Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 4.2.3
Choose a text More by Symphosius Amalarius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8847 Deecof2
4.2.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II. De Sexagesima.
4.2.1
In Sexagesima circumdati sumus tribulationibus quam maximis, ac si non esset locus evadendi. Vendidimus nos sub peccato, in nobis non est virtus solvendi. Unde dicitur prima oratione Sexagesimae: Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus. Optamus potius quam praesumimus, ut verus Dominus noster se intromittat ad solvendum. Simili de causa dicit Joel: Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? Quod sic exponit Hieronymus in eodem Joele: Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad poenitentiam, et Dominum ineffabiliter novi esse clementem. Et paulo post: Sed quia profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei nosse non possumus, sententiam tempero; et opto potius quam praesumo dicens: Quis scit, si convertatur et ignoscat: Quod ait, quis aut impossibile, aut difficile sciendum est. Peccata separant inter Deum et hominem, quare dubitamus in Sexagesima, utrum Dominus sit nobiscum, et propterea dicimus in Introitu: Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas in finem: quare faciem tuam avertis? Oblivisceris inopiae et tribulationis nostrae? Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra? Unde Augustinus in psalmo XLIII. Inter manus pulveris hujus, inter manus impiorum et persequentium, humiliata est anima nostra ad hoc ut te invocaremus, et dares auxilium de tribulatione: Venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris hujus.
4.2.2
Et iterum: Exsurge, Domine, adjuva nos et redime nos propter nomen tuum, hoc est, gratis propter nomen tuum, non propter meritum meum: quia tu dignus facere, non quia ego dignus sum cui facias. Est in epistola bonus athleta, qui nos confortat, ut quaeramus viam evadendi de captivitate, et despiciamus dominos, qui nos ad delendum tenent. Dicit indignando super eos qui malis cedunt: Libenter suffertis insipientes: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, etc. Nos captivi obedientes, secundum gradum arripimus, id est, de tribulatione conscendimus ad inquirendum nostrum proprium Dominum; sciant, dicimus, gentes quoniam nomen tibi Dominus. Unde Augustinus. Cognoscant, inquit, quia nomen tibi Dominus, tanquam non vero, nec suo nomine nuncupentur, quicunque alii Domini nominantur, quoniam serviliter dominantur, et vero Domino comparati, nec Domini sunt. Tractus, Commovisti, Domine, ostendit terram commotam conscientia peccatorum. Post terram commotam semen inducitur. In septuagesima increpati sumus, quia otiosi stetimus, inducti sumus, ad veniam colendam: in ista Sexagesima semen jacimus.
4.2.3
Sexagesima percurrit infra Septuagesimam ad quartam feriam Paschalis hebdomadis. Haec quarta feria habet convenientiam cum quarta aetate mundi, in qua David et Salomon regnaverunt. In quarta aetate gens illa coelestis fide inclyta, regno David et Salomonis gloriosa templi etiam sanctissimi altitudine, totum nobilitabatur in orbem: In nostra vero quarta feria triumphat David, qui vicit leonem: Salomon aeternus, pacificus regnat, de quo dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Templum aedificat nobilissimum Deo patri qui dicturus est fine, Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab initio mundi. Ad id regnum per sexagesimam nos oportet currere. Senarius enim numerus partibus suis computatus, primus perfectus est sexta unum tertia duo, meridies tria: unum enim et duo et tria sex faciunt. Hic numerus perfectionem demonstrat. Beda libro de temporibus: ubi notandum, quod non ideo senarius numerus perfectus est, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit: sed, sicut Augustinus ait, Ideo Dominus, qui simul omnia creare valebat, in eo dignatus est operari, quia numerus ille est perfectus. Senarius per denarium ductus sexaginta faciunt. Denarius ad mercedem operum respicit. Si quis per senarium, id est, perfectionem, mercedem operum requirit, ipse percipiet regnum, quod nobis promittitur in quarta feria Paschali.

Intertext edge

Open linked passage

Note