Symphosius Amalarius-c.850
De ecclesiasticis officiis
Offi 7.1
Choose a text
More by Symphosius Amalarius
—
8847 Deecof2
7.1
LIBER QUARTUS.
7.1
In hoc quarto libello continentur multa ad investigandum, et juxta facultatem quam potui precari a misericordia Domini, scripta de cursibus diurnalibus et nocturnalibus, sive in festis diebus, seu quotidianis. Quatenus considerato ordine compositionis, et numero psalmorum, et lectionum ac responsoriorum, convenienti quibusque temporibus, dulcius atque compunctius Deo assistatur in ecclesia, et rogetur atque recordetur tam pro se, qui rogat, quam pro illis quibus necessaria est deprecatio: et recordetur illorum quorum nobis est utilis recordatio. Necnon etiam aliqua recapitulantur de superioribus libellis, quae apertius inventa sunt a mea parvitate post scriptos memoratos libellos.
7.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. Ut ea quae Dei sunt Deo reddamus: quot horis sol orbem lustrat, totidem repetitionibus nosmetipsos offerimus Deo interdiu noctuque, exceptis vespertinis, completoriisque, et matutinis officiis, de quibus seorsum dicendum est.
7.1
Nos qui censemur nomine Christiano, redempti sumus a servitute diabolica Christi pretioso sanguine. Ideo non sumus nostri, sed Redemptoris nostri. De quo pretio dicit Apostolus: Empti enim estis pretio magno. Et ideo quid agere debeamus, subjungit: Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Glorificamus illum quando ei gratias referimus de sua redemptione, portamusque in corpore nostro quando in anima nostra, quae portatur a corpore, inhabitat per dilectionem suam in cogitatu, et vita, et intellectu: Ac ideo saepius per memoriam nostram et suam sanctificationem portando illum in mente secundum suum bene placitum, ei, id est corpori, mens memorata praecipit ad obedientiam, per quam etiam plus placet Redemptori nostro inhaerere ei, quae portatur a corpore. Eidem Redemptori, ut fidelis servus domino suo, semper debitores sumus servire, sicut servitus justitiae et sanctificationi, et caeteris bonis moribus per amorem. De qua servitute dicit Zacharias propheta: Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in justitia et sanctitate coram ipso omnibus diebus nostris. Concessit nobis idem Dominus noster duo lumina temporum, scilicet, diei et noctis, ut sol nobis luceret per diem, et luna per noctem. Ex his duobus luminibus profectum nostrae fruges assumunt, ut ad utilitatem nostram perveniant. Ex luna habent humorem ut crescant, ex sole temperativum ardorem ut ad maturitatem perveniant. Possumus haec manifestare ex dictis domini Bedae( sit assumptum ab illo a quocunque ipse voluit, mihi sufficit ejus auctoritas): denique, inquit, cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros refertur arva perfundere, et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Et in alio loco de sole: Tempora sunt anni quatuor, quibus sol per diversa coeli spatia discurrendo subjectum temperat orbem, divina utique procurante sapientia, ut non semper eisdem commoratus in locis fervoris aviditate mundanum depopuletur ornatum: sed paulatim per diversa commigrans terrenis fructibus nascendis maturandisque temperamenta custodiat. Ex frugibus terrae corpus nostrum sustentatur. Corpus animae in obsequio est, ut hic in praesenti saeculo possit servire Deo manifestum est. Postquam anima per nimiam afflictionem corporis recesserit ab eo, non ei deputetur labor ad fructum; sed quandiu in corpore est, oportet operari unde placeat Deo. Non enim solum pro his quae nobis ministrantur in praesenti saeculo, Deo astamus in nostris officiis; sed etiam quia debitores nos esse cognoscimus jugis servitii ejus, ut fidelis servus qui semper vult in servitio adesse senioris sui. Et ideo duodecim repetitiones de die facimus per primam, et tertiam, et sextam, et nonam horam, ut per unamquamque repetitionem Deo praesente simus in omni hora: similiter in nocte per duodecim psalmos. Et quia pater noster audivit, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, convertimus nos aliquando ad opera temporalia. Atque ut propter haec necessaria non omittamus servitutem quam Deo debemus in anima exhibere, statuerunt patres nostri ut tot orationes psalmodiarum fierent, quot horae sunt nobis datae ad laborandum pro sustentatione corporis. Et quia non possumus ita semper operari, nisi quies aliquando subsequatur, sequitur nox, in qua non possumus operari, sed quieti otium damus, ut et pro ipsa quiete Deo servitium reddamus, cantamus duodecim psalmos pro duodecim horis noctis. Tendimus ad tale servitium quale primus Adam pater noster exhibuit Deo, antequam peccaret, et quale speramus futurum post hanc vitam, hoc est, ut continui simus in Dei praesentia. Non enim necesse est aliquem in hac discretione mussitare propter disparem longitudinem dierum et noctium; etiam calculatores horarum tempora sic dividunt dierum et noctium, ut luna per noctem luceat sive aestivo seu hiemali tempore duodecim horis. Unde idem qui supra Beda in libro de Temporibus: Verum longissimis in bruma noctibus, vel item aestate brevissimis, quarum alias duodecim horarum spatium longe transcendere, alias nequaquam ad hoc pertingere posse constat, qua ratione lunam duodecim horas lucere credamus, nisi forte putemus non aequinoctiales horas intelligendas, sed singulas, quasque noctes pro sua mensura longitudinis aut brevitatis in duodecim particulas, quas horas vocitamus, aequa distributione findendas.
7.2
LIBER QUARTUS. CAPUT II. De Prima.
7.2
Magnificentissime et gloriosissime atque Christianissime imperator, quoniam professus est se servus vester, quamvis minimus omnium, aliqua pingere de operariis qui omni hora volunt assistere in servitio Dei, videtur parvitati meae per Dei donum quod vestrum animum ad se rapit in prosperis et adversis, ut ab illa hora inchoem qua paterfamilias conducit operarios in vineam suam. Sancta Ecclesia procul dubio est vinea patrisfamilias, quae ita operatur per operarios in vinea sua, ut sibi fructificet. Nos sumus vinea quae colitur per cultores, scilicet praepositos sanctae Ecclesiae, aut per nosmetipsos. Praepositi ostendunt culturam, nosque simul cum illis exercemus illam. Fodiunt cultores vineam et stercorant, quando corda nostra dura per verba increpationis scindunt, et fetida peccata nostra infundunt; fodimus et nos terram circa vitem, ac facimus fossam, quando nostram naturam ad memoriam nobis inducimus, et humiliamur sub potenti manu Dei, aspiciendo nos pulverem et cinerem esse. Insuper etiam quia ipsam naturam corrumpimus peccando, inducimus stercus, ut peccata nostra circa nos sint in praesenti saeculo, atque in futuro desint, et per duas res, id est, per considerationem nostrae naturae, et per poenitentiam nostrorum peccatorum, crescat noster fructus uberius, fiatque vinum per angustiam torcularis, et exspoliationem carnalium delectationum, quod quasi per quoddam torcular introeat in cellarium aeternae domus. Vinum quod exprimitur ab uva per pressuram torcularis desiderium nostrum fervens est, quod exuitur a carnali desiderio, ut dignum sit recondi in promptuario Domini. Fructui vineae multae adversae ferae insidiantur, ut eum furentur et trajiciant in corpus suum. Eis quidem feris possunt comparari Zyphaei quodammodo apparitores Saul, qui voluerunt rapere David, ut traderent eum in manus Saul ad interficiendum. Non enim desunt nobis iidem Zyphaei, qui interpretantur florentes: quos intelligimus diaboli membra esse, sive ipsum diabolum, qui potest dici propterea florens, quia prosperitatem caducam suis ostendat. Ipse enim sive per se, sive per membra sua insidiatur nobis, vel aperte persequitur, ut tradat aeternae morti. Et fieret, nisi vinea Domini, quae nos sumus, haberet sepem circum se atque cultores infra se. Sepes enim custodia Domini est circa electos suos: Cultores enim, ut praediximus, sunt doctores et praepositi Ecclesiae. Illa sepe circumdatus erat David quando Zyphaei eum circumdederunt; ac ideo salvatus est, et cecinit psalmum, Deus, in nomine tuo salvum me fac, etc. Quia Domino miserante inchoaturi sumus diurnalia officia ab hora qua paterfamilias vocavit operarios in vineam suam, fas nobis videtur ut ab eodem tempore ea inchoemus, quando illud evangelium legitur quod ordinationem operariorum continet per competentes horas, id est, septuagesima. Sicut enim ovibus quae nocte custodiuntur in ovilibus, et post matutinam custodiam exeuntibus de vico ad pascua in latitudinem camporum, necesse est ut illico habeant opilionem qui eas defendat a lupis irruentibus: ita nobis necesse est, primo diluculo surgentibus ad mandata Domini, ut habeamus pastorem et doctorem qui nos introducat ad eadem mandata et defendat a lupis; de quibus lupis legitur in Evangelio secundum Joannem, Et lupus rapit et dispergit oves: ac nihilominus a leone, qui rugiens circuit quaerens quem devoret. Quomodo lupus rapiat, sive leo devoret, manifestum est his qui impugnantur a vitiis. Unusquisque enim qui videt quomodo tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus, cognoscit quem memoratae ferae per gulam rapiant, quem per luxuriam, quem per curiositatem nefariarum artium, quem per contemplationem spectaculorum turpium et supervacuorum, quem per acquisitionem rerum temporalium, quem per curiositatem inquisitionis sive detractionis vitiorum proximorum, quem per superbiam, quem per jactantiam. Haec sunt vitia, quae subjiciuntur tribus concupiscentiis, quibus totus mundus involvitur, dicente Apostolo: Omne quod in mundo est, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Propter suprascriptas feras dicit opilio noster, Deus in adjutorium meum intende, Domine, ad adjuvandum me festina. In officii initio precatur, ut non possint tantum praevalere quatenus ab eodem conciliabulo aliquem separent per astutiam suam. Simili modo faciebat Moyses, quando arca elevabatur ad portandum. Dicebant enim: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. Nos enim spiritaliter sumus illa arca. Sicut enim quotidie circumdabatur illa ab inimicis, sic et sancta Ecclesia usque in finem circumdabitur a persecutoribus, sive apertis, sive occultis. Sequitur, post deprecationem nostri opilionis, Gloria sanctae Trinitatis, quam deprecamur adesse nostro adjutorio. Recordatur opilio noster sermonis Domini, quem dixit, Sine me nihil potestis facere. De additione, Gloria patri per diversa loca, Hieronymus scripsit in epistola sua ad Damasum papam. Cur in memorato tempore, id est, Septuagesima, Alleluia, non supponatur gloriae sanctae Trinitatis, quae est per omnia saecula saeculorum; sed, Laus, tibi, Domine, rex aeternae gloriae, diximus in libello quem fecimus de Septuagesima, scilicet non ob aliud, nisi ut humiliore lingua Latina, quam Hebraea, admoneamur nos debere formari ad humiliorem conversationem in tempore Septuagesimae, quam in alio tempore. Postea sequitur psalmus quem David cantavit, quando Zyphaei voluerunt eum rapere et tradere in manu Saul. Quem nobis necesse est cantare diluculo, juxta quod scriptum est, Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo, ut velit nos Deus salvare, quoniam alieni insurgunt super nos qui non proponunt Deum ante conspectum suum, atque ut ex omnibus tribulationibus nos eripiat, et super omnes inimicos nostros despiciat oculus noster, ut David suo in tempore fecit. Postea sequuntur duae repetitiones psalmi, Beati immaculati, qui plenus est moribus. Oportet enim, ut quos Deus liberaverit de vinculis et carcere inimicorum, moribus bonis et piis ei assistant in omni devotione, sicut ex duobus versibus duarum repetitionum possumus conjicere. Unus dicit, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas; alter ita, Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Istae tres repetitiones sustentant et defendunt arcam Domini usque ad plenam tertiam, id est, per horam primam, et secundam, et tertiam. Deinde sequitur versus, Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum. Simile quid dicebat Moyses quando arca deponebatur. Sic enim scriptum est in libro Numerorum, capitulo vigesimo sexto; quando autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem filiorum Israel. Reversio Dei ad exercitum Israel non est aliud quam ut reverti faciat Israel toto corde ad se. Deus non habet quo revertatur, cui totum praesens est. Ita enim, Exsurge, Domine, non est aliud intelligendum, quam, Nos fac exsurgere a somno torporis, et fac industrios atque strenuos in opere mandatorum tuorum. Ab ipsa reversione accepit idem cantus nomen versus. Eamdem enim reversionem, de qua admonetur per versum, exercemus statu corporis nostri. Quando audimus versum, illico vertimus nos ad orientem. Quare hoc? nisi ut omnis cogitatio quae foras exivit aspiciendo et videndo haec temporalia, revertatur infra nos, et dicamus: Domine, da mihi cor ut orem ad te. Postea inchoamus implorare misericordiam Domini per Kyrie eleison, et, Christe eleison, et iterum Kyrie eleison. Tres articulos aliquo modo divinae majestatis et Trinitatis celebramus in ecclesia. Primus est ante assumptam humanitatem, quando Trinitas invocabatur sine copulatione humanae naturae, ac ideo merito ter dicimus Kyrie eleison sive semel propter unam substantiam. Secundus est post assumptum hominem, quando Christus videbatur in terra et nihilominus a suis credebatur Deus, et filius Dei, ut Petrus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi, et Paulus de eodem Filio: Proprio, inquit, Filio suo non pepercit. Quoniam propter assumptam naturam vocatur Christus, quae uncta est spirituali oleo, in medio articulorum dicimus, Christe eleison. Quando semel dicimus ei, Christe eleison, ostendimus eum solum fuisse inter homines, et neminem habuisse sui similem per omnia; et si tertio, ostendimus nunquam eum fuisse separatum a substantia sanctae Trinitatis propter unitatem personae. Tertius articulus est ex eo tempore quo voluit clarificare illum assumptum hominem plus quam esset quandiu mortalis erat. Unde ipse dicebat ad Patrem: Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret. Ac ideo simili modo, ut in primo, precamur Dominum ut ignoscat nobis in talibus tentationibus, sine quibus haec vita non potest transigi. De quibus dicitur in Parabolis Salomonis: Septies enim cadit justus in die, et resurgit, id est, per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, per sermonem, per subreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis. Singulis diebus vel inviti, vel volentes, frequenter reatum incurrimus, et tamen resurgit justus, videlicet quia justitiae ejus non praejudicat lapsus fragilitatis humanae. Ac deinde sequitur oratio Dominica, quam cum magna cautela oportet cantare, ut ipsas res in mente teneamus quas verbis pronuntiamus. Saepissime praecedit Kyrie eleison, per quod reconciliatur primo Deus, ut cum sua miseratione et dignatione possimus congruenter illum invocare Patrem nostrum, et intendere verbis orationis. Post orationem Dominicam sequitur nostra credulitas, quam sancti apostoli constituerunt de fide sanctae Trinitatis, atque dispensatione incarnationis Domini, ac statu nostrae Ecclesiae. Modus orationis quem praetulimus, ad eos aspicit qui de levibus peccatis et quotidianis compunguntur. Sunt enim utrique in nostra Ecclesia, scilicet et qui in bonitate permanserunt, et qui corruerunt peccando, sed festinant quotidie resurgere per poenitentiam. Ex persona illorum dicitur: Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. Ac si diceret: Si mortua fuerit anima mea pro erratibus meis, at dein vivet per conversionem. Et judicia tua adjuvabunt me. Quia dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat; et iterum: Gaudeo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia, errorem pristinum illius, qui nunc conversus dicit, Vivet anima mea, et laudabit te, monstrat versus sequens: Erravi sicut ovis quae periit; require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Ex eadem persona sequitur psalmus, quem David cantavit postquam poenitendo conversus est a malo adulterii et homicidii. Post illum psalmum commendat se totus grex Deo, pastor simul cum ovibus, et dicit: Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. Hoc debemus cum his verbis tenere in mente, ut filios nostros cogitemus cogitationes quae nascuntur ex mente, quatenus illas dirigat Deus secundum suum beneplacitum; et in sequentibus ubi dicit: Et opera manuum nostrarum dirige super nos opera procedentia ex cogitationibus. Ac deinde singularis opilio pro toto grege precatur, dicendo: Dirige, Domine, corda, id est, cogitationes, sensus, scilicet oculos, et aures, et nares, et sermones nostros, qui per os offeruntur, et opera manuum nostrarum, ut possimus placere in conspectu tuo. Et sic tandem securi properamus ad opera necessaria Supra scripto versui, Exsurge, Domine, non praeponitur lectio, et ideo non sequitur responsorium ut in caeteris officiis. Morem sanctae Ecclesiae tenet iste cursus, ut primum operari studeat, et postea docere. Hoc exemplum reliquit nobis Christus, de quo dicit Lucas, Quae coepit Jesus facere et docere. Psalmi pertinent ad opera, lectio ad doctrinam. Unde, si Dominus dederit, apertius in sequentibus parati sumus dicere. In praesenti cursu precamur Dei adjutorium ad opera agenda. Operemur primo, et doceamus postea in cursu tertiae horae. Qua de re, ut opinor, mos inolevit, ut per monasteria Deo devota legatur lectio in capitulo, quatenus hi qui diebus ac noctibus occupati sunt in servitio Domini, non sint sine lectione. Avidi sunt coelestis pabuli: non se possunt continere quin omni hora, quantumcunque sit, manducent de cibo Scripturarum.
7.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III. De Tertia.
7.3.1
Tres horae diei nobis initiatae sunt ad adorandum Deum a Daniele propheta, de quibus ita scriptum est in libro ejus: Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est in domum suam et fenestris apertis in coenaculo suo contra Hierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua. Unde Hieronymus in explanatione ejusdem libri: Tria autem tempora, quibus Deo flectenda sunt genua, tertiam horam, et sextam, et nonam, ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit super apostolos Spiritus sanctus. Sexta volens Petrus comedere, ad orationem ascendit in coenaculum. Nona Petrus et Joannes pergebant ad templum. His ita perlectis, invenimus in libro Esdrae, qui post Danielem fuit, quater in die populum Dei adorasse Dominum et confessum esse peccata sua. Ita enim scriptum est in memorato libro: Convenerunt filii Israel in jejunio et saccis, et humus super eos, et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigenae, et steterunt, et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum, et consurrexerunt ad standum, et legerunt, in volumine legis Domini Dei sui: quater in die, et quater in nocte confitebantur et adorabant Dominum Deum suum. Unde Beda sic in tractatu memorati libri: Quis enim non miretur tantum populum tam eximiam habuisse curam pietatis, ut quater in die, hoc est primo mane, tertia hora, sexta et nona, quibus orationi sive psalmodiae vacandum erat, auditui se legis divinae contraderet, quo innovata in Deum mente, purior ac devotior ad deprecandam ejus misericordiam rediret? Sed et nocte quater excusso torpore somni, ad confitendum peccata sua et postulandum veniam exsurgeret? Quorum exemplo reor in Ecclesia morem inolevisse pulcherrimum, ut per singulas divinae psalmodiae horas, lectio una de Veteri sive Novo Testamento cunctis audientibus ex corde dicatur, et sic apostolicis sive propheticis confirmati verbis, ad instantiam orationis genuflectant, sed et nocturnis horis cum a laboribus cessatur operum, liberae auditui lectionum divinarum aures accommodentur. Ex inspiratione qua inspiratus est dominus Beda, novimus nostrum cursum diei sive noctis, habere exordium a libro Esdrae. Si enim juxta eorum morem convenimus ad rogandum Deum, oportet nos scire, quod habeamus opera murorum aedificandorum ecclesiae nostrae, sicut illi habuerunt urbis Hierusalem, et in circuitu inimicos, sicut illi habuerunt. Murus Ecclesiae nostrae habet in fundamento Christum, super quod fundamentum stabiliti sunt apostoli et qui per eos crediderunt, sive credunt, seu credent. Nos sumus hodierna die in structura hujus muri, qui semper aedificabitur usque in finem mundi. Unusquisque sanctorum qui praedestinatus est a Deo ad vitam aeternam, lapis est illius muri. Lapis super lapidem ponitur, quando magistri Ecclesiae, juniores assumunt in proprium studium ad docendum, ad corrigendum, et ad stabiliendum in sancta Ecclesia. Habet unusquisque super se lapidem, qui laborem fraternum portat. De ipso aedificio dicit Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Grossiores lapides ac politi, seu quadrati, qui ponuntur altrinsecus foris, quorum in medio jacent, lapides minores perfectiores viri sunt, qui continent infirmiores discipulos sive fratres in sancta Ecclesia suis monitis atque orationibus. Stabilitas enim muri sine caemento non potest esse. Caementum enim construitur calce et sabulo, atque aqua: Calx enim fervens charitas est, quae sibi conjungit sabulum, id est, terrenum opus, de quo dicit apostolus Paulus: Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Charitas enim vera sollicitudinem maximam habet pro viduis et confectis aetate atque aegritudine, sive pupillis, seu debilibus: atque ideo studet operari manibus, ut habeat unde eis bene faciat. Recolit dicta Salomonis, Honora Dominum de tua substantia. Et iterum, Redemptio animae viri propriae divitiae. Ut enim calx et terra valeant ad aedificium muri, aquae commistione glutinantur. Aqua Spiritus sanctus est, dicente evangelista Joanne: Fluent de ventre ejus aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, et reliqua. Sicut enim sine caemento lapides muri non junguntur simul ad stabilitatem muri: sic nec homines ad aedificium coelestis Hierusalem possunt simul conjungi sine charitate, quam Spiritus sanctus operatur. Aedificantibus nobis hunc murum adsunt Sanabalath, et Thobias, et Arabes, et Amanitae, et Azoti, qui volunt impedire opus nostrum. Per nominatos gentiles videmus diabolum impugnare nos cum armis suis quae sunt vitia sive pravi homines. At nos juxta morem populi Judaici teneamus arma nostra manibus nostris, et defendamus nos de inimicis nostris ad Deum clamantes. Ita enim scriptum est in libro memorato Esdrae: Et oravimus Dominum Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. Et paulo post: Et factum est, a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda, et reliqua. Nostra arma sunt protectio Dei. Per scutum fidei, et galeam salutis et gladium verbi protegimur. Haec teneamus in mente, quando sumus congregati simul, et princeps noster sit nobiscum vice Christi, qui dicat, Deus in adjutorium meum intende, et doceat nos per lectionem et muniat nos per orationem suam. Quis scit si sic poterimus evadere de manibus inimicorum nostrorum? Inerant etiam tam studiosi viri in memorato populo Dei, ut una manu tenerent arma pro defensione, alteraque murum facerent: ita sint et manus nostrae, id est, intentiones porrectae, quatenus una resistatur inimicis, et altera agatur bonum opus. Eadem enim resonant aliqui versus de tertia. In prima periocha dicitur versus: Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis; in secunda dicitur: Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi; in tertia ita: Multiplicata est super me iniquitas superborum, ego autem in toto corde scrutabor mandata tua. Quid velint tres repetitiones in cursu tertiae, in prima monstratum est. Hoc est, ut hic protegamur per tres horas usquedum iterum conveniatur, una scilicet per quartam et quintam, ac per sextam, ita tamen, ut pertingamus ad sextam cursu horae tertiae, et intrante sexta, inchoemus alterum cursum. Si Dominus voluerit, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, dare nobis ut aliquid digne possimus hic dicere de varietate, quae fit in cursibus, id est, in psalmodia, et lectionibus, et responsoriis ac versibus, forte in sequentibus libere incedemus. Dicit Paulus ad Ephesios: Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Ut de expositione sancti Hieronymi mihi monstratum est, tres mutationes nostri cursus in istis tribus praeceptis apostolicis intelligo compleri, videlicet ut psalmi sint in nostra locutione quando psalmos cantamus: et hymni, quando ex lectione dictorum sanctorum Patrum ad laudes Dei compungimur: et cantica, quando per cantum responsorii nostra mens sublevatur aliqua laetitia ad contemptum supernae patriae. Cantus enim saepissime in laetitia celebratur. Sanctorum mens non habet majorem laetitiam, quam ut per anagogen sublevetur ad coeleste regnum. Ipsius memorati summi Doctoris verba ponenda sunt ut ejus auctoritate figatur in mente audientium, quod cupimus disserere. Quid, inquit, intersit inter psalmum, hymnum, et canticum, in psalterio plenissime diximus: hic autem breviter hymnos esse dicendum, qui fortitudinem et majestatem praedicant Dei, et ejusdem semper vel beneficia, vel facta mirantur. Quod omnes psalmi continent, quibus Alleluia vel praepositum, vel subjectum est. Psalmi autem proprie ad Ethicum locum pertinent, ut per organum vocis quid faciendum, et quid vitandum sit noverimus. Qui vero de superioribus disputat, et conventum mundi, omniumque creaturarum ordinem atque concordiam subtilis disputator disserit, iste spirituale canticum canit. Opus psalterii, quod manu percutitur ut resonet, ad opera nostra pertinet. Opera sanctorum sunt mores boni, quos exercemus sive in profectione spiritualis itineris, sive in occisione carnalium voluptatum. Hi enim mores sine labore non possunt exerceri. Quapropter quando cantamus psalmos, solemus stare, ut ex statu corporis demonstremus affectum nostrae mentis, hoc est paratos nos esse sive ad domandam carnem nostram, seu ad exercitium operis in causa nostra et fratrum. Post istam tropologicam locutionem, id est, quae de moribus disputat, subsequitur lectio, in qua illa reperiuntur, quae sanctus Hieronymus deputavit hymnis, id est, quae ad laudem Dei pertinent. Ibi majestatem Domini invenimus, quomodo circumscriptus omnia in se contineat. Ibi fortitudinem ejus, quomodo creatum populum suum redimat in manu forti et brachio extento. Ibi beneficia ejus, quomodo ipsum quem redemit, ditet omnibus bonis. Ibi facta ejus, quomodo fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. In illa non deest historia, non deest allegoria, non deest tropologia, non deest anagoge, quamvis tropologia seorsum celebretur, ut praetulimus, in psalmis. In tropologia psalmorum nostra opera recolimus, et in tropologia lectionum aliorum. Non enim in Domini majestate, sive in sua fortitudine, seu in beneficiis, vel factis laboramus, quapropter solemus sedere in recitatione lectionis, aut silendo stare. In responsoriis namque solemus vocem altius levare, quam in superioribus, id est, psalmis et hymnis. Per altitudinem vocis altitudinem mentis monstramus: quae se erigit in gaudium supernae civitatis. Post bona opera et refectionem mentis de sancta Scriptura, sequitur gaudium coeleste. Cur responsorius dicatur, in scriptione missae dictum est. Responsorium in isto loco canticis spiritualibus comparamus. Cantica sunt, quia cantantur: spiritualia, quia praecedunt ex jubilatione spiritalis mentis. Alia enim sunt cantica, quae de singulari munere gaudent, ut sunt ea de quibus scripsimus in baptisterio: ubi gaudium tripudiat neophytorum de singulari innocentia, quibus nemo respondet: et alia sunt ista, quibus unusquisque alterum incitat ad mansiones coelestes, quae multae sunt in domo patris. Quid versus responsorii significet: in memorato officio Missae descripsimus, hoc est, ut duo sint in ecclesiastico viro, scilicet, exhortatio ad fratres, et singularis deprecatio ad Dominum. Gloria subsequitur in anagogico officio. Nulli dubium quod nullo in loco tanta gloria referatur Deo, quanta in coetu sanctorum angelorum, et eorum sanctorum qui in conspectu Domini sunt. In istis lectionibus, scilicet diurnalibus non petitur benedictio a majore, quoniam major cantat eas, qui solet vicem Christi tenere in Ecclesia. Hoc interest inter has lectiones, et illam quae ad missam celebratur, quod est inter domesticam admonitionem et illam quae ad concionem agitur. Illam enim quam ad missam agimus, ex gradu solemus proferre, ut omnis populus eam audiat. Quam praetulimus in officio de baptisterio propter statum temporis, id est dici, ad sapientes fieri, in qua et auctor ad memoriam reducitur, ut si forte aliquis eorum, qui congregantur ex universis locis propter raritatem lectionis, incognitam habet historiam, audiat auctorem, qui forte non est incognitus et ex ejus auctoritate firmius infigantur verba lectionis, in corde, qui tamen sapientes possunt esse propter rectam conversationem: at hi qui semper in ecclesiasticis rebus insistunt, et in lectione divina ut sunt domestici Ecclesiae, non habent necesse audire auctorem: quia ex lectione cognoscunt auctorem: ut legimus in Esdra, quatuor lectiones fiebant in die ab antiquo Dei populo. Et merito quatuor, quia quatuor elementis constat homo, ut unumquodque elementum per competentes horas se offerat creatori suo. Primam namque juxta morem nostrum praetulimus sine lectione. Si illa non habuerit lectionem, non erunt nostrae lectiones tot, quot fuerunt in illo antiquo Dei populo. Quapropter procuratum est a sanctis Patribus, ut in capitulo legeretur illa lectio, quae silentio praetermissa est in Prima. Et non frustra ibi praetermissa est sed quoniam pastor loci doctorem vult insinuare, ideo ibi praetermittit suam doctrinam, ut doceat unumquemque doctorem, primo oportere operari, et postea docere. De qua dicit Moyses in libro Deuteronomii, Non arabis in primogenito bovis. Potest etiam in istis tribus varietatibus omne genus musicorum accipi, quod antiquus populus exercebat in laudem Dei. Triformis est natura musicae artis. Aut enim per pulsum digitorum fit, ut in psalterio et cithara, et caeteris vasis, quae pulsu digitorum tanguntur: aut per vocem, ut est cantus: aut per Hatum, sicut est in tubis. Haec tria memorantur in Psalterio. Dicit psalmus tricesimus secundus: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi: Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione. Et iterum in psalmo tertio: Voce mea ad Dominum clamavi. Item in psalmo centesimo quinquagesimo Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara: Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo. Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, et reliqua. Quando enim psalmos cantamus, genus exercemus musicae, quod fit per pulsum digitorum. Nam et psalterii volumen, accepit nomen a psalterio musicae artis. Quando legimus, genus illud exercemus, quod per vocem fit. Lectionem, voces vocavit Paulus apostolus in Actibus apostolorum: Ignorantes, inquit, Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur. Quando responsoria cantamus, quasi per tubam exaltamus vocem excitando ad altiora fratres, usque adeo ut perveniatur ad laudem sanctae Trinitatis, et dicamus, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quanto enim melius est corpus nostrum vasis musicis, quae aedificabantur per homines: tanto acceptius est Deo obsequium in tempore isto, quam esset in prisco.
7.3.2
Et quanto melior est lex libertatis, quae est per gratiam Novi Testamenti, lege servitutis: tanto dignius est, ut in proprio corpore habeamus laudes, quas illi semper et ubique referamus, quam in ligneis vasis et aereis. Hic iterum cupimus dicere de versu. Versus hanc vim habet, ut converti chorum totum faciat ad unum, atque totam intentionem illius ad rem, pro qua agitur officium. Sicuti est primo mane; Exsurge, Domine, adjuva nos et libera nos propter nomen tuum. Ac si dicat: Exsurgere nos fac, Domine, ad opera et adjuva virtute brachii tui ad operandum, et libera de insidiis, quae paratae sunt contra nos. Hanc petitionem intentio mentis debet in se retinere in officio Primae. At hic in Tertia dicit versus, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus: Ac si dicat: Adjuvisti nos usque ad praesens tempus, adjuva et deinceps. Nondum pervenimus ad id quo tendimus, id est ad meridiem, in quo tu pascis, in quo tu accubas, juxta Cantica canticorum. Ne derelinquas nos in isto itinere, neque despicias nos Deus salutaris noster. Deinde sequitur Kyrie eleison et Christe eleison.
7.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. De oratione quam conventus fratrum celebrat per aliquot cursus diurnos nocturnosque.
7.4.1
Est sacerdos in terra, cui necesse est quotidie pro se et pro populo Dei intercedere: Et est sacerdos in coelo, cui non est necesse intercedere: sed tamen vult, et interpellat quotidie pro nobis: sacerdos qui est in terra non vult neque potest dicere, quod absque peccato sit, dicente Joanne: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Qui tamen quamvis sit peccator, non debet a conscientia sua morderi, ut tantum sit peccator, quantum cognoscit esse in populo terrae. Qui populus in aliquibus est minus obligatus peccatis, in aliquibus magis. Pro his qui minora committunt, et pro se orat sacerdos, quando dicit, Kyrie eleison, et orationem Dominicam, in qua nemo potest se excusare, nisi veraciter dicat, Et dimitte nobis debita nostra. Dein prosequitur sacerdos modum orationis, quem Paulus dinumerat, dicens: Obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, et caetera quae sequuntur. Unde dicit Ambrosius in tractatu suo super eamdem epistolam. Ante omnia, inquit, illud obsecro, quod vel maxime vos scire operis esse debet, ut convenienter scire possitis, quid fieri conveniens sit. Dicit autem, Orationes, obsecrationes, postulationes. Et post pauca: Aut enim bona nobis a Deo dari postulatus, quod orationes vocavit: aut malorum solutionem, quod obsecrationes nuncupavit. Et iterum post pauca: Illa vero quae ad hoc nobis sunt contraria, multa sunt et assidua. Unum quidem quia daemonum subreptio varie nos a bono avertere cupit: alterum vero molestia passionum, quae nobis inesse videtur, a quibus et a bonis exclusi contra nostrum propositum saepe in illis, quae nobis non conveniunt, concludimur. Sed necessarium est, nos, qui multam super hoc pugnam sustinemus ad Dominum recurrere, qui potens est suo auxilio sedare universa illa, quae ad nostram pertinent molestiam. Hoc dixit postulationes. Et iterum infra, Gratiarum vero actio pro his quae jam praestita sunt efficitur: et pro quibus haec fieri conveniant, doceris: Pro omnibus hominibus. In commune pro omnibus hominibus debere eos sollicitos esse praecepit: et iterum infra. Deinde ad illa quae summa esse videntur inter homines, transit: Pro regibus, inquit, et omnibus qui in sublimitate sunt. Nostri enim codices habent primo obsecrationes, et postea orationes. Hunc ordinem sequitur nostra oratio. Primus versus post orationem Dominicam est, Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. In hoc versu obsecratio est, per quam precatur absolutio malorum. Quando dicit, Sana animam meam, quia peccavi tibi, medicinam Domini precatur, ut a languore absolvatur. Sit secundus versus, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In eo versu bona nobis postulamus: quod pertinet ad orationem. Sit tertius, Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos. In eo versu postulamus, ut omnia contraria bonis nostris superentur per Domini auxilium. Hoc pertinet ad postulationem. De quo versu dicit Augustinus in tractatu super psalmos: Convertere, Domine, usquequo, et deprecabilis esto super servos tuos: Vox est eorum, vel pro eis qui multas persecutiones in isto saeculo malas tolerantes innotescunt compeditos corde in sapientia, ut nec tamen malis coacti refugiant a Domino ad hujus saeculi bona.
7.4.2
Sit quartus, Confiteantur tibi, Domine, qui pertinent ad gratiarum actiones. Hucusque oratum est secundum Apostolum pro omnibus hominibus. Deinde sequitur, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Quoniam sunt intra nostram Ecclesiam qui minima committunt, pro his tamen necesse est praecedens oratio. Sunt et qui majora, Pro quibus necesse est addere psalmum: Miserere mei, Deus, qui proprie pertinet ad poenitentes. Alio modo. Oratio praecedens pro minimis peccatis, psalmus sit pro maximis. Postremo surgit sacerdos vice illius sacerdotis, qui in coelo est, et quotidie interpellat pro nobis, et dicit stando orationem. Haec oratio in omni tempore subsequitur: id est, Paschali, Pentecostes, Dominicis diebus et festis. Ut resurrectionem recolat ejus sacerdotis, cujus vicem tenet, surgit ab accubitu, et stando dicit hanc orationem. Qui tamen prius jacendo orat cum caeteris, quoniam peccator est, cum peccatoribus prostratus est: et quia vicem tenet Christi, stando dicit specialem orationem. Haec specialis oratio sacerdotum, quae quodammodo libertatem et glorificationem monstrat futuri regni, et tamen semper esse intercessorem ibi pro nobis, per omnes memoratos dies festos currit. Reliqua oratio reticetur, quoniam ibi peccator nullus est, neque erit. Si quis voluerit dicere, quoniam haec oratio vicem tenet interpellationis Christi, qui interpellat pro nobis quotidie Patrem, quare dicat, Per Dominum nostrum Jesum Christum: dicatur ei, Christus qui est in patre naturaliter, et per quem assumptus est homo in Deum propter unam eamdemque personam Filii Dei, ostium nobis fieri dignatus est per quod nos et orationes nostrae, et omnia bona nostra transeant ad patrem. Idcirco merito sacerdos dicit suam orationem ad Deum patrem Per Dominum nostrum Jesum Christum, quia per illum accepit hanc gratiam ut vicissitudinem suae interpellationis fratribus atque condiscipulis ministret, et recolat, atque ad memoriam reducat. Quam orationem praecedit salutatio, et subsequitur benedictio quam et gratiarum actio sequitur. Post resurrectionem suam Dominus salutavit discipulos, salutavit et iterum, benedixitque eos in monte Oliveti, et illi gratias referendo, adoraverunt in loco ubi steterunt pedes ejus. Quod eaedem precum orationes celebrandae sint vespertina hora, quae et nona, in Laodicensi concilio, capitulo octavo decimo scriptum est, quod idipsum officium precum nona et vespera semper debeat exhiberi. Secundum hoc capitulum in festis et in caeteris diebus uno modo celebretur oratio in vespertino et hora nona, ut reor, similiter possumus dicere de tertia et sexta. Post vespertinalia et matutinalia officia, quae aguntur pro mortuis, solemus cantare psalmum in loco, Miserere mei, Deus, Domine, ne in furore tuo. Ipse est sextus in ordine Psalmorum, et tamen inscribitur pro octava. Idcirco, quia nos, qui in sexta aetate mundi sumus, debemus, pro septima et octava aetate rogare Deum per hunc psalmum, ut evadamus tormenta, quae malis debentur in memoratis erratibus, de quo dicit Augustinus in prologo ejusdem Psalmi: Veniet octavus judicii dies. qui meritis tribuens quod debetur, jam non ad opera temporalia, sed ad vitam aeternam sanctos transferet, impios vero damnet in aeternum. Quam damnationem metuens, orat Ecclesia in hoc psalmo, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me. Et Beda in libro de temporibus: ipsa est octava, pro qua sextus psalmus inscribitur. Credo quia, in sex hujus saeculi aetatibus pro septima vel octava hujus saeculi est aetate supplicandum. In qua quia justi gaudia, sed reprobi sunt supplicia percepturi, psalmus iste ingenti pavore incipit, currit, finitur: Domine, ne in furore tuo arguas me.
7.5
LIBER QUARTUS. CAPUT V. De Sexta.
7.5
De tribus repetitionibus sextae sive nonae, prout potui, ministravi in cursu primae, et tertiae, et de lectionibus atque responsoriis. Praesentes tres repetitiones statuunt nos in famulatu Domini, sive muniunt ab insidiis inimici per septimam horam, et octavam, et nonam, ita tamen, ut in ipsa nona habeant initium reliquae tres repetitiones, quae nos perducant usque ad finem diei. Restat ex statu temporis considerare versum, qui dicitur ad sextam. Status temporis est meridies, quando sol in centro coeli est, ferventissimum ardorem praestat terris. Idem status perfectionem mentium devotorum hominum monstrat, quorum fervor ita conjunctus est igni invisibili, ut ab ipso pascatur delectatione, et illuminetur lumine intelligentiae. Eadem hora ascendit Petrus in coenaculum, et voluit comedere. In prima sunt initia virtutum, in tertia profectus, in meridie perfectio. Quam perfectionem denuntiant nobis aliqui versus cursus sextae. Prima periocha dicit: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbo tuo supersperavi. Secunda dicit: Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. Tertia ita, Oculi mei defecerunt in salutari tuo, et in eloquium justitiae tuae. Statum talium mentium versus monstrat, dicens: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Ubi nos dicimus, Dominus regit me, translatio quae assumpta est a sancto Hieronymo ex Hebraica veritate, habet, Dominus pascit me. Quem Dominus pascit adventu spiritus sui, eumdem regit, id est in illis moribus facit eum spiritus Dei delectari, qui secundum rationem sunt, et deducunt per rectum iter ad civitatem munitissimam Hierusalem. Ei nihil deest, sicut Paulus Apostolus dicit: Omnia possum in eo qui me confortat, Omnia illi cooperantur secundum Deum: prospera et adversa aequanimiter tolerat; ac ideo subsequitur: In loco pascuae ibi me collocavit, sive, in abundantia intellectualium rerum in praesenti, sive in futuro, in laetitia et gloria sempiterna, ubi erit satietas omnium gaudiorum sine fine.
7.6
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. De Nona.
7.6
Nona continet nos per decimam horam et undecimam et duodecimam. Status temporis, quando nona celebratur, designat fervorem studiorum, quem exercebat mens in altitudine virtutum aliquantulum tepefactum esse propter tentationes accidentes. Unde Gregorius in Moralibus Job: Vitia, dum nos tentant, proficientes in+ nos virtutes humiliant. Sicut tunc sol descendit a centro ad inferiores partes, ita mens, quando tentatur, descendit ab altitudine intimi gaudii ad considerandam suam naturam atque fragilitatem, et videt quam facilis sit ad occasum. Tentabatur Paulus, quando dicebat: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus satanae qui me colaphizet. Qua de causa tentetur electus, praesens noster magister Paulus hic demonstrat. Atque in sequentibus molestiam quam patiebatur ex tentatione, manifestat, dicens: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me. Ut opinor nisi ei molestiam faceret stimulus satanae, non Deum precaretur, ut discederet ab eo. Eamdem precationem sonant aliqui versus cursus nonae. Prima periocha dicit: Tribulationes et angustiae invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Quod ita Augustinus in eodem psalmo: Saeviant, persequantur, dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis, etiam qui saeviunt, diligantur. Secunda dicit: Multi qui persequuntur me, et tribulant me, a testimoniis tuis non declinavi. Tertia ita: Erravi sicut ovis quae periit; require servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Versus praesentis cursus memorat tentationem quae designatur per solis declinationem: Ab occultis meis, inquit, munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Quod ita memoratus Augustinus in psalmo decimo octavo: Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est, Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo.
7.7.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. De vespertinali synaxi.
7.7.1
Legimus in Esdra, quod jam memoravimus, quater in die populum Dei confessum esse Domino et quater in nocte: Et ex verbis domini Bedae, ex tractatu in eodem Esdra: Opinionem esse cognoscimus sanctae Ecclesiae, juxta illum morem se quatuor officia celebrare in die, et quatuor in nocte. Non enim immerito nos qui militamus Deo, quater in nocte vigilias renovamus, cum hi qui saeculo militabant, per quatuor vigilias findebant noctem in castris, ne irrumperentur castra ab inimicis insidiantibus. Nostras quatuor vigilias, in nocte solemus vocitare, vespertinum, completorium, nocturnum, et matutinum. Ex etymologia Vespertini nominis addiscere possumus, vespertinum officium ad noctem pertinere. Dicit Isidorus in libro Etymologiarum, vespertinum officium est in noctis initio, vocatum ab stella vespere, quae surgit oriente nocte. Et Augustinus in psalmo vigesimo nono, vespere demorabitur fletus. Quid est vespere demorabitur fletus; vespera fit quando sol occidit. Hinc possumus conjicere, feriatos dies observamus, quod eos observare debeamus a vespere usque ad vesperam, ut a solis occubitu usque ad ejus iterum occasum eos legitime observare, necesse sit. Iste status noctis informat fletum eorum peccatorum, quibus occidit verus sol. Illis necesse est plorare quinque carnales sensus suos, qui obedire solent ad peccandum, ut in matutino, id est, in evasione peccatorum quando sol eis iterum inchoat oriri, quibus occidit vespere, possint laetari. Unde idem qui supra in memorato Psalmo: Vespere demorabitur fletus, et in matutino exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus.+ Informat etiam altero modo statum eorum, qui aliqua infirmitate opprimuntur, per quam appropinquant morti. Hi enim quanto plus timent mori, et sententiam percipere veram peccatorum, tanto plus ante oculos mortis suae reducunt carnales motus, qui generati sunt per quinque sensus corporis, et eos deflent. Timor solet occupare mentes hominum, quando morti appropinquant, sicut de ipso Domino scriptum est( quamvis non timeret infirmitate, sed dispensative) coepit contristari et moestus esse. Tamen multi sunt, qui gaudent de matutino, quando resurgent a mortuis propter consortium Resurrectionis Christi. His duobus modis transcursis, debemus venire ad quotidianum usum nostrum: quotidianus usus noster tenet, ut quinque psalmos cantemus in vespertinali synaxi. Quis enim nescit, quamvis per quatuor horas deprecemur Dominum, quanta impedimenta et quot tristitiae occupent mentem justi per diem? Oculi adducunt ad eas formas illices, quae quia sine voluntate justi animae intrant ad eam, taedio afficitur. Simili modo per aures intrant verba aut detractionis, aut luxus, quae nihilominus molestiam ingerunt menti. Nares etiam non sunt alienae ab hoc pestifero internuntio. Os non se potest excusare nisi delinquat. Unusquisque cognoscit quando verba criminalia, quando verba otiosa, et caetera talia quibus per os polluitur mens. Manus procul dubio et pedes saepe id tangunt, unde anima fit deterior per cogitationem. At quia in istis quinque sensibus tendimus quotidiano affectu ad tenebras, necesse est, ut noctis initio pro eis veniam Deum precemur. Isti sunt quinque sensus, quos mane commendamus Domino dirigendos, dicendo: Dirige, Domine, corda, sensus et sermones nostros, et opera manuum nostrarum. Inter sensus, et sermones, et opera comprehenduntur quinque sensus corporis. De cordibus est seorsum dicendum, postquam venerimus, si Dominus dederit, ad hymnum Mariae. Propter hos videlicet quinque sensus, quia forte non fuimus digni, ut dirigerentur per omnia secundum Domini placitum, quinque psalmi cantantur, ut ignoscatur nobis. Hos quinque psalmos antiphonatim cantare solemus. Ut tripartita narrat historia in libro X, c. 9: ab Ignatio episcopo Antiochiae antiphonarum usus in ecclesiis primo coepit actitari. Ita enim narrat: Dicendum tamen est, unde sumpsit initium, ut in Ecclesia antiphonae decantentur. Ignatius Antiochiae Syriae tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat apostolis, vidit angelorum visionem, quomodo per antiphonas sanctae Trinitati dicebant hymnos, isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit ecclesias.
7.7.2
Antiphona dicitur vox reciproca. Antiphona inchoatur ab uno unius chori, et ad ejus symphoniam. Psalmus cantatur per duos choros. Ipsa enim, id est, antiphona conjunguntur simul duo chori. Quanto enim melior est anima corpore, tanto melior est cantus animae, quam corporis. Igitur intendendum est, quae sit antiphona animae. Videtur nobis virtus dilectionis esse, quae conjungit opera duorum fratrum simul, psalmi ad opera referuntur? Antiphona ad illam dilectionem, qua unusquisque fratri suo porrigit suum opus. Verbi gratia: unus legit et discit doctrinam in schola, alter seminat in campo: tempore fructus doctor seminanti porrigit doctrinam, sator doctori panem. Duobus choris alternatur antiphona, quoniam non potest minus esse charitas quam inter duos. Hanc vicissitudinem charitatis significant cantores, qui alternatim ex utraque parte antiphonas levant. Hos duos choros designaverunt pennae animalium invicem porrectae, quas vidit Ezechiel in figura adventus Christi et Novi Testamenti. Conjunctio duarum pennarum antiphona est, quae vicem tenet charitatis. Unde Gregorius scribit in homilia septima super eumdem Ezechielem. Nam dum ille verbum praedicationis exhibet, et lumine veritatis ex corde meo ignorantiae tenebras repellit, et dum illi ego quia fortasse a mundi hujus potente opprimitur, solatium meae defensionis impertior, atque hanc de violentis manibus evello, vicissim nobis pennas nostras tendimus, ut nos affectu et ope vicaria ex bono quod accepimus, tangamus. Unde bene primus pastor admonet, dicens: Omnium finis appropinquabit: Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus: ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Post hoc sequitur lectio a pastore prolata. Ipsa est lectio quam pastor debet domesticis suis solerter administrare. Audivi olim responsorios cantari apud quosdam post lectionem vespertinalem, qui continentur in aliquibus antiphonariis; sed apud nonnullos modo ac pene omnes, post lectionem sequitur conjunctim versus. Saepe enim revolvo apud me, si decantari oportet responsorium post lectionem vespertinalem, quare non simili modo decantetur post lectionem matutinalem. In hac revolutione cogitationum occurrit mihi, ut sicut hymnus Zachariae excludit responsorium post matutinalem lectionem, ita excludat responsorium hymnus sanctae Mariae post vespertinalem lectionem. De versu foret hic dicendum, sed quia nos inchoamus haec officia a Septuagesima, non possumus hic referre aliquid de versu, quem solemus dicere in vespertinali officio, antequam dicamus aliquid de Alleluia, quod cantatur in Septuagesima. In eodem vespere, et in nocte sequenti, Alleluia per omnia officia cantoris currit. Ita agimus de Alleluia quando illud recondimus in thesauris suis, id est, in cordibus electorum et angelorum vocibus, sicut solet dilectus circa dilectum agere, qui porrecturus est iter longinquum, osculatur os ejus, collum, oculos, frontem et caetera. Dictum sit strictim de Alleluia, quod propterea toties frequentamus, quia diligimus illud, et in propinquo recondendum sit. Dicendum est de versibus qui fiunt per Dominicas noctes caeteras, et per sex dies hebdomadis. Per Dominicas noctes solemus dicere, Vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua. In caeteris autem noctibus solemus dicere, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Unam rationem habent isti versus: Dominicalis versus ex suis verbis monstrat actitari vespertinam orationem. Talis namque debet esse omnis versus, ut vel statum officii ad memoriam reducat, vel statum temporis; sicut illi faciunt qui circa passionem Domini et resurrectionem cantantur: at quotidianus versus, in posterioribus verbis suis, quamvis non cantentur, eadem aperit dicendo, Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Propter haec verba, versus memoratus, Dirigatur oratio mea, inchoatur, sed nescio cur non cantentur: forsitan, quia cantoribus displicet, quod non conveniunt eorum modulationibus. Cum ipso versu offertur incensum, quod Dominus praecepit offerri, de quo scriptum est in libro Exod.: Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans: mane quando componit lucernas, incendet illud, et quando collocat eas ad vesperam, uret thymiama sempiternum coram Domino, et reliqua. Intendat summus sacerdos, qui vicem tenet Aaron in Ecclesia, quis debeat incensum offerre Domino super altare. Post hoc sequitur hymnus sanctae Mariae. Sicut quinque psalmi deplorant quod quinque sensus corporis deliquerant, ita hymnus sanctae Mariae castigat cogitationes, quae se inani jactantia extulerunt in prosperitate diei, dicendo: Dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede. Usque huc modum eorum hominum diximus, excepto de versu dominicali, qui aliqua negligentia percutiuntur unde habent plangere. At nunc dicendum est de illis qui in Domino triumphant, et nihilominus ei laudem vespertinalem offerunt per quinque psalmos, quos solemus cantare in Dominicis noctibus. Sicut Dominica nox victrix exstitit Dominica resurrectione, ita psalmi qui in ea cantantur, victoriam electorum Domini et laudem ejus resonant. Primus psalmus, id est, Benedictus Dominus Deus meus, victoriam continet David contra Goliam. Sequentes psalmi resonant laudem Dei. De secundo dicit Augustinus in tractatu Psalmorum: Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi: Videtis inchoatam esse Dei laudem, usque in finem psalmi laus ipsa perducitur. De tertio ita. Ecce psalmus sonat. Cujus vox est? Quae, si vultis, vestra est exhortantis animam suam ad laudandum Deum, et dicentis sibi: Lauda, anima mea, Dominum. Et de quarto ita: Nobis dicitur: Laudate Dominum. Dicitur hoc omnibus gentibus, non solis nobis. Et istam vocem per loca singula sonantem, a lectoribus singulatim audiunt Ecclesiae. Una vox tamen Dei super omnes non tacet ut laudemus eum. Et quasi quaereremus quare laudare Deum debeamus, videte quam causam attulit: Laudate Dominum, inquit, quoniam bonus est. Psalmus quintus continet laudem Hierusalem, quae restaurata est post peregrinationem. De quo idem qui supra, in eodem: Quid enim factura es, o Hierusalem? Transit enim labor et gemitus, quid factura es? Aratura es? seminatura? novellatura? navigatura es? negotiatura es? quid factura es? An in illis operibus, quamvis bonis et de misericordia venientibus, exerceri adhuc te oportet? Considera numerum tuum, considera undique societatem tuam: vide utrum aliquis esuriat cui porrigas panem, vide si aliquis sitiat cui des calicem aquae frigidae, vide utrum aliquis apud te modo peregrinus est quem hospitio recipias, vide utrum aliquis aeger quem visites, vide utrum aliquis litiget quem concordes, vide utrum aliquis moriatur quem sepelias. Quid ergo factura es? Collauda, Hierusalem, Dominum. De hymno sanctae Mariae ita tractat dominus Beda in homiliis suis: Verba igitur evangelicae lectionis frequenti meditatione revolvamus, exempla beatae Dei genitricis semper animo retineamus, ut in conspectu Dei humiles inventi, et proximis quoque debito honore submissi, mereamur una cum ipsa perpetuo sublimari gaudio. Studeamus sollicite ne nos indebite laudantium favor extollat, cum illam videamus inter verba verae laudationis inconcussam humilitatis tenuisse constantiam. Si immoderatus temporalium rerum nos appetitus delectat, reminiscamur quia judex noster divites dimittit inanes. Si temporalis afflictio forte mentem conturbat, recogitemus quia et humiles exaltat. Nunquam de impetranda admissorum venia desperemus, quia misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Nulli inter mala quae fecit gravior impoenitendi culpa subrepat, quia Deus superbis resistit, eosque beatorum sorte secernens, per varia poenarum loca pro peccatorum varietate dispergit. Fit autem, largiente Domino, ut si beatae Mariae semper acta et dicta recolamus, semper in nobis et observantia castitatis et virtutis opera perseverent. Nam et optimus ac saluberrimus in sancta Ecclesia mos inolevit ut hymnus ipsius quotidie cum psalmodia vespertinae laudis ab omnibus canatur, quatenus ex hoc animos fidelium et frequentior Dominicae incarnationis memoria, ad affectum devotionis accendat, et recogitata saepius exempla genitricis illius in virtutum soliditate confirment. Et hoc opportune ad vesperes fieri complacuit, ut videlicet fatigata per diem ac distenta diversis cogitationibus mens nostra, incumbente tempore quietis, ad unionem se suae considerationis colligeret, jamque salubriter admonita, quidquid superfluum vel nocivum diurna vagatione contraxisset, totum hoc nocturnis denuo precibus et lacrymis ex tempore mundaret. Post hunc hymnum per noctes Dominicas aliquibus in locis dicitur Kyrie eleison, ut audivi Romae, et postea collecta: aliquibus in locis collecta tantummodo sequitur. Sicut genuflexionem omittimus recolendo resurrectionem nostram, ita et preces flebiles praesentis vitae, quas solemus cum genuflexione promere, in eis noctibus omittimus. Ut superius demonstratum est ex verbis Augustini, in illa coelesti Hierusalem, ubi resurrectio est vera, in re nulla precatio pro miseriis exercebitur. Quapropter tantum sequitur collecta, quam solet presbyter stando proferre ob recordationem futurae resurrectionis, per Dominicas noctes. Quoniam in praesenti saeculo sumus, necesse est nobis ut muniamur orationibus sanctorum presbyterorum. Et quia quodammodo recolimus festivitatem civium coelestis Hierusalem, oportet nos celebrare illam majori laetitia et securitate, quam cum celebramus nostram peregrinationem. Quoniam in Septuagesima inchoavimus hanc constitutionem[ cautionem], volumus subjungere dicta sancti Augustini de Septuagesima, quae dicit in tractatu psalmi, Lauda, Hierusalem, Dominum: Post septuaginta ergo annos cum prophetat Jeremias reparari civitatem Hierusalem, et factum est ut ibi significaretur imago futurorum, significatum est nobis post omnem istam volubilitatem temporis, quae septenario numero volvitur, futuram illam civitatem nostram in aeternitate in uno die. In illa quippe habitatione tempus non volvitur, quia habitatoribus non labitur. Ex verbis beati Augustini docemur per Septuagesimam designari praesens tempus, quod volvitur septenario numero; et per paschales dies, qui sequuntur Septuagesimam, futuram patriam.
7.8
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII. De completorio.
7.8
Completorium ideo dicitur quia in eo completur quotidianus usus cibi sive potus, qui necessario sumitur ad sustentationem corporis, seu locutio communis. Unde et apud monachos tenetur usus, ex Regula sancti Benedicti, ut ab eo officio claustra oris muniant, et ea aliena faciant a communi colloquio, usque dum iterum ad opera redeant. Non enim immerito potest haec pars noctis conticinium vocari, in qua conticescunt omnia. Apud eos qui noctem dividunt in septem partes, prima pars vocatur crepusculum, secunda vesperum, tertia conticinium, de qua nunc agimus, quam ideo sic posse vocari arbitror, quia in eo conticescunt omnia. In eo officio quatuor psalmi recoluntur usque ad versum. In quatuor psalmis quatuor elementa corporis nostri commendamus Domino. Quod versus aperte dilucidat, dicens: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Quot pericula possint hominem invadere dormiendo extrinsecus plusquam vigilando, unusquisque recognoscit qui vel tenuiter sapit. Aptatur quodammodo hoc officium commendationi, qua se commendat homo Deo, quando transit de saeculo. Somnus est imago mortis. Sicut enim alienatur mens mortui hominis ab istis mortalibus, et miseriae hujus saeculi oblivioni traduntur, ita quodammodo animus dormientis alienatur a cogitationibus consuetis et ab omni officio temporali. Quod monstrat Augustinus in uno versu psalmi primi, qui canitur in completorio dicens: In pace in idipsum dormiam et requiescam. Recte enim a talibus speratur omnimodo mentis abalienatio a mortalibus rebus, et miseriarum saeculi hujus oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpolari potest, sed hoc jam non tenetur in hac vita, sed post hanc vitam sperandum est. Secundus psalmus transit usque ad illum versum in quo Christus spiritum suum posuit in cruce. In quo cupimus conformari dormitioni ejus, hoc est, ut membra quiescant et cor vigilet. Tertius psalmus, qui habitat in adjutorio, plenus est verbis orationum quae deprecantur Domini protectionem. Qui et secundum Romanum usum cantatur in Parasceve post lectionem, in qua secundum Osee nostra mortificatio ad exemplum Christi demonstratur, et resurrectio post duos dies. Admonet nos per hunc psalmum compositor officii ut in omnibus periculis et tribulationibus, secundum verba ejus, mens nostra intenta sit ad deprecandum Deum. Ac ideo quia somnus noster aliquam similitudinem habet dormitionis eorum qui sub protectione Domini transierunt de praesenti saeculo, idem psalmus cantatur in completorio nostro. Nec non et quartus psalmus aliquo modo recolit intentionem illorum qui in tribulatione sunt, et tamen de tribulatione transeunt in pace, dicendo: In noctibus extollite manus vestras in sancta. Unde Augustinus in tractatu ejusdem psalmi, Nox enim tristis res est, dies laeta res est. Et paulo post: Benedicite ergo Dominum. Quando? In noctibus. Quando benedixit Job, quando tristis nox erat? Ablata sunt omnia quae possidebantur, ablati filii quibus servabantur. Quam tristis nox? Sed videamus si non in noctibus benedicit: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Versus qui sequitur, ut praetulimus, totum opus officii monstrat, hoc est, postulationem custodiae Domini circa pericula noctis. Et quam pacem desiderat anima orantis, sequens hymnus sancti Simeonis monstrat, hoc est, ut ab omni tumultu hujus saeculi quiescat. Hoc precabatur Simeon, quando cupiebat transire de hac vita ad alteram vitam, et dicebat: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Ex praesenti hymno manifeste edocemur quod in praesenti commendatione conformemur illis qui in Domino mortui sunt. Igitur non est congruum post hanc commendationem bibere aut comedere, aut tale aliquid agere quod non pertineat ad quietem membrorum et abalienationem status quieti corporis. Et quia non est deinceps collatio habilis invicem referentium et disputatio quae necessaria est post lectionem dormientibus palpebris oculisque somnum trahentibus, cessat lectio. Tempus illud significat de quo scriptum est: Et erunt omnes docibiles Dei, et illud Apostoli, Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Et quia ex ordine Esdrae necessaria est lectio in isto officio, ut quater in nocte legatur, solent religiosi viri ante praesens officium lectionem legere. Sicut Maria quae unxit Dominum unguento, praevenit facere quod faciendum erat in sepulcro ejus si inveniretur corpus ejus, ita lectio sua doctrina ungit animas devotas ante commendationem dormitionis.
7.9.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IX. De nocturnali officio.
7.9.1
In nocturnali officio dicimus primo: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; deinde sequitur Gloria. Quando pridem in nocte conventi fuimus, commendavimus nos Domino, et conclusimus ora, atque post singuli quasi quodammodo in singulis sepulcris quievimus, et soli Domino mente astitimus, cui non sunt verba necessaria, quia omnes cogitationes novit; at nunc quia iterum convenimus ad confitendum Domino, precamur eum ut sua directione labia nostra aperiat, et ad suam laudem os nostrum fatiscat. Dein sequitur invitatorium; in eo communis coetus fratrum convocat omnes degentes undique, ut excitentur et veniant ad confitendum Domino, juxta quod versus secundus sonat invitatorii: Praeoccupemus faciem ejus, inquies, in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Deinde sequuntur duodecim psalmi, sine antiphona, cum tribus glorificationibus sanctae Trinitatis, per ternas divisiones quatuor psalmorum. Dominica nox Dominicam resurrectionem ad memoriam nostram reducit. Quae ideo vocatur Dominica, quia Dominus eam clarificavit sua resurrectione. Non enim solus resurrexit a mortuis, sed omnes sui electi, sive qui fuerunt ab initio mundi ante suam incarnationem, sive qui futuri sunt usque ad finem mundi. Quapropter dicit Apostolus Paulus: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Quoniam in sua resurrectione voluit resurrectionem omnium electorum designare, propterea dixit, ex resurrectione mortuorum. Horum omnium resurrectionem recolimus in Dominicis noctibus. Status Ecclesiae nostrae tribus articulis distinguitur, id est, sub lege naturali, et sub lege Mosaica, et sub lege evangelicae gratiae. Quamvis multi sancti essent sub naturali lege, tamen maxime duodecim patriarchae viguerunt, scilicet intantum, ut ab his duodecim tribus postea fierent. Sicut ex duodecim apostolis in Novo Testamento propagatus est Christianus populus, ita in Veteri Testamento populus peculiaris Deo ex duodecim patriarchis. Isti duodecim psalmi recolunt annum primum visitationis vineae, in quo ficus inutilis stetit. Ut nos inutiles non simus, recolimus duodecim psalmos instar honorum morum sanctorum patriarcharum. Quos divisos cantamus per quaternarium numerum, quia quatuor virtutes sunt quibus credimus sanctos patriarchas coluisse sanctam Trinitatem, scilicet, prudentia, fortitudo, justitia et temperantia. Istae virtutes non separantur ab invicem, sed ubi una ex illis est, tres semper oportet adesse. Unde Augustinus in epistola ad Hieronymum: Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et justa, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras; sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans vel injusta; sic et temperantia necesse est ut prudens, fortis et justa sit; sic justitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans; ita ut ibi vera est aliqua eorum, et aliae similiter sint; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similes esse videantur+. Sequentes tres psalmi cum antiphona recolunt secundum annum, in quo Dominus per legem visitavit vineam suam, permanente adhuc ficu inutili: Ut non simus inutiles, cantamus tres psalmos quatenus consortes simus ordini trium electorum, qui fuerunt sub lege Mosaica, scilicet legislatorum, psalmistarum et prophetarum. Hoc est inter duodecim psalmos qui sine antiphona cantantur, et tres qui cum antiphona, quod erat inter duodecim patriarchas, qui peregrini erant et sperabant haereditatem quam posteri eorum possederunt, et eosdem posteros, qui haereditaverunt terram promissam patribus eorum.
7.9.2
Gloriati sunt duodecim patriarchae de promissis, sed posteri eorum magis de perceptis. Tres novissimi psalmi cum Alleluia recolunt annum tertium in Novo Testamento, ficu inutili manente, coruscante jam evangelica gratia. Laudamus Dominum in primitiva Ecclesia ex Judaico populo; laudamus in sequenti ex gentilitate: simili modo in revocatione populi Judaici, ut nostra ficus fructum pariat, noster videlicet populus, verbis et moribus colimus illam per exempla sanctorum Patrum. Hoc enim distat, inter illos tres psalmos qui cum antiphonis cantantur, et istos tres qui cum Alleluia, quod est inter illos qui habuerunt testamentum mutandum, et eos qui habent testamentum non mutandum. Major clarificatio est in Novo Testamento quam in Veteri. Horum omnium resurrectionem celebramus in Dominica nostra; horum participes nos credimus futuros. Tres articulos memoratorum temporum dicit Gregorius in homilia sua significatos esse in tribus annis quibus Dominus quaesivit fructum ficulneae et non invenit.
7.9.3
Quando eorum recordamur qui migraverunt de mundo, fodimus fossam circa ficulneam, quia humiliamus nos usque ad pulverem mortis, et stercus addimus, quando peccata nostra recolimus. Hic dicendum est quid sit inter statum praesentium lectionum, et earum quae per pastores domesticis administrantur. Lectiones quae per pastores cantantur, domesticos et scientes admonent ut non deficiant. Sicut ligna in focis adduntur lignis ut non deficiat ignis, ita ignitis sensibus domesticorum adduntur verba ignita pastorum, ut non deficiant. Lectiones in nocturnali officio typum gerunt earum lectionum quae solebant fieri in scholis Patrum, in quibus nescientes imbuebantur, et licitum erat eis interrogare in quibus dubitabant.
7.9.4
Quarum exempla praetulimus in libello de Officio missae, et hic unum proferimus. Scriptum est in Actibus apostolorum: Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
7.9.5
Ipsa enim dubitatio quae est in mentibus audientium antequam ad plenam cognitionem veniant, designatur per statum noctis. Est varietas una de versu, qui fit altero ordine in illo officio quam in caeteris officiis. In caeteris officiis post lectionem sequitur versus, in isto praecedit. Versus causa est, ut ostendat totam intentionem quam gerit chorus in officio suo. Igitur, quia finis continet futurum effectum, sive in malo seu in bono, merito post completum officium ante specialem orationem versus ponitur: at in isto officio quoniam sedetur ad lectionem post psalmos, praecedit versus lectionem. Nulli dubium quin aliqua quies sit fessis sessio, et quasi aliqua praesumptio de otio. Ac ideo quia Deus non spernit preces afflictorum, constitutum est ut illico post afflictionem corporum sequatur oratio versus. Conjungunt nos novem lectiones conversationi novem ordinum angelorum. Conjungunt nos novem responsorii gaudiis eorumdem novem ordinum angelorum. Et quoniam orandum est antequam ad illorum societatem perveniamus, celebratur versus orationis communis chori ante lectionem. Primus versus dicit, Memor fui nocte nominis tui, et caetera: ipsa verba ostendunt cur surreximus de statu nostro. Secundus versus, Media nocte surgebam. Iste ostendit, qua ora noctis oporteat surgere; sed quoniam negligentes sumus de tempore quo soliti erant surgere patres nostri, non audemus mentiri, mutamus versum istum, et dicimus alterum. Quoniam tu illuminas lucernam meam. Tertius versus dicit: Exaltare, Domine. Iste aperte Novum Testamentum recolit, in quo Christus exaltavit hominem assumptum ad coelos in virtute sua. Quia diximus quod media nocte surgendum esset in nocturnali officio, ex verbis sancti Augustini et Hieronymi oportet nos confirmare nostra. David dicit in psalmo, Beati immaculati; quo tempore ipse solitus esset surgere ad confitendum Domino, Media nocte surgebam. Et in alio loco, Praeveni in maturitate, et clamavi. Quod ita Augustinus: Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte, sed, in maturitate, vix autem unus inventus est qui haberet geminata in praepositione, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum, ut agatur aliquid vigilando, quod etiam vulgo dici solet hora importuna: nox quoque intempesta, id est, media, quando quiescendum est. Hinc procul dubio nuncupata est, quia importuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum, et intempestivum importunum, a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate quae consuetudine Latinae linguae coeli perturbatio jam vocatur, quanquam isto verbo libenter utantur historici, ut dicant, ea tempestate, quod volunt eo tempore intelligi. Unde et Hieronymus in libro de Vita Paulae, Post Alleluia cantatum, quo signo vocabantur ad collectam, nulli residere licitum erat, sed prima vel inter primas veniens caeteras operiebatur, pudore et exemplo ad laborem eas provocans, non terrore. Mane, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio per ordinem psalterium canebant. Item ejusdem ad Demetriadem virginem: Nunc tantum ad virginem loquar, id est, non ea quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. Praeter psalmorum et orationis ordinem, quod tibi hora tertia, sexta, nona, ad vesperum, noctis medio, et mane semper est exercendum, statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua sollicitudo animae suscitarit, habeto lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur, aliarumque neta aut in globum collige, aut textenda compone, et reliqua. Et iterum ejusdem ad aliam de institutione filiae. Praeponatur ei probae fidei, morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et assuescat exemplo ad orationes et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora stare in acie quasi bellatricem Christi, accensaque lucerna reddere sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem, oratio lectioni, lectio succedat orationi. Sufficiant nobis haec exempla ad demonstrandum qua hora surgendum sit in nocturnali officio; et hic habeant finem tres stationes vigiliarum, quae per ternas horas divisae exercitae sunt, et in quarta oriente jam Lucifero, excussis torporibus taedii nostri, sobrie et strenue praestolemur adventum Domini nostri Jesu Christi, qui sua resurrectione nos laetificavit, et informavit ad resurrectionem nostram, quam desideraverunt patres, sed in nobis impleta est, in quos fines saeculorum devenerunt. Quos fines recolimus in matutinali officio usque ad resurrectionem corporum.
7.10.1
LIBER QUARTUS. CAPUT X. De matutinali officio.
7.10.1
Matutinale officium tempus Novi Testamenti mentibus nostris intimat, hoc est ab initio baptismi usque ad plenam remunerationem quam promisit Deus cum jurejurando Abrahae et filiis suis in aeternum. Eo enim tempore, id est matutinali, baptizati sunt filii Israel in mari Rubro, ut Exodus narrat: Factum est, inquiens, in vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, et interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, et reliqua. Quando isti sunt interfecti, tunc baptizati sunt filii Israel. Quae sit vigilia matutina, Beda in tractatu super Marcum monstrat, ubi disputat de quarta vigilia noctis: Et circa, inquit, vigiliam quartam noctis venit ad eos ambulans super mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. Et paulo post: Cum vero mentem quis nisi justus ad superni lumen praesidii et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter noctis umbras repente exortum Luciferi conspicit, quod diem proximum nuntiat. Lucifer namque cumplurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam, illuminare perhibetur. Aderitque Dominus qui, sopitis tentationum periculis, plenam libertatis fiduciam suae protectionis attribuat. Quod tempus, id est baptismi, praefiguratum est in arca Noe, in qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt. Docet Petrus apostolus hoc praecessisse in forma nostri baptismatis, dicens: In qua pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et nos nunc similis formae salvos baptisma facit, et reliqua+. Sicut tunc octo animae fuerunt in arca, ita possumus invenire octo ordines electorum sub tempore baptismi. Primus ordo est primitivae Ecclesiae versantis in populo Judaico; secundus, ejusdem primitivae Ecclesiae intrantis ad gentes; tertius, credentis gentilitatis; quartus, resipiscentis populi Judaici; quintus, eoram qui futuri sub tempore Antichristi: sextus, et septimus, et octavus, eorum, qui universaliter colligendi sunt ex Asia, et Europa, et Africa, et fruentur majori pace quam nunc fruatur Ecclesia. Unde Gregorius: Quae sagena scilicet universaliter tunc repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur. Primus psalmus monstrat primitivam Ecclesiam, quae reformata et aedificata est Christi praedicatione, eo jam regnante, sicut ipse dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Quod primus et secundus versus dilucidant: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem et praecinxit se. Iste regnantem Christum monstrat; at secundus, aedificationem membrorum suorum, dicens: Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Quid iste psalmus in se contineat, addiscimus verbis sancti Augustini in expositione tituli ipsius. Ita enim infit: In titulo enim tanquam admonemur in limine quid intus quaeramus. Inscriptus ergo est ita: Laus cantici ipsi David in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Et post aliqua: Cum omnes qui credunt per universam terram, immobiles sunt in fide, fundata est terra: tunc fit homo ad imaginem Dei, quod significat sextus ille dies de Genesi. Sed quomodo illum fecit Deus? Quomodo fundata est terra? Christus venit ut fundaret terram. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus+. Super hoc fundamentum apostolica Ecclesia primo fundata est. Ipsa venit ad caeteras nationes, annuntians eis Christi adventum, et praecipiens ut ei jubilarent et servirent. Unde idem qui supra dicit in tractatu psalmi nonagesimi noni: Jubilate ergo Domino universa terra. Nunquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra: Jam jubilat Domino universa terra, et quod adhuc non jubilat, jubilabit. Praetendens enim benedictio incipiente Ecclesia ab Hierusalem per omnes gentes, et reliqua. Ex his verbis nostram vocationem sentimus in secundo psalmo per praedicationem apostolorum; ac in tertio nostram benevolentiam offerimus apostolorum vocationi, et dicimus, Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Titulus psalmi monstrat praesentem psalmum cantatum esse ex persona gentilitatis. Titulum habet ipse psalmus, Ipsius David cum esset in deserto Idumaeae. Quod ita idem Augustinus in tractatu psalmi ejusdem: Per Idumaeae nomen intelligitur saeculum istud. Idumaea enim gens erat quaedam errantium hominum, ubi idola colebantur.
7.10.2
Arca enim Noe, quae octo animas continebat, bicamerata erat. De qua re scribit idem qui supra, in libro quinto decimo de Civitate Dei: Et fieri quidem potest ut et nobis quispiam, et alius alio modo exponat haec aptius, dum tamen ea quae dicuntur, ad hanc, de qua loquimur, Dei civitatem in hoc saeculo maligno tanquam in diluvio peregrinantem, omnia referantur, si ab ejus sensu, qui ista conscripsit, non vult longe aberrare, qui exponit. Exempli gratia, velut si quispiam quod hic scriptum est, inferiora bicamerata et tricamerata facies ea, non quod ego in illo opere dixi velit intelligi, quia ex omnibus gentibus Ecclesia congregatur: bicameratam dictam, propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet, et praeputium, quos Apostolus et alio modo dicit Judaeos et Graecos, et reliqua. Quia futurum est ante persecutionem Antichristi, ut populus ex praeputio et circumcisione unum sint in fide, ideo duo psalmi in tertio ordine continentur sub una antiphona. Quae continentur in psalmo, Deus misereatur nostri, utrumque populum designant, scilicet Judaeum et gentilem. Postquam hi fuerint conjuncti, veniet tribulatio Antichristi, in cujus figuram praecessit Nabuchodonosor et mittet in caminum tribulationis tres filios Noe, quasi tres pueros, quos non solum liberavit Deus de ejus malignitate, quia electi sunt, sed et benedicent Domino in similitudinem trium puerorum. Quapropter cum in caeteris psalmis solemus dicere Alleluia, in ista benedictione Latinis verbis utimur ad commendandam tribulationem quam passuri sunt sancti in diebus memorati Antichristi sive modo patiuntur a membris ejus. Et non est necesse ibi cantare, Gloria Patri et Filio, quia in ipsa benedictione commemoramus eamdem sanctam Trinitatem, dicendo: Benedicamus Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Diximus de Gloria Patri quod ejus usum scripserit beatus Hieronymus ad papam Damasum. Post hoc secundum Danielem erit quies aliqua qui ita dicit: Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Quod beatus Hieronymus sic exponit: Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. In qua quiete celebrabitur laus Dei quae continetur in tribus psalmis, scilicet, Laudate Dominum de coelis, et Cantate Domino canticum novum, et Laudate Dominum in sanctis ejus; ab universo genere humano quod evadet de tribulatione, quod genus humanum a tribus filiis Noe propagatum est. Unde Augustinus in memorato libro quinto decimo de Civitate Dei: Tricamerata vero, quae in arca erat, eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt. Sive alio modo, ut idem Augustinus in libro Quaestionum Evangeliorum, titulo quadragesimo septimo. Ad ipsa tria genera quae assumuntur arbitror pertinere etiam illa tria nomina sanctorum virorum, quos solos liberatos Ezechiel propheta praenuntiat, Noe, Daniel, et Job. Videtur enim Noe pertinere ad eos per quos Ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat Ecclesiae: Daniel autem, quia caelibem elegit vitam, id est, nuptias terrenas contempsit, ut, sicut dicit Apostolus, sine sollicitudine viveret cogitans quae sunt Dei, genus eorum significat, qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in tentationibus ut possint assumi: Job autem quia et uxorem habuit, et filios, et amplas terrenarum rerum copias, ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est: sed tamen ut sint fortissimi in tentationibus, sicut ille fuit: non enim aliter assumi poterunt, nec puto alia esse genera hominum quibus constat Ecclesia, quam ista tria. Quoniam futura sunt haec unius virtutis, scilicet patientiae consortia et communia, sub una antiphona sive Alleluia canuntur tres psalmi, qui nos invitant ad eorum societatem. Dein sequitur lectio, quae pro admonitione fraterna recitatur in choro, quae semper placita erit quandiu in praesenti saeculo deget Ecclesia. Postea sequitur versus aptus tempori tali, dicit enim, Dominus regnavit, et caetera. Tunc fiet illud quod Apostolus dicit, Cum tradiderit regnum Deo et patri. Quando regnum Deo tradit, sibi ipsi qui Deus est, conjungit illud ad perpetuum regnum suum. At hymnus Zachariae prophetae recolit remunerationem promissam Abrahae, id est, ut serviamus Domino sine timore in sanctitate et justitia omnibus diebus. Tale servitium reperitur modo in raris, qui sunt jam perfecti: Sed tunc ab electis omnibus celebrabitur, quia omnes erunt perfecti.
7.11
LIBER QUARTUS. CAPUT XI. De nocturnali officio per quotidianas noctes.
7.11
Ut enim dominica nox recolit cives Hierusalem ab initio mundi usque in finem, quotidianae noctes peregrinationem mortalium, et abalienationem a patria inter inimicos degentem. Et quia duodecim horae sunt noctis, in quibus necesse habemus custodia Domini muniri, duodecim psalmos cantamus. Et quia haec custodia seria est per sex aetates mundi, sex antiphonis conjungimus psalmos. Et quia sex aetates mundi tribus temporibus concluduntur, scilicet naturalis legis, litterae et legis gratiae, tres lectiones leguntur, et tres responsorii canuntur.
7.12
LIBER QUARTUS. CAPUT XII. De matutinali officio per quotidianas noctes.
7.12
In Dominicis noctibus per quinque antiphonas recolimus statum Ecclesiae ab initio apostolicae stabilitatis usque ad perfectionem electorum, qui in fine mundi venturi sunt: At quotidianis noctibus altero modo eumdem statum recolimus per mutationem psalmorum et canticorum a secunda feria usque in sabbato. Primus Psalmus, Miserere mei Deus, continet poenitentum conversionem. Judaei conversi, qui deputantur in primitiva Ecclesia, istius psalmi vigorem frequentabant, quando ad praedicationem Petri poenitentiam egerunt, et compuncti sunt corde. De quibus scriptum est in Actibus Apostolorum. His cuditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos. Quid faciemus, viri fratres? Petrus vero ait illis: Poenitentiam, inquit, agile, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. Simili modo per sequentes noctes idem Psalmus nos, qui de gentili conversatione conversi sumus, ad poenitentiam provocat. Sufficit de praesenti psalmo. De caeteris, id est, Deus Deus meus, ad te de luce vigilo, et, Deus misereatur nostri: et, Laudate Dominum de coelis, ac, Cantate Domino, atque, Laudate Dominum in sanctis ejus. Jam dictum est: restat ordo ut ad secundam feriam revertamur et transeamus per mutationem psalmorum et canticorum. Illud primo oportet intueri, ut psalmus et canticum sicut sunt in officio deputata unius noctis, ita sunt in rebus similia et significationibus. Psalmus Verba mea, habet hunc titulum, Pro ea quae haereditatem accipit. Quem ita exponit Augustinus: Intelligitur ergo Ecclesia, quae accepit haereditatem, vitam aeternam per Dominum nostrum Jesum Christum, ut possideat ipsum Deum, cui adhaerens, beata sit secundum illud, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Hanc haereditatem primitiva Ecclesia accepit, quae simul cum apostolis in praesenti saeculo vixit. Ex ejus persona cantatur canticum Isaiae prophetae, Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi: conversus est furor tuus, et consolatus es me, etc. Canticum istud, illud tempus recolit, quando primum vexillum sanctae Crucis erectum est. Unde in superioribus partibus in eodem propheta scriptum est, Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et reliqua. Quod sic Hieronymus in eodem exponit. In die illo, hoc est in illo tempore, de quo et supradictum est, cum resurrexerit radix Jesse in signum populorum, sive ut dominetur gentium, apponet Dominus secundo manum suam, ut nequaquam juxta eos nostros Judaizantes in finem mundi, cum intraverit plenitudo gentium: tunc omnis Israel salvus fiat: sed omnia haec in primo intelligamus adventu. Et paulo post: Levabit igitur signum crucis in nationes universas, et de synagogis Judaeorum primum Israel populos congregabit, ut Apostoli praeceptum Salvatoris implerent, qui dixerat: Ite ad oves perditas domus Israel. Idem in sequentibus in memorato libro monstrat, de quibus canticum narret, dicens: Qui prius in solitudine dixeratis, quando ascendistis de terra Aegypti, et mare siccatum est Rubrum: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: et nunc percussa lingua maris Aegypti, et flumine illius arefacto, atque conscisso et humiliato, glorificate Dominum, et dicite: Confitebor tibi, Domine, quoniam iram merui et furorem. Tuam misericordiam consecutus sum. Tu es enim Salvator meus, id est, Jesus: et nequaquam fiduciam habebo in idolis, nec timebo quae non sunt timenda, sed tu es fortitudo mea, et laus mea. Hoc est inter psalmum et canticum, quod est inter opera justi, et gratiarum actionem: ut psalmus demonstret, opera justi post conversionem, ut in est praesenti psalmo: Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam: Mane astabo tibi et videbo, et caetera: et canticum, Laudem Dei pro eodem opere. Versus post lectionem per quotidianas noctes: illud tempus ad memoriam reducit, quando merces recompensabitur post laborem praesentis saeculi justis a Domino. Versus dicit, Repleti sumus mane misericordia tua: et reliqua. Quem ita exponit Augustinus in eodem psalmo, unde sumptus est: Deinde, inquit, illa bona quae futura sunt spe anticipans, et velut facta jam deputans, repleti sumus, inquit, mane misericordia tua. Ergo in his velut nocturnis laboribus, et doloribus prophetia nobis accensa est: sicut lucerna in obscuro loco donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus nostris: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono justi, quod nunc esuriunt et sitiunt, cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino. Unde et illud dicitur, Replebis me laetitia cum vultu tuo: mane astabunt et contemplabuntur. Et, sicut alii dixerunt interpretes, Satiati sumus mane misericordia tua. Tunc satiabuntur; sicut enim alibi ait: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Unde dicitur, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Atque ipse Dominus: Ostendam meipsum illi. Quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit, nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat. Et post pauca: Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultavimus, et delectati[ laetati] sumus in omnibus diebus nostris. Dies ille, dies est sine fine, simul sunt lomnes illi dies.+ Quod per quotidianas noctes sequitur post hymnum Zachariae, qui nos introducit post resurrectionem corporum in aeternam vitam, oratio consueta hoc innuit, quod illa omnia bona peccatores per poenitentiam sperant.
7.13
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII. De tertia feria.
7.13
Tertia feria illud tempus recolit, quando ab impiis Imperatoribus persequebatur Ecclesia, qui conabantur auferre lucrum apostolorum, ne filios spirituales generarent. Tempus illud praecipue fuit a prima persecutione Neronis usque ad tempora Diocletiani et Maximiani. Qui sancti eo tempore passi sunt psalmus monstrat, dicens: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, etc. Sequentia non minus demonstrant tristitiam sanctae Ecclesiae, quam habebat quia ei aperte licebat Christum generare in cordibus electorum. Evasit sancta Ecclesia de hac tribulatione, et cantat canticum, quod cantavit Ezechias postquam liberatus est de Sennacheribus, et postquam eum Deus visitavit per flagellum infirmitatis, ne elevaretur cor ejus de victoria concessa. Unde et dicit, Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Nam et ipse ideo flebat, quia dolebat orbitatem filiorum.
7.14
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV. De quarta feria.
7.14
Feria quarta tempus illud recolit, in quo sancta Ecclesia exaltata est super omnes inimicos suos. Quod ex titulo psalmi qui in ea cantatur, cognoscere possumus. Titulus talis est: In finem psalmus David, Canticum Hieremiae, et Ezechiel ex populo transmigrationis cum inciperent exire. Iste psalmus ex persona eorum cantatur, qui intuentur reditum ad Hierusalem, et libertatem populi Dei. Sicut Judaei quondam liberati sunt de Babylonia, et transducti Hierusalem, ita et Ecclesia nostra liberata est de manu impiorum imperatorum, et donata libertati tempore Constantini imperatoris. Unde exsultat in cantico, quod cantavit Anna Samuelis mater postquam liberata est de afflictione Phenennae aemulae suae, Exsultavit, inquit, cor meum in Domino, et exaltatum est cor meum in Deo meo. Ab illo enim tempore postquam respublica et potestas Romanorum subdita est apostolicis viris et Christianis imperatoribus, dilatatum est os Ecclesiae super inimicos suos, scilicet et paganos et perfidos Judaeos. Ista dilatatio hodierna die permanet, det Deus, ut diu permaneat et impleatur illud Apostoli. Donec plenitudo gentium introierit, et sic omnis Israel salvus fiet.
7.15
LIBER QUARTUS. CAPUT XV. De quinta feria.
7.15
Iste articulus sub una virga, id est, sub uno regimine suscipit populum Judaicum, et populum gentilem. Quia in isto articulo recipiendus est populus Judaicus, cantatur psalmus in quinta feria, qui praetitulatur ex oratione Moysis. Talis est titulus, Oratio Moysis hominis Dei. Sequitur canticum, Cantemus Domino. Quod olim cantavere in figura futurae victoriae percipient quando implebitur quod Dominus in Evangelio dixit, Amodo non me videbitis donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini.
7.16
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI. De sexta feria.
7.16
Sexta feria celebratur in memoriam passionis Salvatoris nostri. Psalmus qui in ea cantatur, hunc titulum habet, Ipsi David, quando eum filius ejus persequebatur. De quo titulo ita dicit Augustinus in prologo ejusdem psalmi: Agnoscamus ergo quemadmodum Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios de quibus dicebat: Non jejunant filii sponsi quandiu cum illis est sponsus, cum autem ablatus fuerit sponsus, tunc jejunabunt filii sponsi. Ergo filii sponsi apostoli, et inter hos persecutor diabolus Judas. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus. Canticum passionem ejus nihilominus sonat, dicens: Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus. Quod sic Hieronymus exponit: Vexilla et trophaea crucis, et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo ejus, et paulo post in cruce ergo paulisper fortitudo ejus abscondita est, quando dicebat ad Patrem: Tristis est anima mea usque ad mortem: et, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et in ipsa cruce: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ista est quinta nox a secunda feria. Sicut in quinto psalmo per Dominicas noctes celebratur contemptus Nabuchodonosoris, et victoria trium puerorum, inter quos erat quartus aspectus filii hominis: ita et nunc in quinto loco contemptus totius mundi, et victoria summi et solius triumphatoris illius, cujus aspectus olim videbatur inter tres pueros. Digneque in sexta feria memoratur ejus passio prae caeteris noctibus, quia in ea peracta est.
7.17
LIBER QUARTUS. CAPUT XVII. De sabbato.
7.17
Sabbatum recolit memoriam electorum Judaeorum, qui juncti erunt Ecclesiae in fine mundi. Sabbatum quod fingebant et fingunt Judaei carnales se observare. Judaei fideles in veritate custodient in fine. Psalmus qui in eo cantatur, talem titulum habet: Psalmus cantici in die sabbati. Ex titulo psalmi conveniens est psalmus sabbato. Quomodo congruat populo Judaico, versus quidam demonstrat, dicens: In decachordo psalterio cum cantico et cithara. Quod ita Augustinus, decachordum psalterium modo audistis: Decachordum psalterium significat decem praecepta legis; sed cantare in illo opus est non portare psalterium, nam et Judaei habent legem: portant, non psallunt. Qui sunt qui psallunt? Qui operantur. Qui operantur cum tristitia, nondum psallunt, Qui sunt qui psallunt? Qui cum hilaritate faciunt bene, et reliqua. Hoc credimus futurum esse in populo Judaico, quando populus unus erit cum sancta Ecclesia, quod modo beatus Augustinus narrat de sancta Ecclesia. Canticum quod sequitur, audite coeli, quomodo sabbato conveniat et populo Judaico, dominus Beda explanat in secundo libro tractatus super Lucam: Confluebant autem die sabbati in synagogis, ut juxta quod Dominus praecipit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus, feriatis mundi negotiis ad meditanda legis monita quieto corde residerent, Cujus quotidie det notionis agendae hactenus in Ecclesia perdurat indicium quia ad memoriam priscae religionis canticum Deuteronomii, in quo universus veteris populi status, quid videlicet offenso, quid propitio Deo meruerit, continetur, nonnullis in locis sabbato dicere consuevit: alioquin esset praeposterum, ut in prioribus septimanae diebus prophetarum dictis carminibus, Moysis ultimum diceretur. Valet enim ad opusculum hujusce fabricationis si consideremus ex sensibus et intellectu psalmorum Dominicae noctis in matutinali officio, quomodo eis colligentur psalmi et cantica, quae sunt per sex dies hebdomadis. Primus psalmus, Dominus regnavit, Domini regnum demonstrat post ejus resurrectionem, de quo ipse dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; e contra, Miserere mei, Deus, poenitentiam mortui hominis peccato, sed etiam respirantis per bonum odorem, quem accepit a nuntiis verborum Dei. Pro illo enim venit Christus mori et resurgere a mortuis, ut ipse in Evangelio manifestat dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores, et iterum: Veni enim salvare quod perierat, et ut manifestius dicam, propterea surrexit ut nos resurgeremus: sua resurrectio exstitit per corpus immortale, nostra exstat per poenitentiam. Unde non immerito sicut vice resurrectionis suae, Dominus regnavit, cantamus in Dominicis, et in festivis noctibus: ita congruit vice nostrae resurrectionis in sequentibus noctibus, Miserere mei, Deus, cantare. Quoniam duo continet memoratus psalmus, Dominus regnavit, Christi regnum acceptum per triumphum crucis, et firmationem sanctae Ecclesiae non commovendam a statu suo, psalmus de secunda feria et canticum huic, id est, psalmo, Dominus regnavit, propter constructionem ecclesiae, adnectuntur. Psalmus, Verba mea, vocem Ecclesiae continet, quae in primo tempore conjuncta est apostolis. De qua dicit Augustinus in psalmo quinto: Vox ecclesiae est in hoc psalmo,+ vocate ad haereditatem Domini, Verba mea, exaudi me, Domine: vocata invocat Dominum, ut eodem opitulante, pertranseat nequitiam saeculi hujus, et ad eum perveniat canticum. Confitebor tibi, Domine, ut superius demonstratum est, eamdem Ecclesiam praesentat. Psalmus, Jubilate Domino omnis terra, chorum praedicatorum continet, qui non timentes minas principum, exciverunt Ecclesiam de Babylone ad serviendum Domino soli: Quid idem chorus passus sit a civibus Babyloniae civitatis, psalmus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, dilucidat. Canticum minime latet angustiam Ezechiae regis, qui dixit, Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi, et caetera quae sequuntur. Ezechias bonus et justus rex annumeratur in corpore praedicantium. Satis indicat praesens canticum angustiam praesentis Ecclesiae, de qua angustia dicit versus, Recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Psalmus, Deus, Deus meus, continet vocem gentilis populi, qui a somno animae evigilat post introductam illuminationem praedicatorum. Quis sit somnus, de quo evigilat, quando dicit, Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Augustinus memoratus dilucidat in tractatu ejusdem psalmi: Illud autem, inquiens, cavere debemus, ne ipsa anima nostra dormiat. Malus enim est somnus animae, bonus somnus corporis, quo reparatur valetudo corporis. Somnus autem animae est oblivisci Deum suum. Quaecunque anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Et infra: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo, sitivit in te anima mea. Ecce illud desertum Idumaeae videre quomodo hic sitit. Et paulo post, Quando anima sitit, fontem sapientiae sitit. De ipso fonte sapientiae inebriabuntur animae nostrae, sicut alius psalmus dicit, Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Sitienda est ergo sapientia, sitienda justitia. Eamdem reversionem sonat psalmus in quarta feria, id est, de oblivione Dei ad ejus recordationem, quasi de Babylone ad Hierusalem. In eodem psalmo aliqua sitis memoratur similis de psalmo, Deus, Deus meus. Infit iste psalmus, Sulcos ejus inebria, multiplica generationes ejus. Unde idem qui supra in tractatu psalmi, Te decet hymnus Deus, videmus, credunt, et ex credentibus alii credunt, et ex illis alii credunt, et non sufficit uni nomini ut factus ipse fidelis unum lucretur. Canticum, Exsultavit cor meum in Domino, liquido monstrat, sanctam Ecclesiam superiorem esse Babylonia. Psalmus, Deus misereatur nostri, in quo per voces praedicantium colligitur populus Judaicus, dicentium: Confiteantur tibi populi, Deus, convenit cum psalmo de quinta feria, Domine, refugium factus es nobis, qui habet titulum, Oratio Moysis hominis Dei: Cui apte respondet canticum, Cantemus Domino. Hymnus trium puerorum, Benedicite, Passionem Domini ac triumphum ejus ad memoriam nobis reducit. Nabuchodonosor diabolum significat: ministri ejus, qui accenderunt flammam ignis in fornace, Judaeos clamantes, Crucifige, crucifige, missi sunt tres pueri in caminum ignis: futurum enim erat, ut furorem incendii Judaeorum sustineret Christus. Tres fuerunt pueri, qui una voce confitebantur Domino. Tria pura sacramenta exierunt de homine Christo in passione ejus, spiritus, aqua et sanguis, quae tria unum monstrant Christum: erat in fornace aspectus quarti, quasi similitudo Filii Dei. Etenim pendebat sive sepeliebatur corpus Christi assumptum ex Maria Virgine: Puerorum corpora non sunt corrupta in fornace: futurum erat ut Christi corpus non corrumperetur putredine mortis. Liberati sunt tres pueri de camino: liberatus Christus de ore leonis. Propter hoc sacramentum, ut opinor, audivi cantari in vigiliis Paschae in Ecclesia Turonensis post lectiones, Benedicite. Omnes qui pie volunt vivere, persecutionem patiuntur, et pertinent ad corpus trium puerorum, qui missi sunt in caminum: cujus corporis caput est Christus: at hi qui persecutiones ingerunt, ad corpus diaboli, cujus membrum exstitit Nabuchodonosor, et omnes persecutores usque ad maximum membrum Antichristum. Et merito in quinto ordine recolitur evasio electorum de persecutoribus, quia corpus quod quinque sensibus regitur possunt occidere: amplius autem quid faciant, non habent. Psalmus de sexta feria, ut praetulimus, et canticum Christi passionem detinent. Laudate Dominum de coelis, et Cantate Domino, et Laudate Dominum in sanctis ejus, actum sanctae Ecclesiae monstrant post transactam persecutionem, quem continet versus, Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo altissime. At canticum, Audite, coeli, quae loquor, quamvis duo in se contineat, id est, remunerationem Domini pro bonis, et retributionem pro offensis: tamen propter sabbati quietem, in qua cantatur, ad eos illud dirigimus, qui bona pace utuntur post persecutionem in Ecclesia nostra. De quibus dicit versus, Pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus haereditatis ejus.
7.18
LIBER QUARTUS. CAPUT XVIII. De Dominicis noctibus in matutinali officio a Septuagesima usque in Pascha.
7.18
Per Dominicas noctes a septuagesima usque in Pascha Domini, in matutinali officio duo psalmi mutantur, Miserere mei, Deus. Et, Confitemini Domino. Per hos duos psalmos informantur hi, qui nondum sunt perfecti, etiam illo modo quo homines hic perfecti esse possunt. De quibus dicebat Paulus: Quicunque perfecti, hoc sapite; quibus non congruit praeceptoribus et doctoribus auferre timorem et spem. Timorem, quem oportet nobis peccatoribus, habere in praesenti peregrinatione de vindicta Dei, inculcat psalmus, Miserere mei, Deus, qui resultat vocem peccatoribus poenitentis. Plangamus peccata in psalmo, Miserere mei, Deus: post planctum aderit charitas, quae foras mittit timorem per spiritum, qui consolatur corda lugentium. Ac ideo quia post dolorem cordis, et indignationem reatus solet charitas praebere fiduciam accedendi ad Dominum, ascendamus spe sortis electorum ad bona opera laudandi Deum, et dicamus ad alterutrum: Confitemini Domino quoniam bonus, de his duobus gradibus scribitur in Deuteronomio. Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam apposuit tibi: Quod sic sanctus Gregorius exponit: Accipere namque aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae, quae rapiendi sunt avidae, accipitres vocantur. Et paulo post: Pignus vero debitoris est confessio peccatoris. A debitore enim pignus accipitur, cum a peccatore jam peccati confessio tenetur. Superior autem et inferior mola, est spes et timor. Et iterum post pauca: In peccatoris itaque confessione incessanter debet spes et formido conjungi, quia incassum misericordiam sperat, si non etiam timeat: et incassum justitiam metuit, si non etiam de misericordia confidit. Et iterum, Tollit enim superiorem, si flenti peccatum, dicat: Non habebis veniam de commissis; tollit inferiorem, si peccantem palpet, et dicat: Age mala inquantum vis. Nam Deus prius est, et ad indulgentiam paratus, et reliqua, psalmus, Dominus regnavit, perfectos informat, quales fuerunt apostoli: Miserere mei, Deus, fragiles infirmos quos oportet plorare et plangere, quod significat tempus Septuagesimae. Videtur parvitati nostrae congruere propter numerum Septuagesimae, qui tenet peregrinationem nostram, ut cum Alleluia et cum altitudine psalmi, Dominus regnavit, Gloria in excelsis Deo introducatur in thesauros suos usque ad diem exsultationis Ecclesiae per resurrectionem capitis nostri.
7.19
LIBER QUARTUS. CAPUT XIX. De versibus, qui in Quadragesima sunt, usque in passionem Domini.
7.19
Saepe dictum est quod psalmus, Qui habitat in adjutorio altissimi, mentionem eorum informet, qui in certamine positi in Domino ponunt spem suam et omne adjutorium ab eo deprecantur. Est enim sancta Ecclesia in majori certamine constituta diebus Quadragesimae, quam in alio tempore. Ideo hunc psalmum eo tempore frequentat in versibus, qui Domini protectionem insinuat et adjutorium.
7.20
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. De passione Domini.
7.20
Dies passionis Domini computantur duabus hebdomadibus ante pascha Domini. Neque enim ab re est, quod in duabus hebdomadibus recolitur ejus passio: quoniam in duobus temporibus hujus mundi scribitur et informatur eadem passio; quale est illud primi temporis de Noe, qui inebriatus est vino, et denudatus jacuit, et ab uno filio dehonestatus, et a duobus veneratus, et illud jam sub lege, Et erit vita tua quasi pendens ante te, timebis nocte et die, et non credes vitae tuae. In illis diebus amittimus per undecim dies in solis responsoriis gloriam sanctae Trinitatis, quoniam per humilitatem veniendum est ad passionem Christi. Passio et persecutio quantum ad praesens cernitur, massam quae ex Adam sumpta est. Hanc immutationem humilitatis designant turbae, quae obviam venerunt Domino die Palmarum ad descensum montis Oliveti. Hymnus scilicet, Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto: gloriam sanctae Trinitatis recolit. Quoniam una est persona Filii Dei et filii hominis, qui pati venerat, conformat se sancta Ecclesia capiti suo, et de glorificatione ejus reticet usque dum exaltetur per triumphum victoriae. Haec humiliatio prius, et iterum exaltatio per unum versum psalmi centesimi noni monstratur, qui dicit: De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput. De hoc torrente Dominus in via bibit, quoniam mortem in transitu gustavit, atque ideo exaltavit caput, quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit, surgendo super angelos elevavit. Quamvis rite congruat, ut propter humiliationem capitis nostri, proximam, omittamus glorificationem sanctae Trinitatis, in qua honoratur filius hominis propter unitatem personae Filii Dei. Unde et ipse praecepit apostolis, ne alicui diceret transfigurationem suam in monte, antequam resurgeret a mortuis: potest tamen et simpliciter intelligi, quatenus ad memoriam nobis reducat, quod aliquando esset tempus, quando memoratus hymnus non dicebatur in Ecclesia nostra. A sancto Hieronymo scriptum est de eodem hymno ad Damasum papam. Simile est et illud, quod Innocentius papa scripsit, non Missam celebrari in Parasceve, et in sabbato sancto: tamen celebratur missa, quae celebrabatur ab apostolis, scilicet, per solam orationem Dominicam. Si hoc voluit monstrare verbis suis, ubi dicit, sacramenta penitus non celebrari, ut nullo modo celebrarentur, nemo id servat apud nos. Sed ut populus qui reficiendus erat ipso die haberet in fundamentum corpus Dominicum, et nihilominus reducatur nobis ad memoriam missa apostolorum, celebratur eadem: quod non est necesse fieri in sabbato sancto, quia exspectant omnes jejuni usque ad noctem quando missa celebratur resurrectionis Domini. Ab illo die quando omisimus Gloria Patri, duae hebdomadae sunt, hoc est, quatuordecim dies usque in Pascha Domini. Dies Paschae jam de tertia hebdomada est, in qua restauratur omnis amissa glorificatio. In tertio tempore legis gratiae omnia beneficia redduntur Ecclesiae, quae exspectaverunt patres nostri, qui tenebantur in claustris inferni, tempore naturalis legis, et tempore legis litterae. Neque abhorret a vero, si dies Passionis Domini, qui per duas hebdomadas celebrantur, quasi per duo tempora eorum murmurationem ad memoriam nobis reducant, qui meritis suis coeleste regnum promerebantur, et tamen humiliati erant in claustris inferni usque ad tertiam hebdomadam legis gratiae.
7.21
LIBER QUARTUS. CAPUT XXI. De Caena Domini, et Parasceve, ac Sabbato sancto.
7.21
Quantum potuit institutor officii conformari nos voluit sua admonitione Christi passioni, et causis apostolorum qui obstricti erant tempore passionis, nec non et disjungi moribus persecutorum. Primo dicendum est, quod omnis doctrina pastoris taceatur in Ecclesia his diebus, id est, coena Domini, et Parasceve, ac sabbato sancto. Non dicitur, Domine, labia mea aperies, non datur benedictio legentibus, admonitio lectionis non ministratur in matutinali officio: post hymnum Zachariae non gubernatur oratio solito more a pastore. Ideo haec non fiunt, quia pastor noster Christus recessit, et arietes gregis, qui jam praedestinati erant, ut pastores forent Ecclesiae, dispersi sunt. Minores quique faciunt suum officium typo discipulorum, qui forsan minus cogniti erant discipuli esse Christi, et typo mulierum quae praesentes adesse poterant humiliationi Christi. Solent enim aliqui cantores omittere versum ante Benedictus Dominus Deus Israel, quia non praecedit lectio, quod non oportet illis facere. Suum officium illis celebrant, sed pastoris officium reticetur. Invitatorium non cantant, ut doceant malum conventum vitare suos qualis fuit apud Judaeos de nece Christi. Quanto propius instant passioni, tanto se plus humiliant in officio suo. Igitur in istis noctibus sive diebus penitus omittunt, Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Omnis salutatio deest in istis tribus diebus, sive noctibus ad vitandam salutationem pestiferam, qualem diabolus Judas exercuit. Necnon etiam altitudo signorum, quae fiebat per vasa aerea, deponitur, et lignorum sonus usquequaque humilior aeris sono, necessario pulsatur, ut conveniat populus ad Ecclesiam. Potest et in hoc humilior usus Ecclesiae Romanae designari antiquis temporibus, quam nunc sit, et praecipue tunc, quando latitabat per cryptas propter persecutores: Nam adhuc junior Roma, quae antiquis temporibus sub uno Domino cum antiqua Roma regebatur, usum lignorum tenet, non propter aeris penuriam, sed propter vestutatem. Et quia Salvatoris nostri humiliatio per sepulturam triduo celebratur, convenit ut per tres dies, id est, quintam feriam et sextam et septimam, humiliatio nostri officii subsequatur. Novem psalmi, et novem lectiones, et novem responsorii, qui celebrantur per tres noctes, insinuant quod Dominus descendens ad inferiora loca terrae, inde tria hominum genera rapuit, et transvexit ad societatem novem ordinum angelorum. Haec tria genera distinguuntur in Evangelio per eos qui in agro sunt, et per eos qui in molendino sunt, atque per eos qui in lecto sunt. Et quia haec tria genera creduntur fuisse in naturali lege, et in tempore legis litterae, seu tempore prophetarum, merito per tres noctes recoluntur: et propter novem ordines angelorum, quorum nomina legimus per novenarium numerum, eorum reductio colitur ad societatem eorumdem angelorum. Memorata tria genera electorum Augustinus ita dilucidat in libro quaestionum Evangeliorum, titulo quadragesimo septimo: Qui sunt in illa nocte duo in lecto, et duae molentes in unum, et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur, et singuli relinquentur? Tria genera hominum hic videntur significari. Unum eorum qui otium et quietem eligunt, neque in negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est. Alterum eorum qui in plebibus constituti, reguntur a doctoribus, agentes ea quae sunt hujus saeculi, quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis( ut dixit) peritorum eis expedit, et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum: quas tamen in uno molentes dixit in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus Ecclesiae. Tertium eorum qui operantur in Ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, de qua agricultura Apostolus loquitur. Quoniam ista tria genera non abfuisse credimus in omnibus articulis temporum, quae tamen quamvis electa essent, descendebant ad inferni claustra, et ea in istis diebus descendit Dominus inde auferre, et sociare actioni et cognitioni et gaudio scilicet angelorum, non immerito per novem psalmos, qui pertinent ad actionem, et novem lectiones, quae pertinent ad cognitionem operum Dei, et novem responsorios, qui pertinent ad cantica sanctorum angelorum, nocturnalia officia celebrantur.
7.22
LIBER QUARTUS. CAPUT XXII. De Exstinctione luminum
7.22
Quod lumen ecclesiae exstinguitur in his noctibus, videtur nobis aptari ipsi soli justitiae, qui exstinctus est et sepultus tribus diebus et tribus noctibus. Sol enim Christus illuminavit Ecclesiam suam per diem et noctem, ut in prosperitate diei sciret se moderate exaltare, et in adversitate noctis aequanimiter subsistere. Sol qui praesentem mundum illuminat per diem et noctem viginti quatuor horis perlustrat orbem suum, et sunt simul inter tres dies et noctes septuaginta duae horae: tot enim discipulos misit Christus binos et binos praedicare ante faciem suam. Igitur per singulas noctes memoratarum feriarum viginti quatuor lumina accenduntur. Et quia ipse sol significat solem nostrum, qui occubuit vespere passionis, per lumen, quod nos possumus accendere et exstinguere, instar ortus solis et occasus demonstramus ortum et occubitum veri solis aliquo modo. Illuminatur nostra Ecclesia viginti quatuor luminibus, et per singula cantica, in quibus nos oportet exsultare, decidimus moestitia, quia verus sol noster occubuit, et sic quasi per singulas horas defectus solis augetur, usque ad plenam exstinctionem. Hoc enim fit ter, quia triduo recolitur sepultura Domini. In die enim renovatur iste ignis. Non enim aliter potest recuperari ad utilitatem nostrae Ecclesiae nisi ex trinsecus accipiat fomentum. De qua re dicit Gregorius in Moralibus: Ignis namque corporeus, ut esse ignis valeat, corporeis indiget fomentis. Qui cum necesse est ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet nisi succensus esse, et nisi refotus, subsistere.+ Propter nostram infirmitatem reaccenditur, quia sine lumine non possumus nostra officia peragere in Ecclesia. Alioquin, conveniret potius ut post primam exstinctionem exstinctus esset usque ad gloriam resurrectionis et renovationis Novi Testamenti.
7.23.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. De tribus psalmis qui cantantur in nocturnali officio per septem dies baptismales.
7.23.1
Tres psalmi qui cantantur in Dominica nocte resurrectionis Domini, opera trium dierum monstrant quae Dominus secundum Lucam promisit se perficere in praesenti seculo. Dicit Lucas: In ipso autem die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, dicite vulpi illi, ecce daemonia ejicio, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. Haec tria opera, id est, daemonia ejicere, et sanitates perficere, et tertia die consummari, promisit se acturum, et statim subjicit de sua passione, quae futura erat in Hierusalem. De daemonibus ejiciendis dicit secundum Joannem: Nunc judicium mundi est. Quod sic exponit sanctus Augustinus in sermone quadragesimo nono super eumdem Joannem: Servato illo in fine judicio, ubi novissime vivi et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum. Dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam deserto Creatore deceptos captivosque pertrahebat. Per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per sanguinem ejus, qui in remissionem peccatorum fusus est, millia credentium a dominatu diaboli liberantur, Christi corpori copulantur, et sub uno capite uno ejus spiritu fidelia membra vegetantur: hoc vocabat judicium, discretionem hanc, a suis redemptis diaboli expulsionem. De eadem expulsione dicit idem Joannes Evangelista in sequentibus: Nunc princeps mundi hujus ejicietur foras. Ipsa est prima dies de qua Dominus dicit secundum Lucam, Ecce daemonia ejicio hodie. Ipsam diem monstrat prima antiphona, quae dicit: Ego sum qui sum, et consilium meum non est cum impiis. Hoc est judicium, id est discretio de qua dicit Joannes, ut separati sint fideles, cum quibus est consilium Domini, ab impiis. Eamdem monstrat primus psalmus, Beatus vir, qui describit primo quid beatitudo debeat fugere et quid appetere, ac postea expulsionem impiorum nihilominus describit, dicendo: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae, et caetera quae sequuntur. Secunda antiphona monstrat quod in crastino dixit Dominus se perficere, secundum Lucam, hoc est, sanitates. Quae sint istae sanitates, Joannes continuatim postquam dixit: Ecce princeps mundi ejicietur foras, subjunxit, dicens: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quod ita Augustinus in sermone memorato: Non itaque hoc ad diversitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem, aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus bonorum omnibus. Et post paululum: Ut sit caput eorum, et illi membra ejus. De qua re dicit antiphona secunda, Postulavi Patrem meum, dedit mihi gentes in haereaitatem. Quae traxit post se, sunt gentes, quas Pater dedit Filio in haereditatem. Tertia antiphona tangit consummationem quam Dominus se promisit perfecturum in tertia die. Tertia dies est, quando eos de quibus diabolum ejecit et sanitati restituit, per conjunctionem corporis sui perducit ad societatem sanctorum angelorum. Antiphona dicit: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi. Resurrexit Christus, sed non solus. Hoc testificati sunt illi qui in die resurrectionis ejus per resurrectionem apparuerunt multis in sancta civitate. Caput surrexit, necesse est ut membra sequantur. Propterea non dixit Paulus: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortui Jesu Christi Domini nostri, sed dixit: Ex resurrectione mortuorum. Institutor officii congruentius non potuit singula opera trium dierum monstrare, quam per tres psalmos et tres antiphonas. In resurrectione Domini omnia haec impleta sunt: diabolus ejectus est a fidelibus, ipsi conjuncti sunt capiti, caput surrexit, humana natura in sua resurrectione conjuncta est naturae angelorum, quamvis nimis exaltata sit super omnes angelos. Angeli ubique esse possunt citato transitu, et in coelo et in terra: et illa humana natura a sua ipsa persona, juxta quod ipsa eademque persona disposuit, potuit, quando voluit, esse in terra et sublimari in coelum per immortalitatis triumphum. Angelorum natura non eget cibo, nec eget potu, nec vestimento, neque vehiculo aliquo quo discurrat, neque eguit ista, postea illa humana natura. Quapropter dixit Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Per istos tres dies informantur catechumeni nostri in membris Christi: primo quando per exorcizationem et abrenuntiationem expellitur diabolus, deinde per fidem perficitur sanitas in eis, postremo per manus impositionem episcoporum justificantur. Resurrectio Christi nostra justificatio est. Ibi resurgimus cum Christo, ubi justificamur. Nempe per istos tres dies quasi per tres antiphonas, scilicet, primam, quae nos disjungit ab impiis, et postea alteram, quae conjungit capiti Christo, atque tertiam, quae nos facit surgere per justificationem, ingressi sumus in Ecclesiam. Ex persona neophytorum dico: Sequentes dies et noctes baptismales ostendunt qualiter in ipsa Ecclesia secundum Christi doctrinam vivere debeamus. Dies ostendunt resurrectionem Christi. Igitur quia una die resurrexit Christus, sic currunt nostra officia per illos septem dies, quasi adhuc sit dies Dominica. In Sacramentario cantamus. Vere dignum et justum est, aequum et salutare, te quidem omni tempore, sed in hac potissimum die gloriosius praedicare; cantores quotidie cantant: Haec dies quam fecit Dominus. Unam eamdemque diem per sacramenta baptismalia septem dierum celebramus, quando electi per omne curriculum hujus vitae non declinant per opera tenebrarum a capite suo, quod ita surrexit ut ultra non moriatur. Sicut dies recolit resurrectionem Domini, ita nos sepulturam ejus. Si fecimus de septem diebus unum diem propter jugem resurrectionem bonorum operum, debemus noctes praecedentes quasi uni diei aptare. Triduana sepultura praecessit resurrectionem Domini, et triduana sepultura praecedit justificationem nostram. Consepulti enim sumus cum illo, dicit Apostolus, per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
7.23.2
Qui enim moritur ac sepelitur nullum peccatum potest operari. Per noctem enim designatur tempus quietis, ut Dominus in Evangelio: Veniet autem nox, quando nemo potest operari. Quamvis hic dicatur mixtim de bonis et malis operibus, possumus tamen noctem intelligere, quando quiescit homo a pravis operibus. Hanc quietem in qua cessamus a malis, et vigilamus in bonis, recolimus per tres psalmos qui fiunt nocturnali officio per dies baptismales. Quando mergimur ter in aqua, consepelimur Christo triduano sepulcro. Ille enim cantat tres psalmos in nocte, qui mente retinet consepultum se esse Christo, et idcirco mortuum esse peccato. Ille mortuus est peccato, qui non operatur peccatum. Ille enim cantat in die, Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea, qui perseverat in innocentia et in bonis operibus.
7.23.3
Et quia haec certatim debemus meditari, et satagere, quandiu in praesenti saeculo sumus, id est, usque dum veniat septima dies, in qua separatur anima a corpore, cantemus in die: Haec est dies quam fecit Dominus, et in nocte celebremus sepulturam Domini. Et si in nobis pluribus non recolimus hanc mortificationem carnis quae designatur per tres psalmos, et justificationem, quae designatur per unius coloris officium, saltem in his qui nuper baptizati sunt recolamus. Aliter: Qui baptizantur simplici corde, septiformem Spiritum percipiunt, quem Isaias propheta decantat super Dominum nostrum Jesum Christum singulariter requiescere. Nisi crederetur percipi posse ab eis idem Spiritus, qui baptizantur, non deprecaretur ab episcopis qui manus impositionem exercent, mitti in neophytos. Ut eidem septiformi Spiritui concinamus, per septem dies religiosius, et cum majori cautela solito, nostros conventus celebramus. Per singulos dies singulis donis satagimus concinere. Vitamus pigritiam, ne juxta Domini vocem corripiamur, qui dixit: Cantavimus vobis, et non saltastis. Advenit Spiritus sanctus novus hospes, exercet canticum laetitiae inenarrabilis, scilicet sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, ac timoris Domini. Hospes suscipiens debet saltare huic cantico fide, et spe et charitate. Propter hanc vicissitudinem per singulos dies cantamus aliquid, sive in responsorio, seu in Alleluia de psalmo, Confitemini Domino, qui recolit bonitatem et misericordiam Dei in saeculum; et in nocte tres antiphonas sive Alleluia cum tribus psalmis. Unusquisque Christianus Spiritum sanctum debet colere fide, spe et charitate. Has tres sorores habet unumquodque donum Spiritus sancti; et omnium septem sunt tres hae sorores et singulorum. Quod in nostro usu possumus experiri, si septem fratres habuerunt tres sorores, et omnium sunt et singulorum. Ut recolamus unum Spiritum, qui haec omnia operatur, unum diem ducimus in religione per septem dies; et ut recolamus septem dona ejus, dies multiplicantur per septenarium numerum: et, ut recolamus nostram fidem, spem et charitatem, quae usque in finem mundi nobiscum manere debent secundum Apostolum, qui dicit: Nunc autem manet fides, spes, charitas, usque in septimum diem tres psalmos in nocte cantamus.
7.23.4
Baptismalia sacramenta usque ad completionem dierum septem tendunt, quia septiformi Spiritu ditantur nuper baptizati: sive quia universitas temporis, quae fine septem dierum volvitur, significatur per septem dies, in qua necesse est satagere ut nullus Christianus a fide, et spe, ac charitate alienus sit, quamvis caetera omnia bona opera non possit capere; seu quia unaquaeque anima electa recedens a corpore, illico invenit sabbatum, et habet suum opus completum, quia Deus die septimo complevit opus suum. Deinceps in sequenti tempore quasi crescentium arborum frondes multiplicantur et recoluntur mores boni diversorum operum per plures psalmos. Agimus Deo gratias, qui dedit in corde servorum suorum, ut eo ordine statuerent officia nostra quo possit populus Dei ex eo praedicari propemodum, sicut ex lectione. Habemus scriptum in Romano Ordine, ut non dicatur Kyrie eleison, sive Christe eleison ad ullum cursum in memoratis diebus, sed sine retractatione cantemus, Haec dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. Collectam solam solet sacerdos dicere in fine officii. Si esset jam in re quod agimus, non ea diceretur; quoniam est in spe oratio sacerdotis, subsequitur, ut firmetur quod tenetur, et quod nondum tenetur accipiatur.
7.23.5
De qua re dicit Augustinus in tractatu psalmi centesimi quadragesimi octavi: Laus nostra laetitiam habet, oratio gemitum. Promissum est nobis aliquid quod nondum habemus: et quia verax est qui promittit, in spe gaudemus; quia tamen nondum habemus, in desiderio gemimus. Bonum est perseverare in desiderio, donec veniat quod promissum est, et transeat gemitus, succedat sola laudatio. Quidquid orationis fit ab his qui veraciter Pascha celebrant, sive in collecta, seu in cubiculo cordis, propterea fit ut quod promissum est, et nondum tenetur, adveniat vice desiderii quod sanctus Augustinus memorat, celebratur oratio sacerdotis. Idem in sequentibus ostendit quam laetitiam recolat sancta Ecclesia in diebus omnibus Pentecostes. Propter haec, inquit, duo tempora, unum quod nunc est in tribulationibus et tentationibus hujus vitae, alterum quod tunc erit in securitate et exsultatione perpetua, instituta est nobis etiam celebratio duorum temporum ante Pascha et post Pascha. Illud quod est ante Pascha significat tribulationem, in qua modo sumus: quod vero nunc agimus post Pascha, significat beatitudinem in qua postea erimus. Ante Pascha ergo quod celebramus, hoc et agimus; post Pascha autem quod celebramus, significamus quod nondum tenemus. Propterea illud tempus in jejuniis et orationibus exercemus; hoc vero tempus, relaxatis jejuniis, in laudibus agimus. Hoc est enim Alleluia quod cantamus quod Latine interpretatur, ut nostis, Laudate Dominum. Ideo illud tempus ante resurrectionem, hoc tempus post resurrectionem Domini est, quo tempore significatur vita futura, quam nondum tenemus, quia quod significamus post resurrectionem Domini, tenebimus post resurrectionem nostram. In capite enim nostro utrumque nobis figuratum est, utrumque demonstratum est. Passio Domini ostendit nobis vitam praesentis necessitatis, quia oportet et laborare et tribulari, et ad extremum mori: resurrectio vero et clarificatio Domini ostendit nobis vitam, quam accepturi sumus cum venerit retribuere digna dignis, mala malis, bona bonis. Et quidem modo mali omnes nobiscum cantare possunt Alleluia. Si autem in malitia sua perseveraverint, canticum vitae nostrae futurae labiis poterunt dicere; ipsam vero vitam quae tunc erit in ea veritate quae nunc significatur, obtinere non possunt, quia noluerunt meditari, antequam veniret, tenere quod venturum erat. Nunc ergo, fratres, exhortamur vos ut laudetis Dominum; et hoc est quod omnes dicimus, quando dicimus Alleluia, Laudate Deum.
7.24
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIV. Repetitio de litania majore.
7.24
Quando scripsi de litania majore in superioribus, id est in primo libello hujusce operis nondum legeram illam statutam esse a sancto Gregorio. Dixi illam statutam esse ob duas causas, scilicet, propter imminentia bella quae eo tempore excitari possunt et propter fruges conservandas. At postquam legi statutum sancti Gregorii, curavi illud hic interponere eodem modo ut legitur in volumine epistolarum ejus. Post quod similiter curavi epistolam quamdam ad Phocam imperatorem subnectere, in qua demonstratur, a Longobardorum gente eo tempore debacchari terminos Romanorum.
7.25.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXV. Sequuntur dicta ex epistolis Gregorii.
7.25.1
In nomine Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, per indictionem sextam, die vicesima tertia mensis Novembris, temporibus domini et beatissimi papae Gregorii, coronatus est Phocas et Leontia Augusta in septimo in palatio quod dicitur Secundianas. Et occisus est Mauricius imperator cum omnibus filiis suis masculis, id est, Theodosio jam coronato, Tiberio, Petro, Paulo et Justiniano, simul et Petro fratre suprascripti Mauricii Augusti, sed et aliqui procerum qui ei cohaerebant, id est, Constantinus patricius, et curator de Placidias, sed et Gregorius notarius principis. Venit autem icona suprascriptorum Phocae et Leontiae Augustae Romae VII Kalendar. Maiar. et acclamatum est eis in Lateranis in basilica Juliana ab omni clero vel senatu; Exaudi, Christe, Phocae Augusto, et Leontiae Augustae vita. Tunc jussit ipsam iconam dominus beatissimus et apostolicus Gregorius papa reponi in oratorio S. Caesarii intra palatium. Oportet, fratres charissimi, ut flagella Dei, quae metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis nobis aditum dolor aperiat, et nostri cordis duritiam ipsa jam, quam patimur, poena dissolvat. Ut enim, propheta teste praedictum est, pervenit gladius usque ad animam. Ecce etenim cuncta plebs coelestis irae mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur, nec languor mortem praevenit, sed languoris moras, ut cernitis, mors praecurrit. Percussus quisque ante rapitur quam ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo qualis ante conspectum districti judicis pervenit, cui non vacat flere quod fecit. Habitatores quippe non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt: domus vacuae relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt, et sui eos ad interitum haeredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, dum flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus, flendo puniamus. Praeveniamus faciem ejus in confessione, et sicut Propheta admonet, levemus corda nostra cum manibus ad Deum. Ad Deum quippe corda cum manibus levare, est orationis nostrae studium cum merito bonae operationis erigere. Dat profecto, dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat. Nullus autem de iniquitatum suarum immanitate desperet. Veternosas namque Ninivitarum culpas triduana poenitentia aspersit, et conversus latro vitae praemia etiam in ipsa sententia suae mortis emeruit. Mutemus igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantae animadversionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. Ea namque quae ingrata esse hominibus importunitas solet, judicio veritatis placet. Quia pius ac misericors Deus vult a se precibus veniam exigi, qui quantum meremur, non vult irasci. Hinc etenim per Psalmistam dicit, Invoca me in die tribulationis tuae, et eruam te, et magnificabis me. Ipse ergo sibi testis est, quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde et correctis operibus crastina die primo diluculo ad septiformem litaniam juxta distributionem inferius designatam, devota cum lacrymis mente veniamus. Nullus vestrum ad terrena opera in agro exeat, nullus quodlibet negotium agere praesumat, quatenus ad sanctae genitricis Domini ecclesiam convenientes, qui simul omnes peccavimus, simul omnes male quae facimus, deploremus, ut districtus judex dum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositae damnationis parcat. Sequitur: Litania clericorum exeat ab ecclesia B. Joannis Baptistae. Litania virorum, ab ecclesia sancti martyris Marcelli. Litania monachorum, ab ecclesia martyrum Joannis et Pauli. Litania ancillarum Dei, ab ecclesia beatorum martyrum Cosmae et Damiani. Litania feminarum conjugatarum, ab ecclesia beati Petri et martyris Stephani. Litania viduarum, ab ecclesia beati martyris Vitalis. Litania pauperum et infantum, ab ecclesia beatae martyris Caeciliae. In sequenti epistola monstrabitur quod importunitate bellorum potest procul dubio videri litania instituta esse. Et ex qualitate temporis, colligimus eam necessariam esse ad fruges conservandas.
7.25.2
Gregorius Phocae Augusto.
7.25.3
Considerare cum gaudiis et magnis actionibus gratiarum libet quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod, remoto jugo tristitiae, ad libertatis tempora sub imperiali benignitatis vestrae pietate pervenimus. Nam quod permanere in palatio, juxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconem vestra serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit, quia dum ministri omnes hujus nostrae ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi, ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet. At postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinabant, qui illuc prius accedere valde timuerant. Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, ut laborem ferre vix possint, quidam vero ecclesiasticis curis vehementer implicantur; et lator praesentium, qui primus omnium defensorum fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestrae vestigiis esse judicavi. Unde eum, auctore Domino, diaconem feci et sub celeritate transmittere studui, qui cuncta quae in iis partibus aguntur, invento opportuno tempore, valeat clementiae vestrae suggerere. Cui rogo ut serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, ut tanto nobis celerius valeat misereri, quanto afflictionem nostram verius ejus relatione cognoverit. Qualiter enim quotidianis gladiis et quantis Longobardorum incursionibus ecce jam per triginta et quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere suggestionum vocibus valemus. Sed in omnipotenti Deo confidimus quia ea quae coepit consolationis suae nobis bona perficiet, et qui suscitavit in republica pios dominos, exstinguet crudeles tyrannos. Sancta itaque Trinitas vitam vestram per tempora longa custodiat, ut de bono vestrae pietatis, quod tarde suscepimus, diutius gaudeamus.
7.26.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVI. Repetitio de Alleluia quod cantatur in missa, et de vestimento subdiaconorum, Kyrie eleison, ac Dominica oratione, ex epistola S. Gregorii.
7.26.1
Quando scripsit nostra parvitas de officio missae, simili modo me latebant quae sequuntur ut ea quae superius dixi de litania majore. Nondum legeram quod postea inveni in epistola S Gregorii, quo tempore Alleluia in missa primo cantatum esset in Ecclesia Romana, et caetera quae manifestabuntur verbis ipsius epistolae ad Joannem Syracusanum. Quibus inventis non potui praeterire, nisi ea hic introducerem, quamvis non in competenti loco, quia magis competebat ea scribi in officio missae quam in officio nocturnali. Sequitur textus epistolae.
7.26.2
Gregorius Joanni episcopo Syracusano.
7.26.3
Veniens quidam de Sicilia dixit mihi quod aliqui amici ejus, vel Graeci vel Latini, nescio, quasi sub zelo sanctae Romanae Ecclesiae de meis dispositionibus murmurarent, dicentes: Quomodo Ecclesiam Constantinopolitanam disponit comprimere, qui ejus consuetudines per omnia sequitur? Cui cum dicerem, quas consuetudines ejus sequimur? responsum est: Quia Alleluia dici, ad missas extra Pentecostes tempus fecistis; quia subdiaconos spoliatos procedere, quia Kyrie eleison dici, quia orationem Dominicam mox post canonem dici statuistis. Cui ego respondi; Quia in nullo eorum aliam Ecclesiam secuti sumus. Nam ut Alleluia hic diceretur, de Hierosolymorum Ecclesia ex B. Hieronymi traditione tempore beatae memoriae Damasi papae traditur tractum. Et paulo post: Subdiaconos autem ut spoliatos procedere facerem, antiqua consuetudo Ecclesiae fuit. Sed placuit cuidam nostro pontifici, nescio cui, qui eos vestitos procedere praecepit. Nam vestrae Ecclesiae nunquid traditionem a Graecis acceperunt? Unde habent ergo hodie ut subdiaconi lineis in tunicis procedant, nisi quia hoc a matre sua Romana Ecclesia perceperunt. Kyrie eleison autem nos neque diximus, neque dicimus, sicut a Graecis dicitur, quia in Graecis simul omnes dicunt, apud nos autem a clericis dicitur, a populo respondetur, et totidem vicibus etiam Christe eleison dicitur, quod apud Graecos nullo modo dicitur. In quotidianis autem missis alia quae dici solent, tacemus, tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus, ut in his deprecantibus vocibus paulo diutius occupemur. Orationem vero Dominicam idcirco mox post precem dicimus, quia mos apostolorum fuit, ut ad ipsam solummodo orationem oblationis hostiam consecrarent. Et valde mihi inconveniens visum est, ut precem quam scholasticus composuerat, super oblationem diceremus, et ipsam traditionem, quam Redemptor noster composuit, super ejus corpus et sanguinem non diceremus. Sed et Dominica oratio apud Graecos ab omni populo dicitur, apud nos vero a solo sacerdote. In quo ergo Graecorum consuetudines secuti sumus, qui aut veteres nostras reparavimus, aut novas et utiles constituimus, in quibus tamen alios non probamur imitari? Ergo vestra charitas, cum occasio dederit ut ad Catanensium civitatem pergat, vel in Syracusana Ecclesia, eos quos credit aut intelligit quia de hac re murmurare potuerunt, facta collocutione doceat, et quasi alia ex occasione eos instruere non desistat. Nam de Constantinopolitana Ecclesia quod dicunt, quis eam dubitet sedi apostolicae esse subjectam Quod et piissimus dominus imperator, et frater noster ejusdem civitatis episcopus, assidue profitentur. Tamen si quid boni vel ipsa, vel altera Ecclesia habet, ego et minores meos, quos ab illicitis prohibeo, in bono imitari paratus sum. Stultus est enim qui in eo se primum existimat, ut bona quae viderit, discere contemnat. Ex praesenti epistola docemur, quidquid boni ab aliis Ecclesiis discere possumus, non ea contemnamus. Simulque et docemur quod aliquo tempore cantabatur missa in Romana Ecclesia absque Alleluia. Si eo tempore cantabantur tractus per omnes Dominicos dies, et post Alleluia assumptum in solis Dominicis diebus de Septuagesima reservarentur, nescio. Unum habeo notum, ex eo quod Alleluia divulgatum sit, cantatum esse apud S. Augustinum, et apud Romanam Ecclesiam atque Constantinopolitanam priscis temporibus, per dies Pentecostes debere Alleluia decantari, ad recordandum de laetitia resurrectionis sanctorum. Restat adhuc quod pulsat intentionem ad requirendum, hoc est, ut sicut per Dominicos dies et festos cantatur Alleluia ad missam, ita debeat cantari per communes dies, an non. Nisi forte imbui possimus ex praesenti scriptura S. Gregorii, nam ex eo ubi S. Gregorius dicit,« alia quae dici solent in quotidianis missis tacemus, tantummodo Kyrie eleison et Christe eleison dicimus,» possumus intelligere quod non Alleluia cantabatur apud illum per quotidianos dies in officio missae.
7.27
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVII. De completione dierum Pentecostes.
7.27
Praecepit Dominus discipulis suis quando ascendit in coelum, ne ab Hierosolymis discederent, sed expectarent promissionem Patris quam audierunt per os ejus: Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies, id est, post decem dies. Merito exspectant decem dies, quia futurum erat ut mysterium denarii numeri, post decem dies perfectius, Spiritu sancto veniente, perceperint, Ita Lucas narrat: Vos autem sedete hic in civitate quoad usque induamini virtute ex alto. Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam, et elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum, et ipsi adorantes eum, regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes Deum, et benedicentes Dominum. In civitate sedere, est aliqua tacita mente et quieta cogitare de promissis Domini, et a statu perpetuae pacis non recedere; firmare sensus corporis, ne mors per eos introeat, et cogitare quod se ipsum debeat totum integrum reddere Deo. Hoc est, habere integra quatuor elementa in se qualia illi Deus ea praestitit, totum se versum esse in dilectionem Dei ex toto corde et ex tota anima, et ex tota mente, et scire imaginem sanctae Trinitatis signatam in se. Si quis istum denarium desiderat in se habere, et cognoscit minus aliquid habere ab eo, debet adorare Dominum, et precari ut sibi concedat illum. Et si senserit per charitatem, quae foras mittit timorem, posse eum impetrare, maneat in templo, laudans et benedicens Deum. Hoc est, exspectare per decem dies promissum Patris, desiderare jugiter integritatem suae creationis, et creatoris sui cognitionem. Hunc denarium perceperunt apostoli amplius et perfectius quam prius haberent in die Pentecostes. Eodem praecepto admonitus est sanctus Augustinus a Spiritu sancto antequam transiret de corpore, qui postulavit ut spatium ei daretur per decem dies meditandi se et sua. Ita scriptum est in ejus Vita: Nam sibi jusserat psalmos Davidicos, qui sunt paucissimi, de poenitentia scribi, ipsos quaterniones jacens in lecto contra parietem positos, diebus suae infirmitatis intuebatur et legebat, et ubertim ac jugiter flebat. Et ne intentio ejus a quoquam impediretur, ante dies ferme decem quam exiret de corpore, a nobis postulavit praesentibus, ne quis ad eum ingrederetur, nisi his tantum horis quibus medici ad inspiciendum intrabant, vel cum ei refectio inferretur. Usque huc de Vita sancti Augustini+. Aliter. Scribit idem sanctus Augustinus in sermone septimo decimo super Joannem: Jejunium autem magnum et generale est abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi, quod est perfectum jejunium, ut abnegantes impietates et saeculares cupiditates, temperanter et juste vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio quam mercedem addit Apostolus, sequitur et dicit: Exspectantes illam beatam spem et manifestationem gloriae beati Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. In hoc ergo saeculo quasi quadragesimam abstinentiae celebramus, cum bene vivimus, cum ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus abstinemus. Sed quia haec abstinentia sine mercede non erit, exspectamus beatam illam spem, et revelationem gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. In illa spe cum fuerit de spe facta res, accepturi sumus mercedem denarium. Et paulo post: Denarius ergo qui accepit nomen a numero decem, redditur: et conjunctus quadragenario fit quinquagenarius. Unde cum labore celebramus Quadragesimam ante Pascha, cum laetitia vero tanquam acceptam mercedem, quinquagesimam post Pascha. Nam huic tanquam salutari labori boni operis, qui pertinet ad quadragenarium numerum, additur quietis et felicitatis denarius, ut quinquagenarius fiat: significavit hoc ipse Dominus Jesus multo apertius, quando post resurrectionem quadraginta diebus conversatus est in terra cum discipulis suis: quadragesima autem die cum ascendisset in coelum, peractis decem diebus, misit mercedem Spiritus sancti+. Nam in decima die post Ascensionem Domini, hoc est, in vigiliis Pentecostes, celebrat sancta Ecclesia baptisterium, et litaniam exercet ante solennia missarum. Orat enim sive ut ipsa mereatur frui adventu Spiritus sancti, sicut apostoli fruiti sunt, qui baptizati sunt ab eo in Pentecoste, seu ut neophyti perseverent in unitate Ecclesiae. Cantat postea memorata Ecclesia, Gloria in excelsis Deo, more apostolorum qui priusquam acciperent Spiritum sanctum, in templo erant, semper laudantes Deum et benedicentes Dominum. Quamvis dimisso Ecclesiae officio, non proponerem aliquid dicere in istis litteris, tamen quia occurrit in hac festivitate de baptismo scribere, desideravi voluntarium me demonstrare de his quae circa baptisteria aguntur, scire aliquid. Nunc transeo ad tres psalmos, qui cantantur in nocte Pentecostes. Ut mihi videtur, hoc differt inter istos tres psalmos, qui in Pentecoste cantantur, et inter tres qui in Pascha Domini, quod est inter baptismum, quem acceperunt apostoli per aquam, et baptismum, quem acceperunt per Spiritum sanctum in die Pentecostes, de quo eis dixit Dominus, Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Jam baptizati erant aqua, jam acceperant Spiritum sanctum: tamen dicitur eis postea, Vos autem baptizabimini Spiritu sancto. De baptismo aquae dicit Augustinus in epistola ad Seleucianum. Tunc ergo quando Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Judaeam, et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos. Quos intelligimus jam fuisse baptizatos sive baptismo Joannis, sicut nonnulli arbitrantur, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi. Neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos servos, per quos caeteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lavit pedes. Quod ante diem Pentecostes acceperint Spiritum sanctum, Joannes manifestat, dicens: Cum ergo esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae. Et post pauca, Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis, Accipite Spiritum sanctum: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et reliqua. Jam acceperunt Spiritum sanctum in remissionem peccatorum: sed adhuc restabat donum quod nondum acceperant, sed accepturi erant in die Pentecostes, id est, ut praedicationem suam firmarent signis miraculorum, et ut non timerent rabiem persequentium, neque irretiri possent vinculo terreni desiderii, neque labefactari errore aliquo. Credimus Petrum jam baptizatum fuisse, quando negavit ad vocem ancillae. Simili modo et Thomam, qui dubitavit de Domini resurrectione. Sicut tunc duo baptisteria leguntur in apostolis, unum per aquam, et alterum per baptismum Spiritus sancti: ita sunt hodie in nostra Ecclesia duo genera electorum, qui baptizati sunt. Unum genus est in activa vita, alterum in contemplativa, quae duo genera Martha et Maria soror ejus significabant. Optima pars Mariae deputata est a Domino, sed Marthae non est reprehensa, quia bona est. Haec distinctio potest inveniri in antiphonis, quae dicuntur in Pascha Domini, et in Pentecoste. In Pascha Domini dicit prima antiphona: Consilium meum non est cum impiis: prima de Pentecoste dicit: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis, spiritus vehemens pulverem terrae solet dispergere. Distat multum inter donum Dei, quod separat fideles ab impiis, et illud donum, quod terrenas cogitationes expurgat de pectore. Ibi dicit secunda antiphona, Postulavi patrem meum: hic dicit: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis, a templo sancto tuo quod est in Hierusalem, Alleluia, Alleluia. Simili modo distat inter eos qui in haereditate Domini deputantur, quia fideles sunt, et tamen in actuali vita, et inter eos qui omnia terrena respuerunt, et precantur Deum, ut ad haec non revertantur, sed confirmet donum suum in eis, ut possint Deo semper a templo quod est in Hierusalem, Alleluia cantare. Ibi dicit tertia antiphona, Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi: hic dicit tertia, Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae, Christus enim resurrexit a morte, et nos quotidie possumus resurgere a vitiis, et potest nobis veraciter dici, Nolite contristare spiritum Dei. Haec antiphona, quae dicit, Emitte spiritum tuum, et creabuntur, spiritum Dei precatur obnixe advenire, ut neque in cogitationibus, neque in verbis regnet spiritus superbiae, sed spiritus Dei utrique deducat per suam creationem, ut scriptum est in Evangelio, Cum vos ceperint, et adduxerint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Precatur renovari faciem terrae, ut novus homo sit confitens se justificatum non a se, sed gratia Dei. Sicut in Pascha Domini tres psalmi recolunt opera Christi trium dierum, sic et in adventu Spiritus sancti eadem opera. Ut demonstretur unum opus esse in potentia miraculorum totius sanctae Trinitatis, unus ordo psalmorum continetur et in resurrectione Domini, et in adventu Spiritus sancti. Sed in aliquibus minus operatur Christus, et in aliquibus plus. Stella enim a stella differt in claritate. Quod in Pascha diximus de sequentibus baptismalibus noctibus, hoc et hic dicimus, ut tres Psalmi recolant sepulturam Domini triduanam in his praecipue, qui nuper consepulti sunt Domino. Hoc agitur per septem dies propter sacramentum praesentis vitae, et propter septimam diem, quam animae sanctorum recipiunt exutae a corporibus, vel septiformem Spiritum sanctum, qui per unumquemque diem diverso cibo alit suos. Possunt et tres psalmi recolere tres virtutes, id est, fidem, spem, et charitatem, sine quibus nemo potest placere Deo. Annectimus etiam convivium, quod unum quodque donum quasi unusquisque frater parat suis convivis per dies septem, et tres virtutes, quasi tres sorores convivantes, ex libro sancti Gregorii primo de Moralibus: Ut enim, inquit, haec ipsa dona breviter septiformis spiritus replicem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intelligere, quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo convivium facit, quia mentem ab aeternorum spe et certitudine reficit; intellectus in die suo convivium parat, quia in eo, quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras ejus illustrat: consilium in die suo convivium exhibet, quia dum esse praecipitem prohibet, ratione animum replet; fortitudo in die suo convivium facit, quia dum adversa non metuit, trepidanti menti cibos confidentiae apponit; scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis, ignorantiae jejunium superat, pietas in die suo convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet; timor in die suo convivium facit, quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat. Sed in hoc filiorum convivio illud perscrutandum video, quod semetipsos invicem pascunt. Valde enim singula quaelibet destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat: et valde inutilis est, intellectus si ex sapientia non subsistat. Quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest, quia quod tractando invenit, carens viribus usque ad perfectionem operis non perducit; et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur: quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet: quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad judicium arctius stringit; et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret: quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur, ignorat. Timor quoque ipse si non has etiam virtutes habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit: quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sua fortitudine a bonis omnibus torpens vacat. Quia ergo alternato ministerio virtus a virtute reficitur, recte dicitur, quod apud se vicissim filii convivantur. Cumque unam alia sublevandam sublevat, quasi per dies suos numerosa soboles pascenda convivium parati. Sequitur: Et mittebant et vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cum virtutes nostrae in omni, quod agunt, spem, fidem, et charitatem sciunt, quasi operatores filii tres ad convivium sorores vocant, ut fides, spes et charitas gaudeant in opus bonum, quod unaquaeque virtus administrat. Quae quasi ex cibo vires accipiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; et dum post cibum contemplationis rore infundi appetunt, quasi ex poculo ebriantur. Non abhorret a vero, si sive propter sepulturam Domini, ut memoravimus, tres psalmi in nocte cantentur in diebus neophytorum, seu propter fidem, spem et charitatem, quae unusquisque Christianus debet tenere ab ipso initio intellectus sui.
7.28
LIBER QUARTUS. CAPUT XXVIII. De hora baptisterii in sabbato, sive in vigilia Pentecostes.
7.28
Notandum est, quod ea hora diei nunc celebret sancta Ecclesia baptismum, qua hora angelus Domini venit ad Cornelium, annuntians ei quod orationes ejus et eleemosynae ascenderant in memoriam in conspectu Dei, et ut mitteret ad Petrum, qui eum baptizaret. Eadem hora venit baptista Petrus ad eumdem Cornelium baptizandum. Ita enim interrogavit Petrus Cornelium, ut in Actibus apostolorum scriptum est: Interrogo ergo, ob quam causam accersisti me: Et Cornelius ait: A nudiusquartana die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et reliqua. Quem continuo imbuit Petrus symbolo fidei, ut in memoratis Actibus continetur, moxque cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Quo peracto, respondit Petrus: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Igitur eo in tempore circa primitivam Ecclesiam hora nona baptismus celebratus est, ut et ipsa, et imitatrix ejus, quae hodierna die est, retineret in mente, quod in morte Christi, qui hora nona emisit spiritum, oporteat eam baptizare. Hunc morem tenet nunc nostra Ecclesia in vigiliam Pentecostes quem praesignavit Cornelius, qui ut mereretur accipere baptismum, hora nona erat orans et jejunans in domo sua.
7.29.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIX. De octavis Pentecostes.
7.29.1
Quinquaginta dies post Pascha Domini, hoc est, totum tempus Pentecostes, figurant illam laetitiam, quae erit in alia vita: sive quia quadragenarius numerus partibus suis multiplicatus, quinquaginta facit, seu quod quadraginta habent in se perfectionem operum bonorum: cui numero si addatur denarius, qui tenet remunerationem operum quinquaginta facit: seu quaecunque alia ratio sit, hoc procul dubio tenetur, quod praesentes quinquaginta dies futuram quietem et securitatem atque laetitiam significant. Septem dies qui sequuntur, recolunt adventum septiformis spiritus, sive nostram laetitiam, in qua congratulamur nuper baptizatis, qui nimirum informantur in corpore Christi. Habemus in nostris libris officialibus scriptum, Post octavas Pentecostes; ideo de eodem scripto tractare debemus. Satis manifestum est Pentecosten exprimere numerum quinquagesimum: non enim mea simplicitas novit, quas octavas habeat Pentecoste, sed quoniam haec festivitas, quae( ut diximus) recolit adventum Spiritus sancti, et remunerationem nuper baptizatorum nomen obtinuit Pentecostes, ipsae octavae quae huic mysterio possunt congruere, retinuerant nomen, quod habet prima dies hujus festivitatis. Quomodo adventui Spiritus sancti octavae conveniant, vel regenerationi novi hominis, ex verbis sancti Augustini de sermone Domini in monte, aliquam scintillam luminis carpimus. Post enumeratas sententias octo beatitudinum, dicit inter caetera, Octava tanquam in caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Et paulo post, Septem sunt ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur, et caeteri tanquam a capite rursus exordiens. Videtur ergo mihi etiam septiformis operatio Spiritus sancti, de quo Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere. Et iterum; Haec octava sententia, quae ad caput redit perfectumque hominem declarat, significat fortasse et circumcisionem octava die in Veteri Testamento, et Domini resurrectionem post sabbatum, qui est utique octavus idem qui primus dies, et celebrationem octavarum feriarum, quas in regeneratione novi hominis celebramus. Hucusque Augustini. Octavus dies est, qui et primus secundum formam octo beatitudinum. Prima beatitudo dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Octava, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ad regeneratos pertinent hae sententiae, ut qui pauperes sunt, in hac vita propter regnum coelorum usque ad finem vitae perseverantes sint, et accipiant regnum pro quo laboraverunt hic. Baptismus Neophytorum quamvis in sabbato agitur, ad illum baptismum pertinet, quem apostoli acceperunt in die Pentecostes, cujus octavus dies, est dies Dominica sequens, quam solemus appellare octavas Pentecostes. Istae sunt feriae quas beatus Augustinus memorat superius octavarum feriarum regenerati hominis. Hoc est inter nostrum baptisma, et apostolorum, quod illi primo aqua baptizati sunt, deinde acceperunt semel per insufflationem Christi Spiritum sanctum adhuc in terra Christo sistente, postremo de coelo in die Pentecostes. Nos vero praesente episcopo simul baptizamur, et per impositionem manus episcopi Spiritum sanctum accipimus. Imitando Christi mortem et ejus resurrectionem, debemus consummationem nostri baptismatis in die Dominica cogitare, ne praecedant membra caput. Et secundum modum primitivae Ecclesiae donationem Spiritus sancti in eadem die hora tertia. Quamvis non eisdem diebus vel horis propter aliquas occasiones fluctuantis mundi celebretur aliquando baptismus vel impositio manus, tamen propter sacramentum quod in se continet, eisdem diebus et horis deputantur. Si enim propterea acceperunt apostoli Spiritum sanctum hora tertia, quia fidem sanctae Trinitatis praedicaturi erant, volvamus et nos in mente eadem hora percepisse eumdem Spiritum, in quo copulatur Trinitas quae monstrat eamdem Trinitatem. Propius pertinet nostrum baptisma aliquo modo ad baptismum apostolorum, quam ad baptismum Christi. Non propter sua abluenda peccata baptizatus est Christus, sed propter formam membrorum suorum, quia esse in futuro poterant aliqui, qui sibi placerent de sua innocentia, et cogitarent non sibi esse necessarium baptisma: ac ideo praecessit Christi baptismus, qui sine peccato fuit, ut nemo deceptus per stultam securitatem, periret sine baptismo. Non propterea advenit Spiritus sanctus in columbae specie super Christi baptismum, ut daret tunc ei donum, quod non habebat; sed ut nobis nostro in baptismate suam praesentiam monstraret adesse, et per columbae simplicitatem demonstraret Christi simplicitatem et puritatem. Apostoli propterea baptizati sunt, ut peccata eorum delerentur in baptismo, sicut et nostra delentur; et ideo venit Spiritus sanctus per ignem ad eos, quia rubigo peccati ex eorum fragilitate potuit eis inhaerere, et hanc voluit vis Spiritus sancti in perpetuum consumere.
7.29.2
Vis enim ignis unam materiam consumit, et alteram reficit et fovet: ligna consumit; et materiam nostri corporis reficit. Ita et ignis Spiritus sancti rubiginem peccatorum consumit, et animam nostram calefacit ad amorem Dei et proximi. Isti duo effectus sunt duo denarii, quos Dominus dedit stabulario juxta Lucam Evangelistam altera die, id est, secunda die, postquam alligavit vulnera semivivi quasi secundo die post baptismum. Bene duo sunt, qui significant ordinem dilectionis, quia Deum non potest diligere, qui non diligit proximum: neque recte diligit proximum: qui non eum propter Deum diligit. Sicut in baptismate conformamur Christi morti et sepulturae, ita in acceptione Spiritus sancti spiritui vivificanti, qui operatur in nobis rectum ordinem dilectionis. Propter mortem Christi, quae memoratur hora nona esse peracta, hora nona baptizantur, qui in Christi morte baptizantur propterque mysterium consepulturae Christi, quae recolitur in sabbato baptizatur Christi corpus in sabbato, ut post hanc sepulturam in die Dominica resurgat. Initium enim resurrectionis a Dominica die debemus celebrare. Sit illa Dominica dies initium novi hominis, qui resurrexit a mortuis: et iterum sepultura ejus, quando anima transit in requiem sine corpore in sabbato die, quando vestimenta mutantur baptizatorum: et receptio eorum corporum celebratur in octavis Pentecostes. Vel ideo celebretur octava Pentecostes, quia septiformis spiritus opus tunc perficitur, quando perfectum hominem monstrat, de quo dicebat Apostolus: Si quis autem in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Celebretur per septem dies opus septiformis spiritus, et in octava die consummatio, et declaratio, atque glorificatio ejusdem operis. Quod si ita est, merito eamdem glorificationem in nostris officiis recolit octava dies, quae redit ad caput, quam et prima dies. Itaque sicut celebravimus majestatem Spiritus sancti in Pentecoste, celebramus et in octavis ejusdem festivitatis quatenus saepissime recolendo ejus dona, dignetur ejus charitas se profusius infundere cordibus nostris, usque dum, secundum Evangelicum sensum tria sata farinae fermententur in unum, et totum quod cogitamus, aut intelligimus, aut vivimus ad ejus dilectionem referatur. In commemoratione harum trium mensurarum farinae, cantamus in eadem nocte tres psalmos in nocturnis, et usque ad finem diei praesentis Dominici Alleluia cantamus. Sic enim celebratur auctoritate divinae legis festivitas a vespera usque ad vesperam, id est a solis occubitu usque ad solis occubitum.
7.30
LIBER QUARTUS. CAPUT XXX. De adventu Domini.
7.30
Scripsimus in superioribus libellis, in quinta hebdomada ac quarta ante nativitatem Domini, inchoari praeparationem adventus Domini: in quinta hebdomada propter quinque aetates mundi, in quibus fuerunt tales electi, qui crediderunt, et speraverunt, et dilexerunt adventum Domini; in quarta propter quatuor ordines librorum scilicet legis, psalmorum, prophetarum, et initium Evangelii. Quamvis liber Moysis narret electos viros exstitisse in prima et secunda et tertia aetate mundi, tamen eo tempore scripsit illum Moyses totum, in quo deputatur legislatio. Addidimus etiam alterum sensum posse initiari adventum Domini in quinta seu quarta hebdomada, sequendo auctores Lectionarii et Antiphonarii, ac Missalis, cujus auctorem credimus esse beatum papam Gregorium. Quae utraque tempora intimant nobis rationabilem praeparationem propter quinque sensus hominis, qui insunt corpori nostro, et quatuor elementa quibus constat corpus nostrum: at nunc tertium intellectum addimus, qui non minus convenit praeparationi adventus Domini. Dicimus duos ordines esse justorum in Ecclesia nostra, qui student se praeparare ad recipiendum Dominum venturum. Unus ordo in saeculari conversatione studet, alter in spiritali. De ordine saecularium possumus intelligere, quod lectio dicit in quinta hebdomada ante nativitatem Domini. Propter hoc dies veniunt, dicit Dominus et non dicent ultra, vivit Dominus qui eduxit filios Israel de terra Aegypti: sed, Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis.+ Adduxit Dominus filios Israel de terra Aquilonis, quando de Babylonia reversi sunt in Judaeam: Sed melius adducit nostros bonos saeculares Dominus ad Judaeam, id est, ad veram confessionem de confusione Babyloniae, quando eos liberat de potestate diaboli et de corpore ejus. Hoc fit per baptismum, quem habent saeculares fideles et spiritales communem. Qui in animo patiuntur Aquilonis rigiditatem, membra diaboli sunt. Quanto pejor est diabolus totus cum capite in suo corpore, quam unum membrum ejus, tanto melius nos liberati sumus a diaboli potestate, quam essent filii Israel a regibus Chaldaeorum. De ipsis saecularibus memorat Evangelium, quod in quinta memorata hebdomada legitur. Narrat enim quinque millia hominum Dominum pavisse ex quinque panibus. Quod ita Beda exponit in Evangelio super Lucam: Erant autem fere viri quinque millia, quia quinque sunt exterioris hominis sensus. Quinque millia viri Dominum secuti designant eos, qui saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident, bene uti noverunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis instituti.+ Officia cantorum et Presbyterorum quae celebrantur in sacramentario, et habent initium in quarta hebdomada ante nativitatem Domini spiritales per quatuor Evangelia ad potiorem perfectionem excitant. Unde dicit Epistola, quae eodem die legitur. Scientes quia hora est jam nos de somno surgere: Nunc autem propior est nostra salus, quam cum credidimus. De eisdem spiritalibus dicit memoratus Beda in memorato libro. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est, Evangelica refectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti: cujus significandae distantiae causa mystice reor in introitu quidem tabernaculi quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est, sancta sanctorum, quatuor fieri jussas: quia videlicet incipientes per legem castigantur, ne peccent; perfecti autem, per gratiam ut devotius Deo vivant, admonentur. Typice per cantum qui renovatur in quarta hebdomada ante nativitatem Domini gaudium mentium perfectorum intelligimus. Si per quinque hebdomadas illi intelliguntur, qui adhuc per poenitentiam deplorant recentia peccata, merito per quatuor hebdomadas eos intelligimus qui gaudio spiritali proficiunt de virtute in virtutem, in qua videbitur Deus deorum in Sion. Isti duo ordines fuerunt in Veteri Testamento, isti sunt modo. Renovatio cantus significat gaudium electorum, qui plurimum gaudent in adventu dilecti Domini. Ad eos dicit versus, qui canitur in vespertinali officio: Rorate, coeli, desuper et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet salvatorem. Ipsi perfecti sunt coeli, ipsi sunt nubes, ipsi subtilia annuntiant instar roris de Incarnatione Domini, quando exponunt, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ipsi pluunt grossiora, quando narrant, quomodo Joseph desponsavit Mariam et Christus natus est in Bethleem et inventus est in praesepio, etc., talia. Aperta est terra, uterus scilicet sanctae Mariae virginis sine damno virginitatis: et protulit germen totius mundi odoris, qui bonus odor redolet per universum mundum. At nunc multa corda fidelium ad vocem praedicatorum calefiunt, et germinant fidem rectam in Christo proferunt gaudium, pacem, longanimitatem, et caetera germina, quae fecundat Spiritus sanctus. Alter versus in matutinali officio dicit: Vox clamantis in deserto, parate viam Domino, rectas facite semitas ejus; quod est dicere: Et bona opera satagite, et cogitationes pias. Hoc ministerium, quod praedicatores debent satagere in diebus adventus Domini, memorati versus recolunt. Quamvis cum gaudio boni servi spectent adventum Domini sui; tamen maximum gaudium recolunt in praesentia ejus. Idcirco aliqua de nostro officio reservamus usque ad praesentiam nativitatis Domini, hoc est Gloria in excelsis Deo, et clarum vestimentum Dalmaticarum: si forte nunc ita agitur, ut vidi actitari in aliquibus locis. Praeparationem nobis necessariam insinuat Paulus apostolus in memorata epistola, quae legitur quarta hebdomada ante nativitatem Domini. Nox, inquiens, praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in commessationibus; et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione: sed induimini Dominum Jesum Christum? Sicut per plures et frequentiores nuntios movetur magis ac magis animus subditi ad sollicitudinem suscipiendi praelatum: ita renovatione cantus movemur magis ac magis ad curam nostrae praeparationis in susceptionem Domini. Ideo octo dies ante Nativitatem Domini renovantur ferme tota note responsorii et antiphonae, ut per hoc frequentius nos excitemur ad purgandas omnes quisquilias turpium cogitationum ac terrenarum, et dignum habitaculum, ornatum videlicet piis cogitationibus, paremus regi regum et Domino dominantium.
7.31
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXI. De nativitate Domini.
7.31
Dei filius cum esset unigenitus filius voluit sibi fratres adjungere. Descendit ad humanum genus, et assumpsit hominem, ut faceret sibi fratres, nullum despiciens in fraterno loco suscipere, quem cognovit obedientem in mandatis praeceptorum suorum. Ut saepe dictum est, tempus praesentis saeculi tribus temporibus distinguitur, videlicet naturalis legis, et legis litterae, et Novi Testamenti, Praecipui viri naturali lege exstiterunt tres, Abraham, Isaac et Jacob. Quanquam multi forent similes illis, tamen eorum se esse Deum specialiter Deus idem saepissime memorat per Scripturam, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Istis tribus tres psalmos primae periochae nocturnalis officii deputamus: praecipue cum hi tres primi ponantur in genealogia Christi, et per hos ad memoriam reducimus omnes electos patres, qui in naturali lege fuerunt, et per Christi adventum sociati sunt choro sanctorum Angelorum, ut sicut angeli sanctae Trinitati congaudent, ita et illi congaudeant. Secunda periocha recolit eos, quos sibi Christus fratres fecit ex lege Mosaica, qui exercebantur per legem et psalmos et prophetas. Eos nihilominus perduxit ad societatem sanctorum angelorum, ut et illi congaudeant sanctae Trinitati. Adscivit sibi etiam fratres in Novo Testamento per primitivam Ecclesiam, et per gentilitatis obedientiam, et Judaicam recognitionem. Quoniam istos plus honoravit suus adventus, quam praecedentes Patres, ita ut si digni habeantur, quando transeunt de mundo, illico transferantur in coelum, et conjungantur societati sanctorum angelorum, quod longo tempore exspectaverunt patres murmurantes infra claustra inferni, ideo in illis antiphonis, quae eos recolunt, Alleluia celebratur, sicuti est: Ipse invocavit me, Alleluia: et iterum, Notum fecit Dominus*, Alleluia.
7.32
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXII. De octavis in Nativitate Domini.
7.32
Octavae ideo celebrantur, quia primis diebus concurrunt, sicut unus Dominicus dies ad alterum, qui eodem ritu celebrantur. Quando sequentia bona opera ad prima recurrunt, aliquo modo octavas exercemus. Tanta miseria fuit in hominibus ante Christi adventum, ut nemo ad eamdem innocentiam perveniret, quam habuit primus homo antequam peccaret. Nam et circumcisio, quae octava die celebratur, in recordatione primae innocentiae agebatur, id est, ut mens circumcisa esset ab omni cogitatione carnali, quamvis sit et ipsa figura futurorum virorum. Christus per baptismum restituit in genere humano eamdem innocentiam, ideoque octava die id est, Dominica ex baptismo resurrectio recolitur. Hoc est inter istos, qui primi innocentiam hominis imitantur, et illos qui in Veteri Testamento erant, quod quamvis illi justi essent tamen detinebantur infra claustra inferni ante Christi adventum: isti penetrant regna coelorum. Et quoniam ad meliorem statum vult, nos Redemptor noster perducere, quam haberet primus Adam, adhuc exspectatur octava dies, quae erit in resurrectione corporum. Primus Adam ita erat innocens, ut posset peccare, si vellet: Et nos ita accipimus innocentiam per baptismum, ut possimus peccare, et possimus velle, sed post receptionem corporum nemo poterit, nemo volet peccare. Igitur quia ad hoc institutae sunt octavae, ut redeant ad primum, oportet considerare quid in octavis Domini redeat ad primum diem nativitatis. Primo die nativitatis exivit de utero virginis, et inventus est in praesepio pannis involutus: Nunquid octava die exivit iterum de utero virginis et inventus est in praesepio et celebrata sunt ea quae de angelorum, affati leguntur prima die acta? Possumus tamen invenire, in quo congruenter octava dies congruat primae. Duas causas intelligimus in Christi nativitate: scilicet primam, Christum advenisse ad homines: secundam, homines venisse ad Christum. De qua re dicit Augustinus in libro primo de doctrina Christiana: Non enim ad eum, qui ubique praesens est, locis movetur, sed bono studio bonisque moribus. Quod non possumus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, ut vivendi nobis praeberet exemplum. Non enim aliter, quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus, ipsa cum ad nos venit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus, ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est, quam hominis. Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent, oculis etiam carneis apparere dignata est. Quia enim in sapientia Dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Non igitur per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo, venisse ad nos dicitur. Illuc ergo venit ubi erat: quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est, Christi adventum ad homines colimus in die nativitatis ejus: hominum adventum ad Christum, colimus in octavis ejus. Quod facile dignoscitur ex antiphonis quae cantantur in matutinali officio. Prima antiphona in nativitate Domini, Genuit puerpera regem, de pura nativitate Domini narrat; prima in octavis Domini, dicit, O admirabile commercium. Quando dicit, commercium, ostendit aliud dari, et aliud accipi. Dedit Christus suam deitatem, et accepit nostram humanitatem. Quod dedit colimus in nativitate ejus; et quod accepit, in octavis. Membra juncta capiti congratulantur in praesenti festivitate. De sequentibus antiphonis si quis considerare voluerit, potest cognoscere quod antiphonae de nativitate Domini suam nativitatem specialiter monstrant, et de octavis Domini, membrorum suorum copulationem. In antiphona, Quando natus es, ex persona hominis Dominus appellatur; et in novissimo homo loquitur ad Deum, Te laudemus Deus noster. Tertia, Rubum quem viderat Moyses, sic loquitur ex persona membrorum ad Dei genitricem, intercede pro nobis. Quarta habet iterum in fine, Te laudamus, Deus noster. Quinta tenet verba Joannis Baptistae quibus demonstravit utilitatem nostram, quae data est nobis ex adventu Christi, dicentis: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Antiphona quae in Evangelio dicitur, et Domini praesentiam ad homines monstrat, et hominis assumptionem ad eum. Sic enim dicit: Mirabile mysterium declaratur, hodie innovantur naturae. Quomodo innovantur naturae Gregorius Nazianzenus manifestat in libro de secundis Epiphaniis, dicens: Quid de nobis agitur, vel pro nobis? Nova quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum, et Deus homo fit. Et paulo post: Dei Filius coepit esse filius hominis, non conversus ex eo quod erat, sed assumens quod non erat, ut capi possit qui capi non poterat, et per mediantem carnem sicut velamine quodam interposito, alloqui nos possit. Quoniam quidem ferre sinceram divinitatis ejus naturam non erat corruptibilis hujus nostrae fragilisque naturae, idcirco ergo incommixta miscentur, et non solum nativitati nostrae Deus vel carni superna mens, vel tempori illud quod ante omne tempus est, verum etiam virginitati partus imponitur, et impassibili passio conciliatur et immortali mortis poculum propinatur. Sequitur in antiphona: id quod fuit, permansit; hoc est, verbum quod se nobis voluit demonstrare per materiam carnis, ut fuit incommutabile lumen et Deus aeternus, sic permansit, non mutatum in aliquam creaturam. Sequitur. Et quod non erat, assumpsit. His verbis monstratur assumptio hominis: quoniam Christus hominem dignatus est assumere in unam eamdemque personam Dei, merito membra capitis dicuntur transisse in Deum. Unde Augustinus in sermone vicesimo sexto super Joannem: Quid est ergo credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire et ejus membris incorporari. Sequitur: Non commixtionem passus, neque divisionem; scilicet non est passus illam commixtionem quam dicit Sabellius in unam personam Patris et Filii, neque illam divisionem quam blaterat Arius. De circumcisione Domini me abunde facit securum lucubratio sanctorum interpretum.
7.33
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIII. De Theophania et Ὑπαντή.
7.33
Unum omittimus in Theophania ex his quae celebramus in nativitate Domini, id est, invitatorium. Saepe dictum est quod institutor officii, in quantum potuit, actionem omnem illius temporis quando illa agebantur quae recolimus in usitato officio, voluit ad memoriam nobis reducere. Igitur quia voluit in isto distinguere nostram bonam invitationem, qua invitantur et excitantur fideles ad Deum deprecandum, ab invitatione Herodis, qui propterea congregavit scribas et principes Judaeorum, ut sciret ubi Christus nasceretur, quem cogitabat interficere, invitatorium officii praesentis omisit. Praesens officium nocturnale certat intimare tria insignia nobis manifestata per adventum Christi, id est, adventum Magorum, et baptismum Christi, et miraculum ex aqua factum a Christo. De secundo et tertio summatim memoratur in tertia nocturna, et in antiphona, Hodie coelesti sponso juncta est Ecclesia. Aperte vero et plene de adventu Magorum canit in duabus superioribus nocturnis. Nam et hoc videtur ordini potissimum congruere caeterorum officiorum. Verum officium quod in nocte nativitatis ejus canitur, de infantia ejus resonat. Memoria quae recolit per officia cantorum de octavis Domini et circumcisione ejus, et scintillas mittit de infantia, similique modo quod agitur in Ὑπαντή. Idcirco congruebat ut praesens officium plurimum illa tangeret quae circa infantiam ejus gesta sunt. Nec non et apostolici viri satagebant baptismum generalem transferre de praesenti festivitate in festivitatem Paschae et Pentecostes; quem propterea multi certabant frequentare in ista festivitate, quia in ipsa a multis creditur Dominus baptizatus esse a Joanne. Unde potest videri ab officio praesentis summatim dictum esse de baptismo ejus, et plene de adventu Magorum. Ut plenius haec clarescant, insero quod S. Leo papa scripsit de memoratis festivitatibus, dicens in capitulo octavo Decretalium: Ordo rerum per Jesum Christum Dominum nostrum temporaliter gerendarum in incarnatione Verbi sumpsit exordium. Unde aliud tempus est, quo, annuntiante angelo, beata virgo Maria fecundandam se per Spiritum sanctum credidit et concepit; aliud quo, salva integritate virginea, puer editus, exsultante gaudio coelestium ministrorum, pastoribus indicatur; aliud, quo infans circumciditur; aliud, quo hostia pro eo legalis offertur; aliud, cum tres Magi, claritate novi sideris incitati, in Bethlehem ab Oriente perveniunt, et adorant parvulum, mystica munerum oblatione venerantur. Nec iidem sunt dies quibus impio Herodi, ordinata divinitus in Aegyptum translatione, subtractus est, vel quibus ab Aegypto in Galilaeam, mortuo persecutore vocatus est. Inter has autem dispensationum varietates accedunt augmenta corporea. Crescit Dominus, sicut evangelista testatur, profectibus et aetatis gratiae. Tertia nocturna praesentis festivitatis recolit tres terminos credentium, id est, populi Judaici ante receptionem gentilium; gentilis populi post repulsionem Judaicae plebis, iterum populi Judaici in finem mundi. In prima nocturna recolitur intellectus Magorum, qui Christum intellexerunt Deum esse. In secunda nocturna idem intellectus, qui conspicit Christum regem esse; in tertia, qui conspicit Christum ad hoc venisse, ut doceret homines suo baptismo necessarium eis esse baptizari, et per baptismum mori patri diabolo et operibus ejus, et pompis ejus: in baptismo Christi mors et sepultura ejus recolitur. Hanc tertiam periocham recolimus per introitus missae ab octavis Theophaniae usque in Praesentationem Domini, nisi forte anticipet nos tempus Septuagesimae. Primus introitus est post octavas Theophaniae, juxta ordinem Antiphonarii nostri: In excelso throno vidi sedere virum, quem adorat multitudo angelorum. Apostolorum et apostolicorum virorum est ista visio, hoc est, ut mente intelligant eumdem Dominum, qui a Magis adoratus est quasi infans, et cujus praesentatio isto in tempore exspectatur usque ad quadragesimam diem nativitatis gubernare virtutes coelorum, et ab his adorari. Secundus est, Omnis terra adoret te, Deus, qui pertinet ad multitudinem credentium, ut quem primo adoraverunt tres Magi, postea adorent omnes credentes ex Asia, et Africa, et Europa. Jam circa hebdomadam in qua celebratur Praesentatio Domini, cantatur, Adorate eum, omnes angeli ejus. Unde dicit Apostolus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum. Quod ita exponit Ambrosius in Epistola ad Philippenses. Hoc enim illi donatur, ut omnes illud adorent, et ut omnes Deum confiteantur Jesum Christum in gloria Dei Patris effectum, hoc est, talem potitum gloriam qualem fas est illum qui sibi patrem ascribit Deum, potiri, propter illam copulationem quam habet ad Unigenitum. Et post pauca: Coelestium quidem invisibilium virtutum. Et Petrus de eodem Filio Dei: dicit: Profectus, inquit, in coelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus. Unde Beda in tractatu Epistolae ejusdem Petri: Nulli dubium quin Filio Dei semper erant angeli et omnes Patris coelestis virtutes ac potestates subjectae, quem cum Patre et Spiritu sancto unum sine initio Deum laudant, tremunt, adorant. Sed necessario admonendum beatus Petrus aestimavit, quod assumpta humanitas in tantam sit gloriam resurgendo sublimata, ut incomparabili culmine omni Angelicae dignitatis potentiae praeferatur. Iste introitus aut intra se habet Ὑπαντή, aut initium possidet infra octo dies ejusdem Ὑπαντή, nisi per anticipationem Paschae praecurrat Septuagesima. Memorati introitus beneficia Christi insinuant praestita nobis ad laetificanda corda nostra. Idcirco cum duobus cantamus offertoria, Jubilate. Laetari enim nos oportet, quia non solum de inferno inferiori beneficia Christi nos liberant, sed etiam de claustris inferni, et perducunt usque ad visionem sempiternae gloriae. Unde versus responsorii qui cantatur in hebdomada Ὑπαντή dicit: Quoniam aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. De quo ita Augustinus in tractatu Psalmorum: at vero cum venerit judicare cum angelis suis, quando congregabuntur ante eum omnes gentes. Et post pauca: Aedificavit Dominus Sion et videbitur in gloria sua, qui in illa primo visus est in infirmitate sua. Ex hoc versu possumus conjicere institutorem officiorum insinuare voluisse praesentationem Domini in templo excitare nos ad praesentationem sibi et Patri. Quadraginta dies, in quibus exspectatur Domini praesentatio, omnem statum sanctae Ecclesiae demonstrant hic in praesenti saeculo, quandiu necesse est ei per quatuor partes mundi satagere, ut impleat decem praecepta legis, hoc est, ut juste et pie vivat in hoc saeculo exspectans beatam spem, quando videat Dominum in gloria sua et choros angelorum adorantes Deum. Eamdem perseverantiam in bono studio figurat tunica talaris quam induit Joseph in praefiguratione corporis Christi, et nos clerici eam portamus sive in quotidiano usu, sive in ecclesiastico. Ex ea nempe admonemus populum Dei ut usque ad finem mundi satagat se operire bonis operibus. Unde Gregorius in primo libro de Moralibus: Nam quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim propensa tunica talum corporis operit, cum bona actio ante Dei oculos usque ad vitae terminum tegit. Hoc est cereos accensos manibus portare in Ὑπαντή, quod est in praesentatione sui unumquemque secum habere opera sua, in quibus clarus et lucidus appareat in coetu sanctorum angelorum, in quorum commemoratione celebratur in nocturnali officio Ὑπαντή novenarius numerus. Post commemorata officia, veniente Septuagesima, mutamus cantum laetitiae in tribulationem, ut ex eo trahamus ad nostram memoriam, cui affectui debitores simus ex nostris meritis, et ut e ducatu humilitatis perveniamus ad passionem Domini.
7.34.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIV. De octavis Theophaniae.
7.34.1
Natus est Christus ex Maria virgine temporaliter, non propter se, ut tunc inciperet esse, quasi non antea esset: ante omnia tempora fuit cum Patre, per quem haec omnia tempora creata sunt; sed ut mentibus nostris nova lux appareret, per quam reverteremur ad Creatorem nostrum, qui eramus in tenebris. Simili modo baptizatus est, non quod eguerit baptisterio, ut in eo ablueret sua peccata, quae nulla erant, sed ut formam daret suae Ecclesiae, quomodo quaereret ablui sua peccata. Unde ipse dicebat in Evangelio: Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Mortuus est Christus, ut suum corpus, quod est sancta Ecclesia, morti moreretur. Erat prius genus humanum Deo mortuum, quia morti obediebat; vivebamus morti, cum ei serviebamus; morimur morti, cum ei renuntiamus. Ut ad memoriam reducamus quod Christus propterea passus sit ut nos moreremur peccato, in quarta feria ante Coenam Domini et nostra mortificatio recolitur in aliquibus officiis, et Domini passio legitur. Unde dictum est in jam scripto libello de quinta varietate: Si sequerentur dies post sextam feriam in quibus oporteret tristari, forte octavas passionis Domini celebrassemus, hoc est, per celebrationem officii ad memoriam reduceremus morti obnixe mori nos debere. Moritur homo luxuriae, qui castitatem servat; moritur invidiae, qui castitate pollet; moritur incredulitati, cujus cor fide mundatur.
7.34.2
In duabus lectionibus quae leguntur in sexta feria passionis Domini, animadvertimus duas mortes in eodem die celebratas. Lectio de Exodo Christi mortem manifestat; de Osee vero, membrorum suorum, de quibus dicit Paulus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Tractus qui sequitur post lectiones, Qui habitat in adjutorio Altissimi, informat omne praesidium quo adjuvantur a Domino sancti in certamine positi. Hunc psalmum congruit potissimum meditari, cum quis periculis appropinquat et circumdatur insidiis aut angustiis, velut bestia multis laqueis irretita, ut possit audiri a Domino: Invocabit me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione. Idcirco nunc cantatur ex persona membrorum, quia affectum illorum non dedignatus est Dominus in se assumere. Cantatur et per singulas noctes propter timores nocturnos, vel quia somnus habet imaginationem mortis. In passione, Salvatoris nostri paries inimicitiarum ruptus est, et conjuncti sunt duo populi in uno lapide angulari, quod non potuit fieri, nisi gentilitas prius moreretur morti vitiorum. Quoniam ista non proposuimus hic inquirere, sed precamur supplices ut ab eo spiritu inserta sint qui ubi vult spirat; nunc ad propositum redeundum est. In Theophania celebramus quomodo Dominus a Magis sit inquisitus, et inventus, ac adoratus; quomodo laetati sint convivae in nuptiis; quomodo sit baptizatus. Quae omnia possumus dignoscere ex antiphonis quae cantantur in matutino. In octavis ejus celebratur res pro qua Christus baptizatus est, hoc est, nostrum lavacrum, per quod nostra peccata abluuntur, quale est illud de prima antiphona in octavis Theophaniae: Veterem hominem renovans Salvator, et in secunda: Te qui in spiritu et igne purificas humana contagia, Idipsum poterit reperire diligens inquisitor in sequentibus. Quia duo praecepta sunt dilectionis, Dei scilicet et proximi, sicut honorando baptismum Christi Dei et Salvatoris nostri celebravimus in Theophania, celebremus et nostrum initiatum jam in capite nostro in octavis Epiphaniae, hoc est, ad memoriam reducamus qua de causa Christus baptizatus sit, scilicet quia necesse erat ut baptizaremur. Et quid prosit baptismus antiphonae monstrant in octavis Theophaniae. Unde dicit una ex illis: Baptizato Domino, facta est peccatorum nostrorum remissio. Ὑπαντή non habet octavas, quoniam legaliter praesentatus est in templo Christus. Ad quod nullus doctor nos coarctat, ut infantes nostri quadragesima die nativitatis suae praesententur in templo.
7.35
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXV. De natalitiis sanctorum.
7.35
Quae sint natalitia sanctorum, ex uno responsorio qui cantatur in festivitate beati Stephani, cognoscere possumus. Dicit responsorius: Hesterna die natus est Dominus in terris, ut Stephanus nasceretur in coelis. Natalitia sanctorum nativitates eorum monstrant, quibus nascuntur in societatem novem ordinum angelorum, et in societatem sanctorum Patrum naturalis legis, et legis litterae, et Novi Testamenti. Propter gloriam Novi Testamenti continent antiphonae de tertia periocha Alleluia, veluti sunt: Exaltabuntur cornua justi, Alleluia. Lux orta est justo, Alleluia. Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus, Alleluia. In festivitatibus quas recolimus, recolimus per novenarium numerum, stantes oramus, recolendo sanctam societatem angelorum et Patrum sanctorum, qui jam sunt in laetitia sempiterna.
7.36
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVI. De octavis natalitiorum sanctorum.
7.36
Solemus octavas natalitiorum aliquorum sanctorum celebrare, eorum scilicet quorum festivitas apud nos clarior habetur, veluti est in octavis apostolorum Petri et Pauli, et caeterorum sanctorum, quorum consuetudo diversarum Ecclesiarum octavas celebrat. Si non valemus omnium sanctorum natalitia celebrare, quanto minus octavas eorum? Non est nobis disserendum quae Ecclesiae illas vel illas colant octavas, sed quid nobis innuant ipsae octavae. In natalitiis sanctorum frequentamus receptiones illas in quibus animae sanctorum recipiuntur quando exeunt de corpore. De his receptionibus dicit Augustinus in sermone quadragesimo sexto super Joannem: Sicut ergo diversae custodiae agentium in+ officia, sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives; sed ille in sinu Abrahae, ille ubi sitiret et aquae guttam non inveniret. Habent ergo omnes animae( ut ex occasione instruam charitatem vestram), habent omnes animae cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas; habent gaudium bonae, et malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti patriarchae, prophetae, apostoli, martyres, boni fideles, omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus. Promissa est enim resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum angelis: hoc omnes simul accepturi sumus. Nam requiem, quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt patriarchae, videte ex quo requiescunt: posteriores prophetae, recentius apostoli, multo recentius martyres sancti, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie tam diu sunt, alii non tam diu, alii annis paucioribus, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt simul omnes, quod promissum est accepturi sunt+. In natalitiis sanctorum memoratae requiei congratulamur; in octavis vero eorum, resurrectioni corporum. Quo honore digna sit octava dies, liber Leviticus monstrat, et quid habeat in mysterio. Hesychius presbyter tractat super eumdem Leviticum in libro sexto: dicit Leviticus: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: A quinto decimo die mensis hujus septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino. Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo, et septem diebus offeretis holocausta Domino; dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus. Unde dicit memoratus Hesychius: Et primam autem septem dierum celeberrimam atque sanctissimam appellavit. Qui enim scit praesentibus tanquam tabernaculo uti, prima dies, id est, initium et principium, a sanctificatione vacationis incipit. Propterea et nimis consequenter ait: Omne opus servile non facietis, quia nulli in saeculo serviunt qui tanquam tabernaculum et transitoria ea quae in eo sunt, intendunt. Sed et septem diebus holocausta offerri praecepit, ostendens oportere per omne tempus perfectam conversationem sequi. Quando ergo istam praesentem vitam percurrerimus, tunc celeberrimum atque sanctissimum octavum diem, saeculum videlicet futurum, habebimus. Et infra: Die autem primo requies, et in octava die requies, non jam septimo, cum numero septem dierum festivitatem agi proposuisset, sed octavo. Primum quidem, quia his qui secundum litteram legem tenent, festivitatem celebrare non licet. A novo enim segregatus est populo qui scit legem secundum spiritum accipere, et octavum honorare, quem diximus significare mortuorum resurrectionem.
7.37.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVII. De observatione dierum per annum.
7.37.1
Ubi sanctus Hieronymus exponit illud ad Galatas: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis, ibi sententiam Christianorum subnectit contra eos qui volunt nobis opponere quod observemus dies et tempora, unde arguti sunt a Paulo neoterici Christiani. Dicit inter alia ita: Dicat aliquis, Si dies observare non licet, et menses, et tempora, et annos, nos quoque similiter crimen incurrimus, quartam sabbati observantes, et parasceven, et diem Dominicam et jejunium quadragesimae, et Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum diversa in honore martyrum tempora constituta. Ad quod qui simpliciter respondebit dicit: Non cosdem Judaicae observationis dies esse, quos nostros. Nos enim non azymorum Pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis, nec septem juxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecosten, sed Spiritus sancti veneramur adventum, et ne inordinate congregati populi fides minueretur in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter veniremus, non quod celebrior sit dies illa qua convenimus, sed quacunque die conveniendum sit, ex conspectu mutuo laetitia major oriatur. Qui vero oppositae quaestioni acutius respondere conatur, ille affirmat omnes dies aequales esse, nec Parasceve tantum Christum crucifigi, et die Dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem, et semper eum carne vesci Dominica. Jejunia autem et congregationes inter dies propter eos a viris prudentibus instituta sunt, qui magis saeculo vacant quam Deo; nec possunt, imo nolunt, toto in ecclesiam vitae suae tempore congregari, et ante humanos actus Deo orationum suarum offerre sacrificium. Quotus enim quisque est qui saltem haec pauca, quae statuta sunt, vel orandi tempora, vel jejunandi, semper exerceat; itaque sicut nobis licet vel jejunare semper, vel semper orare, et diem Dominicam accepto Domini corpore indesinenter celebrare gaudentibus, non ita et Judaeis fas est omni tempore immolare agnum, Pentecosten agere, tabernacula figere, jejunare quotidie.
7.37.2
Post enumerationem temporum quae observabantur tempore in illo, quando beatus Hieronymus haec scripsit, illata est causa quare Christiani tempora memorata observantes, crimen non incurrant: hoc est, qui simpliciter respondebit, dicit, Non eosdem Judaicae observationis dies esse quos nostros, et caetera quae sequuntur. Et iterum infra: Qui vero oppositae quaestioni acutius respondere conatur, illud affirmat, omnes dies aequales esse, nec Parasceve tantum Christum crucifigi, et die Dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem, et semper eum carne vesci Dominica. Superior excusatio, in qua dicitur, non eosdem dies esse in observatione apud nos qui apud Judaeos observantur, aliquod nobis supplementum accommodat, qui propterea tempore passionis Domini omittimus salutationem solitam quia Judas salutavit Dominum falso, et genuflexionem in oratione die Parasceves, quae fit pro Judaeis, quia Jesu illudendo genuflectebant, et in oratione duodecim lectionum, quando memoratur passio trium puerorum in fornace, quia nolebant poplite flexo adorare statuam Nabuchodonosoris cum perfidis, et invitatorium in diebus Passionis Domini, quando videlicet congregabantur ad pessima consilia de nece Domini. Similiter in Theophania invitatorium omittimus, quando Herodes congregavit sapientes Judaeorum pravo animo ad inquirendum ubi Christus nasceretur. Quartam feriam et Parasceven, et diem Dominicam, et jejunium quadragesimae, et Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum diversa in honore martyrum tempora constituta observamus. Quartam feriam observamus, quia, ut ait Augustinus ad Casulanum, in ea die congregati sunt Judaei, et consiliati sunt de nece Salvatoris. Parasceven, quia in eo passus est idem Salvator. Quoniam isti dies antiquitus erant in observatione ritus Romanae Ecclesiae obtinuit ut iisdem diebus mutaret officia, et missam celebraret hora nona, per quod forinsecus populus congregaretur in unum, quando aliqua causa nova imminebat ad deprecandum in quibus observatio celebrabatur. Unde dicit Hieronymus memoratus in superioribus: Jejunia autem et congregationes inter dies propter eos sunt a viris prudentibus instituta, qui magis saeculo vacant quam Deo, nec possunt, imo nec volunt, toto in ecclesiam vitae suae tempore congregari, et ante humanos actus Deo orationum suarum offerre sacrificium. Quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca, quae statuta sunt, vel orandi tempora, vel jejunandi, semper exerceat? et reliqua. Habemus ex Romano Ordine sabbati diem in observatione, quem non computavit Hieronymus in ordine dierum observationis. Novimus enim ex multis auctoribus quod dies sabbati, sicut quarta sabbati, et sexta inclusa erat jejunio apud Romanos, et in eo officium mutatum saepe habemus, sicut in quarta et sexta sabbati, et praecipue in ea benedictio datur, quia ipsa est quam benedixit Dominus, et proprie significatio ad Spiritum sanctum pertinet, qui est septiformis. Unde cum et Pater spiritus sit, et Filius spiritus sit, quoniam Deus spiritus est, et Pater sanctus, et Filius sanctus sit, proprio tamen nomine amborum spiritus vocatur Spiritus sanctus. De eodem sabbato diverso modo observatum est apud Orientes, et apud aliquos Occidentes, nec non et apud Romanam urbem. De qua re sufficienter a S. Augustino tractatum est in epistola ad Casulanum presbyterum, de quibus pauca hic inseram: De varietate, inquit, ad Casulanum de Urbico. Non tibi persuadeat urbem Christianam sic laudare sabbato jejunantem, ut cogaris orbem Christianum damnare prandentem. Et iterum ex responsione sancti Ambrosii in eadem epistola, qui inquit: Quando hic sum, non jejuno sabbato; quando Romae sum, jejuno sabbato. Et ad quamcunque Ecclesiam veneritis, ejus morem servate, si pati scandalum non vultis aut facere. Scriptum est in Vita beati Ambrosii quod ipse Ambrosius jejunaret caeteteros dies hebdomadae, sabbato et Dominico pranderet. Quare prandio uteretur in sabbato aut in Dominica, memoratus Augustinus monstrat in memorata epistola, scribens de sabbato sic: Quibus autem diebus non oportet jejunare, et quibus oporteat, praecepto Domini vel apostolorum, non invenio definitum. Ac per hoc sentio quidem non ad obtinendam veritatem, quam fides obtinet, atque justitiam, in qua est pulchritudo filiae regis intrinsecus; sed tamen ad significandam requiem sempiternam, ubi est verum sabbatum, relaxationem quam constrictionem jejunii aptius convenire. Et infra: Duo quippe sunt quae justorum beatitudinem et omnis miseriae finem sperare faciunt: mors et resurrectio mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per prophetam: Plebs mea, intra in cellaria tua abscondere pusillum, donec pertranseat ira Domini. In resurrectione autem in homine toto, id est, in carne et spiritu, perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum duorum utrumque ad significandum non putaretur labore jejunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto uno paschali sabbato, quo discipulorum, sicut diximus, luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore significandus. Huic enim sensui potest congruere, quando festivitates sanctorum celebramus, ut in prioribus festivitatibus congratulemur animabus sanctorum, et in octavis eorumdem sanctorum, resurrectioni corporum. Pro hac re solebant omnes Romani omnia sabbata jejunare, quam modo dixit Augustinus in uno sabbato observari. Propterea dico praeteritum, quia nescio quomodo nunc agunt. Si quis voluerit episcoporum Ambrosium imitari, usquequaque non erit extorris a consortio sanctorum. Ponatur populus in doctrina sancti Augustini, ubi dicit in memorata epistola: Libenter acquiescas episcopo tuo in hac re, noli resistere, et quod facit ipse, sine ullo scrupulo vel disceptatione sectare.+ Ut omnis disceptatio dyscolis absit propter diversa haec jejunia, dummodo teneatur fides, spes, et charitas in idipsum, quibus omnis doctrina prophetarum et scientia Scripturarum servit, repetit versum saepe sanctus Augustinus in memorata epistola, Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate. Observatur etiam apud nos in aliquibus locis unus dies, id est, secunda feria, qui non est deputatus in observatione a memoratis auctoribus, id est, a sancto Innocentio, et sancto Ambrosio, et sancto Augustino, nec non et beato Hieronymo, quem adhuc solent nostri principes in jejunio libare, quando indicitur triduanum jejunium instar Ninivitarum. Quod, ut reor, potest habere normam a praedicatione Pauli, qui dixit: Alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem. Tamen exponens illud Ambrosius, de caeteris silet, quartam et sextam sabbati introducit, juxta morem quem tenebat populus, qui ei tunc notus erat. Verius tamen implent quod dicit Paulus, qui inter Dominicum diem et tertiam sabbati refectionis, medium jejunabant secundam sabbati; iterum inter tertiam sabbati et quintam refectionis jejunant quartam; et iterum inter quintam sabbati et septimam refectionis jejunant sextam, dies Dominicus interdictus est ad jejunandum in libro qui proprie vocatur Canones. Rationem interdictionis S. Augustinus aperit in memorata epistola ad Casulanum: Die, inquit, Dominico jejunare scandalum magnum est, maxime posteaquam innotuit detestabilis multumque fidei catholicae Scripturisque divinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam legitimum constituerunt diem, per quod factum est ut jejunium diei Dominici horribilius haberetur. Sanctus Hieronymus unam quadragesimam ponit in observatione: nos observamus tres quadragesimas, id est, ante Pascha Domini, circaque festivitatem sancti Joannis, et ante nativitatem Domini. Sit a piis mentibus frequentatum apud nos: apud sanctum Hieronymum manifestum est quod Montanus haereticus illam observationem trium quadragesimarum statuerit apud suos, id est, tres quadragesimas per annum. Apud nos quoque non est dubium quin praeparare nos debeamus in adventu Domini multis piis operibus. Natalitia sanctorum observantur apud nos, de quibus dicit Augustinus in memorata epistola: Diebus Dominicis omnibus et quinquaginta post Pascha, et per diversa loca diebus solemnibus martyrum, et festis quibusque prandetur, solemus post octavas nativitatis Domini, octavas celebrare S. Stephani, et S. Joannis evangelistae, atque Innocentum ut earum octavarum cantu perveniamus ferme usque ad vigilias Theophaniae. De jejunio quod facimus ante ascensionem Domini, manifestum est a quo auctore habeat exordium, de quo nihil dicendum est, quoniam dicit idem beatus Augustinus: In his enim rebus de quibus nihil certi statuit Scriptura divina, mos populi Dei et instituta majorum pro lege tenenda sunt. Tamen non possumus dicere quod de laetitia dierum Pentecostes non sit scriptum a sanctis auctoribus.
7.38
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXVIII. Quando celebrantur divina mysteria, qua reverentia et metu standum sit in ecclesia.
7.38
Quoniam de natalitiis sanctorum pauca praelibavimus, juvat subnectere verba S. Joannis Chrysostomi, ut his admoneat quomodo meipsum debeam coercere a superfluis verbis et risu, quando coram sancto altari astitero. Dicit idem in tractatu duodecimo super Epistolam ad Hebraeos: Stat sacerdos Dei, orationem offerens cunctorum; tu autem rides, nihil timens? Et ille quidem tremens pro te orationem offert, tu autem contemnis? Non avertis Scripturam dicentem, Vae contemptoribus? Non contremiscis? Non colligis temetipsum? Et in aulam quidem regiam intraturus, et habitu, et oculis, et incessu, et cunctis aliis componis et ornas temetipsum; huc autem ingressurus, ubi vere est aula regia, et talis qualis coelestis est, rides? Atque scio quidem quia tu non vides, audi tamen quia angeli praesentes sunt ubique et maxime in domo Dei astant regi, et omnia plena sunt incorporeis illis virtutibus. Iste mihi sermo etiam ad mutieres dicitur. Et ante viros quidem non citius hoc audent facere, ac si faciunt, non tamen semper, sed in tempore remissionis. Hic autem et velas et obnupis caput tuum. Dic mihi, rides, o mulier, in ecclesia sedens? Ingressa es confiteri peccata tua, procidere Deo, postulare et deprecari pro delictis tuis, et cum risu hoc facis? Quomodo ergo eum propitiare poteris? Et quid malum est risus, inquit? Non est malus risus. Itane non est malum; sed valde malum, importuno tempore immo erate? Risus enim inest nobis, ut quando amicos viderimus post multum temporis, hoc facimus quando aliquos delinquentes et timentes ut foveamus eos risu, non ut cogamus nos ipsos, et semper rideamus. Risus inest animae nostrae ut remissionem habeat aliquando anima, non ut diffundatur.
7.39
LIBER QUARTUS. CAPUT XXXIX. Iterum de tonsura clericorum.
7.39
Memini me dixisse in superioribus dubitando, utrum corona clericorum nostrorum formam primo acciperet a sancto Petro, an a successoribus ejus, scilicet episcopis urbis Romae. Reperi postea auctoritatem hujusce rei Bedae famuli Dei in Historia Anglorum, capitulo vigesimo primo, ex epistola Ceolfrid abbatis ad Aytanum regem Pictorum. Verum etsi profiteri nobis liberum est quia tonsurae discrimen non noceat quibus pura in Deum fides et charitas in proximum sincera est maxime cum nunquam Patribus catholicis sicut de Paschae vel fidei diversitate conflictus, ita etiam de tonsurae differentia legatur aliqua fuisse controversia. Inter omnes tamen quas vel in Ecclesia, vel in universo hominum genere reperimus tonsuras, nullam magis sequendam nobis amplectendamque jure dixerim, quam in capite suo gestabat ille cui se confitenti Dominus ait: Tu es Petrus; nullam magis abominandam detestandamque merito cunctis fidelibus crediderim ea quam habebat ille cui gratiam Spiritus sancti comparare volenti idem Petrus ait: Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri, non est tibi pars neque sors in sermone hoc. Neque vero ob id tamen in coronam attondemur, quia Petrus ita attonsus est, sed quia Petrus in memoriam Dominicae passionis ita attonsus est. Idcirco et nos qui per eamdem passionem salvari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in vertice, summa videlicet corporis nostri parte, gestamus. Sicut enim omnis Ecclesia quia per mortem sui vivificatoris Ecclesia facta est, signum sanctae crucis ejus in fronte portare consuevit, ut crebro vexilli hujus munimine a malignorum spirituum defendatur incursibus, crebra hujus admonitione doceatur, se quoque carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere debere: ita etiam oportet eos qui vel monachi votum, vel gradum clericatus habentes altioribus se necesse habent pro Domino continentiae frenis astringere, formam quoque coronae, quam ipse in passione spineam portavit, in capite, ut spinas et tribulos peccatorum nostrorum portaret, id est, exportaret et auferret a nobis, suo quemque in capite per tonsuram proferre, ut se etiam irrisiones et opprobria pro illo libenter ac prompte omnia sufferre ex ipso etiam frontispicio doceant, ut coronam vitae aeternae, quam promisit Deus diligentibus se, semper exspectare, proque hujus perceptione et adversa mundi se et prospera contemnere designent. Dicit idem Beda de tonsura in Vita venerabilis et sanctissimi Cuthberti episcopi: Postquam servitutis Christi jugum tonsuraeque Petri formam in modum coronae spineae caput Christi cingentis, Domino adjuvante, susceperat, etc. Sufficiant haec ad demonstrandum quid memoratus Dei famulus Beda de auctore coronae nostrae sentiret.
7.40
LIBER QUARTUS. CAPUT XL. Mentio iterum qua hora diei missa sit celebranda a libere vacantibus.
7.40
Retulimus in hujusce operis verbis prohibitum esse ab apostolicis viris celebrari ante horam tertiam et missam, tamen indidi quod vidi, hoc est, Leonem nuper missam celebrare diluculo. Additum est in Gestis pontificalibus qua de re missa celebranda sit circa horam tertiam, scilicet, quia eadem hora Dominus crucifixus est linguis Judaeorum. Addimus etiam propter nostram consuetudinem inolitam, sexta hora rationabiliter posse missam celebrari, quia sexta hora diei Dominus crucifixus est manibus persecutorum; similiter et hora nona, quia tunc emisit spiritum. Manifestum est missam celebrari praecipue in recordatione passionis Domini nostri Jesu Christi: in cujus commemoratione agatur, ex ipsis verbis quae in canone leguntur manifeste liquet. Haec, inquit, quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Unde et memores sumus, Domine, nos tui servi, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri, tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis. Quae aguntur in celebratione missae post initiatum canonem, Domini passionem et resurrectionem, ac in coelos ascensionem recolunt, de quibus omnibus quae mihi occurrerunt tetigi, quando de officio missae scripsi. Postea recordatus sum sanctum Gregorium insinuasse nobis Cassium Narnensem episcopum accedere hora tertia ad missarum solemnia, quod diligenti cura studui hic inserere, ut meipsum admonerem quamvis vidissem Apostolicum Leonem diluculo missam celebrasse, seu caeteros presbyteros in Romana Ecclesia, non tamen excidisse a S. Gregorio, quod hora tertia celebranda esset missa, praesertim cum idem papa referat in homilia sua habita in basilica S. Sebastiani die festivitatis ipsius, memorato Cassio episcopo mandatum esse ut instaret operi quod operabatur, per presbyterum quemdam, Domino nostro Jesu Christo dicente, Age quod agis, operare quod operaris, non cesset manus tua, non cesset pes tuus, natali Apostolorum venies ad me, et reddam tibi mercedem tuam.+ Quid idem episcopus ageret idem S. Gregorius manifestat in eadem homilia, scilicet, missam quotidie celebravit. Et qua hora ad missam iret in sequentibus aperit, dicens: Quibus auditis, episcopus in oratione secum magna cordis contritione prostravit; et qui oblaturus sacrificium ad horam tertiam venerat, hoc pro extensae orationis magnitudine ad horam nonam usque protelavit. Ut opinor S. Gregorius eamdem horam voluit celebrare in celebratione missae, quam cognovit acceptabilem esse Domino per exhortationem factam ab eo ad illum episcopum, quem dixit ad horam tertiam venisse ad missarum solemnia, salvo tamen constituto circa horam nonam per dies abstinentiae. Si enim in caeteris horis ex constituto agitur missa, ratio quaedam adest qua defendatur eadem hora, veluti est in nativitate Domini, in qua nocte celebratur missa propter nativitatem panis, qui nunc quotidie manditur ex altari, sive propter concentum angelorum, quod jam retulimus. In eodem mane celebratur missa propter exortum novae lucis, seu propter visitationem pastorum ad praesepe Domini, in quo invenerunt pabulum, unde quotidie sanctorum animae reficiuntur. Similiter habemus officia constituta in festivitate Joannis evangelistae, et Joannis Baptistae primo diluculo, qui utrique ex utero matris, id est, ab accepto lumine hujus mundi, in semetipsis sacrificium singulare quoddam Deo obtulerunt: Joannes evangelista obtulit ab initio hujus lucis virginitatis sacrificium; Joannes Baptista sacrificium abstinentiae, qui nec vinum bibit nec siceram, et Nazaraeus permansit omni tempore. In nocte sancta resurrectionis Domini missam celebramus propter eamdem resurrectionem, quae in ea completa est, et propter visitationem sanctarum mulierum ad sepulcrum Domini
7.41
LIBER QUARTUS. CAPUT XLI. De exsequiis mortuorum.
7.41
Aperte dominus Beda declarat in exsequiis sancti Cuthberti quomodo vestiri oporteat sacerdotem defunctum. Ita enim scribit de ejus exsequiis. Postquam ergo sanctae memoriae Cuthbertus episcopus peracta communione, elevatis oculis et manibus ad Deum, commendans ei animam suam, emittens spiritum, sedensque sine gemitu obiit in vita patrum, a navigantibus ad insulam nostram delatus, toto corpore levato, capite sudario circumdato, oblata super pectus sanctum posita, vestimento sacerdotali indutus in obviam Christi calceamentis suis praeparatus, in sindone cereata involutus, animum habens cum Christo gaudentem.* Non est dubitandum quin ipse mos esset apud Romanam Ecclesiam in hac re, qui apud Anglos fuit, praesertim cum ex illa primum episcopum Augustinum haberent Angli Saxones, et eo tempore quando celeberrima fuit Romana Ecclesia propter auctoritatem doctissimi ejus episcopi Gregorii, et postea ex eadem Ecclesia habuerunt archiepiscopum Theodorum in utraque lingua, scilicet Graeca et Latina, peritissimum. Sed mirari coepi quid vellet dominus Beda dicere, ubi dixit,« in obviam Christi calceamentis suis praeparatus,» utrum vellet dicere quod cum eodem vestimento resurrecturus esset Cuthbertus, an moribus bonis, qui designantur per vestimenta. Interim occurrit mihi cogitare de Christo, utrum ille vestitus esset vestimentis aliquibus postquam resurrexit a mortuis, et si fuit, utrum cum ipsis ascenderet in coelum, an solo naturali corpore, quod spiritale erat. Coepi cogitare utrum illis duobus qui eum in via conspexerunt apparuit vestitus, quando eum cogitabant peregrinum esse, etiam et Mariae Magdalenae, quando eum credidit hortulanum esse, similiter et discipulis quando cum eis comedit et bibit, vel ubicunque apparuit eis. Similiter cogitavi quod angeli apparuissent vestiti. Unde legitur de illis secundum Joannem, Vidit angelos in albis sedentes. Et in die assumptionis ejus ad coelos legitur: Ecce duo viri astiterunt, juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Et hic nescio utrum vestitus tunc esset an non. Scimus enim dixisse angelos eum in ea forma venturum esse ad judicium, qua tunc ascendit ad coelos; simili modo cogitavi, quando transfiguratus est in monte, non amisisse eum vestimenta sua, sed ea facta esse alba sicut nix. Post hoc occurrit quod primi homines, Adam et Eva, nudi erant antequam peccarent; ad quorum conditionem nos venit revocare Redemptor noster, sed multo meliorem. Quibus postquam peccaverunt, fecit Deus tunicas pelliceas. Salva fide, quamvis nesciam utrum ita vestiti venturi sint homines ut Christus apparuit post resurrectionem et angeli visi sunt, an ita nudi ut primi homines fuerunt, credo tamen nullam deformitatem fieri in spiritalibus corporibus quae possit offendere vel nauseam facere spiritalibus oculis. Inter has ambiguitates occurrit mihi ut legerem Augustinum de Civitate Dei, et ad Paulinum de cura pro mortuis gerenda. Pauca inde excerpsi, quibus tamen intelligi potest exsequias nos debere facere circa mortuos nostros potius pro nostra salute quam pro illorum, et si non fuerint exsequiae, ipsis, qui in Christo mortui sunt, nihil obesse, et quod qui eis facit exsequias, ob amorem illius facit qui promisit corpora resurrectura. Dicit idem in primo libro de Civitate Dei, capitulo duodecimo: Multa itaque corpora Christianorum terra non texit; sed nullum eorum quisquam a coelo et terra separavit, quam totam implet praesentia sui qui novit unde resuscitet quod creavit. Dicitur quidem in psalmo: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum tanquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret. Et paulo post: Quamvis enim haec in conspectu hominum dura et dira videantur, sed pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Proinde omnia ista, curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt virorum solatia quam subsidia mortuorum. Iterum in eodem libro, cap. decimo tertio. Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda sunt corpora defunctorum, maxime justorum atque fidelium, quibus tanquam organis et vasis ad omnia bona opera sanctus usus est Spiritus. Si enim paterna vestis et annulus, ac si quid hujusmodi, tanto charius est posteris quanto erga parentes major affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque conjunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum vel adjutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. Unde et antiquorum justorum funera officiosa pietate curata sunt, exsequiae celebratae, et sepultura provisa, ipsique cum viverent, de sepeliendis vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt. Et Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrecturus, religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra ejus effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in Evangelio, qui corpus ejus de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. Verum istae auctoritates non hoc admonent quod insit ullus cadaveribus sensus, sed ad Dei providentiam cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis astruendam. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro eleemosynis quas viventibus et scientibus exhibemus, si neque hoc perit apud Deum quod exanimis hominum membris officia diligentiaeque persolvuntur. Ex istis verbis sancti Augustini apparet quod propterea debeamus exsequias celebrare circa mortuorum hominum corpora, quia Deus vult ea resuscitare. Ecce manifestae sunt exsequiae mortuorum, manifestatusque est affectus hominis qui debet esse circa exsequias mortuorum. Nunc dicendum est de officiis vespertinalibus, et nocturnalibus, atque matutinalibus.
7.42
LIBER QUARTUS. CAPUT XLII. De officiis mortuorum.
7.42
Habemus scriptum in quodam Sacramentario quod officia mortuorum agenda sunt circa tertiam diem, et septimam, et tricesimam. Quod non ita intelligo, quasi ille qui tertia die agere vult officia mortuorum, debeat praetermittere priores duos dies sine supplicationibus; aut qui in septima die, sex superioribus debeat tenere in officio; aut qui in tricesima, viginti et novem vacare otio: sed quod tertia die dicuntur celebrari officia mortuorum, duobus modis possit id est, ut tertia die infra septem, septima infra triginta celebrius aguntur circa officia mortuorum quam in caeteris diebus, sive ut tertia die consumet illa. Simili modo dicimus de septima et trigesima. De his tribus terminis ponemus auctoritatem sanctarum Scripturarum. Dicitur in libro Sapientiae de exsequiis: Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus, incipe plorare, et secundum judicium continge corpus illius, et non despicias sepulturam illius. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, et fac luctum secundum meritum illius uno die, vel duobus propter detractionem. Ubi primo dixit, propter delaturam uno die ferre luctum, et postea, propter detractionem uno vel duobus diebus, tres dies introducit in luctum. Possumus per tertiam diem commendati defuncti tertiam dierum resurrectionis Domini ad memoriam reducere, ut eodem numero deprecemur pro nostro defuncto, quatenus mereatur per remissionem peccatorum particeps fieri resurrectionis Christi. Pro quatriduanum jejunium Ninivitae fecerunt secundum septuaginta, ut in Christi glorificatione per resurrectionem ex mortuis delerentur peccata eorum. Unde dicit Augustinus in libro Quaestionum Genesis: Nec septuaginta Interpretes, quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent quadraginta dies, sed triduum, et Ninive everteretur. Et post pauca: Triduum posuerunt, quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in Hebraeis codicibus legerentur, ut in Domini nostri Jesu Christi clarificatione intelligerentur dissolvi abolerique peccata. De quo dictum est: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini et in resurrectione, et in coelos ascensione cognoscitur. Secunda igitur celebratio pro defunctis in septimo die habet auctoritatem in Genesi memorato. Habuit quoque, inquit, Joseph in comitatu currus et equites, et facta est turba non modica. Veneruntque ad aream Atad, quae sita est trans Jordanem, ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. Unde memoratus Augustinus in memorato libro Quaestionum scribit: Et fecit luctum patri suo septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos novendia appellant. Unde mihi videntur ab hacconsuetudine prohibendi, si qui Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet. Unde alio loco scriptum est: Luctus mortui septem dierum, fatui autem omnes dies vitae ejus. Septenarius autem numerus, propter sabbati sacramentum, praecipue quietis indicium est. Unde merito mortuis tanquam requiescentibus exhibetur.+ Tertia agitur tricesimo die, quam nobis Aaron et Moyses in auctoritatem ducunt, de quo dictum est in scriptione de missa: Quoniam sic certamus pro nostris defunctis, quatenus possint participes fieri eorum quos Christus revocavit a claustris inferni, in ea commemoratione simili modo celebramus officia pro ipsis, quomodo celebrantur in illis diebus quando Christus descendit ad inferna et in quibus creditur mortuus. Non enim possumus intelligere de omnibus qui sint, qui illico postquam recesserint de corpore penetrent regna coelorum, aut qui in aliis custodiis recipiantur. Igitur uno modo facimus mortuorum officia. Sunt etiam loca in quibus generaliter pro omnibus defunctis omni tempore, excepto Pentecostes et festis diebus, in officio vespertinali et matutinali oratur. Sunt et alia in quibus missa pro iisdem quotidie celebratur. Sunt etiam et alia in quibus in initio mensis novem psalmi, novem lectiones totidemque responsorii pro eis cantantur. Quid hoc valeat, Augustinus in libro ad Paulinum de cura gerenda pro mortuis monstrat: Non sunt, inquit, praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana societate defunctis etiam tacitis nominibus quorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia: ut quibus in ista vita desunt parentes, aut filii, aut qualescunque cognati, vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi. Si autem deessent istae supplicationes quae fiunt recta et pia fide ac pietate pro mortuis, puto quod nihil prodesset spiritibus eorum, si quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur.
7.43
LIBER QUARTUS. CAPUT XLIII. Repetitio de tribus psalmis baptismalibus.
7.43
Diximus in superioribus tres psalmos baptismales per noctes nobis ad memoriam reducere tria opera Christi, hoc est, repulsionem daemonum, effectum sanitatum, et resurrectionem nostram, simulque triduanam sepulturam Domini; atque alio modo, officia dierum baptismalium, Spiritus sancti deductionem in terra recta, et tres psalmos noctium, fidem, spem, et charitatem: at nunc addimus in operibus tenebrarum seu in nocte tria esse vitia originalia, id est, suggestionem diaboli, carnis delectationem, et consensum animi. Propter haec tria vitia vice trium virtutum, scilicet fidei, spei et charitatis, tres psalmos cantamus, quibus memorata vitia repellantur de nostris catechumenis. Qualiter celebrandum sit officium in Dominica nocte, quae est octava post Pascha Domini, ex superioribus verbis monstratur, in quibus narratur de octo beatitudinibus, et de opere septiformis Spiritus atque ejus perfectione, ac de octo feriis regenerati hominis.
7.44
LIBER QUARTUS. CAPUT XLIV. Repetitio de antiphona, Fluminis impetus, quae cantatur in Theophania.
7.44
Solent mussitare de psalmo, Deus noster refugium, quare praepostero ordine ponatur in tertia periocha. De qua re ita dicimus, sequentes ordinem Evangelii. Prius venerunt Magi adorare Dominum quam baptizatus esset, ideo officia quae celebrantur in prima periocha designant Christianos, et quodammodo imitantur munera et obsequia Magorum; Magi obtulerunt aurum, thus et myrrham: sicut enim praecipuum metallum est aurum, ita hoc munus mancipatur praecipuo officio, id est regali. Per hoc munus Christo oblatum potest designari regalis potestas cum omnibus suis subditis ventura ad Christum. Haec enim signant secundae periochae antiphonae. Thus igne adustum redolet suaviter, et pertinet ad ministerium sacerdotum. Thus quod tunc fuit oblatum Christo potest signare sacerdotes et religiosos ministros Ecclesiae, qui ex igne cordis thus orationum oblaturi erant Christo. Per myrrham potest designari omnis summa electorum. Myrrha est pigmentum fervens. Quicunque parati sunt animo ad commoriendum pro Christi nomine, myrrham offerunt. In qua summa colligitur plebs et populus qui notati sunt in antiphonis: Afferte Domino, filii Dei, et, Omnes gentes quascunque fecisti, ac, Venite, adoremus. Porro tertia periocha Christi baptismum celebrat; unde et responsorium: In columbae specie, et, Hodie in Jordane, in ea cantamus. Antiphona, Fluminis impetus, apostolorum corda repleta de Spiritu sancto in die Pentecostes monstrat, qui postea semper et ubique baptismum praedicaverunt. Tertia periocha per suos psalmos continet eventum illum qui fuit eo tempore, quando apostoli praedicaverunt baptismum, cui eventui congruit psalmus, Deus noster refugium. Antiphona monstrat quomodo Spiritus sanctus laetificavit apostolos, ut sanctificarent tabernaculum Domini per baptismum. Caeteri versus sonant quod homines mundi contra hoc agerent, sicuti sunt isti, Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum, conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Psalmus, Cantate Domino, monstrat quod omnes dii gentium sunt daemonia. Et iterum de atrocitate gentilium infidelium et laetitia credentium dicit: Commoveatur mare et plenitudo ejus: gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt, et reliqua. Dominus regnavit, exsultet terra, laetentur insulae multae, praedicationem apostolorum monstrant, nihilominus et subversionem idolorum. Ita inquit versus: Alluxerunt fulgura ejus orbis terrae, vidit et commota est. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra; et in sequentibus: Confundantur omnes qui adorant sculptilia.
7.45
LIBER QUARTUS. CAPUT XLV. De versu repetitio, et de Pentecoste, et de calice.
7.45
Versus hoc habet singulare ut excitet corda cantantium ad requirendam faciem Domini in oratione. Idcirco saepissime ante orationem praecedit. Versus qui dicitur in nocturnali officio, ante orationem quae praecedit lectionem, intenta vult facere corda praesentium ad lectionem. Notum est quod sessio plus pertinet ad securitatem quam statio. Securitas enim parit negligentiam inter ignavos. Ideo praecedit oratio ante sessionem, ut Domini protectio nostra corda eripiat ab omni securitate fallaci. Ante hymnos Magnificat, et Benedictus Dominus Deus Israel, praecedit versus, quoniam sic debemus esse vigilantes et intenti ad verba hymnorum memoratorum ut in oratione. In caeteris cursibus ante novissimam orationem praecedit. Oratio et benedictio semper in fine sunt, antequam disjungantur fratres singuli ad propria. Morem tenet iste usus antiquae Ecclesiae. Ita legitur in Actibus apostolorum de Paulo, quando recessit ab Epheso, et Ephesiis praedixit jam faciem suam non visuros eos amplius; et cum haec dixisset, positis genibus suis cum omnibus illis oravit. Similiter quando de Tyro recessit, Deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem, et positis genibus in littore orabamus: et cum valefecissemus invicem, ascendimus in navim; illi autem redierunt ad sua. Oratio novissima ideo communiter celebratur in novissimo, ut unusquisque tali scuto, id est, communi oratione, rediens ad sua, muniatur contra omnia adversa. Hanc orationem vocavit sanctus Ambrosius postulationem. Postulationem namque Augustinus deputat in oratione missae, quam solet sacerdos dicere post communionem. Quam orationem ubique subsequitur benedictio et gratiarum actio: hoc enim sonant verba, Benedicamus Domino, et, Deo gratias. Haec enim utraque ad gratiarum actionem referenda sunt, qua oratione Paulus concludit caeteras orationes.
7.46
LIBER QUARTUS. CAPUT XLVI. Repetitio de Pentecoste.
7.46
Post superiora descripta inveni iterum authenticum perspicuum Ambrosianum de quinquaginta diebus post Pascha. Quod malui hic introducere, quamvis non in suo loco, quam pigritia praeterire. Dicit Ambrosius in tractatu super Lucam: Majores nobis tradidere, Pentecostes omnes quinquaginta dies ut Paschae celebrandos. Et post pauca: Ergo per hos quinquaginta dies jejunium nescit Ecclesia, sicut Dominica qua Dominus resurrexit, et sunt omnes dies tanquam Dominica.
7.47
LIBER QUARTUS. CAPUT XLVII. Repetitio de Pentecoste.
7.47
Nuperrime monstratum est mihi, ut puto ab eo qui quod aperit, nemo claudit, quid rationabiliter possit dici de corpore Domini posito in altari, et de calice ex latere ejus, salvo magisterio eorum qui alias et melius mihi volunt aperire quomodo et quare aliter panis ponendus sit in altari, et calix juxta eum. Altare crux Christi est, ab eo loco ubi scriptum est in canone: Unde et memores sumus, usquedum involvitur calix de sudario diaconi vice Joseph, qui involvit corpus Domini sindone et sudario. De quo altari dicit Beda secundo libro super Apocalypsin: Alia editio habet, super aram, eo quod super altare crucis thuribulum suum aureum, id est, corpus immaculatum, et Spiritu sancto conceptum obtulerit Patri pro nobis. Panis extensus super altare corpus Domini monstrat extensum in cruce, quod nos manducamus. Vinum et aquam in calice monstrant sacramenta, quae de latere Domini in cruce fluxerunt, id est, sanguinem et aquam, quibus nos potat Dominus noster. De quo potu mystice dicit memoratus Ambrosius in libro memorato: Quaero etiam cur ante mortem non inveniamus esse percussum, post mortem inveniamus, nisi forte ut potus ejus fuisse doceatur, et ordinem mysticum noverimus; quia non ante altaris sacramenta, post baptismum, sed baptismum ante, et sic poculum. Et paulo post: Aqua enim et sanguis exit. illa quae diluat, iste qui redimat. Bibamus ergo pretium nostrum, ut bibendo redimamur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).