Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 2.1
Choose a text
More by Symphosius Amalarius
—
8847 Deecof2
2.1
PRAEFATIO ALTERA Ex Auctoris sententia ad initium hujus operis ponenda.
2.1
Postquam scripsi libellum qui a parvitate mea vocatur de ecclesiastico Officio, veni Romam, interrogavique ministros ecclesiae Sancti Petri, quot orationes soliti essent celebrare ante epistolam missae per dies festos, in quibus duas solemnitates celebramus, sicuti est in Nativitate Domini ad missam secundam de nocte, in qua continetur duplex officium in Sacramentario, id est, unum de eadem Nativitate Domini, et alterum de sancta Anastasia; et in Dominicis diebus in quibus frequenter recolimus solemnitates plurimorum sanctorum. Responsum est mihi, Unam tantum. Hoc sciscitato, quia vidi apud plerosque diverso modo eumdem ordinem agere, id est aliquos tres orationes, aliquos duas, juxta affectum uniuscujusque animi, non me piguit scribere inquisitum meum super hac re a Romanis, et in fronte ponere memorati libelli meorum devotorum ad notitiam: necnon etiam et iterare quod ex scripto S. Ambrosii et S. Augustini didici de ordine orationum in Missa et in aliis officiis, secuti sunt enim ordinem beati Pauli apostoli ad Timotheum. Insuper etiam quae mihi visa sunt rationi ejusdem ordinis congruere juxta capacitatem ingenioli mei. Sanctus Ambrosius per subjectum ordinem numerat memoratas orationes: orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones. Orationi supponit, quando bona nobis postulamus; obsecrationi, quando absolutionem a malis; postulationi, pugnam contra omnia adversa. Et praescribit saepe nos debere hoc facere quando in unum convenimus. Sanctus Augustinus ita: Precationes, orationes, interpellationes, sive, ut vestri codices habent, postulationes, gratiarum actiones. Et dicit: Quas omnis, sive pene omnis frequentat Ecclesia in solemnitate sacramentorum. Precatio est omnis oratio ante illud quod agitur in Dominica mensa. Oratio est quidquid postea agitur usque ad communionem. Interpellatio, sive postulatio est, quando populus benedicitur. Gratiarum actio omnia concludit. Ubi sanctus Augustinus dicit precationes, nostri codices habent, obsecrationes. Obsecrationi, ut dictum est, supposita est postulatio a S. Ambrosio pro absolutione peccatorum. Caetera uno modo nominamus, ut praelibatum est de S. Augustino eamdemque vim obtinent quia[ quam] S. Ambrosius supposuit eis, et in celebratione sacramentorum et in caeteris officiis. In omnibus quae scribo, suspendor virorum sanctorum atque piorum Patrum judicio: interim dico quae sentio. Quae aguntur in celebratione missae, in sacramento Dominicae passionis aguntur, ut ipse praecepit, dicens: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Idcirco presbyter immolans panem, et vinum et aquam in sacramento, est Christi panis, vinum et aqua in sacramento carnis Christi et ejus sanguinis. Sacramenta debent habere similitudinem aliquam earum rerum quarum sacramenta sunt. Quapropter, similis sit sacerdos Christo, sicut panis et liquor similia sunt corpori Christi. Sic est immolatio sacerdotis in altari quodammodo ut Christi immolatio in cruce. Ut similis est homo Christi resurrectioni aliquo modo, manducat carnem, et bibit sanguinem ejus. Christus resurrexit a mortuis, et jam non moritur? Per corpus Christi quod manducat homo digne, anima resurrectione accepta per baptismum, sive per poenitentiam, vivit, usque dum adimpleatur plena resurrectio in octavo die. Qua de re quando in extremo vitae est homo, ut separetur corpus et anima, sumit anima viaticum sibi corpus Christi, ut propter illud corpus in spe homo vivat, usque dum recipiat corpus in resurrectione, quod vivificabat per se, id est, per suam administrationem. Quandiu hic vixit anima, vivebat propter corpus Christi, et proprium corpus propter animam: Christus antequam pateretur, saepe oravit solus, et pernoctabat in oratione. Pro nobis, non pro se, orabat.
2.2
Omne genus humanum subditum erat diabolo: pro hac absolutione descendit de coelo, et susceptam dispensationem exercuit. Sacerdos enim praesens instar ejus orationis, orationem facit pro absolutione peccatorum antequam transeat ad immolationem. Multa vulnera uno medicamine frequenter sanantur: ita et una oratione sacerdotis creduntur multa peccata posse absolvi eorum qui obsequuntur. Dicta sint ista de immolatione sacerdotis: dicamus de ordine orationum, quem praetermisimus. Principium habuit idem ordo de missa in nocte Nativitatis Domini, ubi duplex oratio est: una de Nativitate Domini, et altera de sancta Anastasia. Ubi reliquiae sunt sanctae Anastasiae, vel ubi corpus ejus est, dicantur orationes de sancta Anastasia juxta Romanum morem; ubi hoc non reperitur, dicantur de incarnatione Domini. Quando in Dominica die fuerit aliqua festivitas sanctorum, sufficere potest illa oratio in qua precatur adesse cum oratione sacerdotis intercessio sancti illius cujus festivitas celebratur, ad id quod intenditur, id est, ad memoriam immolationis Christi, praecipue cum oratio quae in Dominica die statuta est, soleat currere per dies sequentis hebdomadae. Juvat multos, quando tempus vacat lectionis et psalmodiae, atque caeterarum orationum, seorsum sacramenta celebrare de Dominicis diebus, et seorsum de festivitatibus sanctorum: simili modo in caeteris diebus, quando festivitas ad plurimorum sanctorum duas aut tres missas. Huic ordini congruit Sacramentarium, et Cantorius, in quibus inveniuntur saepe duo officia sanctorum in uno die: nec non et Domini praeceptum dicit: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. In caeteris orationibus missae pro diversis necessitatibus inscribunt sicut sunt. In tempore belli, et pro iter agentibus, ac pro diversis benedictionibus, ubi non satis est homini oratio communis sine pane et liquore, quid aliud agit sacerdos quam ut Christum quodammodo contendat recordari, qui nunquam obliviscitur, magni pretii sanguinis sui, et juxta magnitudinem pretii, maximum adjutorium ejus precari? Tamen si quis voluerit diligenter attendere ea quae ibi precantur, reperiet in sequentibus orationibus missae. Si propriis conscientiis voluerit intercedere, habet devotus homo locum ubi pro eis roget. Post salvationem sacerdotis, evangelio lecto, quando sacerdos dicit, Oremus, et dein transit ad accipiendas oblationes, congruenter potest multitudo populi pro propriis conscientiis intercedere, antequam transeat ad gratias agendas in Praefatione: sacerdos propriis, quando post acceptas oblationes primo transit ad altare. Cantores in eo loco, ubi sacerdos componit hostiam in altari, et facit eam transire per suam secretam orationem ad nomen hostiae, sive muneris, donive, vel sacrificii, seu oblationis. Si pro conjunctione sanctorum angelorum, habet in Praefatione: Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur. Si pro pace certat intercedere, habet in Canone: Quae tibi offerimus pro Ecclesia sancta catholica, quam pacificare. Si pro unitate Ecclesiae, habet ibi: adunare. Si pro custodia sui, habet ibi: custodire. Si pro directione gressuum mentis sive corporis habet ibi: Regere digneris toto orbe terrarum. Ecce hic oratum est pro universali Ecclesia. Si voluerit pro singulis amicis intercedere, habet ibi: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum; nominet ibi quoscunque ei et quas placuerit singulasve necessitates: dein recordetur eorum qui circumstant et praesens sacrificium offerunt. Si quis voluerit pro sua defensione clamare, habet ibi: Communicantes et memoriam venerantes multorum sanctorum, quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Ecce hic oratum est pro ipsis sacerdotibus. Si voluerit pro pace clamare totius temporis vitae suae, habet ibi in verbis quae addidit S. Gregorius: Diesque nostros in tua pace disponas, et dein ab aeterna damnatione eripi, atque jubeas in electorum tuorum grege numerari. Ecce hic oratum est pro aeterna vita. Juxta dicta S. Ambrosii, in hac oratione bona nobis necessaria postulamus. In oratione quam dicit sacerdos post communionem, dicit sanctus Augustinus benedicere sacerdotem populum, et transire populum ad manus sacerdotis. Haec consuetudo non observatur apud nos usquequaque, nisi sit forte id transire populum ad manus sacerdotis, quod est, accipere ab eo sacramenta corporis Domini, quod pene omnis Romana Ecclesia et Orientalis per omnes solemnes dies agit; et id sit benedici, quod comeditur cibus Dominicus. Sic enim canitur in Canone: Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Intendat diligens auditor, pro quibus sonent orationes quas sacerdos dicit post communionem, reperiet nempe eas sonare pro his qui refecti sunt pane coelesti. Juxta ordinem orationum et expositionem memoratorum Patrum, precatum est in prima oratione missae pro absolutione peccatorum: super mensam vero, postulantur bona nobis instar orationis et hymni evangelici, quem Christus cecinit secundum Joannem, commendando discipulos suos Patri ante passionem suam. In ista novissima benedicitur populus. Quid vult ista benedictio? Pugnare vult utique contra diabolum et ejus insidias. Idipsum meminit sanctus Ambrosius in tertio ordine, ubi postulatio est. Juxta Augustinum, quartus ordo orationum gratiarum actione omnia concludit, hoc est, quando populus respondet, Deo gratias. Quae si quis digna duxerit ad legendum, latius ea reperiet scripta in sequenti volumine. Hic notandum est quod in diebus Quadragesimae, quando populus hora nona convenit ad ecclesiam, celebretur apud nostros benedictio super populum, et populus se humiliet prostratus ad orationem juxta dicta S. Augustini. Et potest videri ab aliquibus duplex oratio in tertio ordine orationum: quae duplicitas, si diligenter consideretur, non reperietur quasi duplicatio, sed quasi simplicitas ad unam rem pertinens, id est benedictionem, quae tamen pro diversitate populi necessario duplicatur. Non enim omnis multitudo currit ad sacrificium per continuos dies, qui ad ecclesiam conveniunt( prout faciunt qui per dies solemnes conveniunt); qui non communicant, ut non sint extorres a benedictione, super eos benedictio sacerdotis transit, quae non tangit sacramenta corporis et sanguinis Domini: qui vero communicant, benedicuntur ipsa communione; et pro eis oratur in priore oratione post communionem, ut tanto sacramento congruenter sint concordes. Haec in eis sunt, quae a Romana sede accepi de his quae hic inserere volo, quamvis jam latius explanata sint in sequenti volumine. Prima salutatio ad populum, Pax vobis pronuntiatur: non, Pax vobiscum. Quando versus de Alleluia canitur, exuit se planeta diaconus, stolamque post tergum ducit subtus dextram alam una cum planeta, et parat se ad ministrandum, ac in eo habitu perseverat usque dum Apostolicus recesserit de altari. Post evangelium non offerunt incensum super altare. Calix involutus sudario porrigitur ad altare, quod sudarium ponitur in cornu altaris. Calix in latere oblatae in altari componitur, non post tergum. Litaniae ita celebrantur in vigiliis Paschae, ut noster mos olim obtinuit, id est, post baptismum per septenarium, et quinarium, et ternarium numerum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).