclesiae, quam ex gentibus collegit.
4.12.14
Sed primo videamus qualis esset aetas quinta, postea intelligere poterimus si eam Dominus invenisset. Dicit de ea dominus Beda: Quinta die pisces avesque aquis eductae. Et post pauca: Successit et vespera, quando imminente jam Salvatoris adventu, gens Judaea propter scelerum magnitudinem Romanis tributaria facta, insuper et alienis regibus est pressa.
4.12.15
Et iterum in eodem, id est de temporibus: Quinta quasi senilis aetas a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini Salvatoris. Et paulo post: In qua ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur+. Quomodo quassata sit Isaias tangit: Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. Quod ita Gregorius in Moralibus: Quid enim calami nomine nisi Judaici populi temporale regnum denuntiat? nitens quidem exterius, sed interius vacuum. Et quia in eodem populo genus jam regale defecerat, et regnum ejus alienigena possidebat, aperte hoc idem regnum quassatum calamum vocat.
4.12.16
Quid vero per linum, nisi ejus sacerdotium exprimitur? quod lineis nimirum vestibus utebatur, quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso jam igne fidei, non ardens: sed fumigans fuit. Incarnatus autem Dominus, calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit: quia Judaeae regnum, quod pene destructum jam fuerat, ejusque sacerdotium, quod ignem fidei non tenebat, non potestate judicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit. Audivimus quassationem quintae aetatis, quam Dominus invenit, audiamus restaurationem, qua Dominus sextam aetatem suo adventu reparavit.
4.12.17
Qua de re venisset ad nos in fine quintae aetatis, in fine quintae feriae hodiernae festivitatis demonstrat, in qua et legem finivit, quod in posterioribus scribemus Deo volente: Nunc dicendum est de his quae secum adduxit. Scribit Daniel: Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
4.12.18
Unde Beda in libro de Temporibus: Nulli dubium, quin haec verba incarnationem Christi designent; qui tulit peccata mundi, legem et prophetas implevit; unctus est oleo prae participibus suis+. De qua unctione dicit Isaias ex persona ipsius Salvatoris: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum. Unde Hieronymus in eodem Isaia: Quando enim consortes nominantur, naturam carnis intellige, quia Deus consortes substantiae suae non habet. Et quia erat unctio spiritualis, et nequaquam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Judaeorum, idcirco prae consortibus, id est prae caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cujus unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit super eum, et mansit in illo. Secundum verba praecedentia propterea venit ut consortes faceret regni sui. Haec unctio conficitur quinta feria, quia ipse venit ad nos quinta aetate mundi. Sed dilatus est quidam modus unctionis a nativitate secundum Isaiam, et Evangelium in specie columbae usque ad baptismum,( quamvis ab initio ex quo coepit homo fieri credamus unctionem in Jesu spiritualem manere) non discrepat ab hac ratione, quod quinta feria consecratur oleum, et unctio servatur usque ad baptismum nostrum. Quem modum Ambrosius manifestat in libro super Lucam: Rogabo, inquit, Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Merito ergo se in corpore demonstravit, quoniam in divinitatis suae substantia non videtur: Vidimus spiritum, sed in specie corporali. Homo Christus Jesus postquam coepit esse homo, semper fuit Deus, cui per incrementa membrorum non credimus aucta esse charismatum dona. In ipso enim inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Unde Hieronymus in Isaia: Noscamus infantiam humani corporis divinae non praejudicasse sapientiae; et iterum: Super hunc ergo florem, qui de trunca radice Jesse per Mariam virginem repente consurget, requiescet Spiritus Domini, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter, nequaquam per partes, ut in caeteris sanctis. Et Beda in Luca: Notanda distinctio verborum, quia Dominus Jesus Christus in eo quod puer erat, id est, habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat: In eo vero quod etiam verbum Dei, Deus aeternus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri: unde rectissime plenus sapientia perhibetur et gratia. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: gratia autem, quia eidem mediatori Dei et hominum homini Jesu Christo magna gratia donatum est, ut ex quo fieri homo coepisset, perfectus esset et Deus. Simile est quod Joannes scribit eum plenum gratia et veritate, eamdem ipsam divinitatis excellentiam veritatis, quam Lucas sapientiae nomine commendans. Et iterum ejusdem in Actibus apostolorum: Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae Dei, quod visibili signatur unguento, quo baptizatos ungit Ecclesia. Nec tamen tunc unctus est Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit. Tunc enim corpus suum, id est ecclesiam suam, praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum: sed ista mystica et invisibili unctione tunc intelligendus est unctus quando verbum Dei caro factum est, id est, quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis, Deo verbo est in Virginis utero copulata, ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc cum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria virgine. Ipse venit tollere peccata mundi, ut memoratus propheta dimittere confractos in remissionem+. Ipsa die finitur lex Veteris Testamenti, quod manifestat ex auctoritate Scripturarum idem in Luca. Moyse quippe mortuo, Josue dux ordinatur, quia lege traditionibus Pharisaeorum corrupta Christus incarnatur. Josue trans Jordanem manna pascit et pascitur, quia Dominus usque ad tempus sui baptismatis caeremonias legis et ipse servat, et a cunctis servari desiderat. Transductam plebem Jordanem Josue petra circumcidit, quia baptismi gratia celebrata, Salvator etiam cogitationum quod lex nequiverat, illecebras fidei severitate praecidit: et tres semis annos quasi solito manna nutriret, sacramenta legis, quamvis ad coelestia promissa paulatim provocans, observare non cessat: donec tempore praefixo desideratum Pascha cum discipulis suis manducans, ita demum mane illucescente, mundissima sui corporis et sanguinis mysteria in crucis altari consecrata quasi azyma terrae repromissionis imbuendis fidelibus afferat. Et iterum: Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite et dividite inter vos. Et hic calix ad vetus illud Pascha, cui finem desiderabat imponere, pertinet. Quo accepto, gratias egit, ob hoc nimirum, quia vetera transitura, et futura fuerant omnia nova. Lex non solvebat peccata, sed puniebat. Christus in quinta feria veteri legi finem dat, peccata absolvit. Idipsum in prima oratione Missae sonat sacerdos, dicendo: Ita nobis ablato vetustatis errore resurrectionis suae gratiam largiatur. Affert et oleum quo ungantur sui consortes, de quibus dicit Petrus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Restat adhuc unum in Romano Ordine, ubi praecipit, ut a quinta feria usque in Sabbato sancto nuda sint altaria: quod aliud non significat, ni fallor, nisi fugam apostolorum, quam ipse Dominus testatur in Evangelio Joannis: Modo creditis: ecce venit hora, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Quod Augustinus in eodem ita tractat: Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis relinquatis+. Altare Christum significat, ut Beda narrat in libro de Tabernaculo et Vasis ejus. Aureum vero altare ipsum Dominum significat, quia miro atque ineffabili ordine ita carnem veram traxit ex Adam, ut a peccato carnis Adae veraciter esset immunis. Quomodo quidem altare utrumque ex unius ejusdemque generis lignis factum, sed non utrumque erat auro coopertum. Sed et in hoc altari nihil carnale offerebatur, verum aromata tantum adolebantur, quia Dominus preces sive lacrymas effundens, non pro suis erratibus, qui nulli erant, sed pro nostra hoc salute faciebat. Sicut enim arca intra velum posita, hominem Deum sedentem ad dexteram majestatis in excelsis, significat ita altare extra velum quidem, sed prope introitum ejus positum, eumdem mediatorem Dei et hominum potest figuraliter exprimere. Vestimenta altaris, Christi sancti sunt, de quibus scriptum est: Et relicto eo omnes fugerunt.
4.13.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIII. De septima varietate, Parasceve.
4.13.1
Septima varietas est in sexta feria, quam Parasceven vocamus. Parasceve, ut Beda ait, praeparatio interpretatur. Quo nomine Judaei, qui inter Graecos conversabantur, sextam sabbati, quae nunc a nobis sexta feria vocatur appellabant: quod eo videlicet die, quae in sabbato fuerant, necessaria, praepararent juxta quod die sexta manna quondam erat praeceptum: sexta autem die colligetis duplum, etc. Qui vero inter Romanos vitam ducunt Judaei, usitatius eam Latine coenam cognominant. Haec sexta feria, sextae feriae primae creationis, et sextae aetatis hujus mundi coaptatur. De sexta feria primae creationis dicit, qui supra in libro de Temporibus: Sexta die terra suis animantibus impletur, et homo primus ad imaginem Dei creatur moxque ex ejus latere dormientis sumpta costa, femina fabricatur. Et iterum de sexta aetate: Sexta aetate praeconantibus prophetis, Filius Dei in carne, qui hominem ad imaginem Dei crearet, apparuit: qui dormiens in cruce, sanguinem et aquam de latere, unde Ecclesiam sibi consecraret, emanavit. Eadem die legitur lectio libri Exodi, in qua agnus, qui die Dominico Jerusalem ad immolandum intravit, immolatur. Dicit lectio: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas( de quo in posterioribus) et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
4.13.2
Dominus noster est agnus, qui incipiente quintadecima luna traditus est, et crucem ascendit parasceve. Sequitur Responsorius, cum quatuor versibus: nullique dubium, quin Christus homo ex quatuor elementis consisteret. Naturale est homini ut ex terra, et aqua, et aere, et igne consistat. Quando naturam hominis assumpsit, haec quatuor elementa assumpsit. Illa pendebant in cruce inter medios duos latrones. Unde unus versus, In medio duorum animalium cognosceris: quod ita Hieronymus in Abacuc: Porro simplex interpretatio et opinio vulgi de Salvatore intelligit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit+. Quamvis de eadem re sit et alter sensus, tamen qui hoc officium constituit, illud intellexit, quod beatus Hieronymus retulit ex vulgi opinione duorum latronum. Oratio sequens memorat: Deus a quo et Judas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit. Duo genera sunt afflictorum. Unum non prodest patientibus, quia non corriguntur per poenas: in quo genere sunt Judas et latro non conversus. Alterum prodest his qui fructuose poenitent quorum typum alter latro portat, venerabilis quidem ex confessione. Hi qui non corriguntur ex afflictione ad corpus pertinent Judae proditoris, et latronis impii: qui corriguntur, ad latronem qui meruit audire. Hodie mecum eris in paradiso. Sequitur lectio Oseae. Antequam dicamus de hac lectione, dicendum est cur addatur. In quarta feria quando consilium Judaeorum de morte Domini ad memoriam reduximus, mortem nostram duplam manifestavimus, pro qua venerat Christus pati, tamen suam passionem usque in sextam feriam servavit, qua die primus parens noster conditus est. Hodierna die, hoc est in parasceve, ad memoriam reducimus suam passionem ad nostram imitationem, de qua dicit Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Idipsum apertius possumus memorare ex lectione quae legitur eadem die; Dicit enim: Erit absque macula masculus anniculus, juxta quem ritum tolletis haedum, et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus. Agnus iste absque macula, Christi corpus significat immaculatum: haedus corpus suum, quod nos sumus, qui peccatores sumus. Utrumque animal memoratur in religione paschae. Sicut ex Scriptura discimus: Pascha nostrum in immolatione esse Christi, ita nostram immolationem in mortificatione vitiorum; et si necesse fuerit in effusione omnium praesentium rerum, etiam et ipsius animae, et sic transeundum ad Patrem. Lectio sequens Oseae dicit: Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et sanabit nos, percutiet et curabit nos, Vivificabit nos, post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Quod sic Hieronymus in eodem Oseae: Percutit ergo Dominus et curat nos, quia quem diligit corripit, et castigat omnem filium, quem recipit: et non solum curat, sed vivificat post duos dies, et tertio die resurgens ab inferis, omne humanum secum suscitat genus. Cumque percussos curaverit, et curatos vivificaverit, et vivificatos suscitaverit, tunc vivemus in conspectu ejus, qui illo absente mortui jacebamus+. In ista resurrectione demonstratur utilitas imitationis nostrae, quia si compatimur, et conregnabimus. Sequitur tractus: Qui habitat in adjutorio altissimi. Expositor Augustinus psalmi praesentis, in praefatione ejus monstrat quam congruenter per praesentem psalmum imitari debeamus passionem Christi. In quo, inquit, imitaturi sumus vias Christi? Nunquid in ea magnificentia qua Deus erat in carne? Aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut talia miracula qualia fecit, ipsi faciamus? Et paulo post: Non hoc tibi dicit, Non erit discipulus meus nisi ambulaveris super mare, aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum, aut nisi aperueris oculos caeci nati. Et paulo post, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quod factum est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Et paulo post: Nec ad ipsa ergo miracula hortatur quae ipse fecit, et antequam esset homo; sed quo te hortatur? ut imiteris quod non posset nisi factus homo. Tolerare enim passiones nunquid posset nisi homo? Mori et crucifigi et humiliari non posset nisi homo. Si ergo et tu molestias hujus saeculi pateris, quas fecit diabolus sive aperte per homines, sive occulte sicut Job, sis fortis, sis tolerans, habitabis in adjutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus+. Longus est iste tractus, quia, quod promissum est nobis in lectione Oseae, ubi dicit, Post duos dies suscitabit nos, in tertia die resurgere in spe debemus tenere, non in re. Unde Gregorius in libro de Aedificatione templi: Hinc est quod propheta alius per resurrectionem Domini humanum genus vidit in fine suscitari, atque ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Ipsa resurrectio in fine tractus memoratur: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Unde Augustinus in eodem psalmo: Quae est longitudo dierum? vita aeterna, fratres, nolite putare longitudinem dierum dici hos, ut sunt dies aestatis dies majores. Tales dies nobis habet dare. Longitudo illa est quae non habet finem, aeterna vita quae nobis promittitur. Et paulo post, Et ostendam illi salutare meum. Nec hoc, fratres, breviter praetereundum est. Ostendam illi salutare meum, hoc dixit, ostendam illi ipsum Christum. Et paulo post: Per fidem adhuc vivimus, et non per speciem? Quando erit species? Quando videmus facie ad faciem? quod dicit Apostolus, quod nobis promittit Deus in magno praemio omnium laborum nostrorum; quidquid laboras, in hoc laboras ut videas. Et post pauca: Ipse qui humilis visus est ipse videbitur magnus, et certificabit nos. Dehinc sequitur passio. In ea velut ipsum Christum in cruce videmus. Refert Romanus libellus quid postea agendum sit, dicens: Statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, in modum furantis. Altare, ut saepe diximus, Dominum nostrum significat, in quo nostras oblationes Patri offerimus vestimenta, apostolos et omnes sanctos. Congruum est ut subtus Evangelium aliquid jaceat propter honestatem; quo sublato, rapitur quod subjectum fuit, quia dedito Christo inter manus iniquorum, apostoli more furum fugerunt et latuerunt. Quod enim significat altare, hoc et Evangelium. Potest in hac sindone intelligi specialiter Joannes, qui perseveravit cum Domino usque ad crucem, qui et audivit, Ecce mater tua; et postea propter metum Judaeorum se occuluit more furum. Post hoc celebrantur orationes. Hic enim dicendum est ex Decretalibus Innocentii papae, quare missa non cantetur in sexta feria et in septima. Nam utique, inquit, constat apostolos biduo isto in tristitia et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse, quod utique, non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celebrari.+ Orationes tantum leguntur.[ Ob hoc quoque non canitur hodie missa, quia in hac die Dominus seipsum obtulit, et ipsa oblatio sufficit ad salutem credentium.]
4.13.3
Hic reddemus quod quarta feria promisimus de sancto Augustino: Prius iterum ad memoriam reduco, quando persequimur ab inimicis, ut semper revertamur ad orationem, unde ita memoratum scutum, Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Quid ait. Ego autem orabam Non quidem dixit quid orabat, sed quid melius intelligimus quam pro eis ipsis? Crucifixo enim maxime detrahebant, quando velut homini quem quasi vicerant illudebant, de qua cruce ille dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Et paulo post: Nobilis utilius erat quod patientiae praebebat exemplum, quam si suos inimicos sine ulla dilatione perdendo, ad hoc nos aedificaret, ut impatienter festinaremus de his quos malos patimur, vindicari; cum scriptum sit, Melior est patiens quam fortis.
4.13.4
Docent ergo nos divina eloquia Dominico exemplo cum audivimus: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi, ego autem orabam, ut quando aliquos sentimus ingratos, non solum non reddentes bona sed insuper reddentes mala pro bonis, nos oremus, et ipsi quidem pro aliis, vel saevientibus, vel dolentibus, et in fide periclitantibus. Nos vero etiam pro nobis primitus, ut animum nostrum Deo miserante atque opitulante vincamus, quo ferimur in ulciscendi cupiditatem cum detrahitur sive praesentibus sive absentibus nobis; deinde dum Christi patientiam recordamur, tanquam ipso excitato, sicut factum est dum dormiret in navi, qui perturbationem cordis nostri tempestatemque tranquillat, animo sedato atque pacato, oremus etiam pro ipsis detractoribus nostris, ut securi dicamus, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; sicut et ille dimittebat qui peccatum quod ei dimitteretur utique non habebat+. Admonitione firmissima sicuti admoniti sumus, et pro nobis oremus, atque pro periculis hujus vitae, et pro haereticis, perfidisque Judaeis, ac pro paganis. Per omnes orationes genuflexionem facimus, ut per hunc habitum corporis, mentis humilitatem ostendamus excepto quando oramus pro perfidis Judaeis. Illi enim genu flectebant, opus bonum male operabantur, quia illudendo hoc faciebant. Nos ad demonstrandum quod fugere debeamus opera quae simulando fiunt, vitamus genuflexionem in oratione pro Judaeis. Similiter et a pacis osculo in istis diebus nos abstinemus: non quod pacis osculum malum sit, ubi ex charitate vero profertur, sed ut demonstretur quam injuriam passus sit Christus a suo proditore, ut et nos vitemus eamdem injuriam in fratribus. Quod dico tale est: locutione et opere debemus subditis monstrare, vitandum esse malum Judae. Signo doloso traditus est Christus: nec mirum si ea intermittamus, ut nostra distinguantur a Judaismo, cum S. Augustinus dicat: Nostrum diem festum paschalemque ideo transire ad Dominicum, ut nostra festivitas distinguatur a festivitate Judaeorum. Dicit ad Januarium: Nam Judaei tantummodo mensem novorum et lunam observant a quarta decima usque ad vicesimam primam; sed quia illud eorum Pascha, quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem ejus et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur.
4.14.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIV. De adoratione sanctae crucis.
4.14.1
Post haec monet libellus memoratus ut praeparetur crux ante altare, quam salutant et osculantur omnes. Crux ab initio, ex quo eam Dominus beavit sanguine suo, ab omnibus fidelibus verbis et operibus glorificata est. Ex multis glorificationibus, quibus glorificata est, pauca pingam in praesenti opere. Dicit Joannes Chrysostomus in homilia de cruce et latrone: Crux spes Christianorum, crux resurrectio mortuorum, crux caecorum dux, crux desperatorum via, crux claudorum baculus, crux consolatio pauperum, crux refrenatio divitum, crux destructio superborum, crux male viventium poena, crux adversus daemones triumphus, crux devictio diaboli, crux adolescentium paedagogus, crux sustentatio inopum, crux spes desperatorum, crux navigantium gubernator, crux periclitantium portus, crux obsessorum murus, crux pater orphanorum, crux defensor viduarum, crux justorum consiliarius, crux tribulatorum requies, crux parvulorum custos, crux virorum caput, crux senum finis, crux lumen in tenebris sedentium, crux regum magnificentia, crux scutum perpetuum, crux insensatorum sapientia, crux libertas servorum, crux imperatorum philosophia, crux lex piorum, crux prophetarum praecognatio, crux annuntiatio apostolorum, crux martyrum gloriatio, crux monachorum abstinentia, crux virginum castitas, crux gaudium sacerdotum, crux Ecclesiae fundamentum, crux orbis terrae cautela, crux templorum destructio, crux idolorum repulsio, crux scandalum Judaeorum, crux perditio impiorum, crux invalidorum virtus, crux aegrotantium medicus, crux emundatio leprosorum, crux paralyticorum requies, crux esurientium panis, crux sitientium fons, crux nudorum protectio. Pene omnis glorificatio qua decorata est sancta crux, precata est orationibus presbyteri post Evangelium. Si quis ea voluerit scrutari, quae ibi deprecata sunt, et mentem referre ad praesentem glorificationem, inveniet ea in virtute sanctae crucis. De qua et Hieronymus in tractatu Epistolae ad Ephesios. Crux itaque Christi non solum nobis, sed et angelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, et aperuit sacramentum quod antea nesciebant. Et Sedulius in Carmine Paschali: Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam.
4.14.2
Dei enim Filius exinanivit se, ut visibilis appareret hominibus. Ea die qua crux deosculatur, humiliatus est pro nobis Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Si hujus mortis imitatores esse debemus, necnon et humilitatis oportet esse. Unde prosternimur ante crucem, ut fixa humilitas mentis, per habitum corporis demonstretur. Humilitatem mentis non possumus amplius monstrare, quam ut totum corpus ad terram prosternatur. Unde Augustinus in psalmo quadragesimo tertio: Quisquis enim ita humiliatur, ut genua figat, adhuc habet quo humilietur; quisquis autem sic humiliatur, ut haereat in terra venter ejus, ultra quo humilietur, non habet. Sic prosternor ante crucem ut Paula prostrata est: de qua laudator panegyricus ejus Hieronymus dicit in libello Vitae ejusdem Paulae: Prostrataque est ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret. Et ego jacens ante crucem, passus Christus pro me, proscriptus est in corde meo, virtutem sanctae crucis, quam accepit ex Dei Filio, adoro. Creaturam nullam colendo ut Deum adoro, sed venerando: unde Apostolus inquit, Honore invicem praevenientes. Omnis substantia quae Deus non est, creatura est; et quae creatura est, Deus non est. Crux Christi ante me posita, Christum quasi pendentem in ea mente teneo. Ipsa verba nostrae deprecationis demonstrant quem adoremus. Dicimus: Crucem tuam adoramus, Domine, et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus. Hic non sunt verba precationis, sed ostentationis adorandae crucis, et glorificandae resurrectionis Domini. Sed et in alio loco solemus dicere: Deus qui unigeniti Filii tui Domini nostri Jesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es, concede propitius ut qui ad adorandum vivificam crucem adveniunt, a peccatorum suorum nexibus liberentur. Quem deprecor, ipsum adoro, prosternor corpore ante crucem, mente ante Dominum, veneror crucem, per quam redemptus sum; sed illum deprecor, qui redemit. De qua adoratione scriptum est in tripartita Historia, libro primo: Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius erat eo quod imperatorem praecedere et adorari illud a militibus moris esset. Item in eodem opere, libro secundo: Audivi enim et Probianum virum in palatio habentem militiam medicorum, crudeli podagrae passione detentum, ibi doloribus liberatum, eique apparuisse sanctam mirabiliter visionem. Cum enim dudum paganus esset, factus postea Christianus, aliquatenus dogma sequebatur: totius vero salutis causam, id est, sacratissimam crucem, nolebat adorare. Hanc habenti sententiam, divina virtus apparens signum monstravit crucis, quod erat positum in altario ejus ecclesiae, et aperte palam fecit quia ex quo crucifixus est Christus, omnia quae ad utilitatem humani generis facta sunt, quolibet modo praeter virtutem sanctae crucis gesta non essent, neque ab angelis sanctis, neque ab hominibus piis+. Fuerunt quidam qui volebant dicere se velle eamdem crucem adorare in qua Dominus crucifixus est. Utinam in omnibus ecclesiis haberetur, prae caeteris merito veneraretur. Quamvis omnis ecclesia eam non possit habere, tamen non deest eis virtus sanctae crucis in eis crucibus quae ad similitudinem Dominicae crucis factae sunt, sicut legitur in libro Historiae Anglorum de Oswaldo fideli rege et Christianissimo, qui in periculo positus, subito fecit crucem, et fixit in terram, eaque adorata, et deprecato Deo coram illa, dedit eis victoriam. Sic enim scriptum est in memorato libro tertio, titulo secundo: Ostenditur autem usque hodie et in magna veneratione habetur locus ille, ubi venturus ad hanc pugnam Oswaldus, signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus coelesti succurreret auxilio. Denique fertur quia facta citato opere cruce, ac fovea praeparata, in qua statui deberet, ipse fide fervens hanc arripuerit, ac foveae imposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec aggesto a militibus pulvere terrae figeretur, et hoc facto, elata in altum voce cunctoexer citui proclamaverit: Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem vivum ac verum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat. Sic enim ipse, quia juste pro salute gentis nostrae bella suscipimus. Fecerunt omnes ut jusserat. Et sic, incipiente diluculo, in hostem progressi, juxta meritum suae fidei victoria potiti sunt. In cujus loco orationis innumerae virtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium videlicet et memoriam fidei ejus. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacro sanctae crucis hastulas excidere solent, quas cum in aquas miserint, ejusque languentes aut pecudes potaverint sive asperserint, mox sanitati restituuntur. Quoniam caetera dicta domini Bedae accipimus, quare non et ista accipiamus in quibus narratur virtus Domini, monstrata per venerationem sanctae crucis? Si quis voluerit dicere, non ita esse actum de ligno sanctae crucis ut Beda narrat, et si ei creditum fuerit, poterit multa testimonia sanctarum Scripturarum evellere, quod absit. Et si quis voluerit succensere praesens factum, Deo rebellis videtur esse qui hanc virtutem praestitit ligno sanctae crucis, ut non in praesenti victoriam solum daret servo suo, sed etiam in sequenti tempore virtutes exerceret per merita sanctae crucis, ut memoratum est in praesenti opere. Quod si aliquis dixerit: Quare non adoras asinum, quia in eo Dominus sedit, sive caetera talia, quae Dominus tetigit corpore suo? secundum parvitatem meam respondeo, quia non lego in auctoritate sanctorum Patrum, miracula et sanitates ex his monstrari, sicut virtute sanctae crucis, et neque me scio per illa redemptum ut per sanctam crucem: neque diaboli artes ita per illa dissipatas, ut per istam; neque portas per illa inferni fractas, ut per istam; neque animas justorum ductas in paradisum, ut per istam. Diabolus, et femina, et vir, et lignum scientiae boni et mali, fuerunt mucro perditionis nostrae: gratia Dei, et virgo quae peperit, et vir, et lignum, sunt in causa restaurationis nostrae, non asinus, non mulier haemorrhoissa, non lapis, non puteus in quo Samaritana hauriebat aquam, et caetera talia. Sed non proderat nasci, nisi mori profuisset; non enim frustra dixit Apostolus: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri. Formam futuri Adae ita lego: Sicut primus Adam causa fuit mortis nostrae, etiam nobis, qui non manducavimus de ligno vetito; ita Christus est causa vitae aeternae. Accessit diabolus ad Adam per feminam, et occidit eum; pulsavit ad ostium Adae, quando suggessit Evae. Aperuit ostium Eva, et per illam intravit ad Adam, quasi suggestio per dilectionem ad consensum. Accessit gratia Domini ad virginem Mariam, et paravit sibi habitaculum in homine Christo, et revixit genus humanum quod occisum erat in Adam. Insuper etiam diabolus, qui coepit regnare per mortem in Adam, accessit ad Christum, et tentavit eum per eosdem aditus introeundi, per quos tentavit primum Adam, et non invenit ostium intrandi, exclusus est foris. Primus Adam accepit legem, ut non manducaret de ligno scientiae boni et mali; si obediret Domino, in ea lege, praemium obedientiae possideret in vitam aeternam, quam ipse perdidit, et nos per illum. Lignum scientiae boni et mali secundum suam naturam non habuit mortem in se, sed fuit in causa ut in eo probaretur obedientia parentis nostri, sive vindicaretur inobedientia. Sicut istud lignum fuit in causa probationis, ita lignum vitae in causa sempiternae vitae. Hoc lignum attulit nobis Dominus noster Jesus Christus per lignum crucis in Ecclesia nostra: ut qui morti debitores eramus per lignum scientiae boni et mali, faceret nos vitae capaces per lignum sanctae crucis. Sicut enim lignum scientiae boni et mali ex sua natura non habuit mortem, ita lignum unde nobis vita sempiterna conceditur, non ex se habet hanc virtutem, sed ex illius virtute, qui, si infirmus fuit ex nobis, vivit ex virtute Dei, cui virtuti nunquam et nusquam potest resisti. Coepit regnare mors et diabolus ab inobedientia ligni scientiae boni et mali: superata est eadem mors et diabolus per obedientiam ligni sanctae crucis. Sicut enim Deo placuit genus humanum restaurare per eamdem naturam per quam perdita erat, id est, per humanam; ita virtutem obedientiae, quae corrupta erat in Adam propter esum ligni, per abstinentiam illius, qui obediens fuit Patri in ligno crucis. Sicut enim illa obedientia primi Adam omnibus profuisset, si permaneret usque ad praemium, quo non possit peccare genus humanum, ita ista omnibus respicientibus ad illam prodest: primus Adam inobedientiae mucrone interfectus est a ligno scientiae boni et mali; secundus Adam per palmam obedientiae a cruce transivit in vitam aeternam, et nos secum duxit. Quod enim erat Adae primo destinatum per lignum vitae, ut feliciter viveret si in obedientia Domini perseveraret, hoc nobis nunc tributum est per lignum quod Christus obediens in nostra Ecclesia plantavit. Unde non immerito crux vivifica vocatur. Adam perditio per quatuor partes mundi dispersa erat, Adam salvatio quatuor partes mundi comprehendit statura corporis sui in ligno. Unde Sedulius in Paschali carmine: Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis: Splendidus auctoris de vertice fulget Eous Occiduo sacrae lambuntur sidere plautae. Areton dextra tenet, medium leva erigit axem, Cunctaque de membris vivit natura creatis. Hanc sanctam crucem totus mundus adoret qui per eam redemptus est, deprecando illum cui potestas est virtutem suam tribuere secundum suam voluntatem, juxta quod disposuit ante saecula unicuique creaturae.
4.15
LIBER PRIMUS. CAPUT XV. De praesentatione corporis Domini in altari, et calicis cum vino non consecrato.
4.15
In superius memorato libro inveni scriptum ut duo presbyteri afferant post salutationem crucis corpus Domini, quod pridie reservatum fuit, et calicem cum vino non consecrato, quod tunc consecretur, et inde communicet populus. De qua observatione interrogavi Romanum archidiaconum, et ille respondit: In ea statione ubi apostolicus salutat crucem, nemo ibi communicat. Qui juxta ordinem libelli per commistionem panis et vini consecrat vinum, non observat traditionem Ecclesiae, de qua dicit Innocentius, isto biduo sacramenta penitus non celebrari. Percussus est pastor, oves gregis dissipatae sunt. Pastores qui videntur esse in Ecclesia, declinatione sui officii demonstrant statum illius temporis, qui tunc agebatur apud discipulos Christi. Dominus enim dixit pridie: Non bibam de hoc genimine vitis, donec bibam illud vobiscum novum: quod manifestat actum esse lectio quae legitur secunda feria post Pascha Domini, dicente Petro: Nobis qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis. Ratus ordo est ut exspectemus usque dum Dominus noster consecret sacramenta corporis et sanguinis sui in cruce, et nova ea faciat per resurrectionem suam: et sic tandem manducemus et bibamus saluberrimum illud sacramentum, non jam pransi, quod apostoli fecerunt in coena Domini, sed jejuni. Et isto ordine post salutationem crucis oportet singulos remeare ad sua.
4.16
LIBER PRIMUS. CAPUT XVI. De octava varietate quae fit die sabbati.
4.16
Octava varietas est in sabbato sancto. Heri retulimus ex decretalibus Innocentii papae hodie non celebrari missam, quod ita esse comperimus ex officio hodierno, quod totam noctem illustrat futuram. Oportet ut hoc discamus ex prima consecratione cerei, quae dicit: Haec nox, in qua destructis vinculis mortis. Et iterum: Haec nox est, de qua scriptum est, et nox ut dies illuminabitur. Vigiliae agendae sunt in nocte ut ex auctoritate Patrum recolimus. Dicit Augustinus ex sermone ad populum in vigiliis Paschae: Dicendum est cur tanta celebritate, hodierna potissimum nocte, vigilias celebremus. Quod die tertio resurrexit a mortuis Dominus Christus, nullus ambigit Christianus. Hac autem nocte hoc factum esse, sanctum Evangelium contestatur. Et paulo post: Illam noctem agimus vigilando, qua Dominus resurrexit, et illam vitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla, nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoavit, quam sic excitavit a mortuis, ut jam non moriatur, nec mors ei ultra dominetur. Et iterum: Cui resurgenti paulo diutius vigilando concinimus, praestabit ut cum illo sine fine vivendo regnemus. Sed et si forte his horis, quibus nos ducimus istam vigiliam, illius adhuc corpus in sepulcro erat, nondumque resurrexerat, nec sic vigilando sumus incongrui, quia ille dormivit ut vigilemus, qui est mortuus ut viveremus. Hieronymus horam certam vigiliarum demonstrat in Commentariis Matthaei, dicendo: Traditio Judaeorum est, Christum in media nocte venturum in similitudine Aegyptii temporis: quando Pascha celebratum est, exterminator venit et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine Agni postes nostrarum frontium consecrati sunt. Unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat exspectantes adventum Christi; et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cunctis agentibus diem.
4.17
LIBER PRIMUS. CAPUT XVII De agnis de cera factis benedicendis.
4.17
Romanus libellus narrat eodem die benedici ceram oleo mixtam, indeque fieri agnos, eosque reservari usque in octavas Paschae. In octavis vero post communionem dari populo ex his incensum ad adolendum, et ad suffumigandum domibus suis: et narrat similiter nos facere debere de cereo consecrato. Cera namque Christi humanitatem designat, ut Gregorius in homiliis. Favus quippe mel in cera est, mel vero in cera, est divinitas in humanitate.+ Agni quos Romani faciunt, Agnum pro nobis factum immaculatum designant. Omnibus rebus nobis Christus ad memoriam frequentius reducendus est, ut Augustinus ad Januarium: Non ideo, inquit, tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad divina mysteria figuranda. Ex omni enim creatura ducitur.+ Quando agnum de cera videmus, Agnus praefiguratus et in Pascha immolatus ad memoriam reducitur. Cui S. Gregorius oleum infudit, quando mysteria Paschalis agni reseravit.
4.18
LIBER PRIMUS. CAPUT XVIII. De cereo benedicendo
4.18
Romanis ita agentibus, nobis quoque praeceptum est a papa Zosimo benedicere cereum. Ut diximus, cera humanitatem Christi designat. Unanimitatem significationis vult habere cereus iste cum columna ignis quae illuminabat populum Israel in nocte. Unde dicitur in consecratione cerei: Haec igitur nox est, quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit. Et paulo post: Sed jam columnae hujus praeconia novimus, quam in honore Dei rutilans ignis accendit. Columna illa Christum praefigurabat, de qua dicit Hieronymus in libro mansionum: Moverunt autem castra de Ramesse mense primo, quinta decima die mensis primi. Altera die post Pascha egressi sunt filii Israel in manu excelsa: Et paulo post: In mense primo quando hiems praeteriit et abiit sibi, quando veris exordium est, quando cuncta renovantur, eximus quinta decima die mensis primi in crastinum Paschae, pleno mensis lumine post esum agni immaculati, et iterum: Et proficiscentes filii Israel de terra Ramesse, castrametati sunt in Socoth. Et post pauca: Profecti de Socoth, castrametati sunt in Ethan, quae est in extremo solitudinis. Tertia mansio offertur post tabernacula, in qua primum videtur Dominus in nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis, ut praecedat populum, et dux itineris fiat. Ethan, nobis resonat fortitudo atque perfectio. Et iterum: Praeparemus nobis fortitudinem, assumamus perfectum robur ut inter errorum tenebras, et confusionem noctis conscientiae Christi lumen appareat: dies quoque noster nubem habeat protegentem, ut his ducibus ad sanctam terram pervenire valeamus. Nam et columna nubis in persona Spiritus sancti accipitur, dicente Gregorio Nazianzeno in sermone de secundis Epiphaniis: Baptizavit, inquit, Moyses in mari et in nube, sed in typo, et in figura, ita enim Paulus pronuntiat. Habuit ergo mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti. Pars columnae, in qua legitur nubem habitasse, protegebat populum Dei, pars altera illuminabat. Namque de Spiritu sancto legitur, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; quod enim obumbrat, protegit. Si enim cereus rutilans illam humanitatem designat quae illuminavit omnem hominem venientem in hunc mundum, profecto et personam Spiritus sancti in eodem cereo debemus intelligere, quae obumbrat casto corpori, ne inficiatur aestu concupiscentiae. Iste cereus qui praefigurat humanitatem Christi, illuminatus benedicitur, quia humanitas Christi, postquam assumpta est a divinitate, semper fuit illuminata. Cui semper benedicitur.+ Illa columna praecedebat filios Israel antequam transirent mare Rubrum; nostra columna, scilicet cereus, praecedat et nostros catechumenos. Lumen ipsius lumen Christi significat, quo et praesens nox illuminatur, gratia scilicet resurrectionis, et catechumeni qui venturi sunt ad baptismum. Ipsam illuminationem designant lectiones quae ante baptismum leguntur, ut in sequentibus monstrabitur. Cereus propterea benedicitur, quia nisi ex benedictione ministri, non potest ex sua simplici natura transire ad mysteria. In mysterio enim erat columna ignis. Quod a diacono benedicitur morem sequitur Romanum: in eo enim archidiaconus conficit agnos. Qui cereus per octo dies neophytorum praecedit pontificem, qui est caput populi, quia columna ignis praecessit populum usque ad terram repromissionis.
4.19.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XIX. De lectionibus.
4.19.1
Diximus cerei lumine Christi lumen significari, quo illuminantur catechumeni: nunc narrandus est, Domino miserante, modus illuminationis, ut ordinate et illuminato itinere pergatur ad baptismum. Doctor catechumenorum conviva debet esse catechumenorum. Hoc egit Christus, quando convivabatur cum publicanis et peccatoribus, ut eos trajiceret in se. Hoc Petro dictum est in Actibus apostolorum, quando ei vas linteum de coelo missum est: Surge, Petre, occide et manduca: quod ita Beda in eisdem Actibus: Surge, inquit, ad evangelizandum praeparare; occide in gentibus quod fuerant, et fac quod es. Qui enim manducat cibum foris positum, in suum corpus trajicit. Praecepit ergo vox divina ut nationes per incredulitatem ante fores positae, interfecta praeterita vita, societati Ecclesiae quam significat Petrus inserantur. Hanc doctrinam significat mensa in tabernaculo Mosaico, quae habet quatuor pedes: quia( ut Beda in libro de Tabernaculo) quadriformi ratione omnis divinorum eloquiorum series distinguitur. Hic oro, intendatis, quam congruentiam habeant lectiones quatuor, et cantica, et orationes quae aguntur propter instructionem catechumenorum, cum quatuor pedibus mensae.
4.19.2
Idem qui supra in memorato: Mensa tabernaculi quatuor pedes habet, quia verba coelestis oraculi vel historico intellectu, vel allegorico, vel tropologico, id est morali, vel certe anagogico solent accipi. Historia est namque cum res aliqua quomodo secundum litteram facta sive dicta sit, plano sermone refertur.
4.19.3
Videamus si prima lectio cum isto pede vadat. Nonne sicut ibi scriptum est de generatione hominis tenetur secundum historiam? Omnino ita credimus, ut ibi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris et volatilibus coeli. Et iterum: Masculum et feminam creavit eos, et sicut ibi narratur, die sexto credimus hominem factum.
4.19.4
Orat sacerdos Deum, qui mirabiliter hominem creavit et redemit, ut homo qui est ad imaginem Dei factus, id est, mentis ratione, resistat catechumenis contra oblectamenta mundi. Doctoris officium est, ut primo instruat catechumenum de sua formatione, dein quomodo cecidisset, dummodo non consentiat carnalibus, ut Adam Evae, posse restaurari ad primam formationem. A doctore habet doctrinam, a sacerdote vero confirmatio impetratur. Secunda lectio plano sermone refert quomodo populus Israel ex Aegypto salvatus sit. Quia in superiore lectione audivit catechumenus suam formationem, in ista audiat redemptionem suam a dominis quibus se vendidit suis peccatis, et audiat quod sicut populum Israel liberavit Dominus de manu Pharaonis, quem delevit in mari Rubro, sic possit et eum liberare de manu diaboli per aquam baptismi. Cui sequitur victoriae canticum: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. Canticum magnam devotionem animi demonstrat, quam solent singulariter devoti percipere, quibus non generaliter respondetur. Exsultat devotus animus, quia videt catechumenos devotos per Dei vocationem et hoc videt ex affectu doctrinae. Istas duas lectiones unum canticum sequitur, quia utraeque in primo pede mensae stant, id est, in allegoria. Vel ideo priorem lectionem canticum non sequitur, quia in illa insinuatur parens, in quo omnes peccaverunt. Doctrinam doctoris confirmat sacerdos, ita deprecando quod uni populo a persecutione Aegyptia liberando, dextra tuae potentiae contulisti, id in salutem gentium per aquam regenerationis operaris, praesta ut in Abrahae filios et in Israeliticam dignitatem totius mundi transeat plenitudo. Transeamus ad secundum pedem mensae. Idem qui supra in eodem: Allegoria est, cum verbis sive rebus mysticis praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur+. Tangamus tertiam lectionem, quae quamvis tertia sit ordine lectionum, tamen propter sacramenta quae continet secundo pedi mensae conjungitur. In ea habemus sacramenta Christi et Ecclesiae: Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus. Secundum historiam, non legimus illud factum, sed in Christo scimus completum, quem apprehenderunt septem dona Spiritus sancti. Unde Hieronymus in Isaia: In adventu Domini Salvatoris nostri septem mulieres, id est, septem gratiae Spiritus sancti, de quibus in consequentibus idem propheta dicturus est, Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et reliqua. Et paulo post: Apprehendent Jesum, quem multo tempore desideraverant, quia nullum alium poterant invenire, in quo aeterna statione requiescerent+. Ecce habes sacramentum Christi, audi et sacramentum Ecclesiae: Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu combustionis. Idem qui supra in eodem: Nota quia sordes filiarum Sion laverit spiritu judicii, sanguinem autem Hierusalem spiritu combustionis. Quod enim leve est lavatur; quod gravius, exuritur. De quo judicii spiritu et spiritu combustionis Joannes Baptista in Evangelio loquebatur: Ego vos baptizo in aqua: qui autem post me venit, vos baptizabit in Spiritu sancto et igne. Ex quo discimus quia homo tantum aquam tribuat, Deus autem Spiritum sanctum, quo sordes abluuntur, et sanguinis peccata purgantur+. Ecce habes hic sacramenta Ecclesiae. Hic demonstratur catechumenis quid amare debeant, ut septem mulieres quae apprehenderunt virum unum: et quid proficiat eis baptismus, id est, ut per spiritum judicii et per spiritum combustionis minora et maxima peccata purgentur. Quam sequitur canticum, Vinea facta est, in quo continetur sacramentum Synagogae. Si modo non est Synagoga conjuncta viro Christo, erit cum plenitudo gentium intraverit. Propter haec duo sacramenta, id est, Ecclesiae et Synagogae, orat sacerdos, dicens, Deus, qui nos ad celebrandum paschale sacramentum utriusque Testamenti paginis instruis, da nobis intelligere misericordiam tuam. Quod doctor docuit, id est, remissionem peccatorum accipere gentes per Christianitatem, et Judaicam plebem, quae vinea dicitur Soreth, quando fuerit vinea Domini Sabaoth domus Israel, id est, vir videns Dominum, hoc orat sacerdos, ut eamdem misericordiam, per quam fit remissio, intelligat Ecclesia, et dicat: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Tertium pedem mensae requiramus. Dicat Beda in quo et supra: Tropologica( id est, moralis) locutio ad institutionem et correctionem morum, sive apertis sive figuratis prolata sermonibus, respicit.
4.19.5
Fas est ut postquam docti fuerint catechumeni de purgatione baptismi, instruantur de moribus. Dicit lectio quarta: Audite audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crussitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: Audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fidelis. Quod ita Hieronymus in eodem Isaia: Sermo divinus non carnis illis bona, sed animae pollicetur. Si enim audieritis me bona terrae comedetis, sive bonum, qui dicit, Ego sum pastor bonus, et delectabitur in bonis et in crassitudine anima vestra. Ergo bona quae animae repromissa sunt, non divitiae et corporis sanitas, et saeculi dignitates, quae etiam philosophi appellant indifferentia, id est, nec bona nec mala, et pro utentium qualitate variantur, sed illa credenda sunt ad quae hortatur Deus: Declina a malo, et fac bonum, et reliqua. Haec vult docere qui dicit, Audite audientes me, ut declinet catechumenus a malis moribus, et faciat bonos; et iterum: Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum. Sicut primae duae lectiones propter historicam narrationem concluduntur uno cantico, sic ista una dilatatur in duobus, propter duas res sibi conjungentes, scilicet mores bonos et coelestem patriam. Unde Propheta: Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram. Et pene in aliquibus reperiuntur eadem in canticis quae in lectione. Dicit lectio: Omnes sitientes, venite ad aquas; canticum dicit, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Lectio dicit: Feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis; canticum dicit, Deus fidelis in quo non est iniquitas. Lectio dicit: Et quomodo descendit imber, et nix de coelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et reliqua; canticum dicit, Audiat terra verba oris mei, exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea.
4.19.6
Quibus in verbis evangelica doctrina monstratur, quam precatur doctor infundi super catechumenos, postea admonet ut non sileant, dicantque quid in corde habeant, et dicit: Date magnificentiam Deo nostro, et reliqua. Jam sunt in ipso introitu ostii baptismalis. Orat sacerdos, qui sentit ex devotione animi vocatos eos esse a Domino, continuam protectionem, dicendo: Concede propitius, ut quos aqua baptismatis abluis, continua protectione tuearis. In quarto cantico teneamus quartum pedem mensae. Beda in eodem anagoge, id est, sensus ad superiora ducens, locutio est quae de praemiis futuris, et ea, quae in coelis est vita futura, sive mysticis sive apertis sermonibus disputat. Audiamus quid dicant catechumeni post admonitionem doctoris: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
4.19.7
Quod Augustinus ita: Et quidem non male intelligitur, vocem esse eorum qui cum sint catechumeni, ad gratiam sancti lavacri festinant. Unde et solemniter cantatur hic psalmus, ut ita desiderent fontem remissionis peccatorum, quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum. Sitivit anima mea ad Deum vivum. Unde qui supra: Quid sitivit? Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei. Hoc est quod sitio, venire et apparere. Sitio in peregrinatione, sitio in cursu, satiabor in adventu. Sed quando veniam? Quod enim citum est Deo, tardum est desiderio. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? ex illo desiderio est et hoc quod clamatur alibi, Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Totum anagogicum sonat. Idipsum deprecatur sacerdos, ut qui festa paschalia agimus, coelestibus desideriis accensi, fontem vitae sitiamus. Inter haec duo cantica non est lectio necessaria, quia( ut praediximus) qui in bonis moribus moratur, restat ut coelestia tantummodo sciat, quamvis propter convenientia lectionis et duorum canticorum, sine altera lectione congrue conjungantur.
4.20
LIBER PRIMUS. CAPUT XX. De duobus cereis.
4.20
Diximus cereum consecratum Christi humanitatem designare, quo utimur pro columna ignis cui conjunximus lectiones. Etenim illius lumen Christi doctrinam signat, qui est fons omnis sapientiae; illo catechumenorum tenebrae expulsae sunt. Qui cereus ideo novo igne accenditur, ut designet Christi doctrinam novam, quae est in Novo Testamento, sive novam gratiam qua illustrata est nox singulariter Dominica, videlicet Christi resurrectione. Additur etiam in libello memorato alter cereus, ubi dicitur: Et tunc illuminantur duo cerei, tenentibus duobus notariis, et reliqua. Nos vero hunc ordinem diligenti cura volumus observare, quoniam Christus lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, dixit choro apostolorum: Vos estis lux mundi. Sit cereus consecratus in Christi persona; sit alter cereus, illuminatus a primo cereo, chorus apostolorum: utrique sint in ecclesia, utrique praecedant catechumenos nostros ad baptismum, praecedant nos ad terram promissionis. Christi apostolorumque constitutione diligentissima cura debemus observare. Per se Christus illuminat Ecclesiam, illuminat et per apostolos. Unde Augustinus ad Januarium, quando ei exponit cur nos jejuni communicemus, cum apostoli non jejuni communicaverint. Namque Salvator, inquit, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressus erat: et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur ut apostolis per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. In duabus varietatibus catechumenorum doctores introduximus, id est, in quarta feria post mediam Quadragesimam, in qua docti sunt de fide et moribus: et in hodierna die, qua perfectius instruuntur. In his duabus varietatibus non reor doctorum variare doctrinam, cum ex his duobus vita nostra pendeat. Unde dicit Beda in libro de Tabernaculo: Vita nostra in praesenti fide et operatione recta consistit. Propterea hodierna die repetitur doctoris opus, ut si forte per oblivionem dilapsum est, quod olim didicerunt catechumeni aut si aliqui nondum interfuerunt, hodie plenius instruantur.
4.21
LIBER PRIMUS. CAPUT XXI. De pronuntiatione lectionum in vigiliis Paschae et in vigiliis Pentecostes.
4.21
Tribus generibus subditorum debitores sumus loqui in ecclesia, scilicet sapientibus, et insipientibus, et domesticis nostris. De sapientibus et insipientibus loquitur Paulus ad Romanos: Sapientibus, inquit, et insipientibus debitor sum. De domesticis dicit ad Corinthios: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Per instantia quotidiana, quae vocat sollicitudinem omnium Ecclesiarum, illam doctrinam monstrat quam quotidie faciebat ad eos qui secum morabantur. Status noctis, in quo legimus quasi insipientibus, monstrat corda insipientium, quibus necesse est ut extrinsecus lumen habeant. Utrosque habemus in ecclesia nostra, et sapientes et insipientes. Melius enim convenit catechumenos comparari insipientibus quam sapientibus. Propter hanc pronuntiationem, quam facimus in vigiliis Paschae et Pentecostes, ista tangimus, ut noverimus quare aliter pronuntietur in officio missae et aliter isto officio. Quae si Dominus dederit, plenius dicturi sumus in officio diurnali et nocturnali. Propter caecitatem cordis catechumenorum, qui sunt insipientes, comparavimus lectiones eorum statui noctis; ut in nocte pronuntiatur lectio, ita pronuntietur in praesentia catechumenorum. Dicit libellus de quo saepe memoravimus, qui continet Romanum Ordinem. Non pronuntiatur lectio libri Genesis, nec lectio libri Exodi, similiter et de caeteris. Si enim hoc observatur, hanc nobis videtur posse habere rationem: eis qui cognoscunt cives coelestis Hierusalem, ut sapientes, pronuntiandi sunt iidem ut amore dulcedinis, nominis civis sui avidius lectio bibatur. Hi vero, id est catechumeni, qui nondum cognoverunt cives Hierusalem, frustra eis profertur auctor incognitus, quibus firmissima auctoritas vilescere potest per ignorantiam.
4.22
LIBER PRIMUS. CAPUT XXII. De canticis.
4.22
Esto, catechumeni in proximo futuri sunt de coetu centum quadraginta quatuor millium, qui cantant canticum novum, quod nemo potest dicere, nisi ille. Pro illo precatur a sacerdote in Sacramentario: et ut ab immaculato divini fontis utero in novam renatus creaturam, progenies coelestis emergat; et quos aut sexus in corpore, aut aetas discernit in tempore, omnes in unam pariat gratia mater infantiam. Et in sequentibus: Ut omnis homo hoc sacramentum regenerationis ingressus, in verae innocentiae novam infantiam renascatur. Propter futuram renovationem in veram innocentiam, jam, quasi factum sit quod cito est venturum, ex persona ipsorum cantat cantor cantica quae caeteri non possunt cantare, qui maculati sunt post uterum baptismi; ut lectio sit ista, sicut nobis videtur, quasi species magistrorum: et canticum, quasi benevolentia auditoris: et oratio sacerdotis atque populi, qui respondent, Amen, confirmatio praecedentis benevolentiae. Cantare solius est in conspectu Domini gaudere prae caeteris de innocentia, qua procul dubio vestiuntur infantes in baptismo. Quamvis propter cantum cantica dici possunt, tamen in libris unde ista excerpta sunt, carmina aut cantica vocantur. De primo scriptum est: Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt, Cantemus Domino. De secundo ita Isaias: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est, etc. De tertio ita in Deuteronomio: Scripsit Moyses canticum hoc et docuit filios Israel. Quartum quamvis non praetituletur in Psalterio de cantico, tamen ab Augustino viro doctissimo habemus illud canticum nominatum. Sic enim scripsit in praefatione cantici, Sicut cervus: Corpus, inquit, Christi Ecclesia est, nec in omnibus qui intrant in Ecclesiam, invenitur tale desiderium; sed tamen quicunque suavitatem Domini gustaverunt, et quod eis sapit, agnoscunt in cantico.
4.23.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIII. De olei unctione in sabbato sancto.
4.23.1
Scrutinium habet suum proprium opusculum, et propterea nos oportet praeterire illud, praecipue quia jam inde operatum est. Sed quia in itinere nostra charissima invenimus, non possumus praeterire ea, nisi visendi gratia osculum eis praebeamus. Ac per hoc libet nunc dicere de olei unctione. Dicitur in Sacramento: In sabbato Paschae ad reddentes, dicit dominus papa post πιστέφειν: Primo dicendum est, reddant; et postea, quid dicat papa: Nempe, lectionem, quam acceperunt quarta feria post medium Quadragesimae, hodie reddunt.
4.23.2
Papa infit: Nec te latet, Satana, imminere tibi poenas; et post paululum: Da honorem Spiritui sancto paracleto, et recede ab his famulis et famulabus Dei; iste est exorcismus papae, ipse praecessit in olei consecratione. De quo officio dicit Gregorius in homiliis: Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter agit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt, nisi daemonia ejiciunt. Sequitur in Sacramentario: Post hoc tangit singulis nares et aures, et dicit eis, Ephpheta. Istud officium praelibatum est in memorata quarta feria, sed fors ideo reperitur quia aliqui nondum venerant, sive per negligentiam perdiderunt quod acceperunt, qui venerant.
4.23.3
Sequitur in eodem Sacramentario: Postea tangit de oleo sancto scapulas et pectus. Ut praediximus, istud oleum ad donum gratiae Dei pertinet, de quo dicebat Paulus: Alteri fides in eodem spiritu. Ad tutamen mentis et corporis imponitur oleum in scapulis et pectore. In armis tutaminis locum scutum solet tenere. Fidem idem Apostolus inter caeteras virtutes pro scuto ponit, dicendo: Sumentes scutum fidei. Per cogitationes pravas et opera diabolus nos corrumpit; propterea munimur oleo exorcismi, id est, scuto fidei in scapulis, quae sunt habiles ad portanda onera, per quas intelligere possumus opera, ut expulsa opera diaboli non habeant locum redeundi. Similiter et in pectore pro munimine cogitationum. Unctio forinseca ostendit quid intus operetur Spiritus sanctus ad invocationem sacerdotis. Et dicit: Abrenuntias Satanae, id est, diabolo, quem in ore tenebas per immolationem idolorum? Iterum: Et omnibus operibus ejus? Quae aliqua sunt carnalia, sicut est voluptas carnis, ad quam pertinet cibus superfluus, et potus, et omnis luxuria? et aliqua spiritalia, sicut est superbia, invidia et caetera. Propter haec carnalia, ut absint, ungitur in scapulis: et propter spiritalia, ut adsint menti, ungitur in pectore. Sequitur: Et omnibus pompis ejus. Ut breviter stringam omnes honores vanos et superfluos hic intelligo: de multis unum proferam. Quando aliquis imperator vel potens festis diebus procedit ad missam, ducitur cum eo inter caeteras pompas phaleratus equus auro et argento, super quem nullus sedet eundo et redeundo. Ecce pompa, ecce frustratus honor. Promissio facta est, ut firma sit, gratiae Dei quasi quodam oleo, tribuendum est. De qua promissione dicit, qui supra, in memoratis: In die quippe baptismatis, omnibus nos antiqui hostis operibus atque omnibus pompis ejus abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suae mentis oculos reducat, et sic servat post baptismum quod ante baptismum spopondit, certus quia jam fidelis est, gaudeat. Per praesentem abrenuntiationem expulsus est prior hospes? per confessionem credulitatis introeat secundus. Quamvis post consecratam aquam interrogetur credulitas, tamen hic a nobis recitabitur propter continuationem expulsionis prioris hospitis et introductionis secundi. Dicit sacerdos: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Confitetur interrogatus se credere. Ecce aditus jam paratus secundi hospitis per fidem. Postea interrogatus, si credat in Filium, respondet credere se. Ecce aditus divinorum operum. Propterea factus est Deus homo, ut nos alloqui posset, et opera suae voluntatis monstrare. Post hoc dicitur: Credis in Spiritum sanctum? Respondet se credere. Expulsae pompae, adoptantur dona vera Spiritus sancti, quae enumerat Isaias.
4.24
LIBER PRIMUS. CAPUT XXIV. Comprobatur ex Evangelio posse salvari catechumenos per confessionem caeterorum fidelium.
4.24
Scriptum est in Evangelio Marci venisse Syrophoenissam mulierem ad Christum, rogantem pro filia, quae habebat spiritum immundum. Cui Dominus dixit: Sine prius saturari filios: non enim est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. At illa respondet, et dicit ei: Utique, Domine. Nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum. Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium de filia tua. Haec mulier Syrophoenissa typum gessit Ecclesiae: quae quotidie rogat Dominum pro filia sua, quae nondum est Christiana, et offert fidem suam pro ipsa, quoniam propter infantiam illa adhuc non potest loqui, quam tamen credimus salvari, juxta illud Evangelii per sermonem matris: Ut ista audivit, propter hunc sermonem, id est, quem mater protulit, humilitatis et fidei, exivit daemonium a filia: ita credimus per confessionem porrigentium infantem ad fontes, expelli daemones a catechumenis. Quod fide matris salvata sit filia, aperte Matthaeus narrat, dicente Domino: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia illius ex illa hora. Unde habemus in libro Bedae scriptum, quem fecit super Marcum. Propter humilem, inquit, matris fidelemque sermonem, filiam deseruit daemonium. Ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a diabolo parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid cogitare boni possunt aut mali. Ex hoc datur intelligi ut adultus, qui potest loqui, ore proprio confessionem suam proferat, quam propterea caeteri offerunt pro parvulis, quia ipsi loqui non possunt. De qua re dicit Augustinus in epistola ad Bonifacium episcopum de parvulis requirentem: Quaeris a me utrum parentes baptizatis parvulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur? Et si non noceant, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fides, quorum eis non potest obesse perfidia? Ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse virtutem, in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem voluntatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem voluntatem, deinceps non possit vinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua voluntate consensit. Si enim secundum sanctum Augustinum alterius voluntate regeneratur parvulus in baptismo, nulli incredibile debet esse, nisi salvetur fide alterius. Non enim potest, ut omnibus liquet, sapientiam habere fidei infans, qui nondum sapit neque intelligit: et qui non, juxta quod in promptu video, multum separatur moribus a pecoribus. Animam habet parvulus, quae vivificat corpus, quam etiam habent pecora: memoriam habet, sed illam quam pecora habent, id est, eam quae per sensum corporis intrat ad animam: nihilominus in caeteris operibus, quantum segregetur, aut non segregetur ab illis, facile potest dinosci; neque hoc mirum, si absolvatur parvulus alterius fide, qui alieno peccato obligatus est. Quae causa sit ut alterius voluntate regeneretur, memoratus Augustinus ad eumdem quem supra, in sequentibus monstrat: Ut autem, inquit, possit regenerari per officium voluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus Spiritus, a quo regeneratur oblatus. Non enim scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium, vel ministrantium fide; sed: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu. Aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae. Liquido hic monstratur morem confessionis nostrae tenuisse Ecclesiam sancti Augustini, id est, ut minister fidem suam offerat pro parvulo, quando dicit: Non enim scriptum est, nisi quis renatus fuerit ex parentum voluntate, aut ex offerentium vel ministrantium fide. Quod propterea dicit, ut intelligamus non esse opus liberandi parvulum voluntate sive fide offerentium, sed Spiritu sancto, qui communis est majoribus offerentibus et parvulis renatis. Tamen ut hoc fiat, id est, ut salvetur parvulus per opera Spiritus sancti, valet multum voluntas et fides offerentium. Et paulo post dicit memoratus Augustinus in memorata epistola: Regenerans ergo Spiritus in majoribus offerentibus, et parvulo oblato renatoque, communis est: ideoque per societatem unius ejusdemque Spiritus prodest offerentium voluntas parvulo oblato. Dicitur quodammodo parvulus fidem habere propter fidei sacramentum, et conversionem ad Deum habere propter conversionis sacramentum, quia est in illo celebrata similitudo fidei, similitudo conversionis. Unde eadem in epistola idem qui supra: Si enim sacramenta quaedam similitudinem rerum earum quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque jam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum, sacramentum corporis Christi, corpus Christi est; sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita et sacramentum fidei, fides est. Nihil est autem aliud credere, quam fidem habere: ac per hoc, cum respondetur parvulos credere, qui fidei non habent effectum, respondetur, fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum: quia et ipsa responsio, ad celebrationem pertinet sacramenti, sicut de ipso baptismo Apostolus: Consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem... Non ait, sepulturam significavimus, sed prorsus ait, consepulti sumus. Sacramentum ergo tantae rei, non nisi ejusdem rei vocabulo nuncupavit.+ Ex sacramento quidem habet similitudinem, quasi ipse parvulus respondeat: ex ore offerentium fidem suam, habet quodammodo fidem. Sicut nos propter similitudinem sepulturae Domini, quam accepimus in baptismo, ipsam rem, id est sepulturam, agimus, ita ex responsione parentum sive offerentium, qui similitudinem credulitatis parvulorum exercent, agitur in infantibus fides. Solemus enim nominare infantem, et dicere ei: Credis in Deum Patrem? atque respondet offerens? Credo. Satis superius demonstratum est ex evangelico testimonio, quod fides offerentis possit eum salvare. Et ex Augustino possumus intelligere eumdem parvulum respondere voce offerentis, ubi dicit: Facit hoc unus Spiritus, ex quo generatur oblatus: et ubi idem Augustinus disputat et similitudine sacramentorum, ad eas res quarum sacramenta sunt, ubi dicit, cum respondetur, parvulos credere qui fidei non habent affectum. Ex quo intelligere possumus, ex similitudine responsionis, quasi ipse parvulus respondeat, sacramentum fidei celebrari in parvulo, et in alio loco, ubi dicit: Nam sicut credere respondent, ita etiam fideles vocantur.+ Ita credo propter opus unius Spiritus sancti, quod offerens respondet, hoc esse illius quem offert. Non diceret toties sanctus Augustinus fidei sacramentum nisi esset aliquis effectus inter rem ipsam et similitudinem ejus, id est, inter sacramentum fidei, quod potest fides nominari, et ipsam fidem, quam homo profert ex intelligibili animo. Sicut enim distat aliquid inter nostram sepulturam, quam accepimus in baptismo, et Christi, qua resurrexit a mortuis, ut ultra non moriatur: ita inter sacramentum fidei et fidem: Tamen ipsa sacramenta ad hoc valent ut nos perducant ad ipsas res quarum sacramentum sunt. Sacramento fidei salvatur parvulus usque ad tempus quo possit discere fidem suam. Unde qui supra, in sequentibus ad eumdem quem supra, dicit: Itaque parvulum etsi nondum fides illa quae in credentium voluntate consistit, jam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fideles vocantur, non rem ipsam annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. Cum autem sapere homo coeperit, non illud sacramentum repetit, sed intelligit, ejusque veritati consona etiam voluntate coaptabitur. Hoc quandiu non potest valebit sacramentum ad ejus tutelam adversus contrarias potestates, et tantum valebit, ut si ante majoris[ rationis] usum ex hac vita migraverit, per ipsum sacramentum, commendante Ecclesiae charitate, ab illa damnatione quae per unum hominem intravit in mundum, Christiano adjutorio liberetur. Hoc qui non credit, et fieri non posse arbitratur, infidelis est etsi fidei habeat sacramentum: longeque melior est illo parvulus qui etiamsi fidem nondum habeat in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis apponit.
4.25.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXV. De consecratione baptisterii.
4.25.1
In prima oratione mundatur et serenatur habitaculum hospitis, qui Deum debet suscipere, et deprecatur ejus adventus, ut ex ipsa oratione possumus cognoscere. Omnipotens, inquit, sempiterne Deus, adesto magnae pietatis tuae mysteriis, adesto sacramentis, etc. In sequenti manifestat se jam habere hospitem cui loquatur: quapropter dicit: Sursum corda. Deinde gratias agit quia dignatus est tam magnus hospes ad tam humile hospitium descendere, ut in eadem oratione monstratur. Et licet, inquit, nos tantis mysteriis exsequendis simus indigni, etc. Deinde recolit miracula quae jam facta sunt per aquam, id est: in primordio creationis Spiritus sanctus ferebatur super aquas, ut virtutem sanctificationis aquarum natura conciperet. Refert et aliud, quod in salutatione arcae factum est.
4.25.2
Unde ita scriptum est in memorata oratione: Deus, qui nocentis mundi crimina per aquas abluens, regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, etc. Postea intrat sacerdos ad expulsionem diaboli, dicendo: Procul ergo hinc, jubente te Domino, omnis spiritus immundus abscedat, etc.
4.25.3
Quali ignominia dignus sit hospes aquae expelli, per suam insufflationem sacerdos monstrat, ut illud impleatur quod Dominus dixit: Nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Ejecto illo hospite munitur aqua crucis signaculo, ut non habeat locum redeundi diabolus. Per invocationem sanctae Trinitatis exemplo baptismi Christi, Trinitas adest in nostro baptisterio per invocationem sacerdotis.
4.25.4
Prima benedictio Patrem invocat, quae dicit: Benedico te, creatura aquae, per Deum vivum, per Deum sanctum, qui te in principio verbo separavit ab arida, et reliqua. Secundae benedictioni Filius adest: Benedico te et per Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui te in Cana Galilaeae signo admirabili suae potentiae convertit in vinum, et reliqua. Spiritus sanctus introducitur in novissimo, et est omnis deprecatio ut sicut Dominus jussis suis aquam fecit obtemperare in superioribus miraculis, ita et nunc eo jubente efficiatur non solum habilis ad abluenda corpora, sed etiam ad purificationem mentis, sicut in sequentibus dicitur, ut praeter naturalem emundationem, quam lavandis possunt adhibere corporibus, sint etiam purificandis mentibus efficaces. Hoc in loco, id est, postquam dixerit sacerdos: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, mutatur vox quasi ad lectionem legendam.
4.25.5
In praesenti oratione humilis deprecatio est, seu aliqua praeparatio mentis ad impetrandum adventum sancti Spiritus in aquam, ut sicut in prima oratione deprecatus est Deus venire in mentem sacerdotis, sic et in sequentibus deprecetur virtus Spiritus sancti, ut veniat in naturam aquae. Ita enim dicit sacerdos: Haec nobis praecepta servantibus, ac si dicat: Non nostra praesumptione tantam virtutem audemus invocare in naturam aquae, sed ex praecepto Domini nostri qui jussit baptismum exercere. Atque deinceps infit: Tu Deus omnipotens clemens adesto, tu benignus aspira, et reliqua quae sequuntur. Post hanc humilem deprecationem vocat sacerdos Spiritum sanctum, et alta voce, id est, alto mentis affectu deprecatur, ut dignetur advenire ad ipsam aquam ita dicendo: Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus tui. Quae deprecanda sunt, ut ibi operetur, sequentia verba monstrant praesentis orationis.
4.26.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVI. De immissione cereorum in aquam.
4.26.1
Clamante voce sacerdotis, ut descendat virtus Spiritus sancti in aquam, cerei neophytorum deponuntur in aquam. Quare hoc? nisi ut demonstretur modo cereus signare Spiritum sanctum? Legitur unam columnam fuisse in itinere filiorum Israel, quae utrumque haberet in ministerio, hoc est, ut lux eis esset in nocte ex una parte, et ex altera protectio nubis in die. De qua dicit sanctus Augustinus in libro XII contra Faustum: Cur non ergo et nobis Christus columna, quia et rectus et simus, et fulciens infirmitatem nostram per noctem lucens, per diem non lucens, et ut qui non vident, videant, et qui vident caeci fiant. Legunturque quasi duae, ut nostra translatio tenet: Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis. Ut enim per cereum illuminatum ad memoriam reducimus columnam ignis, quae figurabat Christum, a quo illuminati sunt apostoli, quibus dicitur: Vos estis lux mundi: sicut a benedicto cereo illuminatur alter cereus, ita per cereos exstinctos sive, ut melius possumus dicere, cereum propter unitatem Ecclesiae, per quem ad memoriam reducimus columnam ignis, Spiritus sancti persona designatur. Unde Gregorius Nazianzenus in sermone de secundis epiphaniis: Baptizavit, inquit, Moyses in mari et in nube, sed in typo et in figura: it enim Paulus pronuntiat. Habuit ergo mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti.
4.26.2
Sine lumine est cereus neophytorum usque ad tempus quo caeteri ecclesiae illuminantur: tempore quo caeteri cerei illuminantur, illuminantur et neophytorum. Postquam enim Spiritus sanctus purgaverit corda neophytorum, et eos introduxerit in societatem et unanimitatem Ecclesiae, tunc illuminabit corda eorum.
4.26.3
Sicut enim in sua persona habet, ut sit communicatio Patris et Filii: habet in operatione, ut conjungat sanctam Ecclesiam, et contineat in unitate. Solemus differre officium illuminandorum cereorum usque ad missae officium: sive propter causam, ut prius accipiant neophyti impositionem manus episcopi, et sic eos credamus illuminari Spiritu sancto, seu propter noctem, in qua celebramus missam, ut sicut gloria resurrectionis illustrata est, ita illustretur lumine nostrorum cereorum. Dictum est, ut aestimo, quare cerei deponantur in aquam ad invocationem Spiritus sancti, quoniam ipsi Spiritus sancti personam aliquo modo demonstrant.
4.27.1
LIBER PRIMUS. CAPUT XXVII. De unctione chrismatis a presbytero, et de impositione manus episcopi super neophytum.
4.27.1
Antequam aliquid dicatur de manus impositione episcopi, dicendum est, qua de causa ungatur neophytus a presbytero in vertice capitis. Ut in gestis pontificalibus legitur, Sylvester papa instituit, ut a presbytero ungeretur neophytus in cerebro; ita enim scriptum est: Hic constituit, ut baptizatum liniat presbyter chrismate levatum de aqua propter occasionem transitus mortis+. Quo tempore Sylvester regeret Ecclesiam, manifestum est: hoc est, tempore quo Nicaenum concilium confirmatum est sub imperatore Constantino. Dein, ut reor, Patres sancti constituerunt, ut ungerentur neophyti a presbyteris chrismate consecrato ab episcopo. Unde unus eorum doctor egregius Beda dicit in tractatu super Actus apostolorum. Nam presbyteris, sive extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum: non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paraclitum baptizatis. Quod si antea agebatur superflue constitutum a sancto Sylvestro, quod jam agebatur. Secundum hoc constitutum, reor, quod ad hoc priore tempore de unctione chrismatis pontifex exspectabatur, ut per manus episcopi omnis unctio charismatis ageretur: usque ad illud tempus non generaliter omnes baptizabantur, praecipue cum imperatores et ministri eorum pagani erant, ac ideo non facile neophytis potuit occurrere episcopus, vel ipsi ad episcopum venire. Sacerdos, qui ungit neophytum, verbis suae orationis solutionem vinculorum et alligationem vulnerum monstrat, dicendo: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum. In istis verbis et curationem intelligimus plagarum, et solutionem vinculorum. Postea addit memoratus sacerdos: Ipse linit te chrismate salutis in vitam aeternam: in istis vero intelligimus salvationem quamdam, quae pertinet ad salutem usque in vitam aeternam. Episcopus vero transilit verba: Ipse te linit chrismate salutis, quasi ditior, non solum ut salvare possit, sed etiam ditare, et dicit: Emitte in eum septiformem Spiritum sanctum tuum paracl ηtum de coelis, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, adimple eum spiritu timoris Domini et consigna eum signo crucis, in vitam propitiatus aeternam. Haec sunt vestimenta, quibus ornari oportet filium regis, ut stare possit in aula coelesti. Qui baptizantur, filii sunt Dei, ut Joannes Evangelista narrat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, et reliqua. Episcopus deprecatur Deum, ut sicut lavare dignatus est hominem per baptismum, ita dignetur vestire regalibus vestibus, quibus indui oportet filios regis. De quibus filiis dicit apostolus Paulus: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis. Ibi induunt se neophyti Christum, ubi renovantur in imaginem ejus qui creavit eos. Mens enim vestis se Christo, quando illo spiritu vestitur, qui requievit in homine Christo, postquam coepit esse homo. Audivi quemdam interrogare, si sine impositione manus episcopi possit neophytus possidere regnum coelorum. Latro qui in cruce confessus est Dominum, et audivit ab eo, Hodie mecum eris in paradiso, non suscepit manus impositionem, quamvis eum baptizatum credamus fuisse in cruce suo sanguine. De quo baptismo dicit Gregorius Nazianzenus in sermone de secundis Epiphaniis: Scio enim et quartum baptismum, quo quis sanguine suo per martyrium baptizatur, quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in hoc, sicut in caeteris formam credentibus et se sequentibus daret.+ De quo baptismo dicit Augustinus in epistola ad Seleucianum: Jam non debemus quaerere quando quisque fuerit baptizatus; sed quoscunque legimus in corpore Christi, quod est Ecclesia, pertinere ad regnum coelorum, non nisi baptizatos intelligere debemus: nisi forte quos angustia passionis invenit, et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur, occisi sunt, quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. Etiam verba S. Sylvestri, qui ob remedium difficultatis episcopum consequendi ante exitum animae, jussit ut liniretur neophytus a presbytero chrismate salutis in vitam aeternam, sic sonant quasi possit recipi in regno coelorum sine impositione manus episcopi. Diversae enim sunt mansiones in domo Patris. De illis qui per negligentiam amittunt episcopi praesentiam, et non suscipiunt manus impositionem, pensandum est, ne forte in justitia illa damnentur, in qua negligenter exercent justitiam, quia debuerunt festinare ad manus impositionem. Sicut enim Christus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei: similiter dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Vere in baptismo dimittuntur nostra peccata, et consepelimur Christo, in resurrectione justificamur, sicut dicit apostolus Paulus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Quis eum suscitasset a mortuis, idem Apostolus manifestat ad Romanos dicens: Quod si spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum a mortuis, convivificabit etiam mortalia corpora vestra. Ad quod opus vivificet Spiritus corpora nostra, superius in memorata epistola demonstratum est, ubi idem dicit: Spiritus vero vivit propter justificationem. De qua justificatione dicit sanctus Augustinus in libro de Civitate Dei vigesimo primo, capitulo vigesimo septimo: Nam quid cui prodest, quod baptizatur, si non justificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei: Ipse etiam dixit: Nisi abundaverit justitia vestra super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum? Christus resurrexit propter justificationem nostram, Spiritus eum suscitavit a mortuis: idem Spiritus vivificat, sive vivificabit et mortalia corpora nostra. Liquido apparet quod resurrectio corporis Christi nobis vivificationem promittat, quae resurrectio fit propter justificationem nostram. Justificatio nostra est in exercitatione bonorum operum, ut Ambrosius ait in tractatu epistolae ad Romanos. Quamvis et justus bonus dicendus sit, tamen genera ipsa posuit, justum in exercitio significans, bonum vero natum qui simplicitate innocens dicatur. Nostra fides ita tenet, ut sine Spiritu sancto neque cogitare, neque agere recti aliquid valeamus. Per manus impositionem intimavit Paulus apostolus accipere Spiritum sanctum credentes, imponendo manus discipulis, quando venit Ephesum, et interrogavit eos dicens: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? quos postea baptizavit, quia Joannis baptismate erant baptizati, et imposuit eis manus, ut acciperent Spiritum sanctum. Acceperunt olim quidam Spiritum sanctum sine impositione manus, etiam antequam baptizarentur, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum Dei. Unde Beda in eodem: Ne baptisma gentibus tradere dubitet quin Petrus sancti testimonio confirmatur, ipsas lavacri aquas, quas sanctificare solet novo ordine percurrentis: quod semel in testimonium fidei gentium, nunquam vero in Judaeis evenisse reperitur. De qua re dicit Gregorius Nazianzenus in sermone de secundis Epiphaniis: Non continuo legem Ecclesiis dedit, si semel aliquando, aut raro aliquid tale factum est: quoniam quidem neque si una alicubi hirundo videatur, veris continuo tempus induxit. Quod miraculi causa fit, sive necessitatis, non est trahendum in consuetudinem. Secundum Matthaeum, modis duobus baptizamur Spiritu. Ipse enim, inquit, baptizabit vos Spiritu sancto et igne. Baptizamur Spiritu sancto et igne: baptizamur Spiritu sancto, quando abluimur a peccatis, quam ablutionem significant albae vestes in baptismate per totum corpus. Baptizamur igne, quando ardorem Spiritus accipimus: ut apostoli acceperunt in die Pentecostes. Baptismum ignis accipimus per impositionem manus episcoporum, qui consumat ligna, fenum, stipulam: quia Deus ignis consumens est, et calorem praestat vitae aeternae, atque lumen videndi ea quae mortalibus oculis clausa sunt. Iste modus apparitionis Spiritus sancti, non fuit necessarius in Christi baptismate: quia non venit ostendere necessario ea operari in homine Christo, quae commemoravimus, quoniam in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; sed in apostolis et caeteris hominibus: Si quis sine isto baptismate migraverit de saeculo, periculosum iter arripit. Hoc praevidens Sylvester papa, quantum potuit, subvenit: et propter absentiam episcoporum, necessitate addidit ut a presbytero ungerentur. Timendum est, ne illa differentia sit inter illum, qui sine impositione manus moriatur, et inter illum qui eum accipit, quae est inter stellarum claritudinem, hoc est, quamvis non excludantur a regno Dei propter caetera bona opera, tamen non habeant illum locum, quem haberent, si illam acciperent. Non nego posse hominem accipere Spiritum sanctum sine impositione manus, si eum Dominus dare voluerit: sed eum oppido constringit apostolica observatio, quam exercuerunt per manus impositionem, et cura praesens ecclesiastica, qui per negligentiam perdit manus impositionem. Conferamus eadem dona, juxta Augustinum, cum beatitudinibus demonstratis in monte: et videamus ex verbis Augustini quantum periculum incurrat, qui negligenter exit de mundo sine impositione manus. Moratus doctor sapientiam comparat pacificis: in quibus ordinata sunt omnia, nullusque motus adversus rationem rebellis est+. Secundum hanc comparationem non est pacificus, qui sapientiam non habet, neque Filius Dei. Si non fuerit pacificus, Filius Dei non est: quapropter non intrabit in aulam coelestem. Intellectum comparat mundis corde, qui purgato oculo cernere possunt, quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Secundum haec, qui non habet intellectum, quo vadat? quia caecus est, et nescit quo vadat. Consilium comparat misericordibus, qui dimittunt, ut dimittatur illis; et adjuvant caeteros sicut se volunt adjuvari. Sine hoc dono nemo pervenit ad regnum Dei, dicente Evangelio: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Fortitudinem comparat esurientibus, qui laborant desiderando gaudium de veris bonis. Qui potest adipisci regnum coelorum, nisi desiderans gaudia verorum bonorum? Scientiam comparat lugentibus, quia jam cognoverunt in scripturis, quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona et utilia ignorantes aperuerunt.
4.27.2
Nisi enim homo agnoscat errorem suum et ab eo se corrigendo revertatur, non est aptus regno Dei. Pietatem comparat mitibus: qui enim pie quaerit sanctam Scripturam, et non reprehendit quod nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est, mitem esse, ipse possidebit terram. Timorem comparat humilibus, de quibus Evangelium manifestat quod ipsorum sit regnum coelorum. Ad quod praemium haec dona perducant, in clausula praesentis comparationis, idem, cujus verba intelligere cupimus, explanat, dicendo: Unum autem praemium, quod est regnum coelorum, pro his gradibus varie nominatum est. Sicut enim his subvenitur a donis Spiritus sancti, quibus tribuit idem Spiritus sanctus, ut pie quaererent ac salubriter exspectarent baptismalia sacramenta, quamvis ad ea non perveniant: sic timendum est, ne non subveniatur his qui negligenter haec Dei dona quaerunt.
4.27.3
De his autem qui negligenter ea tribuunt, scriptum est in Evangelio: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis. Et post pauca: Inutilem servum ejicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Memorata dona sanctus Gregorius per gradus ascendentium enarrat in libro de Aedificatione templi unde quaedam excerpsimus, quae hic locum habent. Propheta ergo, inquit, quia de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem: Sapit, qui credit in sanctam Trinitatem. Intelligit qui praecepta divina sensu percipit et opere implet. Consilium habet, qui quodcunque agit, prudenter praevidet. Fortis est, qui resistit diabolo et voluntati ejus. Scit, qui inter bonum et malum discernere novit. Pius est, qui peccata dimittit, et eleemosynas facit. Timet Deum qui non tantum bene facit, sed male facere non audet.
4.27.4
Sed nos qui a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis gradus est timor Domini: secundus, pietas: tertius, scientia: quartus, fortitudo: quintus, consilium: sextus, intellectus: septimus, sapientia.
4.27.5
Est enim timor Domini in mente, sed qualis est iste timor, si cum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati tribulationi ejus dissimulat, hujus timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem: sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si forte pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas, cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est, ad scientiam: Ut sciat, vel quid ex misericordia puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid si sciat quid agere quisque debeat: virtutem vero agendi non habeat. Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem: ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit, ne timore trepidet: et pavore collapsa, non valeat bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo si fuerit improvida, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione in casum ruit: ascendat ergo ad consilium, ut praevidendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest: quia qui non intelligit malum quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare, quod adjuvat: itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendamus ad sapientiam, ut quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. Ut per oleum intelligamus rectam conversationem, quae moderatur in mente per maturitatem sapientiae: et per balsamum doctrinam, quae bonum odorem praestat foris. Idem in eodem libro, in alio loco dicit de sapientia: Sapientia ad vitam, scientia vero pertinet ad doctrinam.
4.27.6
Chrismatis unctio, ut praetulimus, pertinet ad duo dona Spiritus sancti, id est ad sapientiam et scientiam: oleum, ad sapientiam; balsamus, odorem suum longe lateque spargens, ad scientiam. Haec duo, id est vita et doctrina, sibi connexa inveniuntur in septem donis. Sapientia primum et intellectus. Sapientia ad vitam, intellectus ad doctrinam: consilium ad doctrinam, fortitudo ad vitam: scientia ad doctrinam, pietas ad vitam. Haec sunt ornamenta vestis, quae tribuit Deus menti per impositionem manus, sine quibus periculosum est aliquem inveniri in convivio regis, ne audiat vocem terribilem dicentis: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Solent diverso modo orationem proferre magistri simul cum cruce, quam faciunt pollice in frontibus infantium. Omnia verba superius memorata, orationis verba sunt: quoniam non ab illis datur Spiritus, qui manus imponunt, sed deprecantur ut veniat. Unde Augustinus in libro decimo quinto de Trinitate, titulo vigesimo quarto: Nullus enim aliquis discipulorum ejus dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe, ut veniret in eos, quibus manus imponebant, non ipsi eum dabant, quem morem in suis praepositis etiam nunc servat Ecclesia. Eum quem superius precatus est pontifex, ut mitteret Spiritum sanctum, in sequentibus petit, ut suscipientem dignetur consignare in vitam aeternam, id est ut eumdem Spiritum non amittat suscipiens usque dum perducat hospitem suum ad vitam aeternam. De quo signaculo dicit Hieronymus in tractatu epistolae ad Ephesios: Signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem et similitudinem, ad quam in exordio conditi sumus. Hoc signaculo sancti Spiritus juxta eloquium Salvatoris, Deo imprimente, signamur. Hunc, enim ait, signavit pater Deus. Signatur ergo etiam Spiritu sancto omnis qui ex eo quod credidit Deo, signavit, quia verus est Deus, qui idcirco signatur, ut servet signaculum, et ostendat illud in die redemptionis purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum, et ob id enumerari cum his valeat qui redempti sunt. Sine isto signaculo non oportet nos praesentari ante Deum: de quo quasi de aliquo vestimento, dicebat Paulus ad Corinthios: Etenim qui sumus in corpore isto, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. De quo vestimento dicat, in sequentibus monstrat: Qui autem perficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. Quoniam arrhabonem Dei suscepimus, ut illius simus, signo crucis quo redempti sumus, signamur, ut quando exterminator signum illud viderit in frontibus nostris pertranseat domus nostras, et videat quod non sui sumus, sed illius cujus signum portamus. Haec crux chrismate efficitur, quod confectum est ex oleo et balsamo. Opera hospitis nostri, talis liquor monstrat. Charitatem quae signatur per oleum; eum suis frondentibus foliis plantat in mente, et odorem bonae notitiae e nobis exhalat, sicut ex balsamo bonus odor redolet. Ut ab episcopis solis inungatur per manus impositionem, ab apostolis assumptum est, ut Beda declarat in tractatu super Actus apostolorum.
4.27.7
Notandum autem quod Philippus qui Samariae evangelizabat, unus de septem fuerit. Si enim Apostolus esset ipse, utique manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum. Hoc enim solis pontificibus debetur. Ipsa crux nullo in loco melius figitur quam in eo ubi summus pontifex laminam auream, in qua sculptum erat nomen Dei ineffabile, vigebat. Et ut per manus impositionem et orationem detur Spiritus sanctus, similiter ab apostolica auctoritate sumptum est, ut in Actibus apostolorum scriptum est: Cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem: qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Et paulo post: Tunc imponebant manum super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Juxta exemplum Petri et Joannis, occurrant episcopi ad loca ubi sunt, quibus necesse est imponi manus: occurrant et illi sine retractatione, qui accepturi sunt vestimentum nuptiale, ut possint, intrante rege, perseverare in convivio. Si aliquis prius subripitur de praesenti saeculo, quam possit occurrere ministerio tanto, Deus scit cur eum prius coget exire de praesenti saeculo. Novit Dominus qui sunt ejus; et secundum Joannem evangelistam, Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. Hoc omnino cavendum est, ne torpore securitatis, negligentia ostium apertum inveniat. Dicit Romanus libellus: de quo saepe commemoravimus: Oratione expleta, facit crucem cum pollice ex chrismate in singulorum frontibus, ita dicendo: In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, Pax tibi, et cum spiritu tuo. Haec verba sunt salutationis ad novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.

Intertext edge

Open linked passage

Note