Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Agricola
TacitusAgricola 20 · vulgataMore by Tacitus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tacitus-cornelius" aria-label="More works by Tacitus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
20.1
Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum
20.2
haud minus quam bellum timebatur. sed ubi aestas advenit, contracto exercitu multus in agmine, laudare modestiam, disiectos coe+ rcere; loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis
20.3
ostentare. quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars pariter inlacessita transierit.

Intertext edge

Open linked passage

Note