Dialogus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/tacitus-cornelius" aria-label="More works by Tacitus">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
42.1
Finierat Maternus, cum Messalla:' erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus.'' fiet' inquit Maternus' postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis
42.2
rursus conferemus.' ac simul adsurgens et Aprum complexus' ego' inquit' te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.'' at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit. Cum adrisissent, discessimus.