Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 6.1
Choose a text
More by Symphosius Amalarius
—
8847 Deecof2
6.1
LIBER TERTIUS.
6.1
Domino opitulante, intercedente beato Medardo confessore, cujus festivitas hodie apud nos celebratur in gaudio sanctorum, prompti sumus animo ad suscipiendum Dei munus, si tamen ipse dignatur purgare et serenare oculum, in quo discamus de officio missae, quid rationis in se contineat diversitas illa, quae ibi agitur: cum satis esset, sine cantoribus et lectoribus, et caeteris quae ibi aguntur, sola benedictio episcoporum, aut presbyterorum ad benedicendum panem et vinum, quo reficeretur populus ad animarum salutem: sicut primaevis temporibus fiebat apud apostolos: ac ideo primum dicendum est de signis.
6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De signis quibus congregamur in idipsum.
6.1
Signorum usus a Veteri Testamento sumptus est; scriptum est in libro Numerorum: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem. Et paulo post: Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. Filii Aaron sacerdotis clangent tubis. Et iterum: Si quando habebitis epulum, et dies festos et Kalendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Audivimus clangorem tubarum in recordatione Dei nostri resonare. Detque nobis Deus, ut quidquid boni facere poterimus, sive singulariter in causa nostra, sive communiter in causa fratrum, ut est signa moveri, in memoriam ejus faciamus. Audiamus et tubam vocantem, nos ad poenitentiam quando in adversis affligimur, dicente Joel: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate Ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera( Joel II). Quod ita Hieronymus in eodem: Clangite tuba in Sion, et poenitentiam populis praedicate. Sanctificate jejunium, praedicate curationem, sive coetum, de quibus jam diximus. Congregate populum, ut qui dispersus peccaverat, congregatus peccare desistat. Sanctificate Ecclesiam, ut nullus in Ecclesia non sanctus sit: ne forte impediantur orationes vestrae, et modicum fermentum totam massam corrumpat. Et adunate sive eligite senes, ut non aetas in eis, sed sanctitas eligatur. Congregate quoque parvulos et sugentes ubera, ne ulla sit aetas quae non convertatur ad Dominum. Parvulos atque la etentes, de quibus in Psalmis et in Evangelio legimus: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Praedicationem quam significat clangor tubarum, Hieronymo exponente, signat signum: quod in nostra Ecclesia reboat. Signum nostrum est ex metallo aeris. Aes est metallum durabile et sonorum. Habet idem signum interius plectrum ferreum, quo tunditur, ut audiatur. Oraque praedicatorum significat Novi Testamenti, quae plus durant quam tubae Veteris Testamenti, atque altius resonant. Ora praedicatorum nostrorum durabunt usque ad finem, et auditur longe sonus eorum usque in fines terrae. Tempore Judaeorum notus erat tantum in Judaea Deus; at tunc in omni terra. Vas metalli aeris ora significat, ut diximus, praedicatorum: ferrum interius, linguam eorum: per funem, intelligimus mensuram vitae nostrae. Unde dicebat Paulus: Sed ipsi in nobis, nosmetipsis metientes et comparantes. Mensura meae conversationis nusquam mihi satius ostenditur quam in Scriptura: ac ideo funem Scripturam intelligo. Funis, qui habet initium a ligno, Scripturam sacram significat Novi Testamenti, descendentem a ligno Dominicae crucis. Quod tamen lignum a superioribus continetur, quia Dominica crux a prophetis et antiquis Patribus continetur: qui funis usque ad manus sacerdotis pertransit, etenim Scriptura ad opera sacerdotum debet transire. De qua dicit Gregorius in libro de aedificatione templi: Quisquis hanc legit in ea semetipsum metitur, vel quantum in spiritali virtute proficit, vel quantum a bonis quae praecepta sunt, longe disjunctus remansit: quantum jam assurgat ad bona facienda, quantum adhuc in pravis prostratus jaceat. Haec verba novissima valde congruunt operi presbyteri, qui signum movet: quando funem sequitur, sursum, id agit, ut in seipso recogitet quantum ad bona opera sit erectus: quando deorsum trahit, id considerat quantum jaceat adhuc in pravis. Qui secundum verba sancti Gregorii semetipsum metitur, ipse habilis est fratres vocare ad unum cor et unam animam. Ne despiciat presbyter hoc opus agere, ut in isto imitator sit filiorum Aaron, sicut et in multis caeteris. Qui se cognoscit debitorem esse praedicationis, non debet se retrahere a movendis signis, cum ex eisdem possit praedicare populo. Vinculum, quo plectrum ligatur vasi; quaedam moderatio est, quae scit ad tempus movere plectrum linguae, ut labia feriantur. Vinculum ad tactum funis movet plectrum, quando modestia ad auctoritatem sacrae Scripturae linguam praedicatoris monet.
6.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. De situ Ecclesiae.
6.2
Ecclesia est convocatus populus per ministros Ecclesiae ab eo qui facit unanimes habitare in domo. Ipsa domus vocatur ecclesia, quia Ecclesiam continet. Ipsa vocatur κυριακὴ, quia est Dominicalis, κύριος Graece, Latine Dominus: ac ideo κυριακὴ, dominicalis. Ipsa vocatur βασιλική, id est, regalis, a βασιλεύω, βασιλεύς, rex dicitur quasi basis populi, λαὸς populus dicitur, βασιλεὺς basis populi. Unde Isidorus: Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent. Nam βασιλεύς rex, et basilicae, regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur: quia ibi regi Deo cultus et sacrificia offeruntur. Josephus simili modo nominat domum quam aedificavit Salomon ad suum opus dicens: Post templi fabricam, quam septem annis praediximus fuisse perfectum aedificium domus regalis constituere coepit, quod tredecim annis vix implevit. Non enim hujusmodi fervens studium erat, sicut in templo. Et post pauca: Haec quidem secundum felicitatem Hebraicae regionis, ac merito regis aedificata sunt. Quorum totam expositionem et ordinem dicere necessarium est, ut ex hoc omnes conjiciant magnitudinem, cum legentes viderint hujus rei descriptionem. Erat magna basilica nimis et pulchra. Haec innumera columnarum multitudine portabatur, quam ad judicia rerumque cogitationes distribuit. Audistis ex auctoritate veteri, ideo convenisse populum ad basilicam, ut audiret judicia. Audite Apostolum, cur conveniatur in Ecclesia. Itaque, fratres mei, inquit, convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis autem esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Monstrante Paulo propterea convenimus ad Ecclesiam, ut manducemus coenam Domini. Duo autem audistis cur conveniat populus. Unum ex antiqua traditione, ut judicia rerum et cognitiones accipiat: alterum ex Novo Testamento, ut manducet. Utraque quaerimus ad Ecclesiam, scilicet ut in ea audiamus judicia nostra, mala sive bona, et cognitionem Dei, et ut manducemus corpus Domini. Idcirco quae praeter ista sunt postponamus eo tempore, ut judicia Domini percipere et retinere queamus, et panem Domini manducare, studentes nosmetipsos probare, si digne possit a nobis manducari. In conventu ecclesiastico seorsum masculi, et seorsum feminae stant. Quod accepimus a veteri consuetudine, dicente Beda in tractatu super Lucam: Quaerit aliquis quomodo Dei Filius tanta parentum cum nutritus, his abeuntibus, potuerit obliviscendo relinqui. Cui respondendum, quia filiis Israel moris fuerit ut temporibus festis, vel Hierosolymam confluentes, vel ad propria redeuntes, seorsum viri, et seorsum feminae choros ducentes incederent, infantesque vel pueri cum quolibet parente indifferenter ire potuerint. Ideoque beatam Mariam vel Joseph vicissim putasse puerum Jesum quem secum comitari non cernebant, cum altero parente reversum. Quamvis et aliud hac in re possimus tenere, quod caro viri et mulieris, si propius accesserint, unumquodque ex altero accenditur ad libidinem; qua de re dicit Salomon: Longe fac ab ea viam tuam. Quoniam propterea venimus, ut defleamus carnales delectationes, necesse est vitare vomenta earum. De habitu mulierum docet Paulus ad Corinthios: Decet mulierem non velatam orare Deum? nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. Ambrosius in Epistola ad Corinthios: Mulier, inquit, idcirco debet velare caput, quia non est imago Dei, sed ut ostendatur subjecta: et quia praevaricatio per illam inchoata est hoc signum debet habere, ut in Ecclesia propter reverentiam sacerdotalem non habeat caput liberum, sed velamine tectum: nec habeat potestatem loquendi, quia sacerdos personam habet Christi. Quasi ergo ante judicem, sic ante sacerdotem, quia vicarius Domini est: propter reatus originem subjecta debet videri. Et alio modo: Quia et viri quidam comam nutriebant, et mulieres nudo capite procedebant in Ecclesiam, gloriantes in crinibus, quod non solum inhonestum erat, sed etiam concupiscentiae fomenta praestabat. Masculi stant in Australi parte, et feminae in Boreali, ut ostendatur per fortiorem sexum firmiores sanctos semper constitui in majoribus tentationibus aestus hujus mundi: et per fragiliorem sexum, infirmiores sanctos aptiori loco, sicut dicit Paulus apostolus: Fidelis est Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis. Ad hoc quidem pertinet quod Joannes in Apocalypsi sua vidit angelum fortem, qui posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram. Fortiora etenim membra in majoribus periculis, et alia in competentibus sistuntur. Locutionem quam homines debent habere in Ecclesia, Paulus manifestat dicens ad Ephesios: Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis et canticis spiritualibus. Quod ita Hieronym. in tractatu memoratae Epistolae: Qui se abstinuerit ab ebrietate vini in quo est luxuria, et pro hoc spiritu fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritaliter, psalmos, hymnos et cantica. Quid aut intersit inter psalmum, hymnum et canticum in psalterio plenissime discimus: hic autem breviter, hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem praedicant Dei, et ejusdem semper vel beneficia vel facta mirantur. Quod omnes psalmi continent, quibus Alleluia vel praepositum, vel subjectum est. Psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per organum corporis, quid faciendum et quid vitandum sit noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et conventum mundi, omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale canticum canit, vel certe, ut propter simpliciores manifestius, quod volumus, eloquamur: psalmus ad corpus, canticum refertur ad mentem. Et canere igitur, et psallere, et laudare Deum magis animo quam voce debemus. Quod praetermisimus, quis apostolicorum primus statuerit, ut feminae velatae intrarent in ecclesiam, hic remur intromittere. Linus natione Italus, ut legitur in gestis episcopalibus, ex praecepto beati Petri constituit ut mulier in ecclesiam velato capite introiret.
6.3
LIBER TERTIUS. CAPUT III. De choro cantorum.
6.3
Augustinus in psalmo centesimo quadragesimo nono: Et chorus quid significet, multi norunt. Chorum, quia in civitate loquimur, prope omnes norunt. Chorus est consensio cantantium. Si in choro cantamus, corde cantamus. In choro cantantium quisquis voce discrepuerit, offendit auditum, et perturbat chorum. Isidorus: Chorus est multitudo in sacris collecta, et dictus chorus, quod initio in modum coronae circum aras starent et ita psallerent. Cantorum ordinem suscipimus ex Davidica institutione. Quando reportanda erat arca Domini de domo Obededom in civitate David, praecepit David( ut Verba dierum narrant) constituere Levitas de fratribus suis cantores in organis musicorum. Constituerunt Levitae Eman, Asaph, Ethan, ut concreparent in cymbalis aeneis. Et post reliqua: Asaph autem ut cymbalis personaret, Bananias vero et Aziel sacerdotes canerent tubis jugiter coram arca foederis Domini. In illo die fecit David principem ad confitendum Domino, Asaph et fratres ejus. Et iterum: Emam quoque et Idithun canentes tuba: et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo. Et iterum: Cantores filii Asaph stabant in ordine suo juxta praeceptum David, et Asaph et Eman et Idithun prophetarum regis. Cantorum primus( ut Verba dierum narrant) Eman exstitit: Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath: Eman cantor filius Joel, filii Samuel, filii Elcana, filii Geroam, filii Heliel, filii Thohu, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Masat, filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thahat, filii Asir, filii Abihasaph, filii Chore, filii Saar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, et fratres ejus qui stabant a dextris ejus, Officii tamen illorum auctor exstitit David. De qua re dicit Augustinus in libro decimo septimo de Civitate Dei, cap. 18. Erat autem David in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit, ea Deo suo, qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit. Diversorum enim sonorum rationabilis et moderatus concentus concordi varietate compactam bene ordinatae civitatis significat unitatem. Hinc tractent cantores quid significet symphonia eorum. Ea admonent plebem, ut in unitate unius Dei cultus perseverent. Etiamsi aliquis surdus adfuerit, idipsum statu illorum in choro ordinatissimo insinuant: ut qui auribus capere non possunt unitatem, visu capiant. Porro cantores laudatores Dei sunt, et ad laudem caeteros excitantes. De quo Hieronymus in tractatu Isaiae libro primo: Et super choros( qui in libro Dierum plenius describuntur) Asaph et Idithun et Eman et filii Chore constituti sunt, ut paulatim a sacrificiis victimarum ad laudem Domini transiret religio. Id frequentissime reperitur in Veteri Testamento, ubi eorum officium narratur, opus eorum esse confessionem Domini. Hic versus saepissime cantoribus imputatur: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Nostri cantores non tenent cymbala, neque lyram, neque citharam manibus, neque caetera genera musicorum, sed corde. Quanto cor majus est corpore, tanto Deo devotius exhibetur quod per cor fit, quam per corpus. Ipsi cantores sunt tuba, ipsi psalterium, ipsi cithara, ipsi tympanum, ipsi chorus, ipsi chordae, ipsi organum, ipsi cymbala. Unde Augustinus in libro Psalmorum novissimi psalmi: Idem ipsi sancti sunt in omnibus musicis organis. Et paulo post: Laudate Dominum in sanctis ejus. Hoc exsequitur varie, significans eosdem ipsos sanctos ejus: Laudate eum in sono tubae, propter laudis excellentissimam claritatem. Laudate eum in psalterio et cithara: psalterium est de superioribus laudans Deum: cithara de inferioribus laudans Deum, tanquam de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit coelum et terram. Jam quippe in alio psalmo exposuimus psalterium desuper habere sonorum illud lignum, cui nervorum series, ut meliorem sonum reddat, incumbit, quod lignum cithara inferius habet. Laudate eum in tympano et choro: tympanum laudat Dominum, cum jam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis infirmitas: de corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato. Chorus laudat Dominum, quando eum laudat pacata societas. Laudate eum in chordis et organo: chordas habet et psalterium, et cithara, quae superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est vasorum omnium musicorum. Quamvis jam obtinuerit consuetudo, ut organa proprie dicantur ea quae inflantur follibus. Quod genus significatum hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum Graecum sit, ut dixi, generale omnibus musicis instrumentis, hoc cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis Latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, in chordis et organo, videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat significare voluisse. Non enim psalteria sola et citharae chordas habent, sed quia in psalterio et cithara propter sonum ab inferioribus et superioribus inventum est aliquid quod secundum hanc distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere admonuit: quia ipsae caro sunt, sed jam corruptione liberata. Quibus ideo fortasse addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut ordinatur in organo. Habebunt enim etiam sancti differentiam ad suos consonantes, non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes, sicut fit suavissimus cantus ex diversis quidem, sed non adversis inter se. Stella enim differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis. Cymbala invicem tanguntur ut sonent, ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in cymbalis quodammodo laudare Dominum, dum quisque honoratur a proximo, non a semetipso, et invicem honorantes dant laudem Deo.
6.4
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De vestimento cantorum.
6.4
Primi cantores vestiti erant byssinis, ut Verba dierum narrant dicendo: Tam Levitae quam cantores, id est, qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis et citharis concrepabant. Ex natura byssi possumus intelligere quam proxima sint inter se haec duo, byssus et linum, quo nostri cantores utuntur. Dicit Beda in libro de Tabernaculo et Vasis ejus: Byssus namque, ut saepius commemoratum est, de terra viridis nascitur: sed eruta de terra, siccatur, contunditur, coquitur, torquetur, et magno et longo exercitio ad candidum de viridi producitur colorem; sic et caro nostra, ut ad virtutem decoremque castitatis perveniat, arctis se necesse est jejuniorum, orationis, vigiliarum et totius continentiae laboribus subigat, quibus naturales et velut ingenitas ejus delectationes exsiccare, atque ad eam, quam desideramus, dignitatem virtutis accedere queamus. Et in alio loco ejusdem: Quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? In significatione non discrepat nostrum linum, quo nostri cantores vestiuntur a bysso. Ipsi enim labores quos supra diximus, non sunt candor, sed per eos pervenitur ad candorem; ac ideo, ut praetulimus, per casulam possumus intelligere ipsos labores; in camisia vero ipsam munditiam carnis quae splendet ante Dominum. Ex nobis ipsis possumus addiscere aliud esse jejunium, orationes et vigilias, et aliud munditiam carnis. Multi enim jejunant, et orant, ac vigilant, et quod gravius est, delinquunt per carnis appetitum. Unde et Hieronymus in tractatu Epistolae ad Ephesios: Quanti enim diligunt Dominum, parati exsilia, parati martyria, parati inopiam et omnia pro eo contumeliarum genera sustinere, et nihilominus carnis passione superantur!
6.5
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De introitu episcopi ad missam.
6.5
Officium quod vocatur Introitus missae, habet initium a prima antiphona, quae dicitur Introitus, et finitur in oratione quae a sacerdote dicitur ante lectionem. Introitus episcopi ad missam, qui vicarius est Christi, ipsius adventum nobis ad memoriam reducit, et populi adunationem ad eum, sive per suam praedicationem, sive suorum praedicatorum. Introitus episcopi celebratur usque ad sessionem suam. Tangit enim ex parte officium quod Christus corporaliter gessit in terra, sive discipuli ejus, usquequo ascendit ad sedem paternam. Hoc officium addidit missae Coelestinus. Ille, ut in Gestis pontificalibus continetur, constituit, ut psalmi David centum quinquaginta ante sacrificium psallerentur antiphonatim ex omnibus, quod ante non fiebat, nisi tantum epistola beati apostoli Pauli recitabatur et sanctum Evangelium, et sic missa celebrabatur. Quod nos ita intelligimus, ut ex omnibus psalmis excerperet antiphonas quae psallerentur in officio missae. Nam antea inchoabatur missa a lectione. Qui mos adhuc retinetur in vigiliis Paschae et in vigiliis Pentecostes; Christus Filius Dei, qui elegit suos ante mundi constitutionem, ut essent sancti et immaculati, misit praecones in Veteri Testamento, ut de aliis taceam, qui suavitate ac modulatione vocis populum suum congregarent ad unius Dei cultum. Quorum auctor fuit David, de quo Augustinum praetulimus dicentem in superioribus. Erat autem David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexit, et reliqua. Post eum Eman, Asaph, Ethan et Idithun, de quibus jam praedictum est, et quid significet eorum psalterium, cithara, tympanum, chordae, organum, et caetera. Haec omnia sunt in opere et cantu. Unde mos inolevit ut non sedeatur in ecclesia, quandiu praesens officium agitur, quoniam operarii et laborarii Christi sive praeconum ejus deputantur, qui praedestinati ad cultum unius Dei vocantur. De quo statu dicit libellus qui inscribitur de ordine Romano:« Pontifex incipit Gloria in excelsis Deo, si tempus fuerit, et non sedet antequam dicat post orationem primam Amen.» Quicunque enim Deo attrahitur, delectatione attrahitur, non necessitate. Unde Augustinus in tractatu super Joannem sermone vicesimo tertio: Porro si poetae dicere licuit,..... Trahit sua quemque voluptas: VIRGIL. in Bucol. non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus trahi hominem ad Christum qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita. Ac ideo cantorum dulcis vox huic operi dedita est, ut sua dulcedine idonea sit hortari populum ad confitendum Domino. Ita enim scriptum est in libro Paralipomenon. Igitur cunctis pariter et tubis et voce, cymbalis et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus auditur, ut cum Dominum laudare coepissent et dicerent: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus, impleretur domus Dei nube, nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginera: compleverat enim gloria Domini domum Domini. Praeconibus psallentibus, quando placuit Christo Domino psallentium venire, ascendit super currum suum, et venit in mundum disponere eumdem currum per loca congrua. De quo curru dicit Psalmista: Currus Dei decem millibus multiplex. Unde iterum Augustinus in psalmo sexagesimo septimo: Multitudinem sanctorum atque fidelium qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, signavit hoc nomine. Hanc in manendo[ minando] et regendo perducit in finem tanquam currum suum, velut in locum aliquem destinatum. Multitudo decem millium sanctorum est in ordinibus ecclesiasticis et in auditoribus eorum. Septem gradus sunt ordinatorum, octavus cantorum, nonus et decimus auditorum utriusque sexus. Millium additur, ad insinuandam perfectionem eorum. Veniente Domino, ducit secum prophetas et sapientes et scribas: hos in Evangelio promittit se mittere ad invitandum populum. Ecce ego, inquit, mittam ad vos prophetas et sapientes et scribas, et reliqua. Diaconi in loco prophetarum sunt, qui annuntiant ex Evangelio futuram vitam. Subdiaconi, in loco sapientum, qui sciunt ordinate vasa Domini disponere, et quod primum ferendum sit, quodque posterius. Acolythi in loco scribarum, qui accendunt corda fidelium ex Scriptura sacra. Praevenit in thuribulo thymiama, quod significat corpus Christi plenum odore bono. Hoc enim corpus primo necesse est praedicari in omnibus gentibus. Unde Paulus dicebat ad rudes Corinthios: Nihil me judicavi scire inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Dein ferantur candelabra, ut super fundamentum jam positum luceat lux praedicatorum coram hominibus. Jam illos illuminatos sequantur subdiaconi, ut possit praedicatorum ordo dicere, Sapientiam loquimur inter perfectos. Evangelium illis jungatur, in quo est declarata perfectio: Si vis inquit, perfectus esse, vade, vende omnia. Episcopus et sibi conjuncti Evangelium sequantur, juxta illud evangelicum: Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Ante oculos habeat saepissime episcopus quod in mente semper oportet retinere. Septem prophetae sive diaconi sunt in ministerio, quia septempliciter dividitur Scriptura inter Novum Testamentum et Vetus quae Evangelio ministrant. Episcopus medio vicario Christi quasi Evangelium, habet in Novo Testamento ministros historiae, ut Lucam in Actibus apostolorum; habet ministros in septem Epistolis canonicis; habet ministros in quatuordecim Epistolis Pauli; habet ministros in Apocalypsi, in Veteri Testamento, in lege, prophetis et psalmis. Unde scriptum est in Evangelio Lucae: Quae scripta sunt in lege Moysis, et prophetis, et psalmis de me. At si quinque fuerint, quinque ministros librorum demonstrat in Evangelio ministrare. Episcopus in medio quasi Evangelium, habet in Novo Testamento primum ordinem praedicatorum historiae, secundum Epistolarum, tertium prophetarum, ut est Apocalypsis, in Veteri Testamento unum legis, et alterum prophetiae. Haec duo Philippus in Joannis Evangelium ad medium deducit, dicens: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. At si fuerint tres ministrationes trium librorum, fons omnis sapientiae Evangelium in medio duos libros in Novo Testamento, scilicet Epistolarum et prophetarum. Liber Actus apostolorum, qui mittitur Theophilo, Epistolis conjungitur. Ex una re est Epistola, quia mittitur alicui homini; ex altera, quia historiam tantum continet, stat per se: in Veteri Testamento unum; omnis Scriptura apud veteres lex nominatur, sicut de Psalmis dicitur: Et in lege vestra scriptum est, quia ego dixi: Dii estis. Unde Augustinus memoratus in tractatu super Joannem, sermone quadragesimo quarto: Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas, quamvis alibi specialiter dicat legem, a prophetis eam distinguens, sicuti est, Lex et prophetae usque ad Joannem prophetaverunt. Et: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Aliquando autem in tria divisit easdem Scripturas ubi ait: Oportebat omnia impleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Si unus fuerit, unum praeceptum dilectionis ostendit, ut Apostolus ad Galatas: Omnis lex in hoc sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ministerium prophetae est, ex memoratis libris evangelicam veritatem approbare. Ut moderate prophetia disponatur, habeat ante se subdiaconorum sapientiam, scilicet ut congruo tempore prophetent, et ita ordinate, ut possit capi ab auditoribus quod dicitur. Acolythorum lux, doctorum expleat, ut in manifestam lucem perducant memoratos libros. Qui enim Christum praecedit ad aliquem locum, ut Evangelium praedicet, ita sapienter debet praecedere, ut prosit auditoribus et explanet obscuros sensus Scripturarum. Postquam transit vicarius in medio adolescentularum tympanistriarum, de quibus Augustinus qui supra: In ministerio, inquit, honorabili, nam ita sunt in medio ministri, praepositi Ecclesiarum novarum, hoc enim sunt adolescentularum, carne edomita Deum laudantium. Sapientia, id est, subdiaconi, vadunt in medio adolescentularum tympanistriarum, ut doceant quem laudare debeant tympanistriae. Tympanistriae cantores sunt. Ministerium cantorum laudem resonat, ut idem in psalmo septuagesimo secundo: Qui enim cantat laudem, non solum laudat, sed etiam hilariter laudat; qui cantat laudem, non solum laudat, sed et amat eum quem cantat. Notum est quid veteres cantores in lege amabant, de quorum persona dicebat David, Ut jumentum factus sum apud te, scilicet ut liberos haberent, opibus abundarent, honore fruerentur et sanitate gauderent. Christo homine novo veniente, cor eorum mutari oportebat ad meliora. Sapientia subdiaconorum innovat eos ut qui unum antea tantum Deum dicebant, non in tribus personis dicant nunc, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sed exspectandum est usque dum id fiat quod precatur sponsa in Canticis canticorum, Osculetur me osculo oris sui. Scitis dicente Apostolo, Christum semetipsum exinanivisse, et formam servi accepisse. Quapropter postquam praesentatus est Ecclesiae, inclinatus stat usque ad impletionem suae humilitatis, in qua factus est Patri obediens usque ad mortem. In ipsa inclinatione dat pacem ministris, qui a dextris laevaque sunt. Ipse est enim pax, per quem reconciliatur Ecclesia Deo, sive de Novo Testamento, sive de Veteri: Ipse dextruxit medium parietem inimicitiarum, et fecit utrumque unum; pacem dedit his qui longe, et pacem his qui prope. Eamdem pacem offert cantoribus qui retro stant, adimplens quae dixit discipulis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, praesentibus dat, absentibus, sive Veteris Testamenti, sive Novi, relinquit. Hoc est quod solemus dicere, innuit episcopus cantori. Quo facto sapientia Dei quasi adventu subdiaconorum, intelligunt cantores mutati jam de Veteri, trinitate Deum laudare, et dicunt, Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Diaconi quasi chorus prophetarum stant cum eo humiliati et dicunt, Domine, doce nos orare; et spiritu prophetiae, id est, spiritu revelationis cognoscunt non se posse habere affectum in oratione ad Patrem nisi ab eodem unigenito Filio ejus, qui est in sinu Patris, edoceantur. Quod separatim diximus de diaconis, et subdiaconis, et acolythis, de unoquoque discipulo Christi intelligimus, sed propter quosdam profectus affectuum, unius praedicatoris opus distinguitur per multiplices ordines. Caeterum propheta, diaconus sapiens, et scriba. Sapiens subdiaconus, propheta et scriba; scriba acolythus, propheta et sapiens. Docet Christus orare discipulos. Quapropter, cantores, id est, laudatores adventus Domini, annuntiant tempus esse ut corda patrum convertantur in filios. Sicut Abraham tres angelos vidit; et tamen unum Deum adoravit et credidit trinitatem in unitate, sic et modo filios Abrahae oporteat credere. Et dicunt, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et reliqua. Ecce messis multa, de qua dicitur in Evangelio: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Christus Dominus messis mittit operarios in messem suam, ut scriptum est in Luca: Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus. Eodem modo vicissim duo et duo diaconi altrinsecus et vadunt osculari latera altaris. Per osculum eorum demonstratur pax quam eis commendavit Dominus, dicens: In quamcunque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. Altare vel alio modo mensa quae osculatur, corda electorum significat sive in Hierusalem sive extra Hierusalem. Unde Gregorius in libro de Aedificatione templi: Corda itaque sanctorum mensae Dei sunt.+ Postea revertuntur ad episcopum. Sic et, Evangelio dicente, legimus fecisse missos illo tempore. Et reversi, inquit, apostoli nuntiaverunt illa quae fecerunt. Et in sequentibus: Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli ejus. Sunt discipuli cum Christo, Christus solus orat. Dein postquam tempus advenit praeconii Dominicae passionis, cantores, ut ad memoriam reducant Christi novissimam humiliationem, dicunt versum de Psalterio. Psalterium ex inferiori parte percutitur, et ex superiore parte habet in quo reboat: sic et opus passionis Christi ab inferiore parte habet percussuram, a superiore parte dulcedinem resurrectionis quae resultat longe lateque per ora praedicatorum. Adimpleto tempore praeconatus praeconium, vadit Christus ad Hierusalem, in qua est altare quod osculatur in medio, quoniam ipse est de quo dicitur in Canticis canticorum: Media charitate constravit propter filias Hierusalem. Vicarius Christi haec omnia agit in memoriam primi adventus Christi. Osculatur altare, ut ostendat adventum Christi fuisse in Hierusalem; osculatur Evangelium, in quo duo populi ad pedem redeunt, ut et nos eos diligamus qui disjuncti erant a nobis; oscula vicarii Christi osculo Christi congruunt: sicut Christus primo osculum his praebuit qui primo crediderunt: sic episcopus ministris primis: Et sicut Christus his se offert, ultro, quibus dicit, missus sum ad oves quae perierant domus Israel, sic episcopus altari per quod recolimus Hierusalem, in qua Dominus suos dilexit usque in finem secundum Joannem. Et sicut Christus ascivit postea gentilem populum, qui reconciliatus est Deo in Novo Testamento; sic episcopus Evangelium, quod est Novum Testamentum. Remanet Evangelium in altari ab initio officii usque dum a ministro assumatur ad legendum: quia ab initio adventus Christi, Evangelica doctrina resonuit in Hierusalem, et inde exivit ad publicum, sicut scriptum est: De Sion exivit lex, et verbum Domini de Hierusalem. Deinde transit episcopus ad dexteram altaris. Liquet omnibus quod semper Christus egit dexteram vitam, postquam resurrexit a mortuis. Diaconi postea stant in ordine, quibus ille dixit: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui post eum stant, firmati sunt, ut eum sequantur usque ad mortem, et cum eo transeant ad aeternam vitam. Major pars in dextera parte stat, et minor in sinistra. Quid numerus illorum significet, praedictum est. Ad insinuandum nobis libere Vetus Testamentum legere et tenere, ut Apostolus: Omnia autem probate: aliqua pars ministrorum in sinistra parte stat, per quam temporalis benedictio designatur. Certe et nostra Ecclesia utrumque petit a Domino: et temporalem benedictionem, et aeternam. Temporalem petimus quando precamur ut Deus conservet dominos nostros, filios eorum, fructus terrae, et pacem in terra nostra; at aeternam, quando justitiam, sapientiam et charitatem, etc. Inter haec omnia stant acolythi et tenent cereos in manibus. Quid aliud significat, nisi unumquemque doctorem debere habere in manibus doctrinam suam, ut magis studeat opere docere, quam verbis.
6.6
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. De Kyrie eleison.
6.6
Hoc opere completo, id est, adunato per praedicationem Christi populo Dei ex magna parte, in quo cantores magno certamine laboraverunt: ne aliqua praesumptio inutilis subripiat corda eorum, hortatur eos Dominus dicere: Dicite, servi inutiles sumus. Unde Beda in tractatu super Lucam: Servi inutiles sumus, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis. Et alibi: Qui coronat te in miseratione et misericordia. Non ait, in meritis et operibus tuis, quia cujus misericordia praevenimur, ut Deo serviamus, ejus munere coronemur, ut sublimiter cum illo regnemus. Quod debuimus facere, fecimus. Re vera debuimus: quia qui non venit ministrari sed ministrare, debitores sibi nos fecit, non nostris videlicet operibus confidentes, sed de ejus semper examine paventes. Ac ideo dicant cantores: Kyrie eleison, Domine pater, miserere. Christe eleison, miserere, qui nos redemisti sanquine tuo. Et iterum: Kyrie eleison, Domine Spiritus sancte, miserere: Potest et simpliciter intelligi de Kyrie eleison necessario constitutum esse a praeceptoribus Ecclesiae, ut cantores post finitam antiphonam deprecentur Domini misericordiam quae deprimat inanem jactantiam, quae solet sequi cantores. Habent enim quamdam exsultationem propter egregiam compositionem melodiarum, et non humiliationem lectionis, qua illuminantur ad studium humilitatis. Qua de re possunt fallaciter decipi per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum. Ubi est vera philosophia, non sequitur inanis fallacia: ubi est pomposa doctrina, sequitur jactantia animi. Et alio modo: Ante omnem orationem specialem sacerdotum necesse est praecedere misericordiam Domini propter tres causas, quae mihi in promptu occurrunt. Una est, ut serenetur mens sacerdotis ad ea intendenda quae ore dicit: altera ut dignus sit loqui Deo, quantum ad naturam humanam pertinet: tertia, quod, si taedio aliquo corporali affectus spiritus sine mente oraverit, Dominus non in furore suo respiciat super illum, sed in judicio misericordiae, oportet ut praecedat aliquid tale, quod repellat redundantes cogitationes a mente, quae accidunt visu, auditu caeterisque sensibus, ut in oratione mens sola invisibilia cogitet quoniam invisibili loquitur. Ac ideo in omnibus peractis officiis sequitur Kyrie eleison ante orationem Dominicam, ut est in matutinali et vespertinali synaxi. Nam quod nos Galli, finitis psalmis nocturnalibus, solemus cantare orationem Dominicam: Romana Ecclesia praetermittit.
6.7
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. De cereis.
6.7
Dicentibus Kyrie eleison cantoribus, acolythi e manibus ponunt cereos in terram altrinsecus, et unum n medio: quoniam post peracta bona opera, ad antam humilitatem nos deducit Spiritus sanctus, cujus lumen signatur lumine cereorum, qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam, ut vere nos cognoscamus esse cinerem et pulverem. Quo lumine illuminatus est patriarcha Abraham, quando post locutionem Domini ad se factam, dixit: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Cereus in medio stans, eum designat signat qui dixit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. Numerus cereostatarum non pertransit septenarium numerum: quoniam septiformi Spiritu illuminatur omnis Ecclesia, qui septiformis spiritus singulariter in Christo habitat. Episcopo ascendente ad sedem, cereostata mutantur de locis suis in ordine unius lineae, excepto primo usque ad altare. Per cereostata varia dona gratiarum Spiritus sancti figurantur, per quae illuminatur Ecclesia. In donis memoratis duo debemus memorari, id est multifaria dona, et unitatem spiritus. Per cereostata altrinsecus posita usque nunc distributa dona per corda electorum signantur. Per compositionem unius lineae, unitas Spiritus sancti in singulis donis, quae compositio examussim habet a primo cereo, quem diximus significare Christum, a quo procedit Spiritus sanctus, et in quo aeternaliter manet. Ab ipso enim missus est die Pentecostes ceu usque ad altare, id est, usque ad corda electorum apostolorum in igneis linguis. Ac ideo quod postea agitur in officio missae, illud tempus figurate exprimit quo apostoli apostolorumque successores negotia Domini exercent: quod finitur Evangelio perlecto. Potest et simpliciter intelligi dispositio cereorum, expeditus cursus circa altare ministrandi.
6.8
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. De Gloria in excelsis.
6.8
Telesphorus natione Graecus ex anachorita, constituit ut hymnus diceretur angelicus, hoc est, Gloria in excelsis Deo ante sacrificium. Symmachus quadragesimus quintus post Telesphorum constituit ut omni die Dominico, natalitiis martyrum, idem hymnus cantaretur. Hymnus, Gloria in excelsis Deo, laus Dei est, ut in Evangelio legimus: Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium Deum et dicentium, Gloria in exelsis Deo. Sacerdos quando dicit, Gloria in excelsis Deo, orientis partes solet respicere, in quibus ita solemus Dominum requirere, quasi ibi propria ejus sedes sit, cum potius eum sciamus ubique esse. Non est ordo, ut qui Dominum laudare voluerit tergum ad eum vertat, et pectus ad servos. Ipsum statum ex qualitate loci, ubi angeli cecinerunt memoratum hymnum possumus conjicere. Dominus qui ubique est, secundum formam servi in Bethleem erat, quae Bethleem nostram Ecclesiam signat, quae est domus panis. Angeli ad Orientem cecinerunt. De quo statu dicit Micheas: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te venient. Turris quippe gregis, quae Hebraice dicitur turris Ader mille circiter passibus a civitate Bethleem ad Orientem distat. Diximus superius, transitum episcopi de altari in dexteram partem significare Christi transitum de passione ad aeternam vitam: ac ideo hoc in loco dicimus, Gloria in excelsis Deo cantandum, quoniam gloria ineffabilis in excelsis facta est, quando Christus transitu suo animas sanctorum copulavit consortio angelorum. Hoc gaudium annuntiavit angelus in nativitate ejus dicens: Ecce ego evangelizo vobis gaudium magnum; quia natus est vobis hodie Salvator. Manifestum est, quibus exstitit Salvator: quando gloria resurrectionis ejus celebrata est, tunc in terra pax hominibus fuit, quibus dicebat: Pax vobis. Pax magna est, quando sub uno Domino copulantur coelestia et terrena. Ita factum esse post resurrectionem suam denuntiat Salvator, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
6.9
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. De prima oratione missae.
6.9
Quando dicimus, Pax vobiscum, sive Dominus vobiscum, quod est salutatio, ad populum sumus versi. Quos salutamus eis faciem praesentamus: excepto in uno, quod est in praeparatione hymni ante Te igitur. Ibi jam occupati circa altare, ita ut congruentius sit uno modo versos nos esse, quam retro aspicere ad insinuandam intentionem devotissimam, quam habemus in offerendo sacrificio. Nec debet arator dignum opus exercens, vultum in sua terga referre. De istis sat est, revertamur ad salutationem. Salutavit enim in Veteri Testamento angelus Gedeon, dicens: Dominus tecum, virorum fortissime. Et iterum: Dixit Dominus; Pax tecum. Et iterum in Ruth: Dixit Booz messoribus suis: Dominus vobiscum: Et responderunt ei: Benedicat te Dominus: nullique dubium, quin in Booz ipse Christus salutasset, qui in lumbis ejus erat: Scriptum est in libro Paralipomenon secundo: Audi me, Asa et omnis Juda, et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Nostra responsio, Et cum spiritu tuo, ex Pauli epistola secunda ad Timotheum sumpta est. Sic enim in illa scriptum est: Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Quando sacerdos dicit, Pax vobis secundum Evangelicam Scripturam, sive Dominus vobiscum, hoc agit quod Paulus quando dicit: Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Hac salutatione episcopi et responsione populi intelligimus unum debere esse affectum episcopi et populi, sicut hospitum unius+ Domini. Postquam Christus resurrexit, manifestum est dixisse discipulis, Pax vobis. Deinde revertitur episcopus ad orientem, et dicit, Oremus: ac dein sequitur benedictio. Sic et Christus antequam ascenderet in coelum benedicit eos, sicut scriptum est in Evangelio Lucae: Eduxit autem eos foras in Bethaniam; et elevatis manibus suis, benedixit eis. Utroque nomine; id est benedictionis et orationis vocatur oratio sacerdotis. De benedictione dicit Apostolus: Si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicit Amen, super tuam benedictionem, quia nescit quid dicas? Hanc benedictionem vocat Ambrosius orationem dicens; Imperitus enim audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet, Amen, id est, verum ut confirmetur benedictio. Per hos enim impletur confirmatio precis cui respondent, Amen.+ Finis praesentis officii noscitur experimento aliorum officiorum. In fine aliorum solemus dicere Kyrie eleison, ac deinceps orationem, et sic tandem unumquemque remeare ad sua. Eumdem ad demonstrandum finem mutantur cerei de loco in locum. Libet hic proferre auctoritatem sancti Augustini, quare mos obtinuit Ecclesiae suas orationes versum orientem dirigere. Dicit in sermone Domini in monte: Cum ad orationem stamus, convertimur ad orientem, unde coelum surgit, non tanquam ibi sit Deus et quasi caeteras mundi partes deseruerit, qui ubique praesens est non locorum spatiis, sed majestatis potentia: sed ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem se convertere, id est, ad Dominum, cum ipsum corpus ejus quod terrenum est, ad corpus excellentius, id est, ad corpus coeleste convertatur. Ideo dicitur Deus in coelis habitare, quia major cognitio est in coelis illius summae majestatis et essentiae in angelis vel in animabus sanctorum, quam in terra habitantibus sanctis propter gravedinem carnalis habitationis, quae vix permittit animam ad purum veritatis lumen advolare.
6.10
LIBER TERTIUS. CAPUT X. De sessione episcopi.
6.10
Deinde Christus ascendit in coelum, ut sedeat ad dexteram Patris. Episcopus quia vicarius est Christi in omnibus memoratis superius, debet et hic ad memoriam nobis inthronizare Christi ascensionem et sedem. Quapropter ascendit in sedem post opus et laborem ministerii commissi. Christus disposito curru suo per convenientia loca, id est, presbyteros in suo ordine: subdiaconos in suo, caeterosque gradus in suis, necnon et auditores, unumquemque in suo ascendit ad sedem, et sedet. Sedent cum eo quibus promisit: Cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. De quibus dicit Paulus apostolus ad Ephesios: Et conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu. De his qui ascenderunt secum: aliqui sedent, et aliqui stant. Per eos qui sedent, demonstratur membra Christi in pace quiescentia: per eos qui stant, in certamine posita. Caput et membra unum corpus: quomodo Christus in aliquibus sedet, in aliquibus stat( ut illum vidit Stephanus in sartamine positus, aliqui ascendentium sedent, aliqui stant. Dominus in alto coelorum sedens custodit currum suum, id est, civitatem, de qua dicit Psalmista: Nisi Dominus custodierit civitatem: frustra vigilat qui custodit eam. Paulus, quia vice Christi fungebatur, dicente Augustino in psalm. CXXVI, dicebat: Timeo ne forte sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo. Custodiebat, custos erat, vigilabat quantum poterat super eos quibus praeerat: et episcopi hoc faciunt. Nam ideo altior locus positus est in episcopis, ut ipsi intendant et tanquam custodiant populum. Nam et Graece quod dicitur episcopus, hoc Latine superintentor interpretatur, quia superintendat, quia desuper videt. Quomodo enim vinitori altior fit locus ad custodiendam vineam: sic et episcopis altior locus factus est. Et de isto loco alto periculosa ratio redditur, nisi eo corde stemus hic, ut humilitate sub pedibus vestris simus, et pro vobis oremus.
6.11
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. De officio lectoris et cantoris.
6.11
Lector dicitur, quia lectione fungitur, ut Isidorus ait. Lectio dicitur, quia non cantatur ut psalmus vel hymnus, sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. Cantor multa officia habet. Unumquodque officium ex illo quod efficit, nomen habet. Lectionem quae legitur post sessionem, sequitur cantus, qui vocatur responsorius. Responsorium ut idem qui supra, Itali tradiderunt. Quos inde responsorios cantus vocant, quod alio desinente, id alter respondeat. Usus lectionis et cantus: sumptus est e Veteri Testamento, ut legitur in libro Esdrae, quod ponendum est in nocturnali officio, si Dominus dederit. Possumus etiam officio cantoris officium prophetae intelligere. Lectio legis et prophetarum frequentabatur a populo antiquo. Unde scriptum est in Actibus apostolorum: Et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. Post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes Synagogae ad eos, id est, ad Paulum et Barnabam, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait, etc. Quandiu haec duo celebrantur, id est, lectio et prophetia, solemus sedere more antiquorum. Unde Ambrosius in tractatu ad Corinthios: Haec traditio Synagogae est, quam nos vult sectari Apostolus, quia Christianis quidem scribit, sed ex gentibus factis, non ex Judaeis ut sedentes disputent seniores dignitate in cathedris; sequentes, in subselliis; novissimi in pavimento super mattas. Et iterum: Per lectoris officium et cantoris possumus intelligere patremfamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Unde Gregorius in suis homiliis. In eo quod Veritas dicit: Omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est patrifamilias, intelligi valet quia non de his qui fuerant, sed de his qui esse in Ecclesia poterant, loquebantur. Qui tunc nova et vetera proferunt cum utriusque Testamenti praedicamenta vocibus et moribus loquuntur. Per lectionem, praedicationem Veteris Testamenti quae humilior est, possumus intelligere; per responsorium, Novi Testamenti, quae excellentior est. Haec duo praedicamenta per Joannis vitam et Christi designantur. Nam, quod ait Lucas evangelista, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu luctum poenitentiae significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum caeteris cibo et potu, laetitiam regni praefigurabat. At Judaei nec humiliari cum Joanne, nec cum Christo gaudere voluerunt. Sicut suavius est Novum Testamentum Veteri, ita vulgo suavior cantus lectione. Praesentes lectores et cantores, quibus est surgere, sicut de Paulo legimus superius, negotia Domini habent, quibus dicitur, Negotiamini dum venio. Lector legem Domini debet tradere auditoribus, quasi incipientibus in schola Domini exerceri. Nuper vocati sunt per officia cantorum ad nuptias. Neoterici sunt, audiant doctorem necesse est. Doctor et lector unum sunt. De Esdra enim scriptum est quod ipse legem Domini faceret et doceret in Israel. Eumdem Esdram idem liber inducit postea legentem in gradu ligneo. De doctoribus dicit Ambrosius in Epistola ad Corinthios: Illos dicit doctores, inquit, Paulus, qui in Ecclesia litteris et lectionibus retinendis pueros imbuebant more Synanogae, quia traditio illorum ad nos transitum fecit. Iterum mihi videtur esse inter lectionem et responsorium, quod est inter elementa et artes ipsas. Ars quoque musica habet elementa sua, et geometria ab elementis incipit linearum, et dialectica atque medicina habent isagogas suas. Sic elementis Veteris Testamenti, ut ad evangelicam plenitudinem veniat, sancti viri eruditur infantia. Elementa lex Moysis et omne Vetus Instrumentum intelligendum est, quibus quasi elementis et religionis exordiis Deum discimus. Dent lectores, sive doctores, pretium Domini, id est, verba legis, et recipiant scholasticas mentes, scilicet vacantes ab emptione villae, ab emptione boum quinque jugorum, a ductu uxoris. Schola vacatio dicitur. At si adhuc aliquis surdus obturatis auribus cordis torpescit, veniat cantor cum excelsa tuba more prophetarum, sonetque in aures ejus dulcedinem melodiae, forsitan excitabitur. Fiat in eo quod de populo narratur factum esse in libro Esdrae. Sic enim scriptum est in eo: Steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum per manus David regis Israel, et concinebant hymnis et confessione Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, in eo quod fundatum est templum Domini. Et paulo post: Multi vociferantes in laetitia levabant vocem, nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium, et vocem fletus populi. Unde Beda in tractatu Esdrae: Sacerdotes quidem sanctis ornati vestibus, prout stante adhuc templo consueverant tubis personantes, et cor populi ad suavitatem supernae laudis accendentes; Levitae autem in cymbalis bene sonantibus hymnos Domino concinentes: populus vero clamore communi affectum sui cordis in laudando Dominum ostendens. Cantores qui respondent primo canenti, vocem auditorum proferunt, quos testificantur laudare Dominum. Non immerito ipsi cantores agunt causas prophetarum, quia de filiis principis eorum, id est, Asaph scriptum est in Paralipomenon: Filii ejus sub manu ipsius erant, prophetantes juxta regem; ipsi exaltant vocem ut tuba, ipsis dicitur in psalmo octuagesimo, Tuba canite, hoc est, ut Augustinus ait, clarius et fidentius praedicate, ne terreamini, sicut ait propheta quodam loco, Exclama et exalta vocem tuam sicut tuba. Lex enim scripta data est in tabulis. Scriptura enim pertinet ad lectoris officium: prophetia menti inscripta erat, quam voce fidenti prophetae proferebant, quod pertinet ad cantoris officium. Fidei praedicatoris officium gerit cantor, quem oportet post obedientiam auditorum versum cantare. Quid significet versus in officio praedicatoris, ex evangelica parabola addiscere possumus quae narrat de servo arante, ita dicens: Quis autem vestrum habens servum arantem, aut pascentem, qui regresso de agro dicit illi statim, Transi et recumbe, et non dicit ei, Para quod coenem? Arat qui aratro compunctionis scindit corda. Nulli dubium quin per modulationis dulcedinem scindantur corda, etiam carnalia, et sese aperiant more sulci in confessione vocis et lacrymarum. Musica habet quamdam naturalem vim ad flectendum animum, sicut Boetius in suo libro scribit quem de Musica fecit: Vulgatum quippe est quam saepe iracundias cantilena represserit, quam multa vel in corporum vel in animorum affectionibus miranda perfecerit. Absit ut vigorem Christiani animi in mollitiem caducam possit convertere, quod genus etiam ipsi gentiles vitabant. Unde scriptum est in memorato libro superiori loco, idcirco Timotheo Milesio Spartiatas succensuisse, quod multiplicem musicam reddens, puerorum animis, quos acceperat erudiendos, officeret, et a virtutis modestia praepediret, et quod harmoniam, quam modestam susceperat, in genus chromaticum, quod est mollius, invertisset. Tanta igitur apud eos musicae fuit diligentia, ut eam animos quoque obtinere arbitrarentur. Sufficiant haec pauca de naturali vi musicae inseruisse, revertendum est ad evangelicam parabolam. Servus qui arat non debet illico, de agro revertens, recumbere, sed parare coenam domini. De quo servo dicit Beda in tractatu super Lucam: Servus de agro revertitur, cum, intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctor recurrit, atque, a publico locutionis ad curiam cordis rediens, sua secum secretus acta vel dicta retractat. Juxta disciplinam servi arantis admonetur cantor ut non illico post actum sui officii requiem spectet, et torpore securitatis torpescat. Perfecit enim opus suum, quando quodammodo sua jubilatione bonos in exercitium aratri induxit, id est cantores provocavit ut scinderent corda aratro compunctionis. Ac postea versus sequitur. In versu necesse est ut suas cogitationes ad se retrahat, et secum cogitet quomodo aut quid a magistro didicisset. Versus timore non est ausus alte levare responsorium; nescit quomodo finiat versum. Et hic imitatur aliud exemplum doctrinae Domini, qua jubetur ut qui voluerit turrim aedificare, prius sumptus cogitet, si habet quae necessaria sunt ad perficiendum. Sequitur Beda memoratus: Post pastum atque agriculturam, domi sibi jubet parare quod coenet, hoc est, post laborem apertae locutionis humilitatem quoque propriae considerationis exhibere. Hoc facit ille qui versum cantat. In repetitione responsorii exaltat vocem fiducialiter, jam non timens versum. Illum qui praedicatorem signat, qui cursum suum consummatum habet, qualis erat Paulus cum diceret: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona justitiae. Diximus quod excitentur per responsorium, qui sunt quodammodo surdi ad Epistolam; dicamus qualiter obedientes illico proficiant per responsorium. In lectione pascitur auditor quasi quodammodo bos. Ad hoc enim pascitur bos, ut in eo exerceatur opus agriculturae. Bos enim praedicator est. Unde scriptum est in libro legis: Non alligabis os bovi trituranti. Pastus est enim bos, exerceatur opus. Cantor enim est quasi bubulcus, qui jubilat bobus, ut hilarius aratrum trahant. Cantor est de his de quibus dicit Paulus: Dei adjutores sumus. Boves sunt qui respondent primo cantori, de quibus iterum dicit: Dei agricultura estis. Trahentibus bobus aratrum, scinditur terra, quando cantores, intimos anhelitus commoventes, dulcem trahunt vocem, et proferunt ad publicum, qua corda suorum sive caeterorum compungunt ad lacrymas, sive ad confitenda peccata quasi secreta patefaciendo terrae. Et alio modo: Ideo scribuntur litterae, ut per eas memoriae reddatur quod oblivione deletum est. Simili modo ex pictura recordamur quod interius commendari memoriae potest. Ita et responsorio admonetur praedicator quomodo doctrinam quae praecessit in lectione, exerceat. Primo, ut dulcedine suae imitationis plurimos sibi asciscat: conjuncti, corda multorum excitent ad compunctionem et lacrymas; et ne se extollere debeat de opere praedicationis pulsatur versu; quatenus ad memoriam reducat sibi de propriis causis judicandum ante Dominum.
6.12
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Quid sit inter responsorium et tractum.
6.12
Hoc differt inter responsorium, cui chorus respondet, et tractum, cui nemo, quod est inter duo sacrificia, scilicet columbarum et turturum. Tractus verba congruentia sui officii habent. Illa quae sunt in Septuagesima tribulationem sonant, ut est illud, De profundis clamavi ad te, Domine; quae in Sexagesima, opportunitatem fugae quaerunt, ut est illud: Ut fugiant a facie arcus, et sic caetera deinceps conjicere possumus. Laudate Dominum omnes gentes, laetitiam neophytorum et nuper ordinatorum significat. De istis sat est. Revertendum est ad volucres, scilicet columbas et turtures, quae significant responsorium et tractum, de quibus dicit Beda in tractatu super Lucam: Volucres hae pro cantu gemitus habent. Non immerito lacrymas humilium designant, quibus plurimum in ipsis etiam bonis operibus indigemus; quia etsi bona esse quae agimus, noverimus, qua tamen districtione a Domino examinanda, qua a nobis perseverantia sint consummanda, nescimus. Et iterum: Hoc sane inter turturis et columbae significantiam distat, quod columba, quae gregatim conversari, volare, et gemere consuevit, et activae vitae frequentiam demonstrat, de qua dicitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia; turtur vero, qui singularitate gaudet, adeo ut si conjugem casu perdiderit, solus exinde permaneat, speculativae vitae culmina denuntiat, quia et paucorum est ista virtus. Et post pauca: Item cum intrans cubiculum clauso ostio oro patrem in abscondito, turturem offero, at cum ejusdem operis compares quaero canendo cum Propheta: Venite adoremus et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino, qui fecit nos, columbas ad altare deporto. Moyses quasi tractum decantat tribulationis, qui solus ascendit ad Dominum, et ne idem populus feriatur, lacrymosis precibus impetrat. Daniel tractum laetitiae cantat, quando solus, fugientibus sociis, inter angelos remanet. Solus Ezechiel quadrigas cherubin et supernae civitatis aedificia celsa miratur.
6.13
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. De Alleluia.
6.13
Alleluia, quod cantatur per festos dies in recordatione aeternae laetitiae, tam laetitiam electorum quam laudem Domini ad memoriam reducit. In quo non oportet aliquid sinistrum sonare, sed totum dextrum, quale est in futura vita. Illi sunt recti versus per quos revertimur ad Alleluia, qui laetitiam Ecclesiae et Domini laudem sine tristitia retinent, sicut sunt, Dominus regnavit, decorem induit. Et, Dominus regnavit, exsultet terra. Et, Lauda, anima mea, Dominum. Et, Jubilate Deo omnis terra, et caeteri tales. In responsorio seminavimus, in alleluia metimus. De qua re dicit Psalmista: Qui seminant in lacrymis, in exsultatione metent.
6.14
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. Quid sit inter Alleluia et Tractum.
6.14
Hoc est inter Alleluia et tractum, quod Alleluia laetitiam sive laudem Domino, tractus vero aliquando tribulationem, aliquando laetitiam sonat. Tribulationem, ut, De profundis; ut, Commovisti; ut, Qui habitat; ut, Ad te levavi oculos meos; ut, Saepe expugnaverunt me; ut, Deus, Deus meus. Laetitiam, ut Jubilate Domino; ut, Qui confidunt in Domino; ut, Laudate Dominum. Post duos tribulationis tertius occurrit laetitiae, quoniam post duos dies sepulturae, tertius occurrit resurrectionis. Sunt etenim duo genera compunctionis: unum timoris, et alterum amoris. Timor in duobus dividitur, de quibus dicit Isaias: Ecce ego venio, cogitationes et opera ut congregem. Verba in cogitationibus comprehenduntur. Cogitationes verba sunt animi, et radices verborum sonantium. Amor singularis est. Unum scit amare et petere, unum illud de quo propheta dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini.
6.15
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. De exspoliatione casularum.
6.15
Ministri casula se exuunt quando lectoris sive cantoris officium assumunt. In lectoris officio et cantoris aliquod genus militiae exprimitur, soli enim militanti in lectione, sive in vocis modulatione. Haec officia agendo extra chorum exeunt. Quid hoc aliud significat, nisi iter quod arripuimus pro communi necessitate fratrum? et jam talia sunt illa opera quae signantur per casulam, ut non possint observari in itinere. Unde Beda in tractatu super Lucam: At vero famem, sitim, vigilias, nuditatem, lectionem, psalmodiam, orationem, laborem operandi, doctrinam, silentium, et caetera hujusmodi, si quis semper exsequenda putaverit, non modo se horum fructu privabit, sed et notam indiscretae obstinationis, imo stultitiae pervicacis, incurret+. Albam sine casula portat lector seu cantor in singulari officio, quando prudenter et strenue agit contra oblectamenta mundi, et talem se praebet fratribus in necessitatibus temporalibus, ut a pluribus possit imitari.
6.16
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. De tabulis.
6.16
Scribit Beda in tractatu Esdrae: Laudabunt autem Dominum Levitae per manus David, sive in organis quae ipse fecit, sive psalmos quos ipse instituit, concinentes. Eorum vice cantor sive aliqua necessitate legendi tenet tabulas in manibus, ut figuret illud Psalmistae: Laudent nomen ejus in choro et tympano, et psalterio psallant ei. Unde Augustinus in eodem psalmo: Quare assumit tympanum et psalterium? ut non sola voce laudet, sed et opere. Tabulae quas cantor in manu tenet, solent fieri de osse, quia fortem perseverantiam signant bonarum cogitationum et bonorum operum, juxta Evangelium: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Vel signant dilectionem Dei et proximi: Quae dilectio nisi opera habeat, vana est. Quapropter tenentur in manu, ut dilectio vocis exerceatur per opus. Unde idem qui supra in psalmo centesimo quadragesimo nono: Quando assumit tympanum et psalterium, manus concinunt voci: sic et tu si quando cantas Alleluia, porrigas et panem esuriente, vestias nudum, suscipias peregrinum, non sola vox sonat, sed et manus consonant, quia verbis facta concordant.+ Versus Alleluia tangit cantorem interius, ut cogitet in quo debeat laudare Dominum, aut in quo laetari. Haec jubilatio, quam cantores Sequentiam vocant, statum illum ad mentem nostram ducit, quando non erit necessaria locutio verborum, sed sola cogitatione mens menti monstrabit, quod retinet in se. Finitur hic secunda periocha praedicationis. Usque ad memoratum statum currit sermo praedicationis, quae ultra sunt velata sunt alis seraphin.
6.17
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. De ascensu in pulpitum.
6.17
Lector et cantor in gradum ascendunt more antiquorum, juxta quod scriptum est in Esdra: Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. Et paulo post: Super universum quippe populum eminebat. Hujus loci, ut Beda ait in eodem, videtur meminisse Scriptura Paralipomenon, ubi dictum est, quia stetit Salomon coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israel, et extendit manus suas( II Par. VI). Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos in altum stetitque super eam. In medio namque basilicae, in medio dicit atrii sacerdotum, quae basilica major atriorum exteriorum omni ex parte templi erat circumdata. De quibus superius in eodem libro scriptum est: Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem. Verum quia Salomon quasi rex, basem fecit aeneam, porro Esdras quasi minoris potentiae, gradum ad loquendum ligneum constituit. Sicut etiam Salomon sive Moyses altare holocausti fecerunt aeneum, pro quo filii transmigrationis reposuerunt lapideum. Sed non est putandum, minoris sacramentum perfectionis ligneum gradum, quam basem habere aeneam. Quod enim saepe dictum est, sicut aes pro diuturnitate perdurandi, vel suavitate sonandi, divinis competit sacramentis, quae nulla saeculorum longitudine deficiunt, et in omnem terram exivit sonus eorum, ita etiam lignum eisdem aptissime congruit, propter videlicet trophaeum Dominicae passionis. Super universum ergo populum pontifex eminet quando is qui gradum doctoris accipit, merito vitae perfectioris actionem vulgi transcendit. Stat autem in gradu ligneo, quem fecerat ad loquendum, quando singulari imitatione Dominicae passionis altiorem se caeteris facit. Unde merito fiduciam libere verbum Dei praedicandi obtinet. Nam qui passionem Domini pro suo modulo contemnit imitari, necdum gradum ligneum, unde infimis superemineat, ascendit. Ideoque necesse est talis scriba trepidus praecepta Domini praedicet, timens sive erubescens ea quae ipse non fecit, aliis facienda praeponere.
6.18
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. De diaconi ascensione in tribunal.
6.18
Tribunal vocat Cyprianus gradum, super quem ascendit diaconus ad legendum, scribens ad clerum et plebem de Celerino confessore lectore ordinato. Aestimatum est a mea parvitate, ut sanctior cognoscatur dignitas diaconi, et magnitudo ministerii ejus verba ipsius Cypriani ponenda, ac postea nostrum ordinem: Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione venientem testimonio et miraculo ejus ipsius, qui se persecutus fuerat, illustrem, quid aliud quam super pulpitum? id est super tribunal Ecclesiae oportebat imponi, ut loci altioris celsitate subnixus, et plebi universae pro honoris sui claritate conspicuus, legat praecepta et Evangelium Domini, quae fortiter ac fideliter sequitur: Vox Dominum confessa, in his quae Dominus locutus est audiatur? Viderit an sit ulterior gradus ad quem profiscisci[ profici] in Ecclesia possit? Nihil est in quo magis confessor fratribus prosit, quam ut cum Evangelica lectio de ore ejus auditur, lectoris fidem quisquis audierit, imitetur. Jungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et divini honoris societate conjunctus est. Et paulo post: Hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucerna super candelabrum poni, unde omnibus luceat: et gloriosos vultus in loco altiore constitui, ubi ab omni fraternitate circumstante conspecti incitamentum gloriae videntibus praebeant. Nunc revertamur ad ordinem. Usque nunc sedimus more veteris consuetudinis, ut praetulimus sive ob admonitionem, qua monemur, quomodo Deo cantare debeamus secundum Apostolum dicentem, Canentes et psallentes in cordibus vestris. Modo surgendum est ad verba Evangelii. Anastasius natione Romanus, ex patre Maximo, ut legitur in gestis episcopalibus: Hic constituit, ut quotiescunque Evangelia sancta recitantur, sacerdotes non sederent, sed curvi starent. Deinde ponit episcopus thymiama in thuribulum super prunas, ut suavem odorem excitet. Thuribulum corpus Christi significat, in quo est ignis scilicet Spiritus sanctus: ex quo bonus odor procedit, quem unusquisque electorum ad se vult rapere. Idem odor bonam operationem de Christo exire demonstrat, quam, qui vivere vult, in suum cor trajicit. Post hoc diaconus petit a sacerdote benedictionem, sacerdos ei dicit: Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis. Intendat diligenter diaconus ut cor ejus cum Dominicis verbis vadat, et non sit infructuosa oratio sacerdotis. Dominum in mente teneat, quem suscipit per benedictionem sacerdotis, et ut non exhalent verba imposita, neve introeant nociva, signo crucis facto manu sacerdotis super caput ipsius, munitur. Deinde vadit ad altare ut inde sumat Evangelium ad legendum. Altare Hierusalem potest designare, ut praetulimus, de qua exivit Evangelica praedicatio, sicut scriptum est: De Sion exivit lex, et verbum Domini de Hierusalem: vel ipsius Domini corpus, in quo sunt verba Evangelii, videlicet bonae nuntiationis. Ipse praecepit apostolis praedicare Evangelium omni creaturae. Ipse dixit: Verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Christus vita. Verba quae locutus est in Evangelio continentur. Diaconus qui portat Evangegelium Christi pes est. Portat Evangelium in sinistro brachio, per quod significatur temporalis vita, ubi necesse est praedicari Evangelium. Salutante diacono, congruit ut omnis populus ad eum versus sit. Post hoc sacerdos et omnis populus vertit se ad orientem, usque dum diaconus incipiat ad Dominum loqui, et faciunt crucem in frontibus eorum. Neque hoc frustra accipiendum est: quod infixit sacerdos per suam deprecationem in corde diaconi: hoc unusquisque fidelis studeat infigere animo suo. Diacono quia non est licitum propter verba composita, sequentia sancti Evangelii secundum quemcunque Evangelistam orare, praevenit eum major benedicere: sive quia majore benedictione indiget, qui tradit semina Evangelii, quam qui accipit. Sed populus interim deprecetur Deum, ne diabolus auferat verba Evangelii de corde ejus, neque petrosa sint corda, neve dumosa vel spinosa: sed terra bona, ut fructum bonum possit accipere et fructificare. Dicat saltem, qui promptior non est, ut capiat verba Evangelii, Gloria tibi, Domine. Hoc orato, muniat se signo sanctae crucis ad confirmanda ea, quae bene cogitando et loquendo plantavit in mente. Quia mentio facta est de signo crucis in fronte, bonum est intimare cur eam potissimum in ea parte corporis faciamus. Sedes verecundiae in fronte solet esse. Siquidem Judaei erubescunt credere in illum quem norunt crucifixum: ut apostolus Paulus dicit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum. Sed nos credimus per Crucifixum salvari, de cujus nomine Judaei erubescunt, ejusque nomine nos credimus muniri. Atque ideo in fronte signum facimus, ubi sedes verecundiae est, sicut jam diximus. Usque ad istud officium baculis sustentabamur; modo, ut oportet servos ante Dominum stare, humiliter stamus, deponentes baculos e manibus. Quod potest nos separare ab opere Judaeorum, qui dabant arundinem in manu Christi. Sed non abhorret a vero, si nostra humilitas per baculorum positionem demonstretur in conspectu Domini. Duo cerei, qui portantur ante Evangelium legem et prophetas designant praecessisse Evangelicam doctrinam: thuribulum vero, opinionem bonarum virtutum: procedentem de Christo. Ipsum thuribulum in tribunal ascendit ante Evangelium, ut ibi suavem odorem ministret. Christi enim bona opera praecesserunt Evangelicam doctrinam, ut Lucas testatur in Act. apostol.: Quae coepit Jesus facere et docere. Prius fecit, et postea docuit. Excellentior locus, in quo Evangelium legitur, eminentissimam doctrinam Evangelicae praedicationis, atque manifestissimam auctoritatem judicandi signat. Status cereorum monstrat inferiorem esse legem et prophetas Evangelio. Evangelio reposito post lectionem in loco suo cerei exstinguuntur, quia finita praedicatione Evangelii, lex et prophetia cessabunt. Evangelium quod a primo tempore adventus episcopi quievit in altari usque ad novissimam tubam diaconi, illud tempus significat, quo necesse est illud praedicari. Praecedens officium praedicatione Christi usque ad horam passionis demonstrat, et suorum praedicatorum usque in finem mundi, et ultra. Sequens opus passionis Christi et resurrectionis, atque in coelos ascensionis, similiter suorum vel sacrificium, vel mortificationem, et resurrectionem per confessionem atque suspirium in coelum ubi audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum.
6.19.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. De officio quod vocatur offerenda.
6.19.1
Finitis prioribus officiis superius memoratis, officium introducitur, in quo celebratur oblatio eorum, qui Domino vota sua persolvunt. Primum ad memoriam reducenda est oblatio legalis, ac deinde Christi postremo nostra. Oblatio legalis habebat duo altaria: unum in introitu tabernaculi, alterum in tabernaculo. Altare in introitu praefigurabat praesens officium, de quo scriptum est in libro Exodi: Posuit et tentorium in introitu tabernaculi, et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperat.
6.19.2
Pro quibus causis offerebatur, Numerorum liber manifestat, dicens in capitulo decimo quinto: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum et victimam pacificam, vota solventes, vel sponte offerentes munera. Est et alterum genus sacrificii quia duae sunt nostrae oblationes: una est per mortificationem carnis, altera in oblatione bonorum operum, quae utraeque offeruntur in introitu tabernaculi; in praesenti vita mortificare carnem oportet et bona opera reddere. De secundo sacrificio memoratus liber ita memorat: Erit sacrificium simile duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin, et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. Et quod per sacerdotis manum debeat offerri, manifestatur in Lev. capit. decimo septimo: Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut sanctificentur Domino ad ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
6.19.3
Et iterum in Paralipomenon monstratur, pro quibus rebus sit offerendum: Ingressi sunt quoque sacerdotes ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, et post pauca: Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit domum Domini, obtuleruntque simul tauros septem, arietes septem, agnos septem, et hircos septem, pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda. Dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domino. Docti sumus Veteri Testamento, pro quibus offerre debeamus sacrificia, scilicet, pro votis, pro spontaneis, pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda. Quando adimplemur ea quae in tribulatione promisimus, pro votis facimus: quando gratias agimus de perceptis, pro spontaneis: quando compungimur de commissis, pro peccato: quando recta corda petimus regibus, pro regno: quando stabilitatem sacrorum graduum, pro sanctuario: quando pacem et unanimitatem populi, pro Juda. Interim cantus celebratus in templo Domini, dicente eodem Paralipomenon: Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis, secundum dispositionem David. Et paulo post: Cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis, quae David rex repererat, concrepare. Omni autem turba adorante, cantores qui tenebant tubas erant in officio suo, donec compleretur holocaustum. Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
6.19.4
Sed antequam ingrederentur sacerdotes ad holocausta, lavabant manus suas, ut scriptum est in libro Exodi. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Facies et labrum aenaeum cum basi sua ad lavandum, ponesque illud in tabernaculo testimonii ad altare: et missa aqua lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas et pedes, quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri ad altare.
6.19.5
Sufficiant ista interim de oblatione veteri: nunc videamus Christi oblationem. Officium quod nos dicimus offerenda, ab illo loco inchoatur ubi sacerdos dicit, Dominus vobiscum: et finitur ubi excelsa voce dicit, Per omnia saecula saeculorum. Ideo excelse novissimum profertur, ut audiatur a populo, et populi responsione confirmetur oratio.
6.19.6
Christus enim venire dignatus est Hierusalem die Palmarum, et ibi exspectare diem immolationis suae. Omnis retro immolatio illum praefigurabat: in illo consummata est omnis immolatio. In eo die descendit Dominus de monte Oliveti, veniente ei obviam turba multa. Non est dubium, quin salutaret eam secundum morem bonum antiquae traditionis, quem etiam nostra non solum perita Ecclesia, sed etiam vulgaris tenet. Solet sibi obvianti aliquid bonum optare causa salutationis. Et praecipue, propterea dicimus Dominum salutasse turbam venientem sibi obviam, quoniam talis erat consuetudo Judaeorum, aut Augustinus in psalmo, Saepe expugnaverunt me. Nostris enim, ait, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis: Benedictio Domini super vos. Et magis ista consuetudo erat in gente Judaeorum. Nemo transibat, et videbat aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid ejusmodi, non licebat transire sine benedictione. Haec consuetudo manet usque hodie in nostra Ecclesia, quando transitum facimus de uno officio ad alterum, quasi nuper introeamus ad operarios, salutamus eos verbis benedictione plenis. Postea dicit sacerdos, Oremus. Nisi Christi virtus replesset corda turbarum ad orationem, non ei canerent tam magnificas laudes. Oratione enim serenatur cor ad cognoscendum Dominum. Puritas lintei quod ponitur in altari, puritatem mentium eorum signat, qui Domino cantabant Eamdem puritatem, qua repleverat corda cantantium, requirebat in templo quando ejecit inde vendentes et ementes, dicens: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur. Dum enim sacerdos suscipit oblationes, cantores cantant. Quandiu enim turba cantabat, Hosanna in excelsis, Christus vota eorum suscipiebat. Oblatione suscepta, sacerdos redit ad altare, ut in eo disponat sive ipse, sive diaconus oblationes coram Domino, quas illi immolaturus est in sequentibus missae. Christus enim, post accepta vota cantantium, Hierusalem et templum Domini intravit, in quo erat altare, ibique se praesentavit sibi, Deoque Patri ad immolationem futuram. Postea dicit sacerdos Secretam, ut secreta Christi, quae illo tempore agebantur, nobis ad memoriam ducantur. Augustinum legamus super Joannem, ubi exponit Christum venisse ad diem festum scenopegiae, non manifeste, sed quasi in occulto, ita, inquit: Manifestetur ergo, tollatur velum, appareat, quod erat secretum. Omnia quae dicta sunt antiquo populo Israel in multiplici Scriptura sanctae legis, quae agerent sive in sacrificiis, sive in sacerdotiis, sive in diebus festis, et omnino in quibuslibet rebus, quibus Deum colebant, quaecunque illis dicta et praecepta sunt, umbrae fuerunt futurorum, quae implentur in Christo unde dicit Apostolus: Quotquot enim promissiones Dei, in illo etiam, id est, in Christo impletae sunt. Ex his dictis intelligere possumus, cujus vice secretam dicat sacerdos. Agnus paschalis latebat in Christo, qui immolandus erat. Hoc erat secretum apostolis, erat secretum caeteris fidelibus qui cum eo erant: erat secretum populo Judaeorum usque ad diem coenae, quo ipse apertius manifestare dignatus est passionem suam. Usque ad illum diem protenditur secreta sacerdotis. Moraliter in praesenti officio altare nostrum praefiguratur ab altari holocausti, quo immolabantur victimae pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda, pro votis, pro spontaneis. Has oblationes quotidie habemus in nostra Ecclesia: easdem per manus sacerdotis offerimus. Altare nostrum designat in praesenti generalem vitam justorum, qui carnem suam crucifigere quitidie cum vitiis et concupiscentiis, atque in hostiam viventem Deo offerre solent: si altare quod praefiguratur ab altari holocausti, significat generalem vitam justorum, oblationes quae in eo offeruntur, eorum cogitationes et bona opera designant. Redeamus ad initium praesentis officii. Salutat episcopus populum, deprecando ut Dominus sit cum illo. Populus e contra orat pro sacerdote, ut simul cum suo spiritu sit Dominus cum eis. Haec salutatio introitum demonstrat ad aliud officium. Postea dicit, Oremus, admonetque ut unusquisque offerentium sese ad suam conscientiam introducat. Si quis habet ad immolandum, immolet, id est, si quis conscius est proprii vitii, roget ut mucrone invisibili feriatur; si quis habet voluntarium sacrificium, sive spontaneum, sive pro quacunque re sit, precetur antequam de manu ejus exeat, ut acceptabile sit Domino, nec despiciatur, sicut despectum est Cain, quia non recte offerebat. Interim ponitur sindon in altare. Sindone quam solemus corporale nominare, admonetur omnis: scilicet populus et ministri altaris, necnon et sacerdos, ut sicut illud linteum castigatum est ab omni naturali viriditate et humore, ita sit mens offerentium ab omni carnali cupiditate, et sicut illud nitet suo splendore, ita intentio offerentium simplicitate niteat coram Deo. Dein transit sacerdos ad suscipiendas oblationes: interim cantores cantant more antiquorum, ut jam praetulimus, sive turbarum, quae cantabant Christo venienti Hierusalem. Populus dat oblationes suas, id est, panem et vinum secundum ordinem Melchisedech. Panis quem offert et vinum exprimunt omnia desideria pia intrinsecus latentia, sive sint pro immolatione, seu pro hostia viva. Quod foris agitur, signum est illius quod intrinsecus latet. Unde Augustinus in libro decimo de Civitate Dei, c. 19: Qui autem putant haec visibilia sacrificia diis aliis congruere: illi vero tanquam invisibili invisibilia, majora majori, meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae voluntatis officia, profecto nesciunt haec ita esse signa illorum, sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus sacrifi cantes voces cui res ipsas in corde quas significamus, offerimus: ita sacrificantes non alteri visi ile sacrificium offerendum esse noverimus, quam illi, cujus in cordibus nostris invisibile sacrificium nos ipsi esse debemus.+ Susceptis oblationibus, revertitur ad altare, disponente diacono oblatas super altare, more primorum septem diaconorum. Lavat sacerdos manus suas more priorum sacerdotum, ut extersae sint a tactu communium manuum, atque terreno pane. Quae lavatio manus, munditiam cordis signat perlacrymas et compunctiones, sicut Beda in libro III, cap. 14, de tabernaculo et vasis ejus refert. Recte, inquit, pro altari[ prope altare] holocausti labrum ponitur, in quo abluti sacerdotes, ingrediantur tabernaculum, et thymiama Domino incendant. Duobus namque modis lacrymarum et compunctionum status distinguitur. Et post pauca: Neque enim quisquam de plebe ibi lavari, sed ipse pontifex jussus est, et filii ejus, videlicet sacerdotes gradus inferioris, quia magnorum virorum, sicut perfectior vita, sic et compunctio solet esse sublimior. Et iterum: Quod si in persona Aaron ipsum magnum pontificem Dominum salvatorem accipere volumus, constat etiam cum hujus aqua labri prius, quam ad altare oblaturus intraret, esse lotum: Quia, priusquam thymiama sui sacrosancti corporis propter salutem nostram in altari crucis incenderet, pro nostri amore etiam lacrymas fudit, quod in resurrectione Lazari celeberrime innotuit. Cantantibus adhuc cantoribus, vadit sacerdos ad altare, et orat: Quod caeteros praemonuit facere, agit. Orat pro suis propriis delictis remissionem, ut dignus sit accedere ad altare, et ad tactum oblatarum, ne fiat illi quod factum est Bethsamitibus, qui temere viderunt arcam Domini, de quo scribitur in libro Samuelis: Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini, et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Deinde suscipit oblationes sacerdotum et diaconorum, quibus licitum est accedere ad altare. Accipit etiam ab archidiacono duas: unam pro se, et alteram pro diacono. Ex thuribulo quod superimponit post orationem, demonstrat per quem ei propitiari possit Deus: videlicet per Dominum nostrum Jesum Christum, cujus corpus designat thuribulum, de quo scriptum est in Exodo, ut offerant in ea thymiama Domino, ne forte moriantur. Unde Beda memoratus. Mors etenim timenda est animae spiritalis et aeterna, si qui ad ministerium altaris electus, thymiama orationum Deo reddere negligit. Diaconus aquam miscet vino. Cur hoc faciat, Cypriamus monstrat ad Quirinum, de sacramento Dominici calicis, dicens: Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credidit copulatur et jungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut commistio illa ab invicem non possit separari. Unde Ecclesiam, id est, plebem in Ecclesia constitutam, fideliter et firmiter in eo quod credidit perseverantem, nulla res separare poterit a Christo, quo minus haereat semper et maneat individua dilectio. Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo et vinum solum non potest. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis, si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Quando autem utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi invicem copulatur tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur.
6.19.7
Si vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur: quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius compage solidatum. Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commista panem unum faciunt: sic in Christo, qui est panis coelestis unum scimus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus. Omnis populus intrans ecclesiam, debet sacrificium Deo offerre: At cantores, qui sunt genere Levitarum, propter instantem necessitatem cantandi, non habent licentiam huc illucque discurrendi, ut singuli offerant cum caeteris. Statutum est eis, ut penitus non sint extorres a sacrificio, custodire aquam et hanc unam offerre pro caeteris. Populus offert vinum, cantores aquam. Sicut vinum et aqua unum fiunt in calice, sic populus et cantores in corpore Christi. Cantores more levitarum antiquorum, qui omnia necessaria tabernaculi providebant, quaerant aquam ad fontem, et servent eam coopertam usque ad tempus sacrificii, et tunc mundam eam offerant. Postea ponit calicem in altari diaconus, et sudarium suum in dextro cornu altaris: Est habile ad hoc, ut quidquid accesserit sordidi, illo tergatur, et sacerdotis mundissimum maneat. Si per incuriam sacerdotis ante horam sacrificii aliquae maculae inhaeserunt variarum tentationum, has suo sudario detergat. Hora sacrificii ita vigilet, ut nullae possint inhaerere, quantum humana fragilitas sinit, quin illico repellantur in ostio suggestionis, ac quieta mente pro peccatis aliorum intercedat. Unde Cyprianus in sermone 6 de oratione Dominica: Quando autem stamus ad orationem, dilectissimi, vigilare et incumbere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam tunc animus, quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes, dicendo, Sursum corda: ut dum respondet plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur, nihil aliud se quam Deum cogitare debere. Claudatur contra adversarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis adire patiatur. Obrepit enim frequenter, et penetrat, et subtiliter fallens, preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in voce, quando intentione sincera Deum debeat non vocis sonus, sed animus et sensus orare: quae autem segnitia est: alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum Deum deprecaris? quasi sit aliud, quod magis debeas cogitare quam id quod cum Deo loqueris. Quomodo te a Deo audiri postulas, cum te ipse non audias? vis esse Deum tui memorem, cum rogas, quando tu ipse tui memor non sis? Hoc est de eo hoste in totum non cavere, hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei orationis negligentia offendere, hoc est vigilare oculis, et corde dormire cum debeat Christianus, et cum dormit oculis, corde vigilare sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat. Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instantes orationi, vigilantes in ea docens scilicet, et ostendens eos impetrare quod postulant de eo posse, quos Deus videat in oratione vigilare. Orantes autem, non in fructuosis et nudis precibus ad Deum veniant. Inefficax petitio est, cum precatur Deum sterilis oratio. Nam cum omnis arbor non faciens fructum, excidatur, et in ignem mittatur: utique et sermo non habens fructum promereri Deum non potest, quia nulla operatione fecundus est. Et idcirco Scriptura divina instruit, dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna: Quo facto, revertitur ad populum sacerdos, et precatur ut orent pro illo, quatenus dignus sit universae plebis oblationem offerre Domino. Praesentes adorationes praelibatae sunt in Paralipomenon ubi orat turba cantantibus levitis. Post holocaustum nempe incurvatus est rex, et omnis populus. Audivi dicere, quod plebs eadem hora tres versiculos cantet pro sacerdote: Mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et duos sequentes.
6.20
LIBER TERTIUS. CAPUT XX De secreta.
6.20
Sequitur secreta. Secreta ideo nominatur, quia secreto dicitur. In hac primo nominatur hostia sive sacrificium, oblatio, in hac precatur sacerdos per eamdem hostiam purgari usquequaque. Sacerdotis solius est soli Deo offerre sacrificium, ac ideo quia Deo cogitationibus loquimur, non est necessaria vox reboans, sed verba, ad hoc tantum, ut eisdem admoncatur sacerdos quid cogitare debeat. In sequenti namque oratione clamat ad populum, ut quod ipse jam habet, habeat et ille, hoc est, sursum cor, ac deinde, ut gratias agat Deo pro serenitate mentis. Igitur hoc necessario extollitur voce. Quod omnibus licet simul agere, id est gratias referre Deo, hoc acclamatur: Quod ad solum sacerdotem pertinet, id est, immolatio panis et vini, secreto agitur. Quantum enim victima praestabat in Veteri Testamento ad Domini sacrificium, postquam ducta erat ad ostium tabernaculi, tantum praestat sacrificium in prima positione aitaris. Non potest jam mutari neque in melius neque in deterius.
6.21.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. De hymno ante passionem Domini, sive praeparatione.
6.21.1
Hymnus ideo dicitur, quia refertus est gratiarum actione, et laudibus angelorum; praeparatio, quia parat fratrum mentes ad honestatem decentem conventui sanctorum angelorum, qui solent adesse consecrationi corporis Christi, et ad ipsam reverentiam tantae consecrationis. Ac ideo excelsa voce cantatur. Officium hoc inchoatur a salutatione quae dicitur ante Sursum corda, et finitur in hymno, Sanctus, sanctus, sanctus, praesens officium tempus illud nobis ad memoriam reducit quando Christus in coena ascendit in coenaculum magnum stratum, et ibi multa locutus est cum discipulis, et hymnum retulit Deo patri, quem Joannes commemorat, usque dum exiret in montem Oliveti. Ibi gratias egit Deo, ibi hymnum cantavit, in quo precatus est Patrem, ut servaret discipulos suos a malo, dicendo: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Et ut sancti permaneant, subjunxit: Sanctifica eos in veritate. Et iterum: Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate: Et ut in coelum transeant dicit in sequentibus: Pater, quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: juxta hunc sensum, altare est mensa Domini, in qua convivabatur cum discipulis suis: Corporale, linteum quo erat ipse praecinctus: sudarium labor de Juda proditore. Hunc ordinem sequitur sacerdos: Cum suis auditoribus ascendit in coenaculum quando dicit, Sursum corda: Auditores respondent: Habemus ad Dominum. Quod precatus est pro se in praefatione, ut cor suum esset alienum a vinculis mundanis, hoc nunc monet auditores suos, ut pro tanto dono gratias agant Deo: Auditores confirmant dignum et justum ita esse, et caetera, usque per Christum Dominum nostrum. Per quem reconciliati sumus Deo, per illum nostras gratiarum actiones offerimus: et quia non solum ea renovata sunt per Christum: quae sunt in terra, sed etiam quae in coelis, recolit coelestium laudes. Quia enim de sacrificio agitur, restat ut et gratiarum actiones, quas sacerdos offert pro sacrificio ejus accipiamus: et ministeria angelorum quae recoluntur in praesenti hymno, pro eorum sacrificio. Illud intendendum est in omnibus officiis immolationis, tali nomine censendum esse visibile altare, quale est cor offerentium. Tempore quo hymnus ante passionem celebratur, altare nostrum aptatur altare thymiamatum, quod significat specialem quorumdam perfectorum vitam, eorum scilicet, qui majori mentis perfectione, exstinctis prorsus ac sopitis illecebris omnibus carnis, sola Domino orationum vota offerunt, nihil quidem de carne quod se impugnet, nihil de conscientia peccati, unde conturbentur ac paveant, habentes: sed dulcium profusione lacrymarum optantes venire et parere ante faciem Domini.
6.21.2
Oblatio quae superposita est in priore officio, Deo deputata est, ac per hoc sanctificata, id est, a terrenis separata, et coelestibus deputata: In ista observatur usquedum ex ea fiat corpus Domini, hac postea assumatur in coelum. Intimatum est hanc praeparationem quae celebratur in altari thymiamatis, sacrificium angelorum ad memoriam nobis reducere, ac ideo quod dicit sacerdos, Quam laudant angeli, angelorum sacrificium est. In angelis archangelos intelligimus. Dominationum sacrificium, adhortatio, in quibus principatus intelligimus. Sicut dominationes subjecta sibi habent angelorum agmina, quibus mira potentia praeeminet, sic et principatus spiritus bonorum angelorum, quibus ad explenda divina ministeria principantur Qui dominantur, principantur. Potestatum tremor, coelorumque virtutumque ac beatorum seraphin agminum societas sancta. Coelos pro thronis positos intelligimus, quia coelum sedes Dei dicitur; hisque conjungimus cherubin, super quae dicitur Deus sedere, sicut psalmus, Qui sedes, inquit, super cherubin, appare. His novem ordinibus praelibatis, ordo decimus conditionis humanae adnexus est, ex cujus voce dicit sacerdos, Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur. Hymnus sequens, qui additus est primaevo hymno a Sixto papa additus est, ut in gestis pontificalibus legitur. Ita enim scriptum est: Hic constituit ut intra actionem sacerdotis incipiens populus hymnum decantaret: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Idem hymnus horum duorum ordinum voces continet: Ordo angelorum dicit, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt coeli et terra gloria tua; ordo hominum dicit; Hosanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini. Quam partem hymni cantavit turba die Palmarum praecedens Dominum Jerusalem. Jam diximus de altari, quid significet, dicendum est de sudario. Sudarium jacens in altari significat laborem quem habent angeli in ministerio humano, sive perfecti viri, qui non cessant orare pro nostra fragilitate. Corporale vero intentionem non fictam. Stant interim episcopi sive sacerdotes seu diaconi post pontificem, subdiaconi vero in facie ejus. Ibi illud adimpletur quod in memorato coenaculo dicit Dominus discipulis suis secundum Lucam: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur: vos autem non sic; sed qui major est in vobis, fiat sicut junior: et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit: Ego autem in medio vestri sum, tanquam qui ministrat. Multos discipulos Christi doctrina habebat, de quibus erant illi centum viginti qui die Pentecostes simul inventi sunt in una domo. De ipsis erat Joseph ab Arimathia, discipulus Jesu occultus propter metum Judaeorum: et ipse bajulator aquae, qui suscepit eum in coenaculo suo, cui Dominus mandavit, Dicit tibi magister. Hi denique sive essent corporali positione in coenaculo, quando Dominus coenavit, seu non forent, tamen ejus obsequio non deerant, sicut is non defuit qui stravit coenaculum magnum. Hos credimus designari per subdiaconos, qui in facie stant, sicut stetit ille sive per praesentiam suam, seu per ministerium, cujus erat coenaculum: sive mulieres quae perseverarunt in passione Domini, de quibus Gregorius de Moralibus scribit: Sed cum ad crucis horam ventum est, ejus discipulos gravis ex persecutione Judaeorum timor invasit, fugerunt singuli, mulieres astiterunt. Quasi ergo consumpta carne os Domini pelli suae adhaesit, quia fortitudo, passionis tempore fugientibus discipulis, juxta se mulieres invenit. Stetit equidem aliquandiu Petrus, sed post territus negavit. Stetit etiam Joannes, cui ipso crucis tempore dictum est, Ecce mater tua; sed perseverare minime potuit, quia de ipso quoque scriptum est, quod adolescens quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo, et tenuerunt eum; at ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. Quo etsi postea ut verba sui Redemptoris audiret, ad horam crucis rediit, prius tamen territus fugit. Mulieres autem non solum non timuisse neque fugisse, sed etiam usque ad sepulcrum stetisse memorantur. Dicit ergo, Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, hoc est, Hi qui meae fortitudini propinquius inhaerere debuerunt, passionis meae tempore timore consumpti sunt, et eas quas ad exteriora ministeria posui, in passione mea sine formidine inhaerere mihi fideliter inveni.
6.22
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII. De hymno, Sanctus, sanctus, sanctus.
6.22
Post hymnum inchoatum, Sanctus, sanctus, sanctus, inclinant se, et qui retro stant et qui in facie, venerando scilicet majestatem divinam et incarnationem Domini, quae introducta sunt per cantum angelorum et turbarum. Angelorum concentus, dicendo, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, majestatem divinam introducit: turbarum vero, Domini incarnationem, dicendo: Benedictus qui venit in nomine Domini, Hosanna in excelsis.
6.23
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII. De Te igitur.
6.23
Perseverant retro stantes inclinati usque dum finiatur omnis praesens oratio, id est, usque dum dicatur post orationem Dominicam, Sed libera nos a malo. Quod enim sequitur, usque, Per omnia saecula saeculorum, expositio est novissimae petitionis Dominicae orationis. Illi enim sunt quibus Dominus dixit: Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum. Unde Beda in tractatu super Lucam? Non inchoationi patientiae, sed perseverantiae coelestis regni gloria donatur, quia nimirum perseverantia, quae alio nomine constantia vocatur, robur quoddam et fortitudo mentis, cunctarumque, ut ita dixerim, est columna virtutum, quae cum bene recta et firma consistit, nihil est certius, nihil tutius bonis moribus+. Ipsi stant inclinati, donec liberentur a malo. Hi enim sunt apostoli qui magna tribulatione erant oppressi; antequam audirent Domini resurrectionem, non se audebant erigere ut confiterentur se esse Christi discipulos. Hi quamvis in passione non forent praesentes, tamen perseverant post Christi resurrectionem in tentationibus. Non enim surgunt ante lucem, de qua Psalmista dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, id est, vanum est gloriari antequam resurgatis a mortuis. At qui in facie stant, signant discipulos occultos propter metum Judaeorum, sive mulieres, quae Christi poterant in facie persistere. Sua inclinatione subdiaconi moestitiam eorum signant de quibus dicit idem qui supra in eodem. Non autem ideo solus mulierum planctus eum sequebatur, quia non innumerus etiam virorum praesentium coetus de ejus erat passione moestissimus, sed quia femineus quasi contemptibilior sexus liberius poterat, praesentibus sacerdotibus, et principibus, et magistratibus, quid contra eos senserit, ostentare, qui poterant non dolere, quando eum quem nimio amore dilexerunt et noverunt innocentem, ab impiis comprehendi, ligari, duci ante eos, spui in faciem, flagellari, crucifigi viderunt? Quid significet eorum erectio ante finitam orationem, si Dominus dederit, congruis in locis monstrabitur; nunc de Te igitur, dicendum est. Ab initio orationis usque locum ubi dicitur, Et in electorum tuorum jubeas grege numerari per Christum Dominum nostrum, celebratur sacrificium electorum qui non habent in carne quod eis repugnet, neque in conscientia quod conturbet. Sicut enim duo altaria erant in tabernaculo Moysis, sive in templo Salomonis, unum thymiamatis, alterum holocausti, ita sunt duo sacrificia sanctae Ecclesiae: unum est in quo omnes carnales motus sopiti sunt, de quo commemoravimus, et nunc iterum commemorandum est; alterum est in quo necesse est quotidie carnales motus mactare, de quo in posterioribus dicendum est. In promptu altare thymiamatis est ex utroque officio, capitis scilicet et corporis, usque ad locum de quo superius titulatum est. Nunc vero reddendum est cur oratio praesens et praefatio secrete dicantur ex sermone Cypriani de Dominica oratione: Sit, inquit, orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei stare, placendum es divinis oculis et habitu corporis, et modo vocis. Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecundo modestis precibus orare. Denique magisterio suo Dominus secreto nos orare praecepit, in abditis et semotis locis, in cubilibus ipsis. Quod magis convenit fidei, ut sciamus Dominum ubique esse praesentem, audire omnes et videre, et majestatis suae plenitudine in abdita quoque et occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus appropinquans, et non Deus de longe; si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum. Nonne coelum et terram ego impleo? Et iterum: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Dei sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus, non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modesto Deo tumultuosa loquacitate jactare, quia Deus non vocis, sed cordis auditor est; nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes hominum videt, probante Domino et dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? et alio loco: Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renum et cordis. Quod Anna in primo Regum libro, Ecclesiae typum portans, custodit et servat, quae Deum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur, et loquebatur prece occulta, sed manifesta fide. Loquebatur non voce, sed corde, quia sic Dominum sciebat audire, et impetravit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulavit. Declarat Scriptura divina quae dicit: Loquebatur in corde suo, et labia ejus movebantur, et vox ejus non audiebatur, et exaudivit eam Dominus. Item legimus in Psalmis, Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Per Jeremiam quoque haec eadem Spiritus sanctus suggerit, et docet, dicens: In sensu autem tibi debet adorari Dominus. Adorans autem, fratres dilectissimi, nec illud ignoret quemadmodum in templo cum Pharisaeo publicanus oraverit, non allevatis in coelum impudenter oculis, nec manibus insolenter erectis, sed pectus suum pulsans, et peccata intus inclusa contestans, divinae misericordiae implorabat auxilium: et cum sibi Pharisaeus placeret, sanctificari hic magis meruit qui sic rogavit; qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, cum innocens nemo sit, sed peccata confessus, humiliter rogavit, et exaudivit orantem, qui humilibus ignoscit. Quia audivimus ex Cypriano modum orationis, audiamus ex Te igitur, orationes. Primo vice Christi sacerdos tres orationes exercet, sicut Dominus fecit postquam exivit in montem Oliveti ante traditionem suam, id est, pro universali Ecclesia, et pro fratribus specialibus, et pro choro sacerdotum. Prima oratio Christi est: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Transferri a se calicem postulat, non quidem timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, Transfer a me calicem, sed, calicem istum, hoc est populi Judaeorum. Secunda oratio Christi est: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Quod ita Hieronymus: Secundo orat ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat voluntas Patris. Tertio oravit Christus eumdem sermonem, ut ex memorato Hieronymo discimus, qui dicit, apostolorum timorem sequenti poenitentia magistrum impetrasse corrigendum; intelligimus eum pro suo corpore, id est apostolis, nunc orasse. Eodem numero, id est, ternario, sacerdos voce electorum complet orationem suam. Sacrificium est electorum ad Deum Patrem, per Christum Dominum nostrum. Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Dona et munera unum sunt, juxta quod Daniel respondit Balthasari, quando ei promisit purpuram et torquem auream. Munera, inquit, tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da. Hoc unum bis reperitur, quia duae res offeruntur Deo, id est, panis et vinum. Quae utraeque non congruenter possunt plurali numero appellari. Etenim in pane est aqua et farina, in vino aqua et vinum. Idipsum tertio repetitur: Haec sancta sacrificia illibata. Singulari repetitione duo superiora recapitulantur, quoniam in uno corpore Christi haec sacramenta continentur. Sed quoniam potius requirit Deus sacrificium cordis, quam hoc quod extrinsecus ministratur, in corde sacerdotis volumus interpretari dona, et munera, et sacrificia illibata. Unde dicit Augustinus lib. X de Civitate Dei, cap. 3. Dona ejus in nobis, nos quoque ipsos vovemus et reddimus ei. Beneficiorum ejus solemnitatibus, festis et diebus statutis dicamus, sacramusque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio, ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne fervidam charitatis. Juxta eumdem Augustinum, si quis vult dona offerre Deo, seipsum, offerat; si quis munera, saepius memoretur beneficiorum ejus; si quis sacrificia illibata, humilitatemque, laudem et charitatem offerat. Dicit idem in libro memorato, capite quinto: Sacrificium ergo visibile, invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est. Et in sequentibus in eodem, capite decimo nono: Quocirca, sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus sacrificantes voces, cujus res ipsas in corde quas significamus, offerimus, ita sacrificantes, non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus, quam illi cujus in cordibus nostris invisibile sacrificium nosipsi esse debemus. Quia, Domino miserante, sacrificium verum invenimus, sequentia Te igitur, prosequamur. Sequitur: In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, et reliqua. Memoratum sacrificium pro tribus offertur, id est, pro Ecclesia sancta universali, pro specialibus fratribus, quorum eleemosynas suscepimus aut munus, aut quorum sponsores sumus facti, vel quorum praesentiam intuemur in officio missae nostrae, quorum tamen sacrificium est laus; pro nobis ipsis sacerdotibus, qui communicamus sanctae Mariae et apostolis in uno Domino. ut in omnibus protectione Domini muniamur. Et iterum: Tria sunt sacrificia juxta Prophetam, quae requirit Deus a nobis, scilicet facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam, et paratum esse ire cum Domino Deo( Micheae VI). Facit judicium, qui se ei vovet et reddit, cujus totus est, et omne quod in eo esse potest ex his quae sunt. Idem facit quando indicat primo orandum esse pro pace Ecclesiae universalis. Dein diligit misericordiam, qui ex praeteritis beneficiis gratias agendo, futura sibi acquirit. Ipse sibi multam misericordiam acquirit, qui Deum ad potiora provocat. Idem facit misericordiam circa fratres, quando specialiter pro eis deprecatur Dominum. Vult paratus esse ut eat cum Domino Deo, qui se dicit consortio unius Domini communicare cum Maria et choro apostolorum. Isti vadunt quocunque ierit Dominus. Ut non exorbitet mortalis a recto tramite, propter periculum praesentis vitae, rogat ut in omnibus protectione Domini muniatur. In hac oratione designat sindon, quantum ad caput pertinet, humilitatem Christi, quam assumpsit ex terreno habitu, in qua oravit Deum Patrem. Sudarium vero quod jacet in cornu altaris, laborem suum, quem sustinuit in oratione, sicut Lucas dicit: Et factus est in agonia, et prolixius orabat, et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. His ita praelibatis, dicit pium cor: Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quaesumus, Domine, ut placide accipias. In hac oratione deprecatur Deus ut dignetur vota electorum suorum suscipere, atque ideo ei praesentantur per pronomen demonstrativum, dicendo, Hanc igitur oblationem, cui postea additum est a sancto Gregorio, Diesque nostros in tua pace disponas, etc. Ostendit nullum securum esse posse in praesenti saeculo, de sua stabilitate quamvis esse perfectus videatur, ac ideo necesse forte ut semper deprecentur in pace disponi suos dies in praesenti saeculo, et in futuro eripi ab aeterna damnatione, et in electorum grege numerari. De corporali et sudario dictum est, quantum ad corpus pertinet. Christus postquam oravit pro membris suis, dixit discipulis suis: Surgite, eamus, ecce appropinquabit qui me traditurus est. Explanatio Hieronymi: Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant. Praesentat pium cor electorum suorum, oblationem suam Domino praesentat, et pius Dominus seipsum his per quos immolandus erat Deo Patri. In hac oratione significat sindon subsistens humilitatem maximam in qua non solum dignatus est orare pro suis, sed etiam tradi in manus impiorum; sudarium vero, laborem quem sustinuit ex traditore.
6.24
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV. De institutione Dominica in conficiendo corpus et sanguinem.
6.24
Immolato priore sacrificio perfectorum, quod constat orationibus, et est conjunctum sacrificio Angelorum, descenditur ad universale sacrificium, immolationem scilicet Christi, quod celebratur ante, Nobis quoque peccatoribus. Etenim Christus pro peccatoribus descendit ad immolandum, dicente Paulo ad Timotheum: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere. Ipse est per quem omne sacrificium Deo offertur, quia in eo condita sunt omnia quae in coelis sunt et quae in terris. Ipse cum sit Dominus omnium, voluit hostia fieri pro peccatoribus, qui non poterant Deo sacrificium offerre, ut sua immolatione reconciliarentur Deo, quatenus et ipsi non forent infructuosi, sed possent offerre sacrificium. Quoniam una hostia Christus oblatus est pro justis et injustis, idem sacrificium permanet in altari quod ante positum est. Unde modo dicit sacerdos: Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus, benedictam, ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem facere digneris. Quod sic exponendum arbitror, salvo magistrorum intellectu: Quam oblationem, quae sic oblata est ut ista, id est, ea devotione, in omnibus, hoc est, tota cogitatione, tota vita, toto intellectu; benedictam, sicut haec benedicta est, sacerdote dicente, Ut accepta habeas et benedicas; ascriptam tibi, ut haec de qua dictum est: Quaesumus, Domine, ut placatus accipias; latam, id est fidelem, sicut haec quae tibi porrecta est per Christum Dominum nostrum: Tu Deus, quaesumus, rationabilem, acceptabilemque facere digneris, quatenus haec nobis fiat corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi. Quo ordine id perficiendum sit, ex Domini institutione addiscitur: accipit sacerdos panem manibus suis exemplo Christi, de quo dictum est: Accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et reliqua; similiter et calicem, dicente Cypriano ad Caecilium de sacramento Dominici calicis: Invenimus non observari a nobis quod mandatum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus, et calicem pari ratione miscentes, a divino magisterio non recedamus. Quamvis hoc ille de commixtione vini et aquae conclusisset, tamen de tota institutione Dominica intelligere possumus adimplendum, in quo suum mandatum est et apostolorum observatio. Caeterum, de crucibus quas solemus diverso modo facere super panem et vinum, non est quid dicam cur tali et in tali loco figantur, vel quare plures in aliquo, vel pauciores in aliquo. Si Dominus quando benedixit panem fecisset crucis signaculum, ipsi norunt qui praesentes fuerunt, praesertim cum nondum erat erectum vexillum sanctae crucis; ac modo scimus quia necessaria est, dicente Augustino in expositione Evangelii Joannis, homilia 64: Quid, inquit, quod omnes noverunt, signum Christi, nisi crucifixi Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae, ex qua regenerantur sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio, quo aluntur, nihil horum rite perficitur+. Videtur mihi, si semel fuerit facta crux super panem et vinum, posse sufficere, quia Dominus semel crucifixus est. Non ab re est si bis figatur, quia pro duobus populis fixus est Christus. At si figi necesse est in loco ubi dicitur: Accipiens panem, seorsum necesse est figuretur super panem, et seorsum super vinum, secundum modum quo Christus usus est in acceptione panis et calicis. In eo pane commendavit Christus corpus suum, et in calice sanguinem suum, atque subjunxit: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Hic concrepant verba Dominicae mensae cum toto officio missae. Canitur hic, Accipiens panem, et reliqua, quod actitatur a sacerdote, quando suscipit oblatam in secreta missae aut quando hic eam elevat. Gratias agit in Hymno, Vere dignum et justum est: benedicit in praesenti loco, frangit circa communionem. Hic credimus naturam simplicem panis et vini mixti verti in naturam rationabilem, scilicet corporis et sanguinis Christi. Sindon jacens in altari signat linteum quo erat Dominus praecinctus, et sudarium, laborem quem assumpsit in lavatione pedum, sive quem sustinuit pro labore Judae; altare, mensam Domini.
6.25
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV. De ascensione Christi in crucem.
6.25
In sacramento panis et vini, necnon etiam in memoria mea, passio Christi in promptu est. Dixit ipse: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis, id est, quotiescunque hunc panem et calicem benedixeritis, recordamini meae nativitatis secundum humanitatem passionis et resurrectionis. Quare subdit sacerdos ex voce sua et plebis: Unde et memores, Domine, nos tui servi; sed et plebs tua ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Sicut in superioribus Christi corpus est vinum in sacramento panis et vini, atque in memoria mea, ita in praesenti ascendit in crucem. Cordis sacrificio intendit Deus. Unde Cyprianus in sermone de oratione Dominica: Neque enim in sacrificiis, quae Abel et Cain primi obtulerunt, munera eorum Deus respexit, sed corda intuebatur, ut ille placeret in munere qui placebat in corde.+ De donis Dei ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, offerimus, quando, charitate accensi, hostiam offerimus de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. De qua hostia in promptu dicat, institutio sacramenti subdendo manifestat, Panem sanctum vitae aeternae, calicem salutis perpetuae. Panis vitae aeternae, et calix salutis perpetuae Christus est, vel, sicut superius dixi, hostia pura est panis, hostia sancta, calix hostia immaculata, utrumque simul, quia unum corpus efficiunt. De donis ac datis ita possumus dicere: Dona sunt in re aeterna, data in opere temporali. Et quoniam a nobis peccatoribus vult Deus offerri sibi sua ipsa dona, obnixe precandum est ut dignetur super ea respicere. Unde subditur: Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium et immaculatam hostiam. Rogat sacerdos Deum Patrem ut sicut illo tempore respicere dignatus est super munera Abel et sacrificium patriarchae, necnon et Melchisedech, ita super praesentia vota, quae initium acceperunt ab immolatione Christi. Dein precatur ut suscipiantur, dicendo: Supplices te rogamus, omnipotens Deus, jube haec praeferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae majestatis tuae, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. Precatur sacerdos ut praesens oblatio ita sit accepta in conspectu divinae majestatis, quatenus sumpturi eam, simul fiant coelestes et gratia Dei repleti. Mira et magna fides sanctae Ecclesiae, quae suis oculis videt quod mortalibus deest: videt quid credere debeat, quamvis nondum videat quod in specie est. Credit sacrificium praesens per angelorum manus deferri ante conspectum Domini, et sentit mandendum esse ab humano ore. Credit namque corpus et sanguinem Domini esse, ac hoc morsu coelesti benedictione impleri animas sumentium. Nempe Christus oravit in cruce, incipiens a psalmo, Deus, Deus meus, usque ad versum, In manus tuas commendo spiritum meum. Postea inclinato capite, emisit spiritum. Sacerdos inclinat se, et hoc quod vice Christi immolatum est, Deo Patri commendat. Sancita est passio Christi pro nobis usque ad istum locum ab eo loco ubi dicitur, Unde et memores. Altare praesens altare est crucis. In isto nos peccatores, qui ex gentibus venimus, reconciliati sumus Deo ad offerenda ei sacrificia. Sindon in isto humilitatem illam signat qua humiliatus est Patri usque ad mortem. Non abhorret a vero, si humilitas designetur per sindonem. Augustinus scribit in psalmo nonagesimo secundo: Qui enim humilis tunc fuit, quando linteo praecinctus est, et lavit pedes discipulorum. Sudarium vero, laborem passionis. Inclinatio subdiaconorum usque modo moestitiam demonstrat eorum discipulorum, quibus licitum erat perseverare in praesentia Christi; quando flagellabatur, omnia illa agebantur quae de ejus passione leguntur, tunc potissimum dolebant qui ejus erant sectatores; at postquam emisit spiritum, scientes non jam habere persecutores, unde rabiem suam amplius in Christi corpus expleant, ut ipse dicit in Evangelio Lucae, Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant, consolantur aliquo modo, et erigunt se, aspicientes in dilectum sibi corpus quousque pendet in cruce, maxime cum vident multa miracula fieri unde conturbari poterant persecutores et obsequentes solari. In eodem officio lavant diaconi manus, quia omnia opera sordida prioris conversationis Christi passione mundantur. Quod si nihil aliud voluisset ordo ministerii nostri significare in lavatione manus, quam ut cautiore cura prius actus suos cogitatusque diaconi discuterent, eventilarent, purgarent, ac sic ad participanda fidei sacramenta procederent, quod unusquisque fidelium debet observare, ne manducet et bibat indigne corpus Domini, nullo modo tali in loco manus lavarent, quia aptius possent eas lavare erecti quam inclinati.
6.26
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI. De corpore Domini post emissum spiritum in cruce, et nostra mortificatione in idipsum.
6.26
Christus enim praegustavit mortem, ut nos commoreremur peccatis. Christus mortuus est peccato semel, ut nos moreremur vitiis. Dicit Paulus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Haec crucifixio praecipue agitur per poenitentiam. Plures sunt qui per angustum foramen transeunt ad stabilitatem continentiae, ac ideo, quantum ad moralem sensum pertinet, recte praesens sacrificium sacrificium poenitentiae dicitur. Et bene ante sacrificium poenitentium celebratur passio Christi, ut magis infirmos provocet ad salubrem potionem. Unde dicit Joannes Chrysostomus in sermone quarto ad Hebraeos: Sicut enim medicus non habens necessitatem ex cibis qui aegroto praeparantur gustare, sed ille consolans, primus ex illius cibo degustat, ut persuadeat aegroto promptius illos cibos accipere; sic etiam Dominus, quoniam homines mortem timebant, persuadens eis ut fiducialiter ad mortem accederent, et ipse gustavit mortem, nullam habens necessitatem. Ex verbis beati Joannis ostensum est ideo conjunctim prolatam esse passionem Christi et nostram confessionem peccatorum, ut non timeremus dura pati pro peccatis nostris, Christus jam emisit spiritum, exivit ab ejus latere sanguis et aqua. Sine his sacramentis nemo intrat in vitam aeternam. De his sacramentis dicit Augustinus in sermone 65 super Joannem: Ille sanguis in remissionem fusus est peccatorum; aqua illa salutare temperat poculum, haec et lavacrum praestat et potum. Et post pauca: Hic secundus Adam inclinato capite in cruce dormivit, ut inde formaretur ei conjux, quod e latere dormientis defluxit. Conjux ista centurionem illum signat de quo narratur in Evangelio: Videns autem centurio quod factum erat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. Nisi futurum esset ut sacramento sanguinis et aquae inficeretur gentilitas, non illico se centurio mutaret ad tantam compunctionem, ut aperte clamaret ex intimo cordis affectu, Vere hic homo justus erat. Hanc mutationem designat sacerdos per mutationem vocis, quando exaltat vocem suam, dicendo, Nobis quoque peccatoribus. Dicit de eo Beda in tractatu super Lucam: Notanda distantia gentis et gentis. Et gentiles quippe moriente Christo, Deum timentes, aperta confessionis voce glorificant: Judaei percutientes solum pectora, domum redeunt. Percussura pectoris poenitentiae est et luctus indicium. Interim stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant a Galilaea haec videntes. Hoc est quod ipse Dominus in psalmo, explicata suae passionis serie, Patri quaeritur, dicens: Elongasti a me amicum, et proximum, et notos meos a miseria. Hos amicos et proximos ad memoriam ducunt subdiaconi erecti, et intuentes in presbyteri opus. His ita intuentibus venit vir nomine Joseph qui erat decurio, vir bonus et justus: hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathia civitate Judaeae, quia exspectabat et ipse regnum Dei: hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu, et depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Qui quamvis ex numero foret occultorum discipulorum, tamen in promptu omnes transcendit, scilicet et discipulos et apostolos. Discipulis tantummodo a longe stantibus et intuentibus, apostolis latentibus in abditis, Joseph mercatus est sindonem, ut depositum corpus Jesu involveret. Quantae dignitatis foret iste Joseph in tractatu Bedae legitur super Lucam, ita dicendo: Magnae quidem iste Joseph dignitatis apud saeculum, sed majoris apud Deum meriti fuisse laudatur: ut per justitiam meritorum sepeliendo corpori Dominico dignus foret, et per nobilitatem potentiae saecularis idem corpus accipere posset. Non enim quilibet ignotus ad praesidem accedere et crucifixi corpus poterat impetrare. Hunc Joseph ad memoriam ducit archidiaconus, qui levat calicem de altari, et involvit sudario, scilicet ab aure calicis usque ad aurem. Sicut ille diaconus primatum tenet inter caeteros diaconos, qui levat calicem cum sacerdote, ita iste Joseph tenuit inter caeteros discipulos, qui meruit corpus Domini de cruce deponere, et sepelire in monumento suo. Idem deputatur retro stare cum discipulis quoniam timore Judaeorum occultus erat. Sacerdos qui elevat oblatam, praesentat Nicodemum, de quo narrat Joannes dicens: Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Judaeis est sepelire. Sacerdos facit de oblata duas cruces juxta calicem, ut doceat eum depositum esse de cruce, qui pro duobus populis crucifixus est. Christi depositionem de cruce monstrat elevatio sacerdotis et diaconi. Sudarium super caput Jesu notum est fuisse, narrante eodem Joanne quod viderit Petrus linteamina posita et sudarium quod fuerat super caput Jesu. Oblata et calix Dominicum corpus signant. Quando Christus dixit: Hic est calix sanguinis mei, suum sanguinem signavit, qui sanguis sicut vinum est intra calicem, ita erat intra corpus. Hoc peracto quid agerent, quos praesentant subdiaconi, Beda in memorato libro narrat: Supra legimus, inquiens, quia stabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae erant eum: his ergo notis Jesu post depositum ejus cadaver ad sua remeantibus, solae mulieres, quae arctius amabant, funus subsecutae quomodo poneretur inspicere cupiebant.+ Haec oratio, Nobis quoque peccatoribus, tendit usque, Per omnia saecula saeculorum. Usque ad istum locum, quantum pertinet ad exsequias sepulturae Christi. Altare crucem praesentat quantum ad nostram mortificationem, altare holocausti. Sindon et sudarium sunt quae supramemoravi. Moraliter: voce poenitentium qui confitentur peccata sua, elevat sacerdos vocem, quasi quodam stimulo punctus nimii timoris. Talis compunctio vocatur et vere dicitur sacrificium spiritus contribulati. Vox elevata sacerdotis in sacrificio poenitentium signat clamorem debere magnum esse in corde poenitentis. Unde Augustinus in tractatu super Joannem, sermone 66: Quare fremuit, inquit, Jesus, et turbavit seipsum, nisi quia fides hominis sibi immerito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi? Et iterum in eodem: Et cum haec dixisset, exclamavit voce magna, fremuit, lacrymavit. Voce magna clamavit. Quam difficile surgit quem moles malae consuetudinis premit! sed tamen surgit, occulta gratia intus vivificatus, surgit post vocem magnam. Sat est de elevatione vocis, dicendum est de sacrificio. Sacrificium poenitentium est spiritus contribulatus et cor contritum. Poenitentia sepeliuntur peccata nostra. Altare poenitentium est altare holocausti. Altare holocausti signat cor eorum quibus necesse est carnales motus consumere fervore Spiritus sancti. Sindon est ipsa castigatio carnis per jejunia et vigilias, et caeteras virtutes, quibus de genuina carnali delectatione, quasi de humore nativo, perducitur affectus hominis ceu quoddam linum ad candorem, ut fiat de eo corporale, in quo possit Dominum recipere. Ille in munda sindone involvit Jesum, qui pura eum mente susceperit. Sudarium est ipsa intentio qua festinat omnes venientes motus tentationum pristinarum tergere, antequam oculos saucient. Postquam vox poenitentium prolata est, inpetratio succedit, ut partem sibi societatis concedat Dominus cum sanctis suis. Quibus denominatis, sequitur: Intra quorum nos consortium quaesumus admitte, tu qui es largitor veniae, non aestimator meriti. In complexione prioris officii, quod fungebatur tantummodo orationibus, ibi memoratur communio sanctorum, quorum pene conversatio est aequalis; in isto, quia longe distamus ab eorum conversatione, venia precamur introduci. Per Christum Dominum nostrum. Per quem haec omnia semper, Domine, bona, scilicet quae retro memorata sunt, creas, ut sint; sanctificas, tibi ea deputando; vivificas, ut viva sint; benedicis, ut utilia sint nobis, et praestas ad fruendum, per ipsum eumdemque videlicet per quem superius memorata concedis. Et cum ipso, qui tecum semper vivit; et in ipso, in quo restaurata sunt omnia. Est tibi Deo Patri in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Hoc ipsum volendo tibi omni nisu monstrare, tota fide me ita tenere, elevo praesentia munera ad te, ego indignus sacerdos, et diaconus vice praepositorum et auditorum, quia tibi ab omni Ecclesia tua, omnia bona deputantur. Subdiaconi qui stant usque modo in facie sacrificii, et nunc recedunt, ministeria feminarum ad memoriam nobis ducunt, quae recesserunt de monumento, sepulto Domino. Non enim ita recesserunt a sepulcro, ut abessent ministerio Domini, sed sabbato siluerunt; quo transacto, paraverunt aromata, ut ungerent corpus ejus. Eo modo praesentes subdiaconi recedunt a praesentia sacrificii, ut sabbato quidem, hoc est, quandiu septem petitiones Dominicae orationis dicuntur, sint in silentio et inclinati, sicut erant apostoli illo tempore et sanctae mulieres. Qui postea satagunt cum patenis ad requirendum corpus Domini circa altare, ut mulieres quaesierunt Domini corpus circa sepulcrum. Moraliter, possumus subdiaconos nos peccatores intelligere, qui faciem, id est, conscientiam peccatorum nostrorum, sacerdoti ostendimus, ut nostram confessionem offerat Deo: quo peracto, non illico saltum facimus in locum magistrorum, sed post diutinam humiliationem, fervore crescente Spiritus sancti, dilatantur corda nostra, quasi patena ad suscipienda sacramenta Ecclesiae.
6.27.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII. De praesentatione patenae.
6.27.1
Dixit libellus Romanus, quem jam memoravimus:« Quando inchoatur canon, venit acolythus sub humero habens sindonem in collo ligatam, tenens patenam ante pectus in parte dextera usque medium canonem. Tunc subdiaconus sequens suscipit eam super planetam et venit ante altare, exspectans quando eam suscipiat subdiaconus regionarius: finito vero canone, subdiaconus regionarius stat cum patena post archidiaconum; quando dixerit, Et ab omni perturbatione securi, vertit se archidiaconus, et osculatam patenam, dat eam tenendam secundo diacono.» Ordo talis est: Subdiaconus sequens non est ausus ostia altaris relinquere secundum canones Laodicensis concilii, qui dicunt, capitulo quadragesimo tertio, quod non oporteat subdiaconus saltem paululum januas deserere, et orationibus vacare: ac ideo acolythus educit patenam de exedris quando dicitur, sursum corda. Mea humilitas dicit quod sibi videtur rationi congruere, relinquens magistrorum arbitrio, quid potissimum tenendum sit. Videtur mihi ut ea hora praesentanda sit patena, qua circa sepulturam Domini satagebant discipuli vel mulieres.
6.27.2
Postquam enim ivit ad mensam, studuerunt circa mysteria passionis. Sequens vero subdiaconus medio canone, id est, cum dicitur, Te igitur, suscipit illam ab acolytho, et stat ad altare cum patena usque dum suscipiatur a subdiacono regionario, suscipitur enim cum dicitur, Per omnia saecula saeculorum. Regionarius suscipit illam finito canone, id est, ubi dicitur, Per omnia saecula saeculorum; et tenet illam usque ad susceptionem diaconi. Potest etiam intelligi simpliciter recessio subdiaconi de facie pontificis, accessio ad patenam. Ubi notandum quod acolythus involutam tenet linteo patenam, subdiaconus nudam. Unde liquido apparet, quod consecrata vasa a consecratis clericis merito debeant tantummodo attingi. Hoc denique Esdras sacerdos expressit, quando reversus est de Babylone, et vasa sancta sanctis commendavit, dicens: Separavi de principibus sacerdotum duodecim. Et paulo post, Appendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri. Et iterum: Et dixit, vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum, quod sponte oblatum est Domino Deo patrum nostrorum, vigilate et custodite. Unde in concilio Carthaginensi, capite 25, scribitur: Aurelius episcopus dixit: Addimus, fratres charissimi, praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit quod in diversis conciliis firmatum est: Subdiaconi qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, et presbyteri, sed et episcopi, secundum propria statuta, etiam ab uxoribus se contineant. Necnon et Sixtus papa natione Romanus ex patre Pastore, constituit ut ministeria sacrata non tangerentur nisi a ministris. Verum et in hoc culpavit Daniel Balthasar regem, quia in consecratis vasis bibebat, sicut scriptum est: Tu quoque Balthasar filius ejus non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia, sed adversus dominatorem coeli elevatus es, et vasa domus ejus allata sunt coram te. Tu et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis. Patena dicitur eo quod pateat, corda ampla charitate significat; sicut alabastrum in quo portavit unguentum Maria ad ungendum Dominum, significavit cor ejus, in quo erat fides sine impostura, ita et patena potest corda sanctarum feminarum designare, quae patebant latitudine charitatis in obsequio Christi. Nam et ipsae inerant, ut praetuli, non minima exsecutione in ministerio discipulatus Christi, de quibus dicit Matthaeus evangelista.: Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei inter quas erat Maria Magdalenae, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Tamen ipsae non susceperunt corpus Domini de cruce, sed Joseph; sicut nec subdiaconi, sed diaconi suscipiunt calicem de altari.
6.28
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII. De officio quod memorat requiem Domini in sepulcro.
6.28
Subdiaconus regionarius accipit patenam finito canone, quia laetitiam Dominicae resurrectionis mulieres primo audierunt. Illae huc illucque discurrebant ferventi studio circa sepulturam Domini. Stant diaconi, stantque subdiaconi inclinati usque dum audiant, Sed libera nos a malo. Ipsa est enim septima petitio de oratione Dominica. Septenario enim numero universitas designatur. Septima petitione Dominicae orationis finis signatur totius tristitiae ac perturbationis apostolorum, quam habebant de Domini morte. Sequens oratio, quae inchoatur, Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, embolis[ embolion] est Dominicae orationis; ut per illud veniatur ad finem consuetae conclusionis, Per Dominum nostrum. Quod apertius in sequentibus demonstrabitur, si Dominus dederit. Quid illo tempore, hoc est, quando Christus quievit in sepulcro, apostoli agerent non legitur aperte; sed ex Joannis Evangelio metum eorum cognoscimus, qui dicit, Cum esset ergo sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. Ex quo discimus tristes fuisse apostolos timore. Ista tristitia demonstratur per diaconorum inclinationem. Discipulorum vero tristitiam cognoscimus ex Domini sermone, qui dicit, secundum Lucam, ad duos qui ibant in die resurrectionis in castellum Emaus: Qui sunt hi sermones quos confertis adinvicem, ambulantes et estis tristes? Ideo et subdiaconi inclinati manent. Secundum modulum lucubrationis meae demonstratum est quid velit inclinatio diaconorum, excepto quod oratio interna solet demonstrari per habitum corporis. Unde Augustinus in libro ad Paulinum de Cura agenda pro mortuis: Nam et orantes de membris sui corporis faciunt, quod supplicantibus congruit cum genua figunt, cum extendunt manus vel etiam prosternuntur solo, et si quid aliud faciunt visibiliter, quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus: sed his magis seipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque ferventius. Et nescio quomodo cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius visibiliter factis, ille interior invisibilis, qui eos facit, augetur ac per hoc cordis affectus, qui ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. Verum tamen si eo modo quisque teneatur, vel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo, et ante oculos Dei in secretissimo cubili compungitur, sternitur. Celebratio hujus officii ita currit, ut ostendatur quid illo in tempore actum sit circa passionem Domini et sepulturam ejus, et quomodo nos ad memoriam reducere debeamus, per obsequium nostrum, quod pro nobis factum est.
6.29
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX. De oratione Dominica.
6.29
Dicendum quare Dominica oratio dicatur excelsa voce, cum caeterae secreto dicantur. Dicit Cyprianus in sermone de Oratione Dominica: Ante omnia pacis doctor atque unitatis magister singulatim noluit et privatim precem fieri. Non ut quis, cum precatur, pro se tantum precetur. Non dicimus, Pater meus, qui es in coelis, nec, Panem meum da mihi hodie, nec dimitti sibi tantum unusquisque debitum postulat, aut ut in tentationem non inducatur, atque a malo liberetur, pro se solo rogat. Publica est nobis et communis oratio, et quando oramus, non pro uno oramus, sed pro toto populo, quia totus populus unum sumus. Deus pacis et concordiae magister, qui docuit unitatem, sic orare unum pro omnibus voluit, quomodo in uno omnes ipse portavit. Hanc orationis legem servaverunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritu consensionis concordes. Declarat Scripturae divinae fides, et cum docet quomodo oraverint, tale dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, ut tales esse possimus. Tunc, inquit, illi tres quasi ex uno ore hymnum canebant, et benedicebant Deum. Loquebantur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docuerat orare: et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur Deum pacifica, simplex et spiritalis oratio. Quae oratio sic inchoatur: Oremus praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati, audemus dicere. Praecepta salutaria dicimus evangelicam doctrinam; dicimus institutionem, traditionem quam ipse dignatus est tradere in conficiendo sacramento corporis et sanguinis. Unde idem qui supra in sermone de sacramento Domini calicis, Caecilio: Quanquam sciam, frater charissime, episcopos plurimos Dominicis ecclesiis in toto mundo divina dignatione praepositos, evangelicae veritatis ac Dominicae traditionis tenere rationem, nec ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humanam et novellam institutionem docere, et reliqua. Et iterum in eodem: Ab evangelicis autem praeceptis omnino non recedendum esse, et eadem quae magister docuit et fecit, discipulos quoque observare et facere debere. Ubi Cyprianus dicit,« evangelicae veritatis», et in posterioribus,« ab evangelicis autem praeceptis omnino non recedendum esse,» evangelicam doctrinam monstrat. Ubi dicit,« ac Dominicae eruditionis tenere rationem,» et in sequentibus,« eadem quae magister docuit et fecit,» Dominicam institutionem. Qua audacia intrandum sit ad orationem Dominicam, demonstratum est, id est, postquam praecepta salutaria, id est, evangelica mundaverint cor nostrum, et formaverint divina instituta, quae dicimus in loco ubi scriptum est, Accipiens panem in sanctas ac venerabiles manus suas, et reliqua, audemus intrare ad orationem Dominicam. Ubi notandum quod non est praesumptuose intrandum ad eum, sed cum reverentia et sereno corde. In recordatione septimae diei, quando Christus quievit in sepulcro, agitur Dominica oratio, quae septem petitiones continet, in quo septimo die laborabant apostoli tristitia ac metu Judaeorum. Et, ni fallor, orabat ut liberarentur a malo, et consecuti sunt quod orabat resurrectione Domini. Orat et nunc sancta Ecclesia quasi in septima die, quando jam quiescentibus animabus sanctorum, instat jejunando, vigilando, orando, certando in charitate, ne abrumpatur periculis hujus mundi a spe coelestium gaudiorum. Quis est qui non deprecetur quandiu hic est in praesenti saeculo, ut liberetur a malo? Nec hoc negligenter curandum esse, ut ante participationem corporis et sanguinis Domini interveniat oratio, quae nos purget a peccatis, ne indigne manducemus et bibamus corpus et sanguinem Domini. Quomodo compleatur oratio Dominica, in septima petitione, idem qui supra ostendit in libro de Oratione Dominica, dicens: Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula, universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens: in novissimo enim ponimus: Sed libera nos a malo, comprehendentes adversa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus, a quibus potest esse firma tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet. Quando autem dicimus, libera nos a malo, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petimus, qua impetrata, contra omnia quae diabolus in mundum operatur, securi stamus et tuti. Quis enim de saeculo metus est cui Deus tutor est? Quid mirum, fratres dilectissimi, si oratio talis est quam Deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breviavit? Hoc jam per Isaiam prophetam fuerat ante praedictum cum plenus Spiritu sancto de Dei majestate ac pietate loqueretur: Verbum consummans, inquit, et brevians in justitia, quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae. Quando dicit Cyprianus quod illa una petitione conclusa sit omnis oratio nostra, id est, Sed libera nos a malo, in eo possumus intelligere posse significari per finem orationis finem nostrae persecutionis. Sequens oratio expositio est novissimae petitionis. Illa dicit, Sed libera nos a malo, ista dicit a quibus malis, scilicet praeteritis, praesentibus, et futuris, et ut non sit domus vacans, precatur pax a Deo intercedentibus sanctis. Igitur subditur: Et da pacem in diebus nostris. Nulla pax tutior quam obedire Domini praeceptis, declinare a malo, et facere bonum. Inde dicit Propheta: Declina a malo, et fac bonum. Et Apostolus: Odientes malum, adhaerentes bono. Replicat in sequentibus eamdem orationem. Non se confidit suis meritis hoc ipse impetrare apud Deum. Quapropter dicit, ut ope misericordiae tuae adjuti; ac deinde subdit apertius, a quibus malis precetur erui, videlicet, ut a peccato simus liberi, et quam pacem precetur, subdit iterum, et ab omni perturbatione securi. Quod non potest fieri, nisi studeatur virtutibus. Ut diximus, nihil aliud continet sequens, nisi ut exponat memoratam petitionem. Possunt tres articuli praesentis orationis coaptari tempori triduanae sepulturae Domini. Ac ideo hoc solum de missa posse intelligi celebrari in Parasceve pro tribus continentibus diebus sepulturae.
6.30
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX. De praesentatione subdiaconorum, ut suscipiant corpus Domini de altari.
6.30
Hoc officium ad memoriam ducit aevotissimas mulieres, quae seipsas praesentaverunt in exsequiis sepulturae Domini. Praesentantibus se sanctis mulieribus ad sepulcrum Domini, inveniunt spiritum rediisse ad corpus, et angelorum visionem circa sepulcrum, ac annuntiant apostolis quae viderunt. De quo utilem admonitionem dat Beda in tractatu super Lucam: Quomodo, inquit, posito in sepulcro corpore Salvatoris, angeli astitisse leguntur, ita etiam celebrandis ejusdem sanctissimi corporis mysteriis, tempore consecrationis assistere sunt credendi, monente Apostolo, mulieres velamen habere propter angelos. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, surrexit. Nolite, inquiunt, cum mortuis, hoc est, in monumento, qui locus utique est proprie mortuorum, quaerere eum qui ad vitam jam resurrexit a mortuis. Et nos, exemplo devotarum Deo feminarum, quoties ecclesiam intramus, mysteriis coelestibus appropinquamus, sive propter angelicae praesentiam virtutis, seu propter reverentiam sacrae oblationis, cum omni humilitate et timore debemus ingredi. Ad conspectum quidem angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum civium, quae sunt gaudia aeterna, contemplantes, humiliter nos cinerem esse terramque recolimus. Post haec praesentat se subdiaconus cum patena sua ad sepulcrum Domini, quam accepit a subdiacono sequente, qui ad memoriam, ut supra diximus, reducit sanctarum feminarum studiosissimum affectum circa sepulturam Domini. Non est mirandum si sanctae feminae jungantur in officio diaconis, cum Paulus eas conjungat in ordinatione eis; scribit ad Timotheum post ordinationem diaconi: Mulieres similiter pudicas, et reliqua. In omni admonitione ordinationis, vult eas similes esse diaconis. Qua de causa sint sejunctae a consortio diaconorum, cum Paulus eas conjungat ordinationi illorum, et subdiaconi succedant, de quibus nihil dixit Paulus, norunt qui caste volunt vivere. Nam et in choro apostolorum legimus fuisse feminas. Unde Paulus ad Corinthios, Nunquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini, et Cephas? Postquam sacerdos dicit, Pax Domini sit semper vobiscum, ponuntur oblatae in patena. Postquam enim Christus sua salutatione laetificavit corda discipulorum, vota feminarum completa sunt, percepto gaudio resurrectionis.
6.31
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXI. De immissione panis in vinum.
6.31
Immissionem panis in vinum cerno apud quosdam varie actitari, ita ut aliqui primo miltant de sancta in calicem, et postea dicant, Pax Domini; e contra aliqui reservent immissionem, usque dum pax celebrata sit, et fractio panis. Ac ideo studet parvitas mea ut verba libelli Romani de eadem re ponam, et quod a Domino impetrare potero, ut opinor, in indagine memoratae rei promam. Dicit libellus memoratus:« Cum dixerit: Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de sancta.» Ut reor, non frustra. Corporalis vita ex sanguine constat et carne. Quandiu haec duo vigent in homine, spiritus adest. In isto officio monstratur, sanguinem fusum pro nostra anima, et carnem mortuam pro nostro corpore redire ad propriam substantiam, atque spiritu vivificante vegetari hominem novum, ut ultra non moriatur, qui pro nobis mortuus fuit et resurrexit. Crux quae formatur super calicem particula oblatae, ipsum nobis corpus ante oculos praescribit quod pro nobis crucifixum est. Ideo tangit quatuor latera calicis, quia per illud hominum genus quatuor climatum ad unitatem unius corporis accessit, et ad pacem catholicae Ecclesiae. Talia verba sacerdos hoc agendo profert: Fiat commixtio corporis et sanguinis Domini accipientibus nobis in vitam aeternam. Quae verba precantur ut fiat corpus Domini praesens oblatio per resurrectionem, per quam veneranda et aeterna pax data est, non solum in terra, sed etiam in coelo. Tunc cessaverunt murmurare operarii vineae horae primae, tertiae, et sextae, tunc data est pax quam promiserunt angeli in sanctissima nocte dicentes, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Eamdem sacerdos nunc ad memoriam revocat, dicens: Pax Domini sit semper vobiscum. Eamdem populus insequitur per basia blanda. Aestimo, secundum hunc sensum, quod non erret si quis primo sancta ponat in calicem, et dein dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, salvo magisterio didascalorum. Sequitur in libello memorato:« Sed archidiaconus pacem dat episcopo prior, deinde caeteri per ordinem, et populus. Tunc pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et particulam quam rumpit super altare relinquit, reliquas vero oblationes ponit in patenam, quam tenet diaconus.» Et post pauca:« Tunc acolythi vadunt dextera laevaque per episcopos circa altare: reliqui descendunt ad presbyteros, ut frangant hostias. Patena praecedit juxta sedem, ferentibus eam duobus subdiaconibus regionariis ad diaconos, ut frangant.» Et iterum post aliqua:« Expleta confractione, diaconus minor, levata de subdiacono patena, fert ad sedem ut communicet pontifex; qui dum communicaverit de ipsa, quam momorderat, ponit inter manus archidiaconi in calicem.» Si hoc ita agitur in Romana Ecclesia ab illis potest addisci quid significet bis positus panis in calicem. Non enim vacat a mysterio quidquid in eo officio agitur juxta constitutionem Patrum. Quid nobis videtur posse significare immissio panis in vinum, et pax populo porrecta per vocem sacerdotis, magistris obtulimus ad dilucidandum.
6.32
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXII. De Pacis osculo.
6.32
Contentum me oportet esse de pace in eo quod Innocentius de ea scribit ad Decentium episcopum in Decretalibus primo capitulo, propter auctoritatem tanti viri: Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi invicem sacerdotes tradere, cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit necessaria indicenda, per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. Interrogatus sum ab aliquibus quare non invicem porrigant sibi oscula viri et feminae in officio missae? Quibus quamvis tunc non responderem, respondendum nunc fore arbitror. Carnales amplexus, quibus junguntur saepissime viri et feminae, vitandi sunt in ecclesiae conventu. Ac ideo sequestrantur viri et feminae in ecclesia, non solum ab osculo carnali, sed etiam situ locali. Ab his personis dantur oscula mutua in ecclesia, qui nullam titillationem libidinosae suggestionis cogunt excitare.
6.33
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIII. De Agnus Dei.
6.33
Sergius papa constituit ut Agnus Dei cantaretur, sicut scriptum est in Gestis pontificatibus. Hic statuit ut tempore confractionis Dominici corporis Agnus Dei a clero et populo decantetur. Deprecatio est pro populo, qui sumpturus est corpus Domini, ut misericordia innocentis agni, peccata subitanea et irruentia auferantur, scilicet cogitationum verborumque, et sicut passione sua totius mundi tulit offensa, ita et nunc Ecclesiae, quae eum susceptura est per Eucharistiam. Antiphona sequens, id est, vox reciproca, jura fraternitatis ostendit, ut unusquisque alterius utilitati studeat, et provocare curet ad gaudia resurrectionis. Quem typum gesserunt illi duo qui Dominum cognoverunt in fractione panis, et illico perrexerunt Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes, Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni: et ipsi narrabant quae erant gesta in via, et quomodo cognoverunt eum, in fractione panis. Illi namque cantaverunt antiphonam, vicissim narrando de resurrectione Domini.
6.34
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIV. De Eucharistia.
6.34
Eucharistia sumenda est post osculum pacis. Sicut unus panis sumus in Christo, sic et unum cor debemus habere. Ipsa unitas ut teneatur, admonetur per oscula pacis. Unde Beda in tractatu super Lucam: Ne quisquam se Christum agnovisse arbitretur, si ejus corporis particeps non est, id est, Ecclesiae. Cujus unitatem in sacramento panis commendat Apostolus, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus. Per Eucharistiam Christus in nobis manet, et nos in illo per assumptum hominem. Ipse est Deus pacis, per quem pacata sunt coelestia et terrestria. Sunt autem intra sanctam Ecclesiam qui raro communicant, et qui quotidie; utrisque dat aptum consilium S. Augustinus ad inquisitionem Januarii de eadem re: Rectius, inquit, inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet ut praecipue in Christi pace permaneant. Faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neuter enim eorum exhorreat corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendat. Neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit, Zachaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum, alter dixerit, Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Ambo Salvatorem honorificantes diverso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Idem exponit Apostoli dictum, Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit. In sequentibus ita: Inde etenim Apostolus indigne dicit acceptum ab eis qui hoc non discernebant a caeteris cibis veneratione singulariter debita. Continuo quippe, cum dixisset, judicium sibi manducat et bibit, addidit ut diceret, non dijudicans corpus Domini. Ut a jejunis suscipiatur, idem dicit in eodem libro: Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum a quibus ad passionem digressurus erat. Et ideo non paecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset+. Ex quo tempore debeat se sanctificare homo ad perceptionem tanti muneris, vetus historia docet. Dicit in Exodo Dominus Moysi: Vade ad populum, et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua, et sint parati ad diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sina. Eodem numero David se et omnes pueros suos sanctificatum dixit, ut comedat panes propositionis. Ita scriptum est in libro Samuelis: Dixit Abimelech sacerdos, Non habeo panes laicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus. Et respondit David sacerdoti, et dixit ei: Et quidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta: porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem.
6.35
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXV. De parte oblatae quae remanet in altari.
6.35
Triforme est corpus Christi, eorum scilicet qui gustaverunt mortem et morituri sunt. Primum videlicet, sanctum et immaculatum, quod assumptum est ex Maria virgine; alterum, quod ambulat in terra; tertium, quod jacet in sepulcris. Per particulam oblatae immissae in calicem ostenditur Christi corpus, quod jam resurrexit a mortuis; per comestam a sacerdote vel a populo, ambulans adhuc super terram, per relictam in altari, jacens in sepulcris. Idem corpus oblatam ducit secum ad sepulcrum, et vocat illam sancta Ecclesia viaticum morientis, ut ostendatur non eos debere qui in Christo moriuntur deputari mortuos, sed dormientes. Unde et locus sepulcrorum Graece vocatur κοιμητήριον, id est, dormitorium. Unde et Paulus ad Corinthios: Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata est. Remanetque in altari ipsa particula usque ad finem missae, quia usque in finem saeculi corpora sanctorum quiescent in sepulcris. Munditiam mentis docet corporale quod remanet in altari post Domini resurrectionem, cui debet unusquisque semper studere accipiens corpus Domini, sed praecipue in fine.
6.36
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVI. De ultima benedictione.
6.36
Etenim Dominus ante ascensionem in coelos duxit discipulos in Bethaniam, ibique benedixit eos, et ascendit in coelum. Hunc morem tenet sacerdos, ut post omnia sacramenta consummata, benedicat populo, atque salutet. Deinde revertitur ad orientem, ut se commendet Domini ascensioni. Dicitque diaconus: Ite, missa est. Singularis etenim legatio Christus missa est pro nobis ad Patrem, habens indicia suae secum passionis. Primo, ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astruat; deinde, ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit, semper ostendat; tertio, ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adjuti, propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis: ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent: sed dicant qui redempti sunt a Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Postremo, ut etiam perfidis in judicio quam juste damnentur, ostensae inter alia flagitia etiam vulnerum, quae ab eis suscepit, cicatrices denuntient. De qua legatione dicit Joannes apostolus: Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Jesum Christum justum. Ipse Joannes certe vir justus erat et magnus, qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat: Non tamen dixit, advocatum me habetis apud patrem, sed advocatum, inquit, habemus: et habemus dixit, non habetis: maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro Christo advocatum, et inveniri inter damnandos superbos. Nec tamen dicendum, quia episcopi vel praepositi non petant pro populo. Orat enim apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi. Et pro Petro orabat Ecclesia, cum esset in vinculis Petrus, et exaudita est. Quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat, de quo scriptum est: Qui est ad dexteram Dei, qui et interpellat pro nobis. Unigenito enim filio pro homine interpellare, est apud coaeternum patrem seipsum hominem demonstrare, eique pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudinem suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione. O utinam quando audivimus a diacono: Ite missa est, mens nostra ad illam patriam tendat, quo caput nostrum praecessit, ut ibi simus desiderio, ubi desideratus cunctis gentibus nos exspectat cum suo trophaeo, quatenus sic desiderando, aliquando ad eum pervenire possimus, qui ita Patrem supplicat pro nobis: Volo, pater, ut ubi ego sum, ibi sit et minister meus. Solet vulgus indoctum requirere, a quo loco totius officii missa inchoetur, ut si forte ad totum non occurrerit, possit scire quibus officiis se praesentare debeat sine retractatione. Nobis videtur missa vocari ab eo loco, quo incipit sacerdos sacrificium offerre Deo, usque ad ultimam benedictionem, id est, ab Offerenda usque ad, Ite, missa est. A tempore sacrificii Isidorus officium missae deputat, inquiens in libro Etymologiarum: Missa tempore sacrificii est quando catechumeni mittuntur foras clamante levita: Si quis catechumenus remansit, exeat foras. Et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt, qui nondum regenerati noscuntur. Consuetudo nostra tenet, ut catechumenos repellamus ante Evangelium. Non mihi videtur ex ratione incumbere, cum procul dubio praedicatoribus gentium praeceptum sit, ut Evangelium eis praedicent: sed sacrificio omnino interesse non possunt, nisi renati, quia neque pro eis rogatur a sacerdote in consecratione corporis Domini, neque confectum illis porrigitur. Sic orat sacerdos pro circumstantibus: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium astantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. Nondum renati, infideles vocantur, non fideles. Igitur non possumus animadvertere pro illis constitutam esse orationem in officio confectionis corporis Christi. Quapropter merito eo tempore recedunt, quo sacrificium celebratur.
6.37
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVII. De ulteriore ultima benedictione.
6.37
Est ultima benedictio, de qua nunc agimus, quam potissimum frequentamus tempore quadragesimali, hoc est, post illam ultimam continuatam, in qua spiritalis refectio commendatur, restat haec ulterior, de qua nunc, ut diximus, agitur, in qua milites Christi commendantur pugnae contra antiquum hostem. Si omni tempore necesse est paratum esse bellicosum adversus insidias sive impetus inimicorum: quanto magis in procinctu? Quadragesimali tempore scit adversarius noster a sancta Ecclesia singulare certamen commissum esse contra se, ac ideo instat fortius ad rapiendum atque prosternendum, si forte aliquem invenerit negligentem. Sacerdos noster, ut prudens agonotheta et pugnator, quantum in majore periculo videt milites fore, tantum munit eos amplius sua benedictione. Arma nostra contra diabolum, sunt humilitas et caeterae virtutes. Vult sacerdos noster, ut nostris armis vestiti simus: propterea jubet per ministrum ut humiliemus capita nostra Deo, et ita tandem infundit super milites protectionem benedictionis suae. Benedictio sacerdotis morem antiquum tenet, ut in novissimo porrigatur. Jacob patriarcha in novissimo vitae suae benedixit filiis suis. Scriptum est in Genesi: Benedixit singulis benedictionibus propriis, et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis. Et iterum: Finitisque mandatis, quibus filios instituebat, collegit pedes suos super lectum, et obiit. Similiter scriptum est de Moyse in libro Deuteronomii: Haec benedictio qua benedixit Moyses honio Dei filiis Israel ante mortem suam. Denique et ipse Dominus Salvator, ut superius praetulimus, ante ascensionem suam in coelum, benedixit discipulis suis. Et ut caetera, praetermittam sanctorum patrum exempla, causa compendii breviter dico: Quando familiarem affatum, habemus cum servis Dei more religionis nostrae, antequam separemur ab illis, in ultimo benedictionem petimus.
6.38
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXVIII. De missa in festivitate sancti Joannis Baptistae mane prima.
6.38
Beatus Joannes Baptista legitur in Evangelio Lucae repletus esse Spiritu sancto ex utero matris. Quapropter in exordio lucis diei quasi in exordio nativitatis sacrificium Deo offertur in honore ejus ad laudem Creatoris qui illum dignatus est honorare ex utero matris. Ideo autem tres missae celebrantur in festivitate beati Joannis, quia tribus insignibus triumphis excellenter refulsit. Ad hoc enim venit ut viam Domino praepararet exemplo suae conversationis. Qui triumphus celebratur in vigilia ejus. Per baptismi ministerium claruit insignis: hujus ministerii triumphus recolitur in prima missa: Nazaraeus vero permansit ex utero matris: hoc donum recolitur secunda missa in die.
6.39
LIBER TERTIUS. CAPUT XXXIX. De offerenda, Vir erat in terra.
6.39
Interim occurrit mihi repetitio verborum, quae est in versibus offertorii, Vir erat; nolui praetermittere quod sensi de illa, quamvis ordo rerum teneat post scriptionem nativitatis sancti Joannis, nativitatem Christi scribere. In offertorio non est repetitio verborum, in versibus est. Verba historici continentur in offertorio: verba Job aegroti et dolentis continentur in versibus. Aegrotus cujus anhelitus non est sanus, neque fortis, solet verba imperfecta saepius repetere. Officii auctor, ut effectanter nobis ad memoriam reduceret aegrotantem Job, repetivit saepius verba more aegrotantium. In offertorio ut dixi, non sunt verba repetita, quia historicus scribens historiam, non aegrotabat.
6.40
LIBER TERTIUS. CAPUT XL. De adventa Domini.
6.40
In antiquis libris Missalium et Lectionariorum reperitur scriptum, Hebdomada quinta ante Natalem Domini. Totidem enim lectiones habentur in Lectionario, et totidem Evangelia a tempore memorato per dies Dominicos usque ad Nativitatem Domini. Antiphonarius habet tria officia diurna, et quartum in die Dominico, qui vacat post lectiones duodecim: Nocturna vero quatuor, ut superius dixi, per dies Dominicos. Auctor lectionarii excitat fidem nostram ad recolendum Domini nostri Jesu Christi venturi in mundum praeconium per quinque aetates mundi. Auctor Missalis, qui vocatur Gregorialis, et Antiphonarii, nos tangit, ut recolamus nativitatem Domini celebratam per tres ordines librorum, scilicet legis, Prophetarum, et Psalmorum, necnon et per quartum, id est, principium Evangelii, in quo narratur Gabriel archangelus missus ad Zachariam, videlicet nuntius nativitatis praecursoris Domini, verum etiam et prophetia Zachariae de adventu Domini, et Gabriel missus ad Mariam Virginem, narrans ei conceptionem Salvatoris nostri et caetera talia usque ad nativitatem. Nempe et ipsa quarta hebdomada, hoc est, quae proxima est ante Nativitatem Domini, sive in qua celebratur, singularis est, et habet in matutinali officio per quamque feriam antiphonas proprias in Psalmis. Et alio modo: actor Lectionarii docet nos, quam fortis sit Dominus qui venturus est ad nos, et intraturus domum nostram, ut in ea habitet, quam solemus sordidare quinque sensibus nostris. Illices formae intrant per oculos: suspicio mala de fratre, per aures: odor libidinosus per nares: per os ingluvies polluit, per tactum crudelitas. In sordibus non vult habitare rex venturus: nisi ita purgetur hospitium, ut nec saltem pulvis talium phantasmatum remaneat non dignabitur hospes venturus in illud intrare. Ideo scribit auctor quinque lectiones quinque hebdomadarum, ut nos hortetur circumcidere quinque sensus nostros ab omni vitio, et parare mansionem dignam Regi, et Domino, atque vero Prophetae. De ipso rege dicit prima lectio: Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit. Et iterum de Domino: Et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et iterum in Evangelio de Propheta, Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Auctor Missalis sive Antiphonarii, eamdem praeparationem hortatur nos facere per quatuor hebdomadas. Sicut enim homo internunciis quinque sensibus ad animam bene aut male operatur, ita per quatuor elementa aut ruit ad mala corporalia, aut surgit ad bona. Quapropter, ut dixi, hortatur nos auctor memoratus, ut si usque modo torpuimus negligentia, dehinc surgamus ad mundandam domum nostram ut qui non excitatus est in quinta hebdomada, saltem surgat in quarta. Ipsum enim sonat lectio, quae legitur in quarta hebdomada: Scimus quia hora est jam nos de somno surgere, et reliqua. Non dubito propterea, cantorem in memorata hebdomada cum tuba sua exaltare vocem, Ad te levavi animam meam, ut excitet eos qui in quinta hebdomada sopore negligentiae oppressi sunt. Quomodo domum nostram praeparare debeamus, in sequentibus memorata lectio monstrat: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Jesum Christum. Eamdem praeparationem inculcat in aures nostras Sacramentarium: Suscipiamus, inquiens, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, ut reparationis nostrae ventura solemnia congruis honoribus praecedamus. Si quis voluerit nostra dicta infringere, quasi non sint quatuor hebdomadae plene a memorata Dominica usque in Nativitatem Domini, videtur mihi ignarus esse regulae sanctae Scripturae, quae a parte totum solet implere. Vidi tempore prisco, Gloria in excelsis Deo, praetermitti in diebus Adventus Domini, et in aliquibus locis dalmaticas. Habet enim et istud aliquid rationis, ad insinuandum tempus Veteris Testamenti. Nulli dubium quin major gloria sit in Ecclesia Dei tempore Novi Testamenti, quam fore Veteris. Et alio modo: Quidquid enim raro fit, pretiosius fit cum fit. Unde scribitur in libro Samuelis: Puer Samuel ministrabat ante Dominum coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus. Ideo dicitur pretiosus, quia illo in tempore erat rarus. Unde Hieronymus ad Evagrium in epistola sua: Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Ac ideo quando intermittitur Gloria in excelsis Deo, sive alia claritas sacri ordinis ad tempus, multo avidius sumitur quando redditur; et clarius inanimis devotorum resplendet, quando ab aeruginosis reparatur. Quasi novum canticum redditur, Gloria in excelsis Deo, in nocte Nativitatis Domini, ut eo magis ad memoriam nobis reducatur, tunc primum celebratum esse eumdem cantum Hymnis Angelorum.
6.41
LIBER TERTIUS. CAPUT XLI. De Nativitate Domini.
6.41
Missam, quam celebramus in nocte Nativitatis Domini, Telesphorus apostolicus constituit. Ita scriptum est in Gestis episcopalibus: Constituit ut natali Domini noctu missae celebrarentur. Ut opinor, propter recordationem angelorum, qui nocte illa cecinerunt, Gloria in excelsis Deo. In eadem Nativitate statuit auctor officii Missam celebrari mane secundam. Quod superius praetulimus de nativitate Joannis, quae habet missam in initio lucis, hoc et in ista retinemus, quamvis multum distet inter servum et Dominum. Nemo dubitat quod homo Christus Jesus postquam coepit homo esse, semper Deus mansit. Unde dicit Cyrillus Alexandriae episcopus in epistola ad Nestorium episcopum Constantinopolitanae urbis: Non enim prius homo communis ex sancta est genitus virgine, et sic postea Verbum supervenit in eo: sed ex ipsa vulva unitus, nativitatem carnalem creditur et dicitur pertulisse.
6.42
LIBER TERTIUS. CAPUT XLII. De consueto tempore missae.
6.42
Memoratus papa Telesphorus scripsit, quo tempore primo die liceret missam celebrare. Legitur in Gestis episcopalibus dixisse memoratum papam, ut ante horae tertiae cursum nullus praesumeret missas celebrare, qua hora Dominus noster ascendit in crucem. Si enim propterea aptum est, juxta memoratum papam, tempus horae tertiae celebrationi missae, quia in eo legitur secundum Marcum crucem Christum ascendisse: et nos possumus convenienter dicere, aptum esse tempus horae sextae, quo secundum Matthaeum crucem ascendit: sed et tempus horae nonae, quando emisit spiritum: Haec tria tempora sacrata sunt Christi fixione linguis Judaeorum et ligno. Hi qui ante horam tertiam, sive post horam nonam necessario offerunt sacrificium Deo amore divino infecti, ut non praetereat dies sine illorum sacrificio, ut reor, non hoc agunt, quasi proterve contra instituta apostolica: sed habent causam seriam, qua excusare probabiliter se possint, ut Dominus, discipulos defendit reprehensos a Judaeis, quando vellebant spicas, quasi hoc facerent quod non licebat in sabbatis, exemplo David, quando necessitate famis, ingressus est legem, ut manducaret panes consecratos. Fames utique in causa fuit, ut probabili excusatione transgrederetur legem David. Huic rei aliquid simile scribit Innocentius papa, cap. 55. Ergo quod necessitas pro remedio reperit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam ad praesens fieri tempus impellit. Namque vidi Leonem apostolicum diluculo intrare ad Missam, nescio utrum causa necessitatis intercedente hoc ageret, an sola potestate. Quod legimus in gestis pontificalibus, hoc scripsimus. Fulget enim potestas ratione decorata. Protulit enim Telesphorus memoratus rationem de hora missae, qua de re sponte incumbimus suae auctoritati.
6.43
LIBER TERTIUS. CAPUT XLIII. De ὑπαντή.
6.43
Scriptum est in gestis pontificalibus quod Sergius papa praeciperet Litanias fieri in die praesentationis Domini in templo. Ita enim scriptum est: Ut diebus annuntiationis Domini dormitionis, et nativitatis sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Simeonis, quod ὑπαντή dicitur Graece, cum litania exeant a sancto Adriano, et ad Sanctam Mariam populus occurrat. De qua festivitate dicit Beda sacerdos et doctor eximius in libro de Temporibus: Secundum mensem Numa dicavit Februo, id est, Plutoni, qui lustrationum potens credebatur, lustrarique eo mense civitatem necesse erat, quo statuit ut jura diis Manibus solverentur. Sed hanc lustrandi consuetudinem bene mutavit Christiana religio, cum in mense eodem piae sanctae Mariae plebs universa cum sacerdotibus ac ministris hymnis modulatae vocis per ecclesias, perque congrua urbis loca procedit, datosque a pontifice cereos manibus gestat ardentes, et augescente bona consuetudine, idipsum in caeteris quoque ejusdem matris et perpetuae virginis festivitatibus agere didicit, non utique in lustrationem terrestris imperii quinquennem, sed perennem regni coelestis memoriam, quando, juxta parabolam virginum prudentum, omnes electi, lucentibus bonorum actuum lampadibus, obviam sponso ac regi suo venientes, mox cum eo ad nuptias supernae civitatis intrabunt.
6.44
LIBER TERTIUS. CAPUT XLIV. De missa pro mortuis.
6.44
Missa pro mortuis in hoc differt a consueta missa, quod sine Gloria et Alleluia et pacis osculo celebratur. Gloria et Alleluia suavitatem et laetitiam nostris mentibus inculcant. Quid cogitem ex hoc dicere, verbis Origenis explicabo. Scribit enim idem in homilia 5 Levitici libri: Sacrificium vero pro peccato non fit ex oleo. Dicit enim, Non superponit ei oleum cum jam pro peccato est. Quod ergo pro peccato est, nec oleum laetitiae ei, nec thus suavitatis imponitur+. Nulli dubium quin mors sit vindicta primi peccati, ac ideo sine Gloria et Alleluia celebratur, quasi sine oleo et thure. Notandum est etiam quod officium pro mortuis ad imitationem agitur officiorum quae aguntur in morte Domini. Jam praetulimus, quod novimus, quare in officiis passionis Domini pacis osculum non debemus; hic nescimus aliud proferre, nisi quod ibi praelibavimus, quoniam ibi non agitur osculum pacis, nec hic agitur. Recordatio mortuorum nuncupative agitur ante, Nobis quoque peccatoribus. Ibi finitur memoria mortis Domini, et inchoatur mors nostra, per confessionem peccatorum. Ac ideo merito ibi agitur memoria transeuntium qui in Domino moriuntur. Christus enim praecessit eos, nos sequimur. Solemus eorum memorias generaliter celebrare tertia, ac septima, et tricesima die. Unde talem habemus auctoritatem in Veteri Testamento. Scriptum est in libro Numerorum, capitulo quadragesimo septimo: Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc fuerit immundus, septem dies aspergetur ex hac aqua, die tertia et septima, et sic mundabitur. In celebratione triginta dierum suffulti sumus Moysis et Aaron celebratione. Ita scriptum est in eodem libro, capitulo primo: Omnis enim multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eum triginta diebus per cunctas familias suas. Et iterum de Moyse in Deuteronomio, capitulo trigesimo quarto: Fleveruntque super eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus. Immundus propter cadaver hominis pollutam animam significat mortuis operibus. Purgatio mortui hominis per sacrificium sacerdotis tertia die et septima congruit naturae humanae. Constat homo ex anima et corpore. Anima tribus quasi quodammodo columnis erigitur, ut diligat Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente. Corpus vero quatuor notissimis elementis subsistit. Peccatum animae quae neglexit cultum Dei in cogitatione, in vita et intellectu, humiliter confitendo offerimus Deo tertia die, ut ab his peccatis purgetur. Similiter peccatum quod per corpus gessit, cupimus purgare in quarto die post tertium diem, id est septimo post mortem suam. Duobus modis committitur peccatum, aut faciendo ea quae non debuimus facere, aut omittendo ea quae debuimus facere. Usque ad septimum diem, in quo numero designatur universitas, omnia peccata quae egit, et non debuit agere deflemus, et pro his rogamus, seorsum pro anima, et seorsum pro corpore: deinceps usque ad tricesimum: et pro his quae modo in superioribus memoravimus, et pro illis quae debuit facere et non fecit. Triginta enim diebus completur mensis. Per mensem designatur curriculus praesentis vitae, ut ex statu lunae facile dignoscitur. Unde Gregorius in Moralibus Job, libro octavo: Mensium quippe nomine dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimi potest: per mensem autem actionum finis innuitur. Quando studemus ut opera amicorum nostrorum sint plena coram Deo, triginta diebus pro eis sacrificamus. Non opinor ut aliquis velit dicere quod non liceat nobis orare quotidie et sacrificare Deo pro mortuis. Sed quod agitur in tertia, et septima, et tricesima die, publice agitur, et generaliter ab omnibus amicis, ac convenitur simul ad hoc in precibus missarum, atque eleemosynis et caeteris bonis studiis. Legimus in Historia Anglorum quemdam presbyterum opinatum esse de fratre suo quod mortuus esset in praelio, qui tamen non erat mortuus, sed vulneratus et vinculatus. Mox memoratus presbyter non exspectavit tertium diem, neque septimum, neque trigesimum, sed frequentissime celebravit pro eo missas. Tempore missae quotidie soluta sunt vincula vulnerati. Scriptum est volumine memorato, libri quarti capite vicesimo quarto: Cumque vidisset qui emerat eum se vinculis non potuisse cohibere, donavit ei facultatem redeundi, si posset. A tertia autem hora, quando missae fieri solebant, saepissime vincula solvebantur. At ille jurejurando promisit ut rediret, vel pecuniam illi pro se mittere. Et post pauca: Qui post haec in patriam reversus, atque ad suum fratrem perveniens, replicavit ex ordine cuncta quae sibi adversa, quaeve in adversis solatia provenissent. Cognovitque revertente eo, illis maxime temporibus sua fuisse vincula soluta, quibus pro se missarum fuerant celebrata solemnia. Solet vulgus requirere si pro omnibus Christianis licitum sit missam celebrare. Quibus Augustinus respondet in libro Enchiridion: Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium posse relevari, cum pro illis sacrificium mediatori offertur, vel eleemosynae in ecclesia fiunt: sed eis haec prosunt, qui cum viverent, haec sibi ut postea possint prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut is haec non requirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Et paulo post: Cum de sacrificio sive altaris, sive quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis, gratiarum actiones sunt; pro non valde malis, propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut eo tolerabilior fiat ipsa damnatio. Unde iterum ad Paulinum, de cura pro mortuis gerenda, libro secundo: Quamvis non pro quibus fiunt, omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus, dum vivunt, comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Anniversaria dies ideo repetitur pro defunctis, quoniam nescimus qualiter eorum causa habeatur in alia vita. Sicut sanctorum anniversaria dies in eorum honore ad memoriam nobis reducitur super utilitate nostra, ita defunctorum, ad utilitatem illorum, et nostram devotionem implendam, credendo eos aliquando venturos ad consortium sanctorum. Alioquin omni tempore bonum est orare pro defunctis, etiamsi dies nesciatur defuncti per oblivionem, seu per ignorantiam, vel praetermittatur propter occupationem aliquam terrenam: agatur tamen eorum solemnitas juxta decretum devotissimarum mentium, credo apud eum apud quem non est vicissitudinis obumbratio acceptam esse quasi anniversaria sit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).