Dialogus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tacitus-cornelius" aria-label="More works by Tacitus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
24.1
Quae cum Aper dixisset,' adgnoscitisne' inquit Maternus' vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu saeculum nostrum defendit! quam copiose ac varie vexavit antiquos! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse
24.2
non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus, nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis
24.3
saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur exprome nobis non laudationem antiquorum( satis enim illos fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum collegerit.'