Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Annales
TacitusAnnals 12 · vulgataMore by Tacitus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tacitus-cornelius" aria-label="More works by Tacitus"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
12.1
Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. Nec minore ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem, formam, opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare. Sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam, M. Lollii consularis, et Iulliam Agrippinam, Germanico genitam; huic Pallas, illi Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina, e familia Tuberonum, Narcisso fovabatur. Ipse, huc modo, modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus discordantes in consilium vocat ac promere sententiam et adicere rationes iubet.
12.2
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem( nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.

Intertext edge

Open linked passage

Note