Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 5.22
Choose a text
More by Symphosius Amalarius
—
8847 Deecof2
5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De duodecim lectionibus.
5.1
Sex lectiones ab antiquis Romanis Graece et Latine legebantur( qui mos apud Constantinopolim hodieque servatur), ni fallor, propter duas causas: unam, quia aderant Graeci, quibus incognita erat Latina lingua, aderantque Latini, quibus incognita erat Graeca; alteram, propter unanimitatem utriusque populi. Duodecim lectiones propter duodecim lectores dicuntur, non propter duodecim varietates sententiarum: sex lectiones sunt tantummodo in sententiis. Neque enim si dixerimus amen, verum, propterea duas varietates intelligere debemus, sed unam; in temporibus quando agimus XII lectiones, solemus jejunare, etiamsi provenerint in octavis Pentecostes, quando celebratur festivitas septiformis Spiritus et neophytorum. Unde dominus Beda dicit in homilia sua: Quod vero inter haec jejuniorum castigatio repetitur, de ipsorum apostolorum exemplo sumptum credere debemus, qui accepto Spiritu, quo perfectius nova coelestium bonorum suavitate fruebantur, eo altius mentem a memoria deliciarum abstulere terrestrium. Jam enim advenerat tempus illud de quo Dominus praedixit quia discipuli, ipso secum conversante, jejunare non possent, ablato autem eo jejunarent. Nam cum interrogarent eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant? ait illis: Nunquid possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Quia ergo et ante passionem, et post resurrectionem Dominicam, propter ipsius Domini praesentiam lugere ac jejunare nequiverant, constat profecto quia post ablationem ejus, spontaneis sese subdiderunt jejuniis. Namque ubi Spiritus sancti acceptione recreati, sicut a caeteris mundialibus illecebris, sic et ab epularum appetitu mentem prorsus averterant, animae potius quam corporis alimonia gaudentes, et pro memoria patriae coelestis, orationibus ac lacrymis insistentes salubribus.* De eodem jejunio scribit sanctus Leo homiliam: Ut jejunium celebretur in ordinatione sacri ordinis, primitivae Ecclesiae mos obtinuit. Sic enim scriptum est in Actibus apostolorum: Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores, in quibus Barnabas et Symeon, qui vocabatur Niger. Et post pauca: Ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus quo assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos, et ipsi quidem missi a Spiritu sancto, abierunt Seleuciam. Et in alio loco: Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejuniis, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. Quamvis et continuatum jejunium per aliquod spatium possit intelligi in supradictis verbis Domini Bedae, tamen non excluditur jejunium pro ordinandis. Et quia mentio est introducta de duodecim lectionibus, oportet eam inchoare a tempore primi mensis. In duodecim lectionibus consecratio sacrorum ordinum celebratur. Ipsa enim consecratione hoc agitur ut homo Deo conjungatur, monstrante hoc sancto Gregorio ad interrogationem Augustini Anglorum episcopi, quando interrogavit si solus episcopum ordinare posset, illo respondente, si difficultas esset aliorum episcoporum posse, sin autem, essent tres aut quatuor. Qua de causa ita inquit: Nam in ipsis rebus spiritalibus, ut sapienter et mature disponantur, exemplum trahere a rebus carnalibus possumus. Certe enim dum conjugia in mundo celebrantur, conjugati quique vocantur, ut qui in via jam conjugii praecesserunt, in subsequentis quoque copulae gaudio misceantur. Cur non ergo et ut hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces pariter fundant. Primi apostoli semper in Decembrio mense, in quo nativitas Domini nostri Jesu Christi celebratur, consecrationes ministrabant, usque ad Simplicium, qui fuit a B. Petro quadragesimus nonus. Ipse primus sacravit in Februario, ni fallor nullam ob aliam causam nisi intimando conjungendos propinquius Christi corpori, qui per sacrum ministerium provehuntur. Quod nullo modo satius fieri potest quam si per eos patriarchas, ex quibus Christus natus est, generentur. Quod impossibile est secundum carnem, secundum vero spiritum dignum et habile hoc est, ut per interpretationes patriarcharum nominum nascantur mente, qui genealogiae Christi videntur familiarius ascisci. Et quia incongruum est sicut unicuique generationi singularis hebdomada deputatur, ita per unamquamque hebdomadam consecrationem celebrari, causa congruenti per singula tempora quae convenire possunt virtutibus et interpretationibus patriarcharum qui in articulis genealogiae positi sunt, consecratio celebratur. Per tres τεσσαραδέκαδιας annuales fiunt hebdomadae quadraginta duae. Tot generationes secundum Matthaeum Christi sunt cum ipso. Tot etiam hebdomadae inveniuntur a primo sabbato primi mensis usque ad quartum sabbatum decimi mensis. Consecratio prima celebratur primo sabbato primi mensis, quae quasi in loco Abrahae generat Christum. Abraham interpretatur pater multarum gentium, cui dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Si quis consecratus stat in semine multorum convertentium per sua exempla ad Dominum, est primo patriarcha, Abraham genitus, est ipsum semen Christus, in quo semine promissum est Abrahae benedici omnes gentes. Ipsa consecratio tempore verno celebratur, quod tempus habile est procreationibus. Nam et Abraham tertia aetate fuit hujus mundi, quae aetas comparatur adolescentiae, quae habilis est generationi filiorum. Secunda consecratio est in quarto mense secundo sabbato, quod est initium secundi catalogi quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur in loco David filiorum. David interpretatur fortis manu, ipse prostravit Goliam, id est, humilitas superbiam. Qui consecrantur, propterea consecrantur, ut fortes sint per humilitatem, et superbiam dejiciant. Ipsa celebratur in Junio mense, quando fervor magnus solis est super terram. Omnibus notum est David bellicosum fuisse, et valde arsisse in Marte. Tempus Junii aptum est bellis. Tertia consecratio celebratur in Septembrio, tertio sabbato, quod est initium tertii catalogi. Haec deputatur generationi Jechoniae. Jechonias interpretatur praeparatio Domini. Nullique dubium si omnes oportet praeparari in adventu Christi, quin potissimum eos qui consecrantur, quae consecratio habet finem in ipsa nativitate Christi, quae aliquando in tertia hebdomada finitur propter anticipationem dierum nativitatis Domini, et habet tredecim hebdomadas, aliquando in quarta propter tarditatem, et habet quatuordecim. Neque hoc sine ratione est, quia si computatur catalogus novissimae tesseradecadis, et semel computetur Jechonias, non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam tredecim generationes; si ipse bis computetur, quatuordecim inveniuntur.
5.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. De jejunio annuo Quatuor Temporum.
5.2
Diximus de jejunio quod fit in duodecim lectionibus pro his qui ad ordinationem accedunt; desideramus si Dominus dederit, cujus muneri ingratus nullus debet esse, nec dives, nec pauper, ex demonstratione sancti Augustini monstrare medicamina jejunii Quatuor Temporum: quod quamvis ordinatio in memoratis temporibus non celebretur, sicut nec a primis episcopis celebrata fuit, tamen necessario oportere nostrae religioni quatuor jejunia annuatim celebrare. Qua de re cogito quia illa praecesserunt, in his duodecim lectiones statutas esse, et non jejunium propter ipsas, sed ipsas propter jejunium praecedens. Atque ipsa quatuor jejunia opinamur esse initium quadragesimalis temporis. Denarius numerus totam disciplinam nostram continet. Nostra disciplina talis est, ut creatura serviat Creatori. Creator Deus in tribus personis colitur. Colitur ab animo, qui eum diligit ex toto corde, ex tota anima, ex tota virtute: cui subjicitur corpus ad regendum ex quatuor elementis, id est, calido, sicco, frigido, humido. Quod si bene rexerit, id est, tria et quatuor, quae fiunt septem, devotissime subditur homo Creatori, et sunt decem. Quatuor temporibus annus volvitur: vere, aestate, autumno, hieme. Haec quatuor tempora solent nos per delectamenta sua revocare ab amore Creatoris, qua de re jejunandum est in unoquoque tempore, ut castigentur nostra quatuor elementa, ne subripiantur a delectationibus[ dilectione] mundi. Ipsa enim quatuor elementa conjuncta sunt in sua natura quatuor temporibus anni: ver est calidum et humidum, in eo facimus unum jejunium, ut elementum humoris in nobis castigetur, ne consentiat falsae pulchritudini veris. Ex humore et calore nascitur pulchritudo terrae. Aetas sicca est et calida, in qua alterum jejunium facimus, ut castigetur elementum caloris in nobis, ne consentiat incendio carnali. Tertium jejunium fit in autumno, qui est humidus et siccus, ne aliquo languore animi arescamus ac defluamus, et inveniamur sine pinguedine oleae in aeterno tabernaculo. Etenim illo tempore congregamus quo fruamur in futuro. Quartum jejunium fit in hieme, qua est frigida et humida: ne membra nostra fluxu atque luxu solvantur in comessationibus et potationibus, ac per hoc negligatur amor Dei. At quia quatuor tempora annorum nos impediunt ab amore Dei, quatuor jejunia facimus, per singula quoque tempora suum jejunium, unumquodque jejunium pro suo tempore. Simili modo diurna curricula quatuor nos impediunt ab amore coelestium, scilicet, matutinum, meridianum, vespertinum, nocturnum; per haec etiam quotidie ab amore aeternorum retrahimur. In unoquoque jejunio tres dies sunt, quia unumquodque tempus tres menses habet, pro unoquoque mense singuli dies jejunio consecrantur. Ast vero quia quotidiana peccata aggravant, non sufficit unum jejunium per unumquodque tempus, ac per hoc quadragesimale tempus, inducimus, quo quotidiana peccata affliguntur. Denarius, qui pertinet ad disciplinam nostram, quater ductus, quadraginta facit. In ipso denario praesidet sancta Dei Trinitas, et regit creaturam suam, ut aliena sit a deceptione primi parentis; quod nos boni facimus, ipse facit in nobis. Modo ponamus verba sancti Augustini. Dicit in libro Quaestionum, cap. 83: Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia et per quem omnia, in quo omnia: et ideo Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Creatura vero partim est invisibilis sicut animus; partim visibilis, sicut corpus. Invisibiliter ternarius numerus tribuitur, qua de re diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente: corpori quaternarius, propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae est septenarius numerus. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. Et iterum in libro de Doctrina Christiana secundo: Quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur: diurna, matutinis et meridianis, vespertinis nocturnisque horarum spatiis; annua vernis, aestivis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. A temporum autem dilectione, dum in temporibus vivimus, propter aeternitatem, in qua vivere volumus, abstinendum et jejunandum est, quamvis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum, et appetendorum aeternorum. Porro autem denarius numerus Creatoris atque creaturae significat scientiam. Nam trinitas Creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter vitam et corpus; nam illa tria sunt: unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est Deus: in corpore autem manifestissima quatuor apparent, quibus constat, elementa. In hoc ergo denario dum temporaliter nobis insinuatur, id est, quater ducitur, caste et continenter a temporum dilectione vivere, hoc est quadraginta diebus jejunare. Quibus diebus eadem jejunia celebrentur oportet memorari, scilicet quarta feria sexta et septima. Quarta, quia in ea fecerunt Judaei consilium ut occiderent Christum, sexta eum occiderunt; septima, Romanorum more, jejunio concluditur propter tristitiam apostolorum de morte Domini, ut Innocentius narrat in Decretalibus. Sabbato, inquit, jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat. Nam si diem Dominicum et venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, qui inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusus.+ Cur in ea potissimum die consecratio celebretur, Augustinus scribit ad Januarium: Sabbatum commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrando, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus sancti. Nunquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est: Sanctificavit Deus diem septimum. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur.+ Episcopi consecratio transit ad Dominicum diem. Ipse est vicarius apostolorum, imo etiam Christi. Eo die accipit donum Spiritus sancti, qua die dignatus est illustrare corda apostolorum.
5.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. De numero lectionum per tres memoratos dies.
5.3
Quarta feria leguntur duae lectiones, quoniam debent hi qui ad sacrum ordinem transeunt, admoneri, ut habeant notitiam legis et prophetarum. Quarta aetate mundi, lex et prophetae viguerunt. Apostolus admonet de doctrina, dicens ad Titum: Amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui resistunt, redarguere. Quod ita Hieronymus in Epistola ad Titum: Obtineat eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut quomodo sermo Dei fidelis et omni acceptione dignus, sic et ille talem se praebeat, ut omne quod loquitur fide dignum existimetur, et verba ipsius sint regula veritatis. Potens quoque sit eos qui saeculi hujus turbinibus exagitantur consolari, et per suam doctrinam infirma praecepta destruere. Sana autem doctrina dicitur ad distinctionem languidae infirmaeque doctrinae. Talis quoque sit, ut contradicentes arguat haereticos, sive Judaeos, et saeculi illius sapientes. Et superiora quidem quae in episcopi virtutibus posuit, ad vitam pertinent: hoc vero quod ait, ut potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere, referendum est ad scientiam: quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi prodesse potest sic vivens; porro si et doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quoque instruere, et non solum docere suos, sed et adversarios repercutere, qui nisi confutati fuerint atque convicti, facile queunt simplicium corda pervertere. Hic locus adversus eos facit qui inertiae se et otio somno dantes, putant peccatum esse si Scripturas legerint, et eos qui in lege Domini meditantur die ac nocte quasi garrulos inutilesque contemnunt, non animadvertentes Apostolum post catalogum conversationis episcopi, etiam doctrinam similiter praecepisse. Haec praeterea interposui ut intentum facerem ordinandum ad notitiam Legis et prophetarum. Sexta feria una legitur. Apparet quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur, quod legitur in sexta aetate mundi. De responsoriis non est necesse hic aliud dicere quam quod singulis lectionibus singuli responsorii respondeant, ut mos est. In futuro eos reservamus. In sabbato quando benedictio datur, quatuor leguntur. Quatuor ordines sunt benedicentium Dominum, quos Psalmista commemorat, dicens: Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino: domus Levi, benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino. Illas benedictiones ita explanat Augustinus in libro Psalmorum: Benedicite, populi, Dominum, hoc est, domus Israel generaliter; benedicite praepositi, hoc est, domus Aaron; benedicite, ministri Dei, hoc est, domus Levi; qui de caeteris nationibus timetis Dominum, benedicite Domino. Omnes ergo una voce dicamus, quod sequitur Benedictus Dominus ex Sion, qui habitabat in Jerusalem. In istis lectionibus imbuuntur ordinandi ad exempla sanctorum quatuor ordinum Patrum, quae si secuti fuerint, poterunt habere partem cum eis benedicendi Domino, sive quod benedictio illorum super eos veniat. Ex lectionibus praesentibus jejunii primi post Pentecosten discamus, si quatuor ordines memorati quatuor lectionibus conveniant. Prima lectio dicit: Effundam spiritum meum super omnem carnem, et reliqua. In his verbis et in sequentibus demonstratur generaliter domus Israel. Sequens lectio dicit: Offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis, quos elevabit sacerdos coram Domino. Sacerdos praepositos demonstrat, quod est domus Aaron. Tertia lectio dicit: Accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis, et dices ad illum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo qui exaudivit nos. Et post pauca: Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo, epulaberis in omnibus bonis. Hic non refertur de oblatione sacerdotis, sed de ministro qui eam portavit, quem continet tertius ordo benedicentium. Quarta lectio dicit: Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et reliqua, nullique dubium quin hi qui timent Dominum, mandata ejus custodiant. Proxima lectio ordinationi de camino ignis legitur. Non potest homo rite accedere ad consecrationem, nisi prius transeat per fornacem atque in fornace benedicat Domino. Dicit Sapientia: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis, secundum Paulum qui dicit: Et hi probentur primo, et sic ministrent, probati esse debent per fornacem, id est, per multas tribulationes, qui accessuri sunt ad ministerium sacrum. Probationem praesentem Apostolus ostendit ex Epistola ad missam, dicens: Scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, et reliqua. Gravitatem quam debet sacratus servare tractus demonstrat: Laudate Dominum, omnes gentes, ne in superbiam elatus, in judicium et in laqueum incidat diaboli. Tractus tempore humilitatis solet celebrari et semper in causa humilitatis ponitur: per singulas orationes in duodecim lectionibus solemus mentis humilitatem per genuflexionem ostendere, excepto in octavis Pentecostes. In sola de camino ignis non flectimus genua, quando Nabuchodonosor compellebat populum ut adorarent statuam quam fecit, ut separata sit nota oratio, quae est ad unum verum Deum, ab errore gentilium. In sola ista oratione qua deprecamur eripi ab incendio vitiorum, sicut tres pueri erepti sunt de camino ignis, praetermittimus genuflexionem.
5.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. De clericis, quo nomine generaliter nos vocamur.
5.4
Dicit Hieronymus ad Nepotianum presbyterum de Vita clericorum vel monachorum: Clericus est, qui Christi servit Ecclesiae. Interpretetur primum vocabulum suum, et nominis diffinitione praelata nitatur esse quod dicitur. Sic enim clerus sors Latine appellatur; propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia Dominus ipse sors, id est, pars clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui Dominum possidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus, nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus non erit Dominus; verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, et caetera, sive comatus, sive papa sit, si habuerit aliquid praeter Dominum, clericus non est.
5.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. De tonsura.
5.5
Caput nostrum significat principale mentis nostrae, ubi agnitio Dei est. Agnitio Dei est in mente, quod est caput nostrum. Capilli in capite significant cogitationes in mente. Duae sunt partes animi, superior et inferior. Superior est mens, in qua est agnitio Dei; illam radere debemus a superfluis cogitationibus, ut oculus intellectus nostri aeterna possit intueri. De qua re dicit Gregorius in Moralibus: Quid vero per caput, nisi ea quae principale uniuscujusque actionis mens ipsa signatur? Et post pauca: Caput ergo tondere est cogitationes superfiuas a mente resecare. Inferior vero pars habet capillos, id est, multifluas cogitationes, in qua solemus de temporalibus saepe cogitare. Quae pars non est ad imaginem Dei, ut Augustinus in libro de Trinitate duodecimo, titulo septimo. Sed quia sexu differt a visu corporis, quin mulier rite potuit in ejus corporali velamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur, ut non maneat imago Dei, nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis vel consulendis adhaerescit*. Non enim praecipitur Christiano ne aliquando cogitet de temporalibus, sine quibus praesens vita non transigitur, sed esse debere partem animae quae temporalia regit subditam menti, sicut mulier est viro. Quapropter capilli in inferiori parte capitis manent. Circulus vero capillorum virtutem aequalitatis rationi undique consentientem significat*. Tunc gubernantur bene res temporariae, si rationi convenerint. De qua re protulit idem qui supra, in libro de quantitate animae, versum Horatii de sapientia loquentem: Fortis, et in seipso totus teres atque rotundus. Sequitur post versum memoratus Augustinus, dicens: Et recte: nam neque in animo boni quidquam invenis quod magis sibi ex omni parte consentiat, quam virtutem, neque in planis figuris, quam circulum. Superiorem partem capitis rasorio saepe renovamus, cum forti sollicitudine superfluas temporariasque cogitationes de superiore parte animi resecamus. In inferiore parte coronam portamus, cum ea quae secundum mundum necessario gubernare debemus, concorditer cum ratione aequamus. Hoc praevidendum est ut ne ipsi capilli, id est curae hujus mundi, superflue crescant, ne aures cordis cooperiant, et oculos impediant, quae solent saepe suffocare verbum seminantes. Unde Dominus dicit in Evangelio: Quod autem cecidit in spinis, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur, et non referunt fructum. Discamus etiam ex verbis sancti Gregorii quid illud significet quod in tempore jejunii extra morem solitum capillos occipitii sive barbam permittimus crescere. Idem in eodem quo supra: Quid est enim quod Nazaraei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt. Sed quid est quod devotione completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere jubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere*. Pias cogitationes quae solent accrescere tempore abstinentiae, nullus prohibere debet; sed ante quam perducant nostram fragilitatem ad aliquam periculosam praesumptionem, radere eas debemus. Interrogatur ab aliquibus quis primus tonsus sit in nostro more. Legi in epistola cujusdam viri, Petrus; sed quia non tantae auctoritatis est, ut ex illa firmare valeamus nostram sententiam, malumus eam silentio praeterire. Non tamen ab re est si dixerimus illum aut aliquem successorem ejus primo fuisse tonsum nostro more, quoniam ab illa Ecclesia sumptus est talis usus in qua illi sederunt. Sed quid ad nos, cum multa agamus ex consuetudine praesentis Ecclesiae, quorum auctores non proferuntur specialiter, sicut nec observationes quadragesimalis temporis ante Pascha? Scimus tamen, ex demonstratione sancti Augustini, consensione Ecclesiae eam esse roboratam. Sic et nos dicimus tonsuram nostram ex auctoritate et consuetudine Romanae Ecclesiae esse roboratam. Dicamus quod Gregorius dicit in Moralibus de scriptore libri Job: Sed quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur: sic et nobis non magnopere curandum sit quis primus schema stemmatis capiti imposuisset, cum scimus magistra ratione compositum esse.
5.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. De ordinibus sacris, quos nostri episcopi consueto more frequentant.
5.6
Primo notandum est, eos ordines qui potissimum necessarii sunt in Ecclesia, Apostolum Paulum denominasse, et eorum mores depinxisse, sine quibus non potest rite immolatio altaris celebrari, scilicet sine sacerdote et diacono. Ut sine retractatione sacerdos vigilet circa hostias, necessarius est diaconus, ad ministrandum ea, quae necessaria sunt sacerdoti: caeteri ordines his adjecti sunt. Crescente Ecclesia, crevit officium ecclesiasticum: ut multitudini Ecclesiae subveniri posset, adjiciuntur inferiores in adjutorio praepositorum. Unde Ambrosius in tractatu Epistolae ad Timotheum: illud vero dictis nostris adjici dignum est, quoniam non convenit demirari, si neque subdiaconorum, neque lectorum memoriam Apostolus fecisse videatur: illis etenim gradibus functionum qui in Ecclesia necessario habentur isti postea magis sunt adecti propter utilitatem ministerii, quod propter multitudinem credentium per alteros postea impleri debere necessitas flagitavit. Unde nec inordinationem ante altare assequuntur, eo quod nec mysteriis ministrare statuuntur, sed alii quidem eorum, lectionum officium implent, alii vero intra diaconium illa praeparant, quae ad diaconi pertinent ministeria, nec non sollicitudinem implent luminariorum. Nam mysterii ministerium presbyteri soli implent et diaconi: alii quidem eorum sacerdotale opus implentes, alii vero sacris ministrantes. Juxta verba Ambrosii intelligimus subjectos ordines diacono et presbytero non debere ordinationem accipere circa altaria? nec quando episcopus prosternitur ante altare, debere secum prosternere alios nisi eos qui provehendi sunt ad sacerdotale ministerium, vel ad diaconatus officium. Sic sunt inferiores ordines in adjutorio superiorum, ut tamen non excludant superiores ab officiis sibi commissis. Secundum Augustinum, ipsum summum pontificem Christum ostiarium possumus accipere: ita scribit in homilia quadragesima tertia super Joannis Evangelium. Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum videlicet Christum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Quo intramus. Quid est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit? nisi qui seipsum exponit? Christus dignatus est lector esse, ubi secundum Lucam aperuit librum, et legit. Exorcistae officium ad sacerdotis ministerium conjungit sanctus Gregorius ubi dicit: Nam sacerdotes cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et reliqua. Acolyti ministerium invenimus Aaron summum pontificem in lege celebrasse, ubi dicitur in Exodo de lucerna, Et collocabunt eam Aaron et filii ejus. De istis sat est ad demonstrandum unumquemque sacerdotem habere in se subjecta ministeria: sed propter multitudinem hominum non posse illum omnia adimplere, ac ideo adjectos esse sibi socios qui minora adimpleant. Nunc ordo deposcit, quantum Dominus dederit, ut de singulis ordinibus dicamus specialiter.
5.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. De ostiariis.
5.7
Ostiarii habent exordium a Veteri Testamento: hic enim janitores vocabantur. Scriptum est in libro Paralipomenon primo: Per quatuor ventos erant ostiarii, id est, ad orientem, ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum: fratres autem eorum in vinculis morabantur, et veniebant in Sabbatis suis de tempore usque ad tempus. His quatuor levitis scilicet Sellum et Acub et Elmon et Achimam, creditus est omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, et cum tempus fuisset ut ipsi mane aperirent fores: de eorum grege erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim inferebantur vasa, et efferebantur. Iterum de ministerio eorum in secundo: Constituit quoque janitores in partes domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni tempore. Et iterum: Janitores vero per portas singulas observabant, ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio, quamobrem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos. Hi quando ordinantur, suscipiunt claves ecclesiae et audiunt ab episcopo: Ita agite, ac si rationem possitis Deo reddere pro rebus quae istis clavibus includuntur; et accipiunt ostium. Nos quia generaliter sumus genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, scrutari debemus quali modo ostiarii officium peragamus. Ostiarius aperit ostium ecclesiae. Ecclesia, Christi est populus. Si quis per fidem aliquem introduxerit in ecclesiam, ipse ostiarius est. Unde Augustinus in tractatu super Joannem quadragesimo secundo: Ego veni ut vitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur, per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex fide vivit. Hoc donum gratiae Spiritus sancti dinumerat apostolus Paulus, ubi dicit? Alii fides in eodem Spiritu. Tria habet fides: unum est, ut sit ostium, quo utitur in praesenti ostiarius, et alterum, ut sit expulsio quo utitur exorcista, et tertium, ut sit munimen, quo utitur presbyter in olei unctione, quod in suo loco, Domino miserante dictum est.
5.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. De lectoribus.
5.8
Esdram lectorem accipiamus in Veteri Testamento, ille nos docebit qualiter legere debeamus, sicut scriptum est in eodem: Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysis. Et post pauca: Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum, et aperuit Esdras librum coram omni populo super omnem quippe populum eminebat. Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem, populus autem stabat in gradu suo, et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum. Hujus sacerdotis et scribae, scilicet Esdrae opera replicat episcopus in oratione sua ad lectorem, dicens, ut assiduitate lectionum sit aptus pronuntiare verba vitae, et mentis ac vocis distinctione populo monstrare intelligibilia. Hoc ministerium continetur in dono gratiae Dei, de quo dicit Apostolus: Alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum. Nos enim spiritualiter lectores sumus quando de moribus instruimus aliquem intrantem in Christianum populum.
5.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De exorcistis.
5.9
Dicit Beda in tractatu super Actus apostolorum: Refert Josephus regem Salomonem excogitasse, suamque gentem docuisse modos exorcismi, id est conjurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine, ulterius reverti non sunt ausi. Quando idem ordinatur accipit libellum, in quo scripta est exorcizatio, et audit ab episcopo ut habeat potestatem manum imponendi super energumenum. Hoc donum gratiae Dei ad fidem pertinet. Iste est secundus modus fidei per expulsionem diaboli. Unde dicit Matthaeus: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis; sed et si monti huic dixeritis, Tolle te, et jacta te in mare fiet. Moraliter: Si quis per orationes suas vitium diaboli potuerit expellere de homine, exorcista est.
5.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. De acolythis.
5.10
Acolythus ab Aaron et filiis ejus sumat exemplum sui ministerii. Scriptum est in Exodo: Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum, purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper in tabernaculo testimonii extra velum, quod appensum est testimonio, et collocabit eam Aaron et filii ejus. Quod ita Beda in libro tertio de tabernaculo: Disposito omni ornatu tabernaculi, consequenter etiam lumen lucernae praevidetur, ut decor ejus admirabilis sicut interdiu, lumine solari, ita etiam noctu flammis lucernalibus illustretur, neque unquam in domo Dei aliquis tenebrarum locus aliqua umbrarum possit hora suppetere. Ille cum ordinatur, accipit ab archidiacono ceroferarium. Quare hoc faciat Isidorus dicit: Acolythi Graece, Latine conferarii dicuntur a deportandis cereis quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilat, sed ad signum laetitiae demonstrandum. Hoc donum ad prophetiam pertinet. Postquam imbutus fuerit homo de moribus, quod est primum donum scientiae, necesse est ut frequenter admoneatur sententiis Scripturarum sacrarum. Sicut enim ignis incensus exstinguitur, si non addiderimus fomenta: sic prima doctrina exstinguitur, nisi frequenter eadem reparatur diversis sententiis. Duo sunt officia prophetae: unum ut obscuros sensus Scripturae dilucidet: alterum, ut futura nuntiet. Ille est enim spiritualiter acolythus, qui ignem verbi coelestis, quo et illuminentur fratres ad agnoscendum, et inflammentur ad diligendum Deum, praedicando ministrat.
5.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. De subdiaconis.
5.11
Subdiaconi in Veteri Testamento multis in locis Nathinaei appellantur, quale est illud in Esdra: Nathinaei filii Isai, filii Susan, et reliqua. Et iterum: Habitabat unusquisque in possessione et in urbibus suis, et sacerdotes, levitae, Nathinaei, et filii Salomonis, etc. Ut Isidorus dicit, Nathinaei interpretantur, in humilitate Domino servientes. De ministeriis eorum idem dicit: Denique isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis, isti obediunt officiis levitarum, isti quoque vasa corporis et sanguinis Christi diaconis ad altaria Domini offerunt. Ipsi vocantur apud Graecos ὑποδιάκονοι, apud nos subdiaconi. Hi quando ordinantur, suscipiunt ab episcopo patenam et calicem. Subdiaconi sequentes qui accipiunt ab archidiacono urceolum ad ministrandum vinum in eucharistiam corporis Christi. Ipsi etiam accipiunt scyphum manile cum manutergio. Merito ab archidiacono suscipiuntur, quia in ejus adjutorio consecrati sunt. Subdiaconus regionarius tempore sacrificii stat in facie pontificis: ideo necesse est ut subsequentes necessaria a foris ministrent. Subdiaconus ideo dicitur, quia sub diacono est. Ad unum mysterium consecrantur: subdiaconus vasa altaris ad eum defert, ipse vero ad altare, ut in eo disponat quae disponenda sunt, atque inde recipiat, ut bonus dispensator de mensa Domini sui. Miror qua de re sumptus usus in ecclesia nostra, ut subdiaconus frequentissime legat lectionem ad missam cum hoc non reperiatur ex ministerio sibi dato in consecratione commissum, neque ex litteris canonicis, neque ex nomine suo. Subdiaconus, ut monstratum est, dicitur, quia sub diacono est positus. In quibus rebus illi subditus sit, consecratio ejus et canonica institutio monstrant, id est, ut in his ministret diacono, quae aguntur circa altaris officia. Nam primaevo tempore diaconus non legebat Evangelium, quod nondum erat scriptum: Sed postquam statutum est a patribus nostris, ut diaconus legeret Evangelium, statuerunt ut et subdiaconus legeret epistolam sive lectionem.
5.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. De diaconis.
5.12
Ordinem vel auctoritatem diaconi et presbyteri atque episcopi, sive differentiam assumendam a Veteri Testamento sanctus Hieronymus nobis demonstrat ex Epistola ad Evagrium presbyterum, dicens: Et ut sciamus traditiones apostolicas sumptas de Veteri Testamento, quod Aaron et filii ejus atque levitae, in templo fuerunt, hoc sibi episcopi et presbyteri et diaconi in Ecclesia vindicent. Ac per hos recurramus ad Vetus Testamentum, et inquiramus quale esset ministerium levitarum in templo: Scriptum est in libro Numerorum, capitulo quinto: Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei, et excubent et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. Ecce ministerium audivimus levitarum, id est, vigilias in templo, et observationes rerum, quae pertinent ad cultum taberna culi sive vasorum. Et paulo post: Cumque involuerint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta. Et istud ministerium eorum, ut portent in itinere omnem supellectilem tabernaculi, quin et ipsum tabernaculum, sicut in sequentibus demonstrabitur. Hoc est officium familiae Gersonitarum, ut portent cortinas tabernaculi, et tectum foederis, operimentum aliud, et reliqua. De filiis Caath dicitur ut sint sub manu Eleazar filii Aaron sacerdotis. De istis, ut sint sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis, et dicitur, ut a trigesimo anno usque ad quinquagesimum ministrent in tabernaculo foederis. Ex isto libro Numerorum et ex verbis sancti Hieronymi, qui nos jubet differentias sacrorum ordinum sumere a Veteri Testamento, discimus ministerium esse Levitarum, ut custodiant ecclesiam et vasa ejus, atque supellectilem, necnon etiam et quae necessaria sunt ecclesiae portare per iter, portent. Quapropter in Sardicensi concilio statutum est, ut qualescunque preces habuerint episcopi ad palatium, diaconi eas perferant. Ita scriptum est in nono capitulo memorati concilii: Quicunque ergo, quales superius memoravimus preces habuerint, vel acceperint, per diaconum suum mittant, quia persona ministri invidiosa non est, et reliqua. Quia audivimus ministerium diaconi ex Veteri Testamento, videamus causam consecrationis ejus ex Novo. Scriptum est in Actibus apostolorum: Convocantes duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus: nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Unde Hieronymus ad eumdem quem supra: Non est dignum, ut relinquentes verbum Dei, ministremus mensis. Sciant quare diaconi constituti sunt: legant Acta apostolorum, recordentur conditionis suae. Et in eadem superius, quid patitur mensarum et viduarum minister? Perspicuum est esse ministerium illorum in Novo Testamento, ut afferant quae ponenda sunt in mensa Domini ad coeleste convivium, et disponant ea super illam. Audiamus nunc consecrationem. Scriptum est in libro memorato Actus apostolorum: Et placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum. Et Paulo post: Hos statuerunt ante conspectum apostolorum: et orantes, imposuerunt eis manus. Et libellus quidam apud nos de sacris ordinibus nescio cujus auctoris, qui dicit, solum episcopum debere manus imponere super diaconum: quia non ad sacerdotium consecratur, sed ad ministerium. Nunquid scriptor libelli doctior atque sanctior apostolis? qui posuerunt plures manus super diaconos quando consecrabantur, et propterea solus episcopus ponat manum super diaconum, ac si solus possit precari virtutem gratiarum, quam plures apostoli precabantur? An forte ideo non imponit sacerdos manum super eum, qui ad diaconatus officium consecratur, ut non fiat quod ipse est, id est sacerdos? Si ita est, nec episcopum oportet ei manum imponere, ut non fiat episcopus. Quod si propterea oportet ei episcopum manum imponere, quia ipse orat pro eo, non solus ille orat, sed omnes qui pie intendunt verbis episcopi, ac mente retinent. Imitatio episcoporum, apostolorum chorus est. Optimum est, bonos duces sequi, qui certaverunt usque ad plenam victoriam. Quia de impositione manus legimus, quae assumpta est a Veteri Testamento, bonum est inquirere quid significet. Mysterium est qualecunque sit: quae in Veteri Testamento agebantur, umbra erant futurorum. Dicamus breviter quod sentimus. Deus dabit doctores, qui melius explanabunt conatum nostrum. Per manus, opera intelligimus; per digitos, dona Spiritus sancti. In membris humanis non est major discretio membrorum, quam in digitis, ac per hoc discreta dona Spiritus sancti per eos monstrantur. Caput enim, principale mentis designat. Scripsimus in praesenti opusculo ex dictis sancti Augustini, non dare apostolos Spiritum sanctum: sed orare ut veniret super eos quibus manus imponebant. Unde scriptum est in libro Numerorum: Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum, et descendam et loquar tibi, et auferam de spiritu tuo tradamque eis. Non dixit: Aufer de spiritu tuo, et trade eis; sed, auferam et tradam. Et paulo post: Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum. Auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Neque hic dixit, quod Moyses daret, sed Dominus dedit. Per impositionem manuum, opera Spiritus sancti intelligimus. Non enim adhuc est Deus omnia in omnibus. In aliquo est sapientia, in aliquo fides, in aliquo pietas, in aliquo castitas, in aliquo humilitas. Hoc valent plurimae manus super caput ejus, qui consecratur, ut unusquisque deprecetur Dominum, quatenus partem de spiritu suo det ei. Si enim quis voluerit dicere quid necesse est toties imponere manus super capita eorum qui consecrantur? Imponuntur enim super diaconum, imponuntur postea super presbyterum. Quare hoc? nisi quia per consecrationem de opere ad opus transit, sicut de ministerio diaconi transit ad immolationem sacerdotalem. Quoniam nec illud opus, nec illud possumus agere, nisi dono gratiae Dei adjuti, ut Apostolus: Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate. Repetitur manus impositio, ac deprecatio primi operis transit ad deprecationem secundi. Additur unum ministerium diaconi, id est, ut legat Evangelium quod in primo tempore non legebatur, quando Stephanus fuit factus diaconus. Ut opinor, nondum erant Evangelia scripta. Diacono Evangelii lectio convenit, minister est. Imitatur eum qui dixit: Non veni ministrari, sed ministrare. Quandiu Evangelium Christus praedicavit, minister nobis Christus factus est, quod in novissimo ostendit ante immolationem suam, quando lavit pedes discipulorum. Habet diaconus et donum prophetiae. Et merito, quia ejus fungitur officio, de quo dictum est: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audite. Et iterum in Evangelio: Propheta magnus surrexit in nobis.
5.13
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII. De presbyteris.
5.13
Presbyteri deputantur in loco filiorum Aaron. Scriptum est in libro Numerorum. Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt, quorum repleta est consecratione manus, ut sacerdotio fungerentur. Hunc morem tenent episcopi nostri, manus presbyterorum ungunt de oleo. Manifestum est cur hoc faciant, ut mundae sint, ad offerendam hostiam Deo, et largae ad caetera officia pietatis. Utrumque designatur per oleum, et gratia curationis, et charitas dilectionis. Hi praesunt Levitis, ut idem liber Numerorum demonstrat: Princeps autem principum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii. Et paulo post: Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Ipsi enim quando consecrantur, manus impositionem accipiunt. Quid illud significet, secundum quod nobis Dominus dedit, ministravimus. In quo ordine essent presbyteri tempore apostolorum, discamus ex auctoritate sanctorum Patrum. Dicit Ambrosius in tractatu super Timotheum: Opinabitur quisquis usum divinarum non habet Scripturarum, beatum Paulum presbyteros praetermisisse: sed non ita se res habet; illa enim quae de episcopo in anterioribus dixit, etiam et de illis dicit, qui nunc nominantur presbyteri, eo quod antiquis temporibus utrisque nominibus vocabantur presbyteri. Et post pauca: Melius autem qui cognoscere poterit illud ex illis quae ad Titum scripsit Apostolus: Dixit enim: ut constituas per singulas civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi: et dicens, quales debeat ordinari, addidit: Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse sicut Dei dispensatorem: cum conveniret utique ut presbyterum eum diceret: sed evidenter eumdem et presbyterum et episcopum nominavit. Et Hieronymus in epistola ad Titum: Attendamus verba dicentis: ut constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui. Qui, qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc est, si quis sine crimine est, unius uxoris vir, etc. Postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse tanquam Dei dispensatorem. Idem ergo est presbyter, qui et episcopus. Et paulo post: Putet non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii, relegat Apostoli ad Philippenses verba dicentis: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis, gratia vobis et pax, et reliqua. Philippis una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo tempore quos presbyteros appellabant, propterea indifferenter de episcopis quasi presbyteris est locutus. Adhuc si alicui hoc videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur in Actibus. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset apostolus Paulus Miletum, miserit Ephesum, et vocaverit presbyteros ejusdem Ecclesiae, quibus postea inter caetera sic locutus: Attendite vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum. Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Ejusdem ad Evagrium: Sed et Petrus in prima epistola: Presbyteros, inquit, in vobis precor compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae, quae revelanda est particeps, regere Ecclesiam Christi, et inspicere non ex necessitate, sed voluntarie juxta Deum. Quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντις, unde et nomen episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia? clangat tuba Evangelica filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinae fluenta potavit: Presbyter electae Dominae et filiis ejus, quos ego diligo in veritate. Et in alia epistola: Presbyter Caio charissimo, quem ego diligo in veritate. Comites non dedignentur esse, quod duces fuerunt. A ducatu accepit nomen sacerdos, ut Beda exponit in expositione de templo Salomonis. Sacerdos namque ab eo nomen Latine accepit, quod sacrum praebere ducatum minoribus debeat. Qualis esset eorum consecratio, Hieronymus in epistola memorata ad Evagrium exponit. Nam et Alexandriae a Marco evangelista usque ad Eraclam et Donysium episcopos, presbyterum semper unum esse electum, et in excelsiori gradu collocatum episcopum nominabant, quomodo si exercitus imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se quem industrium noverunt, et archidiaconum vocent.* Archidiaconi consecratio nobis notissima est. Archidiaconus eamdem consecrationem habet quam caeteri diaconi: sed electione fratrum praeponitur. Idem Hieronymus exponit quare unus eligeretur, super Epistolam ad Titum: Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis; Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, communi presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos esse putabat, non Christi, in toto decretum est orbe, ut unus de presbyteris electus super poneretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur. Idem unde supra in epistola ad memoratum Evagrium: Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur presbyterorum, in chrismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet. Videamus cur presbyteri nomen transeat ad episcopi. Ambrosius dicit in Epistola ad Timotheum: Quae autem sit causa, non est justum eam silentio praeterire ob illam immutationem nominum, quae ad praesens esse videtur, et qua ex causa discreta sunt nunc nomina, et neque episcopus dici potest presbyter, neque presbyter unquam episcopi nuncupationem poterit sibi vindicare, neque dum presbyter esse desistit. Antiquis etenim temporibus quando pietati studebant presbyteri, omni in loco ordinabantur, hoc quidem nomen contemplatione honoris accipientes; sicut et apud Judaeos presbyteri dicebantur, qui populo praeerant. Vocabantur autem et episcopi ab illo opere, quod et implere videbantur, eo quod considerare omnia, quae ad cultum pertinent pietatis, fuerant constituti, ita ut universorum dispensationem haberent commissam. Nam et perfectam dispensationem etauctoritatem ecclesiastici ministerii ipsi tunc commissam habebant, et omnia regebantur pro eorum arbitrio. Et in sequentibus: Beatis vero apostolis decedentibus, illi, qui post illos ordinati sunt ut praeessent Ecclesiis, illis primis exaequari non poterant, nec miraculorum testimonium par illis habere, sed et in multis aliis inferiores illis esse videbantur: grave existimaverunt apostolorum sibi vindicare nuncupationem: diviserunt ergo nomina ipsa, et eisdem, id est, presbyteris presbyterii nomen reliquerunt. Alii vero episcopi sunt nuncupati, hi qui et ordinationis praediti potestate, ita ut plenissime iidem praepositos se Ecclesiarum esse cognoscerent* Hieronymus exponit quod plus habeat episcopus quam presbyteri, dicens in epistola ad Evagrium saepe repetitum: Quid enim facit excepta ordinatione episcopus, quod presbyter non facit?* Et exponit, cujus constitutione episcopus sit constitutus, tractatu super Titum, dicens: Sicut ergo presbyteri sciunt se ex Ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositis fuerit, esse subjectos: ita episcopi noverint se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere, imitantes Moysen, qui cum haberet in potestate solus praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret. De eisdem septuaginta mentio facta est in consecratione presbyteri, dicendo, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisset, ad eorum societatis et operis adjumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres: sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentem, Moysis spiritum propagasti, et reliqua. Opus presbyteri, ad donum spiritus sapientiae pertinet, propter bonam conversationem.
5.14
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIV. De pontifice.
5.14
Pontificem Aaron praefigurat in sua unctione, de quo scriptum est in Levitico: Sanctificavit oleum Moyses, quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit. Et iterum in eodem: Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt. Et paulo post: Nec egredietur de sanctis secundum auctoritatem Patrum, scilicet, Paulum apostolum, Ambrosium archiepiscopum, et Hieronymum presbyterum, consecratio ad immolandum facta est episcopi, in ordinatione presbyteri. Sed quod additur ex canonica auctoritate, ut plures adsint episcopi: dicendum est, cur addatur. Gregorius Apostolicus interrogationi Augustini respondit, quam jam praetulimus in superioribus praesentis opusculi: Et quidem, inquiens, in Anglorum Ecclesia, in qua adhuc solus tu episcopus inveniris, ordinare episcopum non aliter nisi sine episcopis potes. Et paulo post: Cum igitur, auctore Deo, ita fuerint episcopi in propinquis sibi locis ordinati, per omnia episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet. In sequentibus exponit cur adventus eorum necessarius sit. Cur non ergo et in hac spiritali ordinatione, qua per sacrum ministerium homo Deo conjungitur, tales conveniant, qui vel in profectu ordinati episcopi gaudeant, vel pro ejus custodia omnipotenti Deo preces fundant? Gregorius dicit, quare debeant convenire plurimi: frater ejus Innocentius monstrat, quare prohibitum sit uni hoc facere, in decretalibus nono capitulo: Nec unus episcopus ordinare praesumat, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Additur etiam ad consecrationem ejus infusio olei super caput: Unde dicit Beda in libro tertio de Tabernaculo et Vasis ejus: Indutus vero sacris vestibus pontifex mox oleo unctionis perfunditur, ut per gratiam Spiritus sancti consecratio perficiatur: non quod ea quae praemissa sunt indumenta virtutum, absque gratia Dei possimus habere: sed quia majus necesse est auxilium gratiae tribuatur a Domino, ubi quis vel majorem conscenderit gradum, vel plurimorum fuerit regimini praelatus. Mystice dicit Psalmista: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Augustinus in tractatu Psalmorum: Quis erat sacerdos, nisi unus sacerdos, qui intravit in Sancta sanctorum? Quis est sacerdos? nisi qui fuit et victima et sacerdos, nisi ille, qui cum in mundo non inveniret quod offerret, seipsum obtulit? Vicarius Christi pontifex efficitur: ideo in capite ungitur. Caput nostrum Christus. Caput nostrum unctum est oleo invisibili: episcopus, quia vicarius Christi est, in capite ungitur: ab illo enim significatur se accipere hanc unctionis gratiam, qui caput est totius corporis. Imitando illum, qui caput est totius Ecclesiae, per unctionis gratiam fit et ipse caput Ecclesiae sibi commissae. Christus pro universa Ecclesia interpellat: Episcopus pro sibi commissa vice Christi regat Ecclesiam sibi commissam, sicut Christus totam Ecclesiam. Hoc sonant verba consecrationis ejus: Tribuas ei cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Et aliter: Dicit Gregorius in Moralibus, oleum in capite, charitas in mente. Quia vicarius Christi est, dilectionem quam Christus nobis monstravit, et docuit, in eo debemus invenire: atque ab eo ad cumulum nostri profectus trahere. Omnia haec quae extrinsecus geruntur, signa sunt rerum intimarum. Si quis in mente habuerit ipsas res, ipse est verus sacerdos: ac ideo verum, quod Petrus dicit de universis Catholicis: Gens, sancta regale sacerdotium. Dicit libellus, secundum cujus ordinem celebratur ordinatio apud quosdam, ut duo episcopi teneant Evangelium super caput ejus, quod neque vetus auctoritas intimat, neque apostolica traditio, neque canonica auctoritas. Potest tamen Evangelii positio super caput, monere tenentes, ut quo Dominus idem Evangelium firmet in corde ejus, deprecentur, aut ut moneant eum qui consecratur, recordari se amplius esse sub jugo Evangelii, quam foret. Generaliter enim de benedictione omnium electorum dicit Beda in expositione de templo Salomonis: Qui enim dixit: Benedixit omnes timentes Dominum, pusillos cum majoribus: ipse dixit: Quia tu reddes singulis secundum opera eorum. Communis ergo ibi benedictio omnium erit electorum, attamen pro distincta operum qualitate, multae sunt mansiones beatorum in una eademque domo Patris aeterna in coelis.
5.15
LIBER SECUNDUS. CAPUT XV. De habitu sacrorum ducum.
5.15
Primo notandum est ita esse clericorum habitum constitutum in ecclesiasticis officiis, ut in omnibus Christiano populo possit praebere exemplum bonae conversationis. Quod quodammodo significat Hieronymus in libro de veste sacerdotali ad Fabiolam: Legimus, inquiens in Levitico, juxta praeceptum Dei Moysen lavisse Aaron et filios ejus. Jam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi loti prius sordibus; nec coronantur ad sacra nisi in Christo novi homines renascantur.* Ex his verbis intelligimus, vestes sacerdotales ad conversationem populi Christiani pertinere.
5.16
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVI. De non utendis vestibus sacratis in quotidiano usu.
5.16
Stephanus natione Romanus ex patre Jobio, ut legitur in Gestis episcopalibus, constituit sacerdotibus Levitisque vestes sacratas in usu quotidiano non uti in ecclesia. Tale quid Dominus per Ezechielem loquitur: Haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vestiantur sacerdotes, qui appropinquant ante Dominum in Sancta sanctorum. Et paulo post: Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius, et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum. Et iterum: Cumque ingrediuntur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur, nec ascendant super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus. Et post pauca: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestibus suis, in quibus ministraverant, et reponent in gazophylacia sanctuarii, et vestient se vestimentis aliis. Quamvis haec spiritualiter intelligere debemus, tamen admoniti sumus a supra memorato Apostolico, ut mutationem vestimenti juxta litteram compleamus. Nobis enim, qui Spiritu sumus renati, ante oculos bonum est frequentare quod in mentem transeat. Per lineam vestem, qua tantummodo utimur in sanctis, intelligimus subtilem orationem, exutam ab omni carnali cogitatione ante Dominum. Locutio vero ad populum alia debet esse tamque grossa, ut intelligi valeat a populo. Unde et Hieronymus in libro decimo tertio super Ezechielem: Et quia semel praeceperat quibus vestibus uti deberent sacerdotes quando intrinsecus in ministeriis sunt, rursum jubet ut egredientes in gazophylaciis sive in exedris sanctorum se exuant pristinis vestibus, et induantur aliis, ne si sanctas vestes habuerint, sanctificent populum foris positum, qui necdum fuerit, sanctificatus, nec se praeparavit in sanctificatione templi, ut sit Domini Nazaraeus. Per quae discimus non quotidianis et quibuslibet pro usu vitae communis pollutis vestibus nos ingredi debere in sancta sanctorum: sed munda conscientia, et mundis vestibus tenere Domini sacramenta. Et iterum in eodem: Porro religio divina alterutrum habitum habet. in ministerio alterum in usu vitaque communi. Namque et hic ex verbis Hieronymi admoniti sumus mutatione vestimenti. Sequitur ejusdem in eodem: Haec vestimenta proprio nobis labore conficimus, quae texta sunt desuper, qualem et Dominus habebat tunicam, quae scindi non potest: quibus induimur, quando secreta Domini et arcana cognoscimus, et habemus spiritum qui scrutatur etiam alta et profunda Dei, quae non sunt monstranda vulgo, nec proferenda ad populum, qui non est sanctificatus, nec Dei sanctitudini praeparatus; ne si majora se audierint, majestatem scientiae ferre non possint, et quasi solido suffocentur cibo qui adhuc lacte infantiae nutriendi sunt.* Inter regulas sacrae Scripturae septem haec una ex illis constat ut a littera transeamus ad spiritum, et a spiritu ad litteram. Ac ideo non abhorret a vero, quamvis de laneo vestimento accipiamus secundum spiritum, si secundum litteram perfecerimus mutationem vestimenti, quod et secundum litteram et secundum spiritum rite possumus intelligere.
5.17
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVII. De amictu.
5.17
Amictus est primum vestimentum nostrum, quo collum undique cingimus. In collo est namque vox, ideoque per collum loquendi usus exprimitur. Per amictum intelligimus custodiam vocis, de qua Psalmista dicebat: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. Et in alio psalmo: Pone, Domine, custodiam ori meo. Amictus ideo dicitur, quia circumjicitur. In isto primo vestimento admonetur castigatio vocis.
5.18
LIBER SECUNDUS. CAPUT XVIII. De alba.
5.18
Postea camisiam induimus quam albam vocamus, de qua Hieronymus in epistola memorata de veste sacerdotali ad Fabiolam: Secunda ex lino tunica, est poderis, id est, talaris, et in sequentibus. Haec adhaeret corpori, et ita arcta est et strictis manicis, ut nulla omnino in veste sit ruga, et usque ad crura descendat. Volo pro legentis facilitate, abuti sermone vulgato: solent militantes habere lineas, quas camisias vocant, sic aptas membris et astrictas corporibus, ut expediti sint vel ad cursum vel ad praelia, dirigendo jaculo, tenendo clypeo, ense librando, et quocunque necessitas traxerit. Ergo et sacerdotes parati in ministerio Dei utantur hac tunica, ut habentes pulchritudinem vestimentorum nudorum celeritate discurrant. In eo distat vestimentum illud a nostro quod illud strictum est, nostrum vero largum. Etenim hi qui in Veteri Testamento spiritu servitutis erant astricti, de quo dicebat Paulus: Non enim accipistis spiritum servitutis in timore. Nos vero quia Filius liberavit, liberi sumus, non accepimus spiritum servitutis in timore, spiritum adoptionis filiorum. Ac ideo sic illorum strictum, nostrum largum propter libertatem, qua Christus nos liberavit. Quia primum vestimentum diximus esse castigationem vocis, videamus si secundum habeat aliquam castigationem corporis. Dicit Beda in libro de tabernaculo: Haec etenim linea manus ac brachia debet stringere sacerdotis, ne quid nisi utile faciant; pectus, ne quid inane cogitet; ventrem, ne delicias ultra- modum appetendo, Deum se gulosum facere praesumat; subjecta ventri membra, ne lasciviendo totam sacerdotalis habitus pulchritudinem corrumpant; genua, ne ab orationis instantia torpeant; tibias et pedes, ne ad malum currant. Induatur ergo sacerdos primo linea stricta, ut et corpus ab iniquis operibus, et a pravis cogitationibus mentem compescat. Quod ibi significatur strictura vestimenti, hoc apud nos lini castigatio. Quia usque ad pedes Beda pervenit disserendo de lineis vestibus, congruum est ut nosmetipsos absolvamus de sandaliis, sive, ut alio nomine, campobis, qui supersunt in pedibus. Sandalia subtus cooperiunt pedem, desuper nudum relinquunt; de quibus dicit idem qui supra in tractatu super Marcum: Marcus dicendo calceari eos sandaliis, vel soleis, aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est, nec occultetur Evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Sicut per linum, quo pedes vestiuntur, castigatio pedum significatur, ita per sandalia profectus ad praedicandum.
5.19
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De casula.
5.19
Casulam, quae est generale indumentum sacrorum ducum, ante caeteras vestes quae sequuntur praeponimus. In illis quae supra praetulimus castigatio corporis a vitiis designatur, excepto in sandaliis. In sequentibus vero opera justitiae demonstrabuntur. Dicit Beda in libro memorato de Tabernaculo: Vestes sanctae Aaron, quas illi fecit Moyses, opera sunt justitiae et sanctitatis. Casula vero, quae pertinet generaliter ad omnes clericos, debet significare opera quae pertineant ad omnes: haec enim sunt fames, sitis, vigiliae, nuditas, lectio, psalmodia, oratio, labor operandi, doctrina, silentium, et caetera hujusmodi. In istis enim nullus sacrorum dux negligens debet esse. Quando istis operibus vestitur, casula indutus est. Haec in aperto sunt, et tam ad minores gradus pertinent quam ad supremos. Casula dupla est, post tergum inter humeros, et ante pectus. Per humeros opera exprimuntur. In eis duplex sit vestimentum, quia sic debemus bona opera foris proximis ostendere, ut eadem intus coram Domino integra servemus. In pectore duplex, quia in eo utrumque debet esse, et doctrina et veritas: veritas interius, doctrina ad homines. Haec duo duplicia sint conjuncta, quia tunc bene ministratur, cum opus et ratio in unum conveniunt. Opus ad humeros, ratio ad pectus.
5.20
LIBER SECUNDUS. CAPUT XX. De stola.
5.20
Stolam accipit diaconus, quando ordinatur ab episcopo. Ipsa enim semper utitur in opere ministerii. Per stolam designatur onus leve ac suave, de quo Dominus dicit: Tollite jugum meum super vos: jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Per jugum Evangelium intelligimus, de quo dicit Hieronymus in Commentariis Matthaei: Quomodo levius, lege Evangelium, cum in lege homicidium, in Evangelio ira damnetur? Et paulo post: In lege multa praecepta sunt, quae Apostolus non posse compleri plenissime docet. In lege opera requiruntur, quae qui fecerit, vivet in eis; in Evangelio voluntas requiritur, quae si etiam effectum non habuerint, tamen praemium non amittet. In eo quod stola ad genua tendit, quae solent curvari causa humilitatis, hoc intelligimus quod Dominus dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Sciat se diaconus in stola superposita collo, ministrum Evangelii esse, non praepositum. Evangelium Christus est.
5.21
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. De dalmatica.
5.21
Dalmatica a Sylvestro papa instituta est. Per dalmaticam intelligimus religionem sanctam, immaculatam, quae est apud Deum et Patrem, ut visitentur pupilli et viduae in tribulationibus eorum, et visitatores immaculatos se custodiant ab hoc saeculo. Ipsa dalmatica duas coccineas lineas habet retro, similiterque in anteriori parte, quia Vetus Testamentum et Novum rutilant dilectione Dei et proximi. Immaculatum esse, ad Deum pertinet; visitare fratres, ad proximum. Per colorem coccineum opera misericordiae, quae ex charitate fiunt in pupillis et viduis, intelligimus; per candorem, visitatorum munditia designatur. Ipsa est enim vestis de qua dicitur in psalmo quadragesimo quarto: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Unde Augustinus in eodem psalmo: In veste ista varietas sit, scissura non sit. Ecce varietatem intelleximus de diversitate linguarum, et vestem intelleximus propter unitatem. Et in sequentibus, circumamicta varietate, pulchritudo intrinsecus. In fimbriis autem aureis, varietas linguarum doctrinae, decus. Fimbriae, quae procedunt de dalmatica, verba sunt ejus praedicatoris cujus religio sancta et immaculata est. Sicut verba ab aura aeris raptantur, ita fimbriae spiramine venti. Profert Paulus candidas fimbrias circa manus ad utilitatem gentium quando dicit, Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Quod Paulus praedicavit, opere complevit, dicens ad Corinthios de se: In tribulationibus, in laboribus. Quod ita Ambrosius in eadem Epistola: Laborare non destitit manibus suis, ne cui gravis esset. Fert fimbrias candidas in latere, quando dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, et in alio loco: In castitate, hoc est, castitate corporis, et in vigiliis. Qui hanc custodit, immaculatum se custodit ab hoc saeculo. Fert coccineas circa humeros et pectora, quando dicit: In charitate non ficta. Ficta charitas est quae dimittit viduas et pupillos in tribulatione, et subvenit in prosperitate. Quae fimbriae ante sunt et retro, quia mandatum dilectionis et in Veteri Testamento, et in Novo manet. Unde Joannes: Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Iterum mandatum novum scribo vobis. Quod ita Beda: Eadem charitas et mandatum vetus est quod ab initio commendata; et mandatum novum, quia tenebris ejecti, desiderium novae lucis infundit. Aliquae dalmaticae habent viginti octo fimbrias ante et retro. Ubi est octies repetitus septiformis Spiritus propter genera hominum, quos replet, ut laudent Deum, hoc est, reges terrae, et omnes populi, principes et judices, juvenes et virgines, senes et juniores. Et aliquae triginta et triginta. Singulae lineae altrinsecus quindecim, quia charitas et in Veteri Testamento et in Novo quindecim ramos ex se producit. Quisquis studet prodesse fratribus in adversitate et in prosperitate, iste habet fimbrias coccineas in utroque humero. Hae duae fortunae signantur per sinistrum et dextrum humerum. Quindecim ramos charitatis enumerat: Patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Linea quae in medio est quasi stipes charitatis. Quod enim significant lineae sive fimbriae in dextro humero sive sinistro, hoc significant in anteriori parte hominis quae pertinet ad Novum Testamentum. Sinistrum latus habet fimbrias, quia actualis vita sollicita est, et turbatur erga plurima; at dextrum latus non habet, quia contemplativa vita quieta est: per ipsam figuratur regina quae stat a dextris. Ipsa est una columba, perfecta et proxima, stat a dextris, et nihil in se sinistrum habet; largitas brachiorum, largitatem et hilaritatem datoris demonstrat. Diaconus, qui non est indutus dalmatica, casula legit circumcinctus, ut expedite possit ministrare, vel quia suum est ire ad comitatum propter instantes necessitates. Ipsa habet pertusas subtus alas, quoniam Christum vult imitari, qui lancea perfossus est in latere, et vult ut nos sequamur ejus vestigia, quod significat perfossus in latere.
5.22
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXII. De tunica quam sacerdos induit super camisiam.
5.22
Sicut in camisia designatur castigatio corporis, ita in tunica virtutes animae, quae ad solos sublimes pertinent, de qua Hieronymus in epistola ad Fabiolam: Haec ipsa hyacinthina tunica subucula nominatur, et proprie pontificis est, significatque rationem sublimium non patere omnibus, sed majoribus atque perfectis. Ipsa est interior, ipsaque designat virtutes animae, quae non multis cognitae sunt, et quas semper debet habere perfectus. Unde Beda in tractatu super Lucam: Quis etenim nesciat viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, castitatem, fidem, spem et his similia, sine ulla temporum intercapedine a fidelibus esse servanda? Ipsa non cingitur, sed camisia. Quae ita est fabrefacta, ut non impediat cursum nostrum ad ministrationem, quoniam memoratae virtutes liberum nobis iter praebent ad contemplationem Dei. Camisia cingulo continentiae constringitur, praecipiente Domino: Sint lumbi vestri praecincti, ut per duas virtutes, id est, obedientiam Domini et naturalem disputationem constringatur omnis voluptas. Haec sunt vestimenta de quibus scribitur in Parabolis Salomonis, Fortitudo et decor indumentum ejus. Et in superioribus, Et cingulum tradidit Chananaeo. Si quis voluerit uti duabus tunicis, ostendet se esse diaconum et sacerdotem, sive ut octo sint vestimenta secundum numerum vestimentorum summi pontificis Aaron, cujus vestimenta narrantur fuisse circa caput et corpus usque ad pedes. De vestimento pedum et manuum reticetur. Ad illius normam, ut dixi, habet summus pontifex noster a capite usque ad pedes octo vestimenta. Primum est amictus, secundum camisia, tertium cingulum, quartum stola, quintum et sextum duae tunicae, septimum casula octavum pallium. Porro vestimentum pedum potius pertinet ad nostros pontifices quam ad Aaron. Dicitur nostris pontificibus: Euntes docete omnes gentes; Aaron tantum in Judaea versabatur. Sudarium in manu potius ad nostros quam ad Aaron, quoniam major munditia est in Novo Testamento quam esset in Veteri: et illa bona habemus quae illi habuerunt, et plura per Jesum Christum Dominum nostrum. Sacerdos in suo officio non se exuit casula, quia praecipiente Domino per Moysen non debet exire de sanctis, sicut scriptum est: Nec egredietur de sanctis, ubi intelligi datur debere eum jugiter in continentia et abstinentia manere.
5.23
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIII. De pallio quo utuntur archiepiscopi.
5.23
Pallium archiepiscoporum super omnia indumenta est, ut lamina in fronte solius pontificis. Illo discernitur archiepiscopus a caeteris episcopis. Pallium significat torquem, quem solebant legitime certantes accipere. Quo dono admoventur caeteri ad legitimum certamen. Quod habet duas lineas a summo usque deorsum ante et retro. Significat enim summae doctrinae decorem per disciplinam mandatorum Domini acceptabilem. Circulus circa collum disciplina est Domini circa sermonem praedicatoris, ut non sit alter sermo praedicationis et aliud opus, dicente Paulo: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Quod ita Ambrosius in tractatu Epistolae ad Corinthios: Vituperatur enim ministerium ipsorum, si ea quae verbis docebant, operibus suis, ut fierent, exempla non darent. Mandata Veteris Testamenti, a principio Geneseos usque in finem, in humerali linea operando et docendo portet pontifex in pectorali; Novi, a primitiva Ecclesia usque in finem. De torque dicebat Salomon in Parabolis: Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Quod ita Beda in eodem: Mos apud veteres fuit ut legitime certantes coronam in capite, torquem in collo, acciperent. Et nobis ergo si disciplinam conditoris nostri, si gratiae matris scita custodimus, major inde virtutum spiritalium claritas augetur. Additur gratia capiti, cum charitas, quae principale mentis ornabat, ardentius inflammatur. Additur et collo torques, cum fulgore perfectae operationis sermo praedicationis, qui per collum procedit, confirmatur: ac ne contemni ab auditoribus debeat, indeficienti virtutum connexione ducitur. Sed et his qui Mosaicae legis decreta Domino veniente servabant, addita est gratia Novi Testamenti cum spe regni coelestis, cujus splendor eximius, ad exemplum coronae vel torquis, nullo unquam fine claudetur.
5.24
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXIV. De sudario.
5.24
Sudario solemus tergere pituitam oculorum et narium atque superfluam salivam decurrentem per labia. Ac ideo sudarium significat isto in loco studium mundandae cogitationis, quo naturales et velut ingenitas nostras delectationes studemus tergere, sive propter effusionem lacrymarum tergendum fertur sudarium, ut in Martyrologio Bedae legitur, quod pater noster Arsenius propter redundationem lacrymarum tergendam, sudarium semper in sinu vel in manu habuerit. In manu sinistra portatur ut ostendatur in temporali vita taedium nos pati superflui humoris, hoc est carnalis delectationis. Et iterum sudarium ad hoc portamus, ut eo detergamus sudorem, qui fit ex labore proprii corporis, quod legimus usitatum fuisse circa corpus Christi. Unde legitur: Et sudarium quod fuit super caput ejus. Sudor taedium nostro corpori est, si non esset taedium, non toties tergeretur. Habet aliquoties mens taedium, dicente Psalmista: Dormitavit anima mea prae taedio. Taedium in anima, quasi sudor in corpore. Taedium animi aliquoties solet fieri ex conscientia peccatorum, aliquoties ex accidentibus, ut est omne flagellum quod patitur ab alieno corpore: aliquoties ex infirmitate proprii corporis, quae infirmitas aliquoties solet accidere ex peccatis. Quando taedium ex infirmitate peccatorum frontem conscientiae nostrae tegit, habeamus sudarium ex ligno castigatum et mundum, qualia sunt verba David prophetae: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Et si fuerit infirmitas ex approbatione, sicut in Job, dicamus quod dixit: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Munda cogitatio in David fuit quando dixit: Cor mundum crea in me, Deus: mundaque in Job, quando dixit: Sicut Domino placuit, ita factum est. Sic et nos quando taedio aliquo afficimur, ne majore tristitia absorbeamur in consolationem nostri quasi quoddam sudarium exempla praedicta sanctorum Patrum ad corroborandam patientiam, et detergendum taedium sumamus. Per sudarium intelligimus mundos affectus et pios in labore.
5.25
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXV. De varietate sandaliorum.
5.25
Varietas sandaliorum varietatem ministrorum pingit. Episcopi et sacerdotis pene unum est officium: at quia nomine et honore discernuntur, discernuntur etiam varietate sandaliorum, ut visibus nostris error auferatur, qui potest interesse propter similitudinem officii. Episcopus habet ligaturam in suis sandaliis, quam non habet presbyter. Episcopi est, huc illucque discurrere per parochiam ad regendam plebem: ne forte cadant sandalia de pedibus, ligata sunt. Ex eo potest sciri quantum necesse sit ei firmare gressus mentis, qui in turbis populorum versatur. Presbyter qui domi hostias immolat, securius incedit. Diaconus quia dissimilis est episcopo ab officio, non est necesse ut habeat dissimilia sandalia, et ipse ligaturam habet, quia suum est ire ad comitatum. Subdiaconus quia in adjutorio est diacono et pene in eodem officio, necesse est ut habeat dissimilia sandalia, ne forte aestimetur diaconus. Mystice, quia sandalia praedicatoris cursum signant solea quae subtus est, admonet praedicatorem, ut non se implicet terrenis negotiis. Lingua de albo corio, quae subtus calcaneum est monstrat debere esse eamdem separationem innocentem et sine dolo, ut possit de eo dici: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Non sit talis, quales pseudoapostoli erant, qui praedicabant per invidiam et contentionem. Lingua quae inde surgit, et est separata a corio sandaliorum, lingua eorum monstrat, qui praedicatori bonum testimonium debent proferre, de quibus dicebat Paulus: Oportet et eum testimonium bonum habere ab his qui foris sunt. Hi sunt in inferiore parte, et sunt quodammodo separati a conversatione spiritalium. Lingua superior spiritalium lingua est qui praedicatorem introducunt in opus praedicationis. Haec requiruntur posteriore vita praedicatoris. At intrinsecus de albo corio circumdata sunt sandalia: ita oportet esse praedicatoris intentionem candidam coram Deo ex pura conscientia: extrinsecus vero nigrum apparet, quoniam videtur praedicatorum vita despecta a saecularibus, propter multitudinem pressurarum praesentis mundi. Superior pars sandaliorum, per quam pes intrat, multis filis consuta est, ut non dissolvantur duo coria. In initio enim debet studere praedicator pluribus virtutibus atque sententiis Scripturarum, ut pluribus forinseca cum his quae intrinsecus nitent coram Deo, non disjungantur. Lingua sandaliorum quae super pedem est, linguam praedicatoris potest figurare. Linea opere sutoris facta praecedens a lingua sandalii usque ad finem ejus, Evangelicam perfectionem; lineae procedentes ex utraque parte, legem et prophetias quae in Evangelio recapitulantur. Etenim ipsae recapitulatae sunt ad mediam lineam, quae usque ad finem currit. Ligatura mysterium incarnationis Christi, quae incarnatio, quia in aliquibus aperta est humanis sensibus humano more, sicuti est, poni in praesepio, pannis involvi, et caetera. Aliqua sandalia sine ligaturis tenet praedicatio. Et aliter: Dicit Dominus in Evangelio: Quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Disponit Dominus his qui Evangelium praedicarent, de Evangelio vivere: supererogavit Paulus, quia sine sumptu exposuit Evangelium, operabatur manibus suis victus sibi necessaria. Opus Pauli quod supererogavit Evangelio possumus intelligere corrigias supererogatas sandaliis, quae manibus huc illucque ducuntur ut ligentur. Firmo gressu it praedicator, qui nulli onerosus est.
5.26
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXVI. Recapitulatio vestimentorum.
5.26
Breviter desideramus recapitulare omnem ornatum clericorum. Caput clerici mens est. In superiore parte discoopertum, ubi est imago Dei, in inferiore parte circumdatum capillis, quasi aliquibus cogitationibus de praesenti necessitate. Amictus est castigatio vocis. Alba caeterorum inferiorum sensuum praesidente magistra ratione, interius per disciplinam continentiae constringente quasi quodam cingulo voluptatem carnis. Calceamenti linea, prohibitio pedum ad malum festinando. Sandalia ornatus, iter praedicatoris, quia coelestia non debet abscondere, neque terrenis inhiare. Secunda tunica, opera mentis sunt: casula, opera corporis pia. Stola jugum Christi, quod est Evangelium. Dalmatica diaconi et sui ministri, quae est itineri habilis, cura proximorum est; sudarium, piae et mundae cogitationes, quibus detergimus molestias animi ex infirmitate corporis. Pallium archiepiscoporum, torques devotissimae praedicationis, et in Veteri Testamento et in Novo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).